EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Novellae selectae
saeculo VI

editio: Migne 1848
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72



JuIAu.NovSel 72 Justinianus I Augustusc.482–565 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

NOVELLA III. Ut determinatus sit numerus clericorum sanctissimae majoris ecclesiae, neque non caeterarum sanctissimarum ecclesiarum hujus augustissimae urbis. Imperator Justinianus Augustus Epiphanio regiae hujus urbis archiepiscopo, et universi ejus tractus patriarchae.

Communi quidem ac generali lege jam pridem tam beatitudinem, o patriarcha, tuam, quam reliquos sanctissimos patriarchas de ordinatione sanctissimorum episcoporum, et reverendissimorum clericorum, neque non mulierum, et diaconorum, et ne ordinatorum numerus veterem modum excederet, conscripta disposuimus quaecunque nobis honesta, et decora, sacrisque regulis conformia esse videbantur. Praetem vero legem specialiter ad beatitudinem tuam scribimus, digerentes item in ordinem ea quae ad numerum reverendissimorum clericorum in hac urbe pertinent.

Ac cum nihil pene eorum quae honesta et pulchra sunt, si modum egrediantur, deceat, ne reverendissimos quidem clericos aut reverendissimas diaconissas tot ordinari conveniat, ut illis alendis sacrosancta major ecclesia in necessitatem magni aeris alieni incidat, et ad extremam paulatim inopiam deferatur. Siquidem compertum habemus sacrosanctam hujus regiae urbis majorem ecclesiam nostri imperii matrem, per hanc occasionem tam magno alieno aere inquietari, ut singulatim erogationes in reverendissimos clericos aliter facere nequeat, nisi prius immensam auri vim partim sub obligatione hypotecharum, partim datione pignorum in praestantissimis ejus praediis et suburbiis mutuo desumat. Ea propter visum nobis est, ipsos nos ad causae inquisitionem demittere, ac perdiscere, quo se modo initio habuerit, quidve postea temporum series adinvenerit. Ex omni igitur parte ea pervestigantes, deprehendimus eos qui sacrosanctam aliquam ecclesiam in hac alma urbe exaedificarunt, non solum curam aedificii egisse, sed etiam ut sacris aedibus, quas ipsi instituissent, sufficiens erogatio suppeteret, utque definirent quot per singulas versari ecclesias presbyteros conveniret, quot diaconos vel mares vel feminas, quot subdiaconos, et item cantores simul et lectores, et ostiarios; ad haec aedis sumptum determinasse, adjecisse praeterea peculiares reditus, qui instituto huic suo satis essent; neque multitudinem aliquam adjectam, cui exinde competens solutio fieri non posset. Atque haec sane in ea observatione longo temporis spatio permansisse, et quandiu manserunt, tandiu et sibi deputatis sacrosanctarum ecclesiarum res suffecisse. Simul ac vero Dei amantissimi episcopi assiduis nonnullorum precibus intenti, ad plures ordinandos effusi sunt, excrevisse quidem sumptus quantitatem in immensum, undique vero creditores et usuras, ac postremo ob vacillantem jam fidem ne creditores quidem de caetero, sed (indignum factu, et neque in privata familia utcunque instituta ferendum) necessitate extortas et legibus prohibitas alienationes extitisse, ut ex hujusmodi absurditate neque praedia neque suburbia ad hypothecas et pignora sufficerent, eamque ob causam neque creditorum copia esset, et ad summam ipsa inopiam deveniret, neque ipsis amplius ministris alimenta praebere posset, imo etiam ad conditionem omnium calamitosissimam delaberetur, ut creditoribus bonis universis cederet, id quod etiam veremur dicere, et ne in posterum fiat, providemus. Nam si nemo facile eum, qui ultra substantiae suae modum sumptus faciat, aequo animo ferat, quare non et nos ea ad sollicitudinem nostram revocabimus? Praeterea si non oportet undique ad sumptus possessiones conquirere (nam id insatiabili cuidam avaritiae simul et impietatati proximum est), sed ex moderatis facultatibus sumptum temperare, ea propter convenienter et quae ista concernunt, lege includemus, et infinitatem manifeste ei rei medicina adhibita ejiciemus. Sancimus igitur, ut reverendissimi clerici, et ministrantes mulieres, et ostiarii, qui ad hunc usque diem in eadem sacrosancta majore ecclesia caeterisque sacris aedibus consistunt, in ea forma, in qua jam sunt permaneant. Neque enim quod modo est, minuimus, sed potius ista lege complectimur, ut futuro prospiciamus. Reliquo vero tempore nulla omnino ordinatio fiet, donec ad veterem numerum ab ipsis sanctae ecclesiae aedificatoribus institutum reverendissimorum clericorum quantitas revertatur.

Et sane reverendissimorum clericorum sacrosanctae majoris ecclesiae regiae urbis nostrae mensura certis finibus descripta, et in arctum admodum contracta erat, quo tempore sola adhuc erat sacrosancta major ecclesia. Postquam vero et veneranda domus sanctae et gloriosae virginis Deique genitricis Mariae in vicinia sacrosanctae majoris ecclesiae posita, ab ipsa piae memoriae Verina coepit exstrui, item religiosa domus sancti martyris Theodori a Sphracio gloriosae memoriae consecrata, et veneranda domus sanctae Irenes sacrosanctae majori ecclesiae copulata fuit, redigere plane numerum ad veterem formam impossibile est. Neque enim tot simul ecclesiis pauci quidem sufficere possint, quandoquidem nulla harum trium aedium peculiares clericos habeat, sed pro communibus utatur iis qui ad sacrosanctam majorem ecclesiam pertinent, qui omnes eas ordine et veluti in orbem obeuntes, sacra in eis officia concelebrant, praesertim vero ingenti multitudine ex haereticorum conciliabulis ad sacrosanctam majorem ecclesiam, partim gratia beatissimi Dei et servatoris nostri Jesu Christi, partim laboribus depulsionibusque nostris adducta, ut duplo plura, quam ab initio, ministeria ad christianae pietatis officium peragendum deputari oporteat. Quapropter sancimus ne quando in sacrosancta majore ecclesia ultra LX presbyteros, diaconos vero mares centum, feminas XL, et subdiaconos XC, lectores autem ultra CX, cantores ultra XXV, existant, ut universus reverendissimorum clericorum majoris numerus in CCCCXXV personis, et centum praeterea ostiariis (ut vocant) consistat. In sanctissima igitur majore almae hujus urbis nostrae ecclesia, et tribus illis sacris aedibus ei coadunatis, tanta clericorum multitudo esto, nemine eorum, qui nunc sunt, ejiciendo, tametsi multo major numerus existat, quam a nobis definitus est; nemine item de caetero per ullum ordinem, qui hoc tempore est, adjiciendo, donec intra hunc numerum mensura consistat. Illo etiam adjiciendo, ne quod hactenus indecore fieri consuevit, deinceps in usu habeatur ut reverendissimorum clericorum nonnulli in sanctissimis ecclesiis, in quas vel hic, vel per provincias ordinati sunt, manere dedignentur, ac per patrocinia in sacrosanctam majorem ecclesiam ejusque clerum subeant, quod omnibus modis in posterum fieri prohibemus. Nam si in sacris monasteris prohibemus, ne quis de uno ad aliud transeat, multo minus id reverendissimis clericis permittemus, rati hujusmodi cupiditatem speciem prae se ferre quaestus et nundinationis. Caeterum si quando et hoc transitionis genus vel beatitudini tuae, vel pro tempore majestati imperatoriae probabitur: ne aliter id fiat, nisi prius res ipsa ad numerum, quem praediximus, redigatur, ut ea transitio in deficientis locum fiat, neque supernumerarius omnino aliquis irrepat; nulla enim id machinatione neque ullo modo fieri permittimus. Atque haec quidem de sacrosancta majore ecclesia. In omnibus autem aliis ecclesiis, quibus expensas sacrosancta major ecclesia suppeditat, sancimus, ut qui hoc tempore sunt, consimiliter et ipsi sub eadem forma maneant; in posterum vero nemo ordinetur, priusquam ad statutum cujusque ecclesiae (ut vocant) quod per aedificatores harum ab initio determinatum est, presbyterorum simul et diaconorum, tam marium, quam feminarum, et subdiaconorum, neque non lectorum, cantorum, et ostiariorum numerus redigatur, neque quisquam interea temporis adjiciatur. Nam et ipsi nos praecavebimus, ne quid ejusmodi faciamus, ordinatumve aliquos mittamus, neque magistratuum nostrorum aliquis tale quid faciet, reveritus legem nostram, et beatissimus archiepiscopus et patriarcha hujus regiae urbis potestatem habebit ordinationi contradicere, licet de palatio jussio procedat. Nam et qui praecipit, et cui praecipitur, uterque sub censura erit ecclesiastica, si quid tale peregerit. Sed neque in aliis ecclesiis, quae alimenta et sumptus ex sacrosancta majore ecclesia non habent, conveniens est ut ordinandorum in ipsis multitudo intromittatur, aut mensura initio in illis statuta de caetero transcendatur, ne quando qui sacra in illis obeunt, ad immensam multitudinem delapsi, interque se reditus ex piorum hominum collatione quaesitos patientes, nec illos exinde suae mensurae sufficere videntes, in magnam animi augustiam incidant. Si vero ultra mensuram in sacrosancta majore ecclesia aut aliis ecclesiis statutam sanctissimus archiepiscopus, qui sacrosanctae majori ecclesiae praeest, ordinaverit, Deique amantissimi ejusdem sacrosanctae ecclesiae oeconomi sumptum ad haec de reditibus ecclesiasticis expenderint, tam ipsi quam etiam beatissimus patriarcha, qui haec ipsis suppeditare permisit, de suo, deque propriis facultatibus expensa restituent. Noverint enim, si quid tale perpetraverint, quod non solum sanctissimis patriarchis, qui talia patranti succedent, et secuturis oeconomis, sed etiam omnibus caeteris reverendissimis clericis talium curiose perquirendi, et cum fiunt, prohibendi, deferendique ad imperatoriam majestatem potestatem damus, quo magis hoc cognoscens ipsa, ex substantia oeconomorum, qui hoc fecerint, aut etiam permittentis archiepiscopi, sacrosanctae majori ecclesiae ista servari demandet, ne rursus ejusmodi confusio et perturbatio in ea re incidat. Enim vero negotio ad pristinam mensuram redacto, tunc liberum erit ordinare, usque eo tamen, ne dictam mensuram transcendant, aut numerum superent, neve dolus circa hoc malus interveniat. Neque enim ullo pacto locum habere patimur quod plerisque in ore est, facultatem quidem ordinandi suppetere, non autem praebendorum alimentorum. Si quidem hoc iterum illorum est, qui confusionem pariunt, aut super numeraria adjectione altera pro unis collegia constituunt, praesertim cum multas ea res circumscriptiones producat, ut sub praetextu alimentariae praestationis alias sibi vias insatiabilis cujusdam avaritiae inveniant. Hoc igitur etiam ipsum fieri prohibemus et sub censuram (ut appellant) ecclesiasticam deducimus, magno usui futurum arbitrantes, si sacrosanctam majorem ecclesiam neque creditoribus obnoxiam, neque rebus angustis afflictam, neque perpetuo egentem, sed omnium rerum copia abundantem cernamus.

Quemadmodum autem ad eam pertinentes sumptus certa fine descripsimus, ita convenit, ut sanctissimus pro tempore patriarcha et reverendissimi clerici circumspiciant, ne reliqui sumptus, qui ex ecclesiasticis reditibus fiunt, aliter quam in pias et Deo placitas causas insumantur, et ut in illos conferantur, qui et revera egent, nec aliunde habent unde vivant (haec enim Dominum Deum conciliare solent), non vero per patrocinia et hominum studia in locupletes distribuant ea quae ad ecclesiasticos sumptus suppetunt, ut exinde egentes vitae necessariis defraudentur. Noverint enim Dei amantissimi oeconomi, tam qui nunc, quam qui olim pro tempore futuri sunt, quod si quid in his deliquerint, non tantum poenis coelestibus erunt obnoxii, sed etiam de substantia sua sacrosanctae ecclesiae indemnitatem praestabunt. Sancimus igitur, ut beatitudo tua, quae initio et a tenera propemodum aetate per omnes sacerdotales gradus et dignitates sacrosanctam exornavit Ecclesiam, utpote quae ex sacerdotibus etiam genus et originem ducat, in perpetuum custodiat, certo scientes, non minus nobis sacrosanctarum ecclesiarum commoda curae esse, quam ipsam vitam. Dat. XVII Kalend. April. d. n. Bilis. v. c. cons.

NOVELLA V. De monasteriis et monachis, et eorum antistitibus. Imperator Justinianus Augustus Epiphanio, sanctissimo et beatissimo hujus regiae urbis archiepiscopo, ejusque universi tractus patriarchae.

Conversationis monachalis vita sic honesta est, sic commendare novit Deo ad hoc venientem hominem, ut omnem humanam ejus maculam detergat, et purum ac rationabili natura decentem, et plurima secundum mentem operantem, et humanis cogitationibus celsiorem reddat. Si quis igitur futurus est monachus perfectus, indiget et divinorum eloquiorum eruditione, et conversationis integritate, ut tanta dignus factus sit mutatione.

Credimus igitur et nos explanare quid agendum ab eis sit, et decertatores eos veros ad sacram viam constituere. Et ita nobis intentio praesentis est legis, ut post illa, quae de sanctissimis episcopis sancivimus, et quae de reverendissimis clericis disposuimus, neque quod monasticum est, extra competentem formam relinquamus. Illud igitur ante alia dicendum est, ut quocunque tempore et quocunque loco quis aedificare venerabile monasterium voluerit, non prius licentia sit hoc agendi, quam Deo amabilem locorum episcopum advocet. At ille extendat manus ad coelum, et per orationem locum consecret Deo, figens in eo salutis nostrae signum (dicimus autem adorandam et vere honorandam crucem), sicque inchoet aedificium, bonum utique quoddam in hoc et decens fundamentum ponens hoc; itaque principium piae venerabilium monasteriorum fabricae fiat.

Hinc autem nobis etiam de singulis monachis cogitandum est, quo conveniat fieri modo, et utrum liberos solum, aut etiam forte servos, eo quod omnes similiter divina suscepit gratia praedicans palam, quia quantum ad Dei cultum non est masculus, neque femina, neque liber, neque servus, omnes enim in Christo unam mercedem percipere. Sancimus ergo sacras sequentes regulas, eos qui singularem conversationem profitentur, non prompte mox a reverendissimis praesulibus venerabilium monasteriorum habitum percipere monachalem, sed per triennium totum (sive liberi forte sint, sive servi) tolerare, nondum monasticum habitum promerentes, sed tonsura et veste eorum qui laici vocantur, uti et manere, sic divina addiscentes eloquia. Et reverendissimos eorum abbates requirere eos, sive liberi sint, sive servi, et unde eis desiderium vitae singularis accesserit, et discentes ab eis quia nulla maligna occasio ad hoc eos induxit, et habere eos inter illos, qui adhuc docentur, atque monentur, et experimento percipere eorum tolerantiam, et honestatem; non enim facilis est vitae hominum mutatio, sed cum animae magno fit labore. Et cum triennio toto in ea vita permanserint, optimos semetipsos et tolerabiles aliis monachis et praesuli demonstrantes, hos monasticam promereri vestem, atque tonsuram, et sive liberi sint, sine calumnia permanere, sive servi, penitus non inquietari migrantes ad communem omnium. Dicimus autem coelestem Dominum, sed in libertatem eripi. Nam si in multis casibus etiam ex lege hoc fit, et talis quaedam libertas datur, quomodo non praevalebit divina gratia talibus eos absolvere vinculis? Si vero intra triennium venerit quispiam, et aliquem horum, qui conversationem professi sunt, abstrahere tanquam servum voluerit, hoc quod nobis nuper ex Lycia nuntiavit Zosimus Deo amabilis, vir famosissimus in conversatione, et prope vicesimum et centesimum aetatis agens annum, pollens autem et animi virtutibus et corporis operationibus, quia tanta quaedam in eo gratia Dei floret. Si quis igitur (sicut praediximus) intra triennium veniat aliquem eorum qui volunt esse et perseverare monachi, in servitutem tracturus, et dicat quod abripuerit quasdam res, et propterea recurrerit ad monasterium, sancimus eum non prompte agere, sed primo probare pro veritate, quia et servus est, et pro furto forsan, aut pro vita maligna, aut pro vitiis pessimis fugerit quidem, propter suum autem vitium ad monasterium venerit. Et si quidem verax ostenditur, et apparuerit propter hujusmodi causam monasticam eum simulasse conversationem, aut propter turpitudinem vitae forte diffugisse, et non pro veritate sanctimoniae habitum concupiisse, hunc reddi domino, cum iis quae forsan abripuit, si tamen haec etiam in monasterio fuerint. Eum vero, qui dominus approbatur, dare ei jusjurandum, quia nihil mali ei faciet, et susceptum eum reducet domum. Si vero is quidem qui dicit se esse dominum, nihil tale probaverit, et appareat is qui in talibus accusatur, ex ipsa conversatione honestus ac mitis, et forte testimonium habeat aliorum, quia etiam apud dominum consistens discendi cupidus fuerit, et honestatis amator, et si nondum forte completum est triennii tempus, attamen etiam sic maneat in venerabili monasterio, abstrahere cupientium asperitate liberatus.

Triennii vero semel expleto tempore, judicatus, quia monastica dignus est honestate, maneat in monasterio. Nequaquam enim damus licentiam ulli penitus perscrutari, quae ejus sunt, sed sive liber, sive servus sit, manere eum in conversatione volumus. Nam et si vitium in priori ab eo forte gestum est vita (humana enim natura quodammodo labitur ad delicta), attamen sufficit ad mediocrem purgationem peccatorum, et ad virtutis augmentum triennalis temporis testimonium. Ea vero quae rapta sunt, apud quoscunque tandem inveniantur, modis omnibus reddantur prisco domino. Si vero servitii necessitatem effugiens, tentaverit monasterium quidem derelinquere, aliam autem vitae sectari figuram, licentiam damus domino retrahere eum, et probanti fortunam inter servos habere; non enim injuriam patietur tantam ad verum servitium retractus, quantum ipse injuriatus est Dei culturam refugiens. Et hoc quidem de fortuna horum qui inter monachos profiteri volunt sancimus. Cogitandum vero est, quomodo ipsos habitantes et ibi degentes monasticae philosophiae certatores dignos esse ostendamus. Neque enim volumus in ullo monasterio sub ditione nostra constituto, sive plurimorum hominum est, sive paucorum, monachos qui ibi sunt, divisos ab alterutris esse, et propriis habitationibus uti, sed communiter quidem eos comedere sancimus, dormire etiam omnes in communi, unoquoque quidem in quadam propria statura jacente, in domo vero una collocatos, aut si forte non sufficit ad multitudinem monachorum domus una, in duas forsan, aut plures, non tamen seorsim, et apud semetipsos, sed in communi, testes alterutri sint honestatis et castitatis. Et neque somnum desidiosum habeant, sed et in somno meditantes bene composito esse corpore propter increpationem respicientium. Nisi tamen quidam eorum in contemplatione et perfectione degentes vitam remotam habeant in secessu, quos vocare anachoretas, et hesychastas consueverunt tanquam a communione ad meliora exceptos. Alioquin alios, quibuscunque inter multitudinem conversatio est, in his quae vocantur coenobia, esse volumus. Sic enim zelus eis ad virtutem crescit, et maxime juvenibus, si cum senioribus constituantur. Fiet enim seniorum conversatio juventutis educatio perfecta. Et sic sint in coenobiis suo proprio abbati obedientes, et traditam sibi conversationem inculpabiliter observantes.

Si quis autem forte semel dedicatus, habituque potitus, deinde a monasterio discedere voluerit, et privatam fortassis eligere vitam, ipse quidem sciet quam pro hoc dabit Deo satisfactionem; res autem quascunque habuerit, dum in monasterium intrabat, eae dominii sint monasterii, et nihil inde penitus eliciat. Illud quoque decernimus eum qui in monasterium introire voluerit, antequam monasterium ingrediatur, licentiam habere suis uti quo voluerit modo; ingredientem namque simul sequuntur omnino res, licet non expressim, cum introduceret eas, dixerit; et non erit dominus earum ulterius ullo modo. Si vero filios habuerit, si quidem contigerit jam eum res aliquas donasse eis, aut per antenuptialem donationem, aut per dotis occasionem contulisse, et faciant haec quartam ab intestato ejus substantiae partem, nullum in reliquis rebus habeant participium filii. Sin autem nihil eis donaverit, aut minus quarta, et postquam abrenuntians conversatus fuerit inter monachos, nihilominus quarta debetur filiis, ut aut in totum eis detur aut, si contingat eos jam aliquid accepisse, suppleatur. Si autem uxorem habens, deinde eam relinquens, in monasterium ingrediatur, et dos mulieri servetur, et ex morte pactum, quod in alia nostra sancivimus constitutione. Omnibus, quae super monachis dicta sunt, et in mulieribus monasterium ingredientibus, valituris. Si vero relinquens monasterium ad quamdam veniat militiam, aut ad aliam vitae figuram, substantia ejus etiam sic in monasterio, secundum quod a nobis prius dictum est, remanente, ipse inter officiales clarissimi provinciae judicis statuetur, et hunc habebit mutationis fructum, quod pro sacro ministerio despecto, tribunalis terreni observet servitium. Si vero relinquens monasterium, in quo conversationem habuerit, ad aliud transeat monasterium: etiam sic quidem ejus substantia maneat, et vindicetur a priori monasterio, ubi abrenuntians hanc reliquit. Competens autem est reverendissimos abbates non suscipere eum qui hoc egit. Erronea namque est talis vita, et nullatenus monasticae tolerantiae proxima, neque constantis et persistentis animi, sed judicium habens circulatoris, et aliud de alio requirentis. Ea propter etiam hoc prohibeant Deo amabiles episcopi et archimandritae nuncupati, monasticam honestatem secundum regulas sacras conservantes. Si quis autem monasticam profitentium conversationem meruerit clerici ordinationem, maneat etiam sic puram servans conversationem. Quod si facti clerici abutatur fiducia, et ad nuptias venire (quippe tali gradu constitutus inter clericos, qui ei uxorem ducere permittat, dicimus autem cantorum aut lectorum, aliis enim omnibus nuptias secundum sacras regulas penitus interdicimus), aut concubinas habere, aut luxuriis tradere vitam praesumat, excludatur nobis omnibus a clero, tanquam priorem conversationem et solitariam confundans vitam, et privatus sit de caetero. Ad militiam quidem, aut ad aliud officium venire non praesumens, nisi a nobis voluerit dudum interminatis subjacere poenis. Ipse autem apud semetipsum reputans et agnoscens, qualem pro hoc daturus sit magno Deo satisfactionem.

Ordinatione vero abbatum si quando contigerit egere monasterium, jubemus abbatem non per ordinem reverendissimorum fieri monachorum, nec omnino eum qui mox post primum est, nec qui post illum secundus est, neque tertium, aut reliquos, hoc quod etiam alia lex nostra dicit, sed Deo amabilem locorum episcopum percurrere quidem consequenter per omnes (non enim exhonorandum est omnino tempus, et ex eo ordo) et eum qui apparuerit prius optimus inter monachos optimos constitutus, et dignus praesulatu eorum, hunc eligere, eo quod humana natura talis est, ut neque omnes per ordinem inter summos boni, neque rursus omnes inter novissimos mali constituti sint, sed procedat quidem secundum gradum antistitis inspectio. Qui vero prior, mox inter numeratos optimus apparuerit, is abbas sit, et ordinem simul et virtutem suffragantem habens. Oportet enim eos qui discernunt quod melius est a pejore, aliud quidem ad regendum dimittere, aliud vero inclinari jubere, et paulatim per eruditionem hoc etiam ad melius adducere. Quaecunque tamen a nobis in omnibus, quae prius, et quae nunc prolatae sunt, sacris nostris constitutionibus sunt sancita de clericis, aut monachis, aut monasteriis, haec communia ponimus et in masculis et feminis, et monasteriis, et asceteriis, non discernentes (quantum ad istos) masculum aut feminam, eo quod (sicut praediximus) unum omnia in Christo consistunt.

Haec igitur omnia sanctissimi patriarchae sub se constitutis Deo amabilibus metropolitanis manifesta faciant. At illi subjectis sibi Deo amabilibus episcopis declarent, et illi monasteriis Dei sub sua ordinatione constitutis cognita faciant, quatenus per omnia Domini cultura maneat undique incorrupta. Imminebunt enim maximae poenae ista transgredientibus: dicimus autem de coelo quas necesse est rectorum dogmatum contemptoribus imminere. Et nostrae quoque reipublicae judices, si haec eis nuntientur, omnibus studeant modis ea quae sacris regulis continentur, quas nostra sequitur lex, ad effectum perduci procurare, nam nec illos deserit poena haec negligentes. Quapropter sequentem hanc tuam sanctitatem decet omnibus sub se positis sanctissimis metropolitanis haec facere manifesta. Dat. XIV Kalend. April. Constantinop. Bilisario v. c. coss.

NOVELLA VI. Quomodo oporteat episcopos et caeteros clericos ad ordinationem perduci, et de expensis ecclesiarum. Imperator Justinianus Augustus Epiphanio archiepiscopo et patriarchae Constantinopolitano.

Maxima quidem inter homines dona Dei sunt a superna collata clementia, sacerdotium et imperium. Quorum illud quidem divinis ministrans, hoc autem humanis praesidens ac diligentiam exhibens rebus, ex uno eodemque principio utraque procedentia, humanam exornant vitam. Ideoque nihil sic erit studiosum imperatoribus, sicut sacerdotum honestas cum utique et pro illis ipsi semper Deo supplicent. Nam si id quidem inculpabile sit, undique et erga Deum fiducia plenum, imperium autem recte et competenter exornet traditam sibi rempublicam, erit bella quaedam consonantia, omne quidquid utile est, humano conferens generi.

Inde adeo maximam habemus sollicitudinem circa vera Dei dogmata, et circa sacerdotum honestatem, quam illis obtinentibus credimus, quia per eam maxima nobis dona dabuntur a Deo, et ea quae sunt, firma habebimus, et quae nondum hactenus venerunt, acquiremus. Bene autem universa geruntur et competenter, si rei principium fiat decens et amabile Deo. Hoc autem futurum esse credimus, si sacrarum regularum observatio custodiatur, quam justi laudandi et adorandi inspectores et ministri Dei tradiderunt, apostoli et sancti Patres custodierunt et explanarunt. Sancimus igitur sacras per omnia sequentes regulas, cum quispiam omni post venturo tempore ad episcopatus ordinationem adducitur, considerari prius oportere ejus vitam secundum sanctum apostolum, si honesta, et inculpabilis, et undique irreprehensibilis sit, et a bonis testimonium habeat sacerdotem decens. Et neque ex officiali aut ex curiali veniat fortuna, nisi forsan ex novella aetate (secundum quod jam dispositum est) in monasterio constitutus, fortuna liberetur, quartam tamen prius substantiae reddens curiae. Neque etiam ex idiota et his qui vocantur laici existens, et ita mox ad episcopatum ascendens, quasi imaginariam suscipiat ordinationem, ut qui modo quidem idiota sit, mox autem clericus, deinde parvo admodum tempore praeterito episcopus appareat. Et neque uxori alteri copulatus, sed aut in virginitate degens a principio, aut uxorem habens ex virginitate ad eum venientem, et non viduam, neque sejunctam a viro, neque concubinam, neque filios aut nepotes habens, neque cognitos legi, neque illi odibiles. Alioquin qui praeter hoc aliquid agit, et ipse cadet sacerdotio, et qui eum ordinat, extra episcopatum deget, hanc legem offendens. Sed neque pecuniis ullis emere sacrdotium ei permittimus. Solum vero eum respicere Domini Dei culturam volumus, et non plurimis humanis cogitationibus distrahi. Sed neque incruditus existens sacrorum dogmatum ad episcopatum accedat, nisi prius aut monasticam vitam professus, aut in clero constitutus non minus mensibus sex, uxori tamen non cohaerens, aut filios, aut nepotes habens. Hoc enim omnimodo in Deo amabilibus episcopis requirimus, sicut etiam prius sacris duabus nostris constitutionibus hoc sancitum est, per quas dudum cohaerentes uxoribus non perscrutamur, omne praeteritum relinquentes, de caetero autem nulli permittentes a positione legis uxorem habenti talem imponi ordinationem. Quam legem etiam nunc renovamus, ne forte si praeter hoc aliquid fiat et ipse cadat sacerdotio, et ordinantem similiter excludi procuret. Igitur ordinandus episcopus, aut ex monachis, aut ex clericis sit. Etiam in hujusmodi vita testimonii boni, vita bonus, et honestus, et gloria fruens bona, et hoc fundamentum pontificatus deponens animae suae. Sed etiam sic eum constitutum et ad episcopatum praeparatum competens est venerabiles et undique probatas legere regulas ante ordinationem, quas recta et inviolata nostra suscepit fides, et catholica Dei apostolicaque disposuit et tradidit ecclesia. Et cum frequenti eas lectione percurrerit, qui ad ordinationem deducitur, tunc is qui ordinationem impositurus est interroget eum, si sufficiens sit custodire et agere quae sacrae regulae sancierunt, et siquidem ille declaraverit et dixerit praecepta sacrarum regularum non se valere servare, nullo modo ei ordinationem imponi; si vero ille susceperit et dixerit quia, quantum homini est possibile, complebit haec quae his continentur, tunc monere eum, et dicere quia nisi haec observaverit, et a Deo alienus erit, et cadet jam dato honore, et neque civiles leges delictum inultum relinquent, eo quod a praecedentibus nos imperatoribus, et a nobis ipsis recte dictum est oportere sacras regulas pro legibus valere. Etsi etiam sic permanserit causam amplectens, tunc super his professionibus unumquemque sacram suscipere episcopatus ordinationem. Et hanc non pecuniis redimere, neque per rerum aliarum dationem suscipere, sed puram percipere, et sine mercede tanquam a Deo datam. Tametsi enim alia omnia habeat utilia, quae prius a nobis dicta sunt, pecuniis autem vel rebus etiam videatur episcopatum emisse, sciat se et ab ipso episcopatu casurum, et hoc munus retributurum ordinanti, ut et ille episcopatum amittat, et a clero cadat, et utrique causa talem praestet retributionem, ut et hic quidem non adipiscatur quae sperabat, ille autem etiam quae habebat amittat. Nihilominus etiam pecuniis ac rebus datis occasione ordinationis sanctissimae assignandis ecclesiae, sive episcopus sit accipiens, et propterea a sacerdotio cadat, sive etiam quilibet alius in clero constitutorum: nam et illi aequalem imponimus poenam, ut ordine quem inter sacerdotes habuerit cadat, et reddat aurum, aut res quae ordinationis occasione datae sunt, injuriam passae (quantum ad ipsum) ecclesiae. Si quis autem extraneorum sit, et non in clero constitutus, qui aurum aut rem aliquam propter patrocinium ordinationis accepit, et maxime si administrationem aliquam gerat, habebit ipse non tantum a Deo poenam, et succedent ei de coelo supplicia, verum etiam illud quod datum est, ablatum ab eo, sanctissimae ecclesiae omnibus reddatur modis in duplum. Insuper etiam, si quam administrationem habet, ea cadat, et perpetuo exsilio condemnetur. Illud quoque sciat aperte qui pecuniis aut rebus aliis emerit praesulatum, quia si prius diaconus aut presbyter sit, deinde per suffragium ad sacerdotium veniat, non solum cadet episcopatu, sed nec prior ei relinquetur ordo presbyterii forsitan, aut diaconatus. Amittet etenim etiam illud, et omni sacerdotali excludetur ordine, utpote decentia indigne concupiscens. Oportet autem in ipso ordinationis tempore eum qui hanc imponit, illic coram omni fideli populo sanctissimae ecclesiae haec omnia praedicere, ut agnoscens eum omnia quae prius a nobis dicta sunt habere, ad sacram eum deducat ordinationem, ut etiam ille coram omnibus haec audiens, non solum habeat Dei timorem, sed etiam coram omnibus denuntiationem et professionem erubescat. Si quis autem talis quidem esse putetur, et ad episcopatus ordinationem transeat, contradicat autem aliquis, atque dicat conscium se esse alicujus quod illicite admiserit, non prius mereatur episcopatus ordinationem, quam examinatio querimoniarum fiat, et appareat undique innoxius. Quod si etiam post hujusmodi contradictionem non passus is qui ordinationem facit legitimam examinationem imponi causae, currat ad ordinationem; sciat quod ab eo fit pro nihilo esse. Sed et is qui contra legem facit, cadet sacerdotio, et qui sine probatione imponit ordinationem, et ipse quidem similiter cadet sede sacerdotali, reus autem erit Deo qui omnium praecipue quaerit suorum sacerdotum puritatem. Si tamen is qui ordinationi contradicit, aut examinatione facta probetur calumniator, aut in ipso principio, neque in examinatione persistere confidat, segreget istum in perpetuum a sacra communione is qui ordinationem facere vult, ut non ipsa falsitas impunita sit. Sicut enim bonam gloriam in eo, qui ordinandus est quaerimus, ita etiam calumniam in eo qui frustra accusavit, punimus. Si vero nemo accusaverit omnino, aut in toto denuntians examinationem non faciat, aut facta examinatione demonstrare (sicut praediximus) non valuerit accusationem veram, tunc oportet eum qui per tot vias inculpabilis apparuerit, accedere ad futuram ordinationem. Qui enim ita ordinatur, ex hoc multa et meliora cognoscit praecepta, neque qui taliter animo, verbo, corporis exercitatione et sapientia eruditus est, incurret in vitam animadversione dignam. Et illud etiam definimus, ut nemo Deo amabilium episcoporum foris a sua ecclesia, plusquam per totum annum, abesse audeat, nisi hoc per imperialem fiat jussionem; tunc enim solum erit inculpabile. Et ut sacratissimi patriarchae uniuscujusque dioeceseos compellant Deo amabiles episcopos suis inhaerere sanctissimis ecclesiis, et non longo itinere separari, neque in peregrinis demorari velle, neque sanctissimas ecclesias negligere, neque annum excedere, quem et ipsum propter misericordiam constituimus. Si vero ultra annum erraverit, et dereliquerit, neque ad proprium episcopatum remeaverit, neque imperialis aliqua eum (sicut praediximus) detineat jussio, tunc siquidem sit metropolitanus, contra ecclesiasticam dispositionem absentem regionis illius patriarcha revocet quidem eum legitimis proclamationibus, servans ubique sacrarum regularum observationem. Si vero maneat per omnia inobediens, expellatur a sacro episcoporum choro, et alium introducat hujusmodi et reverentia, et verecundia, et honestate dignum. Si vero non metropolitanus, sed aliorum episcoporum aliquis sit, qui erraverit, haec omnia a metropolitano fiant. Nemo enim eorum talem suscipiat praetextum, si dixerint propterea se proprias derelinquere ecclesias, quod litium causas, aut aliarum rerum propriarum, aut ad sacras ecclesias respicientium circumlustrant, et hic constituti haerent, aut in aliis oberrant locis. Hoc enim non habet decentem rationem, ut cum multitudine famulicii quod necesse est episcopum habere proficiscantur, et peregre sumptus faciant, cum neque ullum sanctissimis ecclesiis lucrum inde et juvamen accedat, neque (secundum quod decet sacerdotem) proprium habere possint habitum, et ut maximae quaedam sint lites forte sanctissimis ecclesiis, propter quas tales praetextus afferunt, rectius eas per illos qui sub ipso sunt religiosos clericos, aut apocrisiarios, aut oeconomos movere liceat, et petitionibus ad imperium directis impetrare desiderata. Propterea sancimus, si quando propter ecclesiasticam occasionem inciderit necessitas, hanc aut per eos qui res agunt sacrarum ecclesiarum, quos apocrisiarios vocant, aut per aliquos clericos huc destinatos, aut oeconomos suos notam imperio facere, aut nostris administratoribus, ut impetrent quod competens est, neque hoc Deo amabilibus episcopis erroris et absentiae, et sanctissimis ecclesiis laesionis occasionem fieri, tam in provincia ecclesiasticis rebus per absentiam eorum neglectis, quam etiam hic expensis multis ab ipsis factis, praeterea peregre habitatione non habili constituta, et undique causa nullum juvamen, magis autem laesionem sanctissimis ecclesiis inferente. Non autem aliter aliquem Deo amabilium episcoporum praesumere, dirigere se ad hanc felicissimam civitatem, priusquam siquidem episcopus sit, litteras acceperit proprii metropolitani ad imperium, quae secundum divinas regulas commendaticiae vocantur, testimonium perhibentes necessitatis ejus praesentiae. Si vero metropolitanus sit, qui proficisci vult, litteras sumat ejusdem dioeceseos patriarchae ejus praesentiam necessariam esse dicentes, et sic oportere imperatorem jubere hunc praesentari, et non temere ac sine conscientia metropolitanorum aut patriarcharum proficiscantur, propterea quod hoc divinis interdictum est regulis. Unde huc advenientes non praesumant per semetipsos se prius pronuntiare ad imperium, sed primitus aut ad Deo amabilem patriarcham proficiscantur, aut ad uniuscujusque dioeceseos, ex qua sunt, apocrisiarios, et cum ipsis conferant causas, propter quas venerunt, et cum eis ingrediantur ad imperium, et deinceps imperiali perfruantur aspectu. Mox quam imperanti astiterint, liceat quidem petentibus episcopis aut per eos qui vocantur referendarii sanctissimae majoris ecclesiae, aut per religiosos apocrisiarios cujusque dioeceseos sanctissimorum patriarcharum suggerere se imperio, et promereri responsum celeriter, ita ut si aut justa ab imperio petierint, haec accipiant, aut si non justa quaerunt, velociter revertantur unde profecti sunt, Haec autem de Deo amabilibus episcopis secundum divinas constituentes regulas, et religiosos clericos cum multa fieri inquisitione secundum divinas regulas, et boni testimonii viros ordinari sancimus, litteras omnino scientes, et eruditos constitutos (litteras enim igorantes omnino nolumus, neque unum ordinem suscipere clericorum, videlicet presbyterorum et diaconorum, tam sacras orationes dicentium quam ecclesiarum et canonum legentium libros), et ordinationem sine querela, et inculpabilem, et sine aliqua contradictione, et sine datione pecuniarum aut rerum suscipientes. Neque autem eos volumus omnino, qui officiales aut curiales constituti sunt, suscipere ordinationem, nisi secundum leges, quas super his superius posuimus pridem, quas et hic nunc confirmamus. Et episcopi auctoritate ordinatos sacra praecepta in conspectu totius populi suscipere propter easdem causas, propter quas hoc ipsum agi etiam supra in Deo amabilibus episcopis sancivimus. Sed neque eum qui secundas habet aut habuit nuptias ordinari in diaconum aut presbyterum, neque si mulieri conjungatur sejunctae et proprium virum derelinquenti, neque si concubinam habeat, sed saltem ejusmodi uxorem quae cum castitate et ex virginitate sit. Nihil enim sic in sacris ordinationibus diligimus, quam cum castitate viventes, aut cum uxoribus non cohabitantes, aut unius uxoris virum, qui sive fuerit, sive adhuc sit, et ipse castitatem eligat, secundum divinas regulas primum principium et manifestum fundamentum residuae virtutis constitutam. Si autem et aliquis presbyter, aut diaconus, aut subdiaconus postea ducat uxorem aut concubinam, aut palam, aut occulte, sacro statim cadat ordine, et deinceps idiota sit. Quod si et lector secundam ducat uxorem certis de causis et ex irrecusabili quadam necessitate, neque omnino ad altiorem accedat gradum, neque perfruatur gradu majore in sacerdotio, sed maneat in eodem gradu perpetuo. Sed non et ad tertias veniat nuptias, satis est enim si ad nuptias veniat. Si vero aliquid tale egerit, et ad secundas veniens nuptias, ad majorem gradum venire festinaverit, exinde idiota erit, et laicus, omnino sacro ministerio cadens. Pudice enim nos per omnia decet vivere. Si enim tales constituti hi qui in clero adducuntur ordinentur, facilis eis ad episcopatum ascensus erit, et ex multis bonis viris facilius invenientur qui digni adducantur ad primum gradum sacerdotii. Quanta igitur super venerabiles clericos a nobis dicta sunt, haec etiam super Deo amabilibus diaconissis intelligi volumus, ut neque ipsae citra observationem fiant. Sed primum quidem eis aetatem, neque novellam esse, neque crescentem, ne hac occasione delinquendum prosiliant, sed super mediam constitutas aetatem, et circa quinquaginta annos secundum divinas regulas agentes. Sicque sacram promereri ordinationem aut virgines constitutas, aut quae unius viri fuerant uxores. Non enim permittimus neque secundas contrahentibus nuptias, neque vitam non habentibus (ut diximus) irreprehensibilem, omnique suspicione liberam ad sacrum venire mysterium, et adorandis ministrare baptismatibus, et aliis ad esse secretis quae in venerabilibus ministeriis per eas rite aguntur. Si vero quaedam necessitas fiat, et minorem ab hac aetate quam diximus ordinari diaconissam contigerit, liceat eam in aliquo venerabilium asceteriorum destinari, in quo habitare possit nequaquam admista viris, neque suo habitans arbitrio, sed vitae separatae et modestiae a convenienti multitudine bonum testimonium habens. Volumus autem et ipsas quae ad ordinationem perducuntur diaconissas, sive ex viduitate, sive ex virginitate, non cum aliquo cohaerere, aut cognatorum, aut eorum quos appellant dilectos (talibus enim nominibus utentes, maligna suspicione suam replent vitam), sed aut solae habitent, aut cum parentibus solis, et filiis, aut vere fratribus, aut cum his de quibus si quis suspicari aliquid praesumpserit malignum, ipse insipiens simul et impius forsan putabitur.

Et si dicatur tale aliquid de aliqua earum quae in diaconissarum ordinationem ingredi vult, quod alicui adhaeserit sub imagine quidem bonae appellationis, cum maligna vero suspicione, non oportet hujusmodi mulierem perduci omnino ad ordinationem diaconiae. Nam et si ordinetur, et tale aliquid egerit, et cohaeserit alicui cum praedicto nomine, aut schemate, cadat quidem ipsa a diaconia, et tam ipsa quam ille subjecti erunt huic legi, et reliquis quae corruptores puniunt. Oportet enim omnes quae ordinantur venerabiles diaconissas tempore ordinationis etiam moneri, et coram reliquis quae dudum sunt venerabiles diaconissae sacrorum audire mandatorum praecepta, ut et ipsae Dei timorem habeant et adhaerentem sacris mandatis fiduciam, timeant autem et confundi, et sacro cadere ordine: scituris quod si praesumpserint, aut erubescentes ordinationem, aut derelinquentes sacrum ministerium, ad nuptias venire, aut aliam omnino vitam elegerint, ipsae quidem obligatae efficiuntur morti, et substantia earum applicabitur sanctissimis ecclesiis, aut monasteriis in quibus sunt. Qui vero eas aut in uxores accipere, aut corrumpere praesumpserint, obnoxii quidem et ipsi gladio erunt, substantia autem eorum applicabitur fisco. Si enim in antiquis legibus virginibus illis quae in eorum errorem vocabantur mortis incumbebat periculum, corruptis quomodo non magis nos in his quae a Deo glorificantur idem definimus, pudicitiam, quae quam maxime mulieres exornat, conservari volentes, cum conveniat venerabilibus diaconissis, ut et quod naturam decet custodiant, et quod debetur sacerdotio conservent. Secundum hoc autem et semel factos diaconos aut presbyteros nullo modo derelinquere sacerdotium. Quod non solum in presbytero et diacono sancimus, sed etiam si subdiaconus, aut forte lector fiat aliquis, neque hunc relinquere pristinum schema, et ad alteram migrare vitam: quia si tale aliquid egerit, secundum quod a nobis jam sancitum est, aut in curiam cum substantia, aut sub inopia degens ad officialem deponetur fortunam. Sed neque effusas competit fieri de caetero reverendissimorum clericorum ordinationes. Quod enim hactenus gestum est, licet corrigi oporteret, attamen propter tempus sinimus. De caetero autem non propter hoc fieri, neque ad damnum sanctissimarum ecclesiarum venire sancimus. Quaecunque igitur oportebat de tali modo in sanctissima majore ecclesia hujus nostrae regiae civitatis, et sub ea constitutis sanctissimis ecclesiis, et aliis, quae hic sunt, fieri, haec speciali lege complexi sumus. In omnibus autem quae foris sunt locis sancimus, si quis cum constituit ab initio aedificare ecclesiam, definivit ordinandorum mensuram, tanquam secundum eam expensas constituens, non prius ordinari quemquam in eadem ecclesia, nisi ad numerum a principio definitum ejus mensura redigatur. Si vero hoc non fecerit, ipsa vero civitatis ecclesia ministrat emolumenta, et sibi et aliis ecclesiis, tunc non promptum sit augere illi clericos, neque propter aliquas forte compassiones aut beneficia ex hoc eam sumptibus praegravare. Non sunt enim haec pia, neque sacerdotibus digna, sed ex his quae Dominus Deus dederit, quae possibilia sunt, administrare, aut antiquam conservare consuetudinem nihil penitus innovantem. Unde competit Deo amabiles patriarchas et metropolitanos hujus habere providentiam, et eos quidem qui hactenus sunt sinere in schemate in quo sunt clericos. Metiri vero uniuscujusque ecclesiae facultates, et ita ipsos quoque sanctissimos patriarchas sub se constitutas ecclesias ordinare, et metropolitanos hoc ipsum a sanctissimis patriarchis commonitos facere, illos autem alios omnes sub se positos episcopos ad mensuram hanc deducere, et studere non ultra expensas facere clericorum ordinationes. Scimus enim quot sanctissimae ecclesiae propter hanc ordinationem et alias expensarum effusiones inopes factae sunt.

Et quia aliquas earum vix quidem, tamen liberavimus, quaedam vero adhuc oneratae jacent ex tali elevari angustia non valentes, ideoque hoc provideant sanctissimi patriarchae, et metropolitani, et reliqui Deo amabiles episcopi, ut et nos quae ab eis aguntur discentes, approbemus eos qui nostram legem in litteris positam apud semetipsos ostenderunt operibus adimpleri. Quae igitur a nobis sancita sunt, et sacrum ordinem statumque custodiunt secundum sacrarum regularum observationem et tenorem, de caetero conservent perpetue integra et sanctissimi patriarchae uniuscujusque dioeceseos, et Deo amabiles metropolitani, et reliqui reverendissimi episcopi, atque clerici, ubique Dei culturam et sacram disciplinam custodientes inviolatam, poena imminente ista praevaricanti, quo penitus alienus sit a Deo, et imposito sibi sacerdotii ordine. Nam velut indignus hoc excluditur. Licentiam vero universis damus, cujuscunque sunt officii, vel conversationis, respicientibus aliquid horum praevaricari, nuntiare nobis et ad imperium, quod semper est, ut nos, qui hoc secundum sacrarum regularum explanationem apostolicamque traditionem constituimus, decentem etiam indignationem praevaricatoribus inferamus, videlicet his etiam quae sancita sunt a nobis de haereditatibus Deo amabilium episcoporum custodiendis. Sanctissimi sane patriarchae uniuscujusque dioeceseos haec proponant in ecclesiis sub se constitutis, et manifesta faciant Deo amabilibus metropolitanis, quae a nobis constituta sunt. Illi quoque rursus etiam ipsi proponant in metropolitana sanctissima ecclesia, et constitutis sub se episcopis haec manifesta faciant. Illorum vero singuli in propria ecclesia haec proponant, ut nullus in nostra republica ignoret, quae a nobis ad honorem et magnificentiam magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi disposita sunt. Insuper sequens haec tua sanctitas omnibus, qui sub ea sunt, sanctissimis metropolitanis haec faciat manifesta universo tempore tenenda. Scriptum exemplar Epiphanio sanctissimo archiepiscopo magnae hujus et almae urbis. Scriptum exemplar sanctissimo archiepiscopo Hierosolymorum. Scriptum exemplar Joanni viro gloriosissimo praefecto sacrorum praetoriorum secundo exconsule et patritio, cui etiam hoc adjectum est. Et tua quoque celsitudo haec sciens una cum semper suscepturis sedem tuam haec servare festinet. Et si denuntiatum aliquid fuerit, tale delictum prohibeat, et maxime quaecunque inordinationibus curialium vel officialium interdicta sunt. Nuntiet autem etiam nobis, ut decens super eis imponatur correctio, utatur quoque praeceptis ad clarissimos provinciarum judices, ut et ipsi, quae fiunt inspicientes non permittant aliquid extra hoc, quod a nobis constitutum est, fieri: imminebit enim eis et poena quinque librarum auri, siquidem et ipsi praevaricari videntes non denuntiaverint, aut sedi tuae, aut imperio, ut undique decens ornatus ordinationis gradui conservetur. Scripta cum adjectione dominica.

NOVELLA VII. De non alienandis aut permutandis rebus ecclesiasticis immobilibus, aut in specialem hypothecam dandis creditoribus, sed ut sufficiant generales hypothecae. Imperator Justinianus Augustus Epiphanio archiepiscopo, et patriarchae Constantinopolitano.

Unam intentionem hanc semper proponimus, omne quidquid prius imperfectum aut confusum videbatur, hoc et expurgare, et perfectum ex imperfecto declarare, quod etiam in omni legislatione facientes, credimus oportere et in alienationibus, quae fiunt super sacris rebus una complecti lege, quae priores omnes et renovet, et emendet, et quod deest adjiciat, et quod superfluum est, abscindat. A Leone siquidem bonae memoriae, qui post Constantinum piae memoriae Christiana fide inter caeteros imperatores principatum auxit, et constituit sacrarum ecclesiarum honorem et disciplinam scripta, lex est de alienationibus ecclesiasticis conclusa in sola hujus felicissimae civitatis sanctissima majore ecclesia. Et laudamus plurima hujus legis cum omni vehementia et Dei cultura posita. Sed eo quod non generaliter posita sit, in omnibus, indigere etiam eam quadam correctione credimus. Ab Anastasio quoque piae memoriae scripta quaedam de talibus lex est, neque similis priori, et omnino minus habens, effusa namque et per loca foris posita, nihilominus mansit imperfecta, eo quod ad solum sacerdotium et dioecesin respiciat, constitutam sub beatissimo patriarcha hujus regiae et felicissimae civitatis, alias autem omnes non perscrutata sedes, cum utique dignam correctione esse eam arbitratur, propter quam occasionem alia quidem corrigebat, alia vero incomposita relinquebat. Quamobrem eam quoque vacare de caetero sancimus, utpote imperfectam, et loco circumclusam, et non generalem inter leges existentem, neque aliquid studiosum introducentem.

Haec ergo nos omnia emendantes, unam existimamus legislationem omnibus sanctissimarum ecclesiarum, xenodochiorum, nosocomiorum, monasteriorum, brephotrophiorum, gerontocomiorum, et totius sacrati collegii rebus imponendam, et hanc legem Leonis piae memoriae constitutioni adjiciendam esse: prius quidem breviter legislationem exponentes, sicque omne quod reliquum est intexentes.

Vult autem illa neque Deo amabilem archiepiscopum et patriarcham hujus felicissimae civitatis, seu sanctissimae majoris ecclesiae, neque oeconomum vendere, aut donare, aut aliter alienare rem immobilem, domum forsan, aut agrum, aut colonum, aut mancipia rustica, aut civiles annonas (nam et haec inter immobilia numeranda sunt quae competunt Constantinopolitanae sanctissimae majori ecclesiae), sed neque pro ulla compensatione, aut qualibet alia circumventione tale aliquid agi. Et interminatur emptori quidem rei restitutionem, ut reddat pro tempore oeconomo rerum sanctissimae ecclesiae rem, quam ipse perceperit, cum omni medii temporis fructu, et aliis lucris, casu imminente pretiorum ei qui tale aliquid accipere aut comparare praesumpserit, cum etiam hoc quidem, quod contra leges actum est, ita ponat, ac si neque a principio gestum sit. Oeconomum vero haec praevaricantem dare quidem de suo sanctissimae ecclesiae jubet omne, quidquid ex ea causa lucratus est, aut sanctissimae ecclesiae damni intulit. Super hoc autem etiam excludit officio oeconomum, et dat actionem sanctissimae ecclesiae, non solum contra Deo amabiles oeconomos, sed etiam contra successores eorum, sive ipsi haec alienaverint, sive pro tempore Deo amabilem episcopum, aut alium quempiam clericorum videntes alienantem degeneri et illiberali taciturnitate passi sunt, et multo potius, si cum viderent, consentientes tale aliquid permiserunt, et non prohibuerunt. Ad haec autem etiam tabellionem, qui talia confecit instrumenta, perpetuo tradit exsilio, nullam ei clementiam neque per reversionem participans. Ipsos quoque maximos judices, qui ad haec accedunt, et talibus ministrant causis, aut confici apud semetipsos monumenta pro confirmatione talium donationum aut aliorum actuum patiuntur, cingulo, et dignitate, et substantia interminatur excludere. Haec igitur increpans vehementer, permittit rei ecclesiasticae usum, aut qui vocatur ususfructus, sub certo quodam tempore, aut etiam usque ad vitam percipientis dare sanctissimam majorem ecclesiam, sub hac tamen definitione, ut is qui hanc accepit munificentiam, ejusdem quantitatis rem recompenset sanctissimae majori ecclesiae jure proprietatis, ex qua possit eumdem reditum sanctissima ecclesia habere, quantum ille ex usu accepit, post percipientis utique mortem, aut definitum tempus, usu videlicet et usufructu datae ecclesiasticae rei ad sanctissimam majorem ecclesiam redeunte, et item usu donatae rei cum proprietate sanctissimae ecclesiae vindicando; talem namque contractum sine periculo esse ponit lex. Si vero minoris fuerit quam quod datur a sanctissima ecclesia illud quod compensatur ei cujus mox quidem percipiet proprietatem, sperat autem et usum accipere, infirmum contractum et pro non facto ponit, datque licentiam vindicationis, utpote circumventione contra jus sanctissimae ecclesiae facta. Lex itaque talia sub brevitate decernit, et multam imponit, et usque ad res sanctissimae majoris ecclesiae stat solummodo, et quanquam omnem perimit circumventionem, quam praediximus, non tamen retinere calliditatem postea insurgentium valuit. Quidam enim dudum hoc quod vocatur colonarium jus (est autem colonarium jus veluti si domum valentem centum solidos, et praestantem pensionem solidos decem accipiat quis ab ecclesia, et det pro ea solidos centum, seu amplius, aut etiam minus, et quasi jam de proprio aggravet se dare singulis annis quasi pensionis nomine solidos tres; iste autem appellatur paroecus. Sed ipsam domum sub tam parva pensione in perpetuum et ipse et haeredes ejus possidebant) adinvenientes neque nostris legibus, neque cujusquam omnium notum, circumventionem non parvam meditati sunt contra legem, perpetuas pene excogitantes alienationes. Quod nos de caetero agi prohibemus, et pro eo ipso conscripsimus legem.

Dudum autem et ad emphyteusin respexerunt, et imminuerunt plurimam quantitatem veri reditus illis qui emphyteusin accipiunt, praestantes hi qui rebus quidem sanctissimae majoris ecclesiae praesidebant.

Ideoque nos in quadam constitutionum nostrarum definimus quidem usque ad personas tres emphyteusin fieri, accipientis, et duorum aliorum successorum: hoc etiam super rebus sanctissimae majoris ecclesiae fieri permittentes, non autem ultra sextam partem propter fortuitos casus emphyteusin accipientes relevari sancientes. Quia vero didicimus sic effuse et impie ab aliquibus fieri documenta, ut neque sexta relinquatur sanctissimae ecclesiae pars, reliquis omnibus emphyteusin accipientibus donatis: porro autem Anastasius piae memoriae gesta monumentorum constituens fieri super alienationibus, sic ut etiam hujus rei tempus adjiceretur, et emphyteusin statuens, sine gestis quidem usque ad solam vitam accipientis emphyteusin, cum gestis autem in perpetuum eam extendens, neque perfectam fecit, neque utilem legem, et undique imperfectam, usque ad solam dioecesin patriarchicae sedis hujus felicissimae civitatis (sicut praediximus) legislationem statuens.

Nos igitur (jam enim ad legem veniendum est) sancimus, neque sanctissimam hujus felicissimae civitatis majorem ecclesiam, neque sub ea constitutas ecclesias, quarum ipsa erogationem suscepit (sicut eam Anastasius piae memoriae interpretatus est), neque alias omnes ecclesias in hac felicissima existentes civitate, aut circa ejus confinia, neque sub patriarchica sede hujus felicissimae civitatis constitutas, quarum metropolitanos ipse ordinat, neque alium ullum ubicunque, sive patriarcham, sive episcopum (dicimus autem et eos qui in Oriente, et qui in Illyrico, insuper et in Aegypto, et Lycaonia, atque in Lycia, et eos qui in Africana provincia, atque, ut strictim dicamus, per omnes nostrae ditionis terras, necnon, qui in Occidente sunt, Deo amabiles episcopos ab ipsa seniore Roma usque ad Oceanum consistentium sanctissimarum orthodoxarum ecclesiarum) neque aliquem xenodochum, aut ptochotrophum, aut nosocomum, aut orphanotrophum, aut brephotrophum, aut gerontocomum, aut monasteriorum (virorum vel mulierum) abbatem seu abbatissam, aut quemlibet omnino praesidentem venerabilibus collegiis, licentiam habere alienare rem immobilem, aut in domibus, aut in agris, aut in hortis, aut omnino in hujusmodi consistentem, neque rusticum mancipium, neque civilem annonam, nec per specialis pignoris occasionem tradere creditoribus.

Alienationis autem nomen generalius ideo posuimus, ut prohibeamus et venditionem et donationem et computationem, et in perpetuum extensam emphyteusin, quae non procul ab alienatione consistit, sed omnes ubique sacerdotes ab hujusmodi alienatione prohibemus, subdendos poenis, quibus Leonis piae memoriae usa est constitutio: illam namque per omnia valere et ratam esse sancimus. Praeterea autem proposuimus et protulimus, et conscripsimus hanc legem non paterna voce, sed hac communi et Graeca, ut omnibus sit nota propter facilem interpretationem.

Quod itaque jam praeteriit, relinquimus. Nam documenta tam longo ab hinc tempore facta denuo commovere, multae erit tergiversationis. Quapropter, quae usque huc hactenus exstant, proprium habeant vigorem, de caetero autem omnem alienationem interdicimus, praedictas eis poenas imponentes.

Ut autem lex ad humanae naturae varietatem permaneat, et ad id quod semper venit accommodata, per omnia immota permaneat (quid enim esse potest stabile inter homines et immobile, ut nullam patiatur mutationem, cum omnis noster status sub perpetuo motu consistat?) necessarium existimavimus, quasdam exceptiones dare legi, cum multis vigiliis et subtilitate adinventas, ut eas habens in auxilio lex, nequaquam moveatur.

Sinimus ergo imperio, si qua communis commoditas est, et causa ad utilitatem reipublicae respiciens, et talem exigens possessionem alicujus immobilis rei, qualem proposuimus, hanc ei a sanctissimis, ecclesiis, et reliquis venerabilibus domibus et collegiis, percipere licere, undique sacris domibus indemnitate servata, recompensanda re eis ab eo qui percepit, aequa aut etiam majore, quam data est. Quid enim causetur imperator, ne meliora det, cui plurima dedit habere Deus, et multorum dominum esse, et ut facile dare potest, et maxime in sanctissimis ecclesiis, in quibus omnis donatarum eis rerum immensitas optima mensura est? Unde si quid tale fiat, et pragmatica processerit forma, praecipiens imperio dare aliquid talium rerum, et recompensaverit mox rem meliorem, et uberiorem, et utiliorem, sit ea permutatio firma, et hi qui praesident domibus, quarum est quod alienatur, et qui talibus administrant litteris, sine querela undique sint, nullam metuentes poenarum, quae a Leone piae memoriae interminantur, et a nobis firmatae sunt. Utique cum nec multum differant ab alterutro sacerdotium et imperium, et sacrae res a communibus ac publicis, quandoquidem omnium rerum sanctissimis ecclesiis abundantia et status ex imperialibus munificentiis perpetuo praebeatur. Alterutris itaque compensantes, quae decent, non ab aliquibus jure culpabuntur. Aliam vero omnem, sive ad ipsum imperium, sive ad aliam quamcunque personam factam, sive venditionem sive emphyteusin perpetuam omnino perimimus. Sed neque donationem, sive permutationem, sive dationem cujusdam pignoris in re immobili factam occasione mutuorum fieri sinimus. Et haec valere volumus in omni ecclesia, omnique monasterio, et nosocomio, et xenodochio, et brephotrophio et asceterio, et gerontocomio, et omni absolute collegio, quod actio pia constituit, nullo penitus horum accipere aliquid ab eis valente. Unde neque constitutione Anastasii divae memoriae ulterius opus erit, neque secundum illam facienda decreta memoratae observationis. Ipsa enim rei principia perimentes, et prohibentes quod fit, nequaquam perscrutatione deinceps indigebimus.

Emphyteusin autem, sive in sanctissima majore ecclesia, sive in omnibus reliquis adorandis domibus, fieri sinimus, et in persona accipientis, et in duobus ejusdem personae haeredibus deinceps, filiis duntaxat solis masculis aut feminis, aut nepotibus utriusque sexus, aut uxore, aut viro, si hoc videlicet de uxore aut viro, expressim nominetur; alioquin non transire ad aliquem alterum haeredem, sed usque ad solam vitam percipientium standum, nisi filios aut nepotes habuerint. Aliter autem penitus emphyteusin agi ecclesiasticae cujusdam, aut ptochicae rei immobilis, aut mancipii rustici, aut civilis annonae, nullo modo permittimus, neque quod fit, aliquod penitus robur habere sinimus.

Quia vero Leonis quidem piae memoriae, constitutio sub nulla penitus deminutione dari rem ecclesiasticam sancivit, nos autem in alia constitutione a nobis scripta, sextam solum excipi super emphyteusi sancivimus, hujusmodi quemdam deminutionis rei ordinem damus, ut quaeratur cum omni veritate et subtilitate pensio eorum quae dantur, an tanta sit quanta ab initio fuerit, quando ad sanctissimam venit ecclesiam, et detur emphyteusis talibus personis, quales dudum diximus. Tunc enim sextam partem cum scrupulositate imputandam concedimus. Si vero minui contigerit per quamdam calamitatem pensionem, aut in totum tunc constantem pensionem accipiat, qui emphyteusin subire vult, aut penitus abstineat, cum liceat elocare potius quam tales deminutiones in emphyteusi celebrare. Si vero alicujus ecclesiastici suburbani praedii emphyteusis detur, qualia plurima, maxime in hac novimus felicissima consistere civitate, multo quidem digna pretio, parvas vero reddentia pensiones, aut nihil pensionum omnino non ex reditibus metiri emphyteusin, sed aestimare suburbanum subtiliter, et reputari ex pretio redacto reditus possibiles in viginti annis computari, et in reditibus secundum hoc computatis agi emphyteusin, non perpetuo, sed in eum qui percipit, et duas ex eo successiones, et viro et uxori (sicut praediximus) faciendam.

Scire autem emphyteutas convenit, quia si in biennio continuo non exsolverint emphyteuticum canonem (hoc enim tempus pro triennio aliorum hominum sufficere ad casum ecclesiasticarum aut ptochicarum emphyteuseon pro non soluto canone ponimus), fient omnino extranei emphyteumatos, et volentibus praepositis sanctarum domuum licebit praedia aut domus vindicare, nullam metuentibus meliorationum repetitionem. Sed siquidem deterius fecerit praedium, aut suburbanum, aut domum, qui emphyteusin percepit, cogi eum de suo diligentiam ac restitutionem prisci status facere, obligatumque ad hoc esse et ipsum, et haeredes ejus, et successores, ejusque res, insuper et debitos omnes reditus sine dilatione exigi.

Quod autem dictum est a nobis, ut nullius immobilis rei ecclesiasticae aut ptochicae alienatio sit permissa, ad nullam nostrae reipublicae personam sancimus valere, non solum super constantibus domibus, et suburbanis, et hortis, et agris, sed etiam super ruinis (sive ex igne, sive ex terraemotu, sive ex qualibet causa ruina sit) et in his quae omnino destructa sunt, et in pavimento jacent, sive etiam in puris ruinis nullum aedificium habentibus, neque materiam jacentem. Non enim in illis alienationem fieri permittimus, nisi in sola emphyteusi temporali, secundum quod dudum a nobis dictum est, et in tribus personis talibus, quales praediximus.

Et ut neque ulla circumscriptio in rem ecclesiasticam in talibus fiat, duobus per tempora primatibus mechanicis, aut architectis, sive in hac regia et maxima civitate una cum Deo amabilibus oeconomis, et quinque reverendissimis presbyteris, et duobus diaconis, praesente quoque Deo amabili episcopo, sive etiam in provincia duobus insignibus mechanicis aut architectis, aut etiam uno (si unum solum civitas habeat) intervenientibus in illis locis, sacrosanctis Evangeliis propositis, definiatur ab architectis, quantum competat pro hoc solvi sanctissimae ecclesiae secundum modum emphyteuseos, et sub his emphyteutica conscriptio in eo celebretur secundum figuram prius dictam: ille vero et aedificet, et utatur materiebus (si materias habeat) et transmittat emphyteusin usque ad duas successiones (sicut dictum est) et sic revertatur post trium personarum mortem ad sanctissimam ecclesiam aut venerabilem domum, ex qua facta est emphyteusis, et valeat etiam talis contractus, utpote praesenti non repugnans legi.

Neque illud quod hactenus contra tales contractus agebatur, valere permittendum est de adjectione, ut si duorum haeredum compleatur tempus, licentia sit eis, qui post illum sunt, in emphyteusin dare id, de quo agitur, et semper eos praeponi aliis. Hoc enim nihil aliud est quam per revolutionem et machinationes perpetuas eis emphyteuses, magis autem privationes ecclesiasticarum agi rerum. Sed et si quid factum est tale, nullam necessitatem esse reverendissimis oeconomis, duobus haeredibus cessantibus, caeteris tradere.

Si quis autem voluerit accipere secundum rationem usus, aut qui vocatur ususfructus, rem ecclesiasticam aut sanctissimae majoris ecclesiae, aut alterius cujuslibet, quae in omni nostra ditione sunt positae, aut ptochiorum, omnino percipiat hoc, et secundum praedictam observationem, et secundum formam constitutionis Leonis piae memoriae, ut iste locuples existens, et substantiae immobilis dominus aliam mox rem secundum proprietatis jus compenset sanctissimae ecclesiae, aut venerabili domui, ex qua hoc percepit, tantos et tales inferentes reditus, quantos aut quales habet id, quod datur, ut ita post ejus obitum ecclesiastica aut ptochica res revertatur ad venerabilem domum cum usu, qui datus est, non transcendente tempus vitae percipientis, accipiat autem similiter et rei in compensationem datae usum, quatenus post percipientis obitum aut tempus, in quo donatio usus convenit, non transcendens videlicet percipientis vitam, utrumque ex toto et secundum proprietatem et secundum usum apud sanctissimam ecclesiam remansurum sit.

Quia vero Leonis piae memoriae constitutio poenas pene solummodo in venditiones decrevit, nos autem interdiximus non venditiones solum, sed etiam donationes, et permutationes, et perpetuas emphyteuses, et pignorum dationes in rebus immobilibus, videmus autem quosdam sic amatores periculi constitutos, ut praesumant ad ea quae interdicta sunt accedere, et circumventionem facere legibus ex voluntate et praesumptione quam habent, et quae omnibus modis interdicta sunt, et quae forsitan deducunt homines ad mortem, qui id agunt, propterea necessarium existimavimus in unoquoque contractu etiam certam statuere poenam. His scilicet poenis, quae positae sunt adversus oeconomos ex constitutione praedicta piae memoriae Leonis, similiter et nunc imminentibus oeconomo, aut xenodocho, aut nosocomo, aut brephotropho, aut abbati, aut abbatissae monasterii, aut asceterii secundum quod prius dispositum est.

Si quis igitur emere praesumpserit rem ecclesiasticam, aut ptochicam, cadat quidem mox pretio, exigatur autem res quam accepit, cum omni medii temporis incremento, et contra sanctissimam ecclesiam quidem, aut venerabilem domum nullam omnino habeat actionem, contra venerabiles vero oeconomos, aut qui omnino vendiderunt, in propriis eorum substantiis ex contractu habeant actionem, ut etsi non propter Dei timorem, tamen metu suae substantiae segniores circa venditionem fiant. Si quis autem per donationem accipere praesumpserit rem ecclesiasticam, aut ptochicam, et ipso, quod datum est, omnino cadat, et aliud tantumdem ex sua substantia repenset sanctissimae ecclesiae, aut venerabili domui, ex qua hoc suscepit, ut quam nisus est ingerere contra eam novitatem, suam exercens malignitatem, eam ipsemet in propriis bonis sentiat. Si autem permutatio in quibusdam personis fiat, praeter solum imperium, sicut praediximus, et qui permutationem accepit, subjaceat poenae et datam sibi rem amittat, et recurrat rursus haec ad venerabilem domum, unde progressa est, et quod pro compensatione dedit, maneat apud venerabilem domum, et qui accesserit ad causam legi contrariam, cadat utroque juste, et secundum hoc poenae subdatur, secundum quam et propriis cadat, et quod speravit, non acquirat, etiam hic actione ei servata in propria substantia eorum, qui contractum cum eo celebraverunt.

Si autem creditor in pignore corporali elegerit accipere rem immobilem ecclesiasticam, aut ptochicam in domibus forsan, aut suburbanis, aut agris, aut hortis, aut civilibus panibus, aut rusticis mancipiis, et dederit aurum, ab hoc cadat creditor, et quae mutuum acceperit sanctissima ecclesia aut venerabilis domus, quod mutuatum est aurum, lucro habeat, etiam hic contra celebrantem mutuum oeconomum, aut xenodochum, aut brephotrophum, aut praesulem monasterii, aut asceterii, aut aliorum venerabilium collegiorum creditori actione manente, his omnibus etiam in abbatissis muliebrium asceteriorum aut monasteriorum valentibus. Si enim omnino sanctissimis ecclesiis aut aliis venerabilibus domibus credito opus sit, idque forte aut in necessariam quamdam et inevitabilem occasionem, et praeter quam non poterit, quod imminet adimpleri, aut in aliam causam utilissimam sanctissimae ecclesiae consistentem, licebit praepositis earum usque ad generalem hypothecam stare, et nullum speciale pignus creditoribus praebere.

Si vero etiam perpetuam quispiam emphyteusin accipere praesumpserit, quod non licet, aut temporalem quidem, non tamen secundum hujus nostrae legis observationem, etiam sic cadat quidem de emphyteusi, et quod datum est maneat apud venerabilem domum. Debebit autem continuo et post casum emphyteumatos solvere, quantum soluturus erat, si secundum legem emphyteusin subiisset, nihil apud eum manente ex rebus pauperum quae frustra per emphyteusin datae sunt.

Haec igitur omnia custodiantur praedictis subjecta poenis, neque tabellionibus praesumentibus instrumentis talibus ministrare, sed usque metuentibus exsilium, ex quo nunquam revertantur, nec si sacra hoc praebeat forma, neque judicibus vel dictare talia instrumenta praesumentibus, vel facta suscipere et gestis monumentorum ea firmare, ne etiam ipsi et cinguli ac dignitatis et substantiae casum secundum Leonis constitutionem sustineant. Iisdem poenis servandis etiam adversus eos qui sacrata vasa contra nostram legem aut pignori dant, aut vendunt, aut conflant propter alienationem. Nam et illos aequali, aut majore poena dignos esse sancimus, quando etiam circa sacras res et Deo dedicatas praesumpserunt impie agere, nisi tamen aliquod tale fiat, quod diximus, circa redemptionem captivorum, ubi animae hominum liberantur a mortibus et vinculis inanimatorum venditione vasorum. Simili videlicet observatione et super alienatione civilium panum custodienda, sicut saepe diximus, eo quod tales esse panes non solum in hac felicissima civitate, sed etiam in magna Alexandria, et in Theopoli esse didicimus, forsitan autem tale aliquid etiam in aliis provinciis quibusdam est. Unde tametsi alibi quoque hujusmodi quaedam est possessio, et in illa lex servetur, et suam observationem extendat.

Quia vero verisimile est quempiam etiam in circumventionem hujus legis tentare pragmaticas sacras formas accipere, tale aliquid eis agere permittentes, et hoc prohibemus in omni persona majore, vel minore, sive in cingulo constituta, sive horum qui circa nos sunt, sive aliorum quispiam inter populos habitantium. Et sancimus, nulli penitus licentiam esse talem quempiam pragmaticum proferre typum, neque ex hoc accipere aliquod de sanctissimis ecclesiis compendium, aut de monasteriis aut ptochiis, aut aliis venerabilibus collegiis immobilium rerum. Sed et gloriosissimo quaestori poenam imminere centum librarum auri, si quid tale dictaverit, simul et suscipientibus insinuationem talis cujuspiam sacrae formae gloriosissimis judicibus, aut aliis quibusdam eamdem imminere poenam, et tabelliones succumbere Leonis piae memoriae constitutioni, si confecerint tale aliquod instrumentum, et Deo amabiles episcopos, aut venerabiles oeconomos sine periculo refutare hujusmodi sacras pragmaticas formas, magis autem cum periculo suscipere et agnoscere, quia circa ipsum sacerdotium periculum sustinebunt, si negligentes has leges, quae ita fiunt, pragmaticas sequantur formas. Oportet enim ea quae communiter et generaliter ad omnium utilitatem sanciuntur, potius valere, quam ea quae circa aliquos studentur agi ad corruptionem communium legum. His solis videlicet conducendis et in emphyteusin dandis rebus, quascunque putant tali aliquo egere. Si tamen voluerint quaedam sub propria gubernatione habere Deo amabiles oeconomi, aut aliorum praesules collegiorum, nulli horum, qui in potentatu sunt, neque secundum sacram pragmaticam formam, licentiam esse cogere eos, aut per conductionem, aut per emphyteusin haec tradere ei, qui hoc agit, et sacrilegii subjacere poenae et omnibus mulctis, quae hac nostra lege sacra continentur et suppliciis. Quia vero cognovimus aliquod pessimum delictum factum et apud Alexandrinos et Aegyptios, jam autem et in aliis quibusdam imperii locis quosdam praesumere vel ipsa venerabilia monasteria vendere, aut permutare, aut donare, in quibus et altare collocatum est, et sacrum exhibitum ministerium, quale moris est in sanctissimis ecclesiis celebrari, quippe sacris lectis Scripturis, et sacrosancta et ineffabili communione tradita, et monachica illic facta habitatione, ita ut haec mutarentur ex sacra et Deo amabili figura ad privatam mansionem et statum, haec omnino de caetero fieri prohibemus, nulli hominum permittentes haec delinquere, sed etiam factum infirmum omnibus declaramus modis, et pretiorum casum imponimus accipientibus, et venditorem quoque damnificamus, et rei casu et pretii amissione, sanctissimae ecclesiae ejus loci et venerabilibus monasteriis hoc tribuentes, quatenus ipsi provideant ut quod male alienatum est rursus ad monachicam revocent figuram, neque hypotheca super his valente, sed etiam ipsa infirmanda, et rursus sacro monasterio assignanda.

Sicut autem damnosas alienationes prohibemus, sic et damnosas possessiones interdicimus. Multae enim apud nos motae sunt quaestiones, ubi quidam minus idonea praedia donaverunt sanctissimis ecclesiis, aut venerabilibus domibus, aut etiam vendiderunt tanquam idonea, cum utique sterilia a principio essent, et ex hoc venerabilibus domibus nocuerunt. Interdicimus igitur rectoribus venerabilium domorum tale aliquid agere, aut certe cognoscere, quia si non cum omni subtilitate fecerint contractus, sed fenea quaedam possessio aut damnosa detur ecclesiis, aut monasteriis aut xenodochiis, aut nosocomiis, aut aliis venerabilibus collegiis, contractus quidem pro non facto erit, et recipiet omnino, qui dat, quod per circumventionem et fallaciam datum est. Oeconomus autem qui tale aliquid egerit, aut abbas, aut xenodochus, aut nosocomus, aut ptochotrophus, aut orphanotrophus, aut gerontocomus, de suo ei qui dedit salvabit ex hoc damnum. Si vero sic causa fingeretur, ut etiam aliquod aurum pro hoc detur, et hoc lucrabitur quidem venerabilis domus, quae feneum aliquod acceperit. Qui vero aurum dedit, habebit contra eum qui contractum celebravit ex hoc actionem, sicut praediximus. Haec omnino a nobis super ecclesiasticarum aut ptochicarum rerum alienatione posita sit lex, Leonis quidem piae memoriae sequens constitutionem, et non aliud quidem curans, aliud autem incuratum relinquens, sed in omni terra quam Romanorum continet lex, et catholicae ecclesiae sanctio, haec extendatur, et determinet quae sua sunt, et valeat perpetuo, custodita a sanctissimis patriarchis uniuscujusque dioeceseos, et a Deo amabilibus metropolitanis, et ab aliis episcopis, et clericis, et oeconomis, et abbatibus et xenodochis, et nosocomis, et brephotrophis, et gerontocomis, et orphanotrophis, et omnibus similiter rectoribus aliquorum sanctorum collegiorum, omnibus imponens proprium robur et licentiam praebens volenti denuntiare quae delinquuntur. Laudabilis enim hujusmodi est, et calumniatoris effugiet nomen, qui causam contra leges factam redarguit, auctor pietatis et utilitatis sacris domibus factus. Servabunt autem eam nihilominus et nostrae reipublicae judices majores et minores, civiles et militares, et praecipue per omnes dioeceses constituti gloriosissimi praefecti sacrorum praetoriorum, et medias habentes administrationes, quas spectabiles vocant (dicimus autem Augustalem et proconsulares, et spectabilem comitem Orientis) et alios, et qui post illos sunt magistratus, hoc est provinciarum consulares sive praesides constituti, atque defensores civitatum, et simpliciter omne civile, militare, et publicum auxilium hanc nostram legem tanquam ad communem utilitatem et pro totius terrae pietate positam servet, et praevaricatores subdat poenis quas primitus diximus. Si quid autem de conductionibus ecclesiasticarum rerum, aut in aliis capitulis sancivimus, aut a prioribus nostris sancitum est, maneat hoc in propria firmitate, neque ex praesenti sacra nostra constitutione novandum; alia enim omnia manere in propriis terminis sinimus, nisi tamen aliquid de his habeat, quae hic constituimus, cum sufficiat pro omnibus haec lex super id quod a Leone piae memoriae factum est, omnem adversus ptochicas res auferre alienationis occasionem. Tua igitur beatitudo, et qui post illam in pontificalibus sedibus fuerint, quae a nobis disposita sunt, operi effectuique tradere festinet. Dat. XVIII Kal. Maii, Belisario v. c. cos.

NOVELLA VIII. Ut praesides absque ulla datione pecuniae ad officia mittantur. Imperator Justinianus Augustus Joanni praefecto praetorii iterum exconsule et patricio.

Nobis equidem, dum sedulo consultamus, quibus modis boni aliquid, et quod Deo placeat, subditis per nos inferatur, usu venit planissime, ut diu simul noctuque in curis et vigiliis versemur. Neque eam animi vigilantiam supervacue aut praeter rem suscipimus, sed sive interdiu quid geramus, sive noctibus ex aequo utamur cum die in tam numerosa eam consilia impendimus, ut nobis pro omnibus curam gerentibus, subditi nostri omni sollicitudine vacui in tuto et summa tranquillitate collocentur. Omni enim cum pervestigatione et accurata inquisitione progredimur, ea efficere cupientes, quae utilitatem subditis nostris adferant, simulque omni eos onere ac damno, quod praeter descriptionem publicam et justam ac solitam collationem alicunde inductum est, exsolvant. Invenimus namque plurimum in rempublicam iniquitatis irrepsisse, quae non initio sed paucis abhinc annis intrusa, subditos nostros ad paupertatem adigat, ut periculum sit, ne ad summam omnium rerum inopiam delabantur, et secundum descriptionem publicam, ne consueta quidem et solita, vereque pia tributa publica sine gravi dispendio et necessitate queant persolvere. Ac cum et qui imperium aliquod retro annis parum probe gesserunt semper aliquid cuperent rebus suis lucri per officiorum delationem accedere, meritoque illos sequerentur etiam gloriosissimi praetoriorum praefecti, qui unquam fieri potuit ut collatores extraordinariis dispendiis simul et solitis ac pientissimis publicis praestationibus per id genus iniquitatis sufficerent? Subiit igitur animum cogitatio, quo tandem facto, quidquid uspiam in provinciis nostris noxium existit, possemus uno generali actu ad meliora traducere. Et reipsa hoc eventurum deprehendimus, si demus operam ut gentium praesides, qui civilia in provinciis officia administrant, puris utantur manibus, et omni praeda abstineant, his solis contenti, quae praebentur ex publico. Quod quidem aliter non fiet, nisi quoque ipsi officia gratuita susceperint, neque praetextu (ut vocant) suffragiorum, neque iis, qui magistratus gerunt, neque cuiquam alii quidquam dantes. Tametsi enim non exiguus imperio reditus ea re decedit, animadvertimus tamen collatoribus nostris, si indemnes atque illaesi a judicibus conserventur, ingens incrementum accipientibus, tam imperium quam publicum aerarium recte se habiturum, semper usibus suis paratos habens subditos locupletes, et unico hoc ordine introducto, amplam et ineffabilem omnium rerum copiam exstituram. An vero omnibus manifestum non est, quod qui aurum dat, quique eo pacto officium redimit, non hoc tantum dat, quod praetextu (ut appellant) suffragiorum excogitatum est, sed etiam aliud extrinsecus multo amplius accumulat, ut prius ab iis gratiam ineat, qui vel conferre officium, vel ambire solent? Et sic uno absurdo principio admisso, multas deinde manus obeat necesse est, qui semel largiri coepit, et quidquid id auri est, non de suo forte praebeat, sed mutuo sumptum, et ut mutuum accipere possit, damno obnoxius secumque ratiocinetur, quod conveniens sit, tantum ex provincia recipere, quantum vel ad dissolvendum aes alienum suum tam in sorte quam usuris, quam etiam damno, quod ut mutuum acciperet, sustinuit, satis sit, vel administrationis tempore tam judici, quam circa ipsum versantibus, largiores sumptus atque ante fecerunt, suppeditet, vel post officium depositum, quo forte tempore cum potestate non erit, in longiores sibi usus veluti reditum reponat, ut quod a collatoribus nostris exigitur, in triplo aut potius (si vera decet proloqui) in decuplo superet id, quod ab ipsis dabatur, qua re et fiscus detrimentum sentiet. Nam quae in fiscum inferri debebant, si puris manibus uteretur ille qui officium obtinet, ea postquam qui officium gerit in usus suos convertit, penitus ad inopiam redacto collatore, hujus deinde inopiam ab ipso inductam nobis reputat. Ad haec quaecunque impie geruntur, ea merito in hujusmodi futurorum occasionem referuntur. Siquidem provinciarum moderatores si lucro et praedae intenti sint, multos reos sontes accepta pro delicto pecunia absolvunt, multos rursus insontes, ut sontibus gratiam faciant, condemnant. Neque in pecuniariis tantum hoc causis agunt, sed etiam in criminibus publicis, ubi de vita periculum versatur. Hinc ex provinciis fugae existunt, hinc ex omnibus passim locis gementes huc confluunt sacerdotes, decuriones, cohortales, patres familiarum plebeii, rustici, optimo jure judicum nostrorum rapinis et injuriis succensentes. Neque ea sane sola fiunt, sed etiam in civitatibus seditiones et populares motus pecuniae (ut plurimum) causa et excitantur et reprimuntur. In summa haec est omnium malorum causa et pecunias ex officiis conquirere omnium flagitiorum principium et finis. Et profecto, quod sacra docent eloquia, admiratione dignum simul et verissimum est, nempe avaritiam omnium malorum matrem existere, et maxime, cum in animis non privatorum, sed magistratuum innascatur. Quis enim absque metu periculi non furetur, quis non secure latrocinetur, conversis ad magistratum oculis vidensque illum omnia auro habere venalia, confidens fore, ut nihil tam turpe admittat, quod non data pecunia possit redimere? Inde homicidia, adulteria, latronum aggressurae, vulnera, raptus virginum, nundinarum et publicorum conventuum confusio, contemptus legum et magistratuum, omnibus tanquam vile aliquod mancipium venum eas proponi existimantibus. Adeoque non sufficimus, ut vel cogitatione complectamur, vel prosequamur dicendo, quam multa ex provincialium magistratuum furtis atrocia eveniant, nemine audente eos libere increpare, continuo illis administrationis emptionem praetendentibus. His omnibus apud nos ipsos in consultationem propositis, assumptaque postmodum in consultationis societatem pientissima a Deo nobis data conjuge, communicato praeterea cum excellentia tua negotio, quanquam ex suggestione consilii tui suscepto, ad divi nam hanc legem pervenimus, per quam sancimus, ut neque ulla proconsularis, neque (ut hactenus appellarunt) vicaria, neque comes Orientis, neque quaecunque alia administratio, sive consularis, sive correctoria (quarum expresse mentionem divinae huic nostrae legi subjecta tabula facit, quas etiam solas sub hanc legem deducimus) suffragium, aut pro officio aliquid ulli magistratui, vel iis qui circa magistratus sunt, aliive personae patrocinii nomine praestent, sed cum gratis officia adipiscantur, modica tantum quaedam nomine codicillorum et chartarum, quae super unoquoque dari solent, praebeant. Siquidem tabulam huic divinae legi nostrae subjecimus, quae declaret quid unumquodque officium vel in sacro nostro laterculo, vel in judicio excellentiae tuae codicillorum, sive instrumentorum, vel jussionum nomine praebere conveniat, ut id tamen ad moderationem redactum, non magnum illi sensum et detrimentum adferat.

Illud sane decernimus, ne Asianae provinciae vicarius, qui et Phrygiae Pacatianae praeses est, amplius eo appelletur nomine, sed de caetero nomen habeat Comitis Pacatianae Phrygiae, eademque ex fisco annonarum et capitum titulo ferat, quae pro utroque officio usque adhuc percepit, nullo ex hoc deminuto. Neque duabus cohortibus utatur, sed ex utraque tam praesidis, quam vicarii simul permista, una Comitiana re et nomine constituatur publicorum tributorum periculo ipsi simul et omnibus imminente, nimirum una cohorte constituta, et in nullo penitus divisa, sed universis in uno veluti collegio conjunctim militantibus: ferens item ex publico annonas et capita propter congeminatum periculum, quae utraque antea cohors ferebat. Non tamen ut ante quidem vicarius, nunc vero spectabilis Pacatianae Phrygiae comes, ullam omnino in caeteras Asiani tractus provincias potestatem sibi et imperium usurpet, sed quemadmodum spectabilis Pacatianae Phrygiae comitis appellationem obtinet, ita etiam sola (ut praediximus) Pacatiana Phrygia contentus sit. Hoc ipsum vero et in altero vicariorum, qui ante per Ponticum tractum erant constituti, definimus, ut non duo in posterum existant, sed unus tantum qui quidem comes appelletur Galatiae primae, habeat autem (ut hodie quoque solet) etiam in milites potestatem, et utriusque officii annonas ferat. Ut tamen extra Galatiam primam (nullam enim omnino aliam ei permittimus) nihil obtineat imperii in ullam Ponticam provinciam, sed per solam Galatiam primam consimiliter et cohorte permista, et pro uno (ut diximus) Comitiano collegio re et nomine intellecta et numerata, nemine ex ipsis ullam erga alios omnino differentiam obtinente, sed una cohors sit iis qui uni praesidi unius provinciae rectori subjecti sunt, tota simul cohorte una cum suo praeside circa tributa periclitante.

Nulli quoque judici penitus concedimus, neque civili, neque militari, mittere per civitates provinciae, quibus praesidet, eos qui vocantur loci servatores: scientibus, quod si quid tale fecerint, ipsi cadent administratione, praesumentes alios in suum officium elevare.

Idem hoc dicimus et in clarissimo comite Orientis et clarissimo praeside (nam et illic ex utraque unam administrationem facimus) ut nomen quidem spectabilis comitis Orientis habeat, uni vero tantum re et nomine Comitianae cohorti imperet, et primam solummodo Syriam et Cyrrhesticos regat, et utriusque pariter officii annonis perfruatur. Aequalem enim vicariis ipsum quoque ponimus, ut et ipse una cum cohorte illi obsecundante pro tributorum exactione et civilis ac publicae disciplinae conservatione periclitetur.

Porro volumus ut omnes omnino provinciarum nostrarum praesidibus subjiciantur. Plebeii quidem (prout jurisdictionis proprium est) in omnibus causis, et quacunque occasione, tam pecuniaria quam criminali. Qui vero militia decorati, et propriis judicibus deputati sunt, nihilominus etiam isti per omnia illis tributorum et criminum occasione subjiciantur. Sed neque eos qui ex quocunque hinc judicio quascunque sententias executuri commeant, patiantur provinciarum praesides consuetudinum seu sportularum nomine amplius aliquid, quam sacra nostra constitutione promulgatum est, accipere scientes quod si hoc neglexerint, omne damnum, quod exinde subditis nostris irrogatur, ipsi dependent. Damus autem eis licentiam, non tantum ut ad eos ista judices referant, a quibus destinati sunt, sed etiam ad nos, ut et nos iis cognitis factum ipsum competenti animadversione persequamur. Praeterea si quos dignitatis seu cinguli fastu tumidos compererint collatoribus nostris injurios esse, damus illis licentiam ut et de maleficio cognoscant, et iis qui sontes deprehenduntur cingulum adimant, nostrasque vices in provinciis obeant, id quod antiquis etiam legibus promulgatum fuit. Quemadmodum enim omni eos injusto arcemus lucro, ita sancimus ut qui integre se in officiis gerunt, omni honore, reverentia, auctoritate potiantur.

Ad eum itaque modum discretis a nobis magistratibus, convenit ut hic facta de Deo mentione coram nobis, aut (si tantum nobis otii non suppetat) coram celsitudine tua et iis qui unquam sedem tuam condecoraverint, coramque eo qui unquam sacrarum nostrarum largitionum gloriosissimus comes futurus est, et gloriosissimo quaestore sacri nostri palatii, et gloriosissimo comite ubicunque constitutarum sacrarum nostrarum rerum privatarum, praesente item pro tempore magnificentissimo chartulario sacri nostri cubiculi, qui nobis a codicillis est; is qui magistratum suscepit, jusjurandum praestet, nemini se quidquam omnino vel muneris vel patrocinii loco dedisse, promisisseve, aut ex provincia mittere pactum esse, sive gloriosissimi praefecti sint, sive alii cum potestate existentes, sive circa illos versari soliti, sive quicunque, titulo inquam patrocinii, sed quemadmodum gratuitum magistratum capit, percipit, praeterea ex publico annonas (quas quidem et solas ipsum percipere sinimus), ita et puris ipsum manibus conservabit, Deo simul et nobis eo nomine rationem redditurus. Sciat enim celsitudo tua, et qui eumdem thronum post te conscendent, quod sive ipsi, sive hi quorum opera in commissa sibi parte reipublicae utuntur, sive cohors tua, aut ab iis qui ad praedicta officia proficiscuntur, aut quovis alio, quidquam praeter consuetudines ipsis a nobis definitas (quas etiam solas arbitrantes sufficere, dari decrevimus) accipere praesumpserint: poena haudquaquam levis infligetur, sed summi quidem magistratus, qui aliquid ab iis qui ad praedicta officia proficiscuntur, vel ipsi accipere ausi fuerint, vel cohortem suam consimile aliquid facere permiserint, vel ad se delatum non emendaverint, non solum quod acceperunt, ejus quadruplum restituent, verum etiam gravem indignationem sustinebunt, et ne de potentatu periclitentur, solliciti erunt. Si vero qui circa ipsos sunt, cohorsque ipsis obtemperans ultra ea quae a nobis concessa sunt accipere aliquid pertentaverint, tenebuntur, et ipsi quadrupli restitutione iis qui damno affecti sunt, et ultra hoc quod poenis subjicientur, quae ipsorum delicta promeruerint, spoliabuntur etiam bonis et cingulo.

Proinde cum ita gratis officia suscipiant, ante omnia studio eos habere oportet, ut diligenter ad tributa advigilent, et indevotos quidem ac intractabiles, et qui compulsione indigent, cum summa vehementia exigant, in nullo cedentes. Neque eo nomine lucri aliquid captantes, erga devotos vero paterno se gerant affectu.

Deinde ut subditos nostros ex omni parte illaesos conservent, nihil quidquam ab ullo eorum accipientes, sed aequos se in disceptandis controversiis, aequos in conservanda disciplina publica praebeant, in persequendis quidem criminibus insontes a calumniis reddentes liberos, reis vero sontibus poenas legitimas imponentes, neque aliter inter subditos imperium exercentes, quam patres solent inter filios, ut diligant quidem eos, si crimine vacui sint, coerceant vero ac puniant, si criminibus videantur esse obnoxii, justitiam denique illis exhibentes tam in causis publicis, quam privatis contractibus. Neque ut ipsi tantum hoc agant, sed etiam ut assessorem et omnes circa ipsos versari solitos sibi similes assumant, ne quando cum ipsi culpa careant, per alios delinquere, et furari, et (quod multo foedius est) maleficiorum sibi socios asciscere videantur. Quapropter celsitudinis tuae intererit, ut eos ad officia mittat, qui et gravitate morum caeteros praecellant, et peritiam habeant rationum publicarum, quales esse solent decuriones, et alii, qui bonitatis de se experimentum dederunt, et gerendis magistratibus sunt idonei. Et quis eum non diligat, atque omnibus honestis artibus abundare non existimet, qui ad officium proficiscatur non solum nostro decreto et judicio tui culminis comprobatus, quia frugi et bonus vir sit, verum etiam gratis ipsa administratione suscepta, neque ulli omnino per provinciam vitiosae rei deditus, vel quomodo pro officio numeratam pecuniam corrodat, vel unde aurum in usus suos colligat, sed in hoc tantum studia sua conferat, ut Deo se et nobis commendatum reddat, bonumque et memorabile nomen consequatur, ac futurae a nobis amplae remunerationis spem sibi comparet?

Caeterum si quis haec contra quid fecerit, sciat quod etiam administrationis tempore, quo judex est, furti reus postulabitur. Et quidem si ut vel magistratum perciperet, vel ex magistratu reciperet (utrumque enim aeque haeret in crimine) aurum dedisse videbitur, non solum bonorum publicationem, et exsilium, et corpori adhibita tormenta ac supplicia sustinebit, sed etiam eum qui ab ipso (ut praediximus) susceperit, ingentibus malis involvet. Puras enim a provinciarum moderatoribus manus requirimus, ut undique subditos illaesos et omnium rerum copia affluentes conservemus. Atquae hae quidem poenae tam ex legibus quam a magistratibus inferentur illis qui tale aliquid perpetraverint, etiam dum in praedictis sunt officiis. Damus autem et inter provinciales licentiam, si quid per provinciam praeses contra fas egerit, aut etiam collatores ipsos damnis forte aut dispendiis objecerit, ut Dei amantissimus episcopus et primores ejus loci, praesidis delicta enumerantes, preces ad nos dirigant. Nos enim re comperta destinabimus in provinciam aliquem, qui ista examinet, ut ibi delictorum poenas sufferat, ubi et deliquit, et ut alius ad hoc exemplum respiciens, consimilia facere non praesumat.

Secundum veteres constitutiones necessitatem habente eo qui magistratu defungitur, ut cingulo deposito, per quinquaginta dies in provincia sub publico aspectu commoretur, et omnium adversus se intentatas actiones excipiat. Quod si prius quam quinquaginta dies compleat, diffugiens tanquam vile aliquod mancipium comprehendatur, tribuimus collatoribus licentiam ut et ibi eum locorum detineant, et quidquid illi dederint, totum furti titulo exigant, praesente videlicet Dei amantissimo episcopo, et causam sine scriptis cognoscente, donec universum, quod rapuisse videbitur, restituat. Adeoque ipsis etiam provincialibus, si praesidum rapinam sentiant, referendi ea ad nos licentiam, aut potius necessitatem permittimus, ut nos edocti quod omnino jus auro venale habeat, ultra coelestia supplicia, quibus ut jurisjurandi, sub quo magistratum suscepit, violator est obnoxius, etiam praedictis illum poenis subjiciamus.

Si autem voluerit ex quacunque causa, non completis quinquaginta diebus, ex provincia fugere, tunc comprehensus, ubicunque degere videtur, revocabitur quidem in provinciam, in qua administrabat; omne vero quod inventus fuerit accepisse, restituat in quadruplum.

Illo scilicet observando, in nullo alio subditis nostris contra praesides ista facere permissum esse quam ob rapinas. Non enim si in exigendis tributis contra indevotos, aut in persecutione criminum paulo vehementior visus est, aliquid adversus ipsum conari subditos permittemus. Quin contra potius omnium eos acerbissimis poenis subdemus, si illos qui puris usi sunt manibus, et in exactionem tributorum omni cura ac diligentia incubuerunt, deposito postmodum magistratu injuriis afficere praesumpserint, ac non laetis acclamationibus post deputatum tempus provincias excedentes prosecuti fuerint. Oportet enim clarissimos provinciarum nostrae ditionis praesides, qui post hanc legem futuri sunt, non solum animo revolvere, quanta illos maneat gloria, si tales se praebeant, sed etiam in quantas difficultates incident, si (quantum in ipsis est) hanc legem dissolvere, et pro abrogata habere praesumpserint. Absurdum namque fuerit, si in levibus quidem furtis deprehensos ipsi coerceant, tormentisque subjiciant, nec prius veniam dent quam res ablatas restituerint, ipsi vero maximorum furtorum rei absque causae dictione noxa solvantur, neque exempli eos pudeat, quod subditis in hoc exhibent, cum interim si istis abstineant, non tantum inter honestos, ingenue viventes, et omni laude cumulatos censeri, sed etiam bonum a nobis testimonium obtinere possint.

Enimvero ut et nos illis honorem ac reverentiam tueamur, et illi nobis vicissim integritatem reddant et benevolentiam, neque spectabilibus ducibus, neque cuiquam alii potestatem facimus, ullam sibi contra eos praerogativam usurpare, aut inferre injuriam, aut ullo se pacto civilibus immiscere negotiis. Noverint enim universi subditi, quod propter ipsorum commoda, nempe ne quid damni ulla ex parte sentiant, ut sub tranquillo et felici omnium rerum statu agant, neve sedes suas relinquere, et in peregrino solo miserias perpeti cogantur, propterea praesentem legem conscripsimus, Deo simul ipsam et instantibus venerandis magnis ejus et publici festi diebus dedicantes, ut omnes intelligant, magis se patres in praesides quam fures et vilissimis mancipiis similes habituros. Ex quo autem, o collatores nostri, scitis quantam pro vobis in animo curam reposuimus, aequum est ut et vos cum summa animi alacritate et absque ullo detrimento publica tributa inferatis, non exspectata compulsione praesidum, imo ita vos alacres, et devotos ultro praebeatis, ut nobis ex ipsis factis indicium fiat quod pro tam ampla erga genus humanum benignitate vestram nobis devotionem repraesentetis, et merito apud praesides occasione devotionis summum favorem obtineatis et providentiam. Ac cum omnino praesidibus tributorum periculum immineat, et in confesso est quod suo periculo ad officia proficiscuntur, idque etiam vos cognoscitis, convenit ut et vos ista scientes, indevotionem omnibus modis evitetis, neque ita rationes ac consilia vestra ad inobedientiam traducatis, ut ipsorum vehementia opus sit, quam necesse est eos assumere propter inevitabilem tributorum exactionem. Siquidem et vobis notum est, o subditi nostri, quod militares expensae, et persecutiones hostium, tum magna indigent assiduitate, tum sine pecuniis omnino confici nequeunt, cum neque ullam ea res dilationem recipiat, neque nos aequis oculis Romanorum ditionem deminutam aspicere sustineamus, sed potius universa jam Libya recuperata, et in servitutem redactis Vandalis, multo quotidie his majora nos a Deo percepturos et peracturos speremus, ad quae conveniens est tributa publica sine detrimento, et cum alacritate, et deputatis exigi temporibus. Inde adeo si et vos praesidibus devote ad solutionem occurratis, et illi libenter expediteque tributa ad nos perferri curaverint, tam praesides ob diligentiam laudabimus, quam etiam vos ob promptam voluntatem amplexabimur, eritque bella quaedam, et undique consona inter eos qui praesident, quibusque praesidetur, harmonia. Magno igitur Deo et Servatori nostro Jesu Christo laudes pro hac lege simul omnes offerant, quae ipsis praestabit ut in sua quisque patria secure habitent, sua quisque bona possideant, et fructum praeterea ex praesidum justitia percipiant. Et sane nos quoque hac de causa ipsam posuimus, ut per hanc legis aequitatem eo facilius nos Deo conciliare, nostrumque illi imperium commendatum reddere possemus, neve homines, quos Deus nobis in hoc tradidit, ut secuti illius bonitatem, per omnia rationem illorum clementer haberemus, oppressos injuria despicere videremur. Unde (quantum ad nos) consecrata sit Deo propterea quod nihil eorum bonorum, quae pro tuitione subditorum nobis in mentem veniunt, omittimus. Volentes enim illiberalia illa, et servilia furta tollere, et collatores nostros tueri, ne quid asperum a provinciarum moderatoribus patiantur, propterea gratis illis officia conferre studuimus, ne quam ad delinquendum diripiendumque subditos, quorum gratia nihil non laboris sustinemus, occasionem habeant, dedignantes imitari eos qui ante nos imperio praefuerunt, qui pro pecuniis conferentes officia, sibi ipsis juste increpandi eos qui injuste se in officiis gerebant copiam ademerunt, digni profecto quibus propter turpiter acceptam pro officiis pecuniam capita obvolverentur pallio, cum neque suos ea re collatores ab improbis praesidibus eripere, neque ob praedictam causam ipsos praesides coercere potuerint. Nos autem satis esse redituum imperio arbitramur, si vel sola publica tributa collatores inferant, neque opus esse, ut extra ordinem in dies alia atque alia conquirantur, quae universam vitae rationem subditis concutiant.

Quod vero a nobis paulo ante dictum est, id majore etiam, et exquisitiore legislatione muniendum censuimus, ut animi nostri propositum omnibus elucescat. Sancimus enim ut clarissimi subjectarum nobis provinciarum praesides, absque ulla pecuniarum datione creati, et praestiti a se jurisjurandi memores, hoc etiam jus a nobis obtineant, ne qua sit omnino apud ipsos fori praescriptio, sive de vi aliquibus illata, sive de criminibus, et inde natis injuriis, sive de instantiis ac judiciis publicis, sive de publicorum tributorum exactionibus agitur, sed ex aequo omnes horum jurisdictioni subjaceant, non exspectantibus ipsis donec a magistratibus, quibus sunt suppositi, jussa accipiant, aut donec ad illos referant, sed contenti sint hac nostra lege, per quam plenam eis potestatem tradimus, nemine omnino licentiam habente in praedictis causis uti ullo privilegio, aut exinde sibi impune delinquendi auctoritatem sumere. Neque enim praesides, si omni munere abstineant, quidquam timori Dei, legis, et nostri praeponent, sed eo respicientes, subditis conservabunt justitiam, omnia secundum leges nostras, et judicantes, et agentes. In talibus enim etiam milites qui in provinciis resident, ipsis submittimus, non sane indigentibus ad hoc speciali jussu, vel nostro vel nostrorum procerum, sed tantum praesenti lege utentibus, et militibus eam ostendentibus, ut potestate officii ipsis utentibus auxilio sint: scientes quod si hoc non egerint, non solum annonarum et militiae amissionem sustinebunt, sed etiam de corpore venient in periculum. Ut nullo praeterea nobis alio magistratu opus sit, aut etiam vel latrunculatores, vel quos vocant violentiis cohibendis (imo grassationibus exercendis) praepositos, vel exarmatores emittere, satis quidem honestos prae se ferentes titulos, re autem ipsa perpetrantes omnium flagitiosissima. Nam si provinciarum praesides uniuscujusque, vel maximorum magistratuum locum implent, multorumque aliorum judicum instar sunt provinciis, et quantum in ipsis est, secundum leges nostras sententias proferunt, quis aut praescriptione fori, aut alio ejus generis uti apud ipsos audeat?

Interdicimus autem et gloriosissimo per Orientem magistro militum, et omnibus omnino magistratibus nostris, ne vel latrunculatores, vel violentiis cohibendis praepositos, vel exarmatores, vel ejusmodi alios in provincias emittant. Sciant enim, qui ad hoc institui post hanc nostram legem praesumpserint, quoniam capti a nostris judicibus provinciarum, et in vincula redigentur, et causa ad nos nuntiata summum a nobis periculum sustinebunt; et qui hujusmodi eis praecepta tradiderint, triginta librarum auri poenam sustinebunt, et majorem insuper, ac vehementiorem nostram indignationem experientur. Oportet igitur provinciarum praesides tanta a nobis potestate dignatos, ita se in agendis rebus gerere, ut (quoad tamen justitia, et leges permittunt) ab omnibus formidentur: scientes quod si male et praeter dignitatem a nobis commissae eis potestatis tradita administratione utantur, antedictis subjacebunt suppliciis: sustinentes scilicet ea dum adhuc in officio sunt, majoribus etiam tentandi periculis eo deposito. Denegamus enim illis quas rexerunt provincias, prius excedendi licentiam, quam legitimum quinquaginta dierum spatium compleatur, sive occasione revocatoriae, sive obtentu fugae, sive alia quacunque de causa: scientibus, quod sive (ut ante diximus) in hac alma urbe, sive alibi locorum versentur, ad provinciam denuo reducti, quam rexerunt, poenas excipient, quas praediximus. Jusjurandum vero dabunt, hic quidem secundum formam superius expressam. Si quibus vero, quod in provinciis existant, administrationis codicillos mitti placuerit, jusjurandum coram Dei amantissimo episcopo metropolis ejusque civitatis primoribus subibunt, et ita rerum administrationem suscipient, celsitudine videlicet tua providente, ut sive in ampla hac urbe magistratum quis suscipiat, sive a celsitudine tua ejus codicilli in provinciam mittantur: is, qui suscipit, cautionem fisco de tributis sine querela exigendis praestet, prout ipse prorsus statueris. Feratur autem nobis haec lex de omnibus qui jam inde expresse a nobis nominanda officia gratuita percipient. Praeterita enim jam ante positis subjaceant legibus, nulla definitarum in hac nostra lege poenarum imminente iis qui usque adhuc officia administrant, nisi forte et ipsi post hujus legis insinuationem rapuisse aliquid deprehendantur. Haec igitur omnia perdiscens celsitado tua, ut apud omnes sub se constitutas gentes manifesta fiant, procuret ex more destinatis ad omnes provinciarum rectores praeceptis, ut nostrum circa subditos studium deque creandis praesidibus sententiam agnoscentes, ipsi, sciant quanta in illos beneficia contulerimus, qui ut meliore fortunata utantur, ne regio quidem famulicio pepercerimus. Dat. XVII Kalend. April. Constantinop. Belisario v. c. cos.

EDICTUM Ubique locorum constitutis Dei amantissimis archiepiscopis, religiosissimisque patriarchis conscriptum. Curam gerentes traditae nobis a Deo reipublicae, simulque ut subditi nostri ex omni parte cum justitia vitam degant, studentes, subjectam legem descripsimus. Quam quidem et sanctitati tuae, et per eam omnibus, qui in provincia tua sunt, manifestam facere pulchrum duximus. Tuae igitur religionis, et reliquorum episcoporum fuerit ista observare, et si quid praesides transgrediantur, ad nos referre, ne quid eorum quae religiose simul et juste a nobis sancita sunt, despiciatur. Nam si nos quidem subditos nostros miserati, quod ultra publicorum tributorum pensitationem, ingentibus praeterea injuriis propter venditiones provinciarum ex praesidum rapina supprimebantur, eas per subjectam legem tollere properavimus, vos autem in utramque dormientes aurem, nihil nobis renuntietis. Sit quidem domino Deo consecrata, vos autem rationem ei reddetis de injuria aliis illata, si per hanc occasionem, quod de his non instruamur, nocumenti aliquid vestris istis hominibus irrogetur. Imo vos, qui in loco praesentes estis, et tam pro vobis quam pro caeteris decertatis, oportet certiores nos reddere, et de iis qui recte se in administratione gerunt, et qui hanc nostram legem transgrediuntur, ut utroque cognito, in hos quidem animadvertamus, illis vero aliquam referamus gratiam. Simul ac vero lex publice proposita, et omnibus manifesta facta est, tunc suscepta intra sacrosanctam recondatur ecclesiam una cum sacris vasis, nimirum cum et ipsa Deo dedicata, et ad salutem sub ipso constitutorum hominum scripta sit. Multo autem speciosius, et magis ex usu hominum, qui per ea loca sunt, facietis, si eam tabulis, aut lapidibus insculptam, in porticibus sacrosanctae ecclesiae praescribatis, promptam omnibus legendi et parandi ea quae sancita sunt, facultatem praebentes. Cum vero de praesidum sinceritate tantam in animo sollicitudinem reposuimus, manifestum est multo nos minus permissuros civitatum defensoribus, ut vel aliquid accipiant, vel dent. Dabunt enim pro praebitis sibi in foro gloriosissimorum praefectorum jussionibus siquidem majores sint civitates, tantum solidos quatuor; si minores, solidos tres, et praeterea nihil. A nemine autem quidpiam, si reditus illis ex publico constitutus erit, aut si nihil ex publico percipiant, ultra ea quae sacra nostra constitutione ipsos ferre debere expressum est accipient. Alioqui si quid vel ipsi, vel ipsorum (ut vocant) chartularii, vel quispiam eorum qui circa ipsos sunt accepisse deprehendentur in quadruplum ei quod acceperunt restituent, neque non ea sollicitudine depellentur; et praeterea perpetuo exsilio multati, et corpore castigati, locum dabunt melioribus viris, qui pro malis eam sollicitudinem obeant.

Eritis autem vos quoque hujus rei custodes, simul inhibentes ea quae contra haec fiunt, simul ad nos referentes, ut neque aliquid ejusmodi admissorum lateat, neque latendo relinquatur impunitum, sed undique subditis nostris aequitas, et justitia reflorescat. Sed et qui etiamnum in officiis sunt, si post hujus legis insinuationem non omni rapina abstinuerint, sciant etiam ipsi se constitutis in hac lege poenis subjiciendos. Scriptum est edicti exemplum Constantinopolitanis in haec verba: Quantam in animo sollicitudinem de universis subditis reposuimus, satis indicat lex nuper a nobis posita, quam ad gloriosissimos nostros praefectos conscripsimus. Sed conveniens est ut et vos providentiam nostram, quam circa omnes homines gerimus, cognitam et perspectam habeatis. Eaque de re legem ipsam in forma edictorum proposuimus, ut vos Domino Deo et Servatori nostro Jesu Christo justas laudes referatis, sed et nostro imperio, quod ob vestra commoda nihil non laboris sustineamus.

Notitia, sive index ejus quantitatis, quae pro singulis infra designatis officiis consuetudinum nomine ab iis qui ea administrant praestari debet, nemine ultra praescripta audente quidquam amplius, vel dare, vel accipere.

Aspectabili comite Orientis sic: in sacro nostro cubiculo, solidos LXIII, primicerio clarissimorum tribunorum notariorum cum quatuor scriniis sacri laterculi, solidos L; ejus adjutori, solidos III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solidos LXXX.

A proconsule Asiae sic: in sacro nostro cubiculo, solidos LXIII; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum cum quatuor scriniis sacri laterculi, solidos L; ejus adjutori, solid. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. LXXX. A spectabili comite Phrygiae Pacatianae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri nostri cubiculi, solid. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione sol. L. A spectabili comite Galatiae primae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri nostri cubiculi, sol IX. Primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori sol. III. Cohorti gloriosissimorum praefectorum, pro jussione, sol. L. A vicario Longi muri sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri nostri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. Et quaecunque consulares administrationes sunt. A praeside Palaestinae primae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, solid. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Palaestinae secundae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solid. XL. A praeside Phoeniciae maritimae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL; A praeside Syriae primae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Syriae secundae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, solidos XXIV; ejus adjutori, solidos III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione olid. XL.

A praeside Theodoriadis sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, solidos IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, solid. XXIV; ejus adjutori, solid. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solid. XL. A praeside Osdroenae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL.

A praeside Ciliciae primae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, solid. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, solid. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solid. XL.

A praeside Cypri sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX: primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV: ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Pamphyliae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solid. XL. A praeside Bithyniae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, solid. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Hellesponti sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, solid. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solid. XL. A praeside Lydiae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Phrygiae salutaris sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Pisidiae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. XXIV; ejus adjutori, solid. III, cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Lycaoniae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, solid. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Novae Justinianae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Armeniae secundae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Armeniae magnae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Cappadociae primae sic: spectabilibus tribus chartularis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solidos XL.

A praeside Cappadociae secundae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, solid. XXIV; ejus adjutori; sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL.

A praeside Hellenoponti sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, solidos IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, solid. XXIV; ejus adjutori, solid. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solidos XL. A praeside Europae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, solid. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, solid. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solid. XL. A praeside Thraciae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, solid. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Rhodopeae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Aemi montis sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Cariae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL.

A praeside Lyciae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. A praeside Augustanicae primae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clariosissimorum tribunorum notariorum, sol. XXIV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XL. Et quaecunque praesidales, aut correctoriae administrationes sunt. A praeside Libyae superioris sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XXXVI. A praeside Aegypti primae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. XV; ejus adjutori sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione sol. XXXVI. A praeside Aegypti secundae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, solidos IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XXXVI. A praeside Augustanicae secundae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XXXVI. A praeside Palaestinae tertiae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solidos XXXVI. A praeside Arabiae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XXXVI. A praeside Euphratensis sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XXXVI. A praeside Mesopotamiae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XXXVI. A praeside Ciliciae secundae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solid. XXXVI. A praeside Armeniae primae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XXXVI. A praeside Galatiae secundae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XXXVI.

A praeside Honoriadis sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX, primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, sol. XXXVI. A praeside Insularum sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX, primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solid. XXXVI. A praeside Mysiae secundae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solid. XXXVI.

A praeside Scythiae sic: spectabilibus tribus chartulariis sacri cubiculi, sol. IX; primicerio clarissimorum tribunorum notariorum, sol. XV; ejus adjutori, sol. III; cohorti gloriosissimorum praefectorum pro jussione, solidos XXXVI.

A defensore cujusque civitatis, siquidem metropolis sit, pro jussione cohorti gloriosissimorum praefectorum dentur solidi quatuor; si alia civitas, solidi tres, et praeterea nihil. Nam neque defensores volumus, vel summis magistratibus, aut alicui alii quidpiam dare, vel accipere, nisi ex publico illis consuetudines quaedam praebeantur, scientibus illis quod si de aliquo ipsorum ad nos referatur quod sancita nostra transgrediatur, et quod accepit in quadruplum restituet, et abrogato officio perpetuum incolet exsilium. Cum neque ipsi provinciarum praesides minorem poenam excepturi sint, si hoc neglexerint, et sub suo veluti aspectu defensores rapere patiantur.

[Scriptum hujus legis exemplum Dominico gloriosissimo praetoriorum per Illyricum praefecto, his quoque additis. Jusjurandum subeant secundum proprium de hoc factum, et infra positum sacramentum, cujus exemplum etiam directum est tuae celsitudini. Qui vero administrationes suscipiunt a tua celsitudine, directos hinc eis a nobis codicillos suscipiant, praesente Deo amabili civitatis in qua degunt episcopo, et aliis qui in civitate sunt in judicio tuae celsitudinis congregatis, et omni tuo officio, coram quibus etiam codicillos accipiant, et jurent praedictum jusjurandum. Et maxime hoc praecipimus circa curiales agi, quos competens est magna frui, et a tua celsitudine: et qui eumdem cingulum, optima erit providentia, et studium, ut nihil ab eis lucreris omnino, neque permittas eos ab ullo laedi. Eos enim qui hanc nituntur iniquitatem, quatenus et felicissimo nostro utantur exercitu, et reliquas curiales adimpleant functiones: quia non oportet talia attentari solatia, ut possit referri ad tantam tarditatem. Nihil enim nobis commendat tuam celsitudinem, quomodo circa curiales uniuscujusque civitatis provinciae, quam praeberi volumus istis, et a tua celsitudine, ac cinguli semper successoribus. Quapropter dum codicillos dederis administrationes accipientibus a te, aut praesente, hoc eis tuam denuntiare volumus sedem, ut curialibus omnem ferat favorem, nihil penitus ab eis accipiens. Prohibeantur autem et ab aliis eis afferri damna, et agnoscant per te quia si praeter hoc aliquid egerint, poenis subjacebunt gravissimis. Sicut enim curialibus parcere te volumus, ita et defensorum castigare, et retinere avaritiam sancimus, et ab eis praesumere accipere a nostris subjectis, nisi secundum quod eis administrat respublica aut si non est aliquod eis publicum solatium, quantum inculpabilis antiquitas definivit, ut a spontaneis ipsis magis quam ab invitis accipiant, et hoc parum, et quantum eis ad mediocrem sufficit vitae gubernationem. Sciant enim quia si citra haec aliquid acceperint, non solum quadrupli subjacebunt poenae, sed etiam exsilium habitabunt continuum prius eis plagis corporis infligendis.]

NOVELLA IX. Jusjurandum, quod praestari solet ab iis qui officia suscipiunt. Testor ego jurando omnipotentem Deum, et unigenitum Filium ejus Deum nostrum Jesum Christum, et Spiritum sanctum, necnon sanctam, ac gloriosam Dei genitricem, et perpetuo virginem Mariam, et quatuor Evangelia, quae hisce manibus teneo, et sanctos archangelos Michaelem et Gabrielem, quod sacratissimis et pientissimis dominis nostris Justiniano, et Theodorae conjugi potentiae illius existenti, occasione concessi mihi ab illorum pietate officii, puram conscientiam et genuinum praestaturus sum servitium. Quodque pro ipsorum imperio et republica, in concesso mihi ab ipsis officio, summa cum animi promptitudine, sine dolo et absque fraude, omnem operam ac laborem subiturus sum. Et quod cum sanctissima Dei catholica, et apostolica Ecclesia communionem habeo, neque ei ulla unquam in re, aut modo adversabor, neque (quantum in me erit) alicui alii permittam. Eodem juramento testor, quod neque occasione traditi mihi officii, neque per causam patrocinii, aut praestiti apud Dominum suffragii, ulli omnino quidquam, vel dedi, vel dabo, vel promisi, vel pactus sum ex provincia mittere, vel mittam, sive gloriosissimi praefecti sunt, sive alii celeberrimi viri cum potestate existentes, sive circa illos versari soliti, sive quisquam omnium: sed quemadmodum gratuitum officium suscepi, ita et erga pientissimorum nostrorum dominorum collatores integrum me et sincerum exhibebo, constitutis mihi ex publico annonis contentus. Ac prae omnibus sane operam dabo ut tributis diligenter incumbam, et indevotos quidem ac compulsione indigentes cum omni vehementia exigam, in nullo eis cedens, neque omnino lucri captandi studio, vel per gratiam, vel odium, ultra quam convenit, sive petam ab aliquo, sive alicui remittam, devotos vero paterno quodam affectu complectar. Et subditos pientissimorum nostrorum dominorum (quantum in me erit) undique noxa, et damno liberos conservabo. Atque aequum me utrique parti, tam in disceptandis controversiis, quam tuenda disciplina publica praebens, neutri parti praeter jus et fas addictus ero, sed omnes delinquentes persequar, et aequitatem omni ex parte conservabo, et prout mihi justum videbitur. Simul insontes, ne quid sentiant dispendii, tuebor, simul reis sontibus secundum leges irrogabo supplicium. Et (ut dictum est) tam in publicis quam privatis contractibus: praeterea et si fisco adferatur injuria, justitiam observabo. Neque ego tantum ista perficiam, sed etiam qui unquam mihi assident, quique circa me sunt, tales studebo assumere, ut non solus ego innocenter vivere, qui vero circa me sunt, rapere, et delinquere videantur. Si quis autem circa me talis invenietur, praestabo, quod ipse admisit, eumque abigam. Quod si non omnia haec, ut dixi, observavero, omnibus incommodis ero expositus, tam hic, quam in futuro saeculo, in horrendo judicio magni Domini Dei, et servatoris nostri Jesu Christi, habeboque partem cum Juda, et lepram Giezi, et tremorem Cain, ultra hoc, quod etiam poenis lege eorum pietatis comprehensis ero obnoxius.

Scriptum exemplum hujus Dominico gloriosissimo per Illyricum praetoriorum praefecto.

NOVELLA XI. De referendariis sacri palatii . Imperator Justinianus Augustus Hermogeni gloriosissimorum sacrorum officiorum magistro, exconsule et patricio.

Inter caetera quae in decentem ordinem reduximus, neque ea quae spectabiles nostros referendarios concernunt, extra providentiae nostrae terminos relinquenda putavimus, idque eo magis quo pluribus in rebus magno nobis esse solent usui. Nam cum initio non amplo admodum numero inclusi essent, nos, quo magis multos illorum interventu adjuvaremus, facilius singulorum desideria perdiscentes, ut plures essent quam dudum effecimus. Caeterum exstiterunt quidam, qui liberalitatem nostram ad immensum provocantes, partim multos introducendo, qui nobis supplicarent, partim multis utendo precibus, dignitatis plenissimam rem quotidianis additamentis pene ad infinitum deduxerunt. Neque enim ante petendi finem fecerunt, quam in quatuordenarium usque illorum numerus evaderet. Ne igitur quod jure a nobis in pretio habitum est, si ad multitudinem effundatur, suam amittat dignitatem, placuit nobis ad certam illorum numerum mensuram contrahere, non ut iis qui hoc tempore sunt, concessa derogemus (neque enim regiae hoc magnificentiae proprium est) praesertim cum neminem eorum qui nobis placeant, quique nobis honeste subserviunt, nostro expellere ministerio ullo unquam modo soleamus. Sed manere illos sub eadem qua modo sunt forma sancimus, neque omnino quisquam apponatur, donec intra octo viros illorum mensura consistat, ut perpetuo octo existant, nullo quidem, neque modo, neque tempore eo numero augendo, semper autem contendentibus illis, ut circa nos obsequio, et erga imperatoriam majestatem benevolentia alter alterum vicissim superent. Nemine licentiam habente ut ejus generis aliquid de caetero petat, sciente quod neque ea quae petit assequetur, et quia petere ausus est, non solum decem librarum auri poenae erit obnoxius, sed etiam propria excidet militia. Volumus enim ut ad praedictum usque numerum intra mensuram cohibeantur, semperque justitia et aliis augeantur, magisque ac magis illustrentur virtutibus. Nullam enim dignitatem obtinet multitudo quae solo spectatur numero, quandoquidem ex tam multis vix paucos reperias, in quibus vita secundum virtutem salva sit. Quapropter maneant quidem (ut diximus) nunc sub hac forma. Cognoscens vero ea excellentia tua, ita custodiat, ut nullo unquam tempore transiliri eorum aliquid quae a nobis sancita sunt permittat, quin potius ab iis qui haec contra quid faciunt praedictam poenam exigat, utpote qui ea expetant quae neque petere licitum, neque dari possibile est. Atque ita prorsus nostra haec lex multitudine depulsa virtutem inducat, quae non admodum in multis elucescit, praesertim in iis viris qui tametsi bonis prognati sunt parentibus, fortunas tamen ac facultates suas in exponendis supplicum precibus, et impetrando illis a nobis auxilio repositas habent. Quae igitur nobis placuerunt, et per hanc sacram exprimuntur legem, ea studeat excellentia tua ad effectum deducere, certoque fini tradere. Dat. Idib. Maii, Constantinop. Belisario v. c. cos.

NOVELLA XV. De defensoribus civitatum. Imperator Justinianus Augustus Joanni gloriosissimo praefecto praetoriorum, iterum exconsule et patricio.

Nisi primo quoque tempore defensorum sollicitudinem in competentem reducamus ordinem, neque ipsa antiquorum vocabulorum veritas denuo nobis suppeditabit. Nam cum a vetustate aliis alia sint imposita nomina, quae aperte earum rerum vim significarent, tum vero hoc ipsum defensorum nomen clare ostendit, vetustatem quosdam rebus praefecisse, qui ab omni eas injuria liberas tuerentur; hacque adeo de causa patria etiamnum lingua defensores eos vocamus, quod injuria oppressos a malis eriperent. Nunc vero ea ipsa defensorum sollicitudo ita in plerisque reipublicae nostrae partibus proculcata est, et vehementer despicatui habita, ut contumeliae potius quam honori et dignitati alicui exposita esse videatur. Inde obscuri ad hanc homines assumuntur, et decreta super ipsis ex commiseratione magis quam vera electione fiunt. Quibus enim alimonia et victus aliunde sufficiens non est, hi emendicatis defensorum suffragiis, ad hanc sollicitudinem accedunt, et pro quodam veluti ludicro praesidum animis sunt propositi, siquidem et removent eos quandocunque volunt, minima quaeque vertentes vitio, et alios in illorum locum ingerunt, vicarios quoque defensoribus constituentes, perque unum nonnunquam annum in pluribus id hominibus admittentes. Unde et cohortales, et civitatum magistratus, et qui has incolunt, omnes in summo contemptu defensorem habent. Quae vero apud ipsos geruntur, perinde ac si neque gesta essent, haberi solent. Nisi enim provinciarum praesides jubeant, ne praesumere quidem audent aliqua gestorum monumenta conficere apud semetipsos per omnia eis servientes defensores, et illorum nutibus intendentes solis. Si vero quaedam conficiunt, primum quidem et illa vendunt. Deinde cum nullum ad hoc paratum archivum habeant, in quo reponant apud se gesta, deperit quod gestum est, neque apud ipsos ullum facile omnino longi temporis monumentum reperias, sed qui actis indigent, ipsa apud haeredes eorum et alias successiones quaerunt, ubi partim indigna inveniuntur, quibus habeatur fides, partim etiam depereunt et intercidunt, usque adeo, ut perinde putentur, ac si facta non essent. Nos igitur quoniam praesidum partes bene disposuimus, majorque ut ipsis inter gentes esset potentia effecimus, et longius absunt quam ut civitatum commoda semper in conspectu habere possint, propterea existimavimus ipsam quoque defensorum sollicitudinem ad pristinum erigendam esse statum. Existet enim bella quaedam hoc modo consonantia et harmonia, si civitatum defensores judicum ordinem occupent, et provinciae moderator potius judicum judex, et per hoc decessoribus suis honoratior esse videatur. Quanto enim quisque praestantioribus imperat, tanto ipse et major et honoratior est. Interea igitur illud primo sanciendum est, ut ne cuiquam omnium facultas sit ad defensoris ordinationem repudiandam, sed per vices quique honoratissimi incolae suis hoc munus civitatibus impleant (hoc enim et elapsis temporibus obtinuisse inque usu fuisse didicimus) nemini patefacta copia hoc repudiandi, neque si magnificentissimorum illustrium dignitate decoratus sit, neque si insignem aliquam militiam habeat, neque si quod privilegium ex ipsis sacris formis praetendat, et si concessae formae pragmaticae sint, sed omnibus civitatis incolis, qui scilicet in aliqua sunt reputatione, hanc sollicitudinem in circulum implentibus, et cum circulus desinit, iterum ad eam revertentibus, et praedictum munus obeuntibus, ut defensor judex potius, quam defensor esse videatur. Decreto utique cum omnium communiter jurejurando facto, qui illius civitatis incolae sunt, non autem eorum qui ibi tantum commorantur.

Jusjurandum vero praestet, omnia se secundum leges et jus acturum, et confirmetur (quemadmodum modo dicimus) jussione gloriosissimorum nostrorum praefectorum, et per biennium duntaxat administret, posteaque a sollicitudine removeatur, non habente licentiam clarissimo praeside provinciae removendi eum, sed tantum si quid parum recte agere videatur, referendi ad gloriosissimos praefectos, ut ab eo contingat sollicitudinis absolutio, a quo etiam datur. Nulla facultate existente vel moderationem provinciae habenti, vel ipsis defensoribus, ut defensorum vicarios constituant, sed haec illis omnibus prohibemus modis. Quin potius neque clarissimos praesides pro se vicarios in civitates dimittent, exceptis ipsis defensoribus, quos praesidum locum in civitatibus supplere volumus, ipsosque in omnibus civitatum in quibus sunt curam gerere. Item ut apud defensores insinuentur testamenta, donationes, et omne denique quod proprie ad jus monumentorum pertinet, nequeunte clarissimo praeside provinciae vel quod confici debet, impedire, vel praescribere, quomodo confici velit, vel confectum non edere. Neque enim omnino ei licentiam ad ejusmodi praebemus, absurdissimum putantes ut necessaria acta hominibus propter praesidum forte affectiones praeceptionesque nulla ratione subnixas intercidant. Sed et in acta referant quaecunque quis voluerit, edantque, tametsi quod in acta refertur, perstringat ipsum provinciae praesidem, vel aliquem potentiorum, neque hoc quisquam prohibeat. Oportet enim eos qui vel in officiis, vel cum potestate aliqua sunt, ita se gerere, ut confici adversus se acta non prohibeant, imo ita se moribus inculpatos praebere, ut nemini detur opportunitas movendae alicujus contra ipsos querelae. Nemo insuper prohibeatur apud defensores in acta referre, quibus de rebus vult, sive praeses in civitatibus praesto sit, sive non sit, his solis exceptis quae jurisdictionem requirunt, et ex ipsa praesidum auctoritate pendent.

Deinde ut civitatum defensores iis qui publicarum exactionum negotium habent modis omnibus auxilio sint, et sive propter indevotorum collatorum contumaciam monumenta conficere, sive interesse et flagitiosos praesentibus oculis aspicere; sive publicum sedare tumultum opus sit, alacriter hoc faciant, uno denique verbo, per omnia praesidis locum obtineant, et maxime cum absunt. Et ut cohortales quoque ei regioni addicti, qui per illam consistunt civitatem, in qua defensor est, illi obediant et opem ferant, ut absentibus provinciarum moderatoribus nihil civitatibus deesse per illorum praesentiam videatur. Habeant autem et ex cohorte illi provinciae destinata exceptorem futurum illis in ministerio, et duos cohortales, qui ab ipsis judicata exsequantur.

Dicantque jus in omnibus pecuniariis causis usque ad trecentos aureos, nequeuntibus collatoribus nostris eos quos sibi obligatos putant, protrahere ad clarissimos provinciarum praesides, si intra dictam trecentorum solidorum quantitatem causa consistat. Sed neque actores ea ipsa de re litem pluris estiment, ut reos conterant, non ad defensorem civitatis, sed ad loci praesidem deductos. Imo si quid tale fecerint, et sententia ostendat causam minorem esse trecentis solidis, deditaque opera aestimationem ampliatam, ut apud praesidem provinciae, non apud civitatis defensorem examinaretur, solus actor totius litis subjiciatur dispendio. Enimvero appellationes a defensoribus ad ipsos deferantur praesides. Si quid vero cohortales contra defensores contumeliose admiserint, tunc provinciarum rectores vindictam repetant, cohortalesque castigent. Damus enim defensoribus licentiam, si hoc gentium praesides negligant, ea referre ad thronum excellentiae tuae, ut illis inde auxilium impertiatur et competens vindicta, et defensores revera habeant contra delinquentes quamdam judiciariae gravitatis imitationem et figuram. Ac si civitatis defensorem contingat intercidere, protinus ad alium, qui ex ordine circuli vocatur, cum praedicto juramento decurrat calculus, protinusque is eam curam subeat. Decretum vero referatur et roboretur a celsitudine tua. Neque ullo unquam tempore constituantur (uti diximus) defensoribus vicarii, ne rursus absque ratione ansam priori perturbationi praebeamus. Conficiat etiam jussiones excellentia tua per unamquamque provinciam, ut in civitatibus domus aliqua publica secernatur, in quam defensores deceat actorum suorum monumenta reponere, creato aliquo ibi locorum, penes quem hujus sit custodia, quo magis et incorrupta ea maneant, et celerius quaesita inveniantur. Sitque apud ipsos aliquod archivum, et quod hactenus in civitatibus peccatum est, modo ad pristinum statum reducatur. Fient autem et defensores omnino gratis. Et pro ipsis jussionibus, si majores sint civitates, quatuor tantummodo aurei dabantur in judicio tuae celsitudinis; si minores, tres, quemadmodum nostris jam legibus constitutum est. Si quas vero ex publico annonas habent, percipient et ipsas more solito.

Cognoscent utique et de levioribus criminibus, et competentem castigationem adhibebunt. Sed eos, qui in majoribus delictis capiuntur conjicient in custodiam, et ad provinciae moderatorem transmittent. Ita enim quaeque pro se civitas judiciali cura fruetur, et universa gens sub majore constituta judice, majorem sentiet providentiam, et bona pars praesidalium curarum praescindetur, si civitatum defensores eas in se transponant, releventque curas praesidibus, quas pro populis gerunt, ipsi per partes vel ea quae per injuriam admittuntur, componentes, vel disceptantibus dirimentes controversias (et prout saepe dictum est), per hoc eos qui officiis praesident honoratiores efficientes. Si qui etiam per indevotionem circa publica tributa solvenda segniores existant, eorum exactiones qui ita se indevotos praebent, gentium praesides demandent defensoribus, ut et in hoc ipsis auxilio sint. Caeterum si qua defensoris ordinatio praeter haec facta sit, aut is ad quem ex ordine defensoris creatio pervenit, praetextu dignitatis, vel militiae, vel privilegii, vel alterius rei, eam sollicitudinem deprecetur, sciat ille quinque se librarum auri poenam subiturum, et nihilominus post ejus pecuniae in civitatis opera cessurae exactionem, cogendum defensoris expedire sollicitudinem. Convenit enim, ut honestiores quique civitatibus, quas incolunt, operam et ministerium suum exhibeant, et hanc quodammodo ipsis pro incolatu gratiam rependant. Quae igitur nobis placuerunt, et per hanc sacram exprimuntur legem, ea studeat excellentia tua per provincias quibus praeest, propriis destinatis jussionibus, manifesta facere, ut omnes cognoscant quod et maxima, et mediocria, et minima aeque nobis curae sint, nihilque ejus generis a sollicitudine nostra removeamus.

Assumet vero excellentia tua et hoc in partem tuarum jussionum, ut jam inde scilicet gentium praesides operam dent, quo magis hi defensores nominentur (in circulum scilicet, ut dictum est) de quibus bona est in quaque civitate opinio, et ut decreta in commune fiant una cum jusjurando ab ipsis praestando, neque non dictus circulus describatur, et ita singuli per biennium ordine eam sollicitudinem obeant. Ac si quis ex istis intercidat, in demortui locum alius sufficiatur, semper quidem decreto cum jusjurando conficiendo. Ipso quoque, cum sollicitudinem suscepturus est, praefinitum jusjurandum subeunte, et creatione ejus a Dei amantissimo episcopo, et venerabili clero, atque aliis, qui bonam in civitate opinionem obtinent, perficienda. Quod quidem et nunc continuo fieri convenit, omnibus (ut dictum est) secundum hanc nostram generalem legem procedentibus. Praeterea ut ii quoque, qui hoc etiamnum tempore defensores sunt, in circulum describantur, si ejusmodi videantur, qui placere possint, et sollicitudinem usque ad biennium continuent. Quod si jam biennium in ea cura comsumpserint, a defensoris sollicitudine dimoveantur, nisi communi ipsum decreto velint in alterum quoque biennium in eodem detinere officio. Si vero nondum biennium expleverunt, dignique videntur, qui in societatem circuli recipiantur, reliquum tempus compleant, ut tamen nemo ultra id civitatem defendat, sed ad hoc duntaxat tempus usque subsistat, nisi communis eum civitatis consensus nullo reclamante comprobet. Quod si fit, altero quoque biennio eam sollicitudinem recipiet, et post id finitum omnino ea desistat, tunc demum rursus defensor futurus, cum ipse eum circulus in hunc reduxerit ordinem, ne perpetua ejus sollicitudinis continuatione, et fraudulenta per singula biennia renovatione, aliquibus praedicta administratio usque in infinitum extendatur. His omnibus in omne aevum obtinentibus quandoquidem summo cum studio ea, et vigilantia, et Domini Dei erga nos benevolentia adinvenimus, nostrisque subditis condonavimus. Dat. XVI Kal. Aug. Constant. Bilis. v. c. cons.

NOVELLA XVI. Ut clerici ex una ecclesia in aliam transferantur ad supplendum deficientium statutum numerum. Idem imperator Anthemio sacratissimo et beatissimo archiepiscopo Constantinopolitano et universi ejus tractus patriarchae.

Legem nuper de mensura ordinationum conscripsimus, quodque nec in sacrosancta majore ecclesia, neque in aliis effusas eas esse conveniat. Quam sane ratam manere, et pro universo suo tenore firmitatem obtinere etiamnum volumus. Quoniam vero intendimus ordinationes in arctum contrahere, indeque expensarum exuperantiam ad mediocrem et tolerabilem quantitatem sacrosanctae majori ecclesiae reducere, quo magis sumptuum illi multitudo minuatur, propterea per omnes undique vias oberrantes, tandem ad hanc etiam praesentem legem pervenimus, non quidem plane diversam a priore, sed quae ex eodem profecta proposito, aliquando amplius sacrosanctae majori prodesse possit ecclesiae.

Sancimus enim, si in una aliqua sacrosanctarum ecclesiarum, quarum administrationem simul et expensas eadem sacrosancta major ecclesia sustinet, presbyterum, aut diaconum, aut lectorem, aut cantorem mori contigerit, ne statim alius extrinsecus introducatur, sed prius beatitudo tua despiciat, quam magnus adhuc venerabilium clericorum sit numerus, qui illic ministrant. Ac si nondum quidem clericorum numerus deminutus est, sed quo ad numerum ab initio definitum et (ut vocant) statutum, quidam etiamnum superfluunt, ne qua in ejus locum instituatur ordinatio, donec numerus sibi ipsi restituatur. Si vero multitudo ita deminuta est, ut in defuncti locum alium clericum introduci necesse sit, ne quid statuto desit, beatitudo tua dispiciat, an citra sacrosanctam majorem ecclesiam ejusdem ordinis clericus in aliis ecclesiis inveniatur superfluus, et exinde in demortui locum alium sublegat, non autem novam ordinationem celebret. Eo enim pacto si id, cui deest, ex eo suppleatur, cui superfluit, bella quaedam neque Deo ingrata commensuratio imponetur negotio, et sacrosancta major ecclesia paulatim aere alieno liberabitur. Alioqui si id, cui deest, forensibus superinductionibus suppleatur, id vero cui superfluit non minuatur, longum et infinitum temporis spatium decurret, donec omne id, quod abundat, deminuatur. Tua igitur beatitudo ea quae decenter nobis propter sacrosanctarum ecclesiarum utilitatem placuerunt, effectui et fini tradere studeat. Et si quid haec contra fiat, scire necesse est, eum qui contra hanc nostram legem ordinationem suscipere ausus fuerit, quod nullam exinde utilitatem habebit, neque venerabiles oeconomi eam impensam, quae in hanc partem fit, in rationes sacrosanctae majoris ecclesiae referent, sed damnum inde emergens ipsi agnoscent, per semetipsos hunc socordiae suae fructum recipientes. Dat. Idibus Augusti, Constantinop. post consulatum Belisarii v. c. Dat. XVII Kal. Aug. Constant. d. n. Bilis. v. c. cons.

NOVELLA XXI. De Armeniis, ut et ipsi per omnia Romanas sequantur leges. Imperator Justinianus Augustus Acacio magnificentissimo proconsuli Armeniae.

Cupientes ut Armeniorum provincia perfecte bonis regatur legibus, neque in ullo a reliqua differat republica, prioribus sublatis nominibus, Romanis eam magistratibus adornavimus, ut Romano uterentur habitu assuefecimus, ut denique aliae apud ipsos leges non essent quam quas Romanas nominant, constituimus. Proinde scripta etiam lege illud quod perperam apud eos delinquitur, corrigendum putavimus, ne scilicet more barbarico parentum et fratrum, et reliqui generis successiones ad viros pertineant, ad mulieres non item, neve hae absque dote in domum mariti commigrent, aut ab iis quibus cum consuetudinem habiturae sunt redimantur, id quod multo etiam magis barbarice in hunc usque diem moribus apud ipsos comprobatum est, non ipsis tantum ista ferino more opinantibus, sed et aliis gentibus ita dehonestantibus naturam, sexumque femineum contumelia afficientibus, quasi non et ipse a Deo creatus sit, aut generationi aliquid conferat, sed quasi abjectus et ignominiosus extra omnem dignationem ac honorem haberi debeat. Sancimus igitur per hanc sacram legem, ut et apud Armenios occasione successionis feminarum eadem obtineant, quae et apud nos, neque ulla sit inter marem et feminam differentia, sed qua quidem forma inter nostros constitutum est, ut parentibus, hoc est patri, matri, avo, aviae, remotioribusque, item posteris, hoc est filio, filiae succedant, et vicissim ipsis quoque succedatur, ita et apud ipsos sit, neque Armenicae leges a Romanis differant. Nam si de nostra sunt republica, si serviunt ex aequo nobis cum caeteris gentibus, si omnibus nostris perfruuntur, nunquid solae apud ipsos feminae a nobis introducta expellentur aequabilitate? Sed in pari apud omnes observatione sint leges nostrae, sive quas ex veterum libris collegimus, et in nostris Institutionibus et Digestis ordinavimus, sive quae ex imperatoria sanctione, tam priorum principum quam nostra, subscriptae sunt.

Quapropter omnia haec, ex initiis praesentis quartaedecimae indictionis, et ipsius qua hanc conscribimus legem, sumpto principio, in omne aevum valere sancimus. Vetera enim curiosius perquirere, et ad praeterita jam tempora recurrere, confusionis potius quam legislationis est. Sed (ut diximus) jam inde a temporibus praesentis quartaedecimae indictionis et ipsius, in omne reliquum tempus, ipsae quidem successiones similes sunto iis quae quacunque ex causa ad successionem pertinent, aequaliter tam inter mulieres quam etiam viros de caetero observandis. Quod vero jam ante exstitit, id universum in priore forma manere sinimus, sive in iis factum est praediis quae princeps olim generis familiae suae adscripsit, sive in aliis nullam habentibus communionem femineis personis in his praediis quae insulse genearchica, hoc est a principe olim generis familiae suae ascripta laudant, aut successionibus quae usque ad decimamtertiam indictionem et ipsam obvenerunt. Sed a praedicto tempore, hoc est a decimaquarta indictione, valere ea quae a nobis constituta sunt, sancimus. Quae igitur nobis placuerunt, et per hanc exprimuntur legem, ea tam magnificentia tua, quam qui post ipsam eumdem magistratum suscepturi sunt, in perpetuum observare studento. Dat. XV Kal. April. Constantinop. post Bilis. v. c. cons.

NOVELLA XXXVII. De Ecclesiis constitutis in Africa. Venerabilem ecclesiam, etc. Ab Arianis ablata capiunto, sibique habento Ecclesiae Africae, ut tamen publicas pro illis pensiones conferant, ab iisdem acceptis immobilibus a nemine laedendis. Haereticus non baptizato, ad rempublicam non accedito, catechumenum non circumcidito. Nulla omnino haeresis domum aut locum orationis habeto. Carthaginiensis Ecclesia privilegia obtineto, quae in universum de omnibus dicta sunt ecclesiis in Codice.

Qui ad Carthaginiensem ecclesiam confugerit, is impunitatem habeto, nisi homicidium, aut raptum virginis, aut vim in Christianum admiserit. Ecclesiis Africae ab aliquo pro sua ipsius salute oblata, a nemine prorsus auferuntor.

Hoc ipse generaliter de omnibus ecclesiis accipito.

NOVELLA XLII. Ut Anthimus, Severus, Petrus, Zooras, et reliqui haeretici ecclesiastico gradu detrahantur. Idem Augustus Mennae sanctissimo et beatissimo archiepiscopo Constantinopolitano, universique ejus tractus patriarchae.

Non insolitam imperatoriae majestati rem agentes, ad praesentem legem pervenimus. Quotiescunque enim sacerdotum sententiae aliquos qui sacerdotio indigni essent sacerdotalibus deturbarunt sedibus (quale sit, Nestorium, Eutychetem, Arium, Macedonium, Eunomium, et alios non inferiore quam illi malitia), toties etiam ad sacerdotum auctoritatem imperatoris consensus accessit, ut divina cum humanis coeuntia, rectis sententiis symphoniam quamdam et unam consonantiam inducerent. Simile quiddam nuper circa Anthimum evenisse scimus, tam ab Agapeto religiosae et celebrandae memoriae, praesule sacrosanctae in vetere Roma ecclesiae constituto, e sede hujus regiae urbis depulsum, ut qui in sedem neque ulla sibi ratione competentem, et praeter omnes canones insiliisset, quam communi sententia; ejusque viri sanctae memoriae multis nominibus exosculari videretur (id quod variis postmodum commentis refugit), simulans quidem sancta se quatuor concilia sequi, nempe trecentorum decem et octo sanctorum Patrum Niceae, centum et quinquaginta in hac alma urbe, ducentorum praeterea Ephesi primum congregatorum, neque non Dei amantissimorum sexcentorum et triginta Patrum Chalcedoni, non vero re ipsa illorum dogmata consequens, neque nostram benignitatem et submissionem, quam pro ejus salute suscepimus, amplecti, neque renuntiare tam impiorum dogmatum auctoribus a sanctis Patribus in synodis rejectis volens, sed ratus in unum et eumdem auctoritatis gradum utrosque tam condemnatos quam qui condemnarint, collocandos. Semel enim peregrinis a sacrosancta Ecclesia cogitationibus mancipatus, et a rectis dogmatibus alienus factus, merito ad eorum rectitudinem regredi non valuit, quanquam a nobis quoque diligenter et summo studio ad ejus salutem contendentibus, commonstrata via, admonitus. Propter omnia haec igitur, quae cum ipso gesta sunt, et depositionis a gradu ecclesiastico sententiam a sancta synodo tam per causam illicitae neque per sacros canones approbatae in sacerdotales hujus regiae urbis sedes irreptionis, quam a rectis et veris dogmatibus diversionis prolatam, ratam nostra facit majestas, deque iis praesentem legem conscribit. Et interdicimus ne in alma hac urbe ejusque confiniis moram trahat, neve in ulla insigniorum urbium quietem agat: sancientes ut cum his acquiescat quibus se dignum praebuit, neque cum ullis consuetudinem ineat, aut eos in perniciem prohibitorum dogmatum inducat. Enimvero neque sententiam juste contra Severum promulgatam, et ex omnibus archiepiscopalibus et patriarchalibus sedibus una cum prudentia monachali procedentem, exortem confirmationis regiae efficimus, qui prius sacrosanctae Theopolitanorum Ecclesiae sede contra sacros ritus occupata, ita omnia conturbavit, ita conturbata transmutavit, ut generale quoddam et absque fecialium interventu susceptum sacrosanctis inter se ecclesiis bellum inferre videatur. Atque hoc etiam ab his qui ante nos sceptra imperii tenuerunt, ad ipsum scriptum esse, tam variis atque recto alienis dogmatum fraudibus ac blasphemiis utentem, quam omnia jam nunc perturbata reddentem, et de errore solum utriusque haeresiarchae (Nestorii scilicet et Eutychetis) haustis abominandis et cum religione pugnantibus dogmatibus innitentem, et utriusque horum perversissimorum ducum, qui tametsi nonnihil inter se dissidere videantur, ad unum tamen impietatis finem tendunt, notorias disputationes effingentem. Nam cum duo inter se contraria sint dogmata, tam Nestorii, quam Eutychetis (ut diximus) quorum utrumque ex aequo mortem animae importat, quae ex ipsis Arianorum et Apollinaris impiamentis constant, mirabiliter tamen et praeter opinionem ipse affectus, similiter in utrumque incidit, et nunc huic, nunc illi primas partes deferens, commune se suosque sermones tantorum piaculorum receptaculum constituisse videtur. Esto igitur et ipse praedicto anathemati obnoxius, quod universus patriarchalis, sacerdotalis et monachalis reipublicae nostrae (ut ita dicamus) ordo juste ei induxit, ex Theopolitanorum Ecclesia ejectus, propterea quod et illius urbis sedes eum repulerit, quasi qui ne initio quidem rite ipsam occuparit, vivente nimirum adhuc et in sacrosanctis ecclesiis hinc inde sacras conciones habente eo qui ante ipsum sacerdotio functus est; et nunc a successore suo sacerdotio exclusus sit; neque intra hosce tantum terminos restiterit, sed jam etiam sub generale anathema orthodoxae et catholicae Ecclesiae rejectus sit, et multis maledicis et prohibitis libris rempublicam nobis referserit. Unde in universum omnibus interdicimus ne quid librorum ejus comparent. Et quemadmodum Nestorii libros describere aut comparare non licet, propterea quod ante nos imperatoribus in suis constitutionibus videantur Porphyrii scriptis contra Christianos editis similes existere, ita neque Severi dicta scriptave apud quemquam Christianorum manento, sed profana sunto, et a catholica Ecclesia aliena, ignique comburuntor a possessoribus, nisi illis retinendis in periculum adduci velint. Praeterea a nemine in posterum conscribuntor, sive librarius aliquis, sive notarius, sive quisquam alius sit: sciens quod illius dicta conscribentibus abscissio manus in poenam irrogabitur. Nolumus etenim ut illorum blasphemia ad alia prorepat saecula. Consimiliter et illi hujus regiae urbis, ejusque confiniorum, et alicujus insignioris civitatis ingressu interdicimus; sed ut in solo aliquo loco et silentio desideat, neque alios corrumpat, neque ad proferendas blasphemias eos inducat, neque contra vera dogmata novi aliquid inveniat, per quod denuo nobis sacrosanctas perturbare studeat Ecclesias.

Sed neque Petrum, qui Apameae episcopus fuit, remotum a gradu ecclesiastico, et iisdem de causis, quamobrem Severus, anathemate (ut vocant) percussum, majestas imperatoria admittit. Sed rata sunto etiam quae adversus ipsum decreta sunt; et quemadmodum sub generale anathema redactus est, ita et redactus esto, sententia quae de his ipsis a sanctissimis summis pontificibus processit rata permanente. Ac neque illi permittimus ut hanc regiam urbem, ejusve confinia, aut praestantiorem aliquam civitatem incolat, sed quorum secutus est errorem, horum imitetur etiam in degenda vita rationem, quam longissime ab hominum consuetudine remotus, seque ipsum latebris occultans. Siquidem multo praestabilius est hoc genus hominum latitare, quam in publica luce et ante omnium oculos versari. Nam si latitent, sibi ipsis tantummodo erunt incommodi; si vero dogmata sua publicent, et vulgo proferant, multis simplicioribus occasionem praebent ad interitum. Quod quidem ut aliquo modo in Christiano Dei ovili et pio recteque sentiente populo eveniat, neque justum est, neque a majestate imperatoria concedendum. Quia vero et Zooram religiose simul et juste judicantes episcopi dignum putaverunt quem omnino sub anathema redigerent, ut qui veluti breve quoddam additamentum esset ejusmodi malorum, ad quae peragenda promptissimus fuit, et magnam facultatem habuit, ne omnino memoriam illi adimamus, quod aliqua in re facultate praeditus fuerit: esto sane Zooras etiam particulae hujus (de Anthimo, Severo et Petro loquimur) leve quoddam additamentum, et inter eos qui anathemate notati sunt, ex sacerdotali contra ipsum prolata sententia ipse quoque collocator, quam tametsi per se satis valentem, multo tamen adhuc valentiorem reddit majestas imperatoria, quae regia hac urbe ipsum expellit, ejusque confiniis et urbium incolatu omnifariam ei interdicit: ut cum solis illis quos ante recensuimus, ad eumdem modum blasphemantibus, ad eumdem quoque modum relegatis, habitet captetque consilia. Si quid praeterea aliud quoque sanctissimorum episcoporum sententia, quae praedictos a gradu detrahit ecclesiastico, et anathemate percellit, continetur, pro rato et illud habemus, imperialibusque id legibus corroboramus, perinde quasi ab ipsa majestate imperatoria prodiisset. Quod si quis eorum adversus haec statuta deprehendatur delinqueret, sciat quod in civiles leges incidet, quae in majorem indignationem et animadversionem conjiciunt eos qui poenas leviores declinant. PORRO omnibus qui vel secundum doctrinam dementis Nestorii, vel secundum stolidam traditionem Eutychetis, vel secundum Severi, qui idem cum illis sentit, aut illos sequentium blasphemiam, catholicam Dei Ecclesiam conantur divellere, prohibemus ne tumultus Ecclesiis immittant, aut de fide aliquid disserant. Sed sancimus ut unusquisque eorum silentium agat, et neque ullos in unum convocent, neque adeuntes recipiant, neque improbato more baptizare, aut sacram communionem defoedare, et aliquibus eam distribuere, aut vetitas doctrinas explanare audeant vel in regia hac nostra urbe, vel alia, sed nihil non periculi revereantur, si quid tale perpetraverint. Omnibus insuper prohibemus ne quis hunc recipiat. Quin potius sancimus ut ex urbibus etiam, quae ab ipsis seducuntur, ejiciant: scientes poenas sacris nostris jam comprehensas constitutionibus, quae ipsas etiam domus in quibus tale quid peragitur, et praedia ex quibus alimenta suppeditantur, sacrosanctis addicunt Ecclesiis, suis adimenda possessoribus, quia simplicioribus causam mali praebent; optimo vero jure sub dominium sacrosanctarum eas Ecclesiarum deducentes. Haec nos pro communi sacrosanctarum Ecclesiarum pace sancimus, haec decernimus sanctorum Patrum decreta secuti, ut omnes de caetero sacerdotes sub tranquillitate et quiete permaneant: quibus ipsis in pace conservatis, reliqua etiam reipublicae portio nobis pergliscet, pace desuper vigescente, quam omnibus magnus ille Deus et Servator noster Jesus Christus, unus de Trinitate, unigenitum Dei verbum, tam praedicat quam suppeditat his qui vere et ex animo glorificare ipsum et adorare dignantur. Quae igitur recte nobis placuerunt, ea beatitudo tua conservato, et ad effectum deducito, per Dei amantes suas litteras ea omnibus sub se constitutis religiosissimis metropolitanis transmittens. Quorum unicuique curae erit sacrosanctis sub se constitutis Ecclesiis haec manifesta facere, ut neminem omnium lateant quae summum sacerdotium decreverit, quae item majestas imperatoria corroboraverit. Dat. XVII Kal. Aug. Constantinop. Bilis. v. c. cons.

CONSTITUTIO SACRA JUSTINIANI IMPERATORIS. Contra Anthimum, Severum, Petrum et Zoaram. In nomine Domini Jesu Christi Dei nostri, imperator Caesar Flavius Justinianus, Alemanicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Alanicus, Wandalicus, Africus, Pius, felix, gloriosus, victor, triumphator, semper Augustus, Mennae patriarchae.

CAPUT PRIMUM.--Rem non insolitam imperio et nos facientes, ad praesentem venimus legem. Quoties enim sacerdotum sententia quosdam indignos sacerdotio de sacris sedibus deposuit (quemadmodum Nestorium, Eutychem, Arium, Macedonium, et Eunomium, ac quosdam alios ad iniquitatem non minores illis), toties imperium ejusdem sententiae et ordinationis cum sacerdotum auctoritate fuit. Sicque divina et humana pariter concurrentia unam consonantiam rectis sententiis fecere: quemadmodum et nuper factum esse circa Anthimum scimus, qui quidem dejectus est de sede hujus regiae urbis sanctae et gloriosae memoriae Agapito sanctissimae ecclesiae antiquae Romae pontifice; eo quod nullo modo sibi ipsi convenienti (contra omnes sacros canones) se intruserat sedi, sed et communi sententia ipsius sanctae memoriae viri primum, atque etiam sacrae synodi hic celebratae condemnatus et depositus fuit, eo quod a rectis dogmatibus recessit; et quae prius multoties diligere videbatur, haec demum diversis lustrationibus [fraudibus] fugit; simulans sequi sanctas quatuor synodos (trecentorum videlicet decem et octo Patrum in Nicaea, et centum quinquaginta in hac felici civitate; et in Epheso primo congregatorum ducentorum, et sexcentorum triginta venerabilium Patrum in Chalcedone). At quidem nec istorum dogmata sequi, nec nostram clementiam et condescensum, quem propter ipsius salutem habebamus, suscipere voluit; neque ipse abdicare auctores impiorum dogmatum, qui prius a sanctis synodis expulsi fuerant; sed putavit oportere secundum ipsum et in aequali ducere et condemnatos, et condemnatores. Nam semel alienis a sanctissima Ecclesia intellectibus mancipatus, et a rectis dogmatibus alienatus, merito ad ipsorum rectitudinem reverti non valuit, etiam ad haec invitatus a nobis et directus, qui omni studio usi sumus ad ipsius salutem.

Propter haec igitur omnia, sententiam depositionis in ipsum a sancta synodo factam occasionem non liciti, neque a sanctis canonibus approbati raptus sacrarum sedium hujus regiae urbis, et aversionis a rectis et veris dogmatibus, firmam nostrum reddit imperium, et contra istum praesentem scribit legem. Interdicimus autem et ei commorari in hac felici civitate et ejus districtu, ac in quacunque alia insigni civitate sancientes in quiete esse, et iis contentum esse, quibus seipsum merito obnoxium reddidit; et non aliquibus communicare, neque eos imbuere in perditionem interdictorum dogmatum. Nec utique extra imperialem confirmationem relinquimus sententiam juste contra Severum latam, ac ex omnibus (ut ita dicamus) pontificalibus et patriarchalibus (una cum monachicis consensibus) provenientem sedibus, et anathematismum ipsi inferentem: qui prius contra sacras sanctiones accipiendo sedem sanctissimae ecclesiae Theopolitanorum, sic universa conturbavit, sicque accumulatas turbationes fecit, ut commune quondam ac abominabile bellum sanctissimis Ecclesiis ad invicem immitteret. Et hoc etiam a sceptris quae ante nos fuerunt contra ipsum scriptum erat, variis dogmatum et a rectitudine alienatis fraudibus et commentis ac blasphemiis usum fuisse, ac universa conturbasse, et illum quemcunque errorem abominabilium haeresiarcharum et iniquorum dogmatum recipere, Nestorii dicimus, et Eutychis; et cum uterque horum praeceptorum contrarii quodammodo invicem esse videantur, ad unum vero impietatis finem tendant, etiam illorum divulgatos sermones, eum in unum formavisse. Duobus enim existentibus dogmatibus ad invicem repugnantibus, quorum utrumque similiter ad animae perditionem adducit, Nestorii videlicet et Eutychis (quemadmodum dicendo narravimus) qui ex Arianorum et Apollinarii contagione consistunt; ipse paradoxum quid perpessus in utrumque similiter incidit: et ibi quidem illud mittendo, seipsum et sermones suos visus est constituisse commune receptaculum tantorum delictorum. Sit itaque et ipse sub praedicto anathematismo, quem universus patriarchalis, pontificalis, ac monachicus nostrae, ut ita dicamus, reipublicae coetus juste in ipsum induxit: de Theopolitana quidem Ecclesia ejectus, idcirco quod thronus illius ipsum removit, eo quod ipsius principatum recte non acceperat, sed adhuc vivente eo, et in sanctissimis Ecclesiis commemorato, qui ante ipsum sacerdotium habebat, et propter eum qui post ipsum fuit, de sacerdotio exciderat. Nec vero progressus huc usque substitit, sed et sub communi orthodoxae ac catholicae Ecclesiae anathematismo positus, multis libris, blasphemiisque et abominationibus nobis rempublicam implevit. Quare universis interdicimus aliquid de libris ipsius possidere. Et sicut non licet Nestorii libros scribere, vel possidere (quia praedecessoribus nostris imperatoribus in suis constitutionibus visum est statuere similia his quae dicta et scripta sunt a Porphyrio in Christianos), sic nec dicta et scripta Severi maneant penes aliquem Christianum, sed sint profana et aliena ab Ecclesia catholica, igneque comburantur a possidentibus, nisi qui ipsa habent, velint periculum pati. A nemine ergo scribantur, neque ad pulchritudinem, neque ad velocitatem scribentium, sciendo quia amputatio manus his qui scripta ejus scripserint, poena erit. Neque enim volumus in futuro tempore ex illis blasphemiam protrahi. Similiter autem et huic interdicimus omnino regiam civitatem ingredi, aut districtum ejus, nec aliquam aliam de insignibus, sed in aliqua solitudine et in silentio sedere, et non corrumpere caeteros, neque in blasphemiam ipsos adducere, et non semper aliquid novi invenire contra vera dogmata, per quod rursus nobis conturbare sanctissimas Ecclesias festinet.

CAP. II.--Sed nec Petrum episcopum Apamiae, et simul ab ipsis, a quibus Severus, sub praedicto anathemate positum, imperium admittit, sed sint valida quae contra ipsum fuere statuta. Et qui sub communi anathematismo positus est, sub ipso esto; et sententia sanctissimorum pontificum, quae ipsum praevenit, firma permaneto. Neque vero permittimus illi hanc regiam urbem habitare, aut ipsius districtum, vel aliquam de insignibus; sed quorum secutus est errorem, horum imitetur victus rationem, quam longissime abscedens et occultans seipsum; nam talibus occultari, quam videri utilius est. Ignoti etenim existentes, se ipsos laedunt solos: publicantes vero sua dogmata, multis ex simplicioribus occasionem perditionis praebent; quod nullo modo fieri in Christiano ovili Dei et orthodoxo populo aequum est, neque ab imperio permissum est.

CAP. III.--Quoniam vero et Zoaram dignum penitus judicarunt sub anathematismo esse reverendissimi, et qui justa judicant episcopi (cum parva quaedam talium malorum interpositio sit), et in quibus dehonestatus est, omnia videlicet comprehendo ex memoria quadam abundanti; sit et Zoaras interpositio quaedam parva hujus malae partis (Anthimi dicimus et Severi ac Petri), et numeretur ipse quoque inter anathematizatos, sacra sententia ipsum dejiciente: quam firmam et ipsam ex seipsa existentem, adhuc firmiorem imperium reddit: et hunc de hac regia urbe et ejus districtu abjicit, et habitationem in aliis civitatibus ipsi omnino interdicit; itaque cum illis solis habitet et consultet qui a nobis ante memorati sunt: qui similia quidem blasphemant, similia vero patiuntur, et similiter in exilium mittuntur. Si quid vero aliud in sententia sanctissimorum episcoporum continetur, quae praedictos deponit, et anathematizat, hoc firmius reddimus et diutius, ac imperialibus nostris legibus ipsum corroboramus, ac si ab imperio ipso provenisset. Si vero aliquis ipsorum deprehendatur de caetero facere aliquid praeter constituta, sciat se incidisse in leges imperiales, quae minores poenas declinantes, ad majores immittunt indignationes. Interdicimus autem et omnibus conantibus catholicam Dei Ecclesiam divellere (sive secundum Nestorii haeretici doctrinam, sive secundum insensati Eutychis traditionem, sive secundum blasphemiam Severi, qui et similia illis intellexit, aut eorum qui illos sequuntur), seditionem immittere sanctissimis Ecclesiis, et loqui aliquid de fide; sed sancimus quemlibet talium quietum esse, et non convocare aliquos ad se, neque accedentes recipere, aut perperam baptizare audere, aut sacram communionem sordidare, et ipsam aliquibus tradere, aut interdictas doctrinas exponere sive in hac nostra regia, sive in alia civitate; sed omne periculum reformidare, si quid tale faciat. Interdicimus etiam omnibus, ne istos suscipiant. Abjici ergo ipsos sancimus de civitatibus ab ipsis concitatis, scientes poenas jam contentas in nostris divinis constitutionibus, quae et domos ipsas, in quibus tale quid fit, et campos ex quibus nutrimenta praebentur, sanctissimis Ecclesiis assignant, et a possidentibus auferunt, quia detrimenti causa fit simplicioribus; sanctissimis vero et orthodoxis Ecclesiis haec juste subjiciunt. Haec pro communi pace sanctissimarum Ecclesiarum statuimus, haec decernimus, sequentes sanctorum Patrum dogmata, ut omne sacerdotium imperturbatum de caetero nobis permaneat. Quo in pace servato, reliqua nobis exuberabit respublica desuper pacem habens: quam omnibus magnus Deus et Salvator noster Jesus Christus Trinitatis unus, unigenitus Dei Filius praedicat, ac donat [ Al., praebeat ac donet] his qui sincere ipsum et vere glorificare ac adorare digni habiti sunt.

Custodiat itaque beatitudo tua, quae recta adnotata sunt; et mittat ipsa per suas Deo dilectas litteras omnibus sanctissimis metropolitis sub ipsa existentibus: quorum cuilibet cura erit ipsa manifesta facere sanctissimis Ecclesiis sibi subjectis, ut neminem ex omnibus lateant quae sacerdotio visa sunt et ab imperio confirmata.

Divina subscriptio.

Divinitas te servet per multos annos, sancte et religiose Pater.

Data octavo Idus Augustas, Constantinopoli, post consulatum Belissarii, viri clarissimi [anno Domini 536].

Ἡ ΔΙΑΤΑΞΙΣ ἸΟΥΣΤΙΝΙΑΝΟΥ ΒΑΣΙΛΕΩΣ Κατὰ Ἀνθίμου, Σευήρου, Πέτρου, καὶ Ζωόρα. Ἐν ὀνόματι τοῦ δεσπότου Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν, αὐτοκράτωρ Καῖσαρ, Φλάβιος Ἰουστινιανὸς, Ἀλαμανικὸς, Γοτθικὸς, Φραγγικὸς, Γερμανικὸς, Ἀντικὸς, Ἀλανικὸς, Οὐανδαλικὸς, Ἀφρικὸς, εὐσεβὴς, εὐτυχὴς, ἔνδοξος, νικητὴς, τροπαιοῦχος, ἀεισέβαστος Αὔγουστος, Μηννᾷ πατριάρχῃ.

Πρᾶγμα οὐκ ἄηθες βασιλείᾳ καὶ ἡμεῖς πράττοντες, ἐπὶ τὸν παρόντα ἐληλύθαμεν νόμον. Ὁσάκις γὰρ ἡ τῶν ἱερέων ψῆφός τινας τῶν οὐκ ἀξίων τῆς ἱερωσύνης τῶν ἱερατικῶν κατεβίβασε θρόνων, ὁποῖον δὴ Νεστόριόν τε, καὶ Εὐτυχῆ, Ἀρειόν τε, καί Μακεδόνιον, καὶ Εὐνόμιον, καὶ ἄλλους δή τινας εἰς κακίαν οὐκ ἐλάττους ἐκείνων, τοσαυτάκις ἡ βασιλεία σύμψηφος γέγονε τῇ τῶν ἱερέων αὐθεντίᾳ, ὥστε τὰ θειότερά τε, καὶ ἀνθρώπινα συνδραμόντα μίαν συμφωνίαν ταῖς ὀρθαῖς ποιήσασθαι ψήφοις· Ὁποῖον δή τι καὶ ἔναγχος γενόμεν περὶ Ἄνθιμον ἴσμεν, ἀπελαθέντα μὲν τοῦ τῆς βασιλίδος ταύτης πόλεως θρόνου παρὰ Ἀγαπητοῦ τοῦ τῆς ὁσίας καὶ ἀοιδίμου μνήμης προέδρου γεγονότος τῆς κατὰ τὴν πρεσβυτέραν Ῥώμην ἁγιωτάτης Ἐκκλησίας, οἷά τε κατὰ μηδένα τρόπον αὐτῷ προσήκοντι παρὰ πάντας τοὺς εὐαγεῖς κανόνας ἐπεισπηδήσαντα θρόνῳ, κοινῇ δὲ ψήφῳ τοῦ τε αὐτοῦ τῆς ἁγίας μνήμης ἀνδρὸς πρότερον, καὶ μὴν καὶ τῆς ἐνταῦθα γενομένης ἱερᾶς συνόδου καταδεδικασμένον τε, καὶ καθῃρημένον, διότι τῶν ὀρθῶν ἀπεφοίτα δογμάτων, καὶ οἷς πρότερον πολλαχόθεν ἐφαίνετο στέργων, ταῦτα ὕστερον διαφόροις ἀπέφευγε περινοίαις, προσποιούμενος μὲν ταῖς τέσσαρσιν ἁγίαις συνόδοις ἀκολουθεῖν, τῇ τε τῶν τιη' Πατέρων τῶν ἐν Νικαίᾳ, τῇ τε τῶν ρ' καὶ ν' τῶν ἐν ταύτῃ τῇ εὐδαίμονι πόλει, τῇ τε τῶν ἐν Ἐφέσῳ τὸ πρῶτων συναχθέντον σ', τῇ τε τῶν θεοφιλῶν Πατέρων τῶν ἐν Χαλκηδόνι χλ'. Οὐ μὴν τοῖς τούτων δόγμασι κατακολουθῶν, οὔτε τὴν ἡμετέραν φιλανθρωπίαν, καὶ τὴν συγκατάβασιν, ἣν διὰ τὴν αὐτοῦ σωτηρίαν ἔχομεν, προσδέξασθαι βουληθεὶς, οὐδὲ ἀποκηρύξαι καὶ αὐτός τοὺς τῶν ἀσεβῶν δογμάτων ἀρχηγοὺς τοὺς ὑπὸ τῶν προτέρων ἁγίων ἐκβεβλημένους συνόδων· ἀλλ' οἰόμενος ξρῆναι καὶ τῶν κατὰ ταυτὸν καὶ ἐν ἴσῳ τοὺς καταδεδικασμένους, τούς τε καταδικάσαντας ἄγειν. Ἅπαξ γὰρ ταῖς ἀλλοτρίαις τῆς ἁγιωτάτης ἐκκλησίας ἐννοίαις κατανδραποδισθεὶς, καὶ τῶν ὀρθῶν ἠλλοτριωμένος δογμάτων, εἰκότως εἰς τὴν αὐτῶν οὐκ ἴσχυσεν ἐπανελθεῖν ὀρθότητα, καὶ ταῦτα παρι ἡμῶν καὶ προτραπεὶς καὶ ὀδηγηθεὶς, πᾶσι χρησαμένων σπουδῇ, πρὸς τὴν σωτηρίαν τὴν αὐτοῦ.

Διὰ ταῦτα τοίνυν ἅπαντα, τὴν γενομένην ἐπ' αὐτῷ τῆς καθαιρέσεως ψῆφον παρὰ τῆς ἁγίας συνόδου, προφάσει τῆς τε οὐ θεμιτῆς, οὐδὲ ὑπὸ τῶν ἁγίων κανόνων μαρτυρουμένης τῶν τῆς βασιλίδος ταύτης ἱερατικῶν θρόνων ἁρπαγῆς, καὶ τῆς ἀπὸ τῶν ὀρθῶν τε καὶ ἀληθῶν δογμάτων ἐκτροπῆς, κυρίαν ἡ ἡμετέρα τίθεται βασιλεία, καὶ ἐπὶ τούτοις τὸν παρόντα γράφει νόμον. Ἀπαγορεύομεν δὲ αὐτῷ καὶ τῆς κατὰ τὴν εὐδαίμονα ταύτην πόλιν, καὶ τῆς περιοικίδος αὐτῆς διατριβῆς, καὶ πάσης ἑτέρας τῶν ἐπισήμων πόλεων, θεσπίζοντες ἐφ' ἡσυχίας εἶναι, καὶ τούτοις στέργειν, οἷς ἑαυτὸν ἀξίως ὑπέθηκε, καὶ μήτε τισὶν ἐπικοινωνεῖν, μήτε ἐκβιβάζειν αὐτοὺς τὴν τῶν ἀπηγορευμένων δογμάτων ἀπώλειαν. Οὐ μὴν οὐδὲ τὴν δικαίως ἐξενεχθεῖσαν κατὰ Σευήρου ψῆφον, τὴν ἐκ πάντων, ὡς εἰπεῖν, τῶν ἀρχιερατικῶν τε, καὶ πατριαρχικῶν, μετὰ τῆς μοναχικῆς συναινέσεως προελθοῦσαν θρόνων, τὴν τὸν ἀναθεματισμὸν ἐπάγουσαν αὐτῷ, βασιλικῆς ἔξω καταλιμπάνομεν ἐπικυρώσεως, ὃς πρότερον παρὰ τοὺς ἱεροὺς θεσμοὺς καταλαβὼν τὸν θρόνον τῆς Θεουπολιτῶν ἁγιωτάτες ἐκκλησίας, οὕτω συνετάραξεν ἅπαντα, οὕτω μεταπεποίηκε ταραχῆς, ὡς κοινόν τινα καὶ ἀκήρυκτον ταῖς ἁγιωτάταις ἐκκλησίαις ἐμβαλεῖν πρὸς ἀλλήλας πόλεμον, καὶ τοῦτο καὶ τοῖς πρὸ ὑμῶν σκήπτροις πρὸς αὐτὸν γεγράφθαι, ποικίλαις μὲν δογμάτων καὶ ἀπηλλοτριωμέναις τῆς ὀρθότητος περινοίαις τε, καὶ βλασφημίαις χρησάμενον, ἅπαντα δὲ συνταράξαντα, καὶ μόνον τῶν τῆς ἑκατέρου τῶν αἱρεσιαρχῶν πλάνης βδελυρῶν τε, καὶ ἀνοσίων δογμάτων ἀντεχόμενον, Νεστορίου τε, καὶ Εὐτυχοῦς, καὶ τῶν ἑκατέρου τούτων καθηγεμόνων ἐξ ἐναντίας μέν πως εἶναι δοκούντων ἀλλήλοις, πρὸς ἓν δὲ τέλος τῆς ἀσεβείας ἐπειγομένων, καὶ τοὺς ἐκείνων χαρακτηριστικοὺς ἐντυπωσάμενον λόγους. Δυοῖν γὰρ ὄντων ἐναντίων ἀλλήλοις δογμάτων, ὧν ἑκάτερον ὁμοίως εἰς ψυχικὴν ἀπώλειαν ἄγει, τοῦ Νεστορίου, τοῦ τε Εὐτυχοῦς, καθάπερ εἰπόντες ἔφθημεν, ἅπερ ἐκ τῶν Ἀρειανῶν, καὶ τῶν Ἀπολιναρίου συνέστη μιασμάτων, αὐτός τι παράδοξον παθὼν, ὁμοίως εἰς ἑκάτερον ἐμπέπτωκε. Καὶ πῇ μὲν τοῦτο, πῇ δὲ ἐκεῖνο πρεσβεύων, κοινὸν ἔδοξε δοχεῖον ἑαυτόν τε καὶ τοὺς αὐτοῦ λόγους τῶν τηλικούτων πλημμελημάτων καταστῆσαι. Ἔστω τοίνυν καὶ αὐτὸς ὑπὸ τὸν εἰρημένον ἀναθεματισμὸν, ὃν ἅπαν τὸ πατριαρχικόν τε, καὶ ἱερατικὸν, καὶ μοναχικὸν τῆς ἡμετέρας, ὡς εἰπεῖν, πολιτείας σχῆμα δικαίως ἐπήγαγεν αὐτῷ, τῆς μὲν Θεουπολιτῶν ἐκβεβλημένος, διότι περ' αὐτὸν ὁ κατ' ἐκείνην ἀπεσείσατο θρόνος, οἷα μηδὲ τὴν ἀρχὴν ὀρθῶς αὐτῆς ἐπειλημμένον, ἀλλ' ἔτι ζῶντός τε καὶ ἐν ταῖς ἁγιωτάταις ἐκκλησίαις ἀνακηρυττομένου, τοῦ πρὸ αὐτοῦ τὴν ἱερωσύνην ἐσχηκότος, παρὰ δὲ τοῦ μετ' αὐτὸν τῆς ἱερωσύνης ἐκπεπτωκότος· οὐ στάντα δὲ μέχρι τούτου μόνον, ἀλλ' ἤδη καὶ ὑπὸ κοινὸν ἀναθεματισμὸν τῆς ὀρθοδόξου καὶ καθολικῆς ἐκκλησίας γενόμενον, καὶ πολλῶν ἡμῖν βιβλίων, βλασφήμων τε, καὶ ἀπηγορευμένων ἐμπλήσαντα τὸ πολίτευμα. Ὥστε καὶ ἀπαγορεύομεν ἅπασι τῶν αὐτοῦ τι κεκτῆσθαι βιβλίων. Καὶ ὥσπερ οὐκ ἔξεστι τὰ Νεστορίου γράφειν, ἢ κεκτῆσθαι βιβλία, διότι τοῖς πρὸ ἡμῶν αὐτοκράτορσιν, ἐν ταῖς ἑαυτῶν διατάξεσιν, ἔδοξε τοῖς παρὰ Πορφυρίου κατὰ Χριστιανῶν εἰρημένοις ὅμοια καθεστάναι, οὕτω μήτε τὰ Σευήρῳ ῥηθέντα τε, καὶ γραφέντα μενέτω παρά τινι Χριστιανῷ, ἀλλ' ἔστω βέβηλα, καὶ ἀλλότρια τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας, πυρί τε φλεγέσθω παρὰ τῶν κεκτημένων, εἰ μὴ βούλονται κινδυνεύειν οἱ ταῦτα ἔχοντες. Γραφέσθω τε παρὰ μηδενὸς τὸ λοιπὸν, μηδὲ τῶν εἰς κάλλος, μηδὲ τῶν εἰς τάχος γραφόντων, μηδὲ ἄλλου τινὸς τῶν πάντων, εἰδότος ὡς ἀποκοπὴ χειρὸς ἔσται τοῖς τὰ ἐκείνου γράφουσιν ἡ ποινή. Οὐδὲ γὰρ βουλόμεθα καὶ τῷ λειπομένῳ χρόνῳ τὴν ἐξ ἐκείνων ἐπισύρεσθαι βλασφημίαν. Ὁμοίως δὲ δὴ καὶ τοῦτον παντοίως ἀπαγορεύομεν τῆς βασιλίδος ἐπιβαίνειν πόλεως ἢ περιοικίδος αὐτῆς, ἄλλης τε τῶν ἐπιβαίνειν πόλεως ἢ περιοικίδος αὐτῆς, ἄλλης τε τῶν ἐπισημοτέρων τινὸς, ἀλλ' ἐν ἐρημίᾳ τινὶ, καὶ ἡσυχίᾳ καθῆσθαι, καὶ μὴ διαφθείρειν ἑτέρους, μηδὲ εἰς βλασφημίαν αὐτοὺς προάγειν, μηδὲ ἀεί τι καινὸν ἐξευρίσκειν κατὰ τῶν ἀληθῶν δογμάτων, δι' οὗ πάλιν ἡμῖν συνταράξαι τὰς ἁγιωτάτας ἐκκλησίας σπεύσειεν.

Οὐ μὴν οὐδὲ Πέτρον τὸν Ἀπαμείας γενόμενον ἐπίσκοπον, καὶ ἅμα μὲν καθῃρημένον, ἅμα δὲ ἐπὶ τοῖς αὐτοῖς ἐφ' οἷς Σευῆρος ὑπὸ τὸ εἰρημένον ἀνάθεμα γενόμενον, ἡ βασιλεία προσίεται, ἀλλ' ἔστω κυρία καὶ τὰ κατ' αὐτοῦ ψηφισθέντα. Καὶ ὑπὸ τὸν κοινὸν ταχθεὶς ἀναθεματισμὸν, ὑπ' αὐτὸν ἔστω, τῆς τῶν ἁγιωτάτων ἀρχιερέων προελθούσης ἐπ' αὐτοῖς ψήφου κυρίας διαμενούσης. Οὐκ ἐφίεμεν δὲ οὐδὲ ἐκείνῳ ταύτην οἰκεῖν τὴν βασιλίδα πόλιν, ἢ τὴν αὐτῆς περιοικίδα, ἤ τινα τῶν σεμνοτέρων, ἀλλ' ὧν ἠκολούθησε τῇ πλάνῃ, τούτων μιμείσθω καὶ τὴν δίαιταν, ἀπῳκισμένος ὅτι ποῤῥωτάτω, καὶ κρύπτων ἑαυτὸν, ὡς τοῖς γε τοιούτοις τὸ κρύπτεσθαι μᾶλλον τοῦ φαίνεσθαι λυσιτελέστερον. Ἀφανεῖς μὲν γὰρ ὄντες ἑαυτοὺς καταβλάψουσι μόνους· δημοσιεύοντες δὲ τὰ ἑαυτῶν δόγματα πολλοῖς τῶν ἀφελεστέρων ἀφορμὴν ἀπολείας παρέχουσιν, ὅπερ κατ' οὐδένα γίνεσθαι τρόπον, ἐν τῇ Χριστιανικῇ τοῦ Θεοῦ ποίμνη, καὶ τῷ ὀρθοδόξῳ λαῷ δίκαιόν ἐστιν, οὐδὲ παρὰ τῆς βασιλείας συγχωρούμενον.

Ἐπεὶ δὲ καὶ Ζωόραν ἠξίωσαν ὅλως ὑπὸ ἀναθεματισμὸν οἱ σεβασμιώτατοι, καὶ τὰ δίκαια κρίναντες ἐπίσκοποι ποιήσασθαι, μικράν τινα παρενθήκην τῶν τοιούτων ὄντα κακῶν, ἐν οἷς ἠτίμασται, τὸ γοῦν ὅλως τυχεῖν τινὸς εὐπορήσαντα μνήμης, ἔστω καὶ Ζωόρας τῆς πονηρᾶς ταύτης μερίδος, Ἀνθίμου τε, καὶ Σευήρου, καὶ Πέτρου φαμὲν παρενθήκη τις εὐτελὴς, καὶ ἐν τοῖς ἀνατεθεματισμένοις καὶ αὐτὸς τετάχθω τῆς ἱερατικῆς αὐτὸν κατενεγκούσης ψήφου, ἣν κυρίαν καὶ αὐτὴν ἐφ' ἑαυτῆς οὖσαν, κυριωτέραν ἔτι μᾶλλον ἡ βασιλεία ποιεῖ, καὶ τοῦτον ἐξελάύνουσα τῆς βασιλίδος ταύτης πόλεως, καὶ τῆς αὐτῆς περιοικίδος, καὶ ἐπὶ τὴν τῶν πόλεων οἴκησιν αὐτῷ παντοίως ἀπαγορεύουσα, ὥστε μετ' ἐκείνων μόνων οἰκεῖν τε, καὶ βουλεύεσθαι τῶν ἔμπροσθεν ἡμῖν εἰρημένων, ὅμοια μὲν βλασφημούντων, ὅμοια δὲ καὶ παθόντων, ὁμοίως δὲ καὶ περιωρισμένων. Εἰ δέ τι καὶ ἕτερον τῇ τῶν ἁγιωτάτων ἐπισκόπων περιέχεται ψήφῳ τῇ τοὺς προειρημένους καθαιρούσῃ τε, καὶ ἀναθεματιζούσῃ, κύριον δὲ καὶ τοῦτο τιθέμεθα, καὶ τοῖς θείοις, καὶ βασιλικοῖς ἡμῶν αὐτὸ νόμοις ἐπικυροῦμεν, ὡς ἂν εἰ παρὰ τῆς βασιλείας αὐτῆς προελθὸν ἐτύγχανεν. Εἰ δὲ καί τις αὐτῶν ἀλοίῃ τὸ λοιπὸν πράττων τι παρὰ τὰ διατετυπωμένα, ἴστω καὶ τοῖς βασιλικοῖς ὑποπεσούμενος νόμοις, οἳ τὰς ἐλάττους τῶν ποινῶν ἐκκλίνοντες, εἰς μείζους ἐμβάλλουσι τὰς ἀγανακτήσεις. Ἀπαγορεύομεν δὲ καὶ παντὶ τῷ τὴν καθολικὴν ἐκκλησίαν τοῦ Θεοῦ διασπᾷν ἐπιχειροῦντι, εἴτε κατὰ τὴν Νεστορίου τοῦ φρενοβλαβοῦς ὑφήγησιν, εἴτε κατὰ τὴν ἀνόητον Εὐτυχοῦς παράδοσιν, εἴτε κατὰ τὴν Σευήρου βλασφημίαν ταυτὰ κἀκείνοις νοήσαντος, εἴτε τῶν ἐκείνοις ἀκολουθούντων ταῖς ἁγιωτάταις Ἐκκλησίαις ταραχὰς ἐμβάλλειν, καὶ φθέγγεσθαί τι περὶ πίστεως· ἀλλὰ θεσπίζομεν ἕκαστον τῶν τοιούτων τὴν ἡσυχίαν ἄγειν, καὶ μηδὲ συγκαλεῖν εἰς ἑαυτόν τινας, μήτε προσιόντας δέχεσθαι, ἢ παραβαπτίζειν θαῤῥεῖν· ἢ τὴν ἱερὰν κοινωνίαν ῥυπαίνειν, καὶ ταύτης μεταδιδόναι τισὶν, ἢ τὰς ἀπηγορευμένας διδασκαλίας ὑφηγεῖσθαι, ἢ ἐπὶ ταύτης τῆς βασιλίδος ἡμῶν πόλεως, ἢ ἐφ' ἑτέρας, ἀλλ' ὑφορᾶσθαι πάντα κίνδυνον, εἴ τι τοιοῦτον πράξαιεν. Ἀπαγορεύομεν δὲ καὶ πᾶσι τούτους ὑποδέχεσθαι. Ἀπελαύνειν μὲν οὖν θεσπίζομεν αὐτοὺς τῶν ὑπ' αὐτῶν ταραττομένων πόλεων, εἰδότας τὰς ποινὰς, τὰς ταῖς θείαις ἡμῶν ἤδη περιεχομένας διατάξεσιν, αἵπερ καὶ τὰς οἰκίας αὐτὰς, ἐν αἷς τοιοῦτόν τι πράττεται, καὶ τὰ χωρία ἐξ ὧν τὰς ἀποτροφὰς χορηγοῦνται, ταῖς ἁγιωτάταις Ἐκκλησίαις προσκυροῦσι, τῶν μὲν κεκτημένων ἀφαιρούμεναι, διότι βλάβης αἰτία τοῖς ἁπλουστέροις γίνεται, ὑπὸ δὲ τὰς ἁγιωτάτας καὶ ὀρθοδόξους Ἐκκλησίας ταῦτα δικαίως ἄγονται. Ταῦτα ὑπὲρ τῆς κοινῆς εἰρήνης τῶν ἁγιωτάτων Ἐκκλησιῶν νομοθετοῦμεν, ταῦτα ψηφιζόμεθα τοῖς τῶν ἁγίων Πατέρων κατακολουθοῦντες δόγμασιν, ὅπως ἂν τὸ ἱερατικὸν ἅπαν ἀτάραχον ἡμῖν τοῦ λοιποῦ διαμένοι. Οὗπερ ἐν εἰρηνῃ φυλαττομένου καὶ τὸ λοιπὸν ἡμῖν εὐθηνήσει πολίτευμα τὲν ἄνωθεν ἔχον εἰρήνην, ἣν πᾶσιν ὁ μέγας Θεὸς καὶ Σωτὴρ ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς, ὁ τῆς Τριάδος εἷς, ὁ μονογενὴς τοῦ Θεοῦ Λόγος, κηρύττει τε, καὶ χορηγεῖ τοῖς γνησίως αὐτὸν, καὶ ἀληθῶς δοξάζειν τε, καὶ προσκυνεῖν ἠξιωμένοις.

Ἡ τοίνυν σὴ μακαριότης, τὰ ὀρθῶς παραστάντα φυλαττέτω, καταπέμπουσα ταῦτα διὰ θεοφιλῶν αὐτῆς γραμμάτων πᾶσι τοῖς ὑπ' αὐτὴν τεταγμένοις ὁσιωτάτοις μητροπολίταις, ὧν ἑκάστῳ γενήσεται φροντὶς ταῖς ὑπ' αὐτοὺς τεταγμέναις ὁσιωτάταις Ἐκκλησίαις, ταῦτα ποιῆσαι φανερὰ, ὥστε μηδένα τῶν πάντων διαλαθεῖν, τά τε τῇ ἀρχιερωσύνῃ, δόξαντα, τάτε ὑπὸ τῆς βασιλείας κεκυρωμένα.

Ἡ θεία ὑπογραφή.

NOVELLA XLIII. De officinis sive tabernis Constantinopolitanae urbis, et ut mille tantum et centum officinae sacrosanctae majoris ecclesiae excusentur; omnes reliquae, ad quemcunque dominum pertineant, consueta obeant munia. In nomine Domini Jesu Christi Dei nostri. Imperator Caesar, Flavius, Justinianus, Alemannicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Lazicus, Alanicus, Vandalicus, Africanus, pius, felix, gloriosus, victor, triumphator, nunquam non colendus Augustus, Longino praefecto urbi.

Quoniam potentiae nostrae, subditi nostri, sive vivant, sive moriantur, curae sunt, ne vel graves ipsis sepulturae, vel defuncti cognatis damnosae existant, propterea et haec quae eorum sepulturam concernunt, quo convenit moda, disposuimus. Et quia tam divae memoriae Constantinus amplae hujus nostrae urbis conditor quam etiam pientissimus princeps Anastasius lecticariorum seu decanorum (ut vocant) numerum ad certam mensuram redegerunt, mille et centum tantummodo decanis totidemque officinis definitis, ut nullo hae unquam tempore augmentum reciperent; propterea sane cupientes ut numerus eorum quos ex unoquoque collegio convenit esse lecticarios, divae memoriae Anastasii formulae subjaceat, firma ea et fixa manere voluimus.

Caeterum quia adeuntes nos almae hujus et regiae nostrae urbis collegiati, quorum excellenter et prae caeteris curam gerimus, potentiam nostram edocuerunt, magnam et intolerandam se necessitatem sustinere. Sacrosanctam etenim majorem ecclesiam centum et mille officinas in fructu habere ab omni vectigali liberas, quas oppido quam libenter illi concedant, eo quod ad peragendas in commune omnium hominum exsequias proficiant; sed caetera se onera ferre non posse. Nam cum plurimae in alma hac urbe diversarum mercium et negotiationum officinae tabernaeque existant, non hasce solas (nempe centum et mille) officinas praedictis publicis muniis obeundis exemptas esse, sed etiam multas sacrosanctas ecclesias, multa sacra hospitalia, monasteria, et alias sacras aedes, quarum pleraeque prius haereticis mancipatae, deinde ad orthodoxam fidem reversae sunt, multas quoque regias domus, et insuper magistratuum, ac senatorum, et illustrium, et cubiculariorum a praestatione vestigalium eximi, harumque dominos peculiarem sibi exinde reditum comparare, et oblaedere rempublicam, exemptionum multitudine rem ipsam angustis admodum terminis concludente, ut paucissimi existant, qui publica agnoscant et sustineant munia, et priores contributiones aliquoties in triplo et quadruplo, hoc tempore etiam decuplo majores factae sint: quanquam divus princeps Anastasius in statuta ab ipso formula nulli omnino alii immunitatem concedat, praeter centum et mille officinas, quae per causam exsequiarum sacrosanctae majori ecclesiae attributae sunt. Ea propter et nos putavimus, tum proceribus nostris et insuper beatissimo hujus almae urbis archiepiscopo id negotii dandum, ut certo loco convenirent et rem ipsam examinarent, atque placita ad nos sua referrent, tum ad excellentiam tuam praesenti utendum lege, confirmantes ea quae Anastasio pientissimo in hoc principi placuerunt. Et sancimus ut centum quidem illae et mille officinae sacrosanctae majori ecclesiae occasione decanorum sive lecticariorum, et ad peragendas defunctorum exsequias deputatae, omnibus modis integro numero et omni praestatione liberae conserventur: praeter ipsam nulla alia queunte decanum exigere, sive ex haereticis recepta, sive quacunque sacrosancta ecclesia. Sed quod nuper constituimus valeat, et octogintae quidem officinae corpora praestent, trecentae autem in exactione pecuniarum consistant. Nam quod exinde corraditur, ad quid proficere conveniat, sacra jam nostra pragmatica forma disposuit. Semperque quod intercidit restauretur. At qua ratione fieri debeat restauratio, satis per Anastasii piae memoriae jussiones expressum est. Hae igitur ut immunes et ab omni vectigali maneant exemptae, sancimus, neque his ipsis officinis, neque vectigalia imperantibus collegiis quae istas praebent, quidquam damni sustinentibus aut ullos titulos agnoscentibus. Caeterae vero omnes hujus almae urbis quatuordecim regionum officinae, sive sacrosanctae alicujus sint ecclesiae, sive hospitalium, sive monasteriorum, sive orphanotrophiorum, sive ptochiorum, sive alterius cujuscunque dominii, sive regiarum domuum, sive aliquorum magistratuum, ampla, media, minutave officia administrantium, sive gloriosissimorum senatorum, sive magnificentissimorum illustrium, sive spectabilium cubiculariorum, sive aliquorum militiis adscriptorum; hae, inquam, omnes publica ipsis imposita praestent vectigalia, et omnia alia tum faciant, tum impleant, quemadmodum quemque in suo collegio facere aequum est, nemine queunte ea de causa inniti privilegiis, aut ejusmodi alia uti excusatione. Neque enim sustinemus aliorum onus ad alios deferri, aut tam immitem proponere formulam, ut quotidie vectigalia augeantur, et (quemadmodum edocti sumus) quadruplo, aut quincuplo, adeoque etiam decuplo majora irrogentur, cum nihil tam magno studio, tamque serio affectemus, quam ne novo quisquam vectigali oneretur. Novum autem fuerit non tantum quod nunc primum impositum est, sed etiam quod primum modum excedit. Sed eadem conditione ac fortuna omnes sunto, et sacra haec nostra pragmatica forma (quam legem etiam appellare licuerit) contra omnes communis esto, ut omnibus largiatur, quo molestia vacent. Neque enim facile eam quis aegre tulerit, si neminem alium praeterea exemptum intueatur, nisi quod in centum et mille officinis exsequiarum defunctorum ratio habeatur, quae maxime communis est omnibus, et ex aequo universis pariata hominibus. Si quis vero conetur excusatione aliqua uti, et seipsum a praestanda alleviare contributione, et aut non committere, quo magis ab inquilinis suis exigatur, aut praestare etiam patrocinium, sive militare, sive civile, sive ecclesiasticum, sive quodcunque tandem in universum officinae dominio excidito, estoque ipsis publica, toti addicta collegio. Eo enim pacto et cautiores erunt, et vetita non attentabunt. Porro si minutatim et pariter in omnes vectigalia distribuantur, non solum paululum erit, quod praestitum fuerit, sed etiam tanto moderatius, levius, tolerabilius, faciliusve, quod confertur existet, quanto a pluribus colligitur. An vero non multo absurdissimum fuerit, homines propriis laborantes manibus, et uxores ac liberos alentes, et reliqua denique vitae necessaria inde acquirere satagentes, etiamnum majoribus onerare vectigalibus? et quanto plures inter alleviatas referuntur, tanto etiam majores exinde laesiones oboriri? idque onus infinitum sit, neque possit ullum habere terminum? Haec nos omnia prohibentes, sacram hanc pragmaticam formam proponimus, amissionis poenam similiter omnibus ordine subditis interminantes, si ex quoquo collegio imperitantes solita illa et ab initio statuta vectigalia percipere prohibuerint, aut vectigalia conentur in pensiones privatas convertere; sed quisque pro se quidem pensionum illatione perfruitor, officinas autem seu tabernas solito receptoque more contributiones agnoscere concedito. Quemadmodum enim quisque pro se rebus suis prospicit, ita et non necesse est ei quod amplae et regiae huic urbi expedit et confert nutanti quodammodo et jam lapsuro manus porrigere. Neque enim aliter quae publice expediunt progressus habitura sint. Nemo itaque ex his qui tali hactenus onere liberati, quique huc usque id ferre coacti sunt. Quae igitur nobis placuerunt, et sacra hac exprimuntur lege, ea excellentia tua, imo non ipsa tantum custodies, sed et quicunque post te idem officium suscepturi sunt, et obtemperans tibi cohors, jam inde in omne reliquum tempus custodiet. Dat. XVI Kal. Jun. Constantinop., post Bilis. v. c. cons. ann. 1.

NOVELLA XLV. Ne Judaei, Samaritani, et haeretici, per causam religionis et cultus sui curiali fortuna liberentur, sed cum curialibus muneribus subdantur, privilegiis eorum non perfruantur. Item ut iidem possint contra orthodoxos, qui curiali fortunae subditi sunt testimonium dicere, ut qui praeclare pro orthodoxa republica testimonium perhibeant. Imperator Justinianus Augustus Joanni praefecto praetorio, iterum exconsule et patricio.

Retulit nuper vivo apud nos sermone excellentia tua, plerosque inter decuriones Judaeos forte, aut Samaritanos, aut Montanistas, aut alioqui detestandos esse homines, quos nondum ne nunc quidem recta nostra et inculpata fides illuminarit, sed in tenebris resideant, neque illorum animi ullo verorum mysteriorum sensu tangantur. Item quia haereticos odio prosequimur, quod per hanc causam et praetextum petierint curialibus se liberari muneribus. Et quo modo conveniat ea quae illo pertinent discernere. Caeterum vehementer mirati sumus quod ejusmodi illorum rationes prudentia et ingenii tui acumen sustinuerit, ac non protinus eos qui talia proferrent discerpserit. Nam si ulli sunt homines qui per extremam improbitatem illis se dignos esse muneribus arbitrantur, quae summis tantummodo dignitatibus reservavimus: quis non perditissime eos oderit? Unde nobis sunto decuriones, quemadmodum et cohortalibus, ut jam ante legibus expressum est. Neque ullus religionis cultus tali eos fortuna eximito. Nihil enim horum neque antiquior aliqua, neque recentior lex protulit. Indigni tamen in universum omni curiali existunto honore, et quia multa leges decurionibus privilegia tribuunt, tum ne ictus fustium illis inferatur, tum ne velut sordidati rei sistantur judicio, neve in aliam ducantur provinciam, et infinita alia, nullo horum perfruuntor. Imo si quid omnino de decurionibus scriptum est, cum per privilegia illis gratia non sit, hoc et in illis obtineto, et implento tam personalia quam patrimonialia munera, neque eos lex ab his eximat. Honore autem nullo perfruuntor, sed fortunam sustinento cum infamia, qua etiam animum notatum esse voluerunt. Atque ita sane de hoc ipsis disponitor.

Enimvero et illud nobis quaestione tibi dignum visum denuntiasti. Ex quo enim haereticos a dicendo testimonio arcuimus, in quibus causis orthodoxi inter se litigant, permittentes illis in nostra constitutione, si quidem qui inter se miscentur et litigant, uterque haereticus sit, tam actor quam reus, ut possint testimonium dicere, cum alter altero dignus sit, sive litigator, sive testis. Et rursus si haereticus sit orthodoxus, ut contra haereticos quidem nimis quam testimonium perhibere possint, de orthodoxis non item. Litigatoribus vero utrinque orthodoxis existentibus, ut nullus omnino illis ad testimonium dicendum pateat aditus. Inde adeo docuisti nos, quod quidam cum orthodoxi sint, inficientur se curialis esse fortunae, et necesse sit vel genere illis conjunctos, vel qui alioqui de illorum fortuna habeant notitiam, in testimonium produci. Et quia lex de orthodoxis prolata haereticorum testimonia arcet, propterea judices vereantur haec admittere. Atqui inani sollicitantur metu, qui istiusmodi testimonia suscipere recusant. Primum quidem, quia pro orthodoxis interponuntur, id quod leges haereticos facere non vetant. Mox si quis eos qui decuriones sunt, renuentes deinde conditionem, ad curiam retrahat, et haereticos in testimonium advocet, quomodo pro nostra hoc republica non facit? ut ipsa quidem respublica litigatoris locum teneat, orthodoxa existens, et maxime ab eo tempore, quo Deus illi nos imperare permisit; qui vero eo nomine testimonium dicunt, pro orthodoxis testificentur. Siquidem nostra respublica recta est, et orthodoxa jam imbuta fide, omnia alia haeresi exosa. Καὶ τοῦτο τοίνυν ἡ σὴ ὑπεροχὴ παραφυλαττέτω, τόν τε ἡμέτερον γινώσκουσο νόμον, καὶ τὸ τῇ πολιτείᾳ συμφέρον μνηστεύουσα, καὶ ἐπισταμένη διὰ παντῶν ὡς ἐκεῖνα ἡμῖν καὶ πράττειν καὶ νομοθετεῖν διεσπούδασται, ὁπόσα τῆν ἡμετέραν ὠφελεῖ πολιτείαν. Dat. XV Kal. sept., Constantinop., post Bilis. v. c. cons.

NOVELLA XLVI. De ecclesiasticarum rerum immobilium alienatione et solutione. Imperator Justinianus Augustus Joanni gloriosissimo sacrorum per Orientem praetoriorum praefecto, iterum exconsule et patricio.

Et circa leges studium, et alia omnia a nobis ideo quotidie cum labore aguntur, ut utilitatem nostris subjectis inveniamus: quod effusum quidem et immensum est removentes, quod autem et optimum et metitum, subrogantes. Et saepe quoque ex studio propter priorem immensitatem etiam ultra mensuram legem constrinximus, ut quod primitus affluebat retinentes, ita aequalitatem de caetero introduceremus. Nuper igitur scripsimus legem de sanctissimis ecclesiis omnibus, et monasteriis, et reliquis venerabilibus domibus, nullam eis rerum immobilium alienationis licentiam permittentem. Videbamus enim causam effusam, et paulatim ad alios ecclesiasticas migrantes possessiones, neque pretiis solutis dignis, neque opere inevitabili imminente alienatis, sed etiam contra positas jam leges decies millies circumventiones factas. Quocirca primam perimentes viam, omnibus similiter inaccessibiles contra eas facimus circumventiones. Sed hinc plerique quidem sanctissimarum ecclesiarum, aliarumque venerabilium domuum utilitatem habuerunt nullo possessiones has minuere praesumente: occurrit tamen etiam aliquid difficile. Debita enim, aut longo tempore constituta, aut etiam postea ex quadam necessitate, et maxime per fiscales occasiones eis accidentia ad alienationis necessitatem sacras perduxerunt domos. Mobili enim non exstante substantia sufficiente periclitabantur in novissimam venire necessitatem. Harum praesules neque vendere potentes, neque unde debita solverent habentes, sed pro talibus quidem debitis posse pro solutione creditoribus dari possessiones ecclesiasticas; tamen cum competenti subtilitate et observatione facienda solutione jam saepe permisimus, sicut neque palam hac nostra prius permisimus lege. Si vero non privatus aliquis est creditor, sed praeeminet fiscus, et exigit debita, est autem inopia pecuniarum, accipere vero immobilem possessionem impossibile est fiscum, hic relaxare aliquid subtilitatis legis competere judicavimus. Et si qua necessitas hujusmodi fiat, etiam alienationem sine re prospeximus. Sancimus igitur si sanctarum aliqua ecclesiarum, aut reliquarum colendarum domuum, fiscales debeat functiones, et unde faciat horum redditionem non habeat, convenire omnes in unum, et qui ex clero sunt, et Deo amabilem episcopum ejus civitatis, insuper et metropoleos, et sacris propositis eloquiis causam examinari. Et si non apparuerit ullus quaestus citra alienationem immobilis rei valens solvere fiscale debitum, tunc licentiam esse eis, sententia tali procedente, et decreto celebrato apud provinciae judicem, etiam possessiones immobiles contingere, et eas alienare ad solutionem debiti, ementibus quidem in fiscum solventibus, et desuscepta inde percipientibus, et subeuntibus fiscale debitum, et cautelam inde habentibus, et nihil metuentibus primitus positam legem, constitutis et fiscalibus desusceptis, et insinuatis inter monumenta gestorum, deponentibus his qui fecerunt eam, ut et apud sanctissimas ecclesias salventur clara desuscepta, eo quod fiscalia soluta sint tributa, et omnia secundum nostram legem gesta sint. Non potentibus aliquibus fingere fiscale debitum, et ita ad alienationes immobilium rerum accedere, ideo etiam et decreti factionem permisimus, ut et fiscale debitum testimonio pandatur, et ex quantis descendit temporibus, et quoniam non pecuniis solutum est, sed in necessitatem alienationis venit, ut veritas undique quidem protestata sit, omnibus coram sacris Evangeliis agendis: scientibus et episcopis, et clericis, et aliis omnibus, quia Deus respicit quae geruntur ab eis. Et si quid egerint per dolum, aut lucrum, aut machinationem, hoc in suis recipient animabus viventes ac morientes.

Sivero privatus aliquis creditor fuerit, possit secundum pro soluto schema accipere immobiles possessiones. Hoc quoque decreto faciendo, pro mensura vero eorum debitorum assignandis eis possessionibus. Si vero fiscale debitum fuerit, potentibus eis ad alienationem immobilium accedere secundum priorem observationem, ut nihil desit, neque subtilitatis, neque communis utilitatis. His autem universis sanctissimam majorem ecclesiam felicissimae hujus urbis, et ejus confinia, et orationum domos, quarum ipsa curam suscepit, omnibus excipimus modis quae jam de hoc sancita sunt a nobis, in sua virtute durantibus. Si autem et aliqua monasteria sub eadem sanctissima majore ecclesia sint, nec ea sub praesentem facimus legem forinsecus in provinciis eam constituentes solum, in quibus multa quidem est inopia pecuniarum, per quam sanctissimae ecclesiae solvere per pecunias debita non valuerunt. Tua igitur celsitudo quae placuerunt nobis cognoscens, secundum hoc procedere super sacris rebus alienationes custodiat. Datum XIV Kalend. Septemb. Constantinop., post consulatum Belisarii v. c., anno secundo.

NOVELLA LV. Ut de caetero commutationes ecclesiasticarum rerum non fictae fiant ad piissimum imperatorem, et hoc modo ad alias personas legitimas transeant res, sed haec tantummodo fiant ad imperialem domum. Et ut liceat perpetuas emphyteuses agi ab oratoriis in oratoria, decreto videlicet interposito, excepta hac majore ecclesia, ne tamen in privatam personam transeat emphyteusis. Imperator Justinianus Augustus Mennae archiepiscopo Constantinopolitano.

Legem scripsimus dudum ecclesiasticas quidem alienationes prohibentem, solam autem commutationem permittentem sanctissimis ecclesiis, necnon sanctissimae majori ecclesiae hujus felicissimae civitatis, dum imperium accipere aliquid ab aliqua venerabilium domuum voluerit. Postea siquidem aliam scripsimus legem, qua excepimus sanctissimam majorem ecclesiam, permittentes quasdam alienationes, quas illa lex dicit.

Quia vero cognovimus quod aliqui prioris constitutionis capitulum, quod de permutatione competentium rerum sanctissimis domibus ad imperium scripsimus, ad artem legi contrariam converterunt, postulaveruntque nos quidem a sanctissima Ecclesia accipere, his autem haec dare, hinc aggressi sunt multi quidam, qui similibus petitionibus omnibus utentes, sacram nituntur circumvenire constitutionem. Quaecunque ergo gesta sunt a nobis usque ad praesentem diem, haec sub schemate, in quo nunc sunt, manere volumus, nullo permutando horum quae jam a nobis cum sanctissima Ecclesia in talibus contractibus gesta sunt, aut cum his qui haec a nobis perceperunt.

De caetero autem sancimus nulli penitus ullam esse licentiam aliquid tale agere, sed illas solas valere permutationes quae in imperialem domum in hoc factae sunt, ut perpetuo apud imperium maneant, et non transferantur ad privatum, neque illarum jus per medium imperium ad eos proficiscatur. Sed si quid tale fiat, licentiam damus reverendissimis oeconomis res apprehendere hujusmodi, et tradere eas rursus ad sanctissimam ecclesiam, tanquam si nec ab initio contigisset permutationes harum ad imperium factas, sed servari hoc schema in perpetuum ex praesenti die inchoatum. Omnibus quae dudum (sicuti praediximus) post priorem legem secundum modum praedictum gesta sunt ratis manentibus, eo quod illa quidem quae sic facta sunt, a viris gesta sunt. Nunc autem quidam volunt illorum exemplo utentes, et nobis esse molesti, et sanctissimam majorem ecclesiam hujus felicissimae civitatis circumvenire, quod per omne tempus nullo modo fieri volumus. Sed et si fiat quolibet schemate, hoc etiam infirmum esse, et a sanctissima majore ecclesia in perpetuum vindicari, nulla ei temporis praescriptione in hoc objicienda.

Illud quoque sancimus, ut aliis omnibus de jure emphyteuseos sancitis, et in sanctissima majore ecclesia, et in aliis omnibus venerabilibus domibus proprium robur habentibus, licentia sit sanctissimis ecclesiis et venerabilibus domibus adinvicem et emphyteusim perpetuam agere, decreto quippe hoc faciendo, excepta quidem hac sanctissima majore ecclesia. In hoc autem celebrata emphyteusi, ut non ad privatam personam extendi omnino possit. Tua igitur beatitudo quae jussa sunt a nobis custodiat, et his qui sub ea metropolitanas sedes habent faciat manifesta, ut et ipsi quae nobis placuerunt cognoscentes, nihil horum praevaricari praesumant. Erit enim universis a Deo judicium, et exinde poena, si quid praeter hoc aut ipsi egerint, aut agi permiserint. Dat. XV Kal. Nov. Constantinop., imp. d. n, Justin. PP. Aug. ann. 11 post Bilis. v. c. cons.

NOVELLA LVI. Ut ea, quae vocantur insinuativa super clericis in majore quidem ecclesia dentur, in aliis autem ecclesiis penitus non dentur. Imperator Justinianus Augustus Mennae archiepiscopo regiae civitatis Constantinopolitano.

Plurimas additiones suscipientes hanc legem dirigere ad tuam beatitudinem justum existimavimus. Qui enim ordinantur a tua reverentia clerici in sanctissimis ecclesiis (absque tamen sanctissima majori ecclesia) omnium patiuntur crudelissima, non suscipientibus eos illic ecclesiis, antequam quantum voluerint, accipiant aurum. Et novimus hoc ex frequentibus additionibus de hoc factis nobis. Sancimus igitur beatitudinem tuam hoc validissime custodire. Et si quidem consuetudo est dare eos qui ordinantur in sanctissima majore ecclesia, hoc eos praebere. Nihil enim de his quae dantur in sanctissima majore ecclesia, novamus. Praeterea vero in aliis omnibus, nullis in eis clericorum licentiam esse penitus pro his quae vocantur insinuativa, aliquid ferre. Sed et si quis tale aliquid egerit, illum quidem privari sacerdotio, in illius autem officium introire qui missus est, et hanc eum avaritiae ferre mercedem. Custodire vero haec etiam Deo amantissimos defensores sanctissimae majoris ecclesiae, poenam formidantes X librarum auri, si quid neglexerint. Sed gratis omnia procedere. Deinde etenim defunctiones et ministeria, non per venditionem, nec per mercationem fieri aliquam volumus, sed pure et citra redemptionem. Sic enim rei digni fient nulla venditione ac mercatione facienda. Tua igitur beatitudo, et qui postea in pontificales accesserint sedes, quae a nobis ordinata sunt, et per hanc declarata sunt legem, operi effectuique tradere festinet. Dat. III Kal. Nov. Constant. imp. d. n. Justin. Aug. an. 11, post Bilis. v. c. cons. ann. 2.

NOVELLA LVII. Ut in privatis domibus sacra mysteria non fiant. Imperator Justinianus Augustus Mennae archiepiscopo regiae civitatis Constantinopolitano.

Et priscis sancitum est legibus nulli penitus esse licentiam domi quae sacratissima sunt agere, sed publice sinere procedere incredulitatem et Dei culturam secundum sanctionem de his sacratis actibus traditam; et nos etiam hanc in praesenti ponimus legem, quam cum omni cautela tenere volumus. Omnibus enim interdicimus magnae hujus civitatis habitatoribus, magis autem etiam totius nostrae ditionis, in domibus suis habere quasdam quasi orationum domos, et in his sacra celebrare mysteria, et hinc fieri quaedam catholicae et apostolicae traditioni extranea. Sed si quidem domos ita simpliciter aliqui habere putant oportere in sacris suis, orationis videlicet solius gratia, et nullo celebrando penitus horum, quae sacri sunt mysterii, hoc eis permittimus. Invidia enim nulla est, si volunt citra haec habere habitacula quaedam, et in eis tanquam in sacris orare, aliis autem omnibus abstinere. Nisi tamen in eis voluerint aliquos invitare clericos, hic quidem sanctissimae majoris ecclesiae et sub ea sanctissimarum domuum, voluntate ac probatione sanctissimi archiepiscopi ad hoc deputatos, in provincia vero Deo amabilium episcoporum. Nulla novitate sedi ejus beatitudinis ex praesenti nostra lege facienda, circa existentia ei quolibet modo in ordinationibus, aut gubernationibus hic, aut in provinciis jura, sed omnibus etiam competentibus ei quolibet modo et tempore ratis nunc et in omne reliquum tempus servandis: sancimus tuam haec conservare gloriam, et manifesta omnibus per litteras proprias constituere, quatenus per omnia valeat lex. Haec enim et gloriosissimo praefecto felicis hujus urbis, et sanctissimo archiepiscopo, et universali patriarchae praecipimus, ut ex civili et sacerdotali virtute haec perpetue custodiantur. Sciant enim et ipsi domuum domini, quia si non haec custodierint, ipsi quidem sub imperiali fient motu, domus autem in quibus aliquid tale agitur, et publicae fient, et sub sacratissimum nostrum aerarium deducentur. Si autem et aliquos contingit tale aliquid in suis habere domibus sciant quod nisi intra tres menses, ex quo haec lex insinuata fuerit, haec correxerint, et ad figuram a nobis ordinatam deduxerint, sub praedicta poena fient. Haec autem agi cum veritate, non per aliquam calumniam volumus, veracium enim solummodo sumus amatores. Haec sancimus tuam custodire celsitudinem, et nihil tale fieri concedere. Scito enim quia si didicerimus, tibi tale aliquid denuntiatum, deinde non prohibuisti, aut tu, aut successores tui quicunque futuri, ipse quidem quinquaginta librarum auri expones poenam, sed et qui successores cinguli fuerint. Parens autem tibi officium sustinebit idem damnum, si rem nobis studiosam et sanctissimae Ecclesiae custodientem unitatem, et prohibentem quae a nobis aperte interdicta sunt, agi latenter passum est, et despicere commissum, et circa ipsum cingulum periclitabitur, insuper et ipsam domum in qua aliquid tale agitur, fieri publicam, et sub sacratissimum venire aerarium. Scriptum exemplar a nobis et sanctissimo patriarchae felicis hujus urbis, ut et ipse hujus ponat rei providentiam. Volumus enim sacerdotaliter et judicialiter haec servata durare in reliquum tempus et immutilata. Dat. III N. Nov. Constant. imp. d. n. Justin. PP. Aug., ann. 11 post Bilis. v. c. cons.

NOVELLA LVIII. De clericis, qui a suis destiterunt ecclesiis. Item de his qui oratoria aedificant. Imperator Justinianus Augustus Mennae sanctissimo hujus regiae urbis archiepiscopo, et universi ejus tractus patriarchae.

Multi saepenumero clerici, certis vacantes oratoriis, aut etiam pro aliquibus forte subrogati, simul atque solemnem erogationem perceperunt, a sacris se mysteriis in universum segregant (quas ob causas, melius ipsi noverunt) aut quacumque occasione a sacrosancta omnino ecclesia in qua consistunt recedunt. Sancimus igitur ne sacro id impedimentum ministerio ingeratur, sed a Dei amantissimis episcopis, sub quorum tutela hae ecclesiae constitutae sunt, in illorum locum alii sufficiantur, qui ista percipiant. Neque enim ullis concedere volumus ut ea quae ab ipsis aut per ipsos sacrosanctis jam ecclesiis erogantur, in suum lucrum convertant. Siquidem nullo praetextu aut occasione volumus ut ex aliorum defraudatione aliis lucrum accedat; sed ut quemadmodum quaeque jam inde ab initio erogata sunt, ita et porro absque ulla temporis praefinitione praestentur, neque sacrum ea re ministerium corrumpatur et intercidat, nullam licentiam habituris his qui ab ecclesiis destiterunt, postquam vel a sanctissimo patriarcha, vel provincialibus episcopis in illorum locum alii subrogati sunt, ut aut ipsis subrogatos inde detrudant, si regredi velint, aut eos qui id erogationis genus sustinent, conduplicatas impensas suppeditare, et tam subrogatis, quam ipsis qui redire volunt, praebere compellant. Sed (ut simplicissime dicamus, illi quidem, si redeant, non recipiantur; his vero qui post priorum discessum suffecti sunt, praebeantur provisiones annonariae, nullo lucro exinde his qui suppeditare solent accedente. Ut qui talia lucrifacere attentaverint, omni modo subrogatis ab ipsis tam promissiones annonarias quam alias erogationes, tam ipsi quam haeredes ac successores eorum praebeant: scientes quod si etiam postea defraudaverint, certa ex illorum patrimonio possessio sacris nostris rebus privatis segregabitur ut illis exinde fiat erogatio. Illud quoque ad honorem nostrum et cultum sedis tuae decernimus, ut si quis aedificans ecclesiam, aut etiam aliter expendens in ea ministrantibus alimenta voluerit aliquos clericos statuere, non esse ei fiduciam ullam, quos vult per potestatem deducere tuae reverentiae ad ordinandos eos; sed examinari a tua sanctitate, sententiaque tua, et qui pontificalem sedem rexerint, semper hos suscipere ordinationem, siquidem tuae beatitudini, et posteris opportuni videbuntur existere, et Dei ministerio digni, ut non profanentur sancta Dei (hoc videlicet quod sacris sancitur eloquiis), sed intacta et ineffabilia tremendaque constituta, sancte et Deo amabiliter et venerande tractentur. Quae igitur nobis placuerunt, et per hanc sacram exprimuntur legem, ea ut in perpetuum beatitudo tua custodiat, sancimus: certo scientes quod non minus nobis sacrosanctarum ecclesiarum commoda curae sint, quam ipsa vita. Dat. XV K. Novem. Constant. imp. d n. Justin. Aug., post Bilis. v. c. cons. ann. 3.

NOVELLA LIX. De exsequiis, quas fieri oporteat in defunctorum funerationibus. Imperator Justinianus Augustus Joanni factorum per Orientem praetoriorum praefecto iterum exconsule et patricio.

Si quidquid usquam est bonorum operum, id oportet (volente Deo) per nos initium capere: conveniet item ut ea bona quae per alios coeperunt, si his immineat exitium, per nos denuo restaurentur et in veterem reducantur ordinem, ut semper nobis vel ipsa rei confectione, vel restauratione ad praeclaras actiones contendendi facultates adsint. Cujusmodi sane quiddam cum et in defunctorum funerationibus perperam administretur, corrigere id visum est, et hominibus exinde largiri, ne geminam incommoditatem sustineant, tam suos amittentes quam etiam illorum nomine subeuntes dispendia. Sed quod divus princeps Constantinus recte excogitatum disposuit, et postmodum Anastasius pientissimus princeps confirmavit, adjecto insuper et reditu, id nos ruinam minitans restaurare simul, et undique ad stabilitatem redactum convenientibus astringere juramentis properamus, efficientes ea re ut immortale permaneat.

Nam cum pientissimus princeps Constantinus nongentas quinquaginta officinas ex diversis collegiis hujus almae urbis sacrosanctae majori ecclesiae cum immunitate dederit, Anastasius quoque item pientissimus princeps non solum officinis illis centum quinquaginta alias apposuerit, sed etiam pro liberalitate sua per duas pragmaticas formas certum reditum constituerit, ut aurum ex eo reditu redactum in eam summam proficiat, quae a Dei amantissimis oeconomis datur his qui circa hoc laborant: multi undique nos adierunt, dicentes rem non procedere aequabiliter, neque defunctorum funerationes absque pacta mercede celebrari, quin potius amarulente mercedes exigi, multa etiam extrinsecus inveniri nomina et collegia, quae vel in medio luctu ab invitis exigant, et eos qui dare non possint, ut dent, vi compellant. Haec nos convenienti correctione dignari justum putavimus. Inde adeo primum omnium sacrosanctae majori ecclesiae officinas magnam jacturam et diminutionem perpessas ad integrum numerum reparavimus, conscripta de hoc sacra forma ad praefecturam urbicariam, ut omnibus modis ea una cum obsecundante illi cohorte mille et centum officinas Dei amantissimis defensoribus et oeconomis praedictae sacrosanctae ecclesiae tradant: octingentis quidem officinis cum corporibus praebendis Dei amantissimis defensoribus, trecentis vero pientissimis erga Deum oeconomis: ut Dei quidem amantissimi oeconomi trecentas illas officinas et reditum ab Anastasio sacratissimo principe donatum in fructu habeant, nihil amplius ob diminutum conquerentes numerum, sed in supplementum habentes quae praebent trecentae officinae, tam decanis quam reliquis coetibus menstruarum praestationum erogationem faciant: Dei vero amantissimi defensores ad manum habentes octingentas officinas, tam lecticarios (ut vocant) exhibeant, quam reliquum ministerium, quod defunctorum exsequiae requirunt, sufficiant, quo magis ea re defunctos a damno asseramus et injuria. Eas igitur praedictas mille et centum officinas Dei amantissimis oeconomis et defensoribus absque ulla temporis praefinitione cum immunitate et citra diminutionem custodiri, et si quocunque modo aliqua intercidat, lumenve mutet, aut commercium, a gloriosissimo hujus almae urbis praefecto suppleri recuperarique oportet, ut Dei quidem amantissimi oeconomi fundorum, qui sepulturis attributi sunt, administrationem habentes, habentes item et a vectigalium praestatione immunes trecentas officinas, defensores vero octingentas alteras, utrique defunctorum exsequias rite gubernent. Omnimodo sane quod ex annuo fundorum reditu provenit, a Dei amantissimis oeconomis in sepulturarum usum conferatur, quemadmodum inferius in progressu dicemus, apponentes nonnihil de trecentarum officinarum reditu, prout de facto hi a nobis capere petierunt. Ac quoniam de mille et centum officinis, quae in alma hac urbe sunt, pleraeque interciderunt, praecipimus in praesens, ut hae suppleantur, et Dei amantissimis oeconomis pientissimisque erga Deum defensoribus (quo modo a nobis dictum est) mille et centum officinarum numerus indiminutus et simplicissime divisus conservetur, ne quo pacto pauciores decani sive copiastae, quam octingenti, Dei amantissimis defensoribus attributi sint. Pro trecentis autem illis quae Dei amantissimis viris oeconomis assignantur, sive officinas in corporibus percipere velint, vel omnes vel quasdam ex his, sive ferre per causam (ut vocant) excusatarum officinarum vel omnium, vel quarumdam pecunias, insumantur et hae circa defunctorum exsequias, ut ex his pecuniis simul et fundorum proventibus distributio fiat in decanos, ascetrias, canonicas, acoluthos, et alios, prout inferius in progressu constituimus. Nam cum digestis in ordinem rationibus Dei amantissimi oeconomi ostenderint impossibile esse ut ex fundis de caetero idem reditus colligatur, merito trecentarum nos officinarum additamentum huic parti attribuimus, ut quod hactenus circa cadaverum elationem laborantibus dabatur, citra reprehensionem deinceps quoque praebeatur, per singulos scilicet menses, tam decanis et acoluthis quam canonicis et ascetriis, et aliis, pro consuetudine hactenus apud ipsos obtinente. Hoc est decanis quidem per singulos menses solidos LXXII, ascetriis et acoluthis, solid. XCI, et canonicis solid. XXXVI. Qui quidem ab ipsis Dei amantissimis colligantur oeconomis, solvantur vero per singulos sex menses, quibus et antea percipi consueverunt. Oportet autem eam quidem auri partem, quae ascetriis competit, a Dei amantissimis oeconomis praedicto termino dari Eugenio Dei amantissimo diacono, et ipsius Sampsorum religiosae memoriae xenonis, aliorumque a nobis illi commendatorum xenodocho, et qui unquam ipsum Dei amantissimum horum xenonum xenodochi secuturi sunt: propterea quod ascetriae quae in hunc usum adhibentur et ministerium praestant, sub praedictorum venerabilium xenonum pro tempore xenodochis censeantur; alteram vero illam quae tam acoluthis quam reverendissimis canonicis competit: consimiliter ab ipsis Dei amantissimis oeconomis dari his qui et modo illis praefecti sunt, et qui pro tempore unquam in illis principatum obtinent, ut per ipsos ante designatis et sub ipsis censitis ascetriis, et canonicis, et insuper etiam acoluthis distributio fiat. Si vero moram circa ejusmodi solutionem admittant Dei amantissimi oeconomi, idque clarum existat, forte sex alteris jam mensibus post prius semestre decurrentibus, cum nulla adhuc solutio facta sit, tunc quidquid post prius semestre debitum fuerit, hoc a Dei amantissimis oeconomis exigatur cum trientibus usuris legitimae centesimae, providentiam in hanc rem collocante religiosissimo pro tempore archiepiscopo et patriarchae sacrosanctae in hac alma urbe majoris ecclesiae. Si vero et alter annus praetereat, et ne tum quidem aliquid Dei amantissimi oeconomi solverint, sanctissimo pro tempore patriarchae licentia sit non solum quod reverendissimis mulieribus et praedictis decanis debetur, a Dei amantissimis oeconomis cum praefatis usuris exigere, sed etiam ipsos cogere ut omnia quae deputata sunt praestent; et si sanctissimus patriarcha voluerit, ut etiam sollicitudine fundorum ipsos ejiciat, et repetat horum inspectionem, quemadmodum modo apud ipsos est: his omnibus curam impertiente beatissimo pro tempore archiepiscopo hujus almae urbis et universi ejus tractus patriarchae, sub cujus tutela et ditione censentur et Dei amantissimi oeconomi et universus clerus, et totus sacrosanctae ecclesiae ordo. His ita evenientibus, nemo omnino ab invito pro curato demortui corpore quidquam auferat. Sed ut totum discernamus, sancimus ut unicuique feretro, quod gratis conceditur, unam accedat ascetriarum aut canonicarum asceterium, non minus octo mulieribus feretrum praecedentibus, et psallentibus, et tribus acoluthis, qui nec ipsi quidquam accipient. Si quis vero ex defuncti cognatis et affinibus qui elationem procurant velit sua sponte, nemine cogente, aliud insuper asceterium vel unum, vel duo, vel plura assumere, esto illud quidem in ipsius positum munificentia. Caeterum neque hoc indeterminatum relinquimus, eamdem hic quoque mensuram in ascetriis, canonicis et acoluthis qui per munificentiam assumuntur esse volentes quam supra definivimus, ne pauciores scilicet quam octo ascetriae vel canonicae ex uno quoque asceterio assumantur, et tres ad unumquodque asceterium acoluthi. Dentur autem ascetriis sive canonicis quae ultra id ipsum asceterium, quod gratis ministerium funerationi praebet, assumuntur: siquidem intra novos muros hujus almae urbis elatio peragatur, usque ad tres solidos, nihil ex hoc penitus auferentibus acoluthis, neque partientibus ista cum reverendissimis ascetriis et canonicis. Sed acoluthis qui post tres illos gratis funerationi ministrantes assumuntur, siquidem tres alii sint, tribus siliquis contentis; si sex, siliquis sex; ut ad eum modum quaecunque hoc concernunt ita deinceps gerantur ordine. Illud sane manifestum est, si majus intervallum sit, et qui feretro inserviunt decani plures sint, et plura asceteria, quod propter hujus pondus et ipsis paululum dabitur, ad similitudinem ascetriarum quae circa funerationem laborem sustinent. Ut propter distantiam et ipsi copiastae videantur exinde nonnihil habere solatii, videantur autem intra novos muros, et terminum Justinianeum et Ficus, quandoquidem non longe distant, neque opus est longiore tempore, majoreve labore, ut illo perveniatur. Si vero extra novos muros hujus almae urbis, aut ad alios terminos quam dictum est, elatio fiat, tunc ascetriae quidem sive canonicae tres et dimidium solidum percipiant, neque hic quidquam omnino communionis habentibus acoluthis. Ipsis autem acoluthis ad singula asceteria quaternas auferentibus siliquas, et praeterea nihil: secundum praedictam divisionem asceterio cum tribus acoluthis feretrum gratis praebitum sequente, et omnino illi accedente per octo ascetrias sive canonicas et tres (ut dictum est) acoluthos, nihil prorsus auferentes, aut per dationem cereorum exigentes, aut sub alio velamento quemcunque exactionis modum excogitantes. Haec autem omnia de his tantum definimus, qui non per ambitionem et munificentiam magna illa duo feretra in pretiosarum rerum thesauro recondita, nempe gloriosae memoriae Studii, et magnificae memoriae Stephani, requirunt. Si quis enim illa habere cupiat, ut quae et multis hominibus indigeant, et majorem custodiam, atque in summa plenam negotii asservationem desiderant, hoc praedictis non connectimus, sed quasi qui ambitiosius mortuos suos efferri gestiant, quidquid pro labore se decanis, aut reverendissimis ascetriis, aut canonicis daturos compromiserint, tantum et praestent, ut tamen ad ipsum in duobus feretris Studii et Stephani duodecim solidorum quantitatem excedere nequeat. Pro eo vero quod auro intertextum est, quod in sacrosancta majore ecclesia reponitur, si quidem uno solo in ejus locum (ut probabile est) apparando, quatuor solidis; ascetriis autem, sive canonicis, sive acoluthis, duplo majora quam ante de iis praefinivimus ferentibus: ut videlicet ipsum quoque ascetriarum seu canonicarum asceterium, quod gratis caetera feretra praecedit, eamdem quantitatem percipiat quam et reliqua asceteria. Eodem hoc, quod praediximus, et in acoluthis observando, ut et hi duplum eorum quae jam a nobis constitutae sunt auferant: nimirum si id in quo funeratio peragitur, unum de tribus illis feretris sit, hoc scilicet volente eo cui funerationis cura incumbit. Necessitatem scilicet tantummodo habentibus Dei amantissimis defensoribus, ut decanorum corpora ex octingentis illis officinis, quas ipsis assignavimus, et item feretra exhibeant, non autem ut sumptum aliquem impendant. Dei vero amantissimis oeconomis cogendis, ut tam ex reditu a sacratissimo principe Anastasio relicto, quam ex trecentis officinis in praedictas personas, secundum a nobis in omnibus constitutam distributionem, omnes praefatas impensas faciant. Ita nihil indeterminatum erit, sed et qui moderatiores sepulturas fieri volunt, ex hac dispositione fructum capient; et qui ad ambitionem respiciunt, non per inde magnis involventur dispendiis, sed intra certum modum munifici erunt. Haec nos igitur tam de officinis quam reditibus, et funerum elationibus, sive gratis, sive cum quadam ambitione peragantur, definivimus. Ut autem officinarum numerus nullo unquam tempore diminutionem patiatur, custodes ejus rei constituimus, non tantum gloriosissimum hujus almae urbis praefectum, et obtemperantem illi cohortem, sed etiam multo magis excellentiam tuam, et qui unquam hoc dignitatis fastigium, cui tu modo praees, tenuerint. Et insuper poenam cohorti tuae quinquaginta pondo auri irrogamus, si negligentius egerit: item duplicem contra eos qui unquam thronum tuum suscepturi sunt, quo minus committant ut secundum a nobis dictam divisionem mille et centum officinarum numerus deficiat. Sed si hoc doceatur, ut vel ipse, vel successores tui, in hanc rem providentiam conferatis, procuretisque ut per omnia is sine diminutione, sine onere, sine machinatione aliqua, tum per excellentiam tuam, tum per quamvis aliam personam permaneat: ne exinde nova oboriatur occasio, ut praeter definitionem nostram denuo merces pro personae alicujus funeratione danda sit. Nulla inter defunctorum personas distinctione introducenda; sive divitiis affluant, sive premantur inopia, nisi forte (ut diximus) unam ex tribus illis feretris diligant, in quibus et ipsi convenientia disposuimus. Volumusque illa et ad hunc obtinere modum, et absque praefinitione temporis immota manere et aeterna. Atque sacra hac pragmatica lege in perpetuum valente, quamdiu homines sunt, quamque diu magnum illud et longe celeberrimum Christianorum nomen inter homines habebitur, quotidie etiam domini Dei benignitate incrementum accipiat. Huic videlicet negotio prae caeteris omnibus ipso religiosissimo patriarcha hujus almae urbis prospiciente, ne hac causa pro sacerdotali potestate usus committat, ut ab ulla persona vel sacerdotali, vel magistratu decorata, vel quacunque, in nostra delinquatur constituta. Sed et ut ipsa majestas imperatoria in tam amplam dignitatis et honoris sedem conversis oculis, quicunque tandem imperii sceptra tenebit, huic rei provideat, decernimus. Neque enim pro defunctis tantum istud, sed etiam pro viventium, adeoque imperitantium salute est, ut omnimodo piae actiones ad effectum deducantur, neque praeclara majorum instituta per negligentiam posterorum depereant. Quemadmodum autem centum illas et mille officinas indiminutas et immunes custodiri disposuimus, ita omnes reliquas officinas praestandi vectigalibus sancimus esse obnoxias: nemine omnino licentiam habente ut eas eximat, sive ad sacras aedes, sive ad xenonas, sive ad asceteria, sive monasteria, sive quodcunque aliud, sed neque si ad regias nostras domus, vel magistratu, aut potentia praeditos pertineant; sed ex aequo omnibus officinis vectigalium praestationem agnoscentibus, ne si paulatim unusquisque excusetur, et quisque sua relevet, paucis quibusdam, qui relinquantur, totum praestationum onus imponatur, et magnum exinde dispendium sustineant hi qui id ferre nequeant.

Quae igitur per praesentem sacram pragmaticam formam nobis placuerunt, ea tam excellentia tua quam qui post te eumdem magistratum suscepturi sunt, et obtemperans tibi cohors custodient. Dat. III Nov. Constant. imp. d. n. Justin. P P. Aug. ann. 11, post Bilis. v. c. cons. anno 2.

NOVELLA LXV. De his quae relicta sunt ecclesiae Mysiae. Scimus antea legem, etc. Relicta ecclesiae Mysiae ad redemptionem captivorum et pauperum substentationem venduntor, si longius ab eo loco in aedibus aut vineis consistant: ut tamen qui ea reliquit, ex venditione relictorum jusserit erogationem fieri. Is qui in jure postulatur, si se absentet, condemnator, videlicet malam rem agens, quod contestata lite et legitime vocatus, non obtemperaverit. PP., mense Aprili, anno imperii d. Justiniani 12, Joanne v. c. cos.

NOVELLA LXVII. Ne quis oratorium citra scientiam episcopi aedificet. Et ut prius definiat quae ad curam et institutionem oratorii aedificandi necessaria futura sint. Et ne episcopi absint a suis Ecclesiis, ac de alienatione immobilium rerum ecclesiasticarum. Imperator Justinianus Augustus Mennae sanctissimo et beatissimo archiepiscopo Constantinopolitano et universi ejus tractus patriarchae.

Quanquam multis jam legibus ea quae sacrosanctas concernunt ecclesias, comprehendimus, indigemus tamen adhuc alia quadam, quae ad emergentes et denuo renascentes casus sufficiat. Multi enim comparandi nominis ergo animum solent ad sacrosanctarum ecclesiarum exstructionem appellere, simulque ut eas exaedificarunt, nullam praeterea curam adhibere, quo decentes item sumptus illis tum ad incedenda luminaria, tum ad sustentationem eorum qui illis vacent et assideant, neque non ad sacrum ministerium definiant; sed relinquunt eas in nudis aedificiis, vel iterum destruendas, vel sacro orbatas ministerio.

Sancimus igitur ut ante omnia quidem illud peragatur, ne quis licentiam habeat vel monasterii, vel ecclesiae, vel oratorii aedificationem incipere, prius quam Dei amantissimus civitatis episcopus interveniens, in loco preces fundat, et publico illuc processu instituto, crucem figat, et factum omnibus manifestum reddat. Multi enim simulantes se oratoria fabricaturos, suis obsequuntur affectibus et morbis animi, non ut orthodoxarum ecclesiarum, sed illicitarum speluncarum conditores sint. Deinde ne aliter de novo ecclesiam aedificet, quam cum Dei amantissimo episcopo ea de re verba faciat, et tam ad incendenda luminaria et ad sacrum ministerium, quam ut aedes sarta tecta habeatur, et ad sustentationem eorum qui illis vacent et assideant, certum pecuniae modum finierit. Ac si sufficere videatur, ut prius eorum quae deputanda sunt donationem celebret, tum demum sacram aedem exstruat. Caeterum si cum quis ad id non sufficiat, nihilominus tamen cupiditate et amore comparandi nominis, ut scilicet et ipse ecclesiae conditor appelletur, hoc velit facere, quia multae sunt hinc inde, tam in hac regia urbe, quam in provinciis ecclesiae, in quibus tametsi convenienter omnia obeantur ministeria, tamen periculum est ne prae vetustate concidant, aut etiam parvae existant, aut minore ornatu quam cupiant hi qui sacra in iis tractant manibus, licebit sane ei unam ex hujusmodi ecclesiis desumere, et hanc exaedificare, hic quoque cum scientia et consensu Dei amantissimi orthodoxorum episcopi ea re conficienda. Ita enim futurum est ut et sacrae aedis conditor appelletur, neque de suo quidquam praeterea sumptus addat, sumptibus pro more jam ad hoc deputatis suppeditandis ab his qui prius quoque eas erogationes faciebant.

Illud quoque sancimus, quatenus secundum jam a nobis prolatam legem, Deo amabiles episcopi in suis Ecclesiis maneant et non relinquant quidem eas, per tempus vero multum hic morentur, et cogant per provincias oeconomos expensas sibi transmittere, et sanctissima ecclesia expendat quidem, quod ipse eique inde observare non patiatur. Sancimus igitur, jam a nobis positam legem in sua manere virtute sive defuerit Deo amabilis episcopus Ecclesiae suae, sive amplius tempus nullam ei mitti expensam de provincia, sed illam quidem circa actus pios et sanctissimam Ecclesiam expendi, ipsum vero hic errantem non expensis sanctissimam Ecclesiam praegravare: cum certum sit quod si plurimo tempore defuerit, quae jam a nobis super eisdem sancita sunt, valebunt. Quoniam vero contingit jam nos sanxisse ut si qua in provinciis alienatio rei immobilis ecclesiasticae facienda est, secundum decretum hanc procedere, sicuti dudum prolata a nobis constitutio dicit, agi vero decretum non solum praesente Deo amabili episcopo civitatis ejusque clero, sed etiam metropoleos episcopo, nec non et illud insuper est sancitum, ut si metropoleos sanctissimus episcopus futurus est venundare, sive ejus ecclesiae sanctissimi oeconomi, quid oporteat fieri, etiam hoc adjicimus, ut duo ex synodo quae sub eo est Deo amabilium episcoporum, quoscunque elegerit, ipsi intersint, et alia omni observatione custodita, quae jam sancita est, praesentia duorum Deo amabilium episcoporum adjiciatur ut secundum se videatur cum sua synodo rem agere et sicut ipse rem facit credibilem, et sufficientem ei qui sub eo constitutus est, dum praesens est, ita et ipsi quae sub eo est synodus praesens per duos Deo amabilium episcoporum videbitur rem praebere sanctissimam sumente ex hujusmodi synodo testimonium.

Hanc vero nostram legem, tam ad sedem beatitudinis tuae quam ad caeteros transmissam patriarchas, ipsi per proprias litteras sub vobis constitutis metropolitanis manifestam facietis. Qui rursum sub se positis episcopis eam divulgabunt, ne quid lateat eorum quae a nobis constituta sunt. Dat. K. Maii. Constantin., imp. dn. Justin. PP. Aug. ann. 12, Joanne. v. c. cons.

NOVELLA LXXV. Haec constitutio interpretatur priorem constitutionem, quae de his lata est, qui ingrediuntur monasteria, et substantias suas consecrant, et ex quo ipsam tempore valere oporteat. Idem imperator Joanni gloriosissimo Orientalium praetoriorum praefecto, iterum exconsule et patricio.

Causa talis ad nos pervenit, quam existimavimus oportere competenti uti a nobis interpretatione simul et adjutorio. Cognovimus etenim quia mulier quaedam habens filium, sibi ex nuptiis legitimis procreatum, voluit quidem segregare se a communi ista conversatione, et in quodam mulierum monasterio commanere, plurima bona faciens mulieribus reverendissimis ibidem congregatis. Et quoniam nostrae pietatis lex vult eos qui se monasteriis dedicarint, seu viros, seu mulieres, antequam ingrediantur monasterium, eo quo voluerint modo quae sua sunt dispondere, nec posse, postquam ingrediuntur monasterium, ulterius agere quidquam de propriis, ut pote domini rerum non ulterius existentes, eo quod sic sanciverimus hujusmodi viros et mulieres cum corpore et anima ipso ingressu ad monasterium dedicare se suasque substantias, et siquidem discesserint, manere etiam sic eorum substantias in monasterium, eo quod domini harum ulterius non existunt: hinc autem metuere, ne forte (quamvis nostra constitutio multo posterior sit quam cum in praedictam venerabilem domum ingressa est) aliqui prohibeant eam prospicere suo filio, et oportere propter praedictum metum haec interpretari, et lege nostra fieri manifesta, quia nihil laesa sit, aut ipsa aut filius ejus circa ejus ex memorata constitutione successionem. Propterea sancimus, si quis monasterium habitaverit vir aut mulier ante praedictam nostram constitutionem, aut hactenus habitat, et maxime filiis existentibus, nullam habere necessitatem nunc eorum substantiam in monasterium, sed filio aut filiae transmittere, aut totam aut etiam partem suae substantiae, aut etiam quo voluerit modo res suas disponere: utpote primam illam legem alia nostra hac constitutione interpretante (eos enim qui semel ante memoratam dudum nostram legem monasteria intraverint, in nullo posita postea lex contristatura, aut ablatura est his ea quae prius eis, ut licet, data sunt), neque prius nostrae legis impedimentum penitus faciente, eo quod neque possibile sit hoc fieri, ut oportuisset prius disponere, et ita ingredi monasterium. Si vero nulla tunc tali lege posita in monasterium ingressa est, quomodo fieri potuerit converti ordinem legis, et exigere ut qui prius ingressi sunt monasterium, illa faciant quae prius ignorata, postea per sacram nostram constitutionem sunt innovata. Sed unumquemque competit secundum sua tempora exspectare ea; et quidem quae post legem sunt, ita quaerere fieri, sicut lex vult. Si quid autem ante legem subsecutum est, hoc non commovere, neque perscrutari, sed in priori figura relinquere. Haec igitur lex pro interpretatione utili posita sit prioris nostrae illius constitutionis, ut illa in posterioribus temporibus, ex quo facta est, locum habeat; et his qui postea convertentur, viris ac mulieribus posita sit, sibique potestatem in illis custodiat, nullo horum quae antea fuerint perscrutando: cum licentia sit prioribus viris ac mulieribus qui habitaverunt, aut etiam hactenus habitant in monasteriis, et maxime filiis existentibus, suas res quo volunt disponere modo. Tua igitur eminentia quae placuerunt nobis, et per hanc sacram declarata sunt legem, solemniter per programmata sua omnibus facere manifesta festinet. Dat. Id. Octob., imp. d. n. Just. PP. Aug. ann. 11, Joanne v. c. cons., ind. 2.

NOVELLA LXXVII. Ut qui contra naturam luxuriantur, et per Deum adjurant, item blasphemias in Deum ingerunt, afficiantur supplicio. Imperator Justinianus Augustus Constantinopolitanis.

Omnibus jam hominibus, qui recte sapiunt, manifestum esse putamus, in nullam nos rem aeque omnia conferre studia, aut perinde aliquid in votis habere, quam ut qui fidei nostrae a domino Deo concrediti sunt, honeste vivant, et ejus benevolentiam demereantur, praesertim cum Dei erga homines amor non interitum, sed conversionem ac salutem velit; et eos qui alicubi offenderunt, Deus simul atque eriguntur et in viam redeunt, suscipiat. Qua etiam de re omnes cohortamur, ut Dei timorem in animo concipiant, et ejus implorent benignitatem. Et scimus quod qui Deum diligunt, quique ejus praestolantur misericordiam, hoc agant. Quia vero diabolica quidam instigatione detenti, gravioribus seipsos luxuriis commiserunt, et ipsi naturae contraria faciunt, adhortamur et hosce, ut Dei timorem et futurum judicium in animo concipiant, et istiusmodi diabolicis et illicitis luxuriis abstineant, ne per tam impia facinora a justa Dei ira vel urbes cum suis incolis pessum ire inveniantur. Per sanctas enim Scripturas edocemur, quod ob tam impia facinora etiam urbes una cum hominibus perierint. Insuper quia ultra praedictos quidam exsecrabilia etiam verba et juramenta de Deo proferunt, Deum provocantes ad iracundiam, consimiliter et hos admonemus, ut tam exsecrabilibus verbis, et item per capillum, et caput adjurationibus, et id genus aliis verbis abstineant. Nam si convicia hominibus ingesta saltem multa non relinquuntur, multo magis qui divinum numen conviciis incessit dignus est qui supplicium sustineat. Propterea igitur omnes hujusmodi cohortamur, ut praefatis delictis abstineant, et Dei timorem in animum sumant, et eos qui honeste vitam transigunt, imitentur. Propter hujusmodi enim delicta et fames, et terraemotus, et pestilentiae oboriuntur. Atque hoc genus hominum propterea, ut memoratis illicitis actionibus abstineant, admonemus, ne suas ipsorum animas conjiciant in interitum. Nam si post hanc nostram admonitionem iisdem inhaerere delictis aliquid deprehendantur, principio quidem indignos se praebebunt Dei erga homines amore, deinde legitimas etiam sustinebunt poenas. Dedimus etenim gloriosissimo regiae urbis praefecto negotium, ut eos qui post hanc nostram admonitionem praedictis illicitis et impiis actionibus inhaerere non dubitaverint, et comprehendat, et ultimo submittat supplicio: ne quando ex talium peccatorum contemptu, per tam impia facinora, inveniatur tam ipsa haec civitas, quam tota civilitas et respublica sustinere injuriam. Si quidem et si post hanc nostram cohortationem aliqui tales invenientes, eos occultaverint, consimiliter et ipsi a Domino Deo condemnabuntur. Sed et ipse gloriosissimus praefectus, si quos tale aliquid delinquere deprehenderit, neque illis secundum leges nostras vindictam induxerit, principio quidem Dei judicio obnoxius erit, deinde vero etiam a nobis indignationem excipiet.

NOVELLA LXXIX. Apud quos oporteat litigare monachos et ascetrias. Imperator Justinianus Augustus Mennae archiepiscopo Constantinopolitano, et universi ejus tractus patriarchae.

Rem cognoscentes non rectam fieri in hac regia civitate, communi lege existimavimus hoc mederi, inchoantes quidem ab hac felicissima civitate, in omni vero loco ea quae subjecta sunt distendentes. Quidam enim volentes corrumpere orthodoxae fidei honestatem, si quidem litem habuerint quasi cum monachis aut ascetriis, civiles judices interpellant. At illi mittunt exsecutores praesumentes accedere intra loca sancta, et monachos trahere, atque monastrias, vel ascetrias inquietare forsan eas quae non videntur. Et hinc injuriam et confusionem non parvam adorabilibus fieri locis. Propterea igitur sancimus, si quis quamcunque habuerit causam cum aliquibus venerabilibus sanctimonialibus, aut sacris virginibus, aut mulieribus omnino in monasteriis consistentibus, Deo amabilem civitatis illius episcopum interpellet. Ille vero mittat, et cum omni honestate quae sunt de personarum praesentia disponat, sive oportet per abbates, sive per responsales, sive per alios quoslibet hoc fieri. Ipse vero cum omni veneratione sacerdotali causam examinet et judicet, et civiles non sint penitus ejus judices, neque confundant eorum honestatem, cum idonei sint Deo amabiles singularum civitatum episcopi, et quae de lite sunt, et de cautela judiciorum disponere, et judicare, honeste atque sacerdotaliter, et secundum leges notras et sacratissimas regulas. Sic enim et qui aliquam ratiocinationem habere putantur, merebuntur justitiam, et honestas sacratorum inviolata, integraque servabitur. Communis igitur sit lex, habeatque custodiam a gloriosissimis praefectis, qui per cunctas existunt dioeceses (et Illyrici dicimus, et Libyae Italiaeque, et Orientis totius) et a gloriosissimis praefectis utriusque Romae, et magnificentissimo praetore populorum, et judicibus gentium, eorumque officiis, et nulla eis fiat omnino corruptio, sed integra ad honorem reverendissimorum monachorum custodiatur. Haec autem etiam tua beatitudo cognoscens, et ipsa custodiat in hac felicissima civitate et ejus confiniis. Utatur autem ad Deo amabiles civitatum metropolitanos, quorum ipse suscepisti ordinationem, proponens propriis litteris hanc nostram sacram legem. Verum illi sub se constitutis episcopis haec nuntient, ut ex paucis litteris una continuatio legis ad omnem perveniat ditionem. Sed etiam accelerare lites sancimus monachis illibatis, ut non mens eorum occupetur circa litis sollicitudinem, sed velociter liberati sacris operibus obsecundent. Sciant igitur qui praeter haec aliquid egerint, si quidem judex sit qui talem proferre sententiam praesumpserit, quod ab administratione repelletur tanquam Divinitati contumeliam faciens, et poena decem librarum auri una cum officio suo multabitur, sacratissimo nostro danda aerario. Exsecutores aut praesumentes offerre omnino admonitionem, ab ipsis Deo amabilibus episcopis prohibeantur, et retrudantur in locis quae decanica nuncupantur: poenas competentes passuri, exactionem nullam de caetero agere permittendi. Hac valente lege, si quis cum aliquo reverendissimorum monachorum, aut virginum, aut mulierum omnino sacrarum, et in venerabilibus monasteriis habitantium habuerit causam. De clericis etenim et ordine conventionis eorum jam leges conscripsimus, quas valere et firmas esse omni volumus modo. Scriptum exemplar viro clarissimo Joanni praefecto sacrorum orientis praetorio, iterum exconsule ordinario et patricio. Scriptum exemplar Basilidi gloriosissimo magistro sacrorum officiorum. Scriptum exemplar Longino gloriosissimo praefecto urbi. Dat. VI Id. Mart., Const., imp. d. n. Justin. PP. Aug. ann. 15, Arione v. c. cons.

NOVELLA LXXXI. Constitutio, quae per dignitates et episcopale munus filios liberat potestate patria. Imperator Justinianus Augustus sacro regiae urbis senatui.

Si quid ad utilitatem et decus traditae nobis a Deo spectat reipublicae, id semper cum summa animi alacritate studemus ad effectum deducere. Inde adeo et jam antea legem de gloriosissimis nostris patriciis conscripsimus, quae datione dignitatis ostenderet eos patria liberatos esse potestate. Indecorum enim esse putavimus, ut hi sub alterius degant potestate, quos in loco nos parentum ducimus. Nam si actus emancipationis, qui olim sub legis actiones (ut vocant) constituebatur, vel cum contumeliis et alapis, hujusmodi eos vinculis liberabat, quomodo non item codicilli, qui omnibus hominibus dignitate praestant, dari soliti a majestate imperatoria, quae summae rerum praesidet, patriae potestatis jure ipsos liberent? Nunc vero cum humaniorem quamdam et plus amplitudinis allaturam reipublicae sententiam agitemus in animo, etiam de gloriosissimis consulibus, qui post majestatem imperatoriam nomen suum addunt tempori, neque non de his qui consularibus tantummodo honorantur codicillis, atque magistratibus a nexu curiae liberare queuntibus, hoc est praefectura juxta et magisterio militum (qui tamen in ipsis thronis atque actu fuerint cogniti), hoc idem sancimus, ut omnis ejusmodi dignitas talisque magistratus nonnullis, quos ipsi nos probaverimus, acquisitus, qui et a curia ipsos liberos reddit, is valeat etiam jure patriae aut avitae eos potestatis liberare. Si enim lege cavimus ut si servus aliquis sciente domino militia aut aliqua forte dignitate a majestate dignatus sit imperatoria, protinus liberetur, et ad ipsam rapiatur ingenuitatem, quomodo non justum fuerit eum quoque qui tam amplis codicillis dignatus sit, ab alienae potestatis jure liberum fieri? Ea propter amplissima hac lege usi, sancimus ut ordinarii consules, si sub alterius potestate degant, una cum dicto, quod hunc dignitatis gradum ipsis largitur, ad suae potestatis arbitrium deferantur. Insuper ut his quoque qui consularibus codicillis a majestate honestantur imperatoria, siquidem sub manu patrum constituti sunt, codicillus emancipationis loco sit. Porro et si quem cuicunque harum administrationum, quibus gloriosissimi praefecti sacrorum nostrorum praetoriorum praesunt, praefecerimus, aut ad urbicariam praefecturam utriusque Romae produxerimus, magisteriumve ve aliquod militum, ut hi quoque protinus suae potestatis efficiantur. Nam ut is qui tot hominibus praeiturus est imperio, totque hominibus daturus est mandata, sub alterius etiamnum potestate maneat, neque inter patres familiarum censeatur, legibus simul et sedibus nostris indignum duximus. Sane in genere (prout dictum est) sancimus ut quaecunque dignitas, quicunque magistratus, qui a curia liberandi potestatem habet, is et suae potestatis jus in praemium ipso honoratis praebeat. Hoc certe patres quoque venerabiliores reddit, cum talium patres sint qui ita ab imperatoria majestate afficiuntur honoribus. Neque enim tantopere horum nomine precibus majestatem fatigassent imperatoriam, nisi conjunctis studiis una cum filiis id contendissent. Unde sive hoc tempore aliquis filiusfamilias hisce honoribus aut magistratibus fruitur, quos ante enumeravimus, sive etiam postea fruiturus est, consequitor omnes hosce potestatis suae jus, quod illis et peculium largiatur, et plenam arbitrii libertatem tribuat, ut et honore, et imperiali de ipsis judicio digna faciant. Ita enim patribus majori ea res laudi erit, et magnam eis laetitiae ansam praebebit.

Sed et illud insuper lege statuimus, ne istiusmodi suae potestatis jura consimilia largiantur, atque alia quae per emancipationes proveniunt; sed imperatoria majestas per hujusmodi suae potestatis jura eximium quoddam munus praebeat. Neque enim volumus ut qui eo modo paterfamilias factus est, aut fit, aliquid legitimi juris amittat, sed tam familiae ad ipsos quam ipsis ad familiam legitima simul et naturalia jura intacta sunto; et filii eorum post avorum mortem in ipsorum potestatem recidunto haud aliter quam si horum patres morte suorum parentum, non autem ex praesenti forte lege patres familiarum facti essent, et merito filios suos post mortem suorum parentum in potestate haberent, ut in nullo ea quae a majestate proveniunt imperatoria, aliquid ipsis videantur adimere, cum quidquid sive a Deo, sive a majestate imperatoria Deum imitante hominibus accedit, bonum sit, et deceat esse mansurum, et omnis malitiae et diminutionis extraneum. Palam vero est neminem existere qui ignoret prae omnibus utique religiosissimis etiam episcopis una cum ordinatione suae potestatis jus accedere. Nam qui omnium spiritales patres sunt, quomodo aliorum adhuc potestati subditi sint? Sed convenit ipsos quoque tali honore perfrui, atque hunc ex legislatione hac nostra fructum percipere. Quae igitur nobis ad reverentiam honoremque vestrum, amplissimi patres, placuerunt, ea in perpetuum volumus, tum ad ornatum vestrum, tum ad largitatem nostram, quam patribus nostris, consulibus et sacerdotibus contulimus, demonstrandam, nostrae decus addere reipublicae. Dat. XV K. April., Const., imp. d. n. Justin. PP. Aug., Arione v. c. cons.

NOVELLA LXXXIII. Ut clerici apud proprios episcopos primum conveniantur, et post hoc apud civiles judices. Idem Augustus Joanni gloriosissimo per Orientem praetoriorum praefecto, iterum exconsule ordinario et patricio.

Plurimas sacras scribentes leges, et de Deo amabilibus episcopis, et reliquo omni sacerdotio, nec non de reverendissimis monachis et nuper hoc agentes, in quibus volumus reverendissimos monachos apud solos civitatis episcopos, sub quibus sunt monasteria, conventiones suscipere petiti sumus a Menna Deo amabili archiepiscopo hujus felicissimae civitatis, et universali patriarcha, reverendissimis clericis hoc dare privilegium, ut si quis habet adversus eos quemlibet pecuniariam causam, prius ad Deo amabilem archiepiscopum pergat, sub quo constitutus est, et interpellet eum, et ex non scripto judicium mereatur. Et si hoc fiat, ne eum inquietet, nec trahat ad auditoria civilia, neque a sacro eum vacare faciat ministerio, sed ex non scripto examinetur negotium sine damnis, et accipiat formam forsan etiam scriptam, si hoc quoque partes voluerint, et poposcerint, et liberentur mutuo certamine. Si vero aut propter causae naturam, aut propter quamdam forte difficultatem non fuerit possibile Deo amabili episcopo decidere negotium, tunc licentiam esse et ad civiles judices pergere, et privilegiis omnibus custoditis, quae reverendissimis clericis sacrae praestent constitutiones, et litigare, et examinationem fieri, et terminum imponi liti, et ita liberam fieri causam, clarissimis judicibus secundum nostras constitutiones, vel leges studentibus, cum magnanimitate et velociter lites decidere, ut non propter hujusmodi causas sacris amoveantur obsequiis; et cum oporteat Deum placari, et decentia a sacerdotibus agi, auditoriis et illorum turbis detineantur, atque tumultu litigantium inhaerentes noceant animabus. Si tamen de criminibus conveniantur, siquidem civilibus, hic quidem competentes judices, in provinciis autem earum praesides sint judices: non transcendente lite mensium duorum spatium, ex quo litis contestatio fit, quatenus brevis imponatur causae terminus. Illud palam est, si reum esse provinciae praeses putaverit eum qui convenitur, et poena judicaverit dignum, prius hunc spoliari a Deo amabili episcopo sacerdotali dignitate, et ita sub legum fieri manu. Si vero ecclesiasticum sit delictum, egens castigatione ecclesiastica et multa, Deo amabilis episcopus hoc discernat, nihil communicantibus clarissimis provinciae judicibus. Neque enim volumus talia negotia omnino scire civiles judices, cum oportet talia ecclesiastice examinari, et emendari animas delinquentium per ecclesiasticam multam secundum sacras et divinas regulas, quas etiam nostrae sequi non dedignantur leges. Si vero quaedam prius contestatae sunt lites, hae maneant in ipso schemate, velocem accipientes finem, omnibus quae jam a nobis sancita sunt, sive super sanctissimis ecclesiis, sive super Deo amabilibus episcopis, sive super clericis, sive super monachis propriam virtutem habentibus.

Tua igitur eminentia quae placuerunt nobis, et per hanc sacram declarata sunt legem, per programmata propria manifesta faciat universis, et in perpetuum studeat custodiri. Dat. XV Kal. April., Constantinop., imp. d. n. Justin. PP. Aug., Arione v. c. cons.

NOVELLA LXXXVI. IMPERATORIS JUSTINIANI AUGUSTI EDICTUM. Ut praesides, qui interpellantis allegata audire differunt, compellantur id facere ab episcopis. Et ut si quis praesidem suspectum habet, in cognitionem litis adhibeat societque etiam civitatis episcopum. Item ut qui a praeside offensionem patiuntur et injuriam, adeant ea de re episcopum. Deque alia cautela, quae ab episcopis omnino corroborari, fieri vero debet a praesidibus. Ex quo Deus nos Romanorum praefecit imperio, semper summo elaboramus studio, ut omnia quae ad subditorum a Deo nobis concreditae reipublicae utilitatem tendunt agamus, agamusque illa quae omni eos difficultate, laesione et attritione liberent, ne quando per causam litium et alia hujusmodi e sua cogantur proficisci patria, et in peregrino solo miseriis affici. Eapropter et in praesentia visum nobis est praesens edictum in universam imperii nostri ditionem emittere, et omnium civitatum ac pagorum incolis clarum facere: nempe si quis cum altero habeat controversiam, sive de pecuniaria causa, sive quod res illi mobiles abreptae sint, vel immobiles, vel seipsas moventes, sive de criminalibus, ut prius ea de re clarissimum provinciae praesidem adeat, quo magis et his quae in litem referuntur, secundum leges nostras examinationem interponat, et cuique jus suum reservet. Si vero aliquis cum provinciae praesidem adiisset, jus suum non obtinuit, tunc jubemus ut ad religiosissimum ejus loci episcopum accedat, et is ad clarissimum provinciae praesidem mittat, aut etiam per se ipse progrediatur, et procuret, quo modis omnibus adeuntem audiat, et juste eum liberet secundum nostras leges, ne cogatur peregre de sua proficisci patria.

Si vero etiam sanctissimo episcopo praesidem compellente, nihilominus praeses secundum jus dirimere adeuntium negotia differat, aut disceptet quidem controversiam, non vero ejus se judicio permittentibus tueatur jus suum, praecipimus religiosissimo illius civitatis episcopo ut ei qui jus suum non obtinuit det ad nos litteras, quae declarent quod impulsus ab ipso praeses adeuntem audire, et quae inter ipsum et alterum adversus quem accusationem habet controvertantur disceptare differat, ut nos, hisce cognitis, provinciae praesidi irrogemes supplicium, eo quod et ab injuria affecto aditus, et a religiosissimo episcopo ad id incitatus, controversa non disceptaverit. Quod si usu veniat ut nostrorum subditorum aliquis praesidem suspectum habeat, jubemus ut religiosissimus episcopus una cum clarissimo provinciae praeside audientiam accommodet, et utrique vel amicabili conciliatione controversa transigant, vel per annotationem scripto comprehensam, aut cognitionaliter disceptent ea de quibus inter litigatores contentio est, et causae formam dent juri et legibus convenientem, ne per hujusmodi causam subditi nostri sua cogantur excedere patria. Caeterum si quis ratus qualemcunque se adversus aliquem habere actionem, neque clarissimum provinciae praesidem adeat, neque alloquatur religiosissimum civitatis episcopum, atque ita progrediatur huc sine litteris religiosissimi episcopi, certus esto easdem se poenas subiturum quas sustinuisset praeses, si ab ipso aditus, jus illi suum tueri non studuisset. Haec autem omnia sancire visum est propter eorum utilitatem qui urbes et pagos incolunt, ne si patrias suas deserant, et ipsi in peregrino solo affligantur, et interim res eorum familiaris pessum eat. Propterea enim magistratus gratis constituimus, et jusjurandum insuper ipsos subire jubemus, ut unicuique ipsos adeunti, id quod justum est, secundum leges nostras, tueantur. Porro si contingat subditorum nostrorum aliquem a clarissimo provinciae praeside injuria affici, jubemus ut religiosissimae civitatis illius episcopum adeat, qui inter clarissimum praesidem interque eum qui sibi ab ipso illatam putat injuriam disceptet. Ac siquidem contingat praesidem a religiosissimo episcopo legitime aut juste condemnari, omni modo ei qui de injuria ipsum postulavit, satisfaciat. Si id facere praeses recuset, eaque causa ad nos perveniat, siquidem invenerimus juste ipsum secundum leges nostras a religiosissimo episcopo condemnatum judicata non fecisse, ultimo hunc supplicio subdi jubebimus, propterea quod cum alios injuria oppressos vindicare et defendere debuisset, ipse injuria oppressisse deprehensus sit. Obtemperantem quoque illi cohortem, et quicunque clarissimis praesidibus in ministerio sunt, jubemus ut horum lites qui illum adeunt dirimi faciant, nihil accipientes ultra ea quae nostris continentur constitutionibus. Si vero haec non custodiant, subdi jubemus suppliciis.

Certe si quem religiosissimorum episcoporum deprehenderimus, in gratiam alicujus, contemnere id quod facere justum est, canonicam illi castigationem inferri jubemus, quo magis cum timore Dei juste judicare studeant, ne si jus suum homines non obtineant, cogantur deserere suas urbes, provincias ac sedes et huc accurrere. In quibus vero civitatibus praesides praesto non sunt, jubemus, ut qui aliquid controversiae habent, hi adeant defensorem, et is disceptet quae inter ipsos controvertuntur. Quod si qui cum litem habent, non defensorem, sed religiosissimum judicare velint episcopum, jubemus et hoc fieri.

Sed neque monachum, neque clericum, neque episcopum jubemus huc accedere sine religiosissimi patriarchae sui litteris, aut certi sunto quod religionis habitu se indignos facient. Praeterea si quis magisterianus, aut praefectianus, aut cujuscunque tandem fortunae, ampliores sportulas quam sacris nostris definitae sunt constitutionibus acceperit, jubemus ut praeses provinciae suo periculo secundum legem nostram modis omnibus hoc vindicet, et castigationem his qui talia praesumpserint inferat. Si praeses non vindicaverit, licentiam damus religiosissimo illius civitatis episcopo, certiores nos de his reddere, et qualem praeterea militiam aut dignitatem habeat is qui haec praesumpsit, adjicere, ut et praesidi periculum irrogemus, qui haec concesserit, et jussionem nostram despexerit, et ipsum qui talia praesumpserit jubeamus affici supplicio.

NOVELLA CIX. De mulieribus fide haereticis. Imperator Justinianus Augustus Joanni gloriosissimo Orientalium praetoriorum praefecto, iterum exconsule ordinario et patricio.

Unicum nobis auxilium per omne administratae reipublicae gestique a nobis imperii tempus, spem in Deum esse confidimus: scientes quod hoc nobis ipsius etiam animae salutem praebeat. Unde convenit ut et legislationes nostras exinde pendeant, et eo respiciant, et hoc eorum principium simul, et medium, atque finis sit.

Omnes igitur noverunt quod qui ante nos imperium rexerunt, et maxime Leo piae memoriae, et sacratissimus princeps Justinus pater noster, in constitutionibus suis in universum omnibus haereticis interdixerint, ne quam ipsi vel militiam capesserent, vel in publicis sollicitudinibus ullam communionem haberent: quominus occasione tum militiarum, tum tractatione insuper publicorum negotiorum, sanctae catholicae et apostolicae Dei Ecclesiae partes viderentur corrumpere. Et nos quoque hoc ipsum fecimus, hisce per constituta nostra corroboratis. Haereticos autem illi dixerunt, et nos dicimus, quicunque diversarum sectarum sunt. Quibus connectimus et connumeramus eos quoque qui Judaicam Nestorii sequuntur vesaniam, et Eutychianistas, et Acephalos, et qui perversa Dioscori et Severi opinione laborant, qui Manichaeorum et Apollinaris impietatem renovarunt; et insuper quicunque membrum sanctae Dei catholicae et apostolicae Ecclesiae non sunt, in qua et omnes sanctissimi totius habitati orbis patriarchae, tam Romae occidentalis quam hujus regiae urbis, et Alexandriae, et Theopolis, et Hierosolymorum, et omnes sub iis constituti religiosissimi episcopi, uno ore apostolicam fidem et traditionem praedicant. Qui igitur incontaminata communione in catholica ecclesia cum Dei amantissimis hujus sacerdotibus non participant, optimo jure vocamus haereticos. Tametsi enim Christianorum sibi nomen imponunt, eo tamen ipso quod a vera Christianorum fide pariter et communione seipsos separant, Dei se judicio subdi cognoscunt. Ac leges quidem quae de haereticis promulgatae sunt, omnibus manifeste existunt. Nos vero cum eos qui orthodoxam exosculantur fidem, et mordicus eam retinere conantur, amplius privilegium habere velimus, quam eos qui seipsos ab ovili Dei segregant, quando quidem justum non est ut aequalibus privilegiis haereticos dignemur cum orthodoxis, eapropter et ad praesentem legem respeximus. Ex quo enim praerogativam mulieribus dedimus in dotibus quidem, ut antiquioribus creditoribus praeferantur, et meliore loco sint, quanquam tempore vincantur; in donationibus vero propter nuptias, ut pro ratione temporum quibus factae sint hypothecarum jus habeant; omnibus in praesentia per hanc sacram legem nostram notum facimus quod et hanc praerogativam, et tacitas hypothecas, et omnia alia quae mulieribus in diversis privilegiis a nostris concessa sunt legibus, his solis praebemus, ut ex his fructum capiant, illorumque utantur beneficiis, quae diligentiam adhibent, quo magis rectam et adorandam fidem nostram (nempe catholicae et apostolicae Ecclesiae) retineant, et participent salutari in ea communione. Quae enim a sancta catholica et apostolica Dei Ecclesia seipsas separant neque incontaminata in ea communione cum Dei amantissimis hujus sacerdotibus participare sustinent, eas neutiquam volumus hujusmodi privilegiis perfrui. Nam si a Dei se muneribus separant, et a sancta et incontaminata se communione alienas faciunt, multo magis neque nos concesserimus ut privilegiis dignae habeantur, atque ex legum nostrarum applausu ac favore fructum percipiant. Quin potius beneficia e legibus profecta penitus ipsis inaccessa sunto, et omni privilegio a constitutionibus nostris ipsis concesso privabuntur. Licebit autem eis, ubi meliorem sententiam amplexae, et rectam veramque fidem exosculatae, neque non mordicus usquequaque eam retinere conatae fuerint, istiusmodi muneribus et privilegiis perfrui. His per universam imperii nostri ditionem obtinentibus et observandis principaliter quidem a Dei amantissimis sacerdotibus, deinde vero et a nostris magistratibus et judicibus, sive majores, sive minores existant, et insuper ab excellentia tua, ad quam et praesentem legem proferimus. Unde conveniens est ut judices apud quos vel contra mulieres, vel a mulieribus quaedam sibi privilegia vindicare volentibus, aliquae moventur lites, ad praesentis legis respiciant vigorem, et potentiam. Et si deprehenderint eas orthodoxae fidei non esse, neque incontaminata et adoranda illa communione in sancta catholica et apostolica Ecclesia cum venerandissimis hujus sacerdotibus participare, non concedant hisce ut privilegiis e nostris constitutionibus profectis perfruantur.

Quae igitur nobis placuerunt, et per hanc sacram declarantur legem, ea cognoscens excellentia tua, simul curae habeto, ut in movendis apud ipsam litibus observet, et effectui ac fini tradat, simul per solita edicta et proprias jussiones omnibus manifesta facito, tam in alma hac urbe, quam in provinciis, ut omnes cognoscant quantum nobis curae sit, tum vera in Dominum Christum verum Deum fides, tum subditorum nostrorum salus. Dat. II Kalend. Maii, Constant., d. n. Just. P. P. Aug., Basil. v. c. cons.

NOVELLA CXI. De tempore actionum quae sacris locis competunt. Imperator Justinianus Augustus Theodoto Orientalium praetoriorum praefecto.

Quod medicamenta morbis, hoc exhibent jura negotiis. Unde consequitur ut nonnunquam a judicio discordet effectus, et quod credebat conjectura prodesse, experimento inveniatur inutile. Probat igitur hoc praesentis etiam necessitas sanctionis, in qua privilegium ex religioso proposito sacrosanctis ecclesiis Dei et monasteriis, aliisque religiosis locis, constitutione nostra nuper indultum, necessaria correctione distinguimus. Dudum si quidem jusseramus ad centum illis annos exceptionis propagari curricula, per cujus licentiam sanctionis negotia quidem multa commota sunt, et velut antiquorum vulnerum obductae patuerunt iterum cicatrices. Sed eorum sanitas provenire non potuit, probationum scilicet difficultatibus impedita, quoniam per tantum saeculi magis quam temporis spatium, nec documentis integritas, nec actis fides, nec aetas valet testibus suffragari. Verum quia largitati nostrae causarum non occurrit angustia, cum ratione simul ac religione tractantes praedictum privilegium usque ad possibilem modum deducere, experimento retraximus. Et jubemus in negotiis quae ante hac triginta annorum removebat exceptio, nunc venerabilibus ecclesiis, monasteriis, et xenodochiis, necnon orphanotrophiis, et brephotrophiis, et ptochiis quadraginta annorum protelatio conferatur, salva scilicet circa alias personas et causas virtute quam semper tricennalis sibi praescriptio vindicabat, quoniam hanc decem annorum adjectionem solis (ut dictum est) religiosis locis, eorumque juri, vel contractibus indulgemus, ut sopitae hoc temporis spatio tam personales quam hypothecariae actiones in perpetuum conquiescant, nihil penitus aliis exceptionibus derogantes, sed tam in aliis quam triennio vim roburque tenentibus. In illis namque (ut dictum est) tantum negotiis religiosos contractus memorato quadraginta annorum privilegio volumus perfrui, in quibus eis centum annorum praerogativam constitutio nostra contulerat. Si quas plane causas ante hanc nostram constitutionem ab ecclesiis caeterisque sacris locis ubicunque commotas, judicialis sententia aut transactionum conventio terminavit, nolumus refricari, sed in reliquum illis hanc objici sanctionem, quas antehac sopitas octo lustrorum silentio moveri hactenus aut motas terminari non contigit. Illustris igitur et magnifica auctoritas tua, quae per hanc generalem legem nostra statuit aeternitas, edictis propositis ad omnium notitiam faciat pervenire. Dat. Kalen. Juniis, Constantinop. imperii, d. n. Justiniani A. PP. anno 15, Basilio v. c. cos.

NOVELLA CXX De alienatione et emphyteusi rerum ecclesiasticarum. Imperator Justinianus Augustus Petro gloriosissimo Orientalium praetoriorum praefecto.

Cum multae diversaeque leges de alienationibus, et emphyteusibus, et locationibus, et reliqua rerum ecclesiasticarum administratione promulgatae sint, visum nobis est omnia praesente complecti lege. Sancimus igitur ut qui sacrosanctae in urbe regia majoris ecclesiae, aut orphanotrophii, aut xenodochii, aut ptochotrophii, aut nosocomii, aut alterius venerabilis domus in regia civitate, aut ejus territorio constitutae (exceptis venerabilibus monasteriis) res gubernant, hi nullam licentiam habeant vendere aut donare, aut permutare, aut remunerandae donationis gratia dare, aut quacunque alia forma alienare vel rem immobilem, vel civilem annonam, vel rusticum mancipium, nisi cum imperiali domo instituatur permutatio, et quidem solum. Sed neque colonario jure dari aliquid permittimus. Emphyteuses vero a praedicta sacrosancta regiae urbis majore ecclesia et memoratis venerabilibus domibus celebrari jubemus, tum in persona ejus qui accepit, tum in aliis duobus ordine haeredibus, ut tamen ultra sextam partem subsistentis canonis nihil ei qui emphyteusim suscipit indulgeatur. De suburbanis autem quae ad sacrosanctam majorem ecclesiam et praedictas venerabiles domos in urbe regia vel ejus territorio constitutas pertinent, jubemus ut siquidem suburbana integrum et solidum canonem habeant in reditu, ab his qui ea ipsa venerabilia loca gubernant, dentur praedicto modo in emphyteusim, tam suscipienti, quam aliis duabus successionibus, neque aliqua in re fiat relevatio, sed potius augmentum. Si ea suburbana aliquem omnino reditum non habeant, licentiam praebemus venerabilium locorum dispensatoribus sub certa quantitate (uti praedictum est) dare ea in emphyteusim. Porro si quamlibet rem ab aliquo praedictorum venerabilium locorum emphyteutico jure dari, vel ad domum imperialem, aut sacrum nostrum aerarium, aut civitatem aliquam, aut curiam, aut aliam quamcunque venerabilem domum pervenire contigerit, licentiam praebemus venerabilium locorum dispensatoribus, a quibus initio celebrata fuit emphyteusis, quando ad unam aliquam praedictarum personarum hujusmodi pervenit emphyteusis, ut suam declarent sententiam intra biennium, velintne apud illos eam rem relinquere, ad quos pervenit, et annuum reditum qui pacto comprehensus est auferre, an resoluta emphyteusi, hanc recipere, si expediens hoc ipsis esse putaverint. Si qua vero loca sunt, vel ad sacrosanctam majorem ecclesiam, vel ad aliquam praedictarum venerabilium domuum pertinentia, in quibus antiquae domus collapsae existant, ex quibus nullus omnino reditus praebeatur, memoratae autem venerabiles domus, ad quas haec loca pertinent, exaedificare eas nequeant, licentiam damus ut harum curatores ea loca perpetuo jure emphyteuseos tradant. Ita tamen, ut emphyteusis aut in tertia parte pensionum, quae ex aedibus adhuc stantibus colligebantur, ex primordiis emphyteutici temporis procedat; aut si emphyteuta ea conditione loca accipere maluerit, ut prius aedificet, et dimidiam pensionum partem quae exinde aestimatione inita accedunt, praestet ei venerabili domui a qua ea ipsa loca suscipit, et hoc fieri concedimus. Utatur autem istiusmodi omphyteuta ex dirutis etiam aedibus illic inventis materiebus ac ruderibus. Caeterum si quis voluerit quamcunque rem immobilem usus nomine a sacrosancta regiae urbis majore ecclesia, aut una memoratarum venerabilium domuum accipere, non aliter hanc percipito, nisi protinus alteram rem venerabili domui a qua eam rem suscipit, jure dominii praebuerit, quae et tantumdem reditus habeat, quantum habet res quae illi datur, neque majoribus publicis praegravata sit praestationibus, ita ut post mortem, aut illud tempus in quod usus datio pacto convenit, quod tamen accipientis vitam non transcendat, utraque res in solidum, tam proprietate, quam usufructu ad eam venerabilem domum perveniat. Locationes quoque ab iisdem venerabilibus domibus contrahi concedimus, ad quotcunque annos contrahentibus placuerit, qui tamen triginta annorum spatium non transcendant. Quod si usu veniat ut aliqua praedictarum venerabilium locorum nomine publicarum contributionum, aut ob quamlibet aliam venerabili domui incidentem necessitatem indigeat pecuniis, licitum esto hujus dispensatoribus immobilem rem obligare, et in speciale pignus dare, ut creditor ipsam rem possideat, et inde fructus colligat, eosque sibi tam in ipsam creditam pecuniam reputet, quam etiam in usuras, non ampliores quadrantibus legitimae centesimae. Si vero aes alienum ejus venerabilis domus antistites dissolverint, aut creditori satisfactum sit ex fructibus, recurrito ea res denuo ad venerabilem domum unde et data fuit. Verum enim vero emphyteuses, et hypothecas, et quinquennium excedentes locationes contrahi volumus, a sacrosancta quidem regiae urbis majore ecclesia, sententia et consensu beatissimi hujus archiepiscopi et patriarchae, jurantibus ipso praesente et chartulariis, et Dei amantissimis ejus sacrosanctae majoris ecclesiae oeconomis, quod is contractus non ad fraudem et circumscriptionem ejus jurium fiat. In aliis autem venerabilibus domibus, siquidem chartularii sint, juranto et ipsi consimili modo praesente venerabilis domus antistite. Si chartularii non sint, ipsi venerabilium domorum antistites propositis sacrosanctis Evangeliis contractum celebranto, describentes in talia instrumenta cum jurejurando, quod contractus ad laesionem aut circumscriptionem venerabilis domus non fiat. Oeconomis certe, et orphanotrophis, et reliquarum venerabilium domuum dispensatoribus, atque insuper omnium chartulariis, et horum parentibus simul et liberis, et aliis vel genere ipsis, vel jure affinitatis conjunctis, interdicimus ne emphyteuses, aut locationes, aut hypothecas rerum iisdem venerabilibus domibus competentium, vel per se, vel per interpositam personam percipiant: scituris ipsis quod si quid ejus generis factum sit, non solum hoc invalidum erit, sed etiam universum patrimonium ipsorum, tam accipientium quam oeconomorum, et chartulariorum, et dispensatorum, quibus hi praedicto modo conjuncti sunt, post ipsorum mortem ad venerabilem domum unde rem susceperunt, pervenire jubemus. Atque haec quidem de sacrosancta majore ecclesia, et praedictis venerabilibus domibus in regia urbe et ejus territorio consistentibus disposuimus. Consequenter autem et in aliis sacrosanctis ecclesiis, et monasteriis, et xenonibus, et nosocomiis, ac reliquis venerabilibus domibus in omnibus provinciis nostrae reipublicae positis, neque non etiam monasteriis tam in urbe regia quam territorio ejus consistentibus definire nobis visum est. Licentiam igitur praebemus praedictis venerabilibus domibus, non solum ut rerum in mobilium ad se pertinentium temporariam emphyteusim contrahant, sed etiam ut in perpetuum eas jure emphyteutico tradant volentibus. Et quidem si sacrosanctae sint ecclesiae, aut aliae venerabiles domus, quarum gubernationem locorum episcopus vel per se, vel per venerabilem ejus clerum exsequatur, sententia ac consensu ejus hujusmodi contractus perficitor, jurantibus praesente eo oeconomis, et dispensatoribus, et chartulariis venerabilis ejus cleri, quod ex ea emphyteusi nihil damni venerabili inferatur domui. Quod si ptochia, aut xenones, aut nosocomia, aut aliae venerabiles domus sint, quae propriam gubernationem habeant, siquidem sancta ibi contingat esse oratoria, sententia majoris partis clericorum illic ministrantium, neque non etiam locorum antistitum. Si solummodo xenon, aut ptochium, aut nosocomium, aut alia venerabilis domus sit, antistes locorum contractum celebrato, jurantibus earum venerabilium domorum dispensatoribus in praesentia Dei amantissimi episcopi, a quo vel promoventur, vel ordinantur, quod nihil in eo contractu ad laesionem aut circumscriptionem earum venerabilium domuum fiat. In venerabilibus autem monasteriis praesules eorum cum majore parte monachorum illic ministeria obeuntium contractum perficiunto. Atque in praedictis sane omnibus jubemus ut cum jurejurando describatur in instrumento quod non ad laesionem aut circumscriptionem venerabilium domuum negotium conficiatur, et ea observatione sic procedente, relevatio non ultra sextam reditus partem fiat, quem res in emphyteusim data habet.

Quae vero de collapsis aedibus ad venerabiles domus in hac regia urbe positas pertinentibus superius disposuimus, ea et illic in venerabilibus domibus obtinere volumus. Sed et hoc de venerabilibus domibus disponere nobis visum est, ut si quae ex ipsis, sive pro tributis publicis, sive ex alia necessaria ei domui causa, debitis reddantur obnoxiae, neque fieri possit ut ex mobilibus rebus ea debita dissolvantur, primo quidem loco creditori res immobilis in speciale pignus dator, ut collectis ejus fructibus, reputet eos sibi partim in ipsam creditam pecuniam, partim in usuras non majores quadrantibus legitimae centesimae. Si eo modo debitum dissolvere nequeant, jubemus ut ab his quidem qui a sanctissimis ordinantur patriarchis, sive metropolitani, sive episcopi, sive archimandritae fuerint, sive orphanotrophi sive ptochotrophi, sive xenodochi, aut nosocomi, aut aliarum venerabilium domuum dispensatores, apud ipsos sanctissimos patriarchas, a quibus ordinantur aut promoventur, actorum monumenta conficiantur, et cum, jurejurando dispensatorum et consensu majoris partis eorum qui in his obeunt ministeria debitum insinuetur, quodque ex re mobili id ipsum dissolvi nequeat. Hi vero, qui a metropolitanis episcopis ordinantur, sive episcopi sunt, sive archimandritae, sive orphanotrophi, sive ptocotrophi, aut aliarum venerabilium domuum dispensatores, consimiliter apud ipsos metropolitanos episcopos hujus modi monumenta conscribunto. Apud illos item episcopos, qui vel a patriarchis, vel metropolitanis episcopis ordinantur, et habent sub jurisdictione sua aut monasteria, aut ptochia, aut xenonas, aut nosocomia aut alias venerabiles domos, consimili modo monumenta conficiuntor. Ita tamen, ut sive apud patriarchas, sive apud metropolitanos, sive apud alios episcopos id genus monumenta conficiantur, nullum pro iis dispendium aut sumptum venerabiles domus sustineant. Propterea enim nolumus ut de caetero apud provinciarum praesides, aut locorum defensores a memoratis personis seu domibus ejusmodi monumenta conficiantur, ne quod exinde sustineant dispendium. Simul atque vero haec ita apud memoratos sanctissimos patriarchas, et metropolitanos, aut alios episcopos secuta fuerint, tunc praedicti aere alieno oppressae venerabilis domus dispensatores per viginti dies scriptum aliquod in publico civitatis loco proponunto, et eo modo rem immobilem emere volentes provocanto, ut qui plus praebiturus est, is caeteris praeferatur. Quae si omnia ita processerint, celebrator venditio, pretio rei omnibus modis pro aere alieno dando, ut emptor non aliter eam rem firmiter tenere possit, nisi pretium pro ipso solvatur debito, et hoc expresse cum jurejurando in syngrapham emptionis describatur, quodque nihil ad laesionem aut circumscriptionem venerabilis domus fiat. Si praedicto modo ejus rei venditor non fuerit inventus, jubemus ut cui ab aliqua praedictarum domuum debetur, is eo jure, quod pro soluto dicitur, hanc ipsam possessionem capiat, justa et exquisita aestimatione inita, addita item pretio decima parte totius aestimationis ad eamdem quantitatem: capiatque rem creditor pro soluto, firmo eam dominio possessurus. Ita tamen, ut dispensatores debito oppressae venerabilis domus, et major pars in ea ministrantium hujusmodi venditionibus consentiant. Quae vero immobilis res in hoc traditur, ea non ad optionem creditoris, sed aequabili mediocritate partim inter fertiles, partim inter steriles venerabilis domus possessiones, et harum reditus, neque non tributorum, et reliqui status ac qualitatis detur. At si quis episcopus, aut oeconomus, aut dispensator cujuscumque venerabilis domus, sive in regia urbe, sive in provinciis positae, pecunias mutuo desumpserit, aut posthac desumet, iubemus ut neque ipsi venerabili hoc domui imputent, nisi prius ostenderint quod in usus praefatae venerabilis domus haec processerint; neque creditor aut haeredes ejus aliquam pro iis contra venerabilem domum actionem habeant, nisi prius ostenderint quod in causas venerabili domui competentes hae pecuniae profecerint; sed actiones suas contra eum moveant qui pecunias mutuo sumpsit, aut haeredes ejus.

Hoc quoque jubemus, ut excepta sacrosancta regiae urbis majore ecclesia, et venerabili orphanotrophio, et xenonibus, et ptochiis in urbe regia aut territorio ejus existentibus, liceat omnibus sacrosanctis ecclesiis, et venerabilibus domibus, neque non etiam monasteriis, tam in urbe regia quam in diversis provinciis positis, permutationes inter se rerum facere, cum utrique venerabili domui conservatur indemnitas consentientibus in hunc contractum, sive interveniente scriptura, sive per confessiones apud sancta Dei eloquia propositas, non solum utriusque venerabilis domus dispensatoribus, sed etiam majore parte eorum qui ibi ministerium habent. Quae vero a domo imperiali ad quamcumque venerabilem domum pervenerunt, aut posthac perventurae sunt, eas nullo modo vendere, aut pignori opponere, aut permutare, aut omnino alienare concedimus, neque si venerabiles id domus inter se faciant. Quia vero cognovimus quod ab aliquibus monasteriorum quoque alienationes fiant in hoc, ut a sacrata forma ad privatam et profanam transformentur conversationem, et hoc omnibus modis prohibemus. Quod si tale aliquid factum inveniatur, praebemus licentiam religiosissimo ejus loci episcopo ut id monasterium vindicet, et ad veterem formam reducat. Porro si qua praedictarum venerabilium domuum tum in regia urbe, tum in provinciis existentium, excepta sacrosanta regiae urbis majore ecclesia, possessionem habeat multis praestationibus publicis gravatam, ex qua nullus reditus inferatur venerabili domui, licentiam praebemus ejus venerabilis domus dispensatoribus ut talem possessionem, quocunque velint modo, ad ejus venerabilis domus utilitatem alienent: monumentis videlicet et in hac alienatione apud eos conficiendis, a quibus hujusmodi locorum dispensatores promoventur, aut ordinantur; et ad sanctas Scripturas jurantibus, tam ejusmodi venerabilis domus antistitibus, quam majore parte eorum qui ibi ministeria obeunt, quod neque per proditionem, neque ad gratiam, neque qualibet circumscriptione fiat alienatio, sed ut indemnitas ei venerabili domui conservetur. Atqui oeconomis, et dispensatoribus, et chartulariis quarumcunque venerabilium domuum, neque non eorum parentibus, ac liberis, et aliis, qui genere, aut affinitatis jure illis conjuncti sunt, locationes, vel emphyteuses, vel emptiones, vel hypothecas rerum immobilium ad eas venerabiles domos pertinentium subire vel per se, vel per interpositam personam, quemadmodum et in iis qui in regia urbe sunt, iisdem poenis interdicimus.

Si quis vero colonus, aut emphyteuta ex rebus vel ad sacrosanctam majorem ecclesiam, vel aliam venerabilem domum ubicumque locorum nostrae reipublicae positam pertinentibus aliquam, quam accepit, aut posthac acceperit, deteriorem fecerit, vel per biennium confessum et pacto conventum emphyteuticum, aut pensionarium canonem non intulerit, damus licentiam venerabili domui, a quo locatio aut emphyteusis celebrata fuit, ut tam praeteriti temporis debita, et veterem statum ac qualitatem locatae seu in emphyteusim datae rei exigat, quam emphyteusi aut locatione depellat eum qui neque meliorationum nomine contra venerabiles domos actionem aliquam movere possit. Caeterum si depellere eum dispensatores harum nolint, exigi quidem ab eo praecipimus ea quae ex conductione aut emphyteusi debere cognoscitur. Tantisper autem, dum praefinitum tempus exeat, datam sibi rem is obtineat, si pacto conventa praestet. At si diffugiat, licentiam praebemus earum venerabilium domuum antistitibus, ut venerabilibus domibus ex illius bonis indemnitatem asserant, nequeunte eo ne hac quidem parte aliquid de meliorationibus proponere.

Sacrosanctis ecclesiis Odessi et Tomensis civitatum permittimus, ut res immobiles pro captivorum redemptione alienent, nisi ea conditione quaepiam ipsis possessiones datae sunt, ne ullo pacto alienentur. Hoc quoque concedimus, ut sacrosancta Hierosolymorum Ecclesia licentiam habeat domos ad se pertinentes, et in ipsa sancta civitate positas vendere; sed non minore pretio quam quantum ex ipsis pensionibus per quinquaginta annos possit colligi, ut ex harum pretio meliores reditus comparentur. Enimvero si qui cuicunque venerabili domui, sive in regia civitate, sive in provinciis positae steriles possessiones donaverint, aut vendiderint, aut alio modo praestiterint, aut reliquerint, jubemus ut nullum pro iis rebus damnum venerabilis domus ad quam talis pervenit possessio sustineat, aut tributorum nomine, vel quacumque alia de causa praegravetur, sed omne id onus in eos qui dederunt haeredesve eorum devolvatur, cogendos recipere hujusmodi possessiones, et de patrimonio suo omne dispendium venerabili domui ex hac illi causa proveniens restituere. Sed et si hujusmodi dolus in ea re subsequatur, ut pro eo venerabili domui certa detur pecuniae summa, jubemus ut et hanc sibi ea venerabilis domus lucro habeat. Steriles autem res ei qui dedit aut omni modo haeredibus ejus restituant. Ad haec jubemus ut nulla sacrosanctis ecclesiis, aut aliis venerabilibus locis, tam in regia urbe quam in omnibus reipublicae nostrae provinciis positis, necessitas inducatur ut steriles aut fertiles possessiones ubicunque locorum sitas emant, ne per hanc occasionem vel eas quas habent, obligare deprehendantur. Insuper si quis rem immobilem velit usus nomine ab aliqua praedictarum venerabilium domuum (quemadmodum et superius de venerabilibus domibus in regia urbe positis disposuimus) capere, non aliter hanc capito, nisi protinus alteram rem venerabili domui a qua eam rem capit, jure dominii praebeat, quae et tantumdem reditus habeat quantum res habet quae ipsi datur, neque gravioribus praestationibus publicis gravata sit, ut post illius mortem, aut tempus ad quod datum usum durare placuit, non transcendens videlicet accipientis vitam, utraque res tam proprietate quam usufructu ad eamdem venerabilem domum perveniat. Atque haec quidem de immobilibus rebus praecepimus. De sacris vero vasis quae ad eamdem sacrosanctam regiae urbis majorem ecclesiam, aut ad alia oratoria ubicunque locorum nostrae reipublicae posita pertinent, generaliter disponimus ut non aliter haec vendantur, opponanturve pignori, quam pro captivorum redemptione. Sane si plura vasa in una aliqua memoratarum venerabilium domuum sint, quae necessarium de se usum non praebeant, et usu veniat, ut ejusmodi venerabilis locus aere alieno gravetur, neque suppetant aliae res mobiles, ex quibus aes alienum restitui debeat, licentiam eis damus ut confectis (sicut superius dictum est) actorum monumentis, quae vasa supervacua inveniuntur, ea aut aliis venerabilibus locis quae his opus habent vendant, aut conflent, et similiter vendant, pretiumque eorum ad dissolvendum aes alienum conferant, ne res immobiles alienentur.

Si contra ea quae praesente a nobis lege interdicta sunt contractus aliquis in rebus mobilibus quae ad unam aliquam praedictarum venerabilium domuum pertinent celebretur, non tantum sacrosanctae ecclesiae, aut venerabili domui ea res, in qua tale quid subsecutum est, cum medii temporis fructibus restituitor, sed etiam pretium, aut quod remunerandae donationis, aut permutationis, aut alterius cujuscunque causae nomine datum est, apud ipsam remaneto. Quod si emphyteusis contra interdicta nostra peracta sit, jubemus ut et sacrosanctae ecclesiae aut venerabilibus locis ea res reddatur, et praeterea emphyteuticum, secundum quod placitum est, praestetur, finiaturque pactum secundum virtutem emphyteuticalium instrumentorum. Si res ecclesiastica, aut alterius venerabilis domus donata sit, tam ipsa eidem sacrosanctae majori ecclesiae, aut aliis venerabilibus domibus cum medii temporis fructibus reddatur, quam etiam alterum tantum, quod aestimatione eam rem aequet. Si haec contra pignus datum fuerit, creditor et debitum amittito, et eam rem venerabili domui restituito, tabellionibus qui contra hanc nostram legem talibus inservire instrumentis praesumpserint, perpetuo condemnandis exsilio. Postremo si quid ante hanc legem secundum veteres constitutiones factum est, jubemus ut hoc omnibus modis suum robur obtineat. Omnia vero quae contra veteres facta sunt leges, subverti sancimus; et res quae contra earum tenorem datae fuerunt, venerabilibus domibus restitui. De caetero autem omnia secundum praesentem fieri legem decernimus, vacantibus posthac omnibus aliis constitutionibus, quae in hujusmodi casibus antea promulgatae sunt. Quae igitur per praesentem in perpetuum valituram legem nostra sanxit tranquillitas, ea studeto excellentia tua insaucia et inconvulsa conservare, edictis consuetis et solemnibus locis per decem dies proponendis, nullis tamen jussionibus per hanc causam in provincias destinandis. Nos enim providebimus quomodo absque subditorum collatorumque laesione omnibus praesens nostra generalis constitutio insinuetur. Dat. VII Id. Maii, Constantinop., d. n. Just. PP. Aug., Basilio v. c. cons.

NOVELLA CXXIII. De ecclesiasticis diversis capitulis. Imperator Justinianus Augustus Petro gloriosissimo magistro sacrorum nostrorum officiorum.

De dispensatione, et privilegiis, aliisque diversis capitulis earum rerum quae ad sacrosanctas ecclesias et alias venerabiles domos pertinent, nonnulla jam ad certam redegimus formam. In praesentia vero ea quae religiosissimos concernunt episcopos, clericos, et monachos, in diversis pridem disposita constitutionibus, hac lege cum competente nobis correctione complecti visum est. Nam si leges civiles, quarum potestatem fidei nostrae Deus pro suo erga homines amore concredidit, per omnia firmas ac stabiles conservari ad subditorum securitatem studemus, quanto plus studii debemus circa sacrarum regularum et divinarum legum observationem reponere, quae pro salute animarum nostrarum definitae et constitutae sunt? Qui enim sacros observant canones, hi Domini Dei potiuntur auxilio; et qui in hosce praevaricantur, ii seipsos condemnationi subjiciunt. Majori autem condemnationi obnoxii erunt religiosissimi episcopi, quorum fidei commissa est canonum inquisitio et custodia, si quid in his transgressum inultum reliquerint. Sacris sane canonibus non observatis, varias contra clericos, et monachos, ac nonnullos episcopos interpellationes suscepimus, quod secundum sacros canones vitam non instituant. Alii etiam ne ipsas quidem sacrae oblationis et sacri baptismatis preces scire dicuntur. Dei itaque judicium revolventes in animo, in unoquoque horum quae renuntiata nobis sunt, quaestionem et correctionem canonice jussimus procedere. Nam si generales leges ea quae perperam admittuntur a laicis non concedunt sine quaestione et vindicta relinqui, quomodo ea quae a sanctis apostolis et patribus ad fidelium hominum salutem regulariter disposita sunt, despici sustineamus? Multos praeterea ex hoc deprehendimus in peccata incidisse, quod synodi religiosissimorum sacerdotum secundum ea quae a santis apostolis et sanctis Patribus praefinita sunt non celebrentur. Namque si id observatum fuisset, unusquisque reveritus subeundam a se in synodo redargutionem, studuisset utique et sacra ediscere ministeria, et honeste vivere, ne condemnationi subjiceretur sacrorum canonum. Sed et illud plerisque non parvam delinquendi occasionem praebuit, quod episcopi ac presbyteri, neque non diaconi, et reliqui clerici sine examinatione et de recta fide et vitae honestate testimonio ordinentur. Nam si illi quibus negotium datum est orandi pro populo, indigni ministerio Dei inventi fuerint, quomodo pro populi delictis placare Deum poterunt? Quod vero ordinationes sacerdotum conveniat cum summa fieri diligentia, docet nos inter sanctos habitus Gregorius Theologus, santos apostolos et sacros secutus canones. Ita enim dicit in magno Apologetico: « Quis autem ad Pauli se regulas et praescripta dimetiens quae de episcopis et presbyteris fecit, ut sobrii sint, modesti, non vinolenti, non percussores, instructi ad docendum, irreprehensibiles in omnibus, et nihil cum improbis habentes commercii, non deprehendat multum se ab hac regularum rectitudine discrepare? » Et rursus idem sic dicit: « Mundum prius esse oportet, deinde mundare; instructum sapientia, atque ita ad sapientiam instruere; lucem fieri, et illuminare; appropinquare Deo, et alios ad Deum adducere; sanctum esse, et sanctificare; deducere, sed cum manibus; dare consilium, sed cum prudentia. » Et rursus idem in sanctis habitus Gregorius de iisdem in eadem oratione hoc scribit: « Quis, obsecro, quasi figlina uno eodemque die fingat veri ministerii antistitem, qui cum aliis angelis stationes habeat, cum archangelis laudes Deo dicat, cum Christo sacerdotali fungatur munere? » Et per haec quidem ostendit Theologus quales ad sacerdotium promoveri oporteat. De his vero qui indigne ordinantur, idem haec dicit in eadem oratione: « Qui cum nihil antea in sacrum Dei alveare intulerint, nihil antea laboris ad id quod pulchrum est assequendum sustinuerint, simul discipuli et magistri pietatis designantur, et prius quam purgentur ipsi, purgant: heri sacrorum direptores, hodie sacerdotes; heri a sacris alieni, hodie sacrorum principes: veterani malitia, tyrones pietate, beneficio humanae gratiae, non spiritus. » Quod autem eos qui alteram duxerunt uxorem sacri canones clericos esse prohibeant, in sanctis etiam habitus Basilius docens, ita inquit: « Eos qui nuptias iterarunt, canon exclusit ministerio. » Atque haec quidem inter sanctos habitus Basilius. In tantum autem sancti Patres pro sacerdotio gesserunt curam, ut hi qui Niceae convenerunt ita se habentem canonem ediderint: « Interdixit in universum magna synodus, ne cui vel episcopo, vel presbytero, vel diacono, vel qui omnino in clero constitutus sit, liceat ascititiam secum uxorem habere, praeter matrem, aut amitam, materteramve, aut quae solae personae suspicionem effugiunt. »

Sequentes igitur ea quae sacris definita sunt canonibus, pragmaticam legem facimus, per quam sancimus ut quoties opus fuerit ordinare episcopum, coeant in unum clerici et primates civitatis, cui episcopus ordinandus est, et propositis Evangeliis, de tribus personis decreta faciant; et quisque eorum juret per sacra eloquia, idque ipsis decretis inserant, quod neque per largitionem, neque promissionem, aut amicitiam aut gratiam, aut quamcunque aliam affectionem, sed quod sciant ipsos rectae et catholicae fidei, ac honestae vitae, esse et supra tricesimum quintum aetatis annum, hoc elegerint; et quod neque uxorem, neque filios quempiam ipsorum habere sciant, aut concubinam, aut naturales liberos noverint ipsos habuisse, aut habere; sed et si quis ipsorum prius uxorem habuerit, tamen eam solam, et neque viduam, neque sejunctam a viro, neque sacris canonibus interdictam habuerit; sed neque curiae muneribus addictum, neque cohortalem esse aliquem ex his noverint qui decretis electus est: praeterquam si curiae muneribus addictus, aut cohortalis, non minus annis quindecim, monachicam in monasterio vitam extra omnem calumniam transegerit videlicet: observatione quae prius a nobis dicta est, per facienda de ipsis decreta, et in his personis custodienda, ut ex tribus illis personis quae decretis hoc modo eliguntur, melior ordinetur, electione et judicio ejus qui ordinandi jus habet. Curialis vero vel officialis qui (sicut dictum est) quindecim annis in monasterio conversatus est, et ad episcopatum provocatus, liber a propria fortuna sit: ita tamen, ut liberatus a curia, quartam substantiae suae partem sibi retineat, reliquis ejus rebus secundum nostram legem curiae et publico vindicandis. Damus autem licentiam decreta facientibus, si quempiam laicorum dignum memorata electione esse putant, ut hunc cum aliis duobus clericis aut monachis eligant, quo magis si laicus hoc modo ad episcopatum eligatur, non repente episcopus ordinetur; sed primo clericis non minus tribus mensibus connumeretur, et ita sanctas regulas et quotidianum ecclesiae ministerium edoctus, episcopus ordinetur. Qui enim alios debet docere, post ordinationem ab aliis doceri non debet. Si vero (ut evenit) in quibusdam locis non inveniantur tres personae ad talem electionem opportunae, liceat decreta facientibus in duabus et in una persona decretum facere, omnes tamen dicta a nobis habentes testimonia. Si vero qui debent episcopum eligere cito ipsa decreta intra menses sex id ipsum non faciant, tunc periculo propriae animae ille quem ordinare convenit episcopum ordinet, omnibus aliis quae praediximus observandis. Exigatur autem prius ab eo qui ordinandus est, per eum qui ordinat, libellus cum propria illius subscriptione, quae rationem rectae ejus fidei comprehendat. Pronuntiet autem is sacram etiam oblationem quae in sancta sit communione, et cum caeteris precibus eas quoque quae in sacro proferuntur baptismate. Subeat insuper is qui ordinatur jusjurandum per sanctas Scripturas, quod neque per se, neque per aliam personam quidquam dederit, aut promiserit, aut postea daturus sit, vel ei qui ipsum ordinat, vel his, qui pro ipso decreta confecerunt, vel cuiquam alii omnium, conferendae in ipsum ordinationis nomine. Si quis contra memoratam observationem episcopus ordinatus fuerit, tam ipse omnibus modis episcopatu ejiciatur, quam etiam is qui haec contra ordinare praesumpserit, segregetur anno uno a sacro ministerio, et omnis ejus substantia, quae quolibet tempore aut modo in ejus dominium deducta est, propter culpam, quam fecit, dominio ecclesiae, cujus episcopus est, vindicetur. Caeterum si quis contra eum qui episcopus aut presbyter, aut diaconus, aut alius clericus, aut etiam praesul monasterii ordinandus est, accusationem aliquam instituat quacunque de causa, quae possit secundum leges aut canones ejus impedire ordinationem, differtor hujusmodi ordinatio, et interponitor prius examinatio accusationis, praesente etiam accusatore, et ea quae ab ipso in crimen delata sunt ad terminum usque persequente. Imo quamvis accusator se absentet, aut moras nectat, nihilominus sic quoque is qui ordinationem facturus est, intra menses tres, exactissimam ea de re quaestionem habeto. Et siquidem eum qui accusatione in crimen vocatus fuit, sive secundum sacros canones, sive secundum nostras leges obnoxium invenerit, prohibetor ordinatio. Si vero innoxius apparuerit, celebrator ordinatio, sive praesente, sive absente accusatore. Accusator autem, sive praesens non probaverit, sive institutam accusationem deseruerit, siquidem clericus sit, proprio gradu depellitor; si laicus, competentem coercitionem sustineto. At si quis accusatum ante examinationem ordinaverit, tam qui ordinavit quam qui ordinatus est, uterque sacerdotio depellitor.

Prae omnibus autem illud custodiri sancimus, ut nemo per largitionem auri aut aliarum rerum ordinetur episcopus. Si quid tale delinquatur, tam qui dant quam qui accipiunt, et mediatores eorum, ipsi seipsos condemnationi secundum divinas Scripturas et sacros canones subjiciunt. Ac propterea tam is qui dat quam qui accipit, et mediator existens, a sacerdotio aut clericali honore removetor. Quod vero per hanc causam datum fuerit, illi ecclesiae vindicator cujus sacerdotium voluit redimere. Si mundanus sit, qui per hanc causam accipit, aut mediator in negotio factus est, datas res in duplum ab eo exigi jubemus, vindicandas scilicet ecclesiae. Non solum autem quae hoc modo data sunt vindicari praecipimus, sed etiam omnem cautionem pro hoc quocunque modo expositam, et pignorum ac fidejussoris obligationem, omnem denique aliam quamcunque actionem vacare sancimus. Atque insuper qui promissionem acceptavit, non solum confessionem reddito, sed etiam alterum tantum quantum confessione continetur exigitor, quod ipsum dari debet ecclesiae. Si quis tamen ex episcopis, sive ante ordinationem suam, sive post ordinationem, voluerit proprias res suas aut ex iis partem ecclesiae cujus sacerdotium suscepit offerre, non solum id non prohibemus, et omni eum condemnatione ac poena praesentis legis liberum esse sancimus, sed etiam omni laude dignum judicamus, quandoquidem id non emptio, sed oblatio est.

Pro consuetudinibus vero illa solum ab his qui episcopi ordinantur praeberi concedimus, quae ordine deinceps praesente comprehenduntur lege. Jubemus igitur ut beatissimi quidem archiepiscopi et patriarchae, hoc est senioris Romae, Constantinopolis, Alexandriae, Theopolis, et Hierosolymorum, si consuetudo habeat ut episcopis aut clericis in eorum ordinatione minus quam viginti librae auri dentur, ea sola praebeant quae consuetudo agnoscit. Si plus ante hanc praebebatur legem, ne quid ultra viginti libras auri praebeatur. Metropolitani vero qui a synodo sua vel a beatissimis ordinantur patriarchis, neque non omnes alii, qui aut a patriarchis, aut a metropolitanis ordinantur, si quidem ejus ecclesia qui ordinatur non minus in reditu habeat quam triginta libras auri, dent pro enthroniastico quidem solidos centum; notariis vero ordinantis et aliis qui illi in ministerio sunt, et ex more capiunt, solid. CCC. Si vero ecclesiae reditus minus quidem in annum conferunt quam triginta libras auri, non minus autem libris decem, pro enthroniasticis quidem solid. CC; aliis autem omnibus qui ex more capiunt, solid. C. Sin minus quam decem, non minus autem quinque auri libris ecclesiae reditus esse contingat, dent pro enthroniasticis quidem solid. L; omnibus autem aliis qui ex more capiunt, solid. LXXV. Si minus quam quinque, non minus autem tribus libris auri in reditu habeat, praebeant quidem pro enthroniasticis solid. XVIII; omnibus autem aliis qui ex more capiunt, solid. XXIV. Si minus tribus, non minus autem duabus libris in quantitate redituum ecclesiae inveniatur, dent pro enthroniastico quidem, solid. XII; pro omni vero alia consuetudine, solid. VI. Episcopum enim ecclesiae quae minus in reditu habet quam duas auri libras, nequo pro enthroniasticis, neque pro quacunque alia consuetudine dare aliquid concedimus. Haec autem quae praeberi disposuimus, primus presbyter ordinantis episcopi et archidiaconus suscipientes, inter eos qui ex more capiunt dividunto. Haec igitur jubemus omnibus observari modis, ne per hujusmodi occasiones ecclesiae praegraventur debitis, et sacerdotia fiant venalia. Certe si quis ultra quantitatem a nobis definitam, enthroniasticorum aut consuetudinum nomine, quocunque modo capere aliquid praesumpserit, jubemus ut quod amplius acceperit, id in triplum ex bonis ejus vindicetur ecclesiae illius qui dedit. Atque haec quidem de ordinatione episcoporum dicta sunt. Post ordinationem vero tam servili quam ascriptitia fortuna episcopos liberos esse jubemus, nisi decurio aut cohortalis praeter praedictam observationem ordinatus sit. Ejusmodi enim remotos ab episcopatu, curiae aut cohorti suae restitui jubemus, ne qua ex tali fortuna sacerdotio oboriatur contumelia. Illos autem qui ante hanc nostram legem ex curiali fortuna ordinati inveniuntur episcopi, sancimus quidem ut hujusmodi fortuna liberi sint, sed legitimam partem ex bonis suis assignent curiae et publico. Ita sane, ut nullum ecclesiastica jura detrimentum sustineant in rebus, quas post episcopatum insuper quaesitas ad eorum ecclesiam pertinere disposuimus. Quod si contingat ut is qui ordinatur episcopus sub patris sui potestate sit, ex ipsa ordinatione sui juris esto.

Porro Dei amantissimos episcopos et monachos nulla lege tutores aut curatores cujuscunque personae fieri concedimus. Presbyteros autem, et diaconos, et subdiaconos, si jure ac lege cognationis ad tutelam aut curam vocentur, ejusmodi munus suscipere concedimus, si tamen intra menses quatuor exinde numerandos ex quo vocati sunt, apud competentem judicem scripto declaraverint id se munus propria voluntate suscepisse. Et si (ut probabile est) eorum aliquis hoc fecerit, nullum ex hoc praejudicium circa aliam tutelam aut curam sustineto. Sed neque susceptorem, aut exactorem publicarum contributionum, aut conductorem vectigalium, vel alienarum possessionum, aut curatorem familiae, aut dispensatorem, aut procuratorem litis, aut fidejussorem pro his causis esse episcopum, aut oeconomum, aut cujuscunque gradus alium clericum aut monachum, concedimus, sive suo, sive ecclesiae, aut monasterii nomine id subeat, ne per hanc causam sacris aedibus infligatur damnum, et divina impediantur ministeria. Caeterum si ecclesiis aut monasteriis aliquae adjacere inveniantur possessiones, velintque venerabilium domuum dispensatores in conductionem aut emphyteusim eas accipere, tunc si omnes clerici et monachi de hujusmodi causis, aut in ipso instrumento, aut sub actorum confectione, et consentiant, et declarent, ad utilitatem venerabilium domuum hoc fieri, procedere et id genus conductionis seu emphyteuseos concedimus. Sed et ipsis sacrosanctis ecclesiis et reliquis venerabilibus domibus licentiam damus ut conductiones et emphyteuses inter se celebrent: consimiliter et clericis, ut suarum ecclesiarum possessiones conducant et gubernent, sententia tamen episcopi et oeconomi concedimus, exceptis personis quas per alteram legem hoc facere prohibuimus. Si quis contra praedicta aliquid egerit, si quidem episcopus sit, omnes res ejus quae ex quacunque causa aut persona, sive ante episcopatum, sive post episcopatum ad ipsum pervenerunt, ecclesiae ejus vindicari sancimus. Si vero oeconomi, aut alii clerici sint, qui in hoc deliquerunt, poena ab ipsis pecuniaria, quam episcopus eorum probaverit, exigitor, vindicanda ecclesiae, quando et hi qui vectigalium aut cujuscunque possessionis conductionem, aut publicorum tributorum susceptionem profligationemve, aut curam familiae illorum fidei crediderunt, aut pro memoratis causis fidejussores eos acceperunt, nullam contra ecclesiam, aut monasterium, aut res ejus, aut dispensatores, aut etiam contra eas personas quarum fidem secutae sunt, aut facultates, aut fidejussores earum actionem habituri sint. Quin si quid publico damni obvenerit, illi qui publicarum contributionum aut vectigalium susceptionem, aut conductionem, aut profligationem memoratis personis crediderunt, aut fidejussores eos susceperunt, hoc ipsum ex propria substantia restituere compellentur.

Praeterea nulli magistratuum licebit Dei amantissimos episcopos cogere, ut perhibendi testimonii causa in ejus prodeant; sed judex mittito ad eos aliquod ex personis ipsi apparentibus, ut propositis sanctis Evangeliis, prout sacerdotes decet, dicant quae noverunt. Sed neque ut episcopus pro pecuniaria aliqua aut criminali causa ad civilem militaremve magistratum invitus perducatur, sistaturve sine imperiali jussione concedimus: sed magistratus qui hoc vel scripto vel sine scripto mandare praesumpserit, post cinguli detractionem viginti librarum auri poenam persolvito, dandam ecclesiae cujus episcopus perductus, aut sisti jussus est: consimiliter exsecutore quoque post cinguli detractionem tam tormentis subjiciendo, quam in exsilium mittendo.

Interdicimus autem Dei amantissimis episcopis, ne proprias deserant ecclesias, et in alias proficiscantur provincias. Sed et si hujus agendi necessitas aliqua incidat, non aliter, nisi cum litteris beatissimi eorum patriarchae aut metropolitani, aut imperiali videlicet jussione hoc faciant: ita sane, ut ne illis quidem episcopis qui sub beatissimo archiepiscopo Constantinopolitano et patriarcha constituti sunt, sine ejus mandatu, aut nostra jussione ad regiam venire urbem liceat. Quod si eo modo episcopus quocunque loci peregrinetur, non amplius uno anno ecclesiam suam relinquito. Episcopi vero, qui ad regiam (ut dictum est) urbem accesserint, cujuscunque dioeceseos sint, ante omnia beatissimum archiepiscopum Constantinopolitanum et patriarcham adeunto, atque ita per ipsum ad nostram ingrediuntor tranquillitatem. Qui vero contra nostram dispositionem vel peregrinantur, aut ultra praefinitum anni tempus extra ecclesiam suam alibi commorantur, his primum quidem non subministrantor ab ecclesiae suae oeconomis sumptus: deinde citantor sacerdotum litteris, sub quibus censentur, ut ad ecclesias suas revertantur. Si reverti differant, secundum sacros evocantor canones. Et nisi intra tempus a sacerdotibus praefinitum ad ecclesias suas revertantur, ipsi quidem ab episcopatu depelluntor, alii autem meliores in ipsorum locum ordinantor pro tenore praesentis legis. Eodem hoc obtenturo et in clericis, cujuscunque gradus fuerint seu ministerii. Quia vero quod a sacris dictum est canonibus de sanctissimorum episcoporum synodis, quae per singulas celebrari debent provincias, hucusque observatum non est, maxime necessarium fuerit ad rectam id denuo viam reducere. Ac sancti quidem apostoli et Patres definierunt ut bis per singulos annos religiosissimorum sacerdotum seu episcoporum in quaque provincia celebrarentur synodi, et quae suppullularent, examinarentur, potirenturque competenti correctione: hoc est altera quidem quarta feria sanctae Pentecostes, altera vero in mense Septembri. Nos autem ex hujusmodi negligentia multos variis implicitos peccatis invenerimus, jubemus ut omnibus modis in quaque provincia per singulos annos, vel in mense Julio, vel Septembri, una synodus celebretur, coeantque in unum apud beatissimos quidem patriarchas illi qui ab iis ordinantur, neque jus habent alios ordinare episcopos; apud religiosissimos vero cujusque provinciae metropolitanos hi qui ab ipsis ordinantur: quo magis motae causae, et quae ab aliquibus denuntiantur vel occasione fidei, vel canonicarum quaestionum vel administrationis rerum ecclesiasticarum, vel de episcopis, aut presbyteris, aut diaconis, aut aliis clericis, vel de monasteriorum praesulibus, aut monachis, vel de reprehensibili vita, aut aliis quae correctionem desiderant, agitentur juxta et convenienter examinentur, neque non correctio iis adhibeatur quae sacris canonibus et nostris conveniat legibus. Non tantum autem haec quaerantur in synodis per singulos annos celebrandis: sed etiam quotiescunque aliquis vel sacerdotum, vel clericorum, vel praesulum, vel monachorum, vel de fide, vel de turpi vita, vel quod contra sacros aliquid canones peregerit, accusatus fuerit. Et si quidem is qui accusatur episcopus fuerit hujus metropolitanus, ea quae proferentur examinato; si vero metropolitanus beatissimus archiepiscopus sub quo censetur; si presbyter, aut diaconus, aut alius clericus, aut praesul monasterii, aut monachus, religiosissimus episcopus, sub quo hi censentur, delata in accusationem examinato. Et veritate comprobata, unusquisque pro modo delicti canonicis censuris subjicitor judicio ejus qui causae examinationem accommodat. Atque haec omnia non tantum obtinento in iis episcopis et clericis, neque non praesulibus, qui posthac ordinabuntur, sed etiam in iis qui modo sunt, si quis (quod licet conjicere) de certis causis per sacros canones nostrasque leges prohibitis accusetur. His enim ita observatis, laici quoque magnum circa rectam fidem et honestam vitam profectum, atque in melius emendationem promerebuntur. Ad haec jubemus ut omnes episcopi pariter et presbyteri non tacito modo, sed clara voce, quae a fideli populo exaudiatur, sacram oblationem et preces in sancto baptismate adhibitas celebrent, quo majore exinde devotione in depromendis Domini Dei laudibus audientium animi efferantur. Ita enim et divus Apostolus docet, dicens in prima ad Corinthios Epistola: Enim vero si solummodo benedicas spiritu, quomodo qui privati locum implet dicet ad gratiarum actionem tuam Deo ipsum Amen, quandoquidem quid dicas non videt? Tu quidem pulchre gratias agis, alter autem non aedificatur. Et rursus in epistola ad Romanos sic inquit: Corde quidem creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem. His igitur de causis convenit ut inter caeteras preces et ea quae in sancta oblatione dicuntur, clara voce a religiosissimis episcopis et presbyteris Domino nostro Jesu Christo Deo nostro cum Patre et sancto Spiritu proferantur: scituris religiosissimis sacerdotibus quod si quid horum neglexerint, et in horrendo judicio magni Dei et Servatoris nostri Jesu Christi de his rationem reddent, neque nos haec cognoscentes conquiescemus, relinquemusque inulta. Jubemus autem et provinciarum praesides, si quid eorum quae a nobis sancita sunt negligenter haberi viderint, ut primum quidem metropolitanos et alios episcopos urgeant ad celebrandas praedictas synodos, et ut omnia impleant quae per synodos praesente lege praecepimus. Quod si eos moram nectere et segnius ea peragere viderint, tunc per suggestionem nos ea de re certiores reddant, quo magis contra eos qui synodos celebrare differunt, conveniens a nobis procedat correctio: scituris tam ipsis praesidibus quam cohortibus qui illis obtemperant, quod si haec minus observaverint, extremis subjicientur suppliciis. Insuper interdicimus religiosissimis episcopis et presbyteris, neque non diaconis, et subdiaconis, ac lectoribus, et cuicunque alii cujuslibet venerabilis ordinis et gradus constituto clerico, ne ad tabulam ludant aut tali ludo utentibus se associent, aut spectatores sint, aut ad quodcunque spectaculum spectandi gratia accedant. Si quis autem eorum in hoc deliquerit, jubemus, ut in tres annos ab omni sacro ministerio prohibeatur, mittaturque in monasterium. Quod si condignam erroris sui poenitentiam medio tempore ostenderit, licentia esto sacerdoti sub quo collocatus est, et tempus minuere, et proprio hunc denuo restituere ministerio: scituris item religiosissimis episcopis qui ea vindicare debent, quod si hujusmodi aliquid edocti non vindicaverint, ipsi rationem Deo pro hac causa reddituri sunt. Nemo tamen episcopus compellitor invitus qualemcunque clericum sub ipso constitutum suo dimittere clero.

Omnibus vero episcopis et presbyteris interdicimus ne quempiam a sacra communione prius segregent quam causa monstretur quamobrem ecclesiastici hoc canones fieri jubent. Si quis autem haec contra a sancta communione aliquem separaverit, ille quidem qui injuste a communione separatus fuit, resoluta separatione per majorem sacerdotem, sancta dignus habeatur communione. Is vero qui injuste aliquem a sancta separare communione ausus fuerit, omnibus modis per sacerdotem sub quo collocatus est a communione separabitur, quantocunque tempore illi visum erit, ut quod injuste alii fecit, ipse juste sustineat. Ac neque propriis aliquem manibus episcopo verberare licet, siquidem hoc alienum a sacerdotibus est. Certe si quis episcopus, cum secundum ecclesiasticos canones sacerdotio ejectus est, ingredi civitatem ausit ex qua ejectus, aut locum derelinquere in quo degere jussus est, jubemus hunc in monasterium in alia provincia constitutum tradi, ut quae in sacerdotio deliquit, ea degens in monasterio corrigat.

Clericos autem non aliter ordinari concedimus, nisi litteras sciant, et recta fide ac honesta vita sint, et neque concubinam, neque naturales habuerint aut habeant liberos, sed qui vel coelibem vitam agunt, vel uxorem habuerunt aut habent legitimam, et eam unam et primam, neque viduam, neque divortio separatam a viro, neque alioqui legibus aut sacris interdictam canonibus. Presbyterum vero minorem annis triginta quinque fieri non concedimus. Sed neque diaconum aut subdiaconum minorem viginti quinque; neque item lectorem minorem annis decem et octo. Diaconissa autem in sancta Ecclesia non ordinator, quae minor quadraginta annis sit, aut ad secundas pervenit nuptias.

Caeterum si tempore ordinationis contra clericum cujuscunque ordinis aut gradus accusator aliquis exortus fuerit, qui dicat indignum eum esse ordinatione, differtor ipsa ordinatio, et omnia, tam in examinatione quam in censuris, procedunto, quae quidem in episcoporum ordinationibus superius sanximus. Enimvero si is qui ordinandus est diaconus uxorem (quemadmodum superius dictum est) sibi junctam non habeat, non aliter ordinator, nisi prius ab eo qui ipsum ordinat interrogatus, profiteatur posse se post ordinationem vel sine legitima uxore caste vivere: nequeunte eo qui ordinat, ordinationis tempore, diacono permittere ut post ordinationem uxorem ducat. Sin vero hoc fiat, episcopus qui id permisit, episcopatu ejicitor. Quod si post ordinationem presbyter, aut diaconus, aut subdiaconus uxorem duxerit, ejicitor e clero, et curiae civitatis in qua clericus erat cum bonis suis traditor. Item si lector secundam uxorem duxerit, aut primam quidem, sed viduam, aut divortio separatam a viro, aut legibus, aut sacris interdictam canonibus, non amplius ad alium ecclesiasticum gradum procedito. Et si quocunque modo ad majorem gradum provehatur, deficiatur ab eo, et priori restituatur.

Sed neque cohortales, neque decuriones clerici fiunto, ne qua exinde venerabili domui inferatur contumelia. Si vero tales personae referantur inter clericos, perinde quasi ordinatio facta non esset, ita propriae fortunae restituuntor, dempto, si (ut licet conjicere) monachicam aliquis ex ipsis vitam non minus quindecim annis transegerit. Tales enim ordinari jubemus, legitima videlicet portione a decurione assignanda curiae et reipublicae. Sed et in clerum allecti, monacho decentem vitam ad finem usque praestanto. Nam si post cleri honorem adeptum uxorem aliquis eorum duxerit, aut concubinam habuerit, curiae, aut cohorti, aut fortunae, cui erat obnoxius, redditor, ut maxime in eum gradum ecclesiasticum allectus fuerit, in quo constitutus aliquis a sacris canonibus et legibus uxorem ducere non prohibetur. Eademque haec et in aliis omnibus monachis valere sancimus, qui e monasterio ad quemcunque gradum ecclesiasticum transferuntur, et si nulli fortunae obnoxii fuerint. Et generaliter lege promulgamus, ne cui liceat in quocunque ecclesiastico gradu constituto ab eo decedere, et saecularem fieri: scituris his qui ita egerint, quod et cingulo (si quod illis attributum erit) aut dignitate, aut militia denudabuntur, et cohorti civitatis suae tradentur. Qui vero ante hanc nostram legem e curiali fortuna ordinati sunt clerici, patrimonalia munera per substitutas personas implento, a personalibus liberi conservantor. Sed neque clericum cujuscunque gradus dare aliquid illi a quo ordinatur, aut cuicunque alii personae concedimus, sed solas praebere ipsum consuetudines, ex more percipiendas ab his qui ordinanti in ministerio sunt, quae tamen unius anni diaria non excedant. Certe in sacrosancta ecclesia in qua constituitur, ut divinum impleat ministerium, omnino ne tantillum quidem collegis suis pro insinuatione sua dato, neque propter hanc causam solatiis suis, aut aliis distributionibus defraudator. Sed neque xenodochus, aut prochotrophus, aut nosocomus, aut cujuscunque alterius venerabilis domus dispensator, qui qualemcunque ecclesiasticam sollicitudinem tractat, dato aliquid illi a quo promovetur, aut cuicunque alii personae pro credita sibi dispensatione. Qui autem contra haec quae disposuimus, vel aliquid dederit, vel acceperit, vel mediator factus fuerit, sacerdotio, sive clero, sive credita sibi qualicunque administratione denudabitur, his quae data sunt vindicandis venerabili domui cujus ordinationem, aut sollicitudinem, aut dispensationem talis persona acceperit. Si saecularis sit qui accepit, aut mediator exstitit, quod datum est in duplum exigetur, et venerabili domui in qua ordinationem, aut sollicitudinem, aut dispensationem accepit, praebetor.

Si quis vero cujuscunque gradus clericus, aut cujuscunque venerabilis domus dispensator, vel ante ordinationem creditamve sibi qualemcunque dispensationem, aut sollicitudinem, vel postea, voluerit aliquid rerum suarum offerre ecclesiae in qua ordinatur, aut loco cujus dispensationem aut sollicitudinem suscipit, non solum id fieri non prohibemus, sed etiam cohortamur eos ut pro salute animae suae talia faciant. Nos enim ea sola dari prohibemus quae specialibus aliquibus praebentur personis, non quae sanctis ecclesiis, aut aliis venerabilibus locis offeruntur.

Si servus, sciente domino et non contradicente in clerum allegatur, ex ipsa allectione liber et ingenuus esto. Nam si ignorante domino celebretur ordinatio, licentiam habeto dominus intra anni spatium, et quidem unius tantum, fortunam comprobare, et servum suum recipere. Quod si servus, sive sciente, sive ignorante (ut diximus) domino, allectione in clerum liber factus, ecclesiasticum ministerium relinquat, et ad saecularem vitam transeat, domino suo in servitutem traditor. Ascriptitios vero in his solis possessionibus quarum ascriptiti sunt, clericos citra voluntatem dominorum fieri concedimus, ea tamen conditione, ut clerici facti nihilominus impositam sibi agricolationem adimpleant

Si quis oratorium exstruxerit, volueritque in eo promoveri clericos, vel ipse, vel haeredes ejus, si sumptu ipsi clericis subministrant, et dignos nominaverint, nominati ordinantor. Si vero qui ab ipsis electi sunt eos tanquam indignos ordinari sacri prohibebunt canones, tunc locorum sacratissimus episcopus eos quos praestantiores putaverit promoveri curam agito. Sancimus autem ut reverendissimi clerici suas obeant ecclesias, et omne ecclesiasticum ministerium ipsis competens impleant, hoc requirentibus tam uniuscujusque civitatis religiosissimo episcopo, quam ecclesiasticis, qui in quoque gradu primatum habent, atque haec non observantes sub canonican redigentibus censuram. Enimvero neque effusas de caetero fieri reverendissimorum clericorum ordinationes convenit. Nam quod usque adhuc obtinuit, tametsi emendatum oportuit, tamen propter tempus relinquimus. De caetero autem non temere id fieri, neque in damnum sacrosanctarum ecclesiarum cedere sancimus. Quae igitur in hujusmodi casibus circa sacrosanctam regiae hujus nostrae urbis ecclesiam, et sacrosanctas ecclesias sub ipsa, neque non alias hic positas, fieri oporteat, ea speciali lege comprehendimus. In omnibus autem forensibus locis sancimus ut siquidem is qui initio instituit exaedificavitque ecclesiam, definierit ordinandorum modum, nimirum ad eum etiam sumptus accommodans, non prius aliquis in eam ecclesiam ordinetur, quam ad numerum initio definitum eorum mensura redacta sit. Sin minus factum sit, ipsa autem civitatis ecclesia annonas sibi caeterisque ecclesiis suppeditet, tunc non temere clericorum illic numerum augeat, neque propter aliquas forte affectiones animi, aut gratiam, sumptibus ipsam inde provenientibus oneret. Neque enim talia pietati consentanea sunt, aut sacerdote digna, sed ex iis quae Dominus Deus dederit, pro facultatibus erogationes faciat, aut veterem saltem consuetudinem observet, nihil penitus innovans

Unde convenit ut Dei amantissimi patriarchae et metropolitani in eam rem providentiam collocent, et tam eos clericos qui modo sunt ea forma relinquant qua sunt, quam etiam cujusque inter se ecclesiae vires metiantur. Atque ita tum ipsi religiosissimi patriarchae sub se positas ecclesias in ordinem cogant, tum metropolitani de hoc a religiosissimis patriarchis admoniti, et idem faciant, et omnes alios sub se constitutos episcopos ad hanc commensurationem adigant, quo magis operam dent ne ultra modum census clericorum ordinationes celebrent. Scimus enim quam multae ex hac ordinandorum et sumptus effusa immensitate sacrosanctae ecclesiae inopia oppressae sint, quodque nonnullas ex ipsis, licet aegre, servarimus tamen; quaedam vero etiamnum onustae jaceant, nequeuntes ex tanta se rerum angustia efferre. Quapropter providentiam in hanc rem adhibebunt sanctissimi patriarchae, et metropolitani, neque non reliqui Dei amantissimi episcopi, ut non de his quae ab ipsis facta sunt edocti eos amplexemur, quod legem nudis comprehensam litteris ipsis factis administratam ostenderint.

Presbyteri autem, et diaconi, neque non subdiaconi, et lectores, ac cantores, quos omnes clericos appellamus, ut res quocunque modo ad ipsorum dominium devolutas sub potestate sua habeant ad instar castrensium peculiorum, praecipimus ut et donare eas possint, et de his testari, tametsi sub potestate parentum sunt. Ita tamen, ut horum filii, aut his non subsistentibus, parentes eorum legitimam portionem ferant.

Reverendissimis presbyteris, et diaconis, si pro pecuniaria causa falsum dixisse testimonium deprehendantur, satis erit si tormentorum loco per tres annos a sacro ministerio separentur, et in monasteria tradantur. Pro criminalibus autem causis, si quis falsum testimonium dixerit, praecipimus ut clericali dignitate denudatus, legitimis poenis subdatur. Caeteri vero, qui in aliis ecclesiasticis recensentur ordinibus, si falsum testimonium in quocunque negotio, sive criminali, sive pecuniario, dixisse deprehendantur, non solum clero et ordine ecclesiastico dejiciantur, sed etiam subjiciantur tormentis.

Si quis contra quempiam vel clericum, vel monachum, vel diaconissam, vel monastriam, vel ascetriam habeat aliquam actionem, instruito prius religiosissimum ea de re episcopum, cui unusquisque horum subditus est. Hic autem negotium inter ipsos disceptato. Et quidem si utraque pars judicatis acquiescit, jubemus ut per loci magistratum ea plenariae tradantur exsecutioni. Si quis vero litigatorum intra decem dies judicatis contradicat, tunc locorum magistratus negotium examinato. Et si compererit recte judicationem interpositam, sua etiam sententia hanc firmato, et judicata exsecutioni tradito: neque licitum esto ei qui victus fuit iterum in ejusmodi negotio provocare. Quod si magistratus sententia contraria sit his quae a Dei amantissimis episcopis judicata sunt, tunc contra magistratus sententiam locum habeto provocatio, atque ea secundum ordinem legum refertor et exercetor. Caeterum si episcopus ex jussione imperiali, vel judiciario mandato inter quascunque personas judicet, appellatio ad majestatem imperatoriam, aut eum qui causam deligavit, refertor. At si contra quascunque memoratas reverendissimas personas crimen inferatur, siquidem apud episcopum aliquis accusatus fuerit, et is veritatem potuerit deprehendere, honore sive gradu hunc secundum ecclesiasticos canones dejicito, tuncque competens judex hunc comprehendito, et secundum leges causam examinato, et finem ei imponito. Si vero accusator prius civilem judicem adeat, et crimen legitima disceptatione comprobari poterit, tunc locorum episcopo actorum monumenta intimantor. Et si ex iis innotuerit proposita eum crimina deliquisse, tunc episcopus ejus hunc ab honore sive gradu quem tenet secundum canones separato, judex autem vindictam ei inferto legibus competentem.

Verum si episcopus putaverit acta non juste constitisse, tunc licitum ei esto, ad accusatam personam honore seu gradu denudandam, moram interponere, sic tamen, ut ea persona sub legitima constituatur fidejussione, atque ita causa tam per episcopum quam etiam per judicem ad nos referatur, ut hanc cognoscentes nos, quae nobis videantur jubeamus. Certe si quis pro pecuniaria causa contra aliquam memoratarum personarum quampiam actionem habeat, et episcopus inter ipsos judicare differat, licentiam habeto actor ut civilem judicet adeat. Ita tamen, ut accusata persona nullo modo cogatur fidejussorem dare, sed solum confessionem absque juramento cum oppigneratione rerum suarum exponere. Si pro criminali causa accusatio contra aliquam memoratarum personarum proponatur, persona quae accusatur sub legitimam fidejussionem constituatur. Si ecclesiasticum negotium sit, nullam communionem habento civiles magistratus cum ea disceptatione, sed religiosissimi episcopi secundum sacros canones negotio finem imponunto.

Praeterea si qui ejusdem synodi religiosissimi episcopi aliquam inter se controversiam habeant, sive de jure ecclesiastico, sive de quibusdam aliis rebus, prius metropolitanus ipsorum cum aliis duobus de sancta synodo episcopis rem dijudicato. Et nisi utraque pars judicatis insistat, tunc beatissimus patriarcha illius dioeceseos audientiam ipsis accommodato; et illa definito, quae ecclesiasticis canonibus et legibus concinunt, neutra parte sententiae ejus contradicere queunte. Sed et si a clerico, aut quocunque alio contra episcopum quacunque de causa fiat interpellatio, primum religiosissimus metropolitanus secundum sacros canones et nostras leges negotium dijudicato. Si quis judicatis reclamet, causa ad beatissimum illius dioeceseos archiepiscopum et patriarcham defertor, et ille secundum canones et leges huic finem adhibeto. Quod si contra metropolitanum istiusmodi interpellatio procedat, sive ab episcopo, sive a clerico, aut quacunque alia persona, dioeceseos illius beatissimus patriarcha consimili modo negotium disceptato. Pro quibuscunque causis denique episcopi conveniuntur, sive apud suum metropolitanum, sive apud patriarcham, sive apud alios quoscunque judices, nulla ab iis fidejussio aut confessio de lite exigitor. Ita tamen, ut et ipsi studeant illatis sibi accusationibus se eximere.

Oeconomos vero, aut ptochotrophos, aut xenodochos, aut nosocomos, et aliarum venerabilium domuum dispensatores, neque non omnes alios clericos jubemus, ut pro administrationibus ipsis concreditis apud episcopum suum, cui subsunt, respondeant, et administrationis suae rationes reddant, et exigantur quod ex ipsis debere comprobati fuerint, illi venerabili restituendum domui, cui ex administratione debitum apparuerit. Si se in exigendo gravatos putaverint, metropolitanus negotium examinato. Si metropolitanus sit qui contra aliquam praedictarum personarum istiusmodi causas examinavit, et debitum exegit, et a quo exactum est, is putet se gravatum, dioeceseos illius beatissimus patriarcha negotium disceptato. Neque enim praedictis personis concedimus ut de memoratis causis ante examinationem et exactionem debiti suos refugiant episcopos, et ad alia se conferant judicia. Quod si quis ex ecclesiasticis cui ejusmodi aliqua administratio concredita est ante expositas rationes et debita persoluta moriatur, jubemus ut ejus haeredes consimili modo et reddendis rationibus, et exactionibus obnoxii sint.

Si quis episcopus, aut clericus ex quacunque provincia Constantinopoli reperiatur, et voluerit aliquis contra ipsum actionem proponere, siquidem litis contestatio in provincia de ea controversia facta est, illic lis impletor. Si lis vero nondum coepit, apud solos gloriosissimos praefectos praetoriorum Orientis, aut sacros judices, qui a nobis deputati fuerint, his qui eum conveniunt respondeto. Reverendissimi autem apocrisiarii cujuscunque sacrosanctae Ecclesiae qui in regia urbe versantur, aut ad beatissimos patriarchas sive metropolitanos a suis mittuntur episcopis, neque pro suis episcopis, neque pro negotio Ecclesiae suae, aut debito publico seu privato, actionem aut exactionem aliquam sustinento, nisi mandatum habeant a suis episcopis, aut oeconomis, ut aliquos conveniant. Tunc enim solis his qui ab ipsis conveniuntur, licentiam damus, ut si quam actionem contra Ecclesiam aut episcopum habeant, contra ipsos proponant. Sed et si de certis rebus aut actionibus seipsos reddiderint obnoxios eo tempore quo respondendi munere et legatione defungitur, eas etiam actiones quae pro iis intentantur excipiunto. Item et si episcopi aut clerici pro civitate per causam legationis, aut ordinandi episcopi in regia urbe, aut ubicunque locorum peregrinantur, jubemus ut nullam ipsi molestiam aut inquietudinem a quacunque persona sustineant, licentia existente his qui se putant illos habere obnoxios, postquam reversi sunt in provinciam, ipsos conveniendi, nullo his qui se putant illos habere obnoxios praejudicio generando circa longi temporis praescriptionem propter id tempus quod in hujusmodi peregrinatione produxerint. Si quando causa emerserit quamobrem clerico, aut monacho, aut monastriae, aut ascetriae cujuscunque tandem monasterii, et maxime mulierum pro quacunque pecuniaria causa, sive publica, sive privata, citatio vel exsecutio inferatur, jubemus ut citra contumeliam et cum honore quo decet citatio vel exsecutio expediatur, nulla tamen monastria aut ascetria e monasterio abstrahatur, sed procurator ab iis constituatur, qui de eo negotio respondeat. Monachis vero licitum esto proprias aut monasterii causas, sive per se, sive per procuratorem agere. Scituro judice aut exsecutore qui in haec praevaricatus fuerit, quod et cingulo denudabitur, et per magnificentissimum comitem rerum privatarum ab eo quinque librarum auri poena exigetur, exsecutore videlicet utra haec et tormenta subituro, et in exsilium mittendo. Religiosissimis locorum episcopis providentiam adhibituris ut nihil his contrarium fiat; aut si quid delinquatur, ut praedicta ultio procedat. Sed si magistratus ultionem irrogare differat, episcopus eam rem ad nostram scientiam referto.

Sportularum autem nomine nullam personam quae in quocunque ecclesiastico recenseatur ordine, insuper neque diaconissam, neque monachum, neque ascetriam, neque monastriam, in ulla criminali et pecuniaria causa, cujuscunque quantitatis fuerit, sive a clerico, sive ab aliquo in militiam allecto citationem suscipiant, sive in regia urbe, sive in provinciis, in quibus degunt, ultra quatuor siliquas dare concedimus. Sed si quis exsecutor nostra jussione, aut magistratus, aut beatissimi patriarchae missus in alias provincias, alicui memoratarum personarum citationem inferat, non ultra unum solidum aufertor. Quod si in una et eadem causa multos ex memoratis personis citari contingat, unicae tantummodo personae sportulas pro omnibus auferri sancimus. Episcopus autem pro rebus ecclesiae suae nullam aggressionem aut inquietudinem sustineto. Sportulae vero ab eo, neque si rerum suarum nomine citetur, exiguntor, actiones scilicet quae contra Ecclesiam proponuntur, excipientibus oeconomis, aut illis quibus id negotii commissum est. Qui vero haec contra exigere sportulas praesumpserit, in duplum id quod accepit personae a qua exactum est reddere compellitor. Et siquidem militiam habet, etiam cingulum amittito; si clericus fuerit, e clero ejicitor.

Presbyteris sane, et diaconis, et subdiaconis, et omnibus aliis qui in clero collocati sunt, qui uxores secundum sacros canones non habent, interdicimus et nos pro tenore sacrorum canonum ne mulierem aliquam domi suae adscititiam habeant, excepta tamen matre, et filia, et sorore, et aliis personis quae omnem suspicionem effugiunt. Si quis vero contra hanc observationem mulierem domi suae habuerit quae possit suspicionem contra ipsum inducere, et semel atque iterum vel a suo episcopo, vel a collegis suis admonitus ne cum tali muliere habitet, domo eam sua ejicere noluerit, aut emergente accusatore probatus fuerit inhoneste cum tali muliere conversari, tunc episcopus ejus secundum ecclesiasticos canones clero ipsum ejicito, curiae ejus civitatis, in qua clericus fuit, tradendum. Episcopum autem nullam omnino mulierem habere, aut cum ea habitare concedimus. Sed si id minus observasse comprobatus fuerit, episcopatu dejicitor. Ipse enim seipsum episcopatu indignum commonstrat. Diaconissam quoque nulla ratione cum viro ex quo inhonestae vitae suboriri potest suspicio habitare concedimus. Quod si haec non observaverit, sacerdos cui subdita est hanc admoneto, ut omnibus modis talem virum domo sua ejiciat. Si hoc facere differat, ecclesiastico ministerio et suis spoliata diariis, in monasterium traditor, et illic omne vitae suae tempus ad finem usque transigito, bonis ejus, si filios habeat, inter ipsam et illos pro personarum numero dividendis, ut portionem quae ipsi mulieri competit monasterium percipiat, et eam alat. Si filios non habeat, omnis ejus substantia inter monasterium in quod conjicitur et ecclesiam in quam prius ordinata fuit aequis portionibus dividitor. Si quis cum divina mysteria aut alia sacra ministeria celebrantur, sanctam ingressus ecclesiam, vel episcopo, vel clericis, vel aliis ministris ecclesiae, contumeliae aliquid intulerit, jubemus ut is tormenta sustineat, et in exsilium mittatur. Quod si ipsa etiam divina mysteria, aut sacra ministeria turbaverit, aut celebrari prohibuerit, capitali supplicio afficitor. Eodem hoc et in supplicationibus publicis in quibus episcopi aut clerici inveniuntur custodiendo, ut quidem, si duntaxat contumeliam fecerit, tormentis et exsilio tradatur; si supplicationem publicam dissipaverit, periculum capitis sustineat. Atque haec vindicare jubemus, non tantum civiles, sed etiam militares magistratus. Omnibus autem laicis interdicimus ne supplicationes publicas peragant sine religiosissimis episcopis, et qui sub eis sunt reverendissimis clericis. Quomodo enim supplicatio publica esse potest, in qua sacerdotes non inveniuntur, qui solemnes preces peragant? Sed et venerabiles cruces, cum quibus sacerdotes in supplicationibus ingrediuntur, non alibi quam in venerabilibus locis reponuntor; et si quando usus postulaverit ad celebrandas supplicationes, tunc solum ipsas cruces hi qui ex more eas portare solent accipiunto, et cum episcopis ac clericis supplicationes celebranto, haec custodientibus sanctissimis locorum episcopis simul et ipsis clericis, neque non ibi locorum magistratibus. Si quis vero in hoc capite praesentis nostrae legis vigorem vel transgressus fuerit, vel non vindicaverit, praedictas poenas sustinebit. Reliquum est nobis et de venerabilibus monasteriis et de reverendissimis monachis certam formulam praescribere. Illud igitur ante caetera dicendum, ut per omne aevum, et ubique terrarum nostri imperii, si unquam aliquis venerabile monasterium aedificare voluerit, non prius ejus agendi licentia sit, quam Dei amantissimum locorum episcopum accersat, qui et manus in coelum protendat, et prece sua locum Deo consecret, fixo in eo salutis nostrae signo (nempe adorandam illam et vere preciosam crucem dicimus), sicque aedificationi detur initium, cum praeclarum illud et condecens fundamentum jecerit. Atque hoc quidem principium piae venerabilium monasteriorum exstructionis esto.

Jubemus autem ut abbas sive archimandrita, qui in singulis existunt monasteriis, non per omnia secundum gradus monachorum, sed secundum actiones vitae creentur: sed et quem omnes monachi qui meliore opinione sunt elegerint, propositis sanctis Evangeliis aientes quod non per amicitiam aut quamcunque aliam gratiam ipsum elegerint, sed quod eum et fide rectum noverint, et vita honestum, et administratione dignum, quodque monachorum scientiam et omnem monasterii disciplinam ac statum utiliter conservare possit, religiosissimo episcopo sub quo monasterium constitutum est omnibus modis praesulem qui eo modo electus est promoturo. Atque omnia haec, quae de praesulum promotione a nobis disposita sunt praecipimus item valere in venerabilibus monasteriis et asceteriis mulierum.

Caeterum si quis ad monasticam venire vitam voluerit, jubemus ut si quidem de eo constet quod nulli servili conditioni obnoxius sit praesul monasterii, habitum illi, quando sibi visum fuerit, adhibeat. Si de eo non constet cuinam conditioni obnoxius sit, intra tres annos habitum is monasticum non assumat, sed intra praedictum tempus monasterii praesul periculum facito, si pedem referre velit. Etsi intra triennium emergat aliquis qui hunc vel servum, vel colonum, vel ascriptitium suum esse dicat, quodque vel agricolationis laborem fugiens, vel aliquid furatus, vel propter aliquod delictum in monasterium ingressus sit, et haec comprobata fuerint, restituitor is domino suo cum rebus quas in monasterium intulisse probatus fuerit, data prius et accepta fide quod nihil a domino suo mali perpetietur. Si nemo intra triennium contra aliquam praedictarum personarum actionem et controversiam moverit, monasterii praesul post triennii decursum tunc illi habitum praebeto, si istiusmodi hominem dignum judicaverit, neque postea quisquam ei negotium de statu ac conditione sua facessito, quandiu tamen in monasterio degit. Res vero quas in monasterium intulisse videbitur, probanti id domino restituuntor. At si quis praedictarum personarum reliquerit monasterium, et ad saecularem vitam transierit, sive in urbibus, sive per agros oberrans, suae fortunae ac conditioni redditor. Porro in omnibus monasteriis quae quidem coenobia appellantur, jubemus ut secundum praescripta et formulas monasticas omnes in una domo habitent, omnes in commune alantur, omnes in una domo consimili modo separati cubent, ut vicissim alter alteri honestae conversationis testimonium praebeat. Nisi quidam tamen ex eis aut propter longaevam in monasterio conversationem, quiete volentes vivere, aut senectutis atque corporis infirmitatis causa in remotis cellulis intra monasterium constitutis degant, et hoc cum conscientia et voluntate abbatis fiat. His omnibus et circa monasteria et asceteria mulierum conservandis. In nullo reipublicae nostrae loco concedimus ut in uno monasterio monachi simul et monastriae cohabitent, et (ut appellantur) duplicia sint monasteria. Quin sicubi tale monasterium inventum fuerit, jubemus ut viri a mulieribus separentur, et hae quidem tanquam imbecilliores in eo monasterio maneant in quo sunt, viri autem aliud sibi monasterium exstruant. Si vero plura ejusmodi monasteria existant, neque necesse sit nova exaedificare monasteria, religiosissimus locorum episcopus monachos cum monachis, mulieres cum mulieribus separatim in aliis atque aliis monasteriis colligere curae habeto. Quas vero res communes inter se habent, hae pro eo, quantum cuique juris competit, dividuntor. Mulieribus autem, quemcunque ipsae elegerint, sive presbyterum, sive diaconum, ut pro ipsis respondeat, aut sanctam eis communionem deportet, religiosissimus episcopus, sub quo sunt, quasi ductis sortibus attribuito, si rectae fidei et honestae vitae hunc esse cognoverit. Quod si presbyter aut diaconus non sit qui ab ipsis electus est, dignum autem tali ministerio episcopus judicet, ordinatione ei imposita, qua dignus esse videbitur, respondendi (ut dictum est) muneri eum pro monasterio attribuito. Ita tamen, ut neque qui eo modo ad ea quae pro mulieribus respondenda sunt electus est, in monasterio commaneat.

Si quis sub conditione nuptiarum aut susceptorum filiorum, vel dotis, aut nuptialis donationis gratia, vel donaverit, vel reliquerit filiis suis, aut cuicunque alii personae, vel haereditatem, vel legatum, aut si initio pure ipsis relinquat, postea sub una aliqua memoratarum conditionum substitutione aut restitutione eos praegravet, jubemus ut si mares aut feminae qui talibus conditionibus obnoxii sunt monasterium ingrediantur, aut clerici, diaconissaeve, aut ascetriae fiant, istiusmodi conditiones invalidae, et pro non scriptis sint. Hoc autem auxilio tam clerici quam diaconissae ecclesiarum perfruuntor, si usque ad finem vitae suae iis insistant, et res ea conditione donatas aut relictas in pios usus insumpserint aut reliquerint. Nam in personis quae in monasterium aut asceterium ingrediuntur, et hujusmodi castam conversationem relinquunt, jubemus ut res quae ea conditione donatae aut relictae sunt, cum alia eorum substantia ad monasterium aut asceterium, in quo initio erant, cum ingrederentur, pertineant. Si tamen ad redemptionem captivorum, aut exhibitionem pauperum praedictis conditionibus substitutio aut restitutio fiat, nullo praedictorum modorum hanc excludi concedimus.

Si mulier aut vir monasticam vitam elegerit, et monasterium ingrediatur, filiis non existentibus, bona ejus ad monasterium, quod ingressus est, pertinere jubemus. Si hujusmodi persona filios habeat, neque prius quam monasterium ingrediatur de filiis suis voluntatem suam exprimat, et legitimam portionem illis deputet, sic quoque licitum ei esto, vel post monasterii ingressum, ut patrimonium suum in filios suos dividat. Ita tamen, ut nulli ex ejus filiis legitimam portionem minuat. Quae vero pars filiis data non erit, ea ad monasterium pertineto. Quod si omnem substantiam inter filios dividere voluerit, propria ejus persona filiis connumerata, unam sibi partem omnibus modis reservato, quae ad jus monasterii pertinere debeat. Si cum in monasterio degat, antequam inter filios bona sua distribuat, moriatur, legitimam partem filii capient, reliquum patrimonium ad monasterium pertineto.

Porro legitimis inter aliquos sponsalibus contractis, sive sponsus in monasterium ingrediatur, recipito ea quae pro sponsalibus arrhae nomine data sint, sive sponsa monasticam vitam eligat, illa sola reddito, quae similiter arrhae nomine accepit. Poena utrique personae per indulgentiam remissa. Quod si constante adhuc matrimonio vel maritus solus, vel uxor sola monasterium ingrediatur, dissolvitor matrimonium vel sine libello repudii, simul atque tamen persona quae monasterium ingreditur monasticum habitum susceperit. Et quidem si maritus monasticam vitam delegerit, restituito mulieri tam dotem, et si quid aliud ab ea percepit quam insuper ex nuptiali donatione tam magnam partem quanta mulieri competisset ex morte mariti secundum pactum conventum quod dotalibus instrumentis insertum est. Sin mulier monasterium ingressa sit, consimili modo maritus nuptialem sibi donationem retineto, et casum dotis qui ex morte mulieris pacto convenerat reliquum dotis mulieri restituere praecipimus, et si quid aliud ex rebus uxoris apud ipsum inventum erit. Si utrique vero monasticam vitam deligant, jubemus ut dotalibus instrumentis vacantibus, maritus nuptialem donationem retineat, et uxor dotem suam, et si quid aliud praeterea marito dedisse probabitur, recipiat, ut unusquisque rebus suis sine damno perfruatur: nisi sponsus sponsae, aut sponsa sponso, aut maritus uxori, uxorve marito aliquid donare aut remittere voluerit, quando neque ex pactis nuptialibus viro aut mulieri quidquam lucrari conceditur.

Nullam autem licentiam damus aut parentibus ut liberos, aut liberis ut parentes qui saecularem conversationem relinquunt, tanquam ingratos haereditate sua excludant per causam aliquam quae monasticam vitam praecesserit. Interdicimus item parentibus ne filios suos, simul atque monasticam vitam elegerint, e venerabilibus monasteriis abstrahant.

Si monachus monasterium suum reliquerit, et aliud ingressus fuerit, aut res aliquas per id tempus, dum monasterium reliquit, habere videatur, ad primum monasterium, in quod initio ingressus fuit, has pertinere jubemus. Porro religiosissimi locorum episcopi providentiam adhibento ne monachi neve monastriae per urbes oberrent; sed si quid habeant de quo cogantur respondere, per apocrisiarios id suos peragunto, ut ipsi in suis permaneant monasteriis. Quod si monachus monasterium reliquerit, et ad saecularem vitam transierit, hic militia primum et honore, si quem habet, denudatus per locorum episcopum et provinciae praesidem, in monasterium remittitor, et res quas postea habere monstratus fuerit, ad monasterium in quod immittitur pertinento. Si denuo quoque monasterium relinquat, tunc praeses eum provinciae in qua inventus fuerit detineto, et subjectae sibi cohorti connumerato.

Si quis ascetriam, aut diaconissam, aut monastriam, aut aliam mulierem, quae sanctimonialem vitam colit habitumque gestat rapuerit, aut sollicitaverit, aut constupraverit, jubemus ut tam hujus res quam eorum qui in hujusmodi se scelere huic sociarunt, venerabili loco in quo talis mulier habitabat per religiosissimos locorum episcopos et eorum oeconomos, neque non et cujusque provinciae praesides ac cohortes eorum vindicentur. Qui vero talia deliquerunt, aut sceleris cum ipsis societatem habuerunt, periculum quod ex lege irrogatur sustineant. Ejusmodi quoque mulier ubique requiratur, et cum rebus suis conjiciatur in monasterium, in quo cautius asservari possit, ne rursus in eodem deprehendatur crimine. Plane si diaconissa sit, et filios habeat legitimos, legitima pars dator filiis. Si intra annum quam ejusmodi scelus innotuit, istiusmodi res a venerabilibus domibus vindicatae non erunt, jubemus ut omnibus modis comes rerum privatarum nostro eas fisco addicat, praeside locorum qui ut eas res vindicaret ad sollicitudinem suam non revocaverit cingulo spoliando, multaque ab eo quinque librarum auri per comitem rerum privatarum exigenda. In universum autem omnibus qui in saeculari vita conversantur, et maxime his qui in scenam prodeunt, viris juxta et mulieribus, neque non etiam prostitutis interdicimus, ne habitu monachi, vel monastriae, vel ascetriae utantur, aut quocunque modo eum imitentur: scituris omnibus qui vel tali habitu uti, vel eum imitari, vel in quemcunque ecclesiasticum statum illudere praesumpserint, quod et corporis supplicia sustinebunt, et in exilium tradentur, providentiam in hujusmodi rem accommodantibus non solum religiosissimis locorum episcopis, et subditis eis clericis, sed etiam civilibus militaribusque magistratibus, et obtemperantibus illis cohortibus, neque non locorum defensoribus. Poenas denique quae praesenti legi insertae sunt, quae quidem prioribus quoque legibus cognitae fuerunt, non solum in futuris, sed etiam in praeteritis casibus sive delictis valere, et omnibus modis irrogari sancimus. Quae vero per praesentem legem recenter expressa, et ad certam formulam redacta sunt, futuris solummodo temporibus conservari jubemus. Confirmamus item per praesentem legem omnia reliqua quae a nobis in diversis constitutionibus sancita sunt, tam de episcopis et presbyteris ac reliquis clericis, quam etiam de xenodochis, ptochotrophis, orphanotrophis, et caeteris qui venerabilibus praesunt domibus. Quae igitur nobis placuerunt, et per hanc nostram declarantur legem, ea per programmata solitis locis in regia urbe proposita, excellentia tua ad omnium notitiam perducere, et provinciarum rectoribus manifesta facere studeto. Dat. K. Maii, Const., Just. PP. Aug., Basilio v. c. cons., κατεπέμφθη Πέτρῳ ἐπάρχῳ πραιτωρίων.

NOVELLA CXXXI. De ecclesiasticis canonibus et privilegiis quae sacrosanctas respiciunt ecclesias. Imperator Justinianus Augustus Petro gloriosissimo praefecto sacrorum praetoriorum.

Praesentem legem de ecclesiasticis canonibus, et privilegiis, neque non aliis capitulis quae sacrosanctas ecclesias et reliquas venerabiles domos concernunt, proferimus. Sancimus igitur ut sancti ecclesiastici canones, qui a sanctis quatuor conciliis (hoc est Nicaeno decem trecentorum et octo, Constantinopolitano centum quinquaginta sanctorum patrum, Ephesino primo, in quo Nestorius condemnatus est, et Chalcedonensi, in quo Eutyches cum Nestorio anathemate percussus est) expositi et confirmati sunt vicem legum obtineant. Praedictorum etenim sanctorum conciliorum decreta perinde ut sacras Scripturas suscipimus, et canones ut leges custodimus. Ac propterea sancimus ut secundum eorum definitiones sanctissimus veteris Romae papa primus omnium sacerdotum sit, beatissimus vero archiepiscopus Constantinopolis novae Romae secundum locum post sanctam apostolicam veteris Romae sedem obtineat, caeterisque omnibus praeferatur. Beatissimus autem pro tempore archiepiscopus Justinianae primae patriae nostrae semper sub jurisdictione sua habeat episcopos provinciarum Daciae mediterraneae, et Daciae ripensis, item Triballeae, ac Dardaniae, et Mysiae superioris, et Pannoniae, et ab ipso hi ordinentur, ipse vero a propria ordinetur synodo, et in provinciis ipsi subjectis locum teneat apostolicae sedis Romanae secundum ea quae sanctus papa Vigilius constituit. Consimili modo et archiepiscopale munus, quod episcopo Justinianeae Carthaginis Africanae dioeceseos dedimus, ex quo Deus nobis hanc restituit, conservari jubemus. Sed et aliae civitates atque horum episcopi, quibus passim in diversis locis jus metropoliticum concessum est, in perpetuum hoc privilegio perfruuntor. Omnia autem privilegia et solatia quae ex imperiali liberalitate, aut etiam quocunque alio modo sanctis ecclesiis aut aliis venerabilibus locis concessa sunt, firmiter ipsis per omnia conservantor.

Ad haec sancimus ne ullarum sacrosanctarum ecclesiarum et aliarum venerabilium domuum possessiones sordida munera et extraordinarias descriptiones sustineant. Si tamen sternendae viae, aut exstruendorum renovandorumve pontium necessitas incidat, sacrosanctae ecclesiae atque aliae venerabiles domus ejusmodi opus ad instar caeterorum possessorum impleant, cum quid in ea civitate possederint in qua opus tale perficitur. Quod si res aliquae ex curialibus patrimoniis ad quamcunque sacrosanctam ecclesiam, aut aliam venerabilem domum secundum leges pervenerint, aut posthac pervenient, liberas has esse sancimus a lucrativorum descriptione.

Item pro temporalibus decem, et viginti, et triginta annorum praescriptionibus praecipimus, ut sanctis ecclesiis et aliis omnibus venerabilibus domibus quadraginta duntaxat annorum praescriptio opponatur, eodem hoc custodiendo et in petitione legatorum et haereditatum ad pias causas relictarum.

Praeterea si quis voluerit venerabile exaedificare oratorium aut monasterium, non aliter aedificationem incipito, nisi locorum religiosissimus episcopus preces illic profuderit, et pretiosam crucem fixerit. Certe qui semel coepit vel novum oratorium exstruere, vel vetus renovare, omnibus modis a beatissimo locorum episcopo, et oeconomis ejus magistratuque civili compellitor, vel ipse, si supersit, vel eo mortuo haeredes ejus coeptum opus perficere.

Si quis domi suae, aut in suburbio, praediove ecclesiasticum celebrare ministerium praesumpserit, aut aliis celebrare sine clericis religiosissimo locorum episcopo subditis concesserit, jubemus ut ea domus, aut suburbium, aut praedium, ubi tale quid admissum fuerit, sacrosanctae ejus loci ecclesiae per Dei amantissimum episcopum et oeconomum ejus, civilemque magistratum, vindicetur. Quod si ignorante locorum domino procuratores ejus, aut coloni, inquilinive aut emphyteutae huic contrarium aliquid fecerint aut fieri concesserint, dominus quidem loci nullum praejudicium seu damnum sustineat. Qui vero id vel fecerunt, vel fieri concesserunt, ex provincia ubi hoc admissum fuit ejiciantur, rebus ipsorum sacrosanctae ejus loci ecclesiae vindicandis.

Si quis in nomine magni Dei et Servatoris nostri Jesu Christi haereditatem aut legatum reliquerit, jubemus ut ejus loci ecclesia, in quo testator domicilium habuit, relictum capiat. Si quis unum aliquem e sanctis haeredem scripserit, aut legatum illi reliquerit, neque specialiter locum nominaverit, in quo veneranda domus sit, inveniantur autem in eodem loco aut urbe plura oratoria ejusdem sancti, illi potius aediculae quae pauperior sit relictum praebetor. Sin vero in ea urbe nulla aedes nominati sancti sit, inveniatur autem aliqua in territorio ejus, illi dator Si neque in territorio ejusmodi aedes reperiatur, tunc ecclesiae civitatis in qua testator domicilium habuit relictum praebetor.

Si quis venerabile oratorium, aut xenonem, aut ptochium, aut orphanotrophium, aut nosocomium, aut aliam venerabilem domum exstrui in ultima voluntate disposuerit, jubemus ut oratorium intra quinque annos perficiatur, providentia locorum episcopi et civilis magistratus. Xenon vero aut ptochium, aut alia venerabilis domus intra unum annum exstruatur. Si intra annum haeredes xenonem, aut quamcunque venerabilem domum quam testator exstrui disposuit, non fecerint, jubemus ut domum ii vel emant, vel conducant, ubi jussa queant exsequi, tantisper dum ejusmodi venerabilis domus absolvatur. Ac siquidem ipse testator finierit, quinam xenodochi, aut ptocotrophi aut id genus alii dispensatores fieri debeant, aut haeredibus suis hujus rei optionem praebuerit, jubemus ut omnibus modis haeredes ipsius his quae ab ipso disposita sunt satisfaciant, beatissimis locorum episcopis inspecturis, an dispensatio pulchre procedat. Et si deprehenderint eos qui dispensationem habent nequam homines et nullius bonae rei esse, licentiam habituris ut sine damno alios in illorum locum magis idoneos sufficiant.

Sed et si quis pro redemptione captivorum aut alimonia pauperum haereditatem vel legatum in rebus mobilibus, aut immobilibus, sive semel, sive annuum reliquerit, et hoc modis omnibus secundum testatoris voluntatem per eos qui id exsequi jussi sunt praestator. Si specialiter non dixerit cujus loci pauperibus haec reliquerit, jubemus ut religiosissimus civitatis episcopus, in qua testator domicilium habuit, eas res ad se recipiat, et inter pauperes ejus civitatis distribuat. Item si pro redemptione captivorum aliquid relictum sit, neque testator nominatim dixerit, per quem redemptionem fieri oporteat, itidem jubemus ut res in hoc relictae locorum episcopus et hujus oeconomus capiat, et hujusmodi pium opus impleat. In omnibus enim istis piis voluntatibus volumus etiam ipsos religiosissimos locorum episcopos providentiam accommodare, ut omnia secundum testatoris voluntatem procedant, et si maxime a testatoribus aut donatoribus interdictum ipsis sit ne quid in iis habeant commercii. Certe si illi qui haec exsequi jussi sunt semel atque iterum a beatissimo locorum episcopo et ejus oeconomis per publicas personas admoniti, ea quae disposita sunt implere distulerint, jubemus ut ii omne lucrum quod ab eo qui ista jussit ipsis relicta sunt, amittant, religiosissimi vero locorum episcopi omnes res quae quibuscunque (ut dictum est) piis causis deputatae sunt, cum fructibus et medii temporis accessionibus, atque item memorato lucro vindicent, et quae testator disposuit adimpleant: scituri quod si et ipsi negligentius egerint, pro omnibus his rationem Deo reddituri sint. Sane si religiosissimus locorum episcopus aliquid eorum quae a nobis dicta sunt praetermiserit, licitum esto religiosissimo ejus metropolitano haec exigere atque implere. Sed et cuivis alii licentia erit ea de re quaestionem movere, dareque operam ut omnibus modis id genus piae causae exsequantur.

Si vero haeres ea quae in pias causas relicta sunt non impleat, dicens non sufficere ad has relictum sibi patrimonium, jubemus ut omni lucro quod ex Falcidia provenit vacante, quidquid in ejus facultatibus inventum fuerit, providentia sanctissimi locorum episcopi totum in causas ad quas relictum est procedat. Quod si legatum ab aliquo ad pias causas relictum fuerit, jubemus ut intra sex menses ab insinuatione testamenti numerandos omnibus hoc modis praestetur his quibus relictum est. Sin autem qui hoc gravati sunt hujusmodi legatum praestare distulerint, et fructus, et usurae et omnis legitima accessio, ab ipsis jam inde a tempore mortis ejus qui reliquit exigentur. Si legatum annuum cuicunque venerabili domui relictum fuerit, siquidem hi qui haec dare jussi sunt, aut locus ex quo id praestari jussum est in eadem aut vicina provincia est, jubemus ne quo modo tale legatum alienetur. Sin loca aut personae ex quibus aut a quibus hoc dari jussum est in remotioribus sint partibus, tunc integrum illis esto quibus id relictum est, ut si obligata etiam pars consentit, legatum permutent, et vicinum aliquem pro hoc reditum capiant uberem, et cum accessione, quae non minus quarta relictae quantitatis parte continet, et neque multis publicis praestationibus onustum. Sed et si vendere tale legatum voluerint, non minus pretii nomine capiant quam ex tali legato per triginta quinque annos colligatur: ita tamen ut ejusmodi pretium ad utilitatem praedictae venerabilis domus procedat cui relictum est.

Interdicimus item religiosissimis episcopis ne res mobiles aut immobiles, aut seipsas moventes, quae post adeptum episcopatum quocunque modo ad ipsos pervenerunt, ad cognatos suos aut quascunque alias personas ullo modo transferant. Ad redemptionem tamen captivorum, et alimoniam pauperum, item in alias pias causas, neque non pro utilitate ecclesiae suae, ex his expendere licentiam habento. Et si quid ex talibus rebus post illorum obitum in patrimonio illorum permanserit, jubemus ut hoc ad dominium sacrosanctarum ecclesiarum in quibus gesserunt sacerdotium pertineat. In illis enim rebus tantummodo alienandi, aut quibus tandem voluerint relinquendi ipsis licentiam concedimus, quas aut ante episcopatum habuisse comprobati fuerint, aut post episcopatum ad ipsos ab iis pervenerint qui generis proximitate eos contingebant, quibus ab intestato poterant usque ad quartum gradum succedere. Atque omnia haec quae de rebus post episcopatum ad religiosissimos episcopos provenientibus diximus, in reverendissimis item orphanotrophis, et ptochotrophis, et nosocomis, et gerontocomis, et xenodochis, et omnibus aliis venerabilium aedium dispensatoribus valere sancimus, et hoc quo ad res quae dispensationis suae tempore praedicto modo ad ipsos pervenerint. Quod si quis episcopus, aut clericus, aut cujuscunque ecclesiastici gradus minister, aut ecclesiae diaconissa sine testamenti tabulis et legitimis decedat successoribus, horum successio ad ecclesiam defertor in quam forte ordinati fuerant.

Porro jubemus ne quisquam haereticus, vel per conductionem, vel emphyteusim, vel emptionem, aut quocunque alio modo res immobiles a quacunque ecclesia aut venerabili domo capiat. Si quid vero ejusmodi delicti admissum fuerit, haereticus quidem, si quid per hanc causam praebuerit amittat. Istiusmodi vero res venerabili domui a qua et datae sunt vindicantor. Dispensator autem domus qui hujusmodi res haeretico dederit in universum a dispensatione removetor, et in monasterium conjicitor, et per annum unum a sancta communione segregator, ut qui Christianos haereticis tradiderit. At si orthodoxus qui possessionem habet in qua sancta sit ecclesia, vel per emphyteusim, vel conductionem, vel quocunque administrationis genere ea data, ipsam alienaverit, aut reliquerit Judaeo, aut haeretico, aut Samaritano, aut Graeco, aut Montanistae, aut Ariano, sacrosancta ejus oppiduli ecclesia horum dominium vindicato. Si quis item haereticorum, quibus connumeramus etiam Nestorianos, et Acephalos, et Eutychianistas, speluncam ausit fidei suae exaedificare, aut Judaei novam sibi synagogam exstruere, sancta locorum ecclesia eas fabricas suo dominio vindicato. Caeterum si quis per emphyteusim, aut conductionem, aut quocunque alio administrationis genere possessionem suam hujusmodi personae dederit, siquidem possessionis dominus novit quod haeretico hanc commiserit, omnes reditus illius temporis quod contractui accessit, ecclesia civitatis sub qua possessio posita est vindicet. Si vero possessionis dominus ignorabat quod haereticus esset cujus fidei hanc commiserat, ipse quidem ob ignorantiam indemnis conservetur, haereticus vero in utroque casu et possessionibus ejiciatur, et substantia ejus addicatur fisco.

Sane orphanotrophi tutorum et curatorum locum obtinento: ita tamen, ut de rebus quae ad orphanotrophia vel proprietatis jure ad ipsos orphanos pertinent, etiam sine satisdatione actiones intentent et excipiant. Res vero quae ad quempiam forte orphanorum pertinere contigerit, orphanotrophi praesentibus tabulariis publicis, et sub actorum publicorum confectione, tam in regia civitate apud magistros census quam in provinciis apud earum praesides aut locorum defensores capiunto, et orphanis reservato, aut alias res in illarum locum comparanto. Sed et tutelaribus ac curatoriis rationibus sunto obnoxii. Conservari autem jubemus venerabili ophanotrophoregiae urbis, et xenoni sanctae memoriae Sampsorum, et his quae ejus dispensationi subsunt oratoriis atque xenodochiis, aut aliis venerabilibus domibus omnia privilegia, quae quidem sacrosancta major Constantinopolitana habet ecclesia. Quae igitur per praesentem legem in perpetuum valituram nostra sanxit tranquillitas, tua celsitudo edictis solemniter in hac regia urbe propositis, ad omnium studeat pervenire notitiam. Nos enim providebimus quatenus sine collatorum dispendio fiat etiam in provinciis manifesta. Dat. XV Kal. April., Constantin., dn. Justinia. PP. Aug., Basilio v. c. cons.

NOVELLA CXXXII. Edictum de fide, Constantinopolitanis. Praecipuum summumque omnibus hominibus bonum esse credimus rectam verae et irreprehensibilis Christianae fidei confessionem, in hoc ut per omnia ipsa valentior reddatur, et omnes habitati orbis religiosissimi sacerdotes ad concordiam copulentur, et uno ore rectam Christianorum profiteantur ac praedicent fidem, et omnis ab haereticis excogitata adimatur occasio. Id quod ex orationibus simul et edictis a nobis diverso tempore perscriptis ostenditur. Sed quia haeretici, dum neque Dei timorem mente concipiunt, neque per legum severitatem interminatas istiusmodi hominibus poenas reputant in animo, et nonnullos e simplicioribus decipiunt, praeter morem sanctae Dei catholicae et apostolicae ecclesiae conventicula atque baptismata clam concelebrant, pium arbitrati sumus per praesens nostrum edictum tales cohortari, ut et ipsi ab haeretica deciscant vesania, neque aliorum animas per fraudem deducant in interitum, sed potius ad sanctam Dei accurrant ecclesiam, in qua nihil antiquius habetur rectis dogmatibus, et omnes haereses cum ipsarum ducibus percelluntur anathemate. Quin universos volumus cognoscere quod si de caetero inveniantur aliqui qui improbato more ita conventicula agitaverint, aut ad ea convenerint, amplius eos non tolerabimus, sed tam domos in quibus tale quid peccati perpetratum fuerit sanctae addicemus ecclesiae, quam iis qui ita perverso more conventicula egerint, quique ad eos convenerint, constitutionum poenas omnibus inferri modis jubebimus. Dat. Prid. Non. April., Constantinop., dn. Justiniano PP. Aug., Basilio v. c. cons.

NOVELLA CXXXIII. De monachis et ascetriis, et eorum conversatione. Imperator Justinianus Augustus Joanni beatissimo archiepiscopo.

Solitaria vita atque in ea contemplatio res plane sacra est, et quae suapte natura animas ad Deum adducat, neque iis tantum qui eam incolunt commodet, sed etiam omnibus aliis puritate sua et apud Deum interpellatione competentem de se utilitatem praebeat. Unde et olim ea res imperatoribus studio fuit habita, et nos non pauca de dignitate et honestate eorum legibus complexi sumus. Sequimur enim sacros in hoc canones et sanctos Patres qui haec comprehenderunt legibus, quandoquidem nihil non pervium ad inquisitionem majestati existit imperatoriae, quae communem in omnes homines moderationem et principatum a Deo percipit. Ac descripsimus quidem jam constitutionem quae vult ut monachi, et si magno continentur numero, secundum formam coenobiorum (ut appellant) in commune vitam degant, neque proprias habeant possessiones, neque opes accumulent, neque clam testibus vivant, sed et communiter cibum capiant, et in communi loco cubent, et undique bene compositam persequantur vitam, testesque sint invicem mutuae honestatis; et juniores revereantur canitiem eorum qui ista inspiciunt, nonnunquam etiam dedita opera capessant vigilias, ut ne in somno quidem aliquid intempestivum aut turpe de se aliis edant spectaculum, sed quisque pro se honestatem vel inter dormiendum conservet. Cum vero quaepiam nobis renuntientur, quae et majore cura digna sint, et firmiore lege indigeant, merito ad praesentem legislationem ad illius perfectionem et supplementum pervenimus, per quam sancimus ut nullus omnino propriam habitationem habeat, neque aliqua (ut appellatur) cellula sit in monasterio his, qui ad vitam in contemplatione et quiete traducendam uno forte aut duobus utantur ministris; sed tametsi plures viri sint, nihilominus unicus ipsorum sit conventus, sive precentur, sive naturae opera faciant, quae citra reprehensionem tamen et absque calumnia consistunt: et tam communiter (ut dictum est) cibum capiant, quam communiter dormiant, si modo tanta multitudo sit quam una domus possit capere, alioqui duae forte aut tres domus existant quae ipsos recipiant. Nullus autem omnino quidquam habeat proprii, sed diu noctuque in commune vivat, et noctes eamdem inter ipsos cum diebus habeant observationem. Neque enim semper omnes dormiunt, sed manifestarium est quod dum hi dormiendo occupati sunt, illi vigilant, et prorsus quidam dormientes inspiciunt. Caeterum, si quae habitatiunculae, seu cellulae in ullo monasteriorum fuerint, sub generali hujus amplae urbis patriarcha, sive in ejus confiniis, aut sub sanctitate tua constitutorum, sive a nobis ipsis aedificatorum, sive ab aliis, hasce omnes omnibus modis demolieris, aperiesque ipsis mutuum inter se aspectum, ut quae vicissim inter ipsos geruntur, omnes intueantur. Cur enim tandem hoc agere revereantur, qui semel se Deo dedicarunt, et omnem popularem conversationem valere jusserunt? Atque hoc quidem ea fini obtinere, tam hoc tempore quam in omne deinceps aevum volumus, nullo (ut dictum est) propriam habitationem habente, sed omnibus in unum congregandis, et quae vicissim inter ipsos gerantur spectaturis. Illud enim constat, quod ejusmodi peragere studebunt quae undique reprehensione careant. Quod si quis usque adeo impudens visus erit, ut conari audeat transgredi ea quae lege promulgata sunt, haec solitariae mansionis praesul examinato. Volumus enim ut ista nostra observatio diligentius custodiatur. Et primum quidem, ne monasterium multos habeat aditus, sed unum tantum, aut duos forte. Et ut portae assistant viri aetate graves, et casti, neque non omnium testimonio comprobati, qui neque ipsos reverendissimos monachos permittant sine praesulis voluntate monasterio egredi, sed intus eos contineant ut ea quae Deum concernunt perquirant, nec seipsos, actionesque ac studia sua a Deo divellant; neque alios quospiam, vel interdiu, vel noctu in monasterio versari sinant, qui quidem ne reverendissimorum monachorum sincera ac recta maneat opinio efficiant. Esto autem monasterium forti muro circumseptum, ne quis alia parte exitus sit quam per portas. Deinde et si ecclesia in monasterio non sit, neque sic tamen licenter praetextu ecclesiarum egrediantur, aut etiam deambulationes illic faciant, et cum aliquibus colloquantur quibus cum non decet, sed tempore quidem sacri ministerii una cum praesule, et primoribus ejus ac aetate provectis illo accedunto. Ministerio autem impleto, quidquid monachorum est, omnes in coenobium denuo concedant, et ibi resideant, simulque magnum Deum precibus fatigent, et sacrarum Scripturarum lectioni incumbant. Ingens enim sacrorum istiusmodi librorum existit chorus, et potis est cujusque animum emendare, ac sacris irrigare eloquiis: quae si continue legant, non unquam erraverint, neque ad humanas delabentur sollicitudines. Porro in sacrosancta ecclesia, quae in monasterio consistit, quatuor aut quinque ex eadem mansione senes sint, quibus omnis jam difficultas in sancta illa vitae ac fidei institutione superata est, et qui ordinationem in clero meruerunt, presbyterorum forte, vel diaconorum, vel aliorum deinceps gradum tenentes: atque hi adeuntibus sui copiam faciant, et de Scripturis sanctis exquisitius sermocinabuntur, efficientque ut alii omnes tales reputentur, simul sacram asservantes aedem, simul juventutem insolescentem et terminos suos egredi volentem in tolerantia retinentes. Non ingredietur autem omnino neque mulier in monasterium virorum, neque vir in muliebre, vel obtentu memoriae defuncti illic reconditi, vel ob aliam causam. Et maxime si quis fratrem forte, aut sororem, aut quempiam ex genere conjunctis se in monasterio habere dicat. Monachis etenim cognatio in terra non est, utpote qui coelestem vitam affectent. Quid enim omnino tandem volentes hujusmodi aditiones faciunt, nisi si quid perpetrare velint rerum interdictarum, cum et ea quae viros decent, viris in virorum monasteriis efficere, et consimiliter quae mulieribus attributa sunt mulieribus liceat in muliebribus monasteriis peragere? nullo alteri admisto, neque si frater, aut soror, aut alius cognatus esse dicatur. Neque enim per hanc causam aditum ipsis patere concedimus. Nam si ipsa praeciderimus principia, et errorem, qui per aspectum se animis hominum insinuat, et exinde ad mala lubricitatem prohibuerimus, multo clementior et facilior existet sacris decertatoribus vitae in melius emendatio. Omnes itaque huic legi obtemperanto, et neque virum recondunto in muliebrium monasteriorum sepulcris, neque mulieres in virorum monasteriis, seu asceteriis defodiuntor. Neque enim viris mulierum domicilia, neque rursus virorum habitacula conveniunt mulierum consortiis. Nec per eos qui propter defunctos ingrediuntur volumus exinde inhonestas hasce commistiones fieri, ne per hanc causam naturae fenestra aperiatur, ut ea quae nefas est delicatius in se admittat, et ludos faciat, sacrasque res defoedet, ac velamento pietatis, et sub specie exsequiarum, ea perpetret quae neque dicere neque in animo cogitare solitariam vitam exercentibus pulchrum est. Cum vero illud re ipsa manifestum existat, quod necesse sit eos qui sepulturis peragendis ministerium praebent, et maxime qui feretra deportant, quique defodiunt, ingredi in monasteria, res sane difficilis consistit in muliebribus, cum ob alia multa, tum propter praefatam prohibitionem. Sancimus tamen ut si quando tale aliquid futurum est, et mulier aliqua in muliebri sepeliatur monasterio (virum enim ibi sepeliri non permittimus), reverendissimae quidem mulieres in suo permaneant habitaculo, sola autem ostiaria, sive ostiariae, et ipsa forte (si velit) antistes his quae fiunt intersit. Simul atque vero illi quae circa exsequias fieri solent, tam sepulcro effosso quam corpore recondito, effecerint, statim discedant, neque aliquas ipsi reverendissimi spectantes mulierum, neque ab aliquibus earum spectati. Sed neque aliam ingressuum occasionem excogitanto, vel viri in muliebria monasteria, vel mulieres in ea quae viris deputata sunt, per causam eorum quae peraguntur circa exsequias, quas scilicet memorias appellitant, in tertium nonumque diem convenientes, item cum quadraginta excesserint, aut etiam annus, cum liceat, siquidem muliebre monasterium sit, mulieres omnia peragere; si virile, viros, neque per hujusmodi occasionem venerabilibus monasteriis aliquam inurere infamiam. Quia vero nihil eorum quae inclusa sunt legibus, uti aequum est, servari potest, nisi convenientem habeat custodiam, sancimus ut qui cujusque monasterii pro tempore praesul fuerit, continue ad ipsum animadvertat, et in unoquoque ad instar rei, et disciplinae publicae operam navet. Et sicubi vel paululum quiddam contra decorum fiat, protinus hoc emendet, neque committat ut major exinde lapsus oriatur, et anima quae ad salutem ex sancta vitae atque fidei institutione provenientem confugit, pereat.

Ipse quoque monasteriorum summus praesul, sive in loco sit, quemadmodum in hac est urbe, sive non, enixe in eam rem operam dato, et apocrisiarios suos (ut nuncupantur) per monasteria dimittito; e vicinis etiam interroget, nunquid mali in aliquo vicinorum perpetretur monasteriorum; atque haec omnia coerceto, et competentem pro dignitate impendito providentiam. Sed et cujusque civitatis episcopus in hoc providentiam adhibeto, sive patriarcha, sive metropolitanus, sive quicunque sit; et reverendissimos defensores ecclesiae suae mittito, qui haec perquirant, et observent, neque committant ut praeter decorum quidquam fiat. Sed et si quid tale perpetretur, ut primo quoque tempore hoc corrigant. Consimiliter autem et sanctissimus hujus almae urbis patriarcha ea quae monasteria hic concernunt perquirito; et ejus rei custodes Dei amantissimos defensores sacrosanctae majoris ecclesiae, et quoscunque diligentissimos, honestissimosque esse putaverit constituito, ut majore adhibita custodia, amplior item observatio, et pro delictis vindicta procedat. Enimvero singula monasteria sub aliquo censeri oportet antistite, et habero (quemadmodum diximus) quos dicunt apocrisiarios, viros aetate graves, qui et in monastiea jam disciplina impendio decertarint, neque facile corporis sustineant impetus, et rebus gerendis, atque ipsorum usibus vacarint. Neque hoc tantum, si virorum monasterium sit, sed etiam si mulierum forte sit, duo aliqui viri, vel (si haberi possunt) eunuchi constituantur, qui amplissimo testimonio comprobati, negotia ipsarum gerant, et ineffabilem ipsis communionem, cum ejus rei opportunitas erit, distribuant. Quod si illi de necessitate aliqua monasterii, aut quae unam aliquam reverendissimarum ascetriarum pertingat, necessarii aliquid dicere voluerint, colloquantur ea de re cum sola antistite, neque praeterea cum ulla alia mulierum quae in eo consistant monasterio, per reverendissimas tamen omnia conficientes ostiarias. Oportet enim et hujusmodi aliquas ad fores collocari, quae consimiliter et ingressus et exitus respicientes, tam exitus mulierum prohibeant quam inaccessos viris aditus, exceptis apocrisariis, reddant. Hi autem ostiarias accedent, et adventus sui causam exponent. Antistes vero re cognita, et progressa, cum his colloquetur, ipsique ad illam referent ea quae dispensationem eorum concernunt et necessitatem, quamobrem accesserint. Atque ita et humana pulchre administrabuntur, et ex omni parte nullo tentata malo durabit castitas.

Certe si quis delinquat (ut multa sunt humana, neque quisquam ita continere naturam potest in officio, quin aliquando peccet, hoc enim solius est Dei), hunc quidem, si mediocre delictum sit, et admoneto, et seorsim includito, tempusque illi assignato poenitentiae, ut meliore ratione percepta, ad seipsum redeat, neque depensos jam et exhaustos labores amittat. Sin vero major lapsus fuerit, pro modo peccati adhibetor etiam emendationis diligentia, et item vehementiorem admonitionem, et fortiorem poenitentiam expetito. Et siquidem hisce modis servare eum valuerit, qui labi coeperat (idem autem et in mulieribus sanctimoniali vitae deditis, et in viris dicimus), magno Deo gratias agat, qui et angelicis in coelo potestatibus gaudium oboriri dixit si quis peccatorum servetur. At si delictum atrocius sit quam quod medela reparari possit, tunc prorsus monasterio ipsum expellito, ut cum seipsum a melioribus ad deteriora contulerit, ipse solus improbitatis suae fructum capiat, neque vitiorum suorum aliquid caeteris contagione affricet, quemadmodum peste laborantia et incurabiliter aegrotantia solent pecora. Nam ut maxime hi neglexerint, non tamen majestas ista despiciet imperatoria, neque indignatione contra id factum, contrave locorum episcopum et ecclesiasticos qui sub ipso constituti sunt, abstinebit, nisi hoc observaverint, nimirum cum ejus negotii diligentia necessario ipsi etiam majestati imperatoriae incumbat. Si enim puris illi nudisque manibus pro republica preces Deo obtulerint, manifestum sane quod et res militaris pulchre se habebit, et civitates in bono statu erunt. Deo item propitio ac benevolo constituto, quomodo non omnia in summa pace et recta legum moderatione vigebunt? Terra quoque nobis fructum feret, et celerius bona sua edet, per Dei benevolentiam precibus illorum universam rempublicam in unum colligentibus. Sed et communis hominum figura venerabilior erit, quaerentque quod praestantius est, illorum puritatem reveriti. Unde una fiet conspiratio, omnibus simul ad hoc concurrentibus. et (quoad fieri potest) exterminata omni malitia melioribus sanctioribusque studiis introductis, et dignitatem habentibus. Quod quidem cum desideremus, bonum haud dubie opus, quemadmodum persuasum habemus, perficimus. Illud quoque omnibus observari modis volumus, ut si quis reverendissimorum monachorum in caupona aliqua diversari videatur, illico is tradatur civitatum defensoribus, aut hic judicio excellentiae tuae, castigeturque convictus, certiorque ea de re reddatur antistes, ut eum qui haec diliquit, et turpem vitam cum angelico hoc statu permutavit, expellat monasterio. Duabus enim potissimum in rebus operam et diligentiam reponere oportet monachos, ut aut sacris vacent Scripturis, aut quas manuarias vocare solent artes monachos decentes meditentur exerceantque. Siquidem mens inerti otio dedita haud sane quidquam bonorum pepererit. Atque hanc legem de his proponimus, tam in hac regia valituram urbe quam in omnibus gentibus. Nam et ad unumquemque religiosissimum patriarcham pro majore cautela et competente custodia eam transmittemus. Hi vero ad metropolitanos sub ipsis constitutos eam emittent. Illi autem omnibus aliis impertientur episcopis, et per episcopos haec reverendissimis monachis eorumque antistitibus manifesta fiet. Porro hujus rei observationem committimus non tantum cujusque mansionis solitariae praesuli, neque solum Dei amantissimis locorum episcopis, aut religiosissimis metropolitanis, aut sanctissimis patriarchis, sed et hic quidem praefectis, ut si res vehementiore aliqua animadversione indigeat, de hoc a Dei amantissimis viris edocti, id exsequantur: in provinciis vero illarum praesidibus, ut tamen quid facto opus sit, prius a Dei amantissimis perdiscant episcopis. Et prorsus tam per sacratas personas quam magistratus ea quae Deum concernunt incorrupta existant; et prae caeteris omnibus per majestatem imperatoriam, ut pote cum nihil divinarum rerum, et quae custodire justum est, a nobis negligatur, sed per omnia studeamus ut communis reipublicae status ex magni Dei et Servatoris nostri Jesu Christi erga homines amore fructum auferat per reverendissimorum virorum puritatem: quam custodient et clerici, et monachi, et episcopi, tam majores quam minores, tum sacrorum memores canonum, tum nostrarum legum et constitutionum de hoc conscriptarum, quas et valere et ratas esse per praesentem quoque legem sancimus. Quae igitur nobis placuerunt, et per hanc sacram declarantur legem, ea cognoscens gloria tua, effectui et fini tradere studeto. Dat. XVII Kalend. April., Constant., Arione v. c. cons.

NOVELLA CXLIV. De samaritanis. Ut impiam Samaritanorum haeresim et omni ratione carentem horum vesaniam ad meliorem frugem perduceremus, neque non ipsorum animas quo detinentur morbo liberaremus, saepenumero tam pientissimus princeps pater noster quam etiam nos ipsi studio habuimus. Sed in plerisque horum non potuimus id in quod longo studio incubuimus effectui tradere. Evaserunt enim in tantam nonnulli eorum vesaniam, ut vel salutari baptismo dignati, denuo ad id mali unde discesserant redierint, et eadem cum Samaritanis habere in pretio, eodem cum ipsis agitari furore dignoscantur. Praeclarum igitur nobis visum est veterem illam et prius contra ipsos propositam patris nostri legem renovare. Ac propterea sancimus ut ipsi neque ex testamenti tabulis, neque absque iis haeredes fiant, legatave capiant, aut donationis titulo rem aliquam nanciscantur. Sed neque Samaritani, aut in universum haeretici, quive rectam se Christianorum fidem amplecti simulant, cum revera neque ita sentiant, neque huic consentanea faciant, ad haereditatem ab intestato vocati, successionem habeant. Item neque testamenta conscribant, neque legata relinquant, aut donent, nisi qui ea percepturi sunt, et recte de fide sentiant, et fideles sint operibus. Nam si nemo horum sit, jubemus ut post ipsorum mortem horum bona ad sacratissimum pertineant aerarium. Unde et sacra illa forma, per indulgentiam ipsis a patre nostro concessa, quae, legis vicem obtinens, largitur ipsis, ut haereditatem pariter adire et transmittere, item legatis honorari et legata relinquere possint, in posterum vacabit, neque prorsus ullam firmitatem habebit. Nam si hujus se clementia indignos esse perhibuerint qui Samaritanorum agitantur vesania, neminem alium quam seipsos accusabunt, cum a benignitate Dei et Servatoris nostri Jesu Christi alieni sint. Liberalitates autem ab imperatoria olim majestate ipsis concessas amittunt in hoc, ut ad meliorem mentem redeant, non ut perpetuo in perversa hac opinione sua permaneant. Excipimus autem a praesente lege rusticos, qui Samaritanorum opinionibus honorem habent; idque non ipsorum gratia, sed propter constitutionem praediorum quae ab ipsis coluntur, propterque reditus et tributa quae exinde inferuntur publico, ut qui rusticitate seducantur. His etenim permittimus ut tam ascendentes quam descendentes, et ex transverso cognatos suos haeredes legatariosve scribant, tametsi Samaritanorum errore detineantur, ut tamen fundos recte colant, quo magis et uberior exinde proventus ad praediorum dominos deferatur, et per ipsos ad fiscum. Sed et sine testamentis praedicti alter ad alterius haereditatem pervenient propter eamdem causam. Quandoquidem et si nemo horum inveniatur, nihilominus tamen volumus ut praedii dominus in quo rusticus defunctus est ab illo relicta capiat, et fisci locum teneat, utpote qui et pro illo publicis satisfacit tributis. Praeterea Samaritanum omnino neque militiam capessere concedimus, neque ad civilem administrationem accedere, neque postulare in judicio, neque postremo in consortium disertissimorum assumi rhetorum, neque adolescentes instituere. Sed et si qui ex iis salutari dignati baptismo, ad pristinum denuo errorem reversi, observare sabbata aut etiam alia quaedam agere videantur, quae coarguant per simulationem ipsos sanctum baptisma assumpsisse, eos proscribi jubemus, et in perpetuum tradi exsilium. Iisdem quoque poenis eos subdimus, qui contra rectam Christianorum fidem impium istis patrocinium praestiterint. Perpulchrum vero nobis videtur ut ad incontaminatum accurrentes baptisma non temere suscipiantur, sed cum quadam observatione et instructione, quae initiationis tempore fieri solet. Dicimus autem ut qui omnino sensu aliquo bonae doctrinae tangi possunt, per duos primum annos in fide instituantur, et pro viribus Scripturas ediscant; tuncque demum sacro redemptionis offerantur baptismati, tam longi temporis poenitentia prorsus redemptionis fructum assecuti. Pueros autem admodum, qui per aetatem doctrinas intelligere nequeunt, etiam absque hac observatione sacro dignari baptismate admittimus. Porro nullus Samaritanus Christianum habebit mancipium, sed simul atque emptum fuerit, protinus in libertatem rapiatur.

Quod si aeque perversa opinione mancipium, ut ipse dominus, fuerit, licitum ei esto, si Christianorum de fide sententiam exosculetur, illico et Romana ipsum libertate potiri. Quae igitur nobis placuerunt, et per praesentem declarantur legem, ea proponens gloria tua solemnibus locis, effectui et fini contradi praecipito.

NOVELLA CXLVI. De Hebraeis, quomodo oporteat eos Scripturas legere. Imperator Justinianus Augustus Areobindo gloriosissimo praetoriorum praefecto.

Aequum sane erat ut Hebraei, cum sacris libris aures praebent, non leviter et rebus solummodo gestis delectarentur, sed reconditos in ipsis sensus spectarent, per quos magnum illi Deum et Servatorem humani generis Jesum Christum annuntiant. Verum enimvero quamvis dum commentis inter ipsos interpretationibus se committunt, in hunc usque diem a recta sententia aberrarunt: quia tamen didicimus habere ipsos inter se controversiam, non sustinuimus eum tumultum relinquere ipsis incompositum. Siquidem per interpellationes quae ad nos referuntur didicimus quod ex ipsis quidam sola lingua tenentur Hebraica, eaque utendum esse in sacrorum librorum lectione volunt, quidam etiam Graecam assumendam contendunt, et longo jam tempore ea de re seditiones inter se agitant. Nos igitur de hac controversia edocti, meliores esse judicavimus eos qui Graecam etiam linguam in sacrorum librorum lectione voluerunt assumere, et (uno verbo) omnem denique linguam quam locus accomodatiorem et magis familiarem reddat auditoribus. Sancimus igitur ut in quibus omnino locis Hebraei sunt, Hebraeis qui volunt licentia sit in eorum synagogis Graeca etiam lingua, itemque patria hac forte, nempe Italica, aut quacunque alia pro loci ratione mutata lingua, sacros libros intelligentibus legere: quo magis per ipsorum lectionem intelligentibus tota dictorum series ordine manifesta sit, secundumque ea et vitam et studia sua instituant; neque facultas sit ipsorum interpretibus qui solam Hebraicam assumunt linguam ut suo arbitratu malitiose hanc tractent, vulgi ignorantia suam tegentes improbitatem,

Enimvero qui Graeca lingua legunt utentur interpretatione Septuaginta, quae omnibus exactior est, et praeter caeteras multa continet occulta, praesertim vero propter id quod in interpretando accidit. Nam cum semper bini seorsim conclusi essent, et diversis locis interpretarentur, unam tamen omnes compositionem ediderunt. Ad haec quis non illud in his viris admiretur, quod cum longo tempore salutarem apparitionem magni Dei et Servatoris nostri Jesu Christi praecesserint, tamen illam futuram quasi praesentibus cernentes oculis, prophetica quodammodo gratia ipsos circumfulgente, sacrorum illi librorum interpretationem accommodarunt? Atque hac quidem omnes praecipue utentur. Ne tamen in eam opinionem veniant, quasi caeteras interpretationes excluserimus, damus illis licentiam ut etiam interpretatione Aquilae utantur, tametsi illae diversae nationis fuerit, et in nonnullis dictionibus non mediocrem cum Septuaginta habeat differentiam. Quae vero deuterosis, quasi secundaria traditio ab ipsis dicitur, in universum interdicimus, ut quae sacris libris comprehensa non sit, neque desuper tradita per prophetas, sed excerpta quaedam virorum contineat, qui terrena duntaxat loquantur, neque quidquam in se divini habeant numinis.

Sed et ipsas utique sacras voces legant, cum sacros libros evolvunt; neque celantes ea quae inibi prolata sunt, extrinsecus assumant nusquam scriptas vocum inanitates, ab ipsis ad perditionem simpliciorum excogitatas.

Unde hac a nobis praebita licentia, neque aliquibus omnino subdentur dispendiis hi qui Graecam et alias linguas assumunt, neque item ab ullo prohibebuntur. Neque qui archipherecitae, aut seniores interim, aut etiam magistri apud eos appellantur, licentiam habebunt ut vafris quibusdam commentis aut anathematismis id prohibeant, nisi velint corporalibus castigati poenis, atque insuper bonis spoliati, vel inviti consentire nobis, qui et praestantiora et Deo magis accepta velimus jubeamusque. Certe si quis impias et sacrilegas vocum inanitates introducere attentaverit, et vel mortuorum resurrectionem, vel judicium extremum negare, aut affirmare quod figmentum et creatura Dei per angelos subsistat, hi volumus ut etiam omnibus locis expellantur; neque tam maledicam vocem emittant, qui in universum ipsa etiam cognitione Dei exciderunt. Eos enim qui hujus generis aliquid proloqui pertentaverint omnium acerbissimis suppliciis subjicimus, introducto per hos errore gentem Hebraeorum depurgantes. In votis autem habemus ut per hanc et illam linguam sacris libris praebentes aures, et interpretum perversitatem observent, neque solis attendant litteris, sed res etiam ipsas degustent, et sacratiores omnino sensus percipiant, quo magis et quod praestantius est addiscant, et aliquando decipi atque ab eo, quod omnium praestantissimum est, nempe in Deum fiducia, aberrare desinant. Propterea enim omnem ipsis linguam ad sacrorum librorum lectionem aperuimus, ut si omnes ordine eorum scientiam amplectantur, ad meliora perdiscenda reddantur aptiores, cum in confesso sit multo paratiorem ad meliora discernenda et capessenda esse eum qui sacrorum librorum lectione innutritus, non longe a correctione, et ut ad bonam frugem perducatur, dissidet, quam qui nihil horum intelligit, sed ex solo religionis nomine dependet, eique tanquam sacrae adhaeret anchorae, et scientiam Dei putat in sola sectae appellatione versari. Quae igitur nobis placuerunt, et per hanc sacram declarantur legem, ea observabit tam gloria tua, quam cohors tibi obtemperans. Observabit autem et qui pro tempore in fastigium magistratus tui collocabitur, neque committet ut Hebraei contra haec faciant. Sed et eos qui obstiterint, et omnino prohibere attentaverint, corporalibus primum poenis subditos, ademptis etiam bonis, compellet incolere exsilium, ne quando insolentius se et temerario ausu contra Deum pariter et majestatem imperatoriam efferant. Utetur autem et jussionibus ad provinciarum praesides, adjungens ipsis legem nostram, ut et ipsi de hoc edocti per singulas urbes hanc proponant: scituris quod necessario haec observanda sint, nostram indignationem metuentibus. Dat. Id. Febr., Constantin., dn. Justin. PP. Augusti, Basilio v. c. cons.