Omnem sollicitudinem

This is the stable version, checked on 28 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Omnem sollicitudinem
1875

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1874-75 p. 493

LITTERAE APOSTOLICAE


VENERABILIBUS FRATRIBUS ANDREAE IGNATIO ARCHIEPISCOPO ULTRAJECTENSI EJUSQUE SUFFRAGANEIS, ET DILECTIS FILIIS CATHOLICIS UNIVERSIS IN HOLLANDIA COMMORANTIBUS.


PIUS PP. IX.

Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, salutem et Apostolicam Benedictionem.

In universa Dei Ecclesia custodes ac vindices catholicae fidei et unitatis pro supremo Nostro Apostolico ministerio constituti omnem sollicitudinem adhibere debemus, ut hoc munus sancte et fideliter tueamur. Hac Nos sollicitudine impellente, praesentes has litteras ad Vos, VV. FF. et DD. FF. mittendas esse putavimus. Agnovimus enim ex epistola ad Nos data superiori mense exeunte, cui subscriptum erat nomen Cornelii Joannis Mulder, qui decanum se appellat pseudo-Capituli Ultrajectensis, Hernicum Loos, qui ab Ultrajectensibus schismaticis temere, inaniter, irrito Archiepiscopus fuerat electus, et illicite, illegitime ac sacrilege consecratus, atque ideo cum electoribus et consecratorum suis ab hac Sancta Sede majori excommunicatione confixus, interdicto etiam ipsi omni cum ordinis tun) jurisdictionis exercitio, ex hac vita migrasse, ac in ejus locum pseudo Canonicos Ultrajectenses alium quemdam nomine Joannem Heykamp subrogasse, eumque in Ultrajectensem Archiepiscopum die 15 Decembris anno proxime elapso elegisse. Nec porro erubuerunt praedicti Ianseniani schismatis et errorum asseclae summa dissimulatione, tamquam ipsi essent in Catholicae Matris Ecclesiae sinu, quem dilacerare pergunt, suis luteris quibus Nos de hac electione docuerunt, ejusdem electi con firmationem a Nobis efflagitare. Nos quidem, VV. FF. et DD. FF. magno commiserationis sensu nuncium accepimus de illius pseudo-Archiepiscopi Ultraject ensis vitae exitu dolentes, quod non ante a pertinacia sua quam a vita decesserit, ac deploravimus vehementer infelices eos ejusdem schismatis et errorum socios in sua contumacia nihil divinis judiciis deterritus permanere.

Iamvero hanc luctuosam animi obstinationem in iis perspicientes, qua inconsutilem Christi vestem scindere pergunt et toties irrogatas sui similibus poenas aspernantur, Apostolico munere sacrisque Canonum legibus adducti, ut qui ad sani tatem redire nolunt, saltem ab aliis repellantur, Praedeces sorum Nostrorum vestigiis inhaerentes, qui paria omnes judicia in hujusmodi electiones aliosque contumaces ausus exercuerunt, electionem Ioannis Heykamp in pseudo-Archiepiscopum Ultrajectensem a pseudo-Canonicis Ultrajectensibus factam, nulam, inanem, illegitimam ac sacrilegum Apostolica auctoritate declaramus, eamque rescindimus, dolemus, abrogamus.

Deinde sub poena excommunicationis ipso facto, et sine alia declaratione incurrendae districte indicimus praedicto Heykamp, sibi ab iis omnibus plane esse abstinendum, quae Episcopalis sunt propria jurisdictionis. Quamobrem nunquam ipsi fas erit, quemquam ad animarum curam et sacramento rum administrationem, quovis etiam necessitatis praetextu constituere et deputare, ac alia quaecumque agere quae ad Episcopalem Jurisdictionen! pertinent, qua omnino caret.

Praeterea sub eadem poena excommunicationis ipso facto et sine alia declaratione incurrendae mandamus tam eidem Ioanni Heykamp ne se cuiquam Archiep. aut Episcopo consecrandum praebeat, quam pseudo-Episcopis e suorum coetu aliisque Archiepiscopis aut Episcopis ne eumdem inaniter et execrabiliter electum Archiepiscopum consecrare audeant. Has autem poenas decernimus sine praejudicio illarum, quas tam electus pseudo-Archiepiscopus, quam electores pseudo-Canonici Ultraiectenses noverint se incurrisse.

Dum autem haec ad vos scribimus VV. FF. DD. FF. ut Apostolicae Nostrae sollicitudinis partes impleamus, vos pariter hortamur, ut fervidas preces vestras Nostris adiiciatis, Deum obsecrantes, ut hos infelieiter errantes ad Christi ovile et ad salutis portum dignetur adducere. Nobiscum ab Ejus Clementia enixe exposcite, ut ipsi veram pacem et consolatio nem tandem exquirant; quae in solo Deo et Ecclesia ejus reperiri potest, ac pietate permoti erga se ipsos, si vocem Domini audiunt, sua corda nolint obdurare. Vobis vero VV. FF. et DD. FF. praecipuam ac sinceram benevolentiam Nostram confirmantes et uberrima divinamm gratiarum munera a Domino postulantes Apostolicam Benedictionem toto cordis affectu singulis universis peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 31 Martii an. 1875.

Pontificatus Nostri Anno Vigesimonono.


PIUS PP. IX