EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Novimus ex litteris Nostri
Saeculo XIX
editio: incognita
fons: Annales ecclesiae ruthenae

Pius PP. VIII.

Venerabilis Frater salutem et Apostolicam benedictionem.

Novimus ex litteris Nostri apud Caesarem augustum Nuntii, certiorem Fraternitatem Tuam factam fuisse de electione Rutheni Eppi Chelmensis, quam pluribus et gravibus ex causis diutiùs protrahi non posse dignovimus. Hinc virum Deo bene jų vante adscivimus studio religionis, prudentia et doctrina commendatum dilectum Filium Philippum Szumborski illius Ecclesiae Archidiaconum, qui eandem Vicaria auctoritate no viter procurabat. Haud quidem Nos fugerat hoc in consilio suscipiendo, quid de Rutheno Eppo Chelmensi sanctissimus Decessor Noster Pius VII constitutione praescripsit, quae in cipit : „ Impositum “ diei 21 Februarii anno 1808. Verum ipsa Fraternitas tua probe animaadvertet, eam nunc esse Chelmen sis civitatis conditionem, ut jussa illa licet tunc temporis pro videntissime edita, necessario in praesens conticescant. Hoc Nos negotii accurate Ipsi expendimus , atque insuper ab se lecta venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregatione deduci in examen curavimus, illudque demum ad catholicae rei incollumitatem visum est decernere, ut Chelmensem Ecclesiam Rutheni ritus, que Tibi ut Leopolitano Archieppo Suffraganea suberat, ab Metropolitico hoc tuo jure . 887 aliove quolibet, quo in eamdem ex Romanorum Pontificum munificentia fruebaris, subtractam atque Apostolicae Nostrae Sedi immediate subjectam declaremus. Id Apostolicis literis , quas in forma Brevis de novi Eppi Chelmensis electione de dimus, expresse denuntiavimus, liberam Nobis ac Successoribus Nostris potestatem reservantes constabiliendi de Metropoliticis in eam Ecclesiam juribus, quod magis in Domino duxerimus expedire. Haec venerabilis Frater pro singulari nostra et constanti erga Te voluntate Tibi significare hac epistola voluimus, probe gnari, luculentissimum s. Leonis Magni monitum ob oculos Te babere, quo sacrorum praesides edocentur : „ Nequaquam Sibi consendum esse ablatum , quod sit Fratri concessum ,“ ac proinde aequo Te animo laturum es se, quae religionis utilitas pro temporum ac locorum ratione postulavit. Id certe ex perspecta Tua fide, pietate ac sapientia Nobis tuto pollicemur, atque interim Nostrae benevolen tiae testem Apostolicam benedictionem Tibi venerabilis Frater, Gregique Curae Tuae concredito peramanter impertimur.

Datum Romae apud s . Petrum die 3 Februarii 1830 Pontificatus nostri anno Imo. Pius PP. VIII . Venerabili Fratri Michaeli Archieppo Leopoliesi Rutheni ritus