EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Odusia
Fragmenta
Saeculo III a.Ch.n.

editio: E.H. Warmington, Remains of Old Latin Vol II., London 1926
fons: incognitus


Liber I recensere


Virum mihi, Camena, insece versutum
(Od. 1, 1)

Pater noster, Saturni filie,
(Od 1, 45)

Mea puer, quid verbi ex tuo ore supra fugit?
(Od. 1, 64)

Neque enim te oblitus sum Laertie noster,
(Od. 1, 65)

argenteo polybro, aureo eglutro
(Od. 1, 136-7)

tuque mihi narrato omnia disertim;
(Od. 1, 169)

Quae haec daps est? Qui festus dies?
(Od. 1, 225-6)

... matrem procitum plurimi venerunt,
(Od. 1, 248)

Liber II recensere


quando dies adveniet quem profata Morta est.
(Od. 2, 99-100)

[aut] in Pylum deveniens aut ibi ommentans
(Od. 2, 317)

tumque remos iussit religare struppis.
(Od. 2, 422)

Liber III recensere


ibidemque vir summus adprimus Patroclus,
(Od. 3, 110)

Liber IV recensere


atque escas habeamus mentionem,
(Od. 4, 213)

partim errant, nequinont Graeciam redire;
(Od. 4, 495)

sancta puer Saturni... regina
(Od. 4, 513)

apud nimpham Atlantis filiam Calipsonem,
(Od. 4, 557)

Liber V recensere


Igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore.
(Od. 5, 297)

Liber VI recensere


utrum genua amploctens virginem oraret,
(Od. 6, 141-2)

Ibi manens sedeto donicum videbis me carpento vehentem en domum venisse
(Od. 6, 295-6)

Liber VIII recensere


simul ac dacrimas de ore noegeo detersit,
(Od. 8, 88)

namque nullum peius macerat humanum quamde mare saevum; vires cui sunt magnae topper confringent importunae undae.
(Od. 8, 138-9)

[Venit] Mercurius cumque eo filius Latonas.
(Od. 8, 322-3)

Nexebant multa inter se flexu nodorum dubio;
(Od. 8, 378)

nam divina Monetas filia docuit
(Od. 8, 480-1)

Liber X recensere


Inferus an superus tibi fert deus funera, Ulixes?
(Od. 10, 64)

Topper facit homones ut prius fuerunt,
(Od. 10, 395)

Liber XII recensere


Topper citi ad aedis venimus Circai; simul duona carnem portant ad navis, multam ancillae; vina isdem inserinuntur.
(Od. 12, 16-19)

parcentes praemodum
(Od. 12, 321)

Liber XIII recensere


sic quoque fitum est
(Od. 13, 40)

Liber XVI recensere


quoniam audivi, paucis gavisi;
(Od. 16, 92)

Liber XIX recensere


vestis pulla porpurea ampla
(Od. 19, 225)

Liber XX recensere


cum socios nostros Ciclops impius mandisset,
(Od. 20, 19)

Liber XXI recensere


inque manum suremit hastam
(Od. 21, 433)

Liber XXII recensere


at celer hasta volans perrumpit pectora ferro;
(Od. 22, 91-3)

Liber XXIII recensere


carnis vinumque quod libabant anclabatur;
(Od. 23, 304-5)

Liber XXIV recensere


deque manibus dextrabus
(Od. 24, 534)