XV DECEMBRIS MDCCCLVI.
S. S. DOMINI NOSTRI PII IX
ALLOCUTIO
IN CONSISTORIO SECRETO l5 DECEMBRIS l856, HABITA
Venerabiles Fratres.
Numquam fore putavissemus , Venerabiles Fratres, ut magno cum animi Nostri dolore afflictas ac prostratas etiam in Mexicana Republica catholicae Ecclesiae res lamentari, ac deplorare compelleremur. Illud enim Gubernium postquam jam inde ab anno millesimo octingentesimo quinquagesimo tertio significaverat, suis in votis esse Conventionem inire cum hac Apostolica Sede, id ipsum insequente anno per suum Ministrum dilectum filium Emmanuelem Larrainzar hac in urbe morantem ac debita potestate munitum enixe efflagitavit. Nos itaque spirituali illorum fidelium bono consulere , et ecclesiastica illius Reipublicae negotia componere vel maxime optantes, hujusmodi postulationi perlibenter obsecundavimus, et opportunas cum eodem Mexicano Ministro tractationes suscipiendas esse constituimus. Quae quidem tractationes inchoatae fuerunt sed absolvi, et ad optatum exitum perduci minime potuere, propterea quod congruse retardabantur explicationes, quas a suo Gubernio commemoratus Plenipotentiarius Minister Romae degens postulabat, qui deinde in Mexicum fuit revocatus ob notissimam rerum conversionem, et Gubernii immutationem, cui Mexicana Respublica misere fuit obnoxia. Ubi autem novum extitit Gubernium, statim acerrimum Ecclesiae, ejusque sacris rebus, juribus, Ministris bellum indixit. Postquam enim Clerum in popularibus electionibus utroque suffragio privavit, legem die vigesimo tertio mensisNovembris superiore anno condidit, qua ecclesiasticum forum de medio sustulit, quod in universa Mexicana Republica semper viguerat. Etsi vero Venerabilis Frater Lazarus Archiepiscopus Mexicanus tum suo, tum omnium illius Reipublicae Sacrorum Antistitum et Cleri nomine contra hanc legem protestari haud omiserit, tamen irrita fuit ejusmodi reclamatio, et Gubernium minime extimuit declarare, se nunquam sua acta supremse hujus Apostolicae Sedis auctoritati esse subjecturum. Atque idem Gubernium molestis sime ferens indignationem, quam fidelis prsesertim Angelopolitanus populus ostenderat ob eamdem legem, duo edidit decreta, quorum altero omnia Angelopolitanae Ecclesiae bona civilis auctoritatis potestati et arbitrio subjecit, adjudicavit, altero normam praescripsit, qua bona ipsa esseut admiuistranda. Cum autem Venerabilis Frater Pelagius Episcopus Angelopolitanus suo munere egregie fungens contra tam injusta oeque ac sacrile^a decreta episcopalem extuleritvocem, tum Gubernium eumdem Antistitemvexare, insectari, eumque militari manu comprenhendere, etin exilium pellere minime reformidavit. Ac
nihil valuere expostulationes Venerabilis Fratris Aloisii Archiepiscopi Damasceni Nostri ibi Delegati Apostolici, et Yenerabilium Fratrum tum Petri
Episcopi Guadalaxarensis, tum Petri Episcopi S. Aloisii Potosiensis, qui omni
studio apud idem Gubernium agere non destiterunt, ut illa abrogarentur decreta. Mexicanum enim Gubernium bis quoque justissimis reclamationibus
plane despectis, ulterius progrediens, et bona omnia, quae Ecclesia in tota illa
Republica possidet, sibi ausu prorsus temerario, et sacrilego vendicare cupiens, aliud die vigesimo quinto junii hujus anni edidit decretum, illudque
die vicesimo octavo ejusdem mensis vulgavit, quo Ecclesiam suis omnibus in
eadem Republica bonis ac proprietatibus omnino spoliare non contra
tam injustum decretum suum vocem attollere haud omiserunt Venerabiles Fratres Lazarus Archiepiscopus Mexicanus, Clemens Episcopus Mecoacanus, et Petrus Episcopus Guadalaxarensis, qui suis expostulationibus
eidem obsistentes decreto, Ecclesiae causam strenue propugnarunt. Mexicanum
vero Gubernium hujusmodi Sacrorum Antistitum reclamationes non solum
contempsit, rejecit, verum etiam decrevit, Episcopum Guadalaxarensem exilio
esse mulctandum, et legem promulgatam celeriter ac severe exsequendam. Et
quo facilius ac citius sacrilega haec bonorum Ecclesiae spoliatio conficeretur,
haud extimuit varias stipulari alienationes, et ecclesiasticis ccetibus permittere,
ut fundos distraherent, quin adhaererent normae ab ipso Gubernio praescriptae,
dummodo tamen solveretur quod sibi Gubernium arrogat ob titulum translati
dominii, et aliae servarentur conditiones in eadem lege statutae
Atque hic, Venerabiles Fratres, illud vel maxime dolendum, quod nonnulli
ex Religiosis Familiis reperti sint viri, qui propri;r vocationis, officii, et instituti prorsusobliti, ac regularem disciplinam perosi non erubuerecum maximo
fidelium scandalo, et bonorum omnium luctu Apostolicae Visitationi a Nobis
in ipsos Regulares constitutae, et Venerabili Fratri Episcopo Mecoacano com-
missae impudenter resistere, adversari, et nefarhs Ecclesiae hostium consiliis
favere, et commemoratam legem amplecti, ac proprii Coenobii fundos divendere,
gravissimis quibusque Canonicis sanctionibus et pcenis omnino despectis, et
contemptis. Ac pari dolore dicere cogimur, aliquos etiam et Clero Saeculari
fuisse viros, qui suae dignitatis, muneris, sacrorumque Canonum immemores
et Ecclesiae causam deserere , et eadem injustissima lege uti, et Gubernii
voluntati obsequi haud veriti sunt.
Sed Mexicanum Gubernium, ecclesiasticis bonis direptis, alia fecit decreta,
quorum uno legem de quadam Religiosa Familia in Mexicum revocanda abolevit, altero vero declaravit, se omnem opem et operam praebere iis omnibus
utriusque sexus Regularium Ordinum Sodalibus, qui a suscepta religiosa vita
desciscere, claustra deserere, seque a debita propriis Moderatoribus obedientia exnnere vellent. Neque id satis. Namque Nationalis ille Conventus
Deputatorum Consilio inter plurima contra sanctissimam nostram religionem,
ejusque sacros Ministros, Pastores, et Christi hic in terris Vicarium maledicta, et convicia novam proposuit Constitutionem mullis confiatam articulis,
quorum plures divinae ipsi religioni, ejusque salutari doctrina?, sanctissimisque
institutis et juribus plane adversantur. Hac enim nova proposita Constitutione
praeter alia, et omne ecclesiastici fori privilegium tollitur; et statuitur, nemi-
nem ullo prorsus emolumento perfrui posse, quod grave sit societati ; et cuique interdicitur, ut aliqua se obligatione obstringat seu contractus, seu promissionis, seu religiosi voti causa ; et ad populorum mores animosque facilius corrumpendos, ac detestabilem, teterrimamque indifferentismi pestem propagandam ac sanctissimam nostram Religionem convellendam admittitur liberum cujusque cultus exercitium, et omnibus quaslibet opiniones, cogitationesque palam publiceque manifestandi plena tribuitur potestas. Et quoniam Angelopolitanus praecipue Clerus, ejusque Vicarius Generalis illum Deputatorum Congressum impensissime rogarunt, et obsecrarunt, ut saltem articulus de libertate cujusque religionis exercenda? nunquam sanciretur, ideirco plures spectatissimi, tum ecclesiastici, tum laici Angelopolitani viri, idemque Vicarius Generalis, senectute licet confectus; pulsi sunt in exilium, et alii etiam egregii Mexicanae civitatis sacerdotes comprehensi et in oppidum Verae Crucis exportati, ut in externas traducerentur regiones. Ne autem ad fideles illos populos suorum Antistitum voces, et salutaria monita perveniant, qui pro pastoralis muneris officio in tanta contra Ecclesiam violentia, tantaque insec- tatione silere non possunt, Mexicanum Gubernium omnibus illarum regionum Gubernatoribus severissime praecepit, ut assidue speculentur, et omni adhibita ratione impediant, quominus ullo modo Pastorales Episcoporum Littera vel vulgentur, vel circumferantur, et in sacris cedibus legantur. Ac simul gravissimas in ecclesiasticos potissimum viros constituit poenas, qui huic injusto non obsequentes mandato, erunt etiam a loco ubi morantur expellendi, et alio asportandi, vel in Mexicanam civitatem deducendi. Ad ha?c Gubernium idem jam penitus extinxit Religiosam Faimliam Ordinis S. Francisci in aedem Mexicana civitate sitam, ejusque reditus ad pia legata pertinentes nationali a?rario attribuit, Coenobii aedificium magna ex parte destruxit, et nonnullos ejusdem Famiiia? religiosos Sodales in carcerem conjecit. Atque ipsius Gubernii jussu Venerabilis Frater Clemens Episcopus Mechoacanus comprehensus, et a sua Dicecesi crudeliter divulsus in ipsam Mexicanam civitatem interim fuit relegatus. Utiuam ne alii egregii Sacrorum Antistites, et ecclesiastici, laicique viri eadem exagitentur procella ! Ex quibus luctuosissimis sane factis, qua? dolenter commemoravimus, plane perspicitis, Venerabiles Fratres, quomodo a Mexicano Gubernio sanctissima nostra religio fuerit perculsa et afflicta, et quanta? ab ipso catholicae Ecclesiae, ejusque sacris juribus, Ministris, Pastoribus, ac supremae Nostrae et hujus Sanctae Sedis auctoritati injuria? fuerint illatae. Absit vero, ut Nos in tanta sacrarum rerum perturbatione, et Ecclesia?, ejusque potestatis ac libertatis oppressione Apostolici Nostri ministerii munus obire unquam pranermittamus. Quapropter, ut fideles ibi degentes sciant, et universus Catholicus Orbis cognoscat, a Nobis vehementer improbari ea omnia quae a Mexicanae Reipublicae Moderatoribus contra catholicam Religionem, Ecclesiam, ejusque sacros jMinistros, Pastores, leges, jura, proprietates, et contra hujus Sanctae Sedis auctoritatem gesta sunt, Pontificiam Nostram in hoc amplissimo vestro consessu apostolica libertate vocem attollimus, et pra?dicta omnia decreta, ac cetera, quae ibi a civili potestate cum tanto ecclesiasticae auctoritatis, et hujus Apostolicae Sedis contcmptu, ac tanta Religionis et Sacrorum Antistitum et
ecclesiasticorum praesertim hominum jactura , ac detrimento sancita sunt,
damnamus, reprobamus, et irrita prorsus ac nulla declaramus. Insuper eos
omnes, quorum opera, consilio, jussu illa patrata sunt, gravissime monemus,
ut serio reputent poenas et censuras, quae adversus sacrarum personarum et
rerum, atque ecclesiasticae libertatis et potestatis violatores, profanatores, et
hujus Sanctae Sedis jurium usurpatores ab Apostolicis Constitulionibus, sacrisque Conciliorum Canonibus sunt constitutae.
Nunc autem baud possumus, quiu ex animo gratulemur, et maximas, meritasque laudes tribuamus Venerabilibus Fratribus illius Reipublicae Sacrorum
Antistitibus, qui proprii episcopalis muneris optime memores, singulari firmi-
tate et constantia, Ecclesiae causam impavide propugnarunt, et invicto animo
dura quaeque et aspera pro ipsius Ecclesiae defensione perpeti sunt gloriati.
Debito quoque laudum praeconio illos omnes tum ecclesiasticos, tum laicos
viros prosequimur, qui catholicis sensibus vere animati, et illustria suorum
Antislitum exempla sectantcs in id ipsum suos etiam labores pro viribus conferre haud omiserunt, gravissima omnia subeuntes pericula et discrimina.
Atque etiam summopere collaudamus fidelem Mexicanae Reipublicae populum.
qui ex parte longe maxima vehementer dolens, et indignans tam tristia et
iniqua contra suam religionem, suosque Pastores facta, nihil antiquius habet,
quam etcatholicam profiteri fidem, et suos Episcopos omni amoreet obsequio
prosequi, ac Nobis, et huic Petri Cathedrse firmiter constanterque adhaerere.
Quocirca in eam spem erigimur fore, ut dives in misericordia Deus super
illam vineam suam propitiatus respiciat, et eam ab omnibus, quibus tantopere
affligitur, malis eripiat.
Jam vero non minori moerore conficimur, Venerabiles Fratres, ob gravissima sane damna, quibus Ecclesia in plerisque meridionalis etiam Americae regionibus Hispaniarum Regno olim subjectis a civili potestate miserandum in modum premitur ac divexatur. In illis enim regionibus laica potestas, inter alia, sibi temere arrogat jus prasentandi Episcopos, et ab illis exigit ut ineant Dioecesium procurationem, antequam ipsi canonicam ab hac Sancta Sede institutionem, et Apostolicas Litteras accipiant. Atque in iisdem regionibus prohibentur Episcopi libere damnare acatholica scripta, nec fas est eis sine Gubernii venia vel ipsas Apostolicas Litteras promulgare. Insupercoarctatur Ecclesiae libertas in acquirendis proprietatibus, et impeditur executio gratiarum hujus Apostolicae Sedis, et studiorum methodus in Clericorum Seminariis adhibenda civili auctoritati subjicitur, et ab ipsa laica potestate ecclesiasticae decimae vel penitus sublatae, vel publico aerario adjudicatae fuere, et injuncta est Episcopis, ecclesiasticisque viris obligatio jurandi plures res Ecclesiae juribus adversas, quae in civili Constitutione continentur. In una autem ex ipsis regionibus non solum haec omnia contra Ecclesiae potestatem et jura geruntur, verum etiam civile Gubernium novam de Episcopis eligendis normam praeseripsit, qua disciplina ab Ecclesia statuta labefactatur, et legem sancivit, qua ecclesiastici fori privilegium, decimae, et parochorum emolumenta de medio sublata sunt. Praeterea in hac eadem regione et nativum
Ecclesiae jus omnino oppugnatur, acquirendi scilicet proprietates; et non
omnia admittuntur matrimonialia impedimenta ab Ecclesia statuta ; et nullae
prorsus declarantur gratiae a Romano Pontifice concessae, nisi per Gubernium
fuerint imploratae; et propiio arbitrio immutata est aetas ab Ecclesia
praescripta pro religiosa tam mulierum, quam virorum professione, et omnes
Religiosae Familiae neminem sine Gubernii pcrmissu ad solemnia vota nuncupanda admittere possunt. Atque in aliis ejusdem America? meridionalis regionibus laica potestas eo tcmeritatis devenit, ut etiam res vel maxime sacras,
et spirituales, quae ab Episcoporum voluntate unice pendent, suaeuctoritati
subjicere audeat.
Quae sane omnia incredibili animi Nostri aegritudine a Nobis breviter cursimque enunciata quam vehementer improbare ac detestari debeamus, probe
intelligitis, Venerabiles Fratres, cum civilis potcstas nefariis hisce molitionibus divinam Ecclesiae jnstitutionem, ejusque sanctissimam doctrinam, ac
venerandam auctoritatem , disciplinam , omniaque ipsius Ecclesiae jura, ac
supremam hujus Apostolicae Sedis dignitatem, potestatemque impetere convellere et conculcare connitatur. In tanta vero acerbitate mirihce nos recreat
et consolatur eximia Venerabilium Fratrum earumdem meridionalis Americae
regionum Sacrorum Antistitum virtus, religio, pietas, qui divino auxilio freti
ac proprii muneris partes implentes cum immortali sui nominis et ordinis laude
nou desistunt hisce saecularis potestatis conatibus fortiter obsistere, et qua
voce, qua scriptis Ecclesiae libertatem, ac jura tam iujuste occupata tueri,
repetere, et confidenter profiteri paratissimi ad onvnia subeunda pericula.
At vero minime ignoratis, Venerabiles Fratres, quam vehcmentcr anxii, et
solliciti simus de tristissima eonditione, ad quam sanctissima nostra Religio
redacta est in Helvetia, ac profecto memineritis, Nos in Consistoriali oratione
die vigesimo sexto mensis julii superiore anno habita raptim perstrinxisse
innumera fere damna ibi a laica potestate Ecclesiae, ejusque sacrae auctoritati,
iuribus, rebus, Episcopis, et ministris allata. Equidem Nobis in animo est,
cum id opportunum existimabimus, peculiarem de hoc molestissimo sane argumento habere sermonem, cum praesertim in illis regionibus multiplices, et
omnino detestandi contra Ecclesiam ausus , magis in dies invaluerint, et
excreverint. Interim vero etiamsi nou levi animi Nostri solatio, et consolatione noscamus, fidelem illarum regionum Glerum ex parte longe maxima,
inter plurimas difficultates, sui ministerii munia sedulo obire, et pro viribus
praeliari bella Domini, tamen Nobis temperare non possumus quin summopere doleamus , improbemus , damnemus perversam paucorum ecclesiasticorum hominum agendi rationem, qui nefariis laica? potestatis conatibus
favere, et in Ticinensis praesertim pago maximum bonis omnibus Catholicis
scandalum afferre, ac Dei iiidignatiouem in se concitare non horrent. Ea
porro spe sustentamur fore, ut illarum regionum Moderatoresque tandem
aliquando velint saniora inire consilia, et cognoscere, veram populorum felicitatem, prosperitatemque sine divina nostra Religione, ejusque salutari doctrina, ac debito erga veneranda Ecclesia? jura obsequio , et reverentia non
posse consistere. In quam spem eo magis inducimur, quod audivimus, Epis-
copum ab exilio quamprimum revocatum iri. Faxit Deus, ut hujusmodi
Nostrae spes minime sint fallaces!
Nos certe Deo auxiliante numquam officio Nostro deerimus, et nunquam desinemus omnes perferre labores, omues suscipere curas, omnia adhibere studia. ut Ecclesiae causam Nobis divinitus commissam pro Apostolici Nostri muneris debito viriliter tueamur ac propugnemus. Interea vero una Vobiscum, Venerabiles Fratres, levantes cor et oculos Nostros in montem excelsum et sanctum, unde omne Nobis auxilium affuturum confidimus, nunquam intermittemus dies noctesque assiduis precibus, gemitibusque misericordiarum Patrem et Deum totius consolationis orare, et obsecrare, ut omnipotenti sua virtute Ecclesiam suam sanctam a tantis, quibus tum in illis, tum in aliis regionibus afJQictatur calamitatibus, defendat, eripiat, ac simul dignetur coelesti sua gratia ipsius Ecclesia? inimicorum animos, mentesque illustrare. expugnare, eosque de impietatis et perditionis via ad justitiae ac salutis semitas reducere.