Nuptiarum praeceptum Theophanus imperatricis

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Nuptiarum praeceptum Theophanus imperatricis
ca. 972
editio: incognita
fons: incognitus

In nomine sanctę et individuę trinitatis. Otto divina favente clementia impe rator augustus.

Creator et institutor omnium ab aeterno deus quecumque sunt rerum, primordialibus initio nascentis mundi in perfecta elegantia editis naturis, hominem simul qui cunctis a se creatis preesset et dominaretur, ad imaginem et similitudinem suam artifex summe bonus concedere voluit. Quem solum manere cum nollet, ut in multiplicem propaginem perpetuo duratura posteritas ordini angelico ob superbiam imminuto reparando sufficeret, adiutorium coniugale eidem homini costa corpori eius detracta fabricatus est duosque in carne una deinceps esse mirabili providentia ordinavit, lege sanctissima patrem et matrem relinquendos et adherendum uxori suę decernens. Ad hoc ipse utriusque testamenti institutor, mediator dei et hominum dominus Iesus Christus in humana carne adveniens, ipse ex inmaculato virginis utero tamquam sponsus egressus de thalamo ad coniungendam sibi sponsam aeclesiam, ut ostenderet bonas et sanctas esse nuptias legitima institutione celebratas seque aucto rem esse earum, ad eas venire et primo maiestatis suę miraculo eas letificare, dum aquam vertit in vinum, voluit et sanctificare. Edicto denique proprio a deo factas esse nuptias ostendens in[1] evangelio dicit : quod deus coniunxit, homo non separet. Apostolica item sententia : honorabile conubium et thorus inmaculatus. Pluribus quo que sanctorum librorum firmatur testimoniis, ut nuptialis foederis conexio deo auctore fieri debeat et ad procreandam subolem mutua et indissolubili dilectione persistat. Unde et ego Otto superno numine imperator augustus, domino gratissima sua mihi suffragante clementia, consultu magni et sanctissimi ac serenissimi genitoris nostri Ottonis piissimi imperatoris augusti deique et sanctę aeclesię, imperii quoque nostri fidelium, Theophanu, Iohannis Constantinopolitani imperatoris neptim clarissimam, in maxima Romulea urbe, sancto summoque aeclesiarum principe beato Petro apostolo votis nostris favente domnique Iohannis sanctissimi et universalis papae tertii decimi benedictione prosequente, in copulam legitimi matrimonii consortiumque imperii despon dere ac fausto et felici auspicio Christo propitiante coniugem decrevi assumere. Noverit igitur omnium sanctę dei eclesie nostrorumque fidelium presentium ac futurorum in dustria, qualiter eidem dilectissime sponse nostre dote legitinia more maiorum nostro rum quedam tam infra Italicos fines quam et in transalpinis regnis nostris habenda et iure perpetuo concedimus possidenda : Histriam Italie provinciam cum comitatu Piscaria[2], trans Alpes provintias Uualacra, Uuigle cum abbatia Niuelle, quattuordecim milibus eó pertinentibus mansis, imperatorias quoque curtes nostras propria maiestate dignas Bochbarda, Thiela, Heriuurde, Dullede, Nordhuse, eo quod avię nostrę domnę Mahthildis semper semperque auguste quoad sibi divinitus vixisse dabatur fuisse dino scitur. Ea per hanc nostri precepti paginam eidem sanctissimę et dilectissimę Theo phanu sponsę nostrę concedimus donamus penitusque largimur et de nostro iure et dominio in eius dominium iusque transfundimus et delegamus, una cum castellis casis servis et ancillis terris campis vineis pratis silvis montuosa planiemque tenentibus aquis aquarumque decursibus molendinis piscationibus omnibusque rebus ad easdem curtes sive provincias vel abbatiam in integrum pertinentibus, quatinus iure proprietatis ea omnia habeat teneat firmiterque possideat sitque sibi potestas donandi vendendi commutandi vel quicquid exinde iuste decreverit faciendi, omnium hominum contradictione remota.

Quod si quis hoc nostrę dotis preceptum infringere temptaverit, obnoxium se nostrę noverit maiestati, compositurus insuper eidem sponse nostre dilectissime Theo phanu nostrisque heredibus auri optimi libras mille,

Quod ut verius credatur diligentiusque in tempora futura servetur, manu propria roborari et anuli nostri impressione subter iussimus insigniri.

Signum invictissimorum domni (M) magni et pacifici item signum domni (M) perenniter augustorum[3].

Uuilliisus[4] cancellarius advicem Ruotperti archicapellani recognovi. Data XVIII. kal. mai anno dominicę incarnationis DCCCCLXXII, indictione XV, im perii sanctissimi genitoris nostri Ottonis XI, nostri vero V ; actum Rome ad sanctos apostolos ; feliciter.


  1. i corr. aus s
  2. cum comitatu Piscaria sofort über der Zeile nachgetragen.
  3. über die Umstellung der Worte dieser Unterschrift seitens des Kalligraphen vgl. Privilegium Otto I. 111.
  4. A.