Alanus ab InsulisOmnis mundi creatura0saeculo XII
- Omnis mundi creatura
- quasi liber et pictura
- nobis est, et speculum.
- Nostrae vitae, nostrae mortis,
- nostri status, nostrae sortis
- fidele signaculum.
-
- Nostrum statum pingit rosa,
- nostri status decens glosa,
- nostrae vitae lectio.
- Quae dum primo mane floret,
- defloratus flos effloret
- vespertino senio.
-
- Ergo spirans flos exspirat
- in pallorem dum delirat,
- oriendo moriens.
- Simul vetus et novella,
- simul senex et puella
- rosa marcet oriens.
-
- Sic aetatis ver humanae
- iuventutis primo mane
- reflorescit paululum.
- Mane tamen hoc excludit
- vitae vesper, dum concludit
- vitale crepusculum.
-
- Cuius decor dum perorat
- eius decus mox deflorat
- aetas in qua defluit.
- Fit flos fenum, gemma lutum,
- homo cinis, dum tributum
- homo morti tribuit.
-
- Cuius vita cuius esse,
- poena, labor et necesse
- vitam morte claudere.
- Sic mors vitam, risum luctus,
- umbra diem, portum fluctus,
- mane claudit vespere.
-
- In nos primum dat insultum
- poena mortis gerens vultum,
- labor mortis histrio.
- Nos proponit in laborem,
- nos assumit in dolorem;
- mortis est conclusio.
-
- Ergo clausum sub hac lege,
- statum tuum, homo, lege,
- tuum esse respice.
- Quid fuisti nasciturus;
- quid sis praesens, quid futurus,
- diligenter inspice.
-
- Luge poenam, culpam plange,
- motus fraena, fastum frange,
- pone supercilia.
- Mentis rector et auriga
- mentem rege, fluctus riga,
- ne fluant in devia.