EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Nox
saeculo XX
editio: incognita
fons: incognitus

Navigat atra super nox aequora mersa sopore,
      mota soporiferum concinit unda melos.
Custodum similes stant montes litora circum
      astrorumque gregem candida luna vehit.
Tandem deposui curas, quibus acre gravabar
      optataeque diu munere pacis alor.