VENERABILIBUS FRATRIBYS PATRIARCHIS, PRIMATIBVS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVYM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUTS
PIVS PAPA IX.
Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Nullis certe verbis explicare possumus, Venerabiles Fratres, quanto solatio, quantaeque laetitiae Nobis fuerit inter maximas Nostras amaritudines singularis ac mira vestra, et fidelium, qui Vobis commissi sunt, erga Nos et hanc Apostolieam Sedem fides, pietas et observantia, atque egregius sane in eiusdem Sedis iuribus tuendis, et iustitiae causa defendenda consensus, alacritas, studium et constantia. Etenim ubi primum ex Nostris Encyclicis Litteris die 18 Junii superiori anno ad Vos datis, ac deinde ex binis Nostris Concistoria libus Allocutionibus cum summo animi vestri dolore cognovistis gravissima damna , quibus sacrae eivilesque res in Italia affligebantur, atque intellexistis nefarios rebellionis motus et ausus contra legitimos eiusdem Italiae Principes, ac sacrum legi timumque Nostrum et huius S. Sedis principatum, Vos Nostris votis curisque statim obsecundantes , nulla interiecta mora, publicas in vestris Dioecesibus preces omni studio indicere properastis. Hinc non solum obsequentissimis aeque ac amantissimis vestris Litteris ad Nos datis, verum etiam tum pastoralibus Epistolis , tum aliis religiosis doctisque scriptis in vulgus editis episcopalem vestram vocem cum insigni vestri ordinis ac nominis laude attollentes, ac sanctissimae nostrae religionis iustitiae que causam strenue propugnantes, vehementer detestati estis sacrilega ausa contra civilem Romanae Ecclesiae principatum admissa. Atque ipsum principatum constanter tuentes, profiteri, et docere gloriati estis , eumdem singulari divinae illius omnia regentis ac moderantis providentiae consilio datum fuisse Romano Pontifici , ut ipse nulli civili potestati unquam subiectus supremum Apostolici ministerii munus sibi ab ipso Christo Domino divinitus commissum plenissima libertate, ac sine ullo impedimento in universum orbem exerceat. Atque Nobis carissimi catholicae Ecclesiae filii vestris imbuti doctrinis, vestroque eximio exemplo excitati eosdem sensus Nobis testari summopere certarunt et certant. Namque ex omnibus totius catholici orbis regionibus innumerabiles paene accepimus tum eccle siasticorum tum laicorum hominum cuiusque dignitatis, ordinis, gradus et conditionis Litteras etiam a centenis catholicorum millibus subscriptas , quibus ipsi filialem suam erga Nos, et hanc Petri Cathedram devotionem ac venerationem luculenter con firmant, et rebellionem, aususque in nonnullis Nostris Provinciis admissos vehementer detestantes , Beati Petri patrimonium omnino integrum inviolatumque servandum, atque ab omni iniuria defendendum esse contendunt ; ex quibus insuper non pauci id ipsum, vulgatis apposite scriptis, docte sapienterque asseruere. Quae praeclarae vestrae, ac fidelium significationes, omni certe laude ac praedicatione decorandae, et aureis notis in catholicae Ecclesiae fastis inscribendae ita Nos commoverunt, ut non potuerimus non laete exclamare « Benedictus Deus et Paler Domini nostri Iesu Christi , Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui con solatur Nos in omni tribulatione nostra. » Nihil enim Nobis inter gravissimas, quibus premimur, angustias gratius, nihil iucundius, nihilque optatius esse poterat quam intueri quo concordissimo atque admirabili studio Vos omnes, Venerabiles Fratres , ad huius S. Sedis iura tutanda animati et incensi estis , et qua egregia voluntate fideles curae vestrae traditi in idipsum conspirant. Ac per Vos ipsi vel facile cogitatione assequi potestis quam vehementer paterna Nostra in vos, atque in ipsos catholicos benevolentia merito atque optimo iure in dies augeatur.
Dum vero tam mirificum vestrum, et fidelium erga Nos et hanc Sanctam Sedem studium et amor Nostrum lenibat dolorem , nova aliunde tristitiae accessit causa. Itaque has Vobis scribimus Litteras, ut in tanti momenti re animi Nostri sensus Vobis in primis denuo notissimi sint. Nuper quemadmodum plures ex Vobis iam noverint, per Parisienses ephemerides , quibus titulus « Moniteur » vulgata fuit Gallorum Imperatoris Epistola, qua Nostris respondit Litteris, quibus Imperialem Maiestatem Suam omni studio rogavimus, ut validissimo suo patrocinio in Parisiensi Congressu integram et inviolabilem temporalem Nostram et huius Sanctae Sedis
ditionem tueri, illamque a nefaria rebellione vindicare vellet. Hac sua Epistola summus Imperator
commemorans quoddam suum consilium paulo ante
Nobis propositum de rebellibus Pontificiae Nostrae
ditionis provinciis Nobis suadet, ut earumdem provinciarum possessioni renuntiare velimus , cum ei
videatur hoc tantum modo praesenti rerum perturbationi posse mederi.
Quisque vestrum, Venerabiles Fratres, optime intelligit, Nos gravissimi officii Nostri memores haud potuisse silere cum huiusmodi epistolam accepimus. Hinc, nulla interposita mora, eidem Imperatori rescribere properavimus, Apostolica animi Nostri libertate clare aperteque declarantes, nullo plane mo do Nos posse eius annuere consilio, proptereaquod instiperabilis praeseferat difficultates , ratione habita Nostrae et huius Sanctae Sedis dignitatis , Nostrique sacri characteris, atque eiusdem Sedis iu rium, quae non ad alicuius regalis familiae successionem, sed ad omnes catholicos pertinent, ac simul professi sumus, non posse per Nos cedi quod Nostrum non est , ac plane a Nobis intelligi, victoriam , quae Aemiliae perduellibus concedi vellet, stimulo futuram indigenis, exlerisquc aliarum provinciarum perturbatoribus ad eadem patranda, cum cernerent prosperam fortunam quae rebellibus contingeret. Atque inter alia eidem Imperatori manifestavimus, non posse Nos commemoratas Pontificiae Nostrae ditionis in Aemilia provincias abdicare , quin solemnia, quibus obstricti sumus, iuramenta violemus, quin querelas motusque in reliquis Nostris provinciis excitemus, quin catholicis omnibus iniuriam inferamus, quin denique infirmemus iura non solum Italiae Principum, qui suis dominiis iniuste spoliati fuerunt, verum etiam omnium totius Christiani orbis Principum, qui indifferenter videre nequirent perniciosissima quaedam induci principia.
Neque praetermisimus animadvertere, Mui es talem Suam haud ignorare per quos homines, quibusque pecuniis, ac praesidiis recentes rebellionis ausus Bononiae, Ravennae et in aliis civitatibus excitati ac peracti fuerint, dum longe maxima populorum pars motibus illis, quos minime opinabatur, veluti atto nita maneret, et ad illos sequendos se nullo modo propensam ostendit. Et quoniam Serenissimus Imperator illas Provincias a Nobis abdicandas esse censebat ob rebellionis motus ibi identidem excitatos, opportune respondimus, huiusmodi argumentum , utpote nimis probans, nihil valere: quandoquidem non dissimiles motus tum in Europae regionibus , tum alibi persaepe evenerunt; et nemo non videt, legitimum exinde capi non posse argumentum ad civiles ditiones imminuendas. Atque haud omisimus eidem Imperatori exponere, diversam plane fuisse a postremis suis Litteris primam suam Epistolam ante Italicum bellum ad Nos datam , quae Nobis consolationem, non afflictionem attulit. Cum autem ex quibusdam imperialis epistolae per commemo ratas ephemerides editae verbis timendum Nobis esse censuerimus, ne praedictae Nostrae in Aemilia provinciae iam essent considerandae veluti a Pontificia Nostra ditione distractae, iccirco Maiestatem Suam Ecclesiae nomine rogavimus, ut etiam proprii ipsius Maiestatis Suae boni utilitatisque intuitu efficeret, ut huiusmodi Noster timor plane evanesceret. Ac paterna illa caritate, qua sempiternae omnium saluti prospicere debemus, in Ipsius mentem revocavimus, ab omnibus districtam aliquando rationem ante tribunal Christi esse reddendam , et severissimum iudicium subeundum, ac propterca cuique enixe curandum ut misericordiae potius quam iustitiae effectus experiatur.
Haec praesertim inter alia summo Gallorum Imperatori respondimus, quae Vobis, Venerabiles Fratres, significanda esse omnino existimavimus, ut Vos in primis, et universus catholicus orbis magis magisque agnoscat, Nos, Deo auxiliante, pro gravissimi officii Nostri debito omnia impavide conari, nihilque intentatum relinquere ut religionis, ac iustitiae causam fortiter propugnemus, et civilem Romanae Ecclesiae principatum , eiusque temporales possessiones ac iura, quae ad universum catholicum orbem pertinent, integra, et inviolata constanter tueamur et servemus, nec non iustae aliorum Principum causae prospiciamus. Ac divino Illius auxilio freti qui dixit in mundo pressuram habebitis , sed conjidite ego vici mundum (loan. c. 16. v. 33.), et beati qui persecutionem patiuntur propter iusliliam (Matth. c. 5. v. 10.), parati sumus illustria Praedecessorum Nostrorum vestigia persequi, exempla aemulari, et aspera quaeque et acerba perpeti, ac vel ipsam animam ponere, antequam Dei, Ecclesiae, ac iustitiae causam ullo modo deseramus. Sed vel facile coniicere potestis, Venerabiles Fratres, quam acerbo con ficiamur dolore videntes quo teterrimo sane bello sanctissima nostra religio maximo cum animarum detrimento vexetur, quibusque maximis turbinibus Ecclesia , et haec Sancta Sedes iactentur. Atque etiam facile intelligitis quam vehementer angamur probe noscentes quantum sit animarum discrimen in illis perturbatis Nostris provinciis, ubi pestiferis praesertim scriptis in vulgus editis pietas, religio, fides, morumque honestas in dies miserrime labefactatur. Vos igitur, Venerabiles Fratres, qui in sollicitudinis Nostrae partem vocati estis, quique tanta fide, constantia, ac virtute ad religionis. Ecclesiae et huius Apostolicae Sedis causam propugnandam exarsistis, pergite maiore animo studioque eamdem causam defendere, ac fideles curae vestrae concreditos quotidie magis inflammate, ut sub vestro ductu omnem eorum operam, studia, consilia in catholicae Ecclesiae et huius Sanctae Sedis defensione, atque in tuendo civili eiusdem Sedis principatu , Beatique Petri patrimonio , cuius tutela ad omnes catholicos pertinet, impendere nunquam desinant. Atque illud praesertim a Vobis etiam atque etiam exposcimus. Venerabiles Fratres, ut una Nobiscum fervidissimas Deo Optimo Maximo preces sine in termissione cum fidelibus curae vestrae commissis adhibere velitis, ut imperet ventis et mari, ac praesen tissimo suo auxilio adsit Nobis, adsit Ecclesiae suae, atque exurgat et iudicet causam suam, utque caelesti sua gratia omnes Ecclesiae et huius Apostolicae Sedis hostes propitius illustrare , eosque omnipotenti sua virtute ad veritatis, iustiliae, salutisque semitas reducere dignetur. Et quo facilius Deus exoratus inclinet aurem suam ad Nostras, vestras , omnium que fidelium preces, petamus in primis, Venerabiles Fratres, suffragia Immaculatae Sanctissimaeque Dei Genitricis Virginis Mariae, quae amantissima nostrum omnium est mater et spes fidissima, ac praesens Ecclesiae tutela et columen, et cuius patrocinio nihil apud Deum validius Imploremus quo que suffragia tum Beatissimi Apostolorum Principis, quem Christus Dominus Ecclesiae suae petram constituit, adversus quam portae inferi praevalere nunquam poterunt, tum coapostoli eius Pauli, omnium que Sanctorum Caelitum, qui cum Christo regnant in caelis. Nihil dubitamus, Venerabiles Fratres, quin pro eximia vestra religione ac sacerdotali zelo, quo summopere praestatis, Nostris hisce votis postula tionibusque studiosissime obsequi velitis. Atque in terirn flagrantissimae Nostrae in Vos caritatis pignus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam et cum omnis verae felicitatis voto coniunctam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres , cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus cuiusque Vestrum vigilantiae commissis peramanter impertimur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die 19 Ianuarii Anno 1860.
Pontificatus Nostri Anno Decimo quarto.