Preface | Colloquium: “Passer Mortuus” |
Ut linguās Gallicam et Germānicam, sīc linguam Latīnam, illī optimē intellegunt quī nōn modō legunt scrībunt-ve, sed etiam dīcunt. Nōnne enim lingua est membrum quō hominēs dīcunt?
Forsitan respondeās: Gallicē quidem vel Germānicē loquī volumus, quia Gallī Germānī-que adhuc vīvunt, nōbīs-que respondēre possunt. Cūr autem Latīnē loquī oportet, cum Rōmānī iamdiū mortuī sint? At negō Rōmānōs mortuōs esse, sīquidem verba et facta eōrum repetās, dum Catullum vel Virgīniam vel ipsum Catōnem tē esse simulēs. Hāc dē causā fabulās paucās brevēs-que composuī, quās dum agitis, Rōmānī Rōmānae-que esse vidēbiminī. Nē fortē negētis tālēs fabulās ā puellīs puerīs-ve agī posse, āiō ferē omnēs aut ab amīcīs meīs adultīs, aut ā discipulīs, iam anteā aetās esse.
Preface | Colloquium: “Passer Mortuus” |