There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Virgīnia Lēx Oppia 
“VESTIS SANGUINE TĪNCTA”
Drāmatis Personae.
Pȳramus
. . .
iuvenis Balylōnius.
Thisbē
. . .
virgō Babylōnia.
Pater Pȳramī.
Māter Pȳamī.
Pater Thisbēs.
Māter Thisbēs.
II. Puellae Babylōniae.
(Domūs Pȳramī et Thisbēs contiguae sunt.)


Scaena Prīma.
(Extrā casīs contiguās.)
(Intrat Thisbē cum duābus puellīs.)

Thisbē (suspīrat). Hei mihi!

Puella I. Dīc nōbīs, Thisbē, quamobrem suspīrēs.

Puella II. Cūr numquam nōbīscum lūdis, ut anteā solēbās?

Thisbē. Nesciō quae sit mihi causa trīstitiae.

Puella I. Pȳramum equidem crēdō causam esse.

Puella II. Gaudēre tē oportet, nam haud dubium est quīn ille tē cēterīs puellīs praeferat.

Thisbē. Abīte vōs, precor. Nam sermōnis vestrī mē taedet.

Puella I. Abeāmus, Thisbē enim sōla esse cupit.

Puella II. Valē, Thisbē. (Pȳramus intrat.) Ecce! Pȳramus ipse adest.

[Exeunt puellae.

Thisbē. Valēte vōs. Salvē, mī Pȳrame.

Pȳramus. Salvē tū quoque, Thisbē mea. Tēcum loquī cupiō.

Thisbē. Quid vīs, Pȳrame?

Pȳramus. Ō Thisbē, iamdūdum amīcī sumus, ut ipsa cōgnōvistī, iamdūdum contiguās domōs habitāmus. Sed quandō mihi licēbit tē uxōrem dūcere?

Thisbē. Nesciō quandō hoc futūrum sit, nam parentibus nostrīs haudquãquam placet. Sed ego tibi quam prīmum nūbere volō.

Pȳramus. Quōmodo parentibus nostrīs hoc persuādēre poterimus?

Thisbē. Utinam nē tam sevērī essent patrēs nostrī!

(Patrēs intrant.)
Pater Pȳramī. Heus tū, Pȳrame, quid facis?
Pater Thisbēs. Heus tū, Thisbē, quid facis?

Pȳramus. Nihil tē cēlābō, mī pater: hanc puellam uxōrem dūcere cupiō.

Thisbē. Omnia fatēbor, mī pater: huīc iuvenī nūbere cupiō.

Pater Pȳramī. Hem! Venī mēcum, mī fīlī. Domum redeundum est tibi.
Pater Thisbēs. Hem! Venī mēcum, fīlia mea. Domum redīre necesse est.

Pȳramus. Valē, Thisbē. Mox tē revīsam.

Thisbē. Valē, Pȳrame. Brevī tempore tē revīsam.

(Suam quisque domum intrant.)


Scaena Secunda.
(In casīs contiguīs.)
(Pȳramus et Thisbē suae quisque domī sedent.)
(Māter Pȳramī domum suam intrat.)

Māter P. Dīc mihi, mī fīlī, quārē tam maestus sīs.

Pȳramus. Multīs dē rēbus cōgitō, māter mea.

Māter P. Nōnne mihi loquī vīs?

Pȳramus. Ita, māter, tibi omnia dīcam, ut mē moneās. Nam mē Thisbēn amāre adfīrmō; eam uxōrem dūcere cōnstituī.

Māter P. Tū-ne illam amās? Tū-ne illam dūcere vīs? At humiliōre genere orta est quam tū. Nōbīs eam indīgnam esse cēnseō.

Pȳramus. Nōs eā indīgnōs esse dīcere oportet; omnibus enim, quās Oriēns habet, puellīs præferenda est.

Māter P. Quidnam pater tuus dīcet? Sed ipse adest.

(Intrat pater Pȳramī.)

Pater. Ohē, mī fīlī! Cum vīcīnō nostrō nūper locūtus sum, quem interrogāvī quantam dōtem fīliae suae dare posset. Is multam dōtem sē esse datūrum negāvit. Ergō tē puellam, illam dūcere vetō.

Pȳramus. At, mī pater …

Pater. Vetō tē dē eā loquī.

Pȳramus. Sed, pater, …

Pater. Imperō tibi nē dē eā dīcās; nam quae dīxī, dīxī. Uxor mea, mēcum venī.

[Exeunt pater et māter P.
(Pater et māter Thisbēs domum suam intrant.)
(Thisbē lacrimat.)

Māter Th. Stultissima puella, dēsine lacrimāre.

Thisbē. Ēheu, māter, tū et pater meus causa estis mihi dolōris.

Māter. Nōlī tālia dīcere, fīlia; nihil enim fēcimus nisi quod tē dē Pȳramō cōgitāre vetuimus.

Thisbē. At eī nūbere cupiō.

Māter. Sed pater tuus nūptiās istās vetat.

Thisbē. Licet igitur mihi dolēre.

Pater. Praetereā, patrī ēius dīxī mē dōtem māgnam tibi dāre nequīre.

(Thisbē lacrimat.)

Pater. Parentibus pārendum est ā fīliābus: imperō tibi ut lacrimāre dēsinās.

Māter. Venī mēcum, mi coniunx; fīliam nostram hīc relinquāmus.

[Exeunt pater et māter.

Thisbē. Prō parentēs crūdēlēs! Tamen, sī palam loquī nōn licet, at nūtū sīgnīs-que loquēmur, ego et Pȳramus.

(Pȳramus ad parietem appropinquat, per rīmam loquitur.)

Pȳramus. (submīssā vōce). Thisbē, hūc venī, ut tēcum loquar.

(Thisbē ad rīmam appropinquat.)

Thisbē. Sōlus-ne es, mī Pȳrame?

Pȳramus. Sōlus, Thisbē. Nēmo adest.

Thisbē. Gaudeō quia hanc rīmam invēnimus.

Pȳramus. Doleō equidem quod pariēs nōbīs obstat.

Thisbē. Quōmodo convenīre poterimus?

Pȳramus. Cōnsilium iniī; nocte enim cūstōdēs fallēmus, domō exībimus, urbem quoque relinquēmus, ad tumulum Ninī conveniēmus.

Thisbē. Quōmodo locum āgnōscam?

Pȳramus. Ardua mōrus ibi est, haud procul ā fonte gelidō.

Thisbē. Euge! Nōlī mē fallere.

Pȳramus. Tē nōn fallam. Valē, Thisbē.

Thisbē. Valē, Pȳrame.

(Suae quisque parlī ōscula dant.)


Scaena Tertia.
(In agrō lātō, nocte; arbor prope fontem est; ā dextrā caverna est, ā tergō sunt silvae.)
(Thisbē intrat.)

Thisbē. Quam callidē cūstōdēs fefellī! Haec est arbor dē quā Pȳramus locūtus est. Cōnsīdam ut eum maneam.

[Cōnsīdit; leaena ē silvīs exit.

Hei mihi! Quam feram illīc videō? Leaena est! Quō mē referam? In antrum illud fugiendum est.

(In cavernam fugit, vēlāmine humī relictō. Leaena ē fonte bibit; vēlāmen cōnspicit, quod deinde laniat; postrēmō discēdit.)
(Pȳramus intrat.)

Pȳramus. Fēstīnandum est mihi, nē Thisbēn fallam … Ades-ne, mea Thisbē? (Subitō vēlāmen cōnspicit.) Ecce! quid est? Nōnne Thisbēs vestem repperī, sanguine tīnctam? Et ferae alicūius vestīgia in pulvere videō. Hei mihi! Mortua est Thisbē—ego tē, miseranda, perēmī; nam hunc ad locum tē venīre iussī, neque ipse prior adfuī. Ō leōnēs, quīcumque sub hāc rūpe habitātis, meum quoque corpus dīvellite! … Immō vērō, meā ipse manū vītam effundam. (Vēlāmen tollit.) Ō vestis meae amantis, sanguine tīncta, meum quoque sanguinem accipe. (Sē gladiō cōnfodit.)

(Thisbē ē cavernā redit.)

Thisbē. Redīre nunc licet, nain leaena discëssit. Quandō Pȳramus veniet? Dē perīculō meō eī nārrāre cupiō.

(Pȳramī membra solum pulsant; Thisbē subitō pedem retrō fert.)

Ā! Pȳramum ipsum humī iacentem cōnspiciō. Pȳrame, respondē. Tua tē cārissima Thisbē nōminat. Audī!

(Pȳramus oculōs ērigit, sed, vīsā Thisbē, recondit.)

Ō miseram mē! Tē mortuō vīvere nōn possum, itaque mē gladiō tuō occīdam. Sīc mortem ūnā obeāmus.

(Ferrō incumbit.)


Scaena Quārta.
(Ibidem. Māne.)
(II. Puellae Babylōniae intrant; urceōs portant.)

Puella I. Salvē! Quid agis tū?

Puella II. Salvē, amīca mea. Māter mea mē aquam ē fonte illō haurīre iussit.

Puella I. Mihi quoque māter imperāvit ut aquam domun reportārem.

Puella II. Nun Thisbēn hodiē vīdistī? Domō hāc nocte ēgressa, nondum rediit.

Puella I. Nesciō equidem ubi sit. Sed Pȳramum quoque domō abesse audīvī.

Puella II. Ad fontem pervēnimus. … Hei! Quōs humī iacentēs videō? Sanguine tīnctās vestēs gerunt.

Puella I. Ō dī immortālēs! Pȳramus et Thisbē sunt.

Puella II. Gladium cruentātum Thisbē tenet.

Puella I. Ambō mortuī sunt.

Puella II. Parentēs eōrum arcessere nōs oportet.

Puella I. Currāmus, egō et tū, ad eōs arcessendōs.

[Exeunt puellae.


Scaena Quīnta.
(Circum urnum parentēs puellae-queque lentē circumeunt.)

Pater et Māter Pȳramī. Pȳramus mortuus est. Lacrimāte omnēs, quia Pȳramus mortuus est.

(Corōnās urnae impōnunt.)

Pater et Māter Thisbēs. Thisbē mortua est. Lacrimāte omnēs, quod Thisbē mortua est.

(Corōnās urnae impōnunt.)

Puellae. Et Pȳramus et Thisbē mortuī sunt. Lacrimāte omnēs, cum Pȳramus et Thisbē mortuī sint.

(Corōnās urnae impōnunt.)

Omnēs parentēs. “Sed quod rogīs superest, unā requiēscit in urnā.”

Pater et Māter Pȳramī. Avā atque valē, Pȳrame! In ūnā urnā requiēscunt Pȳramus et Thisbē.

Pater et Māter Thisbēs. Avē atque valē, Thisbē. In ūnā urnā requiēscunt Thisbē atque Pȳramus.

Puellae. Avēte atque valēte, Pȳrame et Thisbē.

Omnēs. In ūnā urnā requiēscunt.

[Exeunt.


FĪNIS


 Virgīnia Lēx Oppia