Novellae constitutiones

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Novellae constitutiones
VI saeculo
editio: incognita
fons: incognitus

1             NOV. VIII  ~ UT IUDICES SINE QUOQUO SUFFRAGIO FIANT. ( AD 535 )

 ( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

 

 

 

Imp. Iustinianus A. Iohanni pp. secundo.

     <Praefatio.> Omnes nobis dies ac noctes contingit cum omni lucubratione et cogitatione degere semper volentibus, ut aliquid utile et placens deo a nobis collatoribus praebeatur: et non in vano vigilias ducimus, sed in huiusmodi eas expendimus consilia pernoctantes et noctibus sub aequalitate dierum utentes, ut nostri subiecti sub omni quiete consistant sollicitudine liberati, nobis in nosmet ipsos pro omnibus cogitationem suscipientibus. Per omnem namque curiositatem et inquisitionem subtilem discurrimus illa agere quaerentes, quae utilitatem nostris subiectis introducendo omni eos onere liberent et omni damno extrinsecus illato, citra publicum censum et iustam legitimamque collationem. Invenimus enim plurimam ingressam causis iniustitiam, et hanc non olim, sed ex quibusdam temporibus violenter accessisse et nostros subiectos ad inopiam compulisse, ut ad novissimam ipsi penuriam devenire fluctuarentur et neque consueta et legitima tributa et pro veritate pias functiones secundum publicum censum possint sine maxima necessitate persolvere. Quomodo enim valerent collatores, cum ex aliquo tempore imperatores semper aliquid lucrari ex provectu iudicum cogitarent, et merito hos sequerentur etiam gloriosissimi praefecti, ex hac iniustitia et damnis extrinsecus illatis et sollemnibus piis collationibus sufficere ?

 

  1. Cogitatio igitur nobis facts est, quid agentes omnia quaecumque in nostris provinciis sunt, uno actu communi ad meliora migraremus. Hoc enim omnino eventurum credimus, si praesides gentium, quicumque civiles administrationes provinciarum habent, puris procuraremus uti manibus et omni abstinere acceptione pro illis, solis contentos eis quae a fiaco dantur. Quod non aliter fiet nisi et ipsi cingula sine mercede percipiant, nihil omnino dantes nec occasione suffragiorum, neque his qui cingula habent nec alio omnium ulli. Consideravimus enim quia, licet quaestus non modicus imminuitur imperio, attamen nostris subiectis incrementum maximum percipientibus, si indemnes a iudicibus conserventur, et imperium et fiscus abundabit utens subiectis locupletibus, et uno hoc introducto ordine plurima rerum et innumerata erit ubertas. An certe non omnibus manifestum est, quoniam qui aurum dat et ita administrationem emit, non dat hoc solum, quantum occasione adinventum est suffragiorum, sed et aliud extrinsecus addit amplius occasione commodi administrationem aut dantibus aut spondentibus? et iam uno principio illicito dato plurimas necesse est manus circumire eum qui dationem facit, et hoc aurum non de suo forte praebere, sed mutuatum, et ut mutuare possit, damnificatum, et computare apud se, quia convenit eum tantum ex provincia percipere, quantum liberet quidem ei debita, sortis et usuras, et damna pro ipso mutuo: computabit autem et in medio expensas largiores iam et iudicem vel qui circa ipsum sunt decentes, et quendam sibimet etiam recondere quaestum in tempore sequenti, in quo forte non administrabit. Quapropter eius quod ab eo datum est triplum, magis autem, si oportet verius dici, decuplum erit, quod a nostris subiectis exigitur. Et ex hoc etiam fiscus imminuitur: nam ea, quae oportebat in fiscum inferri, eo qui administrationem habet, puris utente manibus, haec ad propriam utilitatem redigens, qui adminstrationem habet, et inopem faciens nobis collatorem, inopiam illius, quae per ipsum agitur, nobis reputat. Quanta impia et alia fiunt, ad horum furtorum merito relata occasionem! Administrationes namque habentes provinciales ad hanc acceptionem respicientes multos quidem reorum dimittunt, vendentes eis delictum, plurimos autem innoxiorum condemnant, ut noxiis praestent: et hoc non solum in pecuniariis agitur causis, sed etiam in criminalibus, ubi de anima est periculum. Fugaeque fiunt ex provinciis, et confluunt hic omnes ingemescentes, sacerdotes et curiales et officiales et possessores et populi et agricolae, iudicum furta merito et iniustitias accusantes. Et non haec fiunt sola, sed etiam civitatum seditiones et publicae turbae plerumque fiunt atque sedantur: et omnino una quaedam est haec omnium occasio malorum, et accipere suffragium a iudicibus totius nequitiae est principium et terminus: est quoque hoc sacrorum eloquiorum mirabile et verum, quod avaritia omnium sit mater malorum, et maxime quando non privatorum, sed iudicum inhaeret animabus. Quis enim sine periculo non furetur, quis non latrocinabitur sine reatu administratorem respiciens? illum namque videns omnia auro vendentem, et praesumens quia, quicquid egerit illicitum, hoc pecunias dando redimet. Hinc homicidium et adulterium et invasiones et vulnera et raptus virginum et commerciorum confusio et contemptus legum et iudicum, omnibus haec venalia proposita esse putantibus, tamquam aliquid optimorum mancipiorum. Sed neque sufficiemus considerate exponere, quanta ex furto provincialium iudicum fiunt pessima, nullo eos praesumente cum fiducia redarguere, cum illi repente cingula se emisse pronuntient.

CAPUT I.

     Haec omnia apud nos cogitantes et hic quoque participem consilii sumentes eam quae a deo data nobis est reverentissimam coniugem, et tuae celsitudini causam communicantes et quiddam etiam a tuo sumentes consilio, ad hanc sacram venimus legem: per quam sancimus, neque proconsulariam ullam neque hactenus vocatam vicariam neque comitem Orientis neque aliam quamlibet administrationem, neque proconsularem neque praesidalem, quas consularias et correctivas vocant (quarum expressim meminit supposita huic sacrae nostrae legi descriptio, quasque solas sub hac lege ducimus), dare aliquod suffragium neque pro administratione quamlibet donationem, neque iudici ulli neque horum qui circa administrationem sunt alicui neque alteri per occasionem patrocinii: sed gratis quidem sumere administrationes, pauca vero praebere occasione horum quae pro singulis dantur cingulis, codicillis et chartis. Nam etiam subiecimus descriptionem huic nostrae sacrae legi declarantem, quid competat unamquamque administrationem nostram praebere in sacro nostro laterculo aut in foro tuae celsitudinis occasione codicillorum aut praeceptorum: unde et illud adbreviatum est, ne praestet illi maximum damnum.

CAPUT II.

     Illud tamen decernimus oportere vicarium Asianae, qui est quoque iudex Pacatianae Phrygiae, non ulterius quidem ita nuncupari, sed de cetero comitem Phrygiae Pacatianae nominari, et percipere de fisco quae etiam nunc occasione annonarum et capitorum pro utraque administratione percipiebat, nihil horum imminuto; non autem duobus officiis uti, sed permixtum et iudicis et vicarii unum esse, comitianum existens et nominandum, periculo functionum publicarum et ei et omnibus similiter imminente, utpote uno officio constituto, non dividendo penitus, sed per unam continuationem militantibus universis : quod accipiet tamen propter duplex periculum annonas et capita, quae utrumque pridem percipiebat officium. Non tamen in altera quadam administrare pridem quidem vicarium, nunc autem spectabilem comitem quam in Pacatiana Phrygia, non habentem penitus ullum participium in aliis Asianae dioceseos provinciis, sed habentem quidem spectabilis comitis Pacatianae Phrygiae cognominationem, contentum vero in sola Pacatiana, sicut praediximus, Phrygia.

CAPUT III.

     Hoc autem ipsum et in alterutro pridem vicario definivimus (dicimus autem eum qui est in Pontica diocesi), ut non duo consistant de cetero, sed unus, comes quidem Galatiae primae nominandus et habiturus etiam super milites potestatem, sicut habet et nunc, et utriusque cinguli percepturus annonas, non tamen foris primam Galatiam. Nullam enim ei aliam penitus damus habere potestatem in ulla Pontica regione, sed in sola Galatia prima; officio quidem miscendo et secundum unam, sicut dictum est, intellegendo et numerando coniunctionem, comitiano existente et nominando, nulloque penitus eorum ad alios habente aliquam differentiam, sed unum esse officium sub uno iudice unius provinciae praesule: omni similiter officio una cum suo iudice circa fiscalia periculum sustinente.

CAPUT IV.

     Nulli quoque iudici penitus concedimus neque civili neque militari mittere per civitates provinciae quibus praesidet eos qui vocantur loci servatores: scientibus quia, si quid tale fecerint, ipsi cadent administratione, praesumentes alios in suum officium elevare.

CAPUT V.

     Hoc autem ipsum dicimus et in clarissimo comite Orientis et clarissimo iudice. Et illic enim unam administrationem utramque facimus, habente quidem et spectabilis comitis Orientis nomen, officio vero uno praesidente, comitiano existenti et nominando; et primae solius Syriae et Cyristensis praesidente et utriusque administrationis annonas habente. Aequalem namque vicariis et illum ponimus, ut et ipse cum subiecto sibi officio periculum habeat et pro fiscalium exactione et pro civili et publica disciplina.

CAPUT VI.

     Volumus autem omnibus iudicibus nostrarum provinciarum omnes subdi, privatos quidem secundum quod cinguli proprium est, in omnibus causis et universis pecuniariis et criminalibus occasionibus; qui vero in militiis constituti sunt, etiam istos nihilominus occasione fiscalium et criminum subdi omnibus modis ei. Sed etiam eos qui hinc descendunt ex quolibet foro, qui quascumque execuntur sententias, licet provinciarum iudicibus non sinere amplius aliquid quam sacra nostra constitutione dispositum est percipere sportularum, scientibus quia, si hoc neglexerint, omne damnum ex hoc nostris collatoribus illatum ipsi persolvent. Damus autem eis licentiam et referre de eo non solum ad iudices a quibus sunt missi, sed etiam ad nos ipsos, ut nos haec agnoscentes causam competenter exequamur. Si autem ipsi aliquos invenerint propter dignitatis et cinguli supercilium nostris collatoribus violentias irrogantes, licentiam eis damus et examinare violentias et reos inventos privare cingulo et nostrum ordinem in provinciis adimplere, hoc quod etiam veteribus dictum est legibus. Sicut enim eos omni iniusto lucro prohibemus, ita etiam pure cingulis utentes omni honore et reverentia et honestate frui sancimus.

CAPUT VII.

     Sic igitur a nobis cingulis discretis convenit eum, qui hic acceperit administrationem, cum dei memoria coram nobis, aut si non vacat, coram tua celsitudine, et qui tuam rexerint sedem, et qui semper fuerit gloriosissimo comite sacrarum nostrarum largitiouum et gloriosissimo quaestore sacri nostri palatii et gloriosissimo comite ubique sacrarum nostrarum privatarum, praesente quoque et per tempora magnificentissimo chartulario sacrarum nostrorum cubiculorum, qui codicillis his apud nos ministrat, iusiurandum dare, nihil penitus nec quodlibet se praebere neque occasione suffragii neque patrocinii, neque promittere neque de provincia profiteri dirigere neque gloriosissimis praefectis neque aliis cingula habentibus neque qui circa eos constituti sunt, nec alteri cuilibet per occasionem patrocinii; sed sicut sine suffragio accepit administrationem, a publico percepturus annonas (has enim solas accipere eum sinimus), sic eam puris custodire manibus, deo et nobis pro ea redditurus rationem. Sciat enim et tua celsitudo et qui post te easdem conscenderint sedes, quia, sive ipsi praesumpserint accipere quicquam ab illis qui ad praedictas admimstrationes accedunt, sive proceres ipsi, sive etiam officium tuum, ultra ea quae occasione consuetudinum a nobis eis definita sunt (quae scilicet et sufficere sola putantes dari decrevimus), non in parvis poena fiet: sed maximi quidem iudices accipere aliquid praesumentes ab his qui ad administrationes accedunt, aut etiam permittentes suum officium tale aliquid agere et nuntiatum non emendantes, non solum quadruplum reddent totius quantum perceperunt, sed etiam magnam indignationem sustinebunt et cinguli periculum formidabunt; et qui circa eos sunt, et oboediens eis officium, si amplius aliquid quam a nobis concessum est temptaverint accipere, ipsique subicientur damnis quadruplae redditionis et cadent etiam substantia et cingulo, insuper et suppliciis subiacebunt quae congruant delictis eorum.

CAPUT VIII.

     Eos autem, qui ita sine mercede sumunt administrationes, prae omnibus studium habere decet fiscalia vigilanter inspicere, et indevotos quidem et egentes necessitate cum omni exigere fortitudine, in nullo flexos neque pro hoc ipso lucrum aliquod omnino considerantes, devotis autem paterne se exhibere; deinde nostros subiectos reservare undique sine violentia, nihil ab ullo eorum percipientes: sed aequi sint in iudiciis, aequi vero in publicis disciplinis, exequentes quoque delicta, innoxios quidem undique custodientes eos qui puri sunt, reis autem imponentes secundum legem <poenam>, et ita praesidentes collatoribus, tamquam patres filiis, diligentes quidem eos qui sunt innocentes, qui vero rei monstrantur, castigantes ac punientes, omnemque iustitiam et in publicis et in privatis documentis eis servantes; et non ipsi soli hoc agentes, sed etiam semper consiliarium talem sumentes et qui circa eos sunt omnes: ut non videantur illi quidem velut innoxii esse, per alios autem delinquant atque furentur, hoc quod magis turpius est, ut et participes iniustitiarum sumant. Ideoque licebit tuae celsitudini honestiorum quosdam ad administrationes dirigere et scientium tributa fiscalia, curialium quippe et aliarum personarum, experimentum sui dantium bonum et ad magistratus opportunorum. Quis enim non diligat eum et honestate compleri magna putet, si nostro decreto iudicioque tui culminis ad cingulum veniat, testimonium quidem habens quia sit optimus, gratis vero eum suscipiens, non vacans omnino per provinciam ulli pravitati, nec quemadmodum quod dedit congreget nec unde colligat aurum, sed ut hoc solum habeat studium, deo nobisque semet ipsum commendare et gloria frui optima et repensationem sperare praecipuam ?

 

  1. Si quis autem praeter haec aliquid egerit, et donec in administratione, in qua est iudex, furti reus appareat, et si probetur aut dans aurum, ut accipiat administrationem, aut accipiens ex administratione (utrumque enim similiter noxium est), sciat quia et confiscationem et exilium sustinebit et in corpus verbera atque supplicium, ipsum quoque qui accepit ab eo, sicut praediximus, malis subiciens maximis. Puras enim exigimus esse provincialibus iudicibus manus, ut collatores custodiamus. Et istae quidem tam ex legibus quam ex administrationibus imminebunt poenae his qui in praedictis administrationibus sunt, si tale aliquid egerint. Damus autem etiam provincialibus licentiam, si quid apud provinciam iniustum, qui administrationem habet, egerit, vel si damnis aliquibus aut calumniis subdat nostros collatores, ut deo amabiles episcopi et provinciae primates preces ad nos dirigant, exponentes cingulum habentis delicta. Nos enim haec agnoscentes dirigimus in provinciam haec examinaturum, quatenus ipse, ubi iniustitiam fecit, illic quoque poenas subeat delictorum: ut neque alter quispiam tale aliquid agere praesumat, ad exemplum respiciens.

CAPUT IX.

     Necessitatem habente eo, qui administrationem rexit, secundum priores constitutiones, dum deposuerit fasces, quinquaginta dies in provincia commorari, publice se monstrantem et ab omnibus suscipientem conventiones. Si tamen ante quam compleantur quinquaginta dies, fugiens capiatur velut aliquod inhonestissimorum mancipiorum, damus licentiam collatoribus detinere eum in provincia et omne quod dederunt ei occasione furti hoc exigere, praesente tamen deo amabili episcopo et causam ex non scripto examinante, donec reddat omne quicquid furatus ostenditur. Sed etiam ipsos provinciales, si senserint administratorum furtum, licentiam habere, magis autem et necessitatem haec referre nobis, ut nos cognoscentes, quia omnino auro vendit iustitiam, praedictis eum subiciamus poenis: super quod etiam caelestibus suppliciis reus erit, transcendens iusiurandum in quo accepit administrationem. Si autem valuerit ex quacumque causa non completis quinquaginta diebus ex provincia fugere, tunc comprehensus, ubicumque degere videtur, revocabitur quidem in provinciam in qua administrabat, omne vero quod inventus fuerit accepisse restituat quadruplum.

CAPUT X.

     Illud videlicet observandum, nullam esse nostris subiectis licentiam in alio quedam praeter furtum haec circa iudices agere. Non enim, si videatur vehementissimus indevotis propter fiscalium exactionem aut propter delictorum executionem, dabimus subiectis agere aliquid adversus eum: e diverso autem etiam poenis eos omnium amarissimis subiugamus, si eos, qui puris sunt usi manibus et fiscalium exactionem cum omni detulerunt subtilitate, postea deponentes administrationem iniuriari praesumpserint et non cum omni favore post legitimum tempus provincias relinquentes deduxerint. Oportet enim eos qui post hanc nostram legem faciendi sunt clarissimos subiectarum provinciarum iudices considerare, quanta quidem fruentur gloria tales apparentes, quantis autem sint incursuri difficultatibus legem hanc solvere quantum ad se praesumentes. Erit enim absurdum, si eos quidem, qui in vilibus capiuntur furtis, ipsi torquebunt et non primitus quiescant, donec reddant furta, ipsi autem innoxii manserint in maximis constituti furtis, et neque apud subiectos erubescentes exemplum, cum liceat eis honestis et liberia et undique laudandis ostendi, et a nobis habere testimonium et spem.

 

  1. Non sinimus autem nec spectabilibus iudicibus nec alteri alicui quamlibet eis oppressionem aut iniustitiam inferre, aut civilibus omnino causis communicare: ut et nos eis honestatem servemus et illi puritatem nobis devotionemque restituant. Sciant enim omnes subiecti, quia propter eorum utilitatem et undique eorum indemnitatem, et ut per omnem, agantur quietem et non cogantur provincias relinquere et in peregrinis affligi, propterea praesentem legem scripsimus, deo eam voventes et praesentibus venerabilibus maximae eius communisque festivitatis diebus: ut omnibus liceat patres suscipere magis iudices quam fures et sollicitatores et eorum substantiis insidiantes.

 

  1. Oportet quoque vos nostros subiectos, scientes, quantam vestri posuimus providentiam, cum omni devotione publica sine imminutione tributa persolvere, et neque administratorum egere necessitate, sed ita devotos vosmet ipsos praebere, ut nobis ex ipsis ostendatur operibus, quia et ipsi pro huiusmodi clementia propriam nobis devotionem restituetis et merito habebitis omnem a iudicibus occasione devotionis favorem et providentiam: illud scientes, [ut] quia iudicibus imminet undique fiscalium periculum, et manifestum, quia in proprio suo periculo administrationes assumunt: et vos hoc agnoscentes ex omni modo evitate indevotionem et nolite vestras voluntates ita praebere inoboedientes, quatenus eorum egeatis vehementia, quam necessarium est eos assumere propter inevitabilem fiscalium exactionem; scientibus vobis nostris subiectis, quia militares expensae et hostium insecutiones multa egent diligentia, et non possunt citra pecunias haec agi, causa videlicet nullam recipiente dilationem, neque nobis concedentibus despici Romanorum terram diminutam: qui et Libyam omnem reparavimus et Vandalos in servitutem redegimus et plurima adhuc et maiora horum speramus a deo percipere et agere, pro quibus competens est fiscalia tributa sine imminutione et devote et secundum definita exigi tempora. Quapropter si vos quidem devote occurretis iudicibus, illi vero facilem et praeparatam fiscalium illationem in nos exhibuerint, et iudicum laudabimns studium et vestram approbabimus voluntatem, et undique una quaedam erit optima et consona praesidentium et quibus praesident congruentia.

CAPUT XI.

     Magno itaque deo et salvatori nostro Iesu Christo omnes similiter offerant hymnos pro hac lege, quae eis dabit et patrias habitare caute et proprias facultates habere firmissime et iudicum frui iustitia. Nam et nos propterea eam posuimus, ut ex iustitia, quae in lege est, valeamus domino deo vovere nosmet ipsos et nostrum commendare imperium, et non videamur despicere homines oppressos, quos nobis tradidit deus, ut eis per omnia parcamus eius sequentes benignitatem. Ideoque quantum ad nos consecretur deo, eo quod nihil in mentem nostram veniens boni pro tuitione subiectorum relinquimus. Volentes enim inhonesta haec et servilia furta perimere et nostros subiectos quiete a provincialibus iudicibus conservare, propterea festinavimus gratis administrationes eis dare, ut nec ipsis liceat delinquere et abripere subiectos: quorum causa omnem perferimus laborem, dedignantes imitari eos qui ante nos imperaverunt, qui pecuniis ordinabant administrationes, sibimet ipsis auferentes licentiam administratoribus nocentibus increpandi iuste, et ipsi ea quae percipiebant celando iusti putati, et proprios collatores propter hoc abripere a malis iudicibus non valentes, unde nec ipsis iudicibus increpare poterant agere caste, occasione praedictae causae. Nos autem sufficientem imperio quaestum esse putamus, ut collatores sola fiscalia conferant tributa, et nihil aliud extrinsecus quaeratur, quod subiectis omnem commoveat vitam.

CAPUT XII.

     Quod autem primitus a nobis dictum est, adhuc maiori opere et subtiliori complecti existimavimus legislatione, quatenus nostra intentio omnibus fiat aperta. Sancimus enim clarissimos subiectarum provinciarum administratores, citra omne factos pecuniarum suffragium, et ab his datorum iureiurandorum memores, habere et hanc a nobis licentiam, ut nulla sit ulli apud eos penitus fori praescriptio neque in his, quae committuntur ab aliquibus, violentiis neque in criminibus et quae hinc oriuntur laesionibus, neque in seditionibus publicis neque in publicorum tributorum exactionibus, sed omnes similiter subiacere horum iurisdictioni, non expectantium neque praecepta percipere a iudicibus quibus subiecti sunt, neque nuntiare ad eos, sed contentos esse hac nostra lege, per quam omnem eis potestatem praebemus: nemine licentiam habente penitus in praedictis causis nec privilegio uti quolibet neque ex hoc sibimet impetrare, ut delinquat innoxie: Non enim qui omni abstinent acceptione iudices aliud quiddam dei et legis nostroque praeponunt timori, sed ad illum respicientes servabunt subiectis iustitiam, omnia secundum nostras iudicantes et agentes leges.

 

  1. Quia enim milites et huiusmodi in provinciis constitutos eis subicimus, neque in hoc egebunt praecepto cuiuspiam proprio aut a nobis aut a nostris iudicibus, sed praesenti lege utentur et hanc eis ostendent, ut auxilientur eis utentibus iudiciali fiducia, scientes quia, nisi hoc egerint, et emolumentorum et militiae sustinebunt casum et in corpus periculum patientur: ut nobis nullo alio penitus opus sit iudice, et aut latronum insecutores aut appellatos violentiarum inhibitores, magis autem fures, aut violentos mittere, occasione quidem quasi rationabili utentes, ipsos autem omniuin pessima facientes. Cum enim iudices provinciarum uniuscuiusque maximorum iudicum compleant officium et pro omni alio cingulo provinciis sufficiant et ad ea, quae ex nostris legibus super eis decreta sunt, quis praesumat aut fori praescriptione aut huiusmodi aliquo apud eos uti ?

CAPUT XIII.

     Interdicimus autem et gloriosissimo magistro militum Orientis et omnibus nostris iudicibus aut latronum insectatores aut violentiarum inhibitores aut armatos aut aliquos tales in provinciam destinare. Sciant enim, qui ad hoc institui post hanc legem nostram praesumpserint, quoniam capti ab his nostris iudicibus provinciarum et in vincula rediguntur et ad nos causa renuntiata a nobis summum periculum sustinebunt: et qui huiusmodi eis praecepta tradiderint, triginta librarum auri sustinebunt poenam et maiorem insuper ac vehementiorem nostram indignationem experientur. Oportet igitur iudices provinciarum, tantam promeritos a nobis potestatem, sic causis uti, ut iuste et legitime sint omnibus metuendi, scientes quia, si data a nobis administratione male et indigne utantur a nobis concessa sibi licentia, subiacebunt suppliciis quae primitus diximus, et donec administrationes habent haec perferentes, et dum eas deposuerint maiori adhuc experientur periculo. Non enim damus eis licentiam ante quam legitimum quinquaginta dierum compleatur tempus, a provinciis in quibus administraverunt discedere aut per occasionem revocatoriae aut per occasionem fugae aut per aliam quamlibet causam, scientibus, sicut praediximus, quia, sive ad hanc veniant felicissimam civitatem sive in quamcumque regionem, ad provinciam denuo revocati, cui praefuerunt, poenas sustinebunt, quas prius diximus.

CAPUT XIV.

     Iusiurandum vero dabunt hic quidem, quod superius diximus. Si vero aliquibus in provinciis existentibus mittantur cinguli codicilli, et coram deo amabili episcopo metropolitano et qui in eis primates sunt iusiurandum subibunt, et ita cinguli suscipient actiones: tua quippe celsitudine providente, sive in hac maxima civitate perceperit aliquis administrationem sive in provincia ei codicilli eius transmittantur a tua celsitudine, ut ipse qui accepit cautionem faciat fisco de tributorum inculpabili exactione, sicut ipse pure probaveris. Posita sit autem lex haec a nobis in omnibus administrationibus a nobis nominandis et ex praesenti tempore sine suffragio percipiendis. Nam quae praecesserunt, pridem positis subiaceant legibus, nulla poena horum quae in hac nostra lege determinata sunt imminente hactenus administrationes habentibus, nisi tamen et ipsi post insinuationem huius legis furari capiantur.

 

     <Epilogus.> Haec igitur tua celsitudo universa cognoscens in omnibus gentibus sub se constitutis fieri manifesta procuret, sollemniter praeceptis utens apud omnes provinciarum praesides, ut ipsi cognoscentes nostrum circa subiectos studium et quam habemus circa ordinationem iudicum voluntatem, considerent, quanta eis bona participantur, neque imperii medelae pro eorum felicitate parcentes.

 

     Dat. XII. k. Mai. CP. Belisario v. c. cons.

 

Edictum scriptum in omni terra deo amabilibus archiepiscopis et sanctissimis patriarchis.

 

Traditae nobis a deo reipublicae curam habentes et in omni iustitia vivere nostros subiectos studentes subiectam legem conscripsimus, quam etiam tuae sanctitati, et per eam omnibus qui tuae provinciae sunt, facere manifestam bene habere putavimus. Tuae igitur sit reverentiae et ceterorum haec custodire et, si quid transcendatur a iudicibus, ad nos referre, ut nihil contemnatur horum quae sancte iusteque a nobis sancita sunt. Si enim nos quidem nostrorum subiectorum miserati, quoniam supra fiscalium functionum exactionem etiam maximas sustinent ex furto iudicum violentias propter factas provinciarum venditiones, haec auferre per subiectam studuimus legem, vos autem neglegentes non referatis: a nobis quidem consecrata sit domino deo, vos autem rationem reddetis apud eum pro aliorum iniustitia, si quid non agnoscentibus nobis damnum apud vos hominibus inferatur. Sed oportet praesentes vos provinciae et pro eis ac reliquis decertantes manifestos nobis facere et rectos iudices et transcendentes hanc nostram legem, quatenus utrumque cognoscentes hos quidem puniamus, illis autem repensemus. Cumque lex publice proposita fuerit et omnibus manifestata, tunc sumpta intus recondatur in sanctissima ecclesia cum sacris vasis, utpote et ipsa dicata deo et ad salutem ab eo factorum hominum scripta. Facietis autem melius et illic habitantibus universis hominibus utilius, si eam sculpentes aut tabulis aut lapidibus in porticibus sanctissimae ecclesiae describatis, pronam praebentes omnibus horum quae sancita sunt lectionem atque possessionem.

CAPUT I.

     Si vero pro iudicum puritate hanc habuimus providentiam, palam est, quia multo magis defensoribus non permisimus nec quicquam accipere neque dare. Dabunt enim <pro> concessis sibi praeceptis in foro gloriosissimorum praefectorum, si quidem maiores sint civitates, solidos quattuor, si vero minores, solidos tres, et ultra haec nihil: accipient autem nihil ab ullo, nisi aliquis ex fisco sollemnis eis quaestus, aut si nihil ex fisco percipiunt, nihil ultra quam sacra nostra statutum est constitutione percipiant. Alioquin si quid accipere capiantur aut ipsi aut qui vocantur eorum chartularii aut alter quispiam, qui circa eos sunt, illi quadruplum restituent quod acceperunt, et hac sollicitudine repellentur, insuper exilio perpetuo multabuntur et in corpore castigati reddent provinciam viris bonis pro malis defendendam. Eritis autem et in hoc custodes vos, et inhibentes quae praeter haec aguntur, et insinuantes, ut neque lateat aliquid horum quae delinquuntur neque latendo sit inpunitum, sed omnis aequitas atque iustitia nostris subiectis floreat. Si vero etiam hactenus iudices non post insinuationem huius legis omni abstinuerint furto, sciant et ipsi huius legis poenae se esse subiectos.

 

     Dat XIII k. Mai. CP. Belisario v.c. cons.

 

Scriptum est exemplar edicti Constantinopolitanis habens ita :

  

     Quantam subiectorum posuimus providentiam, ostendit a nobis nuper posita lex, quam ad gloriosissimos nostros praefectos scripsimus. Sed competens est et vos ipsos scire nostram prouidentiam, quam circa omnes homines habemus: et propterea legem ipsam et in edicti proposuimus figura, ut vos et domino deo ac saluatori nostro Iesu Christo iuste referatis hymnos et nostro imperio, quia omnem pro vestra utilitate perferimus laborem.

 

Notitia horum quae ab unaquaque subditarum administratione debent praeberi causa consuetudinum quantitatis ab his qui administrationes habent; nullo praesumente extra ea quae supra scripta sunt nequaquam requirere aliquid amplius.

Ab spectabili comite Orientis <ita> :

     in sacro cubiculo solidos LXIII

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum cum quattuor scriniis sacri laterculi sol. L

     eius adiutori sol. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. LXXX

A proconsule Asiae ita:

     in sacro nostro cubiculo sol. num. LXIII

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum cum quattuor scriniis sacri laterculi sol. num. XL

     eius adiutori sol. num. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. LXXX

Ab spectabili comite Phrygiae Pacatianae ita:

     chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII

     eius adiutori sol. num. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. L

Ab spectabili comite Galatiae primae ita:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII

     eius adiutori sol. num. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. L

A vicario Longi Muri <ita> :

     chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII

     eius adiutori sol. num. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL

Et quaecumque administrationes consulariae sunt:

A iudice Palaestinae ita:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII

     eius adiutori sol. num. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL

<A praeside Palaestinae secundae sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Foenicae maritimae ita:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII

     eius adiutori sol. num. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL

A iudice Syriae secundae ita :

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII

     eius adiutori sol. num. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL

<A praeside Theodoriadis sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

<A praeside Osrhoënae sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

<A praeside Ciliciae primae sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Cypri ita:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII

     eius adiutori sol. num. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL

A iudice Pamphyliae ita:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII

     eius adiutori sol. num. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL

A iudice < ... ita>:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII

     eius adiutori sol. num. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL

<A praeside Bithyniae sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

<A praeside Hellesponti sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

<A praeside Lydiae sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

<A praeside Phrygiae salutaris sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

<A praeside Pisidiae sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

<A praeside Lycaoniae sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

<A praeside Nouae Iustinianae sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

<A praeside Armeniae secundae sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Armeniae maioris ita ut supra.

          <A praeside Armeniae magnae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Cappadociae primae ita ut supra.

          <A praeside Cappadociae primae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Cappadociae secundae ita ut supra.

          <A praeside Cappadociae secundae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Helenoponti ita ut supra.

          <A praeside Helenoponti sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Europae ita ut supra.

          <A praeside Europae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Thraciae ita ut supra.

          <A praeside Thraciae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Rhodopae ita ut supra.

          <A praeside Rhodopae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

<A praeside Haemomonti sic:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

     eius adiutori sol. 3

     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Cariae ita ut supra.

          <A praeside Cariae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Lyciae ita ut supra.

          <A praeside Lyciae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

A iudice Augustanicae ita ut supra.

          <A praeside Augustamnicae primae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40>

Et quaecumque administrationes praesidales siue correctivae sunt:

A iudice Libyae superioris ita:

     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX

     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. <XV

     eius adiutori sol. num. III

     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. > XXXVI

A iudice Aegypti primae ita ut supra.

          <A praeside Aegypti primae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Aegypti secundae ita ut supra.

          <A praeside Aegypti secundae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice <Augusta>nicae secundae ita ut supra.

          <A praeside Augustamnicae secundae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Palastinae tertiae ita ut supra.

          <A praeside Palaestinae tertiae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Arabiae ita ut supra.

          <A praeside Arabiae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Eufratesiae ita ut supra.

          <A praeside Euphratensis sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Mesopotamiae ita ut supra.

          <A praeside Mesopotamiae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Ciliciae secundae ita ut supra.

          <A praeside Ciliciae secundae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Armeniae primae ita ut supra.

          <A praeside Armeniae primae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Galatiae secundae ita ut supra.

          <A praeside Galatiae secundae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Honoriadis ita ut supra.

          <A praeside Honoriadis sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Insularum ita ut supra.

          <A praeside Insularum sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Mysiae secundae ita ut supra.

          <A praeside Moesiae secundae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

A iudice Scythiae ita ut supra.

          <A praeside Scythiae sic:

                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9

                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15

                    eius adiutori sol. 3

                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36>

     Pro uniuscuiusque civitatis defensore, si quidem sit metropolites, pro metropoli apud gloriosissimorum praefectorum praetoriorum dandis solidis num. IIII, si vero alterius civitatis, solidis tribus, et ultra haec nihil. Neque enim defensores vel dare iudicibus, nec alteri cuiquam, nec accipere volumus, nisi quaedam sint eis ab fisco praestandae consuetudines: scientibus eis quia, si nuntietur nostrae potestati de aliquo eorum, quia praevaricatur quae a nobis sancita sunt, et quod acciperint quadruplum reddem, et officio soluto exilium habitabunt continuum, cum etiam prouinciarum iudices, si hoc neglexerint et defensores sinant rapere, non modicam et ipsi poenam sustinebunt.

 

     Dat. XIII. kal. Mai. CP. Belisario v.c. cons.

 

Scriptum est exemplar huiusmodi Dominico gloriosissimo praefecto apud Illyricum praetoriorum, sed ita quidem adiectionibus :

  

     Iusiurandum subeant secundum proprium de hoc factum indiculum sacramenti, cuius exemplar etiam directum est tuae celsitudini. Qui vero administrationes suscipiunt, a tua celsitudine directos hinc eis a nobis codicillos suscipiant praesente deo amabili civitatis in qua degunt episcopo et aliis qui in civitate sunt in iudicio tuae celsitudinis congregatis et officio omni tuo: coram quibus et codicillos accipiant et iurent praedictum iusiurandum. Et maxime hoc praecipimus coram curialibus agi, quos competens est magna frui et a tua celsitudine et eis, qui eundem cingulum optinuerint, providentia et studio: ut et nihil ab eis tu lucreris omnino neque permittas eos ab ullo laedi; eos enim, qui hanc nituntur iniquitatem, quatenus et felicissimo nostro auertant exercitu et reliquas curiales adimpleant functiones, quia non oportet talia temptari solacia, ut possit ad tantam referri tarditatem. Nihil enim nobis commendat tuam celsitudinem, quomodo circa curiales uniuscuiusque civitatis providentia, quam praeberi volumus istis et a tua celsitudine <et> a cinguli semper successoribus. Quapropter dum codicillos dederis administrationes accipientibus a te ut praesente, hoc eis tuam denuntiare volumus sedem, ut curialibus omnem ferant favorem, nihil penitus ab eis accipientes: prohibeant autem et ab aliis eis afferri damna, et agnoscant per te quia, si praeter haec aliquid egerint, poenis subiacebunt gravissimis. Sicut enim curialibus parcere te volumus, ita et defensorum castigare et retinere avaritiam sancimus, et ab eis praesumere accipere a nostris subiectis nisi secundum quod eis ministrat publica res, aut si non est aliquod eis publicum solacium, quantum inculpabilis antiquitas definivit: ut ab spontaneis ipsis magis quam ab invitis accipiant, et hoc parum et quantum eis ad mediocrem sufficit vitae gubernationem. Sciant enim quia, si citra haec aliquid acceperint, non solum quadrupli subiacebunt poenae, sed etiam exilium habitabunt continuum, prius eis plagis corporeis infligendis.

 

Iusiurandum quod praestatur ab his qui administrationes accipiant. <Coll.II tit.3>

  

     Iuro ego per deum omnipotentem et filium eius unigenitum domiuum nostrum Iesum Christum et spiritum sanctum et sanctam gloriosam dei genitricem et semper virginem Mariam et quattuor evangelia, quae in manibus meis teneo, et sanctos archangelos Michael et Gabriel, puram conscientiam germanumtque servitium me servaturum sacratissimis nostris dominis Iustiniano et Theodorae coniugi eius occasione traditae mihi ab eorum pietate administrationis; et omnem laborem ac sudorem cum favore sine dolo et sine arte quacumque suscipio in commissa mihi ab eis administratione de eorum imperio atque republica. Et communicator sum sanctae dei catholicae et apostolicae ecclesiae, et nullo modo vel tempore adversabor ei, nec alium quemcumque permitto, quantum possibilitatem habeo. Iuro quoque idem iusiuraudum, quia nulli penitus neque dedi neque dabo occasione dati mihi cinguli neque occasione patrocinii, neque promisi neque professus sum de provincia mittere neque mittam, neque occasione dominici suffragii, neque gloriosissimis praefectis neque aliis famosissimis viris administrationes habentibus neque qui circa eos sunt nec alii omnium ulli: sed sicut sine suffragio percepi cingulum, sic etiam pure me exhibeo circa subiectos piissimorum nostrorum dominorum, contentus his quae statutae sunt mihi de fisco annonis. Et primum omne habebo studium ut fiscalia vigilanter inspiciam, et indevotos quidem et indigentes necessitate cum omni exigam vehementia, nequaquam subinclinatus neque ob hoc ipsum lucrum omnino considerans aut per gratiam vel odium exigens aliquem citra quam competit, aut concedo alicui; devotos autem paterne tractabo, et subiectos piissimorum nostrorum dominorum illaesos undique, quantum possibilitatem habeo, custodibo. Et aequus in causis utrique parti et in publicis disciplinis ero, nullique parti citra quam iustum est praestabo, sed exequar universa delicta, et omnem aequitatem servabo, secundum quod visum fuerit mihi iustum: et eos quidem, qui innoxii sunt, undique innoxios illaesosque conservabo, noxiis autem impono supplicium secundum legem; et omnem iustitiam, sicut dictum est, in publicis privatisque contractibus eis servabo, et si comperero fiscum iniustitiam pati. Non ego solum haec ago, sed etiam semper mihi adsidentem talem studebo adsumere et circa me omnes, ut non ego quidem purus sim, qui vero circa me sunt, furentur et delinquant; si quis autem inveniatur circa me talis, et quod fit ab eo me sanare, et eum expello. Si vero non haec omnia ita servavero, recipiam hic et in futuro saeculo in terribili iudicio magni dei domini et salvatoris nostri Iesu Christi et habeam partem cum luda et lepram Giezi et tremorem Cain, iusuper et poenis, quae lege eorum pietatis continentur, ero subiectus.

 

     Scriptum exemplar huius Dominico gloriosissimo praefecto per lllyricum.

    

 

 

?  Sources : Coll. II, tit. 2-3 ; Epit. Theod. 8 ; Athan. 4, 1 ; Iulian. const. XV.

 

2             NOV. X  ~ DE REFERENDARIIS PALATII. ( AD 535 )

 

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

  

Idem A. Hermogeni magistro sacrorum officiorum et patricio.

     <Praefatio.> Cum aliis omnibus, quae in ordinem perduximus competentem, neque ea quae de spectabilibus nostris referendariis sunt foras relinquere existimavimus a nostra providentia, et tanto magis, quanto nobis utiliores constituti sunt. Primum quidem eos non in multitudine constitutos nos, utpote multos per eos adiuvemus singulorum facile petitiones discentes, plures esse quam dudum fecimus.

 

  1. Sed apparuerunt quidam nostram largitatem in immensum vocantes, et multos quidem nobis introducentes supplicantes, multis autem petitionibus usi, ita semper adiectione in immensum incompetens causam sic perduxerunt honestam. Nihil enim petenitibus factum est finitivum, donec in quattuor et decem eorum numerus exiret. Propterea igitur, utpote causa forsan a nobis honorata, deinde in multitudine effusa propria imminuatur honestate, praevidimus certa eorum numerum comprehendere mensura, non ut, qui sunt, auferamus eis concessa (nec enim hoc imperialis est proprium maiestatis: sed ut omnium placentium nobis et honeste ministrantium foras aliquos ex his constituamus a nostro ministerio, nullo omnino concedimus modo); sed manere quidem eos sancimus secundum figuram qua sunt, neminem tamen adici omnino, donec in octo virorum perveniat numerus: ut ii perpetue octo <sint> constituti, numero quidem hoc per nullum modum aut tempus aucto, festinantibus autem ipsis perpetue invicem transcendere circa nos et imperium cura et devotione; nemine licentiam habente neque petere aliquid deinceps tale, sed sciente quod neque impetrabit petita, pro eadem autem petitione non solum obligatus erit poenae auri librarum decem, sed etiam propria spoliabitur militia. Volumus etiam eos mensura quidem usque ad dictum numerum contineri, iustitia vero et aliis virtutibus augeri et ad maius apparere. Multitudo enim numerosa nihil habet honestum, quoniam in paucis ex multis quae secundum virtutem est vita salvatur. Maneant igitur secundum quod praediximus nunc in eadem figura.

     <Epilogus.> Haec autem tua eminentia cognoscens custodiat, ut nullo tempore transgrediatur aliquid eorum quae a nobis sancita sunt, sed eos, qui praeter haec aliquid agunt, interminatam exigi poenam, quam eis permisimus, quam neque repeti licet neque reddi est possibile. Sitque et hoc lex nostra multitudinem quidem expellens, introducens vero virtutem, quae non in multis apparet, et praecipue in viris procedat quidem ex patribus bonis, suam autem vitam constituentes tam in petitionibus indigentium quam ad nostrum in eos auxilium. Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram legem manifestata sunt, tua eminentia operi effectuique tradere festinet.

 

     Dat. XVIII. kal. Mai. CP. Belisario v. c. cons.

    

 

 

?  Sources : Coll. II, tit. 5 ; Epit. Theod. 10 ; Athan. 22, 2 ; Iulian. const. XVI.

 

3             NOV. XIII  ~ DE PRAETORIBUS POPULI. ( AD 535 )

 

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus A. Constantinopolitanis.

     <Praefatio.> Clarissimorum iudicum vigiliae nomen et honestum et antiquis Romanis cognitum, quod nescimus quemadmodum in aliam translatum est appellationem et ordinem. Patriae enim nostrae vox praefectos vigilum eos appellavit a vigilantibus et nihil inperscrutandum derelinquentibus hominibus, cingulis hos praeponens. Vox enim Graecorum nescimus unde praefectos eos appellavit noctium, tamquam necessarium esset sole quidem similiter decumbente exsurgere cingulum, quiescere autem debilitato. Quid enim erat, propter quod noctium addidit nomen? Si enim quomodo hac sola dignitate, quae in noctibus sint non recte gesta, curam habente et circumlustrante civitatem hanc habuit appellationem, sed hoc ipsum et civitatis cingulum videmus agentem: quatenus nihil esset quod prohiberet super appellationem istam etiam dignitatem illam isto nomine vocitari. Si enim dividi dignitates possunt, et gloriosum quidem praefectum felicissimae huius civitatis esse diurnum iudicem, alios autem noctis, vehementer competentium erraverunt, rectitudinem nominum nescimus quemadmodum corrumpentes. Hinc et appellationem istam nebulosam existentem et obscuram et noctis praenomen fortassis refugiunt omnes et poenam esse hanc administrationem aestimant et neque imperialium dignam codicillorum esse putant.

CAPUT I.

     Nos ergo rem quomodo oportet aspicientes, aestimavimus oportere dignitatem hanc a principio incipientem appellatione in totum erigere et ornare. Et nycteparchum nullatenus de cetero vocari: curam enim habebunt eorum, quae et in die et in nocte praeter quod competens est aguntur.

 

  1. Igitur quoniam antiquis Romanis vehementer praetoris placuit nomen, propterea aestimavimus eos praetores plebis oportere nominare, qui ad custodiam et disciplinam constituti sunt et plebeiam possunt compescere seditionem. Et sicut alii praetores sunt curiae senatus aut libertatum aut tutorum et talibus praesident, ita sint et isti praetores super populorum rectitudinem: et nostra quidem voce praetores plebis appellentur, graeca vero ista et communi lingua praetores populorum. Praetoris enim qualiter est honestum nomen, qualiter non longe constitutum a consulatu, qualiter vicinum legi affictum, manifestant leges consulatui coniungentes praetores, secundum eis cum lege dantes ordinem. Et quemadmodum antiquitus consules fuerunt, qui magnae praeerant curiae, principes plebis autem, qui plebem gubernabant, ita et nunc sint praetores quidem senatus, qui ea, quae pridem a nobis dicta sunt, agunt, praetores vero populorum hi qui quietem eorum defendunt et quod eis expedit provident.

 

  1. Revera enim dignitatem hanc, olim honestam constitutam et in seniore Roma in usu frequentatam splendide, in temporibus non solum quae imperatores habuerunt, sed et adhuc longius, et magna civitas haec suscipiens dignitatem non despectam habuit. Neque enim in multum veteribus temporibus didicimus aliquos magnas dignitates administrantes, quae circa imperium sunt, et post haec non dignatos de hac re sollicitudinem fieri: paulatim ita res abiecta visa est et nullae rei digna, ut neque ex codicillis nostris <fieret>, iaceret autem super gloriosissimis praefectis felicissimae huius civitatis, et multa ex ordine eorum istam suscipientes dignitatem et administrasse eam omnino pessime. Etenim si quis aspiciat antiquitatis eius simbolum, vehementer eam qualis pridem erat, et de his quae nunc sunt docebitur; cognoscet enim eam et forum proprium et officium commentariensis habentem et alia omnia, quae paene civitatis cingulo a legibus deputata sunt .

CAPUT II.

     Quia igitur nos omnia perscrutantes, quae facta sunt pridem, festinamus in meliorem ordinem et antiquam honestatem et huius rei reducere ornamentum, ut non furta ab eis fiant frequentia et societates cum furibus, et iudicia negligi et sperni, et nullius dignae procedant rationis, propterea aestimavimus quae circa ea sunt definire. Sancimus enim, quoniam, si propter pecuniarias lites, in quibus non magnum est periculum nisi in pecuniis solis, attamen dignitates eas iudicant magnae et multotiens etiam cum iudices dantur et innumerabiles sollicitudines nobis sunt, ut non causae sine iudicio procedant: quomodo non competens est de iudicibus, quibus super animabus indicantium est periculum, omnem ponere providentiam, qualiter alicuius digni efficiantur rationis, nec animam perdant hominis nati quidem semel, recipere autem eam, dum perdiderit, non valentis ?

CAPUT III.

     Primum quidem sancimus, neminem omnino in praedicta dignitate adesse, priusquam a nobis codicillos administrationis accipiat, et nulla ratione praesumere citra imperiales codicillos ad curam istam accedere, sed expectare imperium et exinde conscriptum iudicium. Nos enim nulli praedictam dignitatem tradimus nisi magnificis illustribus aut spectabilibus comitibus consistorianis aut clarissimis tribunis praetorianis et notariis, qui hanc suscipientes fuerint dignitatem, aut aliter administrationes agentibus et apparentibus nobis apti et nostro digni testimonio: quatenus eos praedictam habentes honestatem et honorem defendere praesertim pro iustitia, propter quod pro animabus est intentio et multis homicidii consueverunt litibus habitare et de adulteriis et invasionibus et rapinis et si quid tale est.

  

  1. Oportet ergo talibus criminibus praesidentem virum esse undique honestum et inreprehensibilem et huius auditorii dignum et omnis abstinentem furti et puras habere manus; habere autem et consiliarium probatum unum. Etenim neque citra usum consolationis eos derelinquimus, sed unicuique eorum tot solidos occasione annonarum annis singulis dabimus, quatenus hi sufficientes his nulli adquiescant furto aut venalitati.

 

  1. Sed neque per dationem fieri omnino, quemadmodum in quibusdam fiebat temporibus; neque enim proiectare aurum ulli. In aequali enim crimine efficitur et qui dat alicui occasione dignitatis, et qui, si factum fuerit, ab aliquo accipere adquiescens secundum dandum ab eo iusiurandum manifestatur.

CAPUT IV.

     Didicimus autem eis ad obsequium esse officia maligna; dicimus autem latronum cognitores et beneficialios et cingulorum incisores et aliam multitudinem, quorum unumquemque competens est castigare magis quam taliter vivere. Neque enim latronum cognitorum talis est, quomodo in bonum quid agere, sed in hoc tantummodo cognoscent fures, in quo lucrum eis et iudicibus eorum venantur. Quae omnia competens est eos, qui nunc a nobis in praeturam populi transeunt, odire et aversari et mundis uti manibus et resecare omnia quae praecepta sunt sive de furto sive de aliis delictis, et civitatem nobis emundare ab his qui furta operantur bestiis, et viris industriis uti ad haec ministris, et proprio officio offerri competenter, quatenus timor eos habeat sui iudicis et omnia agant cum vehementia et bona voluntate. Si enim velint recte agere et digne iudicio de se, neque multi aliqui fures erunt et furta celeriter inveniuntur et peccantes minuuntur, timentes dignitatem quam nemo comparet pecuniis.

 

  1. Sed et crimina, vel si vehementia sint, cognoscent, et populares sedabunt turbas, ita gloriosae huius regiae iudici civitatis, sed nobis ipsis obsequentes, et omni dignati <ab> eo honore, tamquam iudices minores a iudice maiore; et evacuent eius sollicitudines, nihil eligentes agere quod non est virorum bonorum et imperialis testimonii dignum. Si vero aliquando contigerit (hoc quod non optamus) fieri aliquid in hac civitate incendium, oportet eos praesentes esse et ministrare, et maximum hoc opus habere, [ut] fures et subtrahentes infelicissimorum res eripere, et salvare, quantum possunt, res ab ignis violentia. Etenim si circa hanc dignitatem facti fuerint industrii, maior eos sedes excipiet et honestior dignitas, et cognoscent quantum est, quod cum honestate vivitur, quam hanc contemnere, uti autem multis manibus, et per eas impie agere et postea egere: propter quod nihil horum quae ita congregantur consuevit manere, sed male colligere et statim deperdere. Ut igitur nostros subiectos iuvare quidem per hanc aestimavimus oportere occasionem et solacium tantum eis dare, et homines honoratos ad medium adducere, eorum virtutem sentiant subiecti. Habebunt autem spectabiles populorum praetores et consiliarium nostro super eos iudicio, sicut diximus, dignum.

CAPUT V.

     Assistebunt autem eis et viceni milites et triceni matricarii, quos nunc nos constituimus, dispositionibus obsequentes eorum, et sicubi hi eos qui indecenter agunt detinuerint, competenti ordine tradant. Oportet autem eos scire manifeste quod, si mundos semetipsos custodierint, et dei auxilium habebunt et nostra placatione non fraudabuntur et longior eis dignitas erit. Quis enim bene et recte agentem amovere velit ?

CAPUT VI.

     Sed si transmittatur aliquis eis a iudicio viri clarissimi praefecti felicissimae huius civitatis, quatenus suppliciis subiciatur, scrupulose inquirant dignitatem eius, et doceantur, in quibus occidunt hominem aut auferunt membrum aut tale aliquid, sciscitantes et ab ipso glorioso praefecto, si et hoc praeviderit, ut cum subtilitate proferant sententiam aut animam aut membrum alicuius auferendi a destinato.

 

  1. Quemadmodum enim spectabiles praetores populorum talibus honoravimus donationibus, dignos eos facientes et codicillis a nostra procedentibus manu et annonis et appellatione tanta et aliis quae dudum dicta sunt, ita eos exigimus reddere nobis suam puritatem et in omnibus vigilantiam, et cuncta agere aequali et iusta conscientia et pura manu. Si enim aliquid apparuerint delinquentes aut furantes aut furibus adquiescentes, nisi omnibus resecaverint modis, et dignos quidem morte suppliciis subdere, mediocria vero agentes expellere a magna hac civitate, ubi nos praeceperimus: sciant, quod ipsi pro huiusmodi reddent rationem non deo solum, sed et nobis, rei fient et omni damno, quod subiectis contigerit, et nostra indignatione, <et> velociter cum infamia a dignitate nostra repelli. Propterea et labores sustinemus et expensis magnis adquiescimus, ut non alicui nostrorum subiectorum inferatur aliqua calumnia et pecuniarum aut animae perditio et quae talia constituta sunt, sed omnia cum examinatione fiant competenti.

 

     <Epilogus.> Hanc igitur omnes nostram voluntatem per hanc praeceptionem divinam et legem cognoscentes, et quia quod expedit vobis nullatenus derelinquimus, pro nostro orate imperio, sic vos tuente, sic vos proprios aestimante, quae in unoquoque contingunt, ita paternam in omnibus vobis custodiente providentiam.

 

     Proponatur Constantinopolitanis civibus nostris.

    

 

 

?  Sources : R  f. 73 ; V  f. 182v  post nov. XI  ; Epit. Theod. 13 ; Athan. 4, 2 ; Iulian. const. XXIII.

 

4             NOV. XV  ~ DE DEFENSORIBUS CIVITATUM. ( AD 535 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus A. Iohanni pp. secundo.

     <Praefatio.> Nisi velociter revocemus curam defensorum per competens officium, nec ipsam ulterius antiquorum nominum habebimus veritatem. Aliis siquidem alia data sunt ab antiquitate nomina significativa aperte rerum, hoc autem defensorum nomen pure demonstrat antiquitatem aliquos praeposuisse rebus, quatenus ex omni eas iniustitia vindicarent liberas. Siquidem et propter hoc paterna voce defensores eos vocamus, quatenus eripiant malis iniustitiam patientes. Nunc autem hoc defensorum valde conculcatum est <in> multis nostrae reipublicae partibus, et ita contemptum, ut in iniuria quidem potius quam in qualibet iaceat honestate. Siquidem fiunt quidem viri obscuri, decreta vero super eis misericordia magis quam electione conficiuntur. Quibus enim non est victus et vita sufficiens, isti defensorum emendicantes ordinationem ad hanc accedunt curam, et pro alio quodam lusu iudicum subiacent voluntatibus. Denique removent eos, quando voluerint, aut nihil aut parvissimum delinquentes, et alios in illorum provehunt officium, quasi loci servatores eos defensorum facientes, et hoc in anno frequenter in pluribus hominibus agentes, ut et officiales et civitatum iudices et harum habitatores in novissimo contemptu defensorem habeant. Quae vero aguntur ab eis ad instar non actorum sunt. Nisi enim imperaverint provinciarum iudices, nequaquam praesumunt quaedam gesta monumentorum conficere apud semetipsos per omnia servientes eis defensores et illorum nutibus intendentes solis. Si vero quaedam conficiantur, primum quidem etiam haec venumdant, deinde, cum nullum habeant archivum, in quo gesta apud se reponant, deperit quod conficitur, et nequaquam invenies apud eos plurimorum temporum poni monumentum ullum penitus, sed ad heredes eorum aut alias successiones his monumentis egentes gesta quaerunt, et horum quae quidem inveniunt, nulla fide sunt digna, alia vero etiam pereunt et in tantum cadunt, ut in similitudine non actorum sint. Nos igitur quoniam de iudicibus bene disposuimus et maiores potestates eorum in gentibus fecimus, et procul ab eis est inspectio civitatum, propterea credidimus oportere etiam de defensoribus constituere. Fit enim sic congruentia utilis, si iudicum sumant officium civitatum defensores, et provinciae praeses videbitur quidam iudex esse potius iudicum et ex hoc honestior praecedentium apparere; quanto enim quilibet praeest melioribus, tanto maior ipse et honestior est.

CAPUT I.

     Interim illud prius sanciendum est, ut nulli omnium sit licentia defensoris ordinationem declinare, sed invicem universi nobiliores civitatum habitatores hoc ministerium eis adimpleant; hoc enim et prioribus temporibus valuisse et in republica gestum didicimus. Nulli, nec si honoratus sit magnificentissimorum illustrium dignitate, hoc declinare concedimus, nec si militiam habeat honestam neque si proferat privilegium suum ex divinis formis, vel si pragmatici sint collati; sed secundum circulum habitatoribus civitatis, quorum aliqua ratio est, hoc implentibus, et dum circulus expletur, rursus revertentibus ad sollicitudinem et civitati per praedictam curam ministrantibus: ut in unaquaque civitate defensor iudex potius quam defensor esse videatur, decreto quidem cum iureiurando factus omnium possessorum in illa civitate consistentium, sed non in hac urbe degentium; iusiurandum vero praebens, quia omnia secundum legem et ius aget omnium communiter, confirmandus autem, sicut nunc, ex praecepto gloriosissimorum nostrorum praefectorum, in biennio vero administrans solo, et removendus a cura. Non habente licentiam clarissimo provinciae iudice removendi eum, sed si quid videtur agere non recte, nuntiare ad gloriosissimos praefectos, ut inde ei fiat curae privatio, unde etiam datur.

CAPUT II.

     Nulla existente licentia administratori aut ipsis defensoribus vices agentes defensorum facere, sed etiam hoc omnibus eis interdicimus modis. Sed neque proprios vices agentes per civitates clarissimos iudices destinare nisi ipsos defensores, quos iudicum officium complere in civitatibus volumus; ipsosque in omnibus diligentiam adhibere civitatibus, in quibus sunt.

CAPUT III.

     Et agi apud defensores testamentorum insinuationes et donationum et quidquid talium est monumentorum proprium; non valente clarissimo provinciae iudice prohibere quod agendum est, aut praecipere quia non velit aliquid agi aut actum non edi. Non enim huiusmodi alicuius ei omnino potestatem damus, absurdissimum aestimantes necessariis rebus cadere homines propter iudicum forte irrationabiles nutus atque praeceptiones: sed etiam agere, quaecumque voluerit, et edere, et licet quod agitur tangat provinciae praesidem aut quemlibet potentum, neque hoc prohibere. Oportet etenim sic agere eos qui in administrationibus sunt aut in qualibet potestate, non ut prohibeant quaedam fieri contra. se gesta., sed ita inculpabilem suum praebeant modum, ut nulli detur tempus querimoniarum adversus eos. Et sive adfuerit civitatibus iudex sive non, nequaquam prohibeatur quispiam agere apud defensores quaedam monumenta in quibuscumque voluerit, practer illa sola, quae iurisdictione egent et ex ipsa iudicum auctoritate pendent.

 

  1. Deinde eos qui et publicas exactiones habent civitatum defensoribus omnibus modis auxiliari, et si opus fuerit occasione contemptus contumacium tributariorum monumenta conficere, et hoc fieri velociter, et interesse, ut inornate agentes videant, et his ipsis testimonium perhibere, vel publicum removere tumultum: et absolute iudicum obtinere ordinem, et maxime quando absunt. Et officiales provinciae, quicumque in civitatc sunt illa in qua defensor est, oboedire illi et adiuvare: ut absentibus praesidibus gentium nihil videatur deesse civitatibus sub illorum praesentia. Ex provinciali autem officio habere et exceptorem eis ministrantem et duos officiales, qui ea quae ab eis decernuntur adimpleant.

 

  1. Et iudicare in causis omnibus pecuniariis usque ad aureos trecentos: non valentibus nostris subiectis trahere sibimet obligatos apud clarissimos provinciarum iudices, si usque ad praedictam trecentorum solidorum quantitatem lis consistat.

CAPUT IV.

     Sed neque pro hoc ipso actores amplius aestimare litem, ut conterant reos et non civitatis defensori, sed provinciae deferant iudici. Sed si quid tale egerint et sententia manifestet minorem litem esse trecentorum aureorum et studio auctam, ut apud provinciae iudicem et non civitatis defensorem examinaretur, solum actorem omni litis subdi dispendio.

CAPUT V.

     Et a defensoribus appellationes ad ipsos ferri iudices. Si vero egerint aliquid iniuriosum circa defensores officiales, tunc provinciarum praesides ulcisci et castigare officiales. Licentiam enim damus defensoribus, si hoc neglexerint gentium praesides, sedi tuae eminentiae haec nuntiare, ut inde detur auxilium eis et vindicta competens: et revera defensores eos esse contra delinquentes, habentes iudiciariae [claritatis] honestatis imitationem.

 

  1. Et si cadere contigerit civitatis defensorem, mox ad alium ferri decretum, qui ex circulo vocatur, cum dudum dicto iureiurando, et suscipere quidem mox curam, decretum vero nuntiari et confirmari a tuo culmine; et nequaquam defensoribus vices agentes, sicut praediximus, dari, ne rursus priori confusioni demus quasi rationabilem occasionem.

 

  1. Praecepta vero faciat tua eminentia per unamquamque provinciam, ut in civitatibus habitatio quaedam publica distribuatur, in qua conveniens est defensores monumenta recondere, eligendo quodam in provincia qui horum habeat custodiam: quatenus incorrupta maneant haec et velociter inveniantur a requirentibus, et sit apud eos archivum, et quod hactenus praetermissum est in civitatibus emendetur.

CAPUT VI.

     Quia vero etiam defensores civitatum extra omne commodum fient, et pro decretis eorum, si quidem civitates maiores <sunt>, quattuor solummodo dabuntur aurei foro tuae sublimitatis, si vero minores, tres, sicut iam dudum nostris constitutum est legibus. Si vero quaedam salaria habent publica, etiam haec secundum consuetudinem percipient.

 

  1. Audient quoque leviora crimina et castigationi competenti tradent, et eos, qui maioribus criminibus capiuntur, detrudent in carcerem et mittent ad provinciae praesidem. Sic enim fruitur civitas unaquaeque cura iudiciali, et omnis gens sub maiori constituta iudice maiorem sentiet providentiam; et recidentur plurimae iudicum curae, cum civitatum defensores in semetipsis eas imponunt et levigant praesidum, quas pro omnibus habent, sollicitudines, ipsi particulariter removentes ea, quae vim patientibus inferuntur, aut dubitationes solventes, et honestos, sicut saepe dictum est, eos qui in administrationibus sunt demonstrantes. Si vero etiam detineantur ab aliquibus publicae functiones, gentium praesides defensoribus imperabunt contra detentatores exactiones, ut et secundum hoc eos adiuvent.

  

     Si qua vero defensoris praeter haec fiat ordinatio, aut renuerit aliquis defensoris officium in semet ipsum veniens, sive dignitatis sive militiae sive privilegii sive alterius cuiuspiam occasione, iste quinque librarum auri subiectus poenae etiam sic post eius exactionem ad opera civitatis proficientem cogatur defensoris implere sollicitudinem Convenit enim unumquemque nobilium semper functionem agere civitatum quas inhabitant, et hanc eis conferre habitationis repensationem.

 

     <Epilogus.> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram insinuata sunt legem, tua sublimitas in provinciis quibus praeest facere manifesta per programmata propria studeat, quatenus agnoscant omnes, quia et maximorum et mediocrium et parvulorum nobis cura est, et nihil est tale quod a nostra sollicitudine removemus. Partem vero faciat tua eminentia suorum praeceptorum, ut ex hoc iam gentium praesides praeparent secundum unamquamque civitatem eos qui bonae opinionis sunt nominari defensores secundum circulum, sicut dictum est, et decreta fieri communia cum iureiurando in eis habito, et describere praedictum circulum, et ita per biennium subintrare curam eos qui subsecuntur, et si ceciderit quispiam ex eis, alium introduci: semper quidem decreto cum iureiurando faciendo, ipsoque, dum futurus fuerit curam suscipere, definitum iusiurandum subeunte, et electione eius facienda a deo amabili episcopo et venerabili clero et aliis in civitate opinioni studentibus Quod etiam nunc mox fieri convenit, omnibus, sicut dictum est, secundum hanc nostram generalem procedentibus legem. Nunc autem existentes defensores, si quidem placiti videantur, etiam ipsos inscribi circulo et biennio complere curam, et si quidem iam biennium in ea cura habent, removeri defensoris sollicitudine, nisi tamen voluerint communi decreto teneri eum biennio eodem officio. Si vero nondum biennium impleverunt, digni vero videutur communicare circulum, impleant reliquum tempus: ultra quod nullus civitatem defendat, sed usque ad hoc solum stet tempus, nisi cuncta civitas reluctante nullo elegerit eum; et hoc facto alio biennio suscipiat sollicitudinein et modis omnibus deponatur, et tunc rursus fiat, quando ipse eum circulus ad hunc adduxerit ordinem: ne frequentia et continuatione curae et per quandam machinationem illo semper renovando fiat aliquibus infinita praedicta gubernatio. His omnibus valituris in omne tempus, quoniam cum toto haec studio et vigilantia et domini intuitu adinvenimus et nostris subiectis contulimus.

 

     Dat. idibus Aug. CP. Belisario v. c. cons.

    

 

 

?  Sources : Coll. III, tit. 2 ; Epit. Theod. 15 ; Athan. 4, 24 ; Iulian. const. XXX.

 

5             NOV. XVII  ~ DE MANDATIS PRINCIPUM. ( AD 535 )

 

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Tribuniano quaestori sacri palatii et exconsuli.

     Ex libris antiquis, qui iura nominis Romani continebant, non ignorat tua sublimitas, quanta de mandatis principum legum latores in suo quoque volumine conscripserunt. Quia igitur nobis reparantibus omnem vetustatem iam deperditam, iam deminutam, placuit etiam omnibus iudicibus nostris, qui minores vel medias administrationes gerunt, sive inter correctores sive inter consulares sive inter spectabiles ordinentur, non solum codicillos praestare, sed etiam mandata dare, quibus inspectis omnia gubernare laudabiliter possint: ideo librum mandatorum composuimus, qui subter quidem per utramque linguam adnexus est, ut detur administratoribus nostris secundum locorum qualitatem, in quibus romana vel graeca lingua frequentatur, scire eorum sanctionem, ut nihil ex his audeant praeterire, sed saluberrimas dispositiones nostras observantes in perpetuum, nostras provincias nostroque imperio subiectos gubernare festinent. Illustris igitur auctoritas tua, ad quem quaestoria pertinet censura, eadem mandata et in libris legum transcribere et in sacro laterculo deponi praecipiat, quatenus ex his una cum codicillis suscipiendis administratores, quemadmodum possint reipublicae subvenire, non ignorent.

 

     <Praefatio.> Iam quidem in generali nostrae pietatis lege omnia declarata sunt, in quibus conveniens est administrationes accipientes eas gubernare, memorantes iusiurandum quod super his praestant. Necessarium tamen aestimavimus etiam nunc percipienti tibi administrationem designare, quod a genitoribus reipublicae nostrae adinventum est, qui ad administrationes directis certa praecepta dabant, mandata principum ea vocantes, secundum quae oportet eos gubernare administrationes.

CAPUT I.

     Oportet igitur te pure sumentem administrationem et sine omni suffragio prae aliis omnibus mundas servare deo nobisque et legi manus, et nullum contingere lucrum neque maius neque minus, neque captiosum quoddam facere contra subiectos negotiatione, sed contentum esse solis a fisco tibi ministratis, et tam per te quam per eos, qui circa te sunt, purum eis undique servare ius. Et festinare primum quidem fiscalia tributa exigi vigilanter, nihil deminuens circa publicam curam requirere, ne forte fiscus inminuatur, et salvare ei undique quae propria sunt. Sicut enim privatos iniustitiam passos adiuvamus, sic et publicam illaesum manere volumus. Collatores namque omni alia calumnia liberi conservati facile et in promptu solvent tributa, et quae in furta prius dantes manebant debentes adhuc fiscalia, haec nunc ipsis fiscalibus exsolventes liberabunt facile se tributis.

CAPUT II.

     Deinde conveniens est te providere, ut nulli populi civitatum alterutri seditiones faciant: sed omnem pacem esse civitatibus, dum aequitas etiam hinc nostris subiectis servatur et neque lucri neque passionis alicuius causa ad aliquam partium declinatur.

CAPUT III.

     Sit tibi quoque tertium studium lites cum omni aequitate audire, et omnes quidem breviores et quaecumque maxime vilium sunt ex non scripto decidere et iudicare et liberare homines alterna contentione, et non permittere ultra quam continetur sacra nostra constitutione occasione causalium expensarum damnificari, si tamen sufficientes in datione consistunt. Alioquin etiam gratis lites audire et non permittere ex neglegentia de provincia cui praesides ad hanc currere felicissimam civitatem et nobis molestum esse. Scito namque quia, si quis veniat et aditionem nobis faciat, et a nobis interrogatus, si prius te adiit, deinde dicat te adisse et quod iustum est non impetrare, et hoc verum inveniamus, in te indignationem convertemus. Sin vero cum te non adierit, venire ad regiam hanc praesumpserit civitatem, et remittemus eum cum omni correctione et responsum non dabimus.

CAPUT IV.

     Deinde competens est te etiam hinc venientes sive magistrianos sive ex quolibet foro non permittere laedere nec superexigere nostros subiectos. Sed si quis adierit tale aliquid questus, hoc et exequi et indemnitatem ei procurare, et neque permittere alicui proferenti praecepta cuiuscumque fori (haec videlicet quae sollemniter diriguntur formarum et aquae causa et portuum et itinerum sternendorum et imaginum et murorum et domuum destructionis tamquam in publico factae et aliorum talium) damnificare nostros subiectos. Non enim volumus nec per talem causam ullum eis inferri damnum. Ipse vero omnium horum providebis sine damno omni gestum. Si quis autem, cui tale aliquid iussum est, veniat, omnino non respicias eum nisi sacram nostram pragmaticam ostendat formam pro hoc scriptam; tunc suscipies quidem talem formam, non autem aliquid ages ex ea, antequam ad nos nuntians secundam praeceptionem nostram suscipias. 1. Sed etiam pro ubertate necessariorum et operum civitatum diligentiam habebis, procurans ex civilibus pecuniis patres quae valde necessaria sunt operum facere et pontium similiter et viarum et portuum, in quibus omnino sunt locis provinciae cui praesides portus, et murorum curam habere; et quidquid omnino est publico et civitatibus utile, et cogitabis et facies et nuntiabis. 2. Habebis autem oboedientes tibi et qui in provincia sunt milites, in quibus eorum opus habueris ad ministerium iustum: quos si delinquentes inveneris, subponi castigationi decenti insuper <et> ex emolumentis eorum satisfieri laesis procurabis.

CAPUT V.

     Non permittes privilegiis aliquibus uti nocentes, sed illud solum eis in auxilium observabis, ut undique puri horum quae eis inferuntur <et> innoxii videantur. Homicidia autem et adulteria virginumque direptiones et invasiones et oppressiones ita cum vehementia corriges, puniens delinquentes secundum nostras leges, ut paulatim supplicium alios omnes faciat salvos. 1. Praecipue vero officiales tuos retinebis, non permittens eos subiectos nostros impellere, neque ut videantur quidem subiecti tibi, pro veritate autem tuae praesint voluntati.

 

  1. Festinabis etiam consiliarium et quicumque fuerit circa te assumere virum optimum et purum undique et contentum his quae a fisco dantur. Et si quis praeter spem accesserit et non inveneris eum custodientem tibi fidem iustam, illum quidem expelles, alio vero uteris consiliario, legem et iustitiam cum puris servante manibus. 3. Talem vero praebebis temetipsum omnibus publice et privatim, ut terribilis quidem sis delinquentibus et indevotis circa fiscalia, mansuetissimus autem et mitis omnibus placidis et devotis et paternam eis exhibens providentiam.

CAPUT VI.

     Sed neque haec quae dicuntur verba (id est iusiurandum) prompte dare festines aut amplius tempus, sed et cum examinatione <et> in tempore mediocri et non transcendente triginta dierum indutias, ne ex hoc infinitae sint hominibus ad invicem contentiones. Si vero etiam aliquem sub nuncupato verbo feceris, deinde aliquis adierit adversus eum, deduces quidem eum, custodiens datum ei verbum, <et> examinabis negotium verbo ubique servato, et si etiam sententia contra eum necessaria sit, condemnabis eum, et duorum propones electionem, utrum velit dato verbo absolute abrenuntiare et agere quae iudicata sunt, an non. Certe si non hoc, sacris eum terminis restitues, et ibi executionem inferes temperate et cum debita venerabilibus locis reverentia.

CAPUT VII.

     Neque autem homicidis neque adulteris neque virginum raptoribus delinquentibus terminorum, custodies cautelam, sed etiam inde extrahes et supplicium eis inferes. Non enim talia delinquentibus parcere competit, sed obpatientibus, ut non talia a praesumptoribus patiantur. Deinde templorum cautela non nocentibus, sed laesis datur a lege, et non erit possibile utrumque tueri cautela sacrorum locorum et laedentem et laesum.

 

  1. Publicorum vero tributorum exactiones et intra templa decenter fieri praeparabis, quoniam fiscalium ratio et militibus, et privatis ipsisque templis et cunctae reipublicae utilis et necessaria est. Auxiliabuntur autem tibi ad hoc etiam deo amabiles ecclesiarum defensores et oeconomi, nullum horum qui fiscalia tributa exiguntur abripientes exactioni, sed neque permittentes violentum aut seditiosum aliquid pati executionem inferentes, scientes quia, si quid tale gesserint, de suo satisfacere fisco cogentur.

CAPUT VIII.

     Coges autem publicos executores in suis desusceptis manifesta facere omnia, in quibus ea dederunt, zygocephalorum aut iugorum aut iuliarum aut quolibet modo per regiones nuncupantur, et pro quibus haec et qualibus praediis exigunt, et datorum quantitatem sive in speciebus sive in auro, interminans eis et damnum magnum et manus amputationem, si hoc, quod praecipitur quidem semper, usque nunc autem non custoditum est, non deinceps omnibus servent modis. Si vero, ut adsolet, declinationem inveniant aliquam, dicentes non posse iugorum poni quantitatem, maxime quidem eos malignari putamus, sed tamen nihil hinc laedatur fiscus nec collatores. Fiscus etenim sine praeiudicio omnia sua percipiat, et sollemniter celebrata suscepta percipiant, qui haec exsolverint, nihil exigendi amplius causa vero in nullo laedatur. Et secundum consuetudinem quidem tributa solvantur ab eis et inferantur fisco, nuntietur autem ad gloriosissimos nostros praefectos de istis, primitus cogendis censualibus nuncupatas expositiones subtiliter dare, ut ex hoc fiat causae diiudicatio; et sic interim secundum consuetudinem datis fiscalibus inculpabiliter inferendis: quod autem in his, quae dubitantur, gloriosissimi nostri praefecti iudicaverint, in his, quae moventur, hoc valere; necessitatem habentibus exactoribus, post cognitam veritatem super his quaestionibus, et in illis de cetero quantitatem zygocephalorum et aliorum omnium adscribere, secundum quod a nobis iam ordinatum est. Non permittas itaque aut curialibus aut censualibus, dum vendita sint praedia eorum aut in alias personas mutatur possessio, tergiversationibus uti quibusdam et non transferre a venditoribus ad emptores praedia, sed coges eos omni modo facere mutationes sine damno. Si vero dixerint minus idoneos esse emptores et propterea non fieri migrationem, hoc ipsum examinabis sine quolibet damno. Et si quidem idonei fuerint emptores, coges fiscalium praesules omnibus modis et sine quolibet damno celebrare transpositionem; si vero pro veritate eos inveneris non satis idoneos, coges venditores hoc ipsum profiteri ad gesta, quia periculo eorum transpositio fit fiscalium tributorum in eos, qui ab ipsis emerint; hoc quod etiam in Oriente novimus in multis fieri gentibus. Sic enim neque fiscus nocebitur et fiscalia tributa a possessoribus inferuntur, ut autem alii quidem sint possessores, alii vero collatores. Oportet enim maxime contra possessores fieri collationes, sed non contra non detinentes neque possidentes terras.

CAPUT IX.

     Illud tamen te volumus nosse quia, si quando praeceperimus ad alias forte proficisci te provincias, competens est contentum te his quae de fisco largiuntur non gratis expendere neque nostros subiectos atterere, sed ex quibus in provincia consistens expendebas, ex his ipsis et ad alias proficiscens regiones facere expensas, neque angariis collatores adfligentem, neque te neque oboediens tibi officium, sed propriis quidem subiugalibus, propria quoque expensa agere iter; hoc ipsum custodiendo, vel si non ultra terminos properes provinciae, sed propter quandam occasionem necessariam circumeas civitates.

CAPUT X.

     Eos autem qui vocantur loci servatores dare iudices in civitatibus provinciae cui praesident, licet spectabiles viri vel clarissimi vel praesides sint, omnibus interdicimus modis. Sed neque si milites aliqui sequantur te, nec illos gratis permittas expendere, sed ex propriis emolumentis. Si vero non hoc egerint, sed ex tributis expenderint et angarias acceperint, omne quidquid damnificantur subiecti hoc ex eorum emolumentis exigens proprio periculo laesis salvabis.

CAPUT XI.

     Neque occasione religionum haeresumque quaestionis permittas alicui provinciam commovere aut aliter quandam praeceptionem iniungi provinciae cui praesides, ipse vero providebis cum competenti utilitate fiscalibus, et quae talia sunt perscrutari, et non permittere aliquid circa nostras fieri praeceptiones occasione religionum. Si vero canonicum sit quod quaeritur, una cum metropolita provinciae haec disponere et decernere, sive episcopi dubitent sive alii quidam, et causae dare deo amabilem et decibilem terminum, qui et decentem orthodoxam custodiat fidem et indemnitatem procuret fiscalibus et nostros subiectos servet inviolatos.

CAPUT XII.

     Oportet autem te et in hoc omnem ponere providentiam, dum aliquis dignus apparuerit poena, illum quidem punire, res autem eius non contingere, sed sinere eas generi et legi et secundum illum ordinem. Non enim res sunt quae delinquunt, sed qui res possident; at illi reciprocantes ordinem eos quidem qui digni sunt poena dimittunt, illorum autem auferunt res, alios pro illis punientes, quos lex forte ad illorum vocavit successionem.

CAPUT XIII.

     Patrocinia quoque iniusta, quae cognoscimus in nostris provinciis fieri, omnibus corrige modis; non sinens ulli aliorum vitas in se suscipere, non ampliare sibi praedia nullo modo ei competentia, non in aliorum laesionem promittere patrocinium, non quemadmodum fraudent fiscum suam virtutem obicere. Neque sit tibi cura, cuiuslibet sint haec agentes dominii; sufficit etenim tibi per omnia ad perfectam fortitudinem et lex et imperii favor.

CAPUT XIV.

     Sed etiam suscipientes alienos agricolas sic odio habebis, sic compelles cito reddere quod suscipiunt male, ut, si plurimum manserint inoboedientes, omne quidquid onus provinciae est sic illis possessionibus imponens. Si vero in aliis provinciis agricolae dicuntur esse constituti, litteris uteris publicis ad provinciarum praesides, ut in eas fugientes agricolas confitentes aut convictos tradant possessoribus, et revocentur ad provinciam cui praesides, et inoboedientes vehementer corripies minus idoneorum adiectione. Competens est enim talia studentem [quod] hinc onus et rerum deminutionem in sua facultate cognoscere, ut minoratus cognoscat, quantum est laedere et delinquere in alios. Hoc ipsum age, sive praedia possidentes in provincia sint sive aliquorum aliis competentium gubernatores sint. Oportet enim et possessores illa solum habere quae eis dat lex, et gubernatores alienarum illis praeesse solummodo quae per conductionem aut alium legitimum eis sunt tradita modum, extraneis autem abstinere, et non providere quidem aliis, laedere vero alios et sibimet lucrum impium hinc acquirere.

CAPUT XV.

     Titulos autem imponere praediis alienis aut ergasteriis in civitatibus constitutis, et superscribere sua vocabula ita praesumentibus periculosum constitues, ut agnoscant, quia haec agentes ipsi suam substantiam applicabunt fisco. Si enim causam soli imperio et fisco datam temptaverit aliquis abripere, in suis agnoscat experimentum et suis rebus titulis impositis publicis fiat aliis exemplum abstinentiae, qui si isdem implicantur malis, similibus poenis subdentur. Haec igitur omnia observa, sciens nostram circa te voluntatem atque sententiam, qualis quidem erit delinquente te, qualis autem probato et nostra sequente praecepta ac leges.

CAPUT XVI.

     Mox autem ut ingredieris provinciam, convocatis omnibus in metropoli constitutis (dicimus autem deo amabili episcopo et venerabili clero et nobilibus civitatis), insinuabis haec nostra sacra praecepta sub gestorum insinuatione, et propones exemplar eorum publice non solum in metropoli, sed <et> in aliis provinciae civitatibus, transmittens ea per officiales tuos sine damno, ut omnes agnoscant, in quibus suscepisti cingulum, et videant, si haec conservas et nostro dignum temet ipsum ostendis iudicio.

CAPUT XVII.

     Haec conservata apud te faciunt praesentem tibi cingulum diuturniorem et gloriosiorem: si quidem super alia neque armis uti non militantem aliquem permittes; haec te et deo et legibus et nobis carissimum constituunt. Sed et illud providebis ut, si quis eorum, qui populum in turbas sollicitant, temptarit aliquando ab hac magna civitate fugere aut solus aut cum aliis et venire in provinciam cui praees, quatenus investigare de hoc et examinare cum omni subtilitate et cum cautela constituere et nuntiare hic, si forte dignae inquisitione sint personae et adduci ad hanc felicissimam civitatem et poenas sustentare. quas lex de talibus constituit.

 

     Dat. k. Mai. CP. Belisario v. c. cons.

    

 

 

?  Sources : Coll. III, tit. 4 ; Epit. Theod. 17 ; Athan. 4, 3 ; Iulian. const. XXI.

 

6             NOV. XX  ~ DE ADMINISTRANTIBUS OFFICIIS IN SACRIS APPELLATIONIBUS. ( AD 536 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

     <Praefatio.> Iam quidem sacram fecimus legem de appellationibus eloquentem, quem oportet servari modum super eis, et unde ad quos ferri appellationes, quamque tam ad tuam celsitudinem quam ad gloriosissimum misimus quaestorem. Quia vero plurima facta est dubitatio de ministrantibus eis officiis, cum ii, qui ex sacro quidem epistolarum scrinio sunt, spectabilium iudicum vindicarent sibi appellationis ministerium, qui vero ex sede tuae sunt celsitudinis, maxime dicerent se laedi, si mutato schemate nequaquam soli appellationibus ministrarent his quae a clarissimis provinciarum iudicibus veniunt ad solum tuum iudicium sicut prius erat, dum in divino quidem et ipse audires consistorio, ministraret vero officium tuum -, sed propter spectabilium schema in ordine sacri auditorii negotio moto et pariter audiente tua celsitudine cum gloriosissimo nostro quaestore utriusque partis totum sibimet applicarent, congregatisque et apud tuam celsitudinem et gloriosissimum nostrum quaestorem saepius et his, qui ex sacris scriniis appellationibus ministrant, et qui ex tuae sedis officio: novissime ad quandam formam causa perducta est, quam ex non scripto ad nos deduxistis. Causa vero nobis non incongrua visa placuit. Et interim, quoniam Paphlagonia et Honorias, divisae prius in iudices duos, in unum eundemque reductae sunt praetoris nomen suscipientem, hoc indubitate placuit schema tuo competere cingulo. Hoc idem etiam in duobus aliquando Pontis, hoc est Helenoponto et Ponto Polemoniaco: nam et illic duobus constitutis prius iudicibus, nunc autem uno moderatore facto et decorato etiam ipso spectabilium dignitate, rursus hoc proveniebat et ad tuum solummodo iudicium ferri appellationum lites oportebat, secundum terminum tamen constitutionis de appellationibus.

CAPUT I.

     Complacuit igitur simul quidem officiis utriusque administrationis, simul autem vobis ambobus, insuper et nobis, et recte se habere visum est nobis, solum officium tuae celsitudinis talibus ministrare appellationibus, sicut et prius fuit, si et in schemate sacri auditorii dicantur et adsit gloriosissimus noster quaestor et particeps sit gestorum.

CAPUT II.

     Sed etiam quoniam primae Cappadociae praeses prius ad tuum cingulum respiciebat solum, et ibi appellationes ferebantur, nunc autem in spectabilis proconsulis figuram mutatus est, nihilo minus competens est, et illa administratione appellationem suscipiente et mittente litem hic, secundum sacram nostram constitutionem in ordine sacri auditorii eam examinari, praesente quoque gloriosissimo nostro quaestore et pariter audiente negotium, solo officio ministrante tuo, quoniam et prius hoc solitum erat. Nam etsi spectabilis comes domuum permixtus est, tamen neque pridem multae quaedam movebantur causae apud eum neque ex iudicio eius ferebatur aliqua paene appellatio hic. Nunc autem quae circa aerarii dispensationem sunt, et aliis haec quibusdam tradidimus et non oportet ob hoc minui sedem tuam, sed similiter tuum ministrare officium solum hic delatis negotiis.

CAPUT III.

     Hoc ipsum. etiam in Armeniae proconsule, quoniam prius administrationem eam ordinariam facientes et nunc nihil ei addentes in proconsulis figuram mutavimus. Etenim inde venientibus litibus tuae celsitudinis ministrabit officium, lite quidem in ordine sacri auditorii, sicut praediximus, movenda, apud ambos autem vos examinanda, nihilominus autem officio tuo ministrante causae, sicut prius fuit, dum solum administrationis ordinariae haberet schema maiore ordine non suscepto.

CAPUT IV.

     Quoniam et Lycaoniam et Pisidiam et Isauriam, sub iudicibus primitus constitutas et appellationes destinantes ad sedem tuam nunc decorari praetorum cingulo contingit, licet videatur quodammodo permixtum quoddam ei etiam militare officium, quoniam prius et dux in utraque harum provincia fuit, necessarie nobis se habere placuit propter novitatem soli sedi tuae et gloriosissimo quaestori tradere appellationum examinationem, cedere quoque et elententius tuo officio, ut his, quae super hoc aguntur, ministrent. Unde si quid factum est tale prius sive etiam postea fiat, eundem causae ordinem imponi sancimus.

CAPUT V.

     Quia vero duae fuerunt administrationes pure et comitis Orientis et iudicis eius primae Syriae, et civilis quidem huius administrationis appellationes ad tuam referebantur sedem, officio ministrante solummodo tuo, comitis autem Orientis, utpote spectabilis, in sacrarum auditionum figura ad sedem tuam et gloriosissimi quaestoris veniebat, solis qui ex sacris sunt scriniis ministrantibus :

 

(VI) Sed hoc in hac parte nobis bene se habere visum est, in hac videlicet administratione commune dare ministerium et his qui ex sacrarum epistolarum scrinio sunt et qui ex officio tuae celsitudinis. Quod enim prius duorum vicariorum fuit Ponticae et Asianae et omnino innovatum est et in unius administrationem solius provinciae mutatum dicimus autem aliud Galatiae, aliud Frigiae Pacatiauae -, veniat quidem tam ad tuam celsitudinem quam ad gloriosissimum quaestorem, solum vero ministerium suscipiat officium sedis tuae.

CAPUT VII.

     Illud tamen sancimus, ut ex administrationibus nunc a nobis adinventis et mutantibus antiquum schema, sive hoc ipsum secundum naturam propriae iudicent administrationis sive etiam ex delegatione nostra, idem servetur schema: et ubi solum ministrare officium tuae celsitudinis sancivimus, (VIII) similiter sive ex delegatione sive ex cinguli natura appellatio veniat, officium tuae celsitudinis ministrare appellationibus sancimus; sive etiam ex delegatione nostra, similiter officii erit tui.

 

(IX) In quibus autem commune diximus et tuorum officiorum et sacri scrinii ministerium, similiter communionem servamus, sive ex delegatione sive, secundum quod dispositum est, in iudicio fiat examinatio. Super illis tamen litibus, quas non spectabiles iudices iudicant, sed advocati solum, referatur negotium tam ad sedem tuam quam ad gloriosissimum quaestorem, devotissimis libellensibus ministrantibus eis: quoniam, dum nihil omnino super istis innovatum sit, antiquam servamus figuram; sicut etiam in aliis omnibus non innovatis antiqua ministeria manere in semet ipsis disposuimus, nulla novitate facienda. Accedens namque novatio aliter quodammodo oportere fieri etiam ministrantium ostendit figuram.

 

     <Epilogus.> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua celsitudo omnibus faciat manifesta, edictis destinatis a se, ut omnes cognoscant, quae nobis sunt placita.

 

     Dat. X. k. April. CP. p. c. Belisarii v. c.

    

 

 

?  Sources : Coll. III, tit. 7 ; Epit. Theod. 20 ; Athan. 7, 1 ; Iulian. const. XXV & CXX.

 

7             NOV. XXIII  ~ DE APPELLATIONIBUS ET INTRA QUAE TEMPORA DEBEAT APPELLARI.  ( AD 536 )

 

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustiniauus Aug. Triboniano illustri magistro officiorum et quaestori sacri palatii.

     <Praefatio.> Anteriorum legum acerbitati plurima remedia imponentes et maxime hoc circa appellationes facientes et in praesenti ad huiusmodi beneficium pervenire duximus esse necessarium. Antiquitati etenim cautum erat ut, si quis per se litem exercuerit et fuerit condemnatus, intra duos dies tantummodo licentiam appellationis haberet; sin autem per procuratorem causa ventilata sit, et in triduum proximum eam extendi. Ex rerum autem experientia invenimus hoc satis esse damnosum: plures enim homines ignaros legum subtilitatis et putantes in triduum esse provocationes porrigendas in promptum periculum incidisse et biduo transacto causas perdidisse. Unde necessarium duximus huiusmodi rei competenter mederi.

CAPUT I.

     Et sancimus omnes appellationes, sive per se sive per procuratores seu per defensores vel curatores et tutores ventilentur, posse intra decem dierum spatium a recitatione sententiae numerandum iudicibus ab his quorum interest offerri, sive magni sive minores sunt (excepta videlicet sublimissima praetoriana praefectura): ut liceat homini intra id spatium plenissime deliberare, sive appellandum ei sit sive quiescendum, ne timore instante opus appellatorium frequentetur, sed sit omnibus inspectionis copia, quae et indiscussos hominum calores potest refrenare.

CAPUT II.

     Ad hoc sancimus, si quando lis speratur in nostrum inferri consistorium, si forte contigerit imperatoriam maiestatem occupatam publicis causis ex mundanis provisionibus non posse convocare patres, quatenus causa agitetur, non ex hoc litem periclitari. Quod enim vitium est litigantium, si culmen imperatorium occupetur? vel quis tantae est auctoritatis, ut nolentem principem possit ad convocandos patres ceterosque proceres coartare? Sed si quid tale evenerit, causa intacta permaneat, donec imperator monitus sua sponte et convocari proceres iusserit et litem inferri patiatur et omnia secundum morem procedere.

CAPUT III.

     Illud etiam in tertio capitulo disponendum est, quod antiquitas bene statuit, novitas autem neglexit. Cum enim veneranda vetustatis auctoritas ita magistratus digessit, ut alii maiores, alii medii, alii minores sint, et appellationes a minoribus iudicibus non solum ad maximos iudices remitterentur, sed ad spectabilium iudicum tribunal quatenus et ipsi sacro auditorio adbihito litem exercerent, novitas autem hoc dereliquit: evenit, ut super minimis causis maximi nostri iudices inquietentur et homines propter minimas causas magnis fatigentur dispendiis, ut forsitan totius litis aestimatio ad sumptus iudiciales non sufficeret. Ideoque sancimus, si quando ex Aegyptiaco tractu vel adiuncta ei utroque Libya provocatio speratur usque ad decem librarum auri quantitatem, non in hanc regiam urbem eam venire, sed ad praefectum augustalem, qui audiat et causam dirimat vice sacri cognitoris, nulla ei post definitivam sententiam appellatione porrigenda. Similique modo quoties in Asiana diocesi vel Pontica tale aliquid emerserit usque ad praedictam quantitatem decem librarum auri, appellationes ad viros spectabiles, comites forte vel proconsules vel praetores vel moderatores, quibus specialiter easdem lites peragendas deputavimus, remittantur, quatenus et hi ad similitudinem praefecti augustalis vice sacri cognitoris intercedant et causas sine spe quidem appellationis, dei tamen et legum timore perferant decidendas. Orientalem autem tractum causas appellatione suspensas et usque ad decem librarum auri quantitatem limitatas ad virum spectabilem comitem Orientis mittere simili modo audientiam et finem eis impositurum.

CAPUT IV.

     Illo videlicet observando, ut viri spectabiles iudices non ad alios eadem spectabilitate decoratos iudices suas transmittant appellationes in litibus quantaecumque quantitatis, cum non oporteat ad compares iudices appellationes referri, sed a minore iudicio in maius tribunal ascendere. Sed ad illustrissimam praefecturam illorum appellationes, cuiuscumque sint quantitatis, ut dictum est, dirigantur, qui una cum viro excelso pro tempore quaestore eas dirimat; utroque officio subministrante, id est tam ex sacris scriniis more solito quam praefectorio. Ita tamen haec sancimus, ut nec a ducibus vel aliis spectabilibus iudicibus, quibus forte, etsi privati sint, imperialis maiestas causas iniunxerit, appellatio ad memoratos spectabiles iudices currat, ne causa non gradatim procedere, sed perperam videatur: sed a praesidibus quidem provinciarum et iudicibus a nobis datis, si non sint spectabiles iudices, intra memoratam quantitatem referetur. Si autem vel illustres sint dati a nobis iudices quibus apices dignitatum super spectabilitatem sunt, vel duces qui omnimodo spectabilitate sunt decorati, vel hi qui a principe delegati sunt spectabilem habeant dignitatem, eorum appellationes sub quacumque quantitate in hanc regiam urbem ad competentes antiquo more iudices referuntur. Omnibus aliis, quae in appellationibus statuta sunt vel ab antiqua prosapia vel ab auctoritate anteriorum constitutionum vel a nostra humanitate, intactis illibatisque custodiendis.

 

     Dat. III. non. Ian. CP. post cons. Belisarii v. c.

    

 

 

?  Sources : Coll. IV, tit. 2 ; Epit. Theod. 23 ; Athan. 7, 2 ; Iulian. const. XXIV.

 

8             NOV. XXIV  ~ DE PRAETORE PISIDIAE. ( AD 535 )

  

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imperator Iustinianus Aug. Iohanni pp.

     <Praefatio.> Et antiquos Romanos credidimus numquam potuisse tantam rempublicam ex parvis exiguisque principiis constituere et omnem ex ea orbem terrarum ita dicendum capere ac possidere, nisi maioribus iudicibus per provincias destinatis gloriosiores hinc viderentur et praeberent eis potestatem armorum et legum et ad utrumque haberent eos opportunos et dignos existentes. Quos etiam praetores vocabant, eo quod praeirent aliis omnibus et acies ordinarent hanc eis dantes appellationem, et committentes eis et civilia gubernare et de legibus scribere. Unde iudicialia quoque habitacula praetoria vocari disposuerunt, et copiosa lex ex praetorum nata est voce, multique praetores alii quidem Siciliam, alii vero Sardiniae insulam, alii Hispaniam, alii aliam et adquisiverunt et gubernaverunt mare ac terram.

CAPUT I.

     Haec considerantes nos, antiquitatem rursus cum maiori flore ad rempublicam reducentes et Romanorum nobilitantes nomen, et videntes quia in provinciis asperiorihus dupla quadam hactenus administratione missa nulla ad perfectum sufficiens quodammodo erat, propterea in quibusdam <provinciis nostris in quibus> et iudex civilis erat et militaris alter, semper quidem adinvicem contendentes, semper vero litigantes, non ut aliquid agerent circa subiectos bonum, sed quatenus amplius eos contererent, aestimaviutus oportere ad unam quandam figuram colligere utrumque magistratum, civilem simul et militarem, et dare hanc habenti potestatem praetoris rursus appellationem, ut ipse et militiarum in provincia existentium secundum antiquitus ei natum cognomen praesit et praeponatur legibus (et hoc quoque olim praetorum proprium fuit), et habeat quidem utriusque magistratus annonas, officio autem utatur uno officialium centum (sufficiunt enim ei tanti), praetoriano officio nuncupando et ex probatoriis hinc competentibus facto. Sic enim erit nobilis, sic terribilis latrocinantibus, sic iniustis inevitabilis, si cum multa potestate gerat cuncta: ut puris quidem utatur manibus, quod iam a nostra nuper data lege dictum est omnibus administrationibus, ipso quoque oboediente illi et iusiurandum subeunte et secundum eam gubernante causas, et armis utente et civilia secundum nostras disponente leges; ut si etiam gloriosissimorum aliquis consularem dignitatem habentium ad cingulum venerit, et <hoc imitatio sit> priorum, secundum quod sortiebantur provincias viri consules et ex consulibus et praetores modice consulibus minores, et ita paulatim Romanorum auxerunt nomen et tantum egerunt, quantum nulli penitus alteri aliarum rerumpublicarum contulit deus. Quod super Pisidorum regione incipere primum volumus, eo quod et in prioribus historiis dictum invenimus dudum toti illi terrae Pisidorum gentem praesedisse, sed et nunc quoque regionem hanc egere maiori et vehementiori cingulo credidimus, et quoniam vici maximi in ea sunt et populosi et crebro et contra ipsa resultantes tributa fiscalia, et latrocinantibus illis et homicidis praediis, quae in aliqua summitate montis Lupi caput appellata commorantur - Lycocranitarum [Lupicapitorum] habitaculum nominatur -, administrationem hanc praeesse; et nunc quidem non secundum ordinem legitimum ad eam accedere, sed secundum quandam discursionis figuram: cingulo autem mixto et compositis in idem et militaribus et iudicialibus signis, sequente quoque eum militari multitudine cuncta quanta in provincia est, insuper et civile officium totum, nobili iam appellatione eius constituta et praetoris honorata cognomine, quis non eum pertimescat, quis non revereatur, simul leges, simul et arma conspiciens in unum convenientia, et hoc ipso condicione proposita aut oboedire legibus et confidere atque salvari, aut solum e contrario dispicientes repente deperire, cum omnes de proximo legibus auxilientur ?

CAPUT II.

     Oportet igitur hoc cingulum adsumentem, cum gratis hoc ei praebeamus semper et sub nulla penitus mercede, ut et ipse sine redemptione perduret et his quae de fisco dantur solis contentus (hoc <quod> etiam prior nostra dicit lex), sic utens subiectis, sicut in priori disposuimus constitutione, iusteque et pure et cum industria clementer, et homicidia et adulteria expellens de provincia et virginum raptus et iniustitiam omnem, et haec delinquentes secundum nostras puniat leges, et erubescat nullum violentorum, licet maiorum sit, neque subcumbat eis qui prodesse quidem nihil, occasiones autem impietatis praebere possunt; sed per omnia servet quod iustum est, et respiciat ad nostras leges et iudicet secundum eas et subiectos nostros secundum eas faciat et vivere et conversari, et ad deum respicere nostramque formidinem, alterum vero nullum debeat omnino considerare. Et neque ex provincia venire hic frequenter et subtilibus mediocribus nos adire, sed ipsum prius audire omnia et discernere ea, et memorem honoris quem ei dedimus sic uti causis, ut sine reatu ei cingulum fiat, scienti quia, si quis eum adierit, deinde non meruerit quod iustum est, et coactus haec nobis nuntiaverit, certamen ei de cetero adversus nos erit. Nos enim sicut eum honoravimus administrationis augmento, ita si eum invenerimus indigne [et citra] nostra intentione utentem his quae tradidimus ei, et deo ministrantes et legibus auxilium ferentes competenter eum castigabimus, si inveniamus furantem forsan vel gratia aut inimicitiis victum aut nostras transcendentem leges. Volumus enim subiectos erigere et quae hactenus sunt mederi malis, pecunias autem despeximus magnas et ad hanc respicere dispositionem studuimus.

CAPUT III.

     Convenit autem eum non solum his quae dudum a nobis sunt dicta prospicere, sed etiam curam habere civitatum abundantiae et ut nihil civibus desit; contemplari quoque opera civitatum et non permittere neque secundum hoc eas sui minores fieri, sed etiam aquaeductus et pontes et muros et itinera reparare studere, et non permittere illic venientibus exactoribus nostros collatores in aliquo praegravare, neque ea quae ex consuetudine maligna fiunt praecepta suscipere, quae de murorum fabricatione et itineribus sternendis et aliis denis milibus causis procedunt a sedibus tuae celsitudinis. Horum enim omnium causa et si quid tale aliud est nulli permittat subiectos nostros laedere, neque procedat sententia a sedibus tuis tale aliquid dicens: iam etenim hoc prohibuimus Sed ipse quidem omnium curam habebit; si quem vero nos secundum pragmaticam formam direxerimus, quem merito etiam ad tuum destinabimus culmen, ille examinabit quod a nobis decernitur, alteri vero nulli penitus licentia erit vexare subiectos: quatenus provincias videamus rursus hominibus plenas, rursus propriis civibus florentes, et non confluens hic multitudo hominum ad suam terram remeare propter iudicum malitiam non confidat. Propterea igitur sancimus tuam celsitudinem nequaquam divisas habere Pisidorum gentis administrationes, sed unum esse in ea spectabilis praetoris magistratum, ipsum quidem militarem, ipsum vero civilem constitutum, et similiter quidem fiscalium civiliumque curantem, similiter autem militibus praesedentem, quatenus alterno solacio et administratio ex armis fortis sit et armatus ordo lege decoretur. Non enim ulterius indisciplinatio erit per civitates, cum vir praesedeat talis de cetero, qui dignus nobis utroque cingulo videatur.

CAPUT IV.

     Cuncta igitur, quae fiscus ministrabat, haec secundum subiectam descriptionem huic sacrae nostrae legi dari spectabili iubemus praetori et qui circa eum sunt. Cui praefulgere sacri nostri cognominis volumus signum, sitque praetor Iustinianus in Pisidia factus iudex. Oboediatque praetorianum officium ei, factum quidem ex probatoriis, sicut dicentes praevenimus, similiter autem et civilibus et militaribus hominibus atque rebus vacans. Ad haec etiam fiscalium exactio iudicem hunc officiumque respiciunt eius, et omnia habebit administrationis insignia quae hactenus habet, vehiculum ex argento et proximam et fasces; habebit quoque super militibus et adresponsum: cum utique ex hoc ipso ei demus in hac provincia militum praesulatum, ut eos et componat et ordinet et procuret insequi quidem latrocinantes, mansuetos autem et castos collatores inter alterutros fieri, et neque civitates tumultuari permittat neque vicaneos resultare contra fiscum, habeat autem super omnes potestatem excepto penitus nullo. Sitque etiam haec administratio inter medias constituta et in spectabilium iudicum numerum conscripta: ut quaecumque olim quidem in vicariis, nunc autem comitibus Iustinianis et Pacatianae Phrygiae et primae Galatiae sunt et spectabili comite Orientis et spectabilibus proconsulibus, haec etiam in isto consistant, et sit spectabilis iudex, et appellationes ab eo factae hic destinentur et examinentur, sicut in aliis spectabilibus iudicibus, atque introducantur in foro gloriosissimorum praefectorum, pariter audiente negotium et gloriosissimo quaestore sacri nostri palatii: eo quod cingulum, licet aliquid militare habuerit, sed tamen totum ad legaliorem mutatum figuram oportet habere necessario ordinem, qui hactenus in spectabilibus est iudicibus observatus secundum quod tenuit olim consuetudo.

CAPUT V.

     Quia vero nuper sacram constitutionem scribentes usque ad quingentos solidos appellationum causas a spectabilibus iudicibus in ordine sacri auditorii examinari decrevimus, sancimus, si talis aliqua fuerit lis, in Pisidia tamen solum, sive ex delegatione nostra sive ex alicuius gloriosissimorum nostrorum iudicum, si non spectabilis datus fuerit iudex, non ad spectabilem Iustinianum comitem Pacatianae Phrygiae (hoc quod dudum sanximus) advenire, sed ad eum deferri appellationem provinciae suae, ipsumque eam audire secundum sacri auditorii figuram (utique etiam in hoc nobilitamus magistratum), ipsumque ei definitivam imponere sancimus formam, non remittentem ad hanc felicissimam civitatem, ut non parvarum causa occasionum maximas litigantes turbas damnaque sustineant.

CAPUT VI.

     Ut autem sciant et qui percipiunt praetoris administrationem et alias quae a nobis adinventae sunt et adinveniuntur, quemadmodum competat cingula gubernari, perspeximus non solum eis praebere magistratus insignia in his qui vocantur codicilli, sed etiam inscribere modum secundum quem regant administrationem, quae ante nos legislatores mandata principis appellabant: ut ipsi ad ea respicientes suam regant administrationem, et ita nostris subiectis in omnibus prosint. Igitur etiam recondi in sacro nostro laterculo huiusmodi divina mandata praecepimus, quatenus una cum codicillis dentur iudicibus et iusiurandum praebentibus, quod in sacra nostra constitutione conscripsimus, et alia universa ita regentibus sicut nos iussimus. Subicitur autem etiam quaedam descriptio a nobis huic sacrae legi, declarans quantum quidem competat ordinatum praebere occasione codicillorum cinguli sive in sacro laterculo sive in praetorio gloriosissimorum praefectorum, quid autem dandum sit ipsi et assessori et qui circa eum sunt: sicque <a> nobis circa administrationes providentia cunctis manifesta illum nobis decet purum et undique approbatum suum praebere ministerium.

  1. Hanc itaque legem declarabit equidem universis etiam sacrarum nostrarum constitutionum lectio (nam et hanc ibi conscribi praecepimus), ipse autem ad effectum perduces, quatenus maneat semper ipsis operibus effulgens et luciscens.

 

     Dat. XV. k. Iunias CP. Belisario v. c. cons.

 

     Oportet praeberi praetori Pisidiae ipsi quidem pro annonis et capitibus et reliquo emolumento solidos numero octingentos, eius assessori solidos numero septuaginta duo, eius officio auri libras quinque.

     Oportet autem eum praebere occasione codicillorum ita :

          spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi solidos numero novem

          primicerio clarissimorum tribunorum notariorum et laterculensibus solidos numero viginti quattuor

          eius adiutori solidos numero sex

          officio gloriosissimorum praefectorum pro praeceptis et omni alia causa solidos numero quadraginta.

    

 

 

?  Sources : Epit. Theod. 24 ; Athan. 4, 4 ; Iulian. const. XVII.

 

9             NOV. XXV  ~ DE PRAETORE LYCAONIAE. ( AD 535 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. II.

     <Praefatio.> Lycaonum gentem maiori quam nunc est cingulo decorare iustum aestimavimus respicientes ad priores administrationes, unde eam consistere tradiderunt nobis qui vetera conscripserunt et narraverunt, quoniam est cognatissima Romanorum et paene ex ipsis consistens occasionibus. Lycaoni namque olim in Arcadia Hellade regnanti etiam Romanorum habitare contigit terram et cum priscos Oenotrios adquisisset, Romanorum principatui dedisse prooemium (dicimus autem haec quippe vetera, multo Aeneae et Romuli temporibus antiquiora), qui coloniam ad has dirigens partes portionem quandam Pisidiae abstulit eique dedit suum vocabulum Lycaoniamque a semetipso nuncupavit provinciam. Iustum igitur erit et eam administrationem decorare antiqua Romani officii conscribentem signa, et nunc eius magistratus (iudicem dicimus civilis cinguli et praesedentem armis) in unum colligere et praetoris appellatione decorare. Nomen enim hoc patrium est cinguli Romanorum et ante ipsos etiam consules in magna Romanorum habitum civitate. Romani namque olim suos duces praetores nominabant et exercitibus praeesse praecipiebant et ab eis conscriptis legibus oboediebant: eratque magistratus quidam ex utroque temperatus et in semetipso circumferens et ostendens et in aciebus fortitudinem et in legibus disciplinam.

CAPUT I.

     Quia igitur etiam hic intentio nobis est ad unum aliquid utraque colligere, propterea merito ei etiam praetoris damus vocabulum, quatenus simul ingrediatur animis audientium cum appellatione praetoris administrationis disciplina atque natura, et quoniam non simplex quaedam est neque ad unum respiciens tantum aut quod armorum aut legum est, sed utrumque subtrahit officium, <et> ex militaribus quidem vehemens atque fortis est, per legem vero mitis et mansueta, et secundum hoc illata facile violentis quidem vehementius, mitibus autem legalius atque castius. Et nec simpliciter hoc agimus nec nomina respicimus solum, sed ut oportet cingula moderamur. Virorum enim est fortium regio et ab Isauria nullo intervallo distans, et utpote mediterranea existens et plana equorumque nutrix plurimos quidem viros, plurimos autem equos alit, vicorumque est ei multitudo magnorum et virorum opportunorum ad equitandum et sagittandum et facile ad asperiores insurgentium voluntates et arma tractantium prone, et in militari cingulo non versantium, eo quod status eorum privatam habet fortunam solis civilibus cingulis inclinatam: quae cingula rursus contemnunt, eo quod legem respicere solam non cum severitate consistentem non similiter contumacibus metuendum est. Haec nos erexerunt etiam hanc unam declarare administrationem, sicut in Pisidis egimus, et dare huic etiam praetoris appellationem cum adiectione nostra: nam et hunc praetorem Iustinianum Lycaoniae nuncupari volumus, sicut etiam Pisidiae alium. Officiumque utrumque in idem colligimus, cui et civilis et militaris iudex praefuit; praetorianumque etiam hoc nominamus ex probatoriis hinc sollemniter procedentibus, ex quo et pridem duciani eas accipiebant, de sacro libellorum scrinio; et ad virorum centum numero eum metimur. Eique damus utriusque administrationis emolumenta, assessorique et ceteris, quae et manifesta constituimus ex subditis descriptionibus huic sacrae nostrae constitutioni. Habeat quoque et adresponsum ad militarem disciplinam: denique etiam praeesse eum in memorata nostra provincia collocatis militibus sancimus.

CAPUT II.

     Et destinabimus, qui cingulum suscipiat hoc, apud nos probatissimorum unum ex collegio nostrorum iudicum, unde etiam olim praetores procedebant <et> suis laboribus rempublicam decorabant, aliquando quidem in Italica manentes terra, aliquando autem ad extranea loca directi. Sit enim iste sui memor semper et unde ei cingulum est collatum, venerandus subiectis, terribilis latrocinantibus et violentis, et cum ampliori fiducia cuncta gerens. Palam namque est quia puris quidem utitur manibus; nam sine suffragio accipit administrationem, et alio modo a nobis posita nuper lex omnibus administrationibus quae inscriptae sunt in ea aperte praecipit manibus abstinere (pro quo etiam iusiurandum subeunt) et secundum nostras leges iudicare et tribuere subiectis aequitatem atque iustitiam. Sic et olim Romani rempublicam decorantes omnes alias respublicas obtinebant. Quis enim non administrationem hanc revereatur simul et contremiscat, videns eam duplici figura munitam et facile quidem quae sunt ex lege praecipientem, velociter autem, si quid transcendatur legis, hoc armis corrigentem ?

 

  1. Quae vero Pisidiae sunt denuntiata praetori secundum legem de illo conscriptam, haec bene se habere credidimus denuntiare etiam isti. Oportet enim eum hoc cingulum adsumentem undique sine suffragio constitutum, et ipsum sine muneribus esse et contentum solis quae fiscus praebet, sicut etiam de administrationibus iam posita loquitur lex, et pure atque iuste uti causis: et sicut ei mixta sunt cingula, sic etiam animi congruentia temperata sit, et utatur aliquando quidem asperioribus et vehementioribus, aliquando vero mitioribus et placidis elocutionibus.

 

  1. Et odio quidem habeat simul et puniat adulterium universum, et ante illud homicidium, et quicquid vehementius est virginum raptus. Et violentos, si quidem inmedicabiliter aegrotant, etiam omnino torqueat; si vero mediocriter, ad meliora convertat. Erubescat autem violentorum nullum, licet idoneus sit, licet qualibet decoratus dignitate maiori. Propterea enim ex nobilioribus eum ordinibus destinamus, ut ex auctoritate sui habeat nullum respicere alium nisi nos et legem, et iudicet quidem secundum illas, subiectos autem coaptet secundum eas conversari.

CAPUT III.

     Et neque neglegat neque laedat, ut non aliqui ex provincia cui praesidet deserant quidem provinciam propter iniustitias quae ibi fiunt, frequenter autem nos adeant. Sed ipse iudex sit prius horum quae denuntiantur, et haec determinet semperque memor sit traditi sibi a nobis honoris, et sic utatur iudiciariis laboribus, ut laudabilis ei et sine reatu fiat administratio: illud aperte sciens quia, si quidem aliquis venerit ad nos non insinuans ei proprias passiones et operiens utrum mereatur quae iusta sunt, hunc ei remittimus responsum ei praebentes nullum; si vero denuntiaverit, deinde quae iusta sunt non adeptus ad nos recurrerit, tunc nos non illi, sed administrationem habenti iudices erimus. Et sicut illi maiorem fecimus honorem, ita et si invenerimus neglegentem et traditis desidiose utentem auxiliabimur legibus et competenter eum castigabimus: et sicut ille neque nostra verba neque leges neque cinguli erubuit figuram, sic neque nos eum erubescimus, sed obviamus ei secundum modum quo turpiter administrationis utitur rebus; et sive manibus non puris eum utentem capiamus vel ad aliquam passionem respicientem aut nostras transgredientem leges, nos ei secundum leges inferimus ultiones. Neque enim pecuniis pepercimus nec alteri omnium, ut subiectos liberaremus.

CAPUT IV.

     Oportet quoque eum et civitatum ornatui providere: et primum quidem seditione liberare sub se positas civitates, aequitatem ubique servantem, et ut nihil subiectis desit, omnem ponere providentiam.

 

  1. Sed nec opera civitatum neglegere, quatenus neque secundum hoc minuantur neque aquaeductus neque pontium transitus neque murorum cautela neque itinerum diligentia, sed omnia corrigere et ad nos nuntiare, quatenus alia quidem ex civilibus quaestibus, alia vero ex nobis valeat reparare.

 

  1. Cavere autem illic venientes a iudicibus executores, ne licentia sit eis nostros subiectos in aliquo aut laedere aut onerare, neque haec videlicet consueta circumferre praecepta, quae pridem ex tuis procedebant sedibus vastantia sub mediocritate viventes et praecipientia aliquando quidem murorum instructiones, aliquando autem itinerum diligentias, aliquando vero imaginum pontiumque et portuum et formarum et thermarum renovationes et locorum quasi publicorum ablationes, aedificiorum quoque tamquam non opportuno loco fabricatorum subversiones, et alia horum adhuc peiora ad calumniam. Sed ipse quidem huius faciet providentiam agens universa sine damno. Si vero perspexerimus nos maiori etiam inspectione egere causam, sacra pragmatica utimur forma, quam videlicet etiam ad tuum culmen, si perspexerimus, dirigemus, secundum quam praecipiemus etiam alio cuipiam hanc facere inquisitionem. Sic respirabunt aliquando subiecti, sic florebunt denuo civitates augmentumque habitantibus eas plurimum fiet, et non patrias deserunt velut aliquid terribilium propter iudicum nequitiam habitare in propriis formidantes.

CAPUT V.

     Oportet autem tuam celsitudinem scire cingulum hoc unum de cetero et non duplex esse, ideoque quae fiscus dabat prius utrique administrationi, haec secundum subiectam descriptionem huic sacrae nostrae legi dabis ei et qui circa eum sunt et eius officio, sicut hactenus dabatur.

 

  1. Fiscaliumque exactio et ipsi imminebit et oboedientibus ei praetorianis officialibus; et insignia utriusque habebit cinguli, et quamvis iam militaris sit, attamen et in argenteo vehiculo portabitur praecedetque proxima (consularis namque est etiam hoc signum administrationis) fascesque similiter eum praecedent, procurabitque etiam militaris manus universa in provincia collocata, cui curae erit et latrocinia abscidere et laesis ferre solacium et temperatos nostros subiectos inter alterutros facere.

 

  1. Sed neque vicaneis permittat adversus publica resultare tributa. Inter spectabiles administrationes autem haec quoque deputabitur, licet forsitan suscipiens eam dignitatis sit potioris. Administratores enim erunt tales quales nos opportunos esse ad cingulum iudicaverimus, ipsam autem administrationem competens est inter spectabiles numerari, sicut proconsules et Orientis comes et Galatiae et Phrygiae sunt :

 

  1. ut et audiat causas in provincia sua et pecuniarias et criminales et pro libertate, sicut etiam omnes magistratus. Et appellationes, quae contra sententias eius fiunt, examinabunt hic secundum antiquam consuetudinem qui super spectabilibus hoc agebant, gloriosissimi sacrorum nostrorum praetoriorum praefecti et gloriosissimus quaestor (hoc quod olim est traditum), eo quod civiliora administrationis huius iam facta sunt, permixta legibus, quas videlicet etiam ipsis armis praeesse volumus

.

CAPUT VI.

     Secundum nuper autem a nobis positam legem, si qua causa quingentorum solidorum non transcenderit quantitatem in provincia eius, deinde sub appellatione apud iudicantem fiat, hanc non Pacatianae Phrygiae iudex, sicuti prius, sed ipse audiet, sive ex delegatione nostra sive ex aliquorum gloriosissimorum iudicum causa tradita sit alicui non spectabili consistenti, propter rationes quas de appellationibus nuper positae conscripsimus constitutioni. Et erit etiam secundum hoc honoratus quod et sacrum auditorium habebit et imponit iudicio finem non secundum antiquitatem hic dirigendo, ne propter exiguas querelas damnorum maximorum haec res nostris subiectis occasionem praestet. Haec autem et nos ei faciemus manifesta. Studium namque nostrae potentiae est non solum eis praebere signa magistratuum ex appellatis codicillis, qui spectabilibus iudicibus tribuuntur, sed etiam ex imperialibus praeceptis, quae mandata principis dudum vocabant imperatores atque legislatores, quae scribentes nos recondi in sacrum nostrum laterculum iussimus, quatenus inde semper dentur administratoribus una cum codicillis, et codicilli quidem eis praebeant cingulum, mandata vero eius ornent modum. Ex subiecta vero descriptione huic sacrae nostrae legi palam erit, quid quidem competat eum ordinatum occasione codicillorum administrationis praebere, quid autem ei et assessori et qui circa eum sunt ministrari. Si autem etiam aliquos iudices iuxta eas provincias neglegentes inveneris circa fiscalia, non alium destinabis, sed ipsis spectabilibus iudicibus delegabis, ut ipsi immineant vicinis iudicibus, si neglexerint, et procurent haec omnibus inferre modis.

 

     <Epilogus.> Praesentem igitur legem nos quidem recondi sacrarum nostrarum constitutionum procuravimus codici, ipse vero suscipiens secundum eam universa ages inmortalem semper praebituram beneficii nostri memoriam.

 

     Dat. XV. k. Iun. CP. Beliserio v. c. cons.

 

    Oportet praeberi praetori Lycaoniae ita :

         ipsi quidem pro annonis et capitibus <et> reliquo solacio solidos numero octingentos

         eius assessori solidos numero septuaginta duo

         eius officio auri libras quiuque.

    Oportet autem eum praebere occasione codicillorum ita :

         spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi solidos novem

         primicerio clarissimorum tribunorum notariorum et laterculensibus solidos numero viginti quattuor

         eius adiutori solidos numero tres

         officio gloriosissimorum praefectorum pro praeceptis et omni alia causa solidos numero quadraginta.

    

 

 

?  Sources : Epit. Theod. 25 ; Athan. 4, 5 ; Iulian. const. XVIII.

 

10          NOV. XXVI  ~ DE PRAETORE THRACIAE. ( AD 535 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo.

     <Praefatio.> Illud indubitatum est quia, si quis Thracum nominaverit regionem, mox simul aggreditur menti et quaedam fortitudo et militaris multitudinis atque bellorum pugnaeque cogitatio: haec enim in genere et patria illius provinciae sunt. Ideoque nobis primitus cogitatio facta est etiam quae in illis sunt locis statuere, et nunc super his quae iam cogitavimus praesentem ponimus legem. In Longo enim Muro duos quosdam sedere vicarios et nominari novimus universi, alium quidem militarium praesedentem ordinum plurimorumque in illo loco exercituum, alium vero civilibus superesse causis: ambo autem isti complent alius quidem gloriosissimorum praefectorum illic officium, alius autem fortissimorum magistrorum militum, concordant autem numquam adinvicem, sed fiscus quidem singulis et annonas ministrat et aliud impendit solacium, illi autem unam habent perpetuam et infinitam actionem litigandi inter alterutros inmortaliter.

CAPUT I.

     Placuit igitur nobis habere recte hoc, quod etiam in aliis fecimus nationibus licet non ita bellicis nec militari munitione indigentibus, hoc et hic agere, et harum quoque administrationum utramque in idem contrahere, non alterum quidem in civilibus, alterum vero in militaribus esse negotiis et solis praesedere, sed unam administrationem instituere loco honestam quandam et reverentia dignam, quae similiter civilium ibi causarum curam habebit et pro militantium disciplina cogitabit. Provinciae namque iudex in aliis quibusdam locis positus vix illis sufficiet, 1. murorum vero horum custodia et circa loca illa gubernatio <et> disciplina atque ducatus eget aliquo viro bono et qui ad utrumque opportunus existat, milites ordinare et legibus praeesse. Sed quod nomen huic competens ex antiquitate donemus, aut qualem sumentes appellationem cingulum hoc habentem nominemus? an certe non hoc ipso manifestum est, quia etiam iste praetor nominabitur, nostrae pietatis cognomen accipiens, sicut Pisidiae iudex et Lycaoniae praesul nominatus et factus est a nobis? Si enim praetor Romanorum dux simul et legislator hoc in suo cingulo habebat officium, indubitatum est quia decentissimum erit praetoris nomen huius administrationis appellationi. Militum etenim praeerit multitudini, privatos autem non paucos subiectos habebit, quibus ex nostris legibus iudicabit. Et egent in locis illis viro bono et quae civilia et quae bellica sunt. Nam et priscis temporibus semper aliqui viri militares in maximis dignitatibus constituti et exercitibus praeerant et aliis omnibus praebebant auxilium, licet non milites aliqui, sed tamen privati essent. Incursiones enim barbarorum non mediocri egent rebellione. Oportet autem eis delegari ut cum legibus ipsi praesint exercitui, tamquam multa sit differentia disciplinae et indisciplinationis: et omnibus est apertum quia militaris quidem manus, si sola sit in semet ipsa, asperior est quam decet, civilis autem, nisi cum militaribus misceatur, mediocritate erit inferior, ex utroque vero in idem convenire, hoc perfectissimum et sufficiens est ad bellum simul et pacem.

CAPUT II.

     Ergo et haec administratio coniungatur, et praetor iste Iustinianus in Thracia vocetur, honor autem ei a nobis erit codicilli procedentes hinc secundum reliquorum spectabilium iudicum figuram et quaedam insignia imperialia modum explanantia quo regat administrationem, quae priores nostri mandata principis appellabant, cum quibus ad provinciam egredientes qui administrationes sortiebantur quod agendum erat inde sumebant. Et causa servabatur bene, erantque praetores probabiles in multis nostri imperii gentibus et maxime hesperiarum, ex quibus Romani procedentes et septentrionem ut ita dicatur omnem et meridiem et orientis plurima tenuerunt. Quaecumque igitur in lege a nobis dudum prolata scripta sunt de administrationibus, et quaecumque de Pisidiae et Lycaoniae disputavimus praetore, ut gratis quidem hinc ordinentur, gratis autem eos oporteat se collatoribus exhibere nostris, omnibus manifesta sunt: in totam namque dicionem processit lex et omnibus iam facta manifestissima est. Cui etiam iusiurandum inscriptum est, secundum quod competat nostros iudices suscipientes administrationes suam animam consecrare deo et custodire nostros subiectos sub aequitate atque iustitia, ab omni remotos turpi lucro et inimicitiis atque gratia.

 

  1. Officiales autem ei ministrabunt non amplius centum, et habebit quidem civilis cinguli codicillos, habebit autem et <militaris. Et aderit quidem ei et ad responsum propter ibi> constitutum exercitum; habebit autem licentiam et imperare eis et quae utilia sunt rei publicae cum eis efficere et agere.

 

  1. Exactio vero circa loca illa fiscalium functionum et ipsum et officium respiciet ipsius: praetorianumque officium omne vocabitur, et hic datis militabit probatoriis ex sacro epistolarum scrinio procedentibus, ex quo et vicarianum dudum percipiebat offcium huiusmodi probatorias.

CAPUT III.

     Cura vero ei erit primum quidem muneribus puras servare manus, deinde omnem aequitatem nostris subiectis privatim et publice custodire litigantibus et documenta inter alterutros facientibus, ut tumultus universus eorum propellatur; et milites quidem semper in bellicis exercitationibus efficere meliores ac proniores, privatos autem coaptare lege, iustos et malignitate universa liberos, et perficere hos quidem ad iustitiam, illos autem ad fortitudinem augere; et si qua opus fuerit belli causa discursio, pro hac facile celebrare: officio utroque praesente, alio quidem ministrante quaecumque civile officium decent, exercitu vero inexcusabiliter prohibente hostiles invasiones.

 

  1. Oportet autem eum etiam lites sive <ad> pecunias respicientes seu ad crimina sive ad quodlibet aliud audire et iudicare recte et secundum nostras leges et sub nulla passionis causa, ut nullus inde diffugiens nostram inquietet tranquillitatem. Neque enim volumus nostros collatores relinquentes provinciam huc currere a provincialibus despectos iudicibus. Nam et si postea fuerimus ab his qui exinde venturi sunt inquietati, requirimus modis omnibus venientes, si haec denuntiaverunt administrationem habenti: et si quidem cognoverimus eos haec non denuntiasse, cum omni correctione dirigimus eos ad provinciam; si vero illi quidem interpellaverint, qui vero administrationem habet aut neglexit aut per aliam causam non decoram leges neglexit, tunc in eum omnem convertimus motum. Sicut enim ei dedimus annonas ampliores (dicimus autem utriusque cinguli) et super homines eum constituimus tantos, ita si didicerimus eum indigne circa cingulum agere, neque veniam dabimus neque in mediocribus statuimus poenam, sed quantum eum ad celsitudinem elevamus ornatum, tantum ei citra nostras aliquid agenti leges increpabimus. Oportet autem eum ad nullos penitus inclinari, nec si de sublimibus sint, nec si valde sit locuples. Propter hoc etenim etiam nobilioribus tradimus huiusmodi cingulum, ut non facile cedant his qui per divitias volunt nocere.

CAPUT IV.

     Curam quoque habebit et operum omnium quae ibi sunt, et non sinet destrui nec portus nec muros nec pontes nec itinera nec aliquid aliorum, sed ipse quantum possibile est ex civilibus <reditibus> reparari procuret, et quicquid maiori indiget sollicitudine, hoc ad nos referat, et ratiocinia fiant secundum quod a nobis sancitum est. Non enim ulterius volumus aliquos ex administratione praesidis mitti per provinciam, qui consuetas has habent mercationes ad aquarum inquisitiones et hortorum et murorum et imaginum et huiusmodi, quae dudum penitus amputari perspeximus: sed ipse quidem examinet quae fiant, et rationes reddere eos secundum sacram nostram constitutionem faciat.

 

  1. Si vero nos perspexerimus alium quempiam ad hoc destinare, hoc per pragmaticam agimus sanctionem et ad tuum, si perspexerimus, cingulum destinandam. Undique enim nostros subiectos arripientes et liberos detrimento facientes ideoque etiam pecunias despeximus (sicut et tu nosti) maximas, et tantis annonis iudices et officia et circa eos qui sunt remuneravimus, ut non propter egestatem forsan aut aliquid huiusmodi indecorae quaedam contingant causae; sed insignes esse voluimus et ex magna curia sic procedere ad provinciam cum dei nostraque memoria. Quae nisi per aliquem modum obliviscatur, melior sui per omnia erit.

 

  1. Si autem consularibus et praetoribns viris prisci Romani cingula committebant, non absurde et nos agimus, si etiam talibus ea aliquibus tradiderimus, qui et violentias removebunt hinc executorum ad provincias venientium et nostros subiectos damnis afficere irrationabiliter ex tali necessitate liberabunt. Dedimus utique ei fiduciam etiam haec perscrutari et prohibere et ad nos referre et alia quidem per se corrigere, alia vero velociter ad nostram referre notitiam, ut in quibus inferiores rerum sunt, in his augeantur et adimpleantur nostrae voluntatis ac iussionis adiectione

.

CAPUT V.

     Haec eis etiam imperialibus mandatis subdimus et cum codicillis ea cinguli dabimus, ut memores iurisiurandi, quod subeunt, et mandatorum, quae eis dabimus, digne nobis nostroque consilio suam condecorent vitam, et regant cingulum cum legibus nostris. Haec sunt in quibus eis <damus cingulum, dantes eis>, sicut dictum est, et iudicandi omnem potestatem in pecuniariis et criminalibus et omnibus absolute negotiis, et appellationem eis oblatam ad gloriosissimos nostros praefectos et per tempus gloriosissimum perduci quaestorem, communiter negotium audientes secundum figuram ad sacrum auditorium introducendarum causarum. Si qua vero per illa loca sub appellationem fiat causa quingentorum minor aureorum, aut etiam ex delegatione sive imperiali aut iudiciali sit, et cui causa commissa est non sit spectabilis iudex, ab illis locis appellationem ad eum venire, et audire eum tamquam in sacro auditorio. Decoramus enim ei etiam hoc modo cingulum, et similem ponimus spectabili comiti Orientis et proconsulatibus et comitibus Phrygiae atque Galatiae, ut et ipsa spectabilis sicut illae in hanc figuram consistat: nihil hac nostra lege clarissimi provinciae iudicis minuente administrationem, sed illo in aliis provinciae locis agente quae propria legum sunt, hoc autem in quibus commoratur partibus commissam sibi a nobis implente sollicitudinem.

 

  1. Subditur autem a nobis et descriptio huic legi dicens, quid quidem eum competat praebere occasione codicillorum administrationis, quid autem accipere eum et qui circa eum sunt de fisco secundum annnonarum occasionem. Quae etiam sola accipere eos sinimus alio lucro penitus abstinentes. Propterea enim eos honestiores facimus praebendis maioribus, ut et ipsi hanc nobis in operibus retribuant compensationem, nostros subiectos per omnia liberantes, et sacramentorum quae subeunt memores. Praesentem vero legem habebit quidem et legum codex, et tua sedes suscipiens et agnoscens perpetue eam in ipsis servet operibus.

 

     Dat. XV. kal. Iunii CP. Belisario v. c. cons.

 

     Oportet praeberi praetori Thraciae

          pro annonis et capitibus et reliquo solacio solidos numero octingentos,

          eius assessori solidos septuaginta duo,

          eius officio auri libras V.

     Oportet eum praebere occasione codicillorum ita :

          spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi solidos novem,

          primicerio clarissimorum tribunorum notariorum et laterculensibus solidos XXIV,

          eius adiutori solidos tres,

          officio gloriosissimorum praefectorum pro praeceptis et alia omni causa solidos quadraginta.

    

 

 

?  Sources : Epit. Theod. 26 ; Athan. 4, 6 ; Iulian. const. XIX.

 

11          NOV. XXVII  ~ DE COMITE ISAURIAE. ( AD 535 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp.

     <Praefatio.> Quod quibusdam ante nos imperatoribus in imagine et figura de Isaurorum provincia venit in animo agere, hoc nos ipsis rebus per ipsam operum virtutem et in Galatia egimus prima et in Pacatiana Phrygia, pridem appellatorum vicariorum administrationem unientes civilibus et unum constituentes officium, componentes eas ut oportebat et unicuique dantes pro prisca appellatione comitum nomen, alterum quidem comitem Galatiae vocari primae, alterum vero comitem Pacatianae nominari Phrygiae, sequente utrumque horum et nostro cognomine.

CAPUT I.

     cinguli appellationem, accipere autem et militaris potestatis insignia, et nomen circumferre duplex causa existente una, sed hoc ipso unam esse administrationem hanc ponimus, ipsam quidem providentem armorum, ipsam vero fiscalia suscipientem, omnia autem habentem sub se, et uno utentem officio comitiano appellando, et accipientem probatoria militiae a sacro libellorum scrinio. Erit autem et haec omnino sine suffragio, et non praebebit pecuniarum ullum commodum, sed et ipsa puris utetur manibus sicut ceterae. Et mittemus etiam ad eam nuper a nobis prolatam legem, dabimus autem ei super codicillos, qui eum spectabilibus inscribant iudicibus, etiam divina praecepta (haec autem mandata principis et ab antiquis nominata sunt et a nobis denuo in rempublicam introducta), ex quibus discet, quia providendum ei sit et fiscalium omnium et privatorum instrumentorum et disciplinae alterius et ut in nullo laedatur fiscus: et simpliciter omnia quae competens est eum facere inde ei fiunt manifesta.

CAPUT II.

     Sciat autem solum, quia et ipse inter spectabiles iudices ordinatus est, et appellationes ab illo factas et gloriosissimi praefecti sacrorum nostrorum audient praetoriorum et gloriosissimus noster quaestor, sicut augustalis et proconsulis utriusque et praetorum trium nunc a nobis statutorum Pisidiae et Lycaoniae atque Thraciae et comitis Orientis, insuper et comitis Pacatianae Phrygiae Galatiaeque primae. Si qua vero in Isauria causarum minor fuerit quingentorum aureorum, deinde sub appellatione fiat, hanc ipse audiet secundum sacrorum auditoriorum figuram: etenim etiam hoc damus ei, nobiliorem ei et in hoc administrationem declarantes.

 

     <Epilogus.> Tua igitur celsitudo secundum imitationem memoratorum cingulorum et de istis ordinet. Subicimus enim et descriptionem huic nostrae legi declarantes, quid quidem ipsum et eius officium eiusque assessorem de fisco competat accipere, quid autem occasione administrativorum dare codicillorum. Et sciant qui a nobis nuper ornatas per nos administrationes adsumunt, quia passi sumus pecunias pro cingulis sollemniter oblatas valde repellere ipsisque de proprio et assessoribus eorum quae non habuerunt dare et officiis quae ab aliis sunt ablata largiri ipsisque administratoribus maiora facere emolumenta, ut undique nostros subiectos servemus inviolatos. Si autem et aliquos iudices vicinarum sibi regionum neglegentes inveneris circa fiscum, non alium destinabis, sed ipsos spectabiles iudices urgebis, ut ipsi immineant ex vicino iudicibus, si neglexerint, et procurent haec omnibus inferri modis, ut sit administratio melior et multo priore superior.

 

     Dat. XV. kal. Inn. CP. Belisario v. c. cons.

 

     Oportet praeberi comiti Isauriae pro annonis solidos octingentos,

          eius assessori septuaginta duo,

          eius officio auri libras quinque.

     Oportet autem eum praebere occasione codicillorum ita :

          spectabilibus cartulariis tribus sacri cubiculi solidos novem,

          primicerio clarissimorum tribunorum notariorum et laterculensibus solidos XXIIII,

          adiutori eius solidos tres,

          officio gloriosissimorum praefectorum pro praeceptis et omni alia causa solidos XL.

     

 

 

?  Sources : Epit. Theod. 27 ; Athan. 4, 7 ; Iulian. const. XX.

 

12          NOV. XXVIII  ~ DE MODERATORE HELENOPONTI. ( AD 535 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp.

     <Praefatio.> Bene antiquitus compactum, unitum, in sua virtute compositum sine rationabili quadam causa novare aut dividere non erit dispensationis sanae: non enim in nominum multitudine fortitudo ponenda est, sed in vero rerum effectu. Quale videlicet factum circa hos duos Pontus appellatos didicimus: <dicimus> autem Helenopontum et Polemoniacum Pontum. Cum enim sub uno esset pridem iudice constituta provincia, facti sunt duo, neque publica hoc necessitate cogente neque alia rationabili qualibet occasione, quam aliquis etiam facile inveniat. Et tanto probatur causa ita se habere, quia usque ad praesentem diem uno tracteuta publicarum functionum et dispositionum utuntur provinciae ambae. Civitatesque si quis enumerat quae in utraque sunt, vix provinciae unius fit mensura sufficiens: denique octo quidem civitates complent Helenopontum, hoc est Amasia et Hebora et Euchaita, insuper et Zela et Andrapa et circa undas positae Sinope et Amissus, civitates antiquae, nec non et Leontopolis, si oportet et illam in civitatibus numerare; quinque vero aliae Polemoniacum continent Pontum, Neocaesaria et Comana et Trapezus et Cerasus et Polemonium (Pityonta enim et Sebastopolin inter castra magis adnumeramus quam civitates): ut usque ad has uterque sit Pontus. Post quos etiam nostra consistit Lazica, in qua et Petraeorum est civitas, a nobis civitas esse et nominari percipiens et utens nostrae pietatis cognomine et Iustiniana vocata, et Archaeopolis et Rodopolis, castra maxima et antiqua. Inter quae sunt et ea quae a nobis ex Persis capta sunt castra, Scandis et Sarapanis et Muriseus et Loriseus et si quod aliorum nobis in Lazis est laboratum. Deinde Tazannorum succedit provincia, nunc primum a nobis Romanis acquisita et civitates et ipsa alias quidem modo factas suscipiens, alias autem, quantum fuerit, faciendas susceptura; aliaeque post illam gentes sedent; Suani et Scymni et Absilae et Abasgi et aliae nunc deo dante amicae et nostrae.

CAPUT I.

     Sed ad haec quidem de locis istis nos sermo deduxit, revertimur autem rursus ad Pontus et unitionem eorum. Nunc enim ambos Pontus, qui tredecim civitatibus continentur, in unam provinciam denuo colligimus, et reddimus eis vetustatis quidem unitionem, novitatis autem cognomen. Helenopontus enim omnis vocetur, hoc videlicet quod positum est ei a Constantino piae memoriae nomen occasione nobilissimae eius matris, Helenae dicimus piae memoriae, quae nobis et sacrum Christianorum invenit signum. Itaque nomen Polemonis, qui fuit antiquus multorum illorum in Ponto tyrannorum, quiescat, primum quidem quia tyranni est, secundo autem quia et civitatem cognominatam habet, dicimus Polemonium, et quia melius erit provincias ex nominibus christianis et imperialibus magis quam ex bello et tumultu cognitis designari.

CAPUT II.

     Omnesque tredecim civitates provinciae sint unius, privanda quidem neutra earum metropolium (Amasia dicimus et Neocaesaria) metropolis nomine, deo amabilibus autem earum episcopis metropolitis quidem hic ordinandis, qui vero sub eis constituti sunt similiter ab eis qui metropolis habent, sicut hactenus fuit, ordinandis. Nihil enim circa sacerdotium eorum novamus, quoniam et in una provincia etiam vetus tempus et hoc, quod nunc ornatum a nobis est, novit talia plurima statuta super deo amantissimis episcopis consistentia. Et praesit eis vir unus, iudex quidem provinciae utriusque, moderator autem appellatus, quem aliquis compositorem vocarit consueta utens lingua, quoniam et moderatoris nomen antiquum est et Romanam nobilitatem decens, et compositor antiquus quidam iudex erat ex Lacedaemone ad subiectos missus.

CAPUT III.

     Unde qui hoc cingulum sumit, nominetur moderator Iustinianus Helenoponti: oboediant <autem ei> et milites in provincia collocati, habeatque et ad responsum, omnisque succumbat fortuna rationem privilegii obicere non valens. Audiat autem et causas pecuniarias et criminales et alias, minores quidem ex non scripto et gratis, maiores autem scripto quidem, cum ordinata vero secundum sacram nostram constitutionem expensa. Et qui cingulum hoc acceperit, utriusque administrationis accipiat annonas collectas in septingentos XXV. aureos, et officio utatur uno, et fiscalium cursus ac periculum unum et commune sit et circa eum qui cingulum habet et adversus officium, quod in unam conveniet figuram et coaptabitur in semet ipso, sicut a praesedenti ordinatur. Et assessor administrationis duos et septuaginta aureos a fisco percipiet, et officium, quod ex ambobus unum fit, quadringentos quadraginta septem et tremissem acciptet aureos.

CAPUT IV.

     Qui vero administrationem habet, loci servatores quidem per civitates non diriget (hoc enim observabit, sicut et sacris nostris continetur mandatis), ipse vero circumibit civitates a nulla lege forsan aut sacra pragmatica prohibendus forma, licet tale aliquid prius imperabat tempus. Eritque et in metropolibus et in aliis, ubicumque providerit (si omnino civitas sufficiens est ad susceptionem eius), ipse tamen lucro abstinens et sine damno omni. Nec ipse enim nec officiales, nec miles [nec similis] sequens eum percipiet aliquid a tributariis, aut expendet gratis et aut collatores nostros conteret aut sequentes se milites hoc ipsum agere sinet (utique et hoc pars sacrorum nostrorum mandatorum est): ipse quident et iusiurandum considerans quod iuravit, et quia gratis accipiens cingulum et augmentum tantum habens annonarum numquam audebit aliquid accipere, nisi cum magna reddere hoc poena voluerit, nec officium tale aliquid agere aut accipere per talem occasionem sinet; milites autem nisi propriis annonis contentos sequi procuraverit, nec ipse extra iustam indignationem erit cogiturque ex emolumentis eorum exigens ab eis factum dispendium hoc collatoribus restituere.

 

  1. Propterea itaque volumus has administrationes maiores et honestiores esse et multitudine ministrorum (centum ei volumus officiales esse) et nobilitate dignitatis (spectabilem ei facimus administrationem), ut in necessitatibus iudicibus utamur nobilioribus et nostris iussionibus ministrare potentibus. Quid enim et agerent viri secundum ante nos schema provinciis praesedentes, pauci quidem existentes paucisque praepositi, percipientes a fisco satis mediocria, dantes autem plurima, furari vero coacti et unum habentes hoc studium sequentibus se creditoribus occasione horum quae circa cingulum data sunt paulatim reddere eranum? quo nostros collatores consueverunt vendere, impios simul et periculosos sibimet invenientes quaestus.

 

  1. Haec nos exoraverunt non solum ex hoc lucra repudiare, sed etiam de proprio superexpendere multum, et sicubi aliquibus venalis a praecedentibus nos administrationis dabatur figura, hoc redimere et liberos nostros sinere collatores et ex proprio ferre solacium percipientibus, ut et hanc eis impertiremus libertatem. Repositum enim erat nobis ut videtur deo talia largiente non solum Afris neque gentibus illic donare libertatem, sed etiam in media nostra republica annis singulis venditos et neque sub eodem manere permissos emptore, sed paulatim aliorum et aliorum potestatis semper factos liberare tali dispendio et confusione. Hanc iudicavimus nos gratiam competere dicare deo, qui imperialem coronam nobis imposuit, qui purpuram communi decreto a patre nobis donavit, qui largitus est talia simul et tanta qualia priorum dedit nulli .

CAPUT V.

     Oportet igitur eum qui ad cingulum accedit hoc, scientem quantorum quidem virorum, quantarum praesedet civitatum, quomodo autem est nobilis mutatus ex consulari et praesidali in administrationem maiorem et spectabilem, parcere ubique subiectis et servare eos indemnes, et puris <uti> ubique manibus, et fiscum augere et utilitatis eius omnem ponere providentiam et acceptionibus abstinere, et civitatibus communiter et proprie interponere quae iusta sunt, et circuire eas et sanare, et lucri causa neque quicquam agere neque minus neque maius, sed gloriam bonam appetere et per omma bene iurare et nobis in omnibus gratum esse.

 

  1. Quod autem maxime in Ponto delinquitur, observet, ne ulli det licentiam aut titulos imponere praediis aut possessionibus alienis. Solius enim proprium hoc fisci et imperialium domuum est et nostrarum et piissimae Augustae. Si autem in alterius cuiuslibet inveniat appellationem tabulas impositas, eas quidem repente deponat, investiget autem, qui eas fixit. Et siquidem ipse qui dicit se dominum rei hoc agat, repente illius rebus titulos imponat publicos, in caput ei frangens ab eo positos titulos; si vero curator fuerit rerum alienarum, et titulos, sicut praediximus, confringat eius capiti verberibusque eum subiciat amaris, ut haec discens cui competit persona cognoscat, quia non licet neque per se neque per aliquos obsequentium aut <ad> avaritiam susceptorum subiectos laedere.

CAPUT VI.

     Oportet autem eum similiter spectabilem moderatorem cohibere etiam latrocinantes <et> vim facientes et mulieres atque substantias, iumenta et similia abripientes, quatinus purum servet quod iustum est, et appareamus recte super eo cogitasse, et ne ulla nobis ingrediatur paenitentia quia latronum persecutores et violentiarum inhibitores amovimus, aliquibus quidem discurrentibus per provinciam, ipso vero non ulciscente. Ideo enim ei et milites subdidimus, ut et illorum habens manum inexpugnabilis violentis sit.

CAPUT VII.

     Haec eum complexive monemus. Particulariter autem sciet aperte et ex lege omnibus in commune conscripta, secundum quam ordinavimus cingula, et ex imperialibus mandatis quae ei dantes explanavimus, quemadmodum disponat administrationem. Et haec agens nobis non exosus erit et deo legique suam animam commendabit ac bonas pro omni gubernatione habebit spes. Subicietur autem et descriptio (*) huic legi, per quam fiet manifestum, quid quidem ipsum et assessorem et officium eius a fisco competat accipere, quid autem pro administratoriis praebere codicillis, quatinus sciens liberalitatem dationis in se factae et paucitatem a se circa codicillos procedentis expensae utatur competenter rebus, maioribus gentibus et amplioribus hominibus sperans praeesse, si praesentibus utatur competenter.

CAPUT VIII.

     Damus autem et isti appellationes quae ab eo fiunt secundum spectabilium iudicum schema et apud gloriosissimos praefectos et apud gloriosissimum nostrum secundum consultationem iudicari quaestorem; causasque minores quingentorum aureorum in eius provincia apud aliquos motas (vel forte ex delegatione, <ne> tamen apud spectabiles dicantur), quando <sub> appellatione fiunt, ipsum in ordine sacri examinare auditorii: ut is etiam secundum hoc honestior memoretur a nobis datum augmentum sibi, et ita utatur rebus, quatinus inculpabilem semet ipsum omnibus subiectis et nobis ipsis, insuper et nostro deo legique praestet.

 

     <Epilogus.> Haec igitur omnia tua celsitudo cognoscens tantas ei annonas det sicque eam noverit honestam factam, ut plurimis rite sit studiosa nunc ei dati a nobis floris dignitatisque concupiscentia.

 

     Dat. XVII. kal. Aug. CP. Belisario v. c. cons.

 

(*) Not extant. Presumably similar to that at the end of Nov.Iust. 24, 25, 26, 27.

 

 

 

?  Sources : Epit. Theod. 28 ; Athan. 4, 8 ; Iulian. const. XXVII.

 

13          NOV. XXVIII  ~ DE MODERATORE HELENOPONTI. ( AD 535 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp.

     <Praefatio.> Bene antiquitus compactum, unitum, in sua virtute compositum sine rationabili quadam causa novare aut dividere non erit dispensationis sanae: non enim in nominum multitudine fortitudo ponenda est, sed in vero rerum effectu. Quale videlicet factum circa hos duos Pontus appellatos didicimus: <dicimus> autem Helenopontum et Polemoniacum Pontum. Cum enim sub uno esset pridem iudice constituta provincia, facti sunt duo, neque publica hoc necessitate cogente neque alia rationabili qualibet occasione, quam aliquis etiam facile inveniat. Et tanto probatur causa ita se habere, quia usque ad praesentem diem uno tracteuta publicarum functionum et dispositionum utuntur provinciae ambae. Civitatesque si quis enumerat quae in utraque sunt, vix provinciae unius fit mensura sufficiens: denique octo quidem civitates complent Helenopontum, hoc est Amasia et Hebora et Euchaita, insuper et Zela et Andrapa et circa undas positae Sinope et Amissus, civitates antiquae, nec non et Leontopolis, si oportet et illam in civitatibus numerare; quinque vero aliae Polemoniacum continent Pontum, Neocaesaria et Comana et Trapezus et Cerasus et Polemonium (Pityonta enim et Sebastopolin inter castra magis adnumeramus quam civitates): ut usque ad has uterque sit Pontus. Post quos etiam nostra consistit Lazica, in qua et Petraeorum est civitas, a nobis civitas esse et nominari percipiens et utens nostrae pietatis cognomine et Iustiniana vocata, et Archaeopolis et Rodopolis, castra maxima et antiqua. Inter quae sunt et ea quae a nobis ex Persis capta sunt castra, Scandis et Sarapanis et Muriseus et Loriseus et si quod aliorum nobis in Lazis est laboratum. Deinde Tazannorum succedit provincia, nunc primum a nobis Romanis acquisita et civitates et ipsa alias quidem modo factas suscipiens, alias autem, quantum fuerit, faciendas susceptura; aliaeque post illam gentes sedent; Suani et Scymni et Absilae et Abasgi et aliae nunc deo dante amicae et nostrae.

CAPUT I.

     Sed ad haec quidem de locis istis nos sermo deduxit, revertimur autem rursus ad Pontus et unitionem eorum. Nunc enim ambos Pontus, qui tredecim civitatibus continentur, in unam provinciam denuo colligimus, et reddimus eis vetustatis quidem unitionem, novitatis autem cognomen. Helenopontus enim omnis vocetur, hoc videlicet quod positum est ei a Constantino piae memoriae nomen occasione nobilissimae eius matris, Helenae dicimus piae memoriae, quae nobis et sacrum Christianorum invenit signum. Itaque nomen Polemonis, qui fuit antiquus multorum illorum in Ponto tyrannorum, quiescat, primum quidem quia tyranni est, secundo autem quia et civitatem cognominatam habet, dicimus Polemonium, et quia melius erit provincias ex nominibus christianis et imperialibus magis quam ex bello et tumultu cognitis designari.

CAPUT II.

     Omnesque tredecim civitates provinciae sint unius, privanda quidem neutra earum metropolium (Amasia dicimus et Neocaesaria) metropolis nomine, deo amabilibus autem earum episcopis metropolitis quidem hic ordinandis, qui vero sub eis constituti sunt similiter ab eis qui metropolis habent, sicut hactenus fuit, ordinandis. Nihil enim circa sacerdotium eorum novamus, quoniam et in una provincia etiam vetus tempus et hoc, quod nunc ornatum a nobis est, novit talia plurima statuta super deo amantissimis episcopis consistentia. Et praesit eis vir unus, iudex quidem provinciae utriusque, moderator autem appellatus, quem aliquis compositorem vocarit consueta utens lingua, quoniam et moderatoris nomen antiquum est et Romanam nobilitatem decens, et compositor antiquus quidam iudex erat ex Lacedaemone ad subiectos missus.

CAPUT III.

     Unde qui hoc cingulum sumit, nominetur moderator Iustinianus Helenoponti: oboediant <autem ei> et milites in provincia collocati, habeatque et ad responsum, omnisque succumbat fortuna rationem privilegii obicere non valens. Audiat autem et causas pecuniarias et criminales et alias, minores quidem ex non scripto et gratis, maiores autem scripto quidem, cum ordinata vero secundum sacram nostram constitutionem expensa. Et qui cingulum hoc acceperit, utriusque administrationis accipiat annonas collectas in septingentos XXV. aureos, et officio utatur uno, et fiscalium cursus ac periculum unum et commune sit et circa eum qui cingulum habet et adversus officium, quod in unam conveniet figuram et coaptabitur in semet ipso, sicut a praesedenti ordinatur. Et assessor administrationis duos et septuaginta aureos a fisco percipiet, et officium, quod ex ambobus unum fit, quadringentos quadraginta septem et tremissem acciptet aureos.

CAPUT IV.

     Qui vero administrationem habet, loci servatores quidem per civitates non diriget (hoc enim observabit, sicut et sacris nostris continetur mandatis), ipse vero circumibit civitates a nulla lege forsan aut sacra pragmatica prohibendus forma, licet tale aliquid prius imperabat tempus. Eritque et in metropolibus et in aliis, ubicumque providerit (si omnino civitas sufficiens est ad susceptionem eius), ipse tamen lucro abstinens et sine damno omni. Nec ipse enim nec officiales, nec miles [nec similis] sequens eum percipiet aliquid a tributariis, aut expendet gratis et aut collatores nostros conteret aut sequentes se milites hoc ipsum agere sinet (utique et hoc pars sacrorum nostrorum mandatorum est): ipse quident et iusiurandum considerans quod iuravit, et quia gratis accipiens cingulum et augmentum tantum habens annonarum numquam audebit aliquid accipere, nisi cum magna reddere hoc poena voluerit, nec officium tale aliquid agere aut accipere per talem occasionem sinet; milites autem nisi propriis annonis contentos sequi procuraverit, nec ipse extra iustam indignationem erit cogiturque ex emolumentis eorum exigens ab eis factum dispendium hoc collatoribus restituere.

 

  1. Propterea itaque volumus has administrationes maiores et honestiores esse et multitudine ministrorum (centum ei volumus officiales esse) et nobilitate dignitatis (spectabilem ei facimus administrationem), ut in necessitatibus iudicibus utamur nobilioribus et nostris iussionibus ministrare potentibus. Quid enim et agerent viri secundum ante nos schema provinciis praesedentes, pauci quidem existentes paucisque praepositi, percipientes a fisco satis mediocria, dantes autem plurima, furari vero coacti et unum habentes hoc studium sequentibus se creditoribus occasione horum quae circa cingulum data sunt paulatim reddere eranum? quo nostros collatores consueverunt vendere, impios simul et periculosos sibimet invenientes quaestus.

 

  1. Haec nos exoraverunt non solum ex hoc lucra repudiare, sed etiam de proprio superexpendere multum, et sicubi aliquibus venalis a praecedentibus nos administrationis dabatur figura, hoc redimere et liberos nostros sinere collatores et ex proprio ferre solacium percipientibus, ut et hanc eis impertiremus libertatem. Repositum enim erat nobis ut videtur deo talia largiente non solum Afris neque gentibus illic donare libertatem, sed etiam in media nostra republica annis singulis venditos et neque sub eodem manere permissos emptore, sed paulatim aliorum et aliorum potestatis semper factos liberare tali dispendio et confusione. Hanc iudicavimus nos gratiam competere dicare deo, qui imperialem coronam nobis imposuit, qui purpuram communi decreto a patre nobis donavit, qui largitus est talia simul et tanta qualia priorum dedit nulli .

CAPUT V.

     Oportet igitur eum qui ad cingulum accedit hoc, scientem quantorum quidem virorum, quantarum praesedet civitatum, quomodo autem est nobilis mutatus ex consulari et praesidali in administrationem maiorem et spectabilem, parcere ubique subiectis et servare eos indemnes, et puris <uti> ubique manibus, et fiscum augere et utilitatis eius omnem ponere providentiam et acceptionibus abstinere, et civitatibus communiter et proprie interponere quae iusta sunt, et circuire eas et sanare, et lucri causa neque quicquam agere neque minus neque maius, sed gloriam bonam appetere et per omma bene iurare et nobis in omnibus gratum esse.

 

  1. Quod autem maxime in Ponto delinquitur, observet, ne ulli det licentiam aut titulos imponere praediis aut possessionibus alienis. Solius enim proprium hoc fisci et imperialium domuum est et nostrarum et piissimae Augustae. Si autem in alterius cuiuslibet inveniat appellationem tabulas impositas, eas quidem repente deponat, investiget autem, qui eas fixit. Et siquidem ipse qui dicit se dominum rei hoc agat, repente illius rebus titulos imponat publicos, in caput ei frangens ab eo positos titulos; si vero curator fuerit rerum alienarum, et titulos, sicut praediximus, confringat eius capiti verberibusque eum subiciat amaris, ut haec discens cui competit persona cognoscat, quia non licet neque per se neque per aliquos obsequentium aut <ad> avaritiam susceptorum subiectos laedere.

CAPUT VI.

     Oportet autem eum similiter spectabilem moderatorem cohibere etiam latrocinantes <et> vim facientes et mulieres atque substantias, iumenta et similia abripientes, quatinus purum servet quod iustum est, et appareamus recte super eo cogitasse, et ne ulla nobis ingrediatur paenitentia quia latronum persecutores et violentiarum inhibitores amovimus, aliquibus quidem discurrentibus per provinciam, ipso vero non ulciscente. Ideo enim ei et milites subdidimus, ut et illorum habens manum inexpugnabilis violentis sit.

CAPUT VII.

     Haec eum complexive monemus. Particulariter autem sciet aperte et ex lege omnibus in commune conscripta, secundum quam ordinavimus cingula, et ex imperialibus mandatis quae ei dantes explanavimus, quemadmodum disponat administrationem. Et haec agens nobis non exosus erit et deo legique suam animam commendabit ac bonas pro omni gubernatione habebit spes. Subicietur autem et descriptio (*) huic legi, per quam fiet manifestum, quid quidem ipsum et assessorem et officium eius a fisco competat accipere, quid autem pro administratoriis praebere codicillis, quatinus sciens liberalitatem dationis in se factae et paucitatem a se circa codicillos procedentis expensae utatur competenter rebus, maioribus gentibus et amplioribus hominibus sperans praeesse, si praesentibus utatur competenter.

CAPUT VIII.

     Damus autem et isti appellationes quae ab eo fiunt secundum spectabilium iudicum schema et apud gloriosissimos praefectos et apud gloriosissimum nostrum secundum consultationem iudicari quaestorem; causasque minores quingentorum aureorum in eius provincia apud aliquos motas (vel forte ex delegatione, <ne> tamen apud spectabiles dicantur), quando <sub> appellatione fiunt, ipsum in ordine sacri examinare auditorii: ut is etiam secundum hoc honestior memoretur a nobis datum augmentum sibi, et ita utatur rebus, quatinus inculpabilem semet ipsum omnibus subiectis et nobis ipsis, insuper et nostro deo legique praestet.

 

     <Epilogus.> Haec igitur omnia tua celsitudo cognoscens tantas ei annonas det sicque eam noverit honestam factam, ut plurimis rite sit studiosa nunc ei dati a nobis floris dignitatisque concupiscentia.

 

     Dat. XVII. kal. Aug. CP. Belisario v. c. cons.

 

(*) Not extant. Presumably similar to that at the end of Nov.Iust. 24, 25, 26, 27.

 

 

 

?  Sources : Epit. Theod. 28 ; Athan. 4, 8 ; Iulian. const. XXVII.

 

14          NOV. XXIX  ~ DE PRAETORE PAPHLAGONIAE. ( AD 535 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp.

     <Praefatio.> Paphlagonum gens et antiqua et non sine nomine constitit, sed in tantum, ut etiam colonias magnas mitteret <et> in Italorum habitaret Venetiis, in quibus utique et Aquileia civitas in Hesperia maxima habitata est et imperialem morem [pro dietam] suscepit.

CAPUT I.

     Igitur Paphlagonum gentem sub Honorii piae memoriae temporibus imminutam et civitates amittentem aliquas et per nullam utilem occasionem divisionem quandam suscipientem rursus aestimavimus oportere ad pristinam revocare figuram, et unam denuo Paphlagoniam efficere, et quae ex duobus egimus omnibus, haec etiam super ea disponere; et gentium harum habentem cingulum unitum et unum pro duobus prioribus (dicimus autem Paphlagoniae et Honoriadis) vocari praetorem (Romanum quoque etiam hoc nomen et provincias gubernantes decens), officio vero uti uno, coaptato ex prioribus duobus officiis et viris centum numero complendo. Praeeritque etiam iste et fiscalibus omnibus quaecumque Paphlagones et quaecumque pridem Honoriadis habitatores solvebant, et ponet providentiam civitatum omnium quas utraque prius habuit provincia, hoc est in Honoriade et Prusiadis et Cratiae et Adrianopoleos <et Tii et Claudiopoleos et Heracliae; si enim etiam quandam earum ex Bithynia assumptae sunt prius, ut Prusias> et Heraclia et ipsa metropolis provinciae (dicimus autem Claudiopolim), sed tamen quoniam semel migratae sunt, rursus deducere eas in Bithynos et conturbare schema plurimae iudicavimus esse [et] tergiversationis. Quocirca et ipsae quae dictae sunt civitates sex prius Honoriadis existentes nunc pars et ipsa Paphlagoniae erit. In Paphlagoniis autem ipsis habebit iurisdictionem civitatum aliarum sex olim illi competentium provinciae, dicimus autem Germanicopoleos circaque Gangram et Pompeiopoleos et Dadybrorum et Sororum et Amastridis, insuper Ionopolitanorum. Duodecim enim erunt civitates omnes provinciae universae. Et hic quoque circa sacerdotia quidem nihil novamus, sed metropolitae primitus sacerdotia hic suscipientes manent in ipso ordine, super eis quantum ad locum ordinatione non permutata, sed a beatissimo patriarcha felicis huius ordinandi civitatis, ipsi vero qui sub eis sunt ordinantes, quos hactenus ordinabant, nihil alterutris de his neque contendentes neque permiscentes: sed una iam provincia fiet plures habens metropolis, hoc quod et in aliis nostris provinciis <est>.

CAPUT II.

     Qui autem cingulum habet provinciae totius (Paphlagonia vero vocetur omnis, sicut et prius), civitatesque circueat prohibente nulla prius forte prohibitione talium facta forma, vices agentes tamen civitatibus non dirigens (hoc enim ei penitus interdicimus; nam absurdum est simul quidem ipsum in provincia appellari, simul autem alio suum offcium contra legem dare): sed ipse omnia gubernet, et fiscum exigat cum omni alacritate, neque superexigens neque minuens, sed secundum iustitiam aequalitatem tuens ponensque providentiam, vel si quid laesus est fiscus, hoc emendare, civitatesque custodiens indemnes communiterque et proprie; et annonas quidem accipiens quas utraque prius habebat administratio, collectas in aureis septingentis XX. quinque, habens autem et consiliarium septuaginta duos percipientem aureos et officium unum ex ambobus compositum et in virorum centum collectum numerum, trecentos XL. septem et tremissem aureos pro emolumento percipiens a fisco; gratisque accipiens cingulum et gratis hoc impetrans. Nos enim et hic nostris collatoribus prosumus et accipientibus ex consuetudine occasione appellati suffragii dabimus ipsi, hoc ex tributis ipsius provinciae largientes per sedem tuam, et non permittimus sub imagine et velamento venditionis nostros subiectos in servitium redigi. Non enim qui barbaris pridem subditos eripuimus et antiquam in eos reduximus libertatem, eos qui apud nos ipsos sunt aliis servire permittimus, sed deo per nos plurimis gentibus libertatem largienti hoc etiam nos, quantum est possibile, semper venditorum subiectorum nostrorum offerimus libertatem, neque accipientibus nocentes (repensamus enim eis sollemnem utilitatem) neque sinentes administrationibus nomine suffragii subiectos nostros veluti quoddam mancipiorum emere quidem a venditoribus, vendere vero opprimentibus. Sit igitur tibi etiam haec Ponticae diocesis provinciarum una, duplex primitus nescimus cur facta: et vocabis quidem, sicut praediximus, in hac praesedentem praetorem Paphlagoniae Iustinianum, licet autem eum lingua Helladica strategon appellare.

CAPUT III.

     Iurisiurandi vero eum commemorabis semper, secundum quod percipiet cingulum, ut puras habeat manus et non lucris illicitis sordidatas, quatinus fisco prosit et augeat iustis et undique inculpabilibus crementis, ut tribuat nostris collatoribus aequitatem atque iustitiam et <in> fiscalibus et in contractibus et in litigantibus inter alterutros. Circumibit autem indemniter civitates, ut neque ipse neque eius assessor neque sequens eum ministerium sive militum sive officialium sive servorum aut aliquid lucretur aut gratis expendat. Oportet enim eos quidem ex quibus eis damus de fisco annonis expensas facere cum mediocritate competenti viventes, sequentes autem eos milites agnoscere quia, nisi propriis contenti annonis iter egerint, sed praesumpserint collatores nostros vexare aut quibusdam eos circumvenire dispendiis aut gratis facere expensam, per eum qui habet administrationem indemnitas erit collatoribus, ex eorum annonis eos exigentem, proprio autem periculo collatoribus eorum procurantem indemnitatem.

CAPUT IV.

     Sit autem et haec lex nobis in Paphlagonia posita, faciens eis administrationem honestiorem et inter spectabiles adnumerandam et dantem et contra milites provinciae potestatem, in quibuscumque eis cum iustitia imperat, et contra alios omnes provinciae ipsius, uti privilegio non valentes, vel si maiores vel si forte minores, et si rerum praesunt potentibus competentium hominibus. Curabit quoque praecipue quod in illis delinquitur locis, non permittere titulos imponi praediis aliquibus conscriptos in alicuius nomine aliorum citra fiscum et imperiales domos, sed si quid tale invenerit factum, titulos quidem repente deponet, illius vero praediis qui haec deliquit, si praesens hoc agit, titulos imponet omnibus modis nomine fisci et primitus depositos titulos in illius confringet caput; si vero absens fuerit, praediorum praepositum comprehendens et corpus eius verberibus subiciet et titulos etiam sic repente deponet in caput praepositi praediorum eos confringens, sciens quia, si tale aliquid despexerit et didicerimus titulos infigi <ab> aliquibus impositos aliis praeter fiscum et imperiales domos nostras et piissimae Augustae, et iudicem agnoscentem factum despexisse, ipse qui cingulum habet sustinebit confiscationem, quia <cum> potuerit haec facile prohibere magnitudine utens administrationis, tamen studio haec contempsit.

CAPUT V.

     Illius quoque ponere eum providentiam volumus, ut omnes latrocinantes insequatur et arripientes alienas vitas aut etiam uxores et alia crimina committentes, et comprehendat eos et suppliciis subiciat competentibus, et omnem iniustitiam inhibent et non sinat aliquem mitioribus nocere: ne denuo nos aliis egeamus qui talia exequantur, ut rursus patiamur biocolytas (id est violentiarum inhibitores) et latronum insecutores, et aliis huiusmodi nominibus atque rebus, quas nos adversantes ad hunc cum ordinem eduximus, et sic ei honestam administrationem fecimus, ut et appellationes, quae ei iudicanti dantur, et ad tuam celsitudinem et qui per tempus eandem susceperint dignitatem, et ad famosissimum quaestorem sacri nostri palatii, qui secundum ordinem consultationis eas audibunt, minores autem quingentorum solidorum causas in provincia eius motas apud aliquos non spectabiles, qui etiam ex delegatione sint, quando sub appellatione fiunt, ad semetipsum deducere in divini secretarii ordinem, ut undique et ipsa connumeretur administrationibus quae a nobis adinventae sunt et ad honestiorem repositae figuram. Erunt enim et ipsae maiores et priorum digniores et facile nobis ad maiorss causas ministrabunt. Nihil enim in parvo consistere magnum et a praecedentibus nos dictum est et apud nos ipsos in ipsis valet et approbatum est rebus. Subicietur igitur et descriptio (*) huic legi declarans, quid quidem accipiet a fisco tam is qui cingulum reget quam assessor et officium eius, quid autem dans cinguli percipiet codicillos.

 

  1. Modus autem secundum quem praesidebit et hic quidem breviter designatus est, manifestus autem ei et ex lege fiet quae de omnibus administrationibus in communi conscripta est et ex imperialibus nostris mandatis, quae ei dabimus, quando et cinguli dederimus codicillos eius et iusiurandum exegerimus, hoc quod secundum legem nostram conscriptum est.

 

     <Epilogus.> Haec omnia tua celsitudo cognoscens et tantas ei annonas praestet et sic eam noverit honestam factam, ut plurimis rite sit studiosa nunc ei dati a nobis floris dignitatisque concupiscentia.

 

     Dat. XVII. kal. Aug. CP. Belisario v. c. consule.

 

(*) Not extant. Presumably similar to that at the end of Nov.Iust. 24, 25, 26, 27.

     

 

 

?  Sources : Epit. Theod. 29 ; Athan. 4, 9 ; Iulian. const. XXVIII.

 

15          NOV. XXX  ~ DE PROCONSULE CAPPADOCIAE. ( AD 536 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp.

     <Praefatio.> Quantum sit Cappadocium nomen et gens, et quomodo principio ut adquireretur causas praebuit Romanis, antiquae multiscientiae non ignoraverunt amatores. Ponto namque paene omni praeerat, et viri nominatissimi et sollicitudine digni Romanis facti magna, inde floruerunt. Terraque eis plurima et mirabilis et ita placens imperio, ut et administrationem statueret illinc possessionibus propriam, Ponticae administrationis non minorem, magis autem etiam potiorem. Populosa enim consistit et urbem praebet magnam amantissimi Caesaris nobis cognominem, qui dedit principium bonum quae nostra est monarchiae, per quem in omnibus terrae gentibus nominatissimum est Caesaris nomen et quo nos pro alio quodam imperialium signorum nobilitamur.

CAPUT I.

     Hanc provinciam traditam (parva satis nobis visa est quam decet indigna), proinde etiam tumultuantem eam semper et adversus institutam nostris domibus videmus administrationem. Et divisa quae civitatis sunt, et aliquid quidem eius aerarii est, liberale autem vocant aliud : et una quidem est civitas muro, duplex autem voluntatibus, ut et seditionum occasiones et ad malum homines sollicitari ex ea sit ut putamus occasione. Quam perimentes fortitudinem simul et unanimitatem causae dabimus, qua numquam nihil in hominibus fiet melius.

 

  1. Aliis itaque administrationibus, quas nuper in Pisidiis et Lycaonibus et Thracibus constituimus, ex duplici quodam conventu figura et collectio consistit, hanc autem maiori ornare volentes figura triplicem imponimus potestatem ei. Qui enim in hoc est cingulo praeerit quidem simul et civili omni officio, praeerit autem et militibus, et qui in memorata provincia et qui in aliis regionibus Ponticae diocesis collocati sunt, in quibus aerarii praedia consistunt, ac si militaris hoc ipso esset iudex. Dabimus autem ei et aerarii praeesse hominibus, et omnes quanticumque pridem comitiani officii sunt (et summarii dicimus et si quid tale aliud est), obaudient ei. Et trinum erit quoddam schema colligens ei cingulum; ipse namque civilis iudex erit et militaris et aerarii praeerit rebus, ministrante utroque ei officio et comitiano, quod etiam propria aget et nihil communicabit civili officio, et clarissimi provinciae iudicis. Totum vero proconsularium et fieri et vocari volumus, officio quidem unam habente appellationem (proconsulariam dicimus), quae vero propria sunt, divise agente et quod pridem comitiano et quod pridem civili, ut civile quidem diligentiam adhibere fiscalium et civilium quaecumque eidem competere olim novimus, pridem vero comitianum officium praeesse imperialium rerum gubernationi et exactionem facere secundum quod nunc explanabimus schema.

CAPUT II.

     Tutorum vero et tracteutarum nomen neque esse penitus volumus, ad prisca respicientes exempla et plurimam eorum calumniam quam miseris inferebant collatoribus. Nominari autem volumus per <domum> unamquamque periculo totius comitiani officii et tredecim priorum, quos scilicet magistros primos et secundos vocant, alios post illos continuo respondentes tredecim, unum, sicut dictum est, per domum unamquamque; hos autem qui post priores tredecim sunt facere exactionem et salvare quae eius sunt fisco, providere autem et securitati collatoram, quatinus a nullo ullam sustineant laesionem, scientes quia hinc accedens damnum collatoribus multo amplius eorum respiciet facultatem, utpote etiam [a] periculo eis inferendo totius fiscalis exactionis. Nihil autem praebere penitus neque eos, qui dudum priores vocabantur et secundi magistri, neque quos post eos tredecim sancivimus exactionem fiscalium celebrare neque alium comitiani officii [quo] per tempus spectabili proconsuli occasione denominationis aut alterius cuiuslibet causae, tantum quinquagenis solidis ab unoquoque tredecim exactorum prioribus tredecim magistris praebendis.

CAPUT III.

     Ipsos autem exactores nihil accipere amplius a colonis aut omnino a sustinentibus per eos exactionem circa quam continetur formis Nicetae magnificae memoriae et quae definita sunt exactoribus; non valentibus eis fingere nomina et pro nominibus istis inferre damna salutationum causa aut tracteuticorum aut alterius cuiuslibet occasionis sive quasi ad consuetudinem aliquam relatae sive ad quamcumque calumniam. His enim omnibus liberos nostros subiectos servari volumus: maxime namque eos liberos onere quod per tempus praebent tracteutis minuere et quod circa fiscum et circa propria faciunt pabula; sed vel si qua forma fuit volens praebere aliquid tracteutis aut longa consuetudo, etiam hanc perimemus. Ipsum enim tracteutae abscidentes nomen et omne quod in eo competit rite simul auferimus, hanc specialem munificentiam nostris collatoribus dantes. Si quis autem praesumpserit exactorum aliud quicquam accipere citra quae definita sunt forma Nicetae beatissimi (haec enim sola accipere permittimus eis), sciat et militia et substantia se casurum sua.

CAPUT IV.

     Quia vero possibile est inter tredecim exactores, quoniam per gradum ad hoc accedere officium eos sancivimus, non esse ad causam opportunum, manere quidem ei etiam sic ex gradu provectum sinimus, sancimus autem tredecim priores magistros nec non et sequentes alium quempiam adiutorem ei denominare periculo proprio <et> existentium eis rerum, qui causa utatur competenter, ut nec publico noceatur propter invalitudiuem illius neque ille cadat temporis gradusque solacio; periculo quippe tredecim magistrorum et aliorum qui post eos sunt adiutoris eius qui non ad hoc opportunus est ordinatione facienda, sicut dictum est. Et magnam nobis fiscalium exactores debent gratiam profiteri liberantibus eos plurimis illis damnis, quae prius magistris praebebant et per tempus spectabili comiti et eius officio. Propter hoc enim eos his omnibus liberavimus, ut nec ipsi subiectis noceant nec occasiones illas, quae ad calumniam excogitabant introita et alia denominantes, agricolarum destruant vitam, sed solis contenti quae praebentur exactoribus secundum formam Nicetae clarae memoriae aliis omnibus abstineant.

CAPUT V.

     Ipsi quoque spectabili proconsuli similiter omnium erit cura, sive sit aliquid civile sive ad militarem administrationem sive ad aerarii potestatem respiciens, et nullius neglegat omnium, quoniam et maiorem aliorum iudicem dare loco volumus. Cum enim solitum fuerit antiquitus Romanis provincias adsignare aut factis consulibus aut pro illis missis quos proconsules vocabant, propterea et Cappadocorum magistratum proconsularem esse volumus: quo Romani prius in Africa cingulum ornaverunt, quem nos nunc tantum auximus, ut accipiens eum gloriosissimis praefectis sacrorum nostrorum praetoriorum connumeretur. Voceturque huius rector patria voce proconsul Iustinianus Cappadociae, ut et magistratus habeat quod suum est et qui praesidet cingulo connominetur causae. Suscipiet enim qui cingulum obtinet talem habitum facile; nam et plurimam habet potestatem, extensam occasione aerariae possessionis et ad loca alia, et omnino erit decora tantis praesidens rebus et hominibus, et disponet facilius omnia, militari sibi coniuncta virtute. Civilia siquidem agit secundum consuetudinem, militaribus autem praeerit facile, utpote et illis subiacentibus ei.

 

  1. Intendat itaque maxime mentem aerariarum gubernationi causarum, quae in tam pessimam et undique cauponaticiam dilapsae sunt mercationem, ut nullo digna paene consistat. Tanta namque didicimus delinqui in provincia quanta vix viro maximo erunt ad sanationem facilia. Potentium enim conductores possessionum, sed iam etiam erubescimus dicere cum quanta capiuntur absurditate, et quia clientes eis observant et multitudo hominum inportabilis sequitur, et latrocinantur universi impudenter; et miramur, quomodo hactenus illic subiecti duraverunt oppressi. Itaque diebus singulis orantibus nobis et communia [sunt] agentibus multitudo adiit Cappadocorum iniustitiam passorum, et plurimi quidem inter eos sacerdotes, mulieres autem multae, et omnes ingemiscentes et suarum ablationem accusantes rerum, quia nullus est iuxta qui talia prohibere valet. Aerarii vero possessio paene privata facta est tota, dilacerata atque direpta cum ipsis equorum gregibus, contradicente penitus nullo, sed ore eis obstruso auro.

CAPUT VI.

     Propterea igitur unum nobis notissimorum praeponere provinciae huic volumus, qui huic triplici praesit officio, solus in se totum circumferens magistratum et potestatem, utens quidem causis civilis administrationis carpentumque ex argento et proximam (seu securem) vel fasces habens et quaecumque signa sunt antiqua legis, imperabit autem et militibus et diligentiam habebit aerariorum quaestuum, ut accedant indeficienter ad omnes super hoc statutas administrationes, et multo magis ad nostra regalia, sicut et nunc accedunt occasione et eorum quae ad nos deferuntur et quae ad sacratissimam et piissimam Augustam nostram coniugem, in auro autem et veste; nihil enim inde minui volumus.

 

  1. Non tamen secundum hoc dari schema et sicut hactenus, ex telonum et subtelonum calumnia et suffragii nomine (haec omnia et odimus et a nostra expellimus republica), sed ex causis iustis et legitimis, quas etiam subdi huic sacrae nostrae praecepimus legi, ut has accipiens qui per tempus habet administrationem inferat, sicut dictum est, quinquaginta libras auri sacratissimae Augustae nostrae coniugi. Administrationem enim et gratis constituimus nos et sine suffragio ordines in ea ponimus, et erit omnino nullus qui pro ea quicquam accipiet.

 

  1. Sed etiam annonam ei quidem usque auri libras XX. damus, sicut subiectum est, eius autem assessori usque ad auri libras duas praebemus; accipiet autem et officium utrumque quod a fisco hactenus erogabatur in nullo penitus imminutum. Neque enim secundum aliquid administrationem hanc imminuimus, et maxime gloriosissimi praepositi sacrorum nostrorum cubiculorum. Manere enim in Cappadocia et ipsam eamque sub devotissimorum palatinorum schola simili potestate et ordine et ipso schemate sancimus, nihil tamen penitus hinc accipientem neque titulo consuetudinum nec annonarum, neque in auro neque in veste neque in aliis speciebus, neque a temporali proconsule neque ab eius officio: Non enim aliter custodietur puritas; sub una namque administratione causam colligimus in provincia, ut non dilacerata claudicet.

CAPUT VII.

     Providentiam igitur et ipse qui a nobis dirigitur ponat multam aerarii possessionum, et inspiciet quod ablatum est ex aerarii terra aut frustra ab aliis detinetur sive in pascuis sive in arabilibus sive in vinealibus locis, sive in praediis sive in domibus, et vindicet rei antiquam terram, nulla obicienda ei temporali praescriptione. Non enim aliquis obiciet tale aliquid fisco, neque ad lucrum agens neque ut substantiam augeat suam; hoc enim deminutio potius quam augmentum est, cum manibus sordidis utens putat aliquid lucrari, quod postea reddat cum impietate et confusione multiplex.

 

  1. Sed et civitatem servabit sine omni tumultu, et seditioni non permittet depopulari rempublicam, fiscaliaque tributa vigilanter et cum iustitia exiget, nec in illis neglegens neque permittens aut publicum aut privatos in aliquo circa propria laedi, utpote super omnes potestatem habens, sive milites sive scriniarii gloriosissimorum praefectorum aut fortissimorum sint magistrorum militum, sive civilem habeant ordinem sive aerarii cingulum, sive maioribus sive minoribus dignitatibus sunt, sive inter sacerdotes ministrent. Unus enim iste omnibus iudex praeponitur tam suae gloriae quam nostrarum legum vel dei prae omnibus memor. Hic itaque publicas functiones per proconsulare officium indeficienter inferre curabit, aerarii vero quaestus per subiectas dudum illi sedi personas offeret, et eis qui ex consuetudine mittuntur a gloriosissimis praepositis sacrorum nostrorum intendens cubiculorum; non valentibus per tempus directis canonicariis <a> gloriosissimo praeposito usque obolum unum accipere aliquid aut nomine consuetudinum aut alterius cuiuslibet causae a temporali summario aut publicas exactiones facientibus aut spectabili proconsule aut officio eius aut his qui vocantur instructores aut praepositis aut alia quacumque persona competenti sacrae nostrae substantiae. Militaris autem manus utrique curae horum auxiliabitur, removebitque potentibus obsecundantes et non sinet praedia devastari et latrociniis affici; neque ipse circumibit ea, sicut pridem faciebant comites. Sed neque loci servatores destinabit, sed locorum defensoribus et qui ex eius officio sunt ad ministerium utitur.

 

  1. Si vero alicubi etiam militibus egeat, ex locis quibus causa vocat adiuvari praecipiat, et isti expensis propriis omnia agant et nihil damnificent subiectos neque expendant aliquid gratis. Sed et ipse his abstinebit utens sumptibus propriis ubicumque fuerit, vel si ad aliam eum praecipiamus venire provinciam, et assessor eius et reliquum ministerium proconsularium et militum et si quod talia omnia servitium aut in iumentis sequitur; necessitatem habentibus, sicut praediximus, militibus et si qui per loca habitant scholarii forsan aut domestici praeceptis oboedire eius, in cingulo et substantia periculum formidantes. Damus enim ei licentiam et hac eos privare, nisi his quae ab eo praecipiuntur oboediant, eo quod volumus hanc administrationem habentem terribilem et reverendum subiectis consistere. Etenim si quid miles aut proconsularianus aut scholaris aut domesticus occasione praeceptorum eius damnificaverint nostrum collatorem, hoc competens est eum ex illius annonis proprio periculo percipientem mederi laesum: neque permittet penitus ullum nec hinc venientium laedere nostros collatores.

 

  1. Sed etiam publicorum veredorum cursum sine vexatione servabit; nihil enim excipimus iurisdictione eius. Et si quis ex quocumque foro ad provinciam venientium laeserit et ultra quam constitutum est exegerit, hunc castigabit.

CAPUT VIII.

     Curam habebit autem et civitatis et frumentorum appellatorum et operum eius, et procuret secundum nostram legem conscribi ratiocinia et expendi et quae aerarii sunt et civilia. Et vel si quem invenerit horum qui quasi solita insinuant praecepta, vel quia aliqui privat aquis aquaeductus, aut quomodo quae circa muros sunt consistunt, aut si qui sunt pontes in provincia et viae quaecumque, et si qua alia huiusmodi olim male disposita constituta <est> occasio, et hunc eicere omnino foras provinciam, non permittens eum neque insinuare huiusmodi praeceptionem nec lucrum aliquod penitus inde percipere. Si enim quandam perspexerit quidem inspectionem fieri, hanc nos divino pragmatico utentes typo ad eum qui administrationem hanc habet et tuae de hoc sedi communicantes causam disponimus, ut nulli tales pecuniae collectiones ingressibiles et incursibiles facile fiant. Qui autem administrationem habet maxime quidem per se omnia prohibebit; si vero aliquid etiam vehementius indiguerit, nuntiabit et ad tuam celsitudinem et <ad> gloriosissimum praepositum et ad alios famosissimos nostros iudices, quibus aliqua est ad causam participatio, et ad nos ipsos, nosque ipsum quod agendum est explanabimus.

 

  1. Titulos autem imponi in provincia cui praeest appellationem aliquorum habentes, excepto imperio et aerario, prohibebit in tantum, ut etiam fisci faciat substantiam aliquid tale agere nitentium et manus auferat horum qui eos imponunt, si praesentes ipsi praesumpserint; si vero absentium rectores, magnis illos subdat verberibus. Titulos autem quicumque praesumpserit sive praesens sive pro absente agens imponere, deponens mox infringet imponentium capitibus, sciens quia, si haec agnoscens neglexerit, ipse in suis rebus publicationem sentiet.

CAPUT IX.

     Causarum vero diligentiam habebit cum omni constantia, nec sinet agricolas sicut hactenus laedi, nec molestabunt nos ulterius Cappadoces multum clamantes et adorantes atque ingemiscentes, sed ipse eis iudicabit. Nos enim si quem viderimus venientem, qui suas ei non prius defleverit passiones, hunc rursus ad provinciam cum contumelia dirigimus, eo quod iudicem relinquens mox currit ad nos. Si vero illi quidem adierint et dixerint violentos, ille autem iudex et epulator non susceperit verba, sed gemere supplicantes dimiserit, illi vero coacti recurrant ad nos, et maxime si mulieres sint, nosque discamus quia illi quidem adierunt, ille vero non iuvit, causam statim suspicabimur quia propter lucrum aut propter gratiam aut propter medelam aliquorum factum est, nosque ei omnibus modis resistemus, et cum triplex etiam administratio sit, triplicein contrarietatem habebit, rebellante ei iustitia et nobis et legibus.

 

  1. Quae eum decet metuentem et nostra praecepta rememorantem, quae ei dabimus cum administrationis codicillis (vocabant autem haec veteres mandata principis), omnia celebrare secundum nostram intentionem, et voluntatis aequitate et puritate manuum utentem et iustitiam honorantem, qua nihil inter homines est fortius atque melius nec commendando deo ac principi magis valens. Talem enim eum extantem et ita a nobis testimonium habentem solum omnia agere in provincia volumus, nec causas altero aliquo audiente nec nobis facile eligentibus eas alteri cuiquam delegare neque dirigentibus aliquos aut occasione violentias prohibendi aut per aliam quamlibet causam; insuper et si quid tale hactenus gestum est aut ex sacris nostris formis ant ex praeceptis iudicialibus, hoc omnibus vacare modis, ipso totam suscipiente gubernationem provinciae et alteri accessum habere penitus non sinente.

CAPUT X.

     Hanc quoque administrationem secundum proconsulum speciem inter spectabiles ponimus; et appellationes quas *** tuum culmen una cum gloriosissimo quaestore sacri nostri palatii secundum consultationum schema audire volumus. Si qua vero ex utraque Cappadocia causa quingentorum minor aureorum sub appellatione fiat, sive ex nostra iussione datus sit iudex sive ab aliquo cingulo (ut tamen non spectabilis sit), hanc ipse spectabilis proconsul audiet secundum divini iudicis schema et secundum sacrum auditorium. Ius enim ei etiam hoc damus et decoramus eius cingulum privilegio tanto, quantum nullus hactenus in Cappadocibus inspexit. Sit ergo iustus et excelsae sententiae et ad nos legemque respiciens, quia si quidem haec observet, manebit in cingulo longius et suscipiet eum merito aliud potius; nostras autem neglegens iussiones et aliquos potentium et non nostras leges et nos curans citius amittet quae data sunt, et de cetero in reprehensibilibus erit, nostro apparens indignus iudicio.

CAPUT XI.

     Adulteria quoque virginumque raptus et violentias et homicidia et quicquid talium est delictorum puniat amare, utpote paucorum hominum supplicio omne quod reliquum est perpetue temperetur, sitque cum lege castigator subtilis delinquentium. Non enim inhumanum est hoc, maxima magis humanitas, dum paucorum correptione multum salvum est. Si vero passus fuerit aliquem in talibus accusatum, qui ei militiam aut dignitatem aut sacerdotium aut aliquid tale proponens speravit se abstrahere illius manibus, sciat nostra se indignum ostendi sententia. Nullam enim neque virtutem propriam neque aliunde patrocinium ullus proferens super talibus criminibus <effugiet> legem. Sed et si quis inmiscere se ipsum talibus praesumpserit patrociniis, et ipse similem sustinebit quam is qui deliquit poenam, idem existens peccare et peccantem ac delinquentem taliter festinare abripere legis manibus.

 

  1. Subditur autem legi huic et descriptio (*) declarans, quid quidem eum de fisco percipere et qui circa eum sunt competat, quid autem occasione dare codicillorum, quid vero inferre piae domui sacratissimae Augustae nostrae coniugis, trifariam quippe quinquagenis libris auri inferendis, hoc quod olim et hactenus tenuit.

 

  1. Et pure nostris subiectis (hoc quod saepe diximus) utetur, causam festinatam nobis et pecunias neglegere procurantem magnas, utique in tantis expensis et in bellis maximis, per quae dedit nobis deus et apud Persas agere pacem Uuandalosque et Alanos et Maurusios religare et Africam universam insuper et Siciliam possidere, et spes habere bonas quis etiam reliquorum nobis detentionem annuet deus, quam prisci Romani usque ad utriusque oceani fines tenentes sequentibus neglegentiis amiserunt; quas nos divino solacio confidentes in melius convertere festinamus, nihilque nos pigebit horum quae ad novissimam difficultatem tendunt, vigiliis et aliis universis laboribus pro nostris subiectis semper uti. Incumbat autem etiam mandatis nostris, quae dabimus ei cum codicillis administrationis, sicut dudum diximus, et si quidem secundum illa egerit universa, mirabilis erit et per omnia dignus apparebit nostro iudicio.

 

     <Epilogus.> Haec igitur omnia, quae per hanc sacram nostram declarata sunt legem, tua celsitudo cognoscens et memoratas annonas cinguli huius praebeat sedi et sic eam noverit honestam factam, ut merito plurimis sit studium nunc ei dati a nobis floris et dignitatis concupiscentia.

 

     Dat. XV. kal. April. CP. p..c. Belisard v. c.

 

(*) Not extant. Presumably similar to that at the end of Nov.Iust. 24, 25, 26, 27.

    

 

 

?  Sources : Epit. Theod. 30 ; Athan. 4, 10 ; Iulian. const. XXII.

 

16          NOV. XXXI  ~ DE DISPOSITIONE QUATTUOR ADMINISTRATIONUM ARMENIAE. ( AD 536 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp.

     <Praefatio.> Ea quae frustra posita sunt et effuse si ad competentem veniant ordinem et disponantur bene, aliae pro aliis causae videntur, meliores ex peioribus, ex indecoris ornatae, dispositae et discretae ex inordinatis prius atque confusis. Hoc et super Armeniorum regione commissum invenientes aestimavimus oportere in unam congruentiam deputare eam et ex disciplina robur ei dare competens ordinemque imponere decentem.

CAPUT I.

     Itaque quattuor fecimus Armenias, aliam quidem interiorem, cuius metropolis piae nostrae appellationis cognomine decorata est, primitus Bazane sive Leontopolis nuncupata: quam etiam proconsularitate honoravimus, cui Acacius praefuit magnificus, spectabilemque, declarantes administrationem et omnia dantes ei quae competens est proconsularitatem habere. Stola quoque eam decoravimus procousulis et omnia quae haec sequuntur habere disposuimus, et urbes ei dedimus Theodosiopolim, quam etiam prius habuit, et Satalam et Nicopolim et Coloniam ex prima, dudum Armenia nuncupata sumentes Trapezuntaque et Cerasuntem ex Ponto dudum Polemoniaco nuncupato, secernentes earum alias quidem a clarissimo provinciae iudice, alias autem a spectabili moderatore, septem civitatibus totam provinciam statuentes et quodammodo confinium est earum.

 

  1. Secundam vero ordinavimus Armeniam prius Prusam nuncupatam, cui praeest Sebastiopolis, ei tribuentes et Sebastiopolitarum quam etiam prius habuit, insuper et Comana ex appellato pridem Polemoniaco Ponto et Zelam ex Helenoponto nec non et Bersam, ut in quinque civitatibus sit provincia haec, et administrationem praesidalem existentem relinquentes in priori figura et iudicem eius nullo decorantes nomine potiori, sed quod prius habuit hoc ei relinquentes.

 

  1. Ad haec autem tertiam Armeniam constituimus, prius et secundam, cui praeest Melitene civitas antiqua, civitas mediocris, in bona terra et aëre posita nec procul distans a fluctibus Euphratae. Hanc aestimavinmus oportere in praesenti augere et in spectabilium mutare figuram, iudicemque eius Iustinianum nominare comitem, et dare ei et pro annonis solidos septingentos et eius assessori solidos septuaginta duo officioque eius solidos numero trecentos sexaginta, et omnia habere quae talium propria sunt sedium; et pridem nominatos officiales omnia quidem agere quaecumque et prius, et maxime circa publicam exactionem vacare, in comitianorum vero appellationem mutari, omnibus eis ita servandis sicut dum officiales sunt constituti. Civitates autem subcumbere quidem ei tam Arcam et Arabissum quam Ariarathiam et Comana altera (vocant autem eam etiam Crisin) et Cucusson, quas et prius habuit in sex urbibus constituta.

 

  1. Statuimus autem et quartam Armeniam, quae prius non in provinciae iacebat imagine, sed et gentium erat et diversorum complicita barbaricorum nominum, Zopanene et Anzitene vel Zopene et Asathenia et Balbitene appellata et sub satrapis constituta: administrationis autem hoc nomen erat neque Romanae neque nostrorum progenitorum, sed ex alia republica introductum. Et illam igitur administrationis civilis schemate decoravimus, et iudicem civilem statuentes et civitatem ei Maripolitanorum et Citharizon dantes castrum. Et haec autem inter ordinariarum constituta <est> figuram, consularia a nobis facta. Quocirca quattuor Armeniis existentibus duas quidem esse spectabiles, eam quae proconsulis et eam quae comitis <est>, et proconsulem quidem esse primae praesidentem Armeniae, comitem vero tertiae, secundae autem et quartae ordinarios esse. Et quoniam hoc nobis studii est, ut usque ad quingentorum solidorum appellationes non ad hanc referantur felicissimam civitatem, sed ad vicinos spectabiles iudices, et hoc disponimus, ut iudici quidem primae Armeniae, hoc est proconsuli, ex secunda Armenia appellationes deferantur, hoc est secundum Sebastiam, tertiae vero Armeniae comiti, secundum Melitenem dicimus, ex quarta Armenia appellationes usque ad memoratam competant quantitatem.

CAPUT II.

     His igitur sic a nobis ordinatis illud quoque determinare iustum ad haec putamus, ut praeponamus tertiae Armeniae virum nobilem et qui ministravit nobis iam et dignum fastigio cinguli et figurae. Invenientes igitur Thomam magnificentissimum qui iam quidem administrationes in Armeniorum egit provincia, et in aliis quoque virum optimum et qui integre nobis ministravit et ministrat, hunc in administrationis huius constituimus regimine, ut interim quidem provinciae isti praesideat secundum dictam a nobis figuram, provideat autem etiam aliorum quaecumque ei per sacra iniunxerimus commonitoria sive in provincia quam commisimus sive etiam in aliis; quod et egimus sacra ad eum facientes commonitoria de multis et diversis actibus, quos eum etiam in alia provincia competit ad effectum perducere.

 

  1. Quae tamen de sacerdotiis sunt, sicut saepe diximus, manere secundum prius volumus schema in nullo neque de metropolico iure neque de ordinationibus causa mutata aut innovata, sed his qui prius ordinabant etiam nunc habentibus ordinationis potestatem, et prioribus metropolitis in suo manentibus ordine, ut nihil quantum ad has innovatum sit.

CAPUT III.

     Illud quoque palam est ut, quia tertiae Armeniae comitem non civilium solum, sed etiam militarium fecimus iudicem, necessario habeat et milites in ea provincia collocatos sibi subiectos, licentiam habens, sicut militaribus iudicibus conceditur, et ad nomen vocare eos et requirere et providere annonis eorum et exequi quae contra eos sunt, si laeserint, et neque permittere milites nocere subiectis; si tamen aliquid egerint et vehementius, etiam criminales audire causas, si militares sint, et omnia agere quaecumque militaribus dedimus iudicibus. Et sicut Isauriae comiti et Pacatianae Phrygiae nec non et praetoribus Lycaoniae et Pisidiae et Thraciae et militarem manum subdidimus, ei et ipsi non solum esse civilium causarum ordinem, sed etiam militarium potestatem et cingulum, et esse honoratum eum militibus et privatis, iubentem cunctaque agentem, utpote uno cingulo existente; et unam ponere providentiam, ut nullum crimen in provincia committatur, castigationibus subdere competentibus. Hac igitur potestate non privamus penitus eum, in nulla persona quae in provincia sunt, sive privata seu militari sive aerarii: unam enim et continuam pacem in omnibus subiectis nostris servari volumus, non differentia personarum contra leges introducentes contemptum.

 

     <Epilogus.> Quae igitur placuerunt nobis, tua celsitudo secundum quattuor Armeniarum dispositionem, et maxime secundum tertiae cuius occasione praesentem sacram fecimus legem, nunc et futuro omni tempore custodiri festinet, omnibus agentibus et inscribentibus secundum particulares dispositiones sedibus tuis, quaecumque dari annis singulis ordinavimus.

  

     Dat. XV. kal. April. CP. p. c. Bslisarii v. c.

    

 

 

?  Sources : Epit. Theod. 31 ; Athan. 4, 11 ; Iulian. const. XXXIX.

 

17          NOV. XXXV  ~ DE ADIUTORIBUS QUAESTORIS. ( AD 535 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus A. Triboniano quaestori.

     Inter viros devotos memoriales tam sacri nostri scrinii memoriae quam epistolares nec non libellenses et adiutores viri excelsi pro tempore quaestoris multas dubitationes scimus esse emersas temporibus Thomae gloriosissimae recordationis, cum is quaestoriam nuper tam sacri scrinii memoriae quam epistolarum gubernabat censuram, adiutoribus quidem asserentibus in scrinio quidem memoriae duodecim esse antiquitus adiutores, in alias autem duobus scriniis, id est sacrarum epistolarum et sacrorum libellorum, in unoquoque septenos numero; sed postea sic effusam esse licentiam, ut innumerabiles paene adiutores extarent temporibus Iohannis viri magnifici quaestoris, cum per prolixum tempus tale gessisset officium; et Proculum excelsae memoriae de confusione adiutorum imperiali culmini suggessisse, et divino nutu sacram constitutionem esse promulgatam, qua cavetur antiquo, id est XXVI, numero tantummodo quaestoris adiutores concludi et non licere alium subrogari, donec in praedictum numerum agmen adiutorum redigatur, omnibus superfluis paulatim deminutis: licentia primatibus tantummodo adiutoribus data in sua loca alios subrogandi, id est in scrinio quidem memoriae tertium [primum] locum optinenti et laterculensis nomen ineunti, in aliis autem duobus scriniis, id est epistolarum et libellorum, in secundum gradum venientibus et melloproximatum ingredientibus, ut hi tantummodo licentiam haberent alium sibi subrogare. Posteaque eundem prudentissimae memoriae virum bene existimasse multos inveniri, qui non possint propter varias difficultates quae humano generi positae sunt per se divina ministeria peragere, et iterum verbo ad imperiale fastigium suggessisse, et pragmaticam subsecutam esse sanctionem, quatenus liceret et eis alium in suum locum subrogare hominem idoneum ad tale ministerium peragendum et condignum quaestoris electione atque a pro tempore quaestore eandem licentiam accipientem. Et haec quidem esse subsecuta temporibus Proculi magnificae memoriae; verum opus quaestorium transivisse, et tunc ex altercationibus quorundam memorialium eandem licentiam per aliam constitutionem esse sublatam, ut nemini liceat in suum locum alium subrogare, ne quasi venalitas et sordidum mercimonium versari videretur inter homines qui sacrae vocis nostrae ministri esse noscuntur: tribus tantummodo exceptis quibus supradicta constitutio huiusmodi praestitit licentiam.

 

     Cum igitur in praesenti comperimus eos, qui confectioni legum a nobis elimatarum et in ordinem per tuam excellentiam digestarum suum ministerium praebuerunt, dignos esse fungi adiutoris officio, quamvis cordi nobis est praedictum adiutorum numerum in sua stabilitate decurrere, tamen eos idoneos constitutos huiusmodi spe defraudari nullo modo iustum esse aestimamus. Pragmaticam itaque sanctionem, quae a Proculo quidem excelsae memoriae rite est inventa et ad imperiale culmen relata est et ex hoc promulgata, postea autem per quorundam contentiosam instantiam sublata, renovamus et licentiam damus omnibus XXVI adiutoribus in sua loca alios subrogare, idoneos tamen et quos pro tempore quaestor sacrosanctis evangeliis propositis elegerit et mandata eis in scriptis praestiterit, ut centenis solidis tantummodo datis habeant licentiam homines praedicto opere digni iudicati in deficientium vel alio modo desistentium loca pervenire et adiutoris officium peragere. His qui in tribus gradibus, id est in scrinio quidem memoriae laterculensis, in aliis autem duobus melloproximi ascenderint, etiamsi inter viginti et sex adiutores taxati non fuerint, licentiam habentibus in sua loca adiutores inferre: ita tamen, ut tam laterculensis quam melloproximi licentiam habeant quanti potuerint tanti loca sua vendere, cum iniquum est his quibus nihil a nobis additum est aliquid derogare; nam et ante hanc legem permissum erat eis suum officium in alios transferre. Hi itaque et venditionis ius habeant et quanti potuerint pacisci tanti et vendant: aliis autem, quibus ius venditionis praestitimus, non ultra centum solidorum summam hoc facere liceat. Sive autem laterculenses sive melloproximi sive alii quibus ex hac lege hoc concessum est suum officium in alios transponere maluerint, is qui subrogetur talis ordinandus sit, qualem quaestoria censura elegerit, nec ex huiusmodi licentia in homines minus idoneos pro tempore gloriosissimi quaestoris administratio cadat. Si enim dignas sua industria mercedes homines quos iam enumeravimus accipiant, numerus adiutorum sine ulla confusione permanebit. Sed quia volumus ante alios in deficientia quocumque modo loca eos taxari, qui in legum confectione tuae sublimitati suum ministerium praebuerunt, id est Theodosium et Epictetum et Quirillum et Sabbatium et Perigenen, hoc eis donamus, ut offerentes centenos solidos ante alios omnes in loca adiutorum qui sua sponte recedere maluerint subeant, scilicet unusquisque ex his quinque memorialibus in scrinium suum officium adiutoris impleturus. Illo etiam observando ut, etsi quis ex viginti sex adiutoribus ab hac luce fuerit subtractus, in suos heredes vel liberos, licet heredes non sint, huiusmodi beneficium transmittat, ut in locum eius alius adiutor subrogetur, centenis quidem solidis ab eo offerendis, pro tempore autem sublimissimo quaestore electionem eius qui subrogetur secundum quod superius dictum est faciente. Praerogativam autem, quam quinque memorialibus speciali dedimus beneficio, ita eis donamus, si ille qui deficiat non habuerit filium iam utilem, iam idoneum ad peragendum adiutoris officium et a pro tempore gloriosissimo quaestore aptissimum secundum praedictam observationem iudicatum; talem enim filium sperni et ad alium advenam pervenire satis durum atque inhumanum est. Aliis videlicet omnibus si quae in praedictis constitutionibus continentur in suo robore durantibus.

 

     Quae igitur nostra sanxit aeternitas, sinceritas tua scriniis quorum <interest> manifestare festinet, quatenus sciant et quae a nostra maiestate disposita sunt et quantum eis accessit ex tua suggestione nostraque liberalitate.

 

     Dat. X. kal. Iun. CP. Belisario v. c. cons.

    

 

 

?  Sources : Authent. XXXVII ; Epit. Theod. 35 ; Athan. 22, 4 ; Iulian. const. XXVI.

 

18          NOV. L  ~ APPELLATIONES EX QUINQUE PROVINCIIS CARIA ET CYPRO CYCLADIBUS INSULIS ET MYSIA ET SCYTHIA APUD QUEM OPORTEAT EXAMINARI. ( AD 537 )

 

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Bono quaestori Iustiniano exercitus.

     Scimus pridem sacram facientes constitutionem, secundum quam tuae gloriae tradidimus quinque has provincias, Cariam et Cyprum et in circuitu positas insulas, insuper et Mysiam ac Scythiam, ad constituendum eas sub tua gloria, adicientes et sub appellatione factas causas per memoratas provincias nequaquam ad gloriosissimos nostros praefectos, sed ad tuam remitti magnificentiam. Quia igitur multi adierunt nos ex Caria et Rodo et Cypro difficultatem patientes et dicentes cogi se frequenter hiemis tempore venire ad Scythiam et Mysiam, ubi degis, et ibi appellationes forte neque pro magnis pecuniis exerceri, et periclitari etiam maria transeuntes longa et venire ad provincias a barbaris inquietatas, propterea perspeximus hanc legem scribere ad tuam gloriam: ut ex Scythia quidem et Mysia causas tamquam ex vicinis existentes tua celsitudo secundum se audiat, aliarum vero, hoc est ex Caria et praedictis insulis et Cypro (si ab initio ipsae apud gloriosissimos nostros praefectos exercebantur, ex sacra iussione nostra traditae provinciae iudici), si quidem affueris huic regiae civitati, etiam eas apud te moveri et examinari una cum gloriosissimo quaestore sacri nostri palatii in sacro auditorio, sicut super appellationibus posita lex explanat ;

 

  1. si autem ipse in Mysia et Scythia commoraris, locum implenti tuum in hac felici civitate deferri appellationes, omnino tamen residente eo una cum gloriosissimo nostro quaestore audire negotium secundum talium examinationum schema, et non homines sustinere praedictas difficultates, sed ab eis communiter secundum quod prius a nobis dictum est iudicari, eo quod placuit nobis ita ordinare legem, ut cum plurima et maiori subtilitate et auctoritate negotia exerceantur.

 

  1. Si vero ipse dederis iudicem in memoratis superius provinciis, qui locum optineat tuum in civitate felicissima audiet, secundum quod et gloriosissimis praefectis solitum est. Si vero incohari apud tuam gloriam contingat litem hic forsan inventam, deinde in medio propter militares expensas proficisci, eam sine dilatione compleri apud eum qui tuum optinet locum, sicut eam ipse audiebas. Si autem ab initio non apud gloriosissimos praefectos appellatio ex aliquibus provinciis remittebatur, sed in aliud forum, antiquitatem penitus non novamus.

 

     <Epilogus.> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua gloria operi effectuique contradere et in perpetuum servare festinet.

 

     Dat. kal. Sept. CP. imp. Iustiniani pp. Aug. anno XI. p. c. Belisarii v. c. anno secundo.

     

 

 

?  Sources : Authent. XLIX ; Epit. Theod. 50 ; Athan. 7, 4.

 

19          NOV. LXI  ~ UT IMMOBILIA ANTENUPTIALIS DONATIONIS NEQUE HYPOTHECAE DENTUR NEQUE OMNINO ALIENENTUR A VIRO NEC CONSENTIENTE UXORE, NISI POSTEA SATISFIERI POSSIT UXORI ; HAEC VERO VALERE ETIAM IN DOTE. ( AD 537 )

 

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. Orientis secundo.

     <Praefatio.> Causam miserandam fieri cognoscentes coram nobis ipsis negotio moto illud quidem correximus competenti modo, lege autem generali emendamus huiusmodi negotia, hoc quod moris est nostri.

CAPUT I.

     Et sancimus, si quis conscripserit antenuptialem vel propter nuptias donationem (sic enim eam oportere magis vocari decrevimus), sive ipse pro se hoc faciens sive etiam altero scribente, aut patre aut matre aut cognatis aut extraneis forte, si quis igitur tale aliquid fecerit et scripserit donationem, in qua etiam aliquid immobilium est, interdicimus ei aut supponere de cetero rem conscriptam in antenuptiali donatione aut alienare omnino. Quod enim semel vinculis sponsaliciae largitatis obligatum est, non erit conveniens alienari, ut mulier veniente forsitan lucro quod ei confert antenuptialis donatio, difficultatem patiatur non inveniens rem in viri substantia, cum sit alienata aliis aut supposita, et potentibus forte personis, quatenus illi propter huiusmodi causas aut sit modis omnibus inadibilis vindicatio aut difficilis et litibus egeat, dum ex hoc ipso sit adiuvanda.

  1. Quapropter hoc observetur, et qui post haec contraxerit sciat quia, sive emptionem sive hypothecam habeat, nihil horum utilitatis habebit omnino, sed aequalia erunt non scriptis nec dictis quae super hoc scripta sunt aut convenerunt, et servetur uxori lucrum. Non enim videntur nobis immoderate fecisse quidam nostrorum iudicum, qui etiam ipsam in rem mulieribus post matrimonii transactionem in sponsalicia largitate dederunt, quod recte incohatum deinde a posteris iudicibus quasi pro supervacanea quadam subtilitate contemptum est. Et non quaslibet vias inveniant artificiosas sumentes hypothecas praeparando mulieres consentire et ita proprio cadere iure. Consensus enim in talibus aut in hypothecam aut in venditionem aut in aliam alienationem conscriptus percipienti omnino non proderit, si semel consensus fiat, sed sicut in intercessionibus scripsimus, ut oporteat biennii tempore existente rursus aliam professionem scribi confirmantem consensum, et tunc ratum esse quod factum est, sic et in hoc fiat, 2. et si consentiat mulier, secundum speciem in intercessionibus sit omnino idemnis, nisi etiam secundum, sicuti praediximus, celebraverit consensum. Plurima namque ex primo mox auditu delinquuntur, muliere quippe mariti seductionibus facile decepta et propria neglegente iura, cum vero in plurimo tempore cogitaverit pro negotio, fiet forsitan cautior.
  2. Verumtamen neque hoc simpliciter damus, sed tunc mulierem ex secundo consensu damno summittimus, dum sunt aliae res, ex quibus possibile est ei satisfieri pro re vel rebus immobilibus quae in antenuptiali donatione continentur et quae ab alio detinentur propter alienationis aut suppositionis modum : alioquin si nihil aliud supersit, neque sic laesionem sustinere mulierem permittimus, sed licet secundo vel si frequenter consentiat, causa ad intercessionis feratur rationem, et sit omnino ei lucrum sub cautela positum, nisi apparuerit relictum aliud sufficiens ad antenuptialis largitatis quantitatem. Et haec dicimus non solum parcentes mulieribus, sed multo potius viris talia facientibus, siquidem ex multis et paene plurimis casibus communibus filiis antenuptialis donationis servantur res, et rursus eae manent apud substantiam viri eiusque successionem ex hac observatione, ideoque utilis lex est et uxori et marito secundum has satisdationes. Et multo potius haec in dote valebunt, si quid dotis aut alienetur aut supponatur : iam enim haec sufficienter delimata atque sancita sunt.
  3. Sed neque ipsos contrahentes omnino negleximus. Nam si etiam super his obligationem quantum ad mulieres neque dictam neque scriptam esse volumus, et ipsos viros in aliis eorum rebus obligari volumus occasione alienationis aut hypothecae, mulieribus quidem servantes in ipsis immobilibus rebus sponsaliciae largitatis ius innovatum, viris autem competens ius ex documentis, quantum in aliis rebus suis, omnibus privilegiis doti datis iam a nobis in sua firmitate manentibus, quando mulier moverit. Aliis enim omnibus praeter mulierem huiusmodi privilegia nec ex antiquo dedimus neque nunc damus.

     <Epilogus.> Tua igitur eminentia quae placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem omnibus faciat manifesta secundum sollemnem modum praeceptis per provincias utens, ut nullam gentium lateat, quae a nobis sancita sunt. In hac enim felicissima civitate gloriosissimus praefectus urbis haec proponet.  

 

?  Sources : Authent. LXII = Coll. V, tit. 14 : gloss. ; Epit. Theod. 61 ; Athan. 10, 3 ; Iulian. const. LV.

 

20          NOV. LXII  ~ DE SENATORIBUS. ( AD 537 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. <II.>

     <Praefatio.> Antiquissimis temporibus Romani senatus auctoritas tanto vigore potestatis effulsit, ut eius gubernatione domi forisque habita iugo Romano omnis mundus subiceretur, non solum ad ortus solis et occasus, sed etiam in utrumque latus orbis terrae Romana dicione propagata: communi etenim senatus consilio omnia agebantur. 1. Postea vero quam ad maiestatem imperatoriam ius populi Romani et senatus felicitate reipublicae translatum est, evenit ut ii, quos ipsi elegerint et administrationibus praeposuerint, omnia facerent quae vox imperialis eis iniunxisset, et militiae sub eis constituerentur et cetera eorum dispositionibus oboedirent, reliquis senatoribus in quiete degentibus, et posteaquam administratores causas sibi mandatas deposuerint, in principali maneat voluntate, utrum velit eos laborioso cingulo liberatos ad senatus securitatem remittere an aliis actibus destinare.

CAPUT I.

     In praesenti itaque multis variisque actibus urgentibus, quos nostra maiestas bello ac pace indefesse gerere noscitur, pars vacantium senatorum in nimiam deminutionem pervenit hocque summam putavit iniuriam et non curiosae conversationis remedium. 1. Ideoque et eam quibus oportet modis ampliare nostro molimento visum est et homines nobilitate et summa opinione egregios ei adsignare, quatenus una quidem nostri senatus pars per administrationes suam ostendat sagacitatem, altera vero, quae in quiete degit, alio modo suum ingenium reipublicae valeat exhibere.

 

  1. Et quia magna utilitas ex iudicandi sinceritate reipublicae nostrae cedit, quaedam autem causae post appellationes iudicibus porrectas in sacrum nostri numinis consistorium inferuntur et a nostris proceribus examinantur, idcirco nobis <placuit> non solum iudices nostros, sed etiam senatores ad examinandas lites in consultationibus convenientes unit cum aliis florentissimis nostris proceribus litium facta trutinare, et quemadmodum, si quando silentium ob alia una cum conventu fuerit nuntiatum, omnes colliguntur et proceres et senatores, ita et nunc, quando silentium tantummodo propter alicuius causae examinationem pronuntietur, etsi non addatur conventus vocabulum, tamen eos convenire et omnes consedentes quod eis visum fuerit sub sacrosanctorum evangeliorum praesentia et statuere et ad nostram referre scientiam et augustae maiestatis dispositionem expectare: a solis senatoribus, sed ab utroque ordine, huiusmodi litibus exercendis. Melius enim et perpensius amplioribus quam paucis examinantibus ius merum et iustitiae lumen invenitur. 3. Eo certissimo constituto, quod et in ludis circensibus et quando conventus fuerit nuntiatus, solito more et senatores colligi necesse est et suum officium exercere. Et hunc quidem praesentis legis articulum ita disponimus et hac constitutione in perpetuum valitura constringimus.

CAPUT II.

     Aliud autem capitulum propter honorem dignitates comitantem praesenti lege discernendum esse perspeximus. Cum enim inter florentissimos nostri palatii proceres et gloriosissimos senatores quasi quaedam medietas sublimis est praefecturae, sancimus praesulem quidem amplissimi senatus (secundum <quod> sibi antiquissimae series memoriae vindicat) urbicariam esse praefecturam et primam sedem ei dedicari, postea autem omnes eminentissimos senatores patricios numerari, videlicet ut, si qui ex his et consulatus insignibus decorantur, secundum consulatus ordinem habeant inter se emergentem praerogativam; his procul dubio qui in ipso actu consulatum gesserunt aliis omnibus consularibus in suo ordine anteponendis. 1. Quemadmodum enim inter proceres nostros moris est patriciatus infulas consulari fastigio anteponi, et in amplissimo senatu idem exemplum observandum est. 2. Cetero omni post patricios consortio tam consularium quam praefectoriae dignitatis, quibus etiam magistros militum connumeramus nec non viros magnificos illustres, secundum suae dignitatis tempora in magnam curiam tam convenientibus quam consedentibus et sententiam ferre habentibus licentiam. 3. Si quem autem utentem cingulo ex nostra iussione deponere cingulum contigerit, non ex hoc fieri eum deteriorem censemus vel ad inferiorem gradum deduci, sed suam tenere etiam in amplissimo senatu praerogativam, quam antea cum cingulo uteretur habuisse noscebatur; et si quidem altiore loco condonare voluerimus, hoc eum et in maxima curia beneficio perpotiri. Quos enim honoratos vocamus, eos nullam iniuriam perpeti concedimus, ne quod eis pro labore per quietem praecipuum praemium indulgemus, hoc in deminutionem honoris eorum detrahatur. 4. Gaudeat ita unusquisque sine aliqua laesione beneficio nostro, sive ut agat sive ut requiescat fuerit in eum collatum, cum neque semper laborare neque semper vacare hominibus libitum esse videtur, sed permutatio et varietas et usus rarior mentes humanas delectant. 5. Si qui autem illustri dignitate decorati sunt, liceat eis patriciatus codicillos accipere, etsi non consulares vel praefectorii existant, quod constitutio divae memoriae Zenonis irrite postulabat. Sufficit etenim in patriciatus honorem capiendum, ut tantummodo illustri dignitate quidem decoretur. Sed etsi hoc iam in quibus praetermissum est, nullam praeiudicium eis qui provecti sunt generare. 6. Sin vero dignitate donare quosdam voluerimus, illa tamen voluntate ut ilico in senatum eos transferamus, eos tantummodo tertiam partem sportularum praestare sancimus, ut et dignitate gaudeant et magnum non sentiant detrimentum; aliis videlicet omnibus in provectionibus suis in solidum consuetudines praestantibus.

 

     <Epilogus.> Quae igitur per hanc divinam legem nostra sanxit aeternitas, sublimitas tua et tuae sedis successores et officium tuum in omne aevum conservare festinent, poena quinquaginta librarum auri eis imminente qui hoc violare temptaverint vel a quoquam violari concesserint.

 

     Dat. * kal..Ianuarias CP. imp. dn. Iustiniaui pp. Aug. anno XI., post cons. Belisarii v. c. <anno II.>

    

 

 

?  Sources : Authent. LXIV ; Epit. Theod. 62 ; Athan. 22, 3 ; Iulian. const. LVI.

 

21          NOV. LXIX  ~ UT OMNES OBOEDIANT IUDICIBUS PROVINCIARUM ET IN CRIMINALIBUS ET IN PECUNIARIIS, ET IBI NEGOTIA EXAMINENTUR, NULLO EXCEPTO PER PRIVILEGIUM, NEC HUC CONVENTI DEDUCANTUR NISI SACRA PRAGMATICA FORMA EXHIBERI QUEMPIAM IUSSERIT. ( AD 538 )

 

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Constantinopolitanis.

     <Praefatio.> Unam quidem esse omnium perfectissimam virtutem arbitrandum est hominibus quae iura omnibus distribuit, hoc est ex causa cognominata iustitia. Etenim unamquamque aliarum virtutum nisi subsequantur huius bona, fiet nihil horum quae competent. Itaque nec fortitudinem quae non est cum iustitia laudabimus, cum scilicet patria lingua fortitudinem in armis virtutem appellet solum; et si quis ab ea iustitiam subtrahat, delictorum occasio solummodo, non quorumdam bonorum fiet. Quam in nostris provinciis intuentes contemni lege placenti deo eam corroborare et ad fortitudinem decentem deducere iudicavimus oportere. Plurimorum namque alii quidem litteras sacras alii privilegia alii pragmaticas formas alii praecepta iudicum quidam alias ex aliis adinvenientes occasiones sibi peragunt peccandi quidem ut in provinciis et extra eas litigare simulent. Qui enim in quolibet loco male patitur aut aliquid suorum amittit aut de terminis terrae litigat aut de proprietate aut de possessione aut de hypotheca aut de alio quocumque, quomodo valebit in alio loco probationes horum quae pertulit exhibere? haec enim agentes ostendentesque potentiam solam et fortitudinem, ita iuste credentes talia machinantur, et haec homines perpetrant tamquam perpetuam virtutem habituros se confidentes, et non respiciunt ad multa et decies milies exempla, quia sero tandem et in personis numerabilibus ex potentibus vidimus potentes procedere, ex divitibus divites, in omne autem paene ex potentibus processerunt inanes, ex divitibns autem pauperes, dum patrum iniustitia sobolem est secuta, et non cogitant neque reputaut, quoniam quod ipsi quasi pro se machinantur potestatibus utentes, hoc forsan contra eos qui ex eis procreantur agunt, non eadem potentia sequente sobolem quae illos.

CAPUT I.

     Haec considerantes praesentem ponere legem aestimavimus oportere. Et praecipimus omnibus in proviuciis iudicibus quicumque nostris oboediunt sceptris in universa dicione et quae ascendentem videt et quae occidentem solem et quae ex utroque est latere; ut unusquisque in qua provincia delinquit aut in qua pecuniarum aut criminum reus fit, sive de terra et de terminis sive de proprietate sive de possessione aut hypotheca vel de qualibet alia occasione, illic etiam iuri subiaceat (hoc enim apud praecedentes legislatores varie quidem, tamen dictum est, licet non pure et sicut nos illud consideravimus), et ultra terminos litigare non quaerat.

 

  1. Sive enim magna delicta <sint> sive contractus consistunt, oportet omnibus modis super eis et conventionem esse et scripturam, si opus fuerit, et examinationem provincialem propter facilem probationem; sive in parvo quispiam similiter delinquat, sive maius adhuc peccatum fiat, quale est si nec in parvis iure potiatur, sed expectet venire in extraneae terrae provinciam, ibique eum convenire et de talibus litigare, quem neque praesentem neque in provincia forsan propter virtutem illius aut infirmitatem suam convenire poterat competenter. Quid enim erit durius quam laesum forsan circa sublationem bovis aut equi aut iumentorum alicuius aut pecudum aut (ut exiguum dicamus) domesticae gallinae, hunc cogi non in qua aufertur provincia litigare, sed alibi currere et illic probationes horum quae pertulit exigi, et aut plures expensas pati quam rei aestimationem, aut inopiam ingemiscentem ferre? Hinc nobis multitudo plurima est interpellantium cotidie, et crebro in talibus causis inquietamur parvarum gratia occasionum, et ipsi multas sustinentes importunitates et videntes plurimam quidem multitudinem virorum plurimamque mulierum ex propriis locis agitatas et ad hanc venientes felicissimam civitatem, quorum plurimi etiam mendicantes et afflicti hoc agunt, interdum quoque hic moriuntur.

CAPUT II.

     Si igitur fuerint ambo in provincia et actor et reus, nequaquam ad aliam provinciam causa trahatur neque ad hanc felicissimam civitatem, neque ex privilegio cuiuspiam neque ex iussione, sed illic decidatur. Si vero alter quidem adest alter autem abest, qui vero praesens est ex domo absentis iniustitiam patiatur, conveniatur omnibus modis ipse qui iniustitiam egit, sive curator sive conductor sive quicumque sit eius, et liceat ei secundum provinciae spatium et secundum legem communem antiquitus positam indutias accipientem nuntiare quae de his gesta sunt illi ad quem causa retertur.

 

  1. Sed si quidem vicina provincia est in qua hoc agitur, una aut duabus mansionibus in medio provinciarum constitutis, quattuor ei mensium dare indutias; si vero maius sit spatium, sex; si vero ex Palaestina forsan aut ex Aegypto aut ex gentium longinquarum, menses octo ad hoc sufficient; si vero ex hesperiis gentibus aut septentrionalibus aut in Libya, tunc quod etiam praecedentibus legislatoribus sufficiens visum est esse tempus determinatum, hoc est novem mensium: ut ille, si quidem ipsi nuntianti credit, litem illi eam committat, si vero aliud aliquid de illo sapit, alium dirigat suscepturum modis omnibus actionem et completurum omnino quae decernenda sunt, nisi appellatio fuerit subsecuta, sive in maiori sive in minori causa. Sin autem ille quidem nuntiet ille vero non ordinet, et statutum transeat tempus, tamquam firme agentem eum qui conventus est et pro absente persona etiam invitum praesentet negotii iudex apud suum tribunal et causam examinans praesente eo qui conventionem suscepit condemnet etiam eum, in quo obnoxius apparuerit, insuper et illum post huiusmodi admonitionem mittere in provinciam non volentem, si tamen omnino obnoxius apparuerit. Et si quidem locuples sit, ipse exigatur quae decreta sunt; si vero minus sit quod habet aut non sufficiat in ista condemnatione, tunc et de absentis rebus compleatur victori damnum huiusmodi.

CAPUT III.

     Si vero neque ipse apparuerit qui dominum litis praesentare iussus est aut qui pro eo legitime cogantur, tunc vocetur quidem legitima voce, non autem oboediens condemnetur et absens secundum schema quod appellatur eremodicium (id est desertae causae). Nam qui per contumaciam deserit, in nullo minor praesente putabitur. Si vero ille quidem forsan advenerit aut miserit quempiam, accusator autem desit, tunc et absolvere reum et damna eius mederi calumniatorem cogat. Sic erunt temperati omnes, sic peccare cessabunt, sic non putabunt potentiam divitiarum iustitiae praevalere.

 

  1. Nec latet nos quia forsan neque hoc sufficiet ad perfectissimam causae medelam, cum iudicantes potentioribus magis quam iustiora volentibus et ad provincias venientibus praestent. Sed tamen novimus plurima iniustitiarum curata ab hac legislatione, magis autem, quantum ad nos est, totum erit sanatum. Nam qui non aliter tradimus cingula, nisi prius iusiurandum subierint haec accipientes iuste omnibus iudicare et puras servare manus, non puto post praesentem legem altero quolibet egebimus augmento, si illi quidem iuste iudicent ad legem simul et iusiurandam respicientes.

CAPUT IV.

     Abripiat autem nullus provincialibus cingulis violentos, nullo utens privilegio aut potestate aut forma, nisi forte sacra nostra pragmatica forma occasione publicae causae procedens exhibitum hic quempiam fieri praecipiat, aut lex hoc faciat quale est super appellationibus, licet etiam hoc ex multa parte curavimus, plurimos maiorum iudicum in provinciis appellationum constituentes, ut apud illos magis appellatio, quando non de maximo negotio fuerit quaestio, quam in hac examinetur maxima civitate.

 

  1. Hanc dicantes iustitiae legem adhuc potius faciemus eam iustiorem, si nulli permittamus habere contra eam quaedam privilegia, neque excipi ab hac lege quolibet privilegio, nec si cuilibet sanctarum ecclesiarum largitum est aut alicui venerabilium xenodochiorum aut aliis reverentissimis domibus, aut cuilibet ipsarum imperialium domuum aut sacro patrimonio aut sacris privatis, quae merito post supernum honorem secundo loco sunt posita, nec si aliquibus iudicibus aut in potentatu positis aut omnino sub nos constitutis hominibus: sed omnes oboediant legi et succumbentes iustitiae sanctioni honorent eam et per omnia habeant fortem, non solum in semet ipsos respicientes, sed etiam in futuras successiones, et scientes quia nihil paene in semet ipso manet, sed currit natura semper multas evolvens mutationes, quas neque providere facile est neque praedicere, deo solummodo et imperatore sequente deum haec gubernare mediocriter et mansuete valente.

 

  1. Si vero quisquam utatur aliquibus sacris formis sive pragmaticis sive aliis de tali quodam sibi largitis, erunt omnino infirmae, iudicibus maximam solventibus poenam, si omnino susceperint. Et non hoc quod fit solum medebuntur, sed et quod faciendum est. Etenim si posthaec tale aliquid impetretur ab aliquibus nostrorum subiectorum aut ab alio quolibet quibus prius interdiximus, inter quos complectimur, sicut dictum est, ecclesias et venerabilia monasteria et sacras nostras domos et sacra privata et sacrum patrimonium, neque hoc omnino valebit. Erit autem lex haec ubique suam iuste extendens virtutem et simul quidem futura caute constituens, simul autem quod praeteriit curans.

 

  1. Scitote igitur omnes subiecti, quos deus et nostris progenitoribus et nobis donavit, quoniam hanc vobis damus legislationem omnem vobis cautelam conferentes, et neque itinere fatigabimini longiore neque adversus maximos lacrimabitis neque nos culpabitis tamquam haec non corrigentes, sed unusquisque de proximo respiciens poenam in quibus forte damnificabitur aut laedetur, et hanc curam videns magnum et bonum laudabit deum, qui haec nos sancire bene et iuste illuminavit. Sit ergo poena talia committentibus aut suscipientibus iudicibus et cinguli casus et decem librarum auri damnum.

 

     <Epilogus.> Gloriosissimi igitur praefecti sacrorum nostrorum praetoriorum qui per omnem subiectam terram consistunt legem hanc cognoscentes proponant et per dioecesis sub se constitutas et in omni Italia et Libya et insulis et Oriente et quodcumque in Illyrico est, et scient omnes quomodo eorum curam habemus, deo qui tanta nobis contulit offerentes legem, qui magnam nobis pro eis repensationem dabit, dum talia pro causa subiectorum salutis sanciverimus.

 

     Proponatur Constantinopolitanis civibus nostris.

     Dat. kal. Iun. CP. imp. <dn.> Iustiniani pp. Aug. anno XII. Iohanne v. c. consule.

   

 

 

?  Sources : Authent. LXXIII ; Coll. V, tit. 20 ; Epit. Theod. 69 ; Athan. 4, 13 ; Iulian. const. LXIII.

 

22          NOV. LXX  ~ UT ORDINARIAE PRAEFECTURAE URBANAE DUAE ET PRAETORIANAE PRAEFECTURAE QUAE IN CINGULO ET IN ACTU SUNT SOLAE, NON ETIAM HONORARIAE LIBERENT A CURIALI FORTUNA. ( AD 533 )

   ( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. Orientis secundo et consuli ordinario.

     <Praefatio.> Plurima horum quae olim sancita sunt neglecta et non facile in republica tractata omnino visa sunt absque lege [sine legislatione] consistere. Novimus en im quia antiquitus erat, quaedam praefecturae figura quam honorariam vocabant, codicillis ab imperio super ea collatis; hanc autem ita nominabant, ut nihil aliud nisi purum honorem his quibus praebebatur conferret: quae curiales non liberabat fortuna curiali, nisi quis eam ipso opere ministrasset. Et sicut de gloriosissimis magistris militum videbimus, quia nullus ex magisterio armorum eripitur fortuna curiali nisi eum opere gesserit (nam etiam magisterium militiae praefecturam esse nostrae dicunt leges, puri vero magistrorum militiae codicilli solam praebent dignitatem fortuna non liberantes), sic etiam in ipsa praefectura, si futurus sit aliquis liber huiusmodi fieri fortuna, necesse est ipso cingulo designatum ab ea curiae vinculis liberari.

CAPUT I.

     Renovamus igitur huiusmodi legem sancientes, si quando visum fuerit imperio honorare curialem, ut etiam liberet fortuna, dare ei codicillos administrationis <et> praeparare eum in talibus constitui sedibus aut cinguli urbanae praefecturae senioris Romae et novae videlicet huius nostrae, aut in praetorianis tribunalibus et Orientis et Hesperiae et Libyae nec non et Illyrici, quos omnes sub nobis fecit deus, et ita libertate frui, quatenus magno promeriti honore, et in carpentis vecti et clamores praeconum, audientes, insuper iudiciales conscendentes sedes, huiusmodi fortuna liberi constituantur. Si vero solo eos participare voluerit honore, fieri quidem codicillos et hos dari, tantum vero valere huiusmodi imperialem largitatem, ut ille honoratus quidem sit et maximae curiae pars esse videatur, non tamen neque provinciali curia neque eius albo liberetur, sed maneat sub antiqua fortuna solum lucratus honorem et ita gratias agens deo et imperio, quia migravit eum ad meliora prioris tranquillitatis educens. Sitque etiam hoc additamentum imperialium praemiorum, quod neque publicum minuit, neque fortuna neque consuetis ei functionibus privans curialem, et ei qui hoc promeruit etiam praesentem addens fortunam et ostendens honoratiorem et aliis curialibus dignitate solummodo praecedentem.

 

     <Epilogus.> Quae igitur placuerunt nobis tua celsitudo servare festinet, sciens quia neque curiales minuimus et honoratiores eos omnibus demonstravimus, ut sciant haec civitates per tua praecepta, quatenus *** imperio.

 

     Dat. prid. non. Iun. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII. Iohanne v. c. consule.

    

 

 

?  Sources : Authent. LXXII ; Coll. V, tit. 19 ; Epit. Theod. 70 ; Athan. 8, 3 ; Iulian. const. LXIV.

 

23          NOV. LXXI  ~ UT AB ILLUSTRIBUS ET QUI SUPER EAM DIGNITATEM SUNT OMNIMODO SUPER PECUNIARIIS CAUSIS SED E'I` INIURIARUM CRIMINALITER PER PROCURATOREM DICATUR ; CLARISSIMIS AUTEM IN PECUNIARIIS LICERE CAUSIS ET PER PROCURATOREM ET PER SE LITIGARE.  ( AD 538 )

 

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo et cons.

     <Praefatio.> Quaecumque procedunt quidem quasi honoris causa et schematis melioris sunt, quod autem hinc evenit non honorem, sed forsan etiam quandam laesionem inferens, hoc bene habere iudicamus brevi mederi lege. Fertur enim quibusdam constitutionibus, ut nulli clarissimorum liceat per se litem exercere, sed per procuratorem omnino. Sed haec quidem antiquitas pro dignitatum honore scripsit, multos autem conspicimus dignitates quidem adeptos et inter clarissimos inscriptos aut comites aut tribunos vel si qui alii consistunt huiusmodi, substantiae vero minoris dominos, ut penitus non sufficiant ad procuratores ordinandos et propter hoc agendas expensas.

CAPUT I.

     Sancimus igitur usque ad magnificentissimos illustres haec valere, et modis omnibus eos per procuratores pecuniarias exercere causas, nec non etiam iniuriarum per procuratorem criminali modo movere secundum quod datum est eis super hoc privilegium, ne cogantur aut sedere cum iudicibus cum iudicant aut stare rursus tamquam litigantes: ex utroque enim causa videtur incauta, aut dignitatibus iniuriain sustinentibus aut iudiciali schemate indigne procedente. Post magnificentissimos igitur illustres omnibus licentia sit volentibus procuratores ordinare et per se lites exercere, nulla ex hoc neque prohibitione neque damno neque poena inferenda eis.

 

     <Epilogus.> Tua igitur eminentia quae visa sunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem omnibus faciat manifesta, quae moris sunt super his agens.

 

     Dat. prid. non. Iunias CP. imp. dn. lustiniani pp. Aug. anno XII. Iohanne v. c. consule.

    

 

 

?  Sources : Coll. V, tit. 18 ; Epit. Theod. 71 ; Athan. 22, 5 ; Iulian. const. CXXI.

 

24          NOV. LXXVII  ~ UT NON LUXURIETUR CONTRA NATURAM NEQUE IURETUR PER CAPILLOS AUT ALIQUID HUIUSMODI NEQUE BLASPHEMETUR IN DEUM ( AD 538 )

          

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Berlin, 1954 ).

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Constantinopolitanis.

     <Praefatio.> Omnibus hominibus qui sapiunt manifestum esse arbitramur omnia nos et studia et vota in eo collocare ut ii qui nobis crediti sunt a domino deo recte vivant et eius clementiae participes fiant, quoniam dei quoque benignitas non interitum sed conversionem et salutem vult, eosque qui peccaverunt et in viam redeunt suscipit deus. Propterea omnes hortamur ut dei timorem in animo habeant et clementiam eius implorent, ac scimus omnes qui deum diligunt et misericordiam eius expectant id facere.

CAPUT I.

     Igitur quoniam quidam diabolica instigatione comprehensi et gravissimis luxuriis semetipsos inseruerunt et ipsi naturae contraria agunt, et istis iniungimus accipere in sensibus dei timorem et futurum iudicium et abstinere ab huiusmodi diabolicis et illicitis luxuriis, ut non per huiusmodi impios actus ab ira dei iusta inveniantur et civitates cum habitatoribus earum pereant. Docemur enim a divinis scripturis, quia ex huiusmodi impiis actibus et civitates cum hominibus pariter perierunt.

 

  1. Et quoniam quidam ad haec quae diximus et blasphema verba et sacramenta de deo iurant deum ad iracundiam provocantes, et istis iniungimus abstinere ab huiusmodi blasphemis verbis et iurare per capillos et caput et his proxima verba. Si enim contra homines factae blasphemiae impunitae non relinquuntur, multo magis qui ipsum deum blasphemat dignus est supplicia sustinere. Propterea igitur omnibus huiusmodi praecipimus a praedictis delictis abstinere et dei timorem in corde percipere et sequi eos qui bene vivunt. Propter talia enim delicta et fames et terrae motus et pestilentiae fiunt, et propterea admonemus abstinere ab huiusmodi praedictis illicitis, ut non suas perdant animas. Sin autem et post huiusmodi nostram admonitionem inveniantur aliqui in talibus permanentes delictis, primum quidem indignos semetipsos faciunt dei misericordia, post haec autem et legibus constitutis subiciuntur tormentis.

 

  1. Praecepimus enim gloriosissimo praefecto regiae civitatis permanentes praedictis illicitis et impiis actibus et post hanc nostram admonitionem et comprehendere et ultimis subdere suppliciis, ut non ex contemptu talium inveniatur et civitas et respublica per hos impios actus laedi. Si enim et post hanc nostram suasionem quidam tales invenientes hos subtercelaverint, similiter a domino deo condemnabuntur. Et ipse enim gloriosissimus praefectus si invenerit quosdam tale aliquid delinquentes et vindictam in eos non intulerit secundum nostras leges, primum quidem obligatus erit dei iudicio, post haec autem et nostram indignationem sustinere.

 

 

 

?  Sources : Authent. LXXVIII ; Coll. VI, tit. 5 ; Epit. Theod. 77 ; Athan. 12, 3 ; Iulian. const. LXXI.

 

25          NOV. LXXX  ~ DE QUAESTORE.  AD 539 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo ex consule et patricio.

     <Praefatio.> Semper cum dei auxilio omnem facimus providentiam, ut subiecti ab eius clementia traditi nobis illaesi serventur. Itaque et leges ponimus omni in eis curantes iustitia, et quod paulatim labitur reparare festinamus, insuper etiam administrationes invenimus, quae castigantes quod inornatum est mediocriora faciunt delicta. Quale videlicet aliquid praetores populi in hac fecimus magna urbe, utilissimum ex ipso rerum experimento omnibus regiam hanc civitatem nostram habitantibus approbatum. Ex hoc igitur experimento et aliud quiddam mede a egens moliri et adinvenire legi et cingulo iustum aestimavimus. Invenimus enim, quia paulatim provinciae quidem suis habitatoribus spoliantur, magna vero haec civitas nostra populosa est turbis diversorum hominum, et maxime agricolarum, suas civitates et culturam relinquentium.

CAPUT I.

     Haec ad praesentem legem nos respicere procuraverunt et ad cingulum quod nunc a nobis paene novatum est, cui non piget nos de publico et annonas dare et has sufficientis et officium constituere et ex neglegentia eius periculum relevare. Cingulo etenim et hoc accipienti quaestoris imponimus nomen: sic enim et initium eum invenientes (dicimus autem priscis temporibus) inquisitores vocabant ad hoc venientes officium.

 

  1. Volumus autem cingulum habentem hoc respicientem ad deum nostrumque timorem et legem requirere <advenientes> ad magnam hanc civitatem, ex quacumque provincia sint, viros sive mulieres aut clericos seu monachos vel monachas sive externarum civitatum advocatos aut alterius cuiuscumque fortunae vel dignitatis existant, et perscrutari qui sint aut unde venerint et in qua occasione. Et si quidem agricolae sunt, intendere quibus nostrorum iudicum horum competunt lites, et his imminere, velociterque eos eripere difficultatibus propter quas hic venerunt et festinanter unde venerunt eos remittere competentia fruentes.

CAPUT II.

     Si vero aliqui sint agricolae constituti sub dominis et egentes eis ad hanc venerunt regiam civitatem, praeparare possessores citius eas discernere pro quibus venerunt causas, et remittere merentes mox quae iusta sunt. Si vero forsan ad resultationem possessorum venerunt et adversus eos dicant causas, si quidem multitudo sit, plures quidem remittere continuo ad provinciam duobus aut tribus relictis, qui secundum collitigantium schema litem exerceant, et ita, eum imminere litis auditori et procurare citius incidi negotia, ut non longitudo eis fiat temporis, et maxime agricolis, quorum et hic praesentia superflua et agriculturae vacatio damnum et ipsis et possessoribus facit.

CAPUT III.

     Si vero neque agricolarum sit adveniens multitudo, sed quidam forsan alii aut etiam litigaturi adversus alios, et hic tardent, non quiescere, sed cum omni instantia iudices urgere cum festinatione eos contentionibus absolvere et litibus liberatos remittere suas civitates et provincias habitare. Si vero forsan cum institerint auditori litis aut agricolarum dominis qui a nobis statuti sunt iudices, ut litigantes aut observantes liberent, ipsi ad hoc differant et non citius eos aut lite aut observatione liberaverint, tunc ipsum qui a nobis in hoc cingulo constitutus est deducere ad se litigantes aut egentes aliquo iure a possessoribus proinde non merentes, <et> examinare, et citius disponentem pro quibus illi huic magnae observant civitati ad suas remittere patrias aut omnino ex quibus venerunt locis, omnibus perempto ad hoc privilegio et fori praescriptione.

CAPUT IV.

     Si vero vitae occasionem aliqui aut litis non habentes in hac sunt nostra civitate, ut propter victum aut eo quod hic ad eorum desideria non sufficiat iam etiam peccent, corporum eorum statum qualis quis est inspicere, et si quidem valent eis corpora potentes autem sufficere ad laborem sunt, si quidem servi aliquorum fuerint, cognoscere quorum sunt et hos etiam invitos possessoribus transmittere, si vero liberi fortuna et ex aliquibus civitatibus aut provinciis orti, hos transmittere ad provincias ex quibus sint.

CAPUT V.

     Si vero huius terrae fuerint et corporibus quidem validis utantur, vitae autem eis decens non est occasio, hos non frustra esse terrae onus permittere, sed tradere citius eos et operum publicorum artibus ad ministerium et praepositis panificantium stationum et hortos operantibus aliisque diversis artibus aut operibus, in quibus valent simul quidem laborare simul autem ali et segnem ita ad meliorem mutare vitam.

 

  1. Si vero aliqui noluerint observare operibus quibus traditi sunt, hos sectari hac regia civitate. Parcentes enim eis haec sancimus, ut non segnitie eos ad illicitos actus impellente leges eos arripiant ad poenas nostris tradentes iudicibus. Laesos autem aut laesas corpore aut canitie graves hos sine molestia esse iubemus in hac bona civitate, a pie agere volentibus adscribendos. Et aliorum singulos interrogare, qua venerunt gratia, et inquisitis quae digna sunt super eis agere, ut non pigri hic sedeant, sed competentia agentes ad proprias revertantur provincias.

CAPUT VI.

     Si vero aliqui aut in hac habitantium civitate aut etiam deforis venientium culpent aliquos tamquam ab eis damnificati per occasionem forte eorum quae dicuntur sportulae aut etiam ex hoc laesionum, et dicant eos aut praevaricari pro his nostras leges aut etiam sine iudiciali praecepto admonitionem eis offerre, quaerere subtiliter haec delinquentes, cuiuscumque fuerint dignitatis et militiae et sub quo constituti sint cingulo, eosque simul quidem comprehendere simul autem post probationes interminatas secundum nostras leges exigere poenas, nullo competentium eis iudicum defendere eos valente, et tam illaesos servare eos qui iniustitiam passi sunt, recipientes quae contra legem exacti sunt, quam poenas nostris definitas constitutionibus superexigere ac de eis referre, ubi perspexerimus dandas.

CAPUT VII.

     Super haec autem quaecumque querelam suscipiunt falsitatis seu quod vocatur falsa scriptura in quocumque collegio, haec requirere et qui super his denuntiantur comprehendere et post inscriptiones et probationes punire; sic enim huiusmodi audientiae damus potestatem ei. Si vero aliquis taliter laesorum adierit ordinatum secundum praesentem legem iudicem et non iustam impetraverit providentiam, ut cogatur ad nos et ad semper imperium haec denuntiare, sciat aperte qui cingulum hoc adsumit, quia ipse de suo reddet ea ei qui ab eo neglectus est male, quae decuerat eum a delinquente percipere, insuper et maiori indignatione nostra experietur iuste, utpote nostras iussiones transcendere praesumens.

CAPUT VIII.

     Maxime autem omnium qui hanc administrationem habet et perpetue hoc ponet studium, puris manibus omnia agere et ministratores habere non sordidos neque turpi acceptioni paratos, sed pure et libere administrare, et si tale aliquid super ministris peccatum invenerit, hoc etiam punire et ex ipsis prius ostendere suam firmitatem simul et castitatem. Propterea enim et decem libras auri occasione expensarum decrevimus ei, et eius consiliario solidos centum, et ministrantibus ad expensarum causam solidos trecentos triginta damus annonam (quorum etiam descriptionem (*) huic legi adponi praecepimus), ut de fisco largitate contenti alienis abstineant. Eruntque dei et nostri subtiles cultures, et e caelo ac nostram fruentes providentiam et administrationis causis facilius et legalius utentes.

CAPUT IX.

     Damus autem administrationem habenti fiduciam et iudicibus insistere et ad nos referre et ex se agere competentia, ut neque infirmitate neque alio omnino culpatus nostro super eo iudicio minor appareat. Licentiam vero similiter ei damus publicis epistolis uti ad provinciarum praesides, ut qui remittuntur ab eo mittant ad suas provincias sine lite ibi ducturos, et si quo egent auxilio legitimo hoc percepturos. Illud maxime providere, non de iisdem secundo molestari, quod saepe eos qui hic vane commorantur, deinde retransmissos ab eo rursus remeare et mox reversos secundarum ei causarum praebere occasiones. Si enim denuo in hac felicissima civitate inveniat quosdam nidificantes frustra, qui liberati et ad propriam provinciam transmissi sunt, his et castigationem imponat decentem et vehementius iterum transmittat. Sic nobis etiam foris civitates habitabuntur et magna civitas haec confusione liberabitur. Si vero aliquos perspexerit sui officii in transmarinis portibus collocare, qui etiam deforis venientes inquirant et hinc destinatos suscipientes ad provincias dirigant, et hoc agat, quod utile est reipublicae per omnia venatus.

CAPUT X.

     Haec omnia sancimus nostrorum subiectorum curam habentes, ut non suas provincias deserentes hic adterantur et moriantur forsan, propriis privati et neque paternis fruentes sepultures, eo quod et ante nos ponentibus leges et rempublicam constituentibus haec non transitorio studio fuerunt, sed et pigritiae fuit quaedam scriptura et peregrinos omnes perscrutabantur. Et neque novum neque leve hoc causis studium, bonum quidem et antiquum, neglectum vero in medio ab universa laedente neglegentia paulatim periclitatum est corrumpi et perimi, donec nos prodesse hoc et utillimum invenientes rursus in rempublicam introducimus. Sicut enim praemiis incorruptum eum et eius officium esse volumus et nihil extra quae a nobis dicta sunt accipere, ita indemnes eos servari iubemus, et neque occasione codicillorum neque per occasionem annonarum neque per aliam quamlibet causam aut in sacrum nostrum palatium aut in foro tuae celsitudinis occasione codicillorum aut praeceptorum aliquid dare nunc aut in futuro tempore, <aut praepositis> mensae tuae celsitudinis occasione emolumentorum quae per eos expenduntur ei aut consiliario aut eius officio, sed undique eis pura servari quae nostra largitate dantur. Sufficiet enim omnibus pro medela decenti germane eum gubernantem cingulum universis utillimum esse.

 

     <Epilogus.> Quae igitur nostrae placuerunt potestati, cognoscens tua celsitudo omnia ad effectum perducere festinet approbetque nostram providentiam, quia et novum cingulum adiecimus et nostrorum subiectorum per omnia curam habemus.

 

     Dat. VI. id. Mai. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII. Appione viro clarissimo consule.

 

(*) Not extant.

    

 

 

?  Sources : Authent. LXXXI ; Coll. VI, tit. 8 ; Epit. Theod. 80 ; Athan. 4, 14 ; Iulian. const. LXXIV.

 

26          NOV. LXXXV  ~ DE ARMIS. ( AD 539 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Basilidi magistro sacrorum officiorum.

     <Praefatio.> Magnum deum et salvatorem nostrum Iesum Christum et eius auxilium semper invocantes studemus omnes nostros subiectos, quorum regimen credidit nobis deus, inlaesos et sine calumnia custodire, et inhibere bella quae per suam inconsiderantiam suscipientes adversus alterutros operantur dolores, duplex ex hoc contra se supplicium inferentes, tam quod sibimet inferunt quam quod ex legibus vesaniam eorum punientibus patiuntur.

CAPUT I.

     Volentes igitur huiusmodi mortibus homines liberare perspeximus armitacturae opus nullum privatum operari, solos autem illos arma facere, qui in publicis deputati sunt armificatoriis aut qui dicuntur fabricensii; eos autem qui operantur arma nulli vendere privato. Sed neque qui in numeris statuti sunt armificatores, quos etiam deputatos appellant, qui de fisco annonas accipiunt, permittimus operari aut alicui vendere arma, sed solum diligentiam habere armorum milites in numeris constitutos in quibus militant; si vero novum aliquid faciunt, hoc auferri ab eis et in sacro nostro inferri armamento adiciendum ibi repositis publicis armis.

CAPUT II.

     Hoc autem observare volumus et eos qui in ordinibus balistariorum sunt, quos per diversas statuimus civitates, ordinantes eos et arma facere scientes, ut et ipsi sola publica arma in armamentis publicis uniuscuiusque civitatis recondita corrigant atque renovent. Si qui vero novum aliquid armorum instruxerint, hoc similiter et ipsi inter publica arma praestent et nulli alteri penitus vendant.

CAPUT III.

     Hoc quoque custodiant qui in balistariis deputati sunt periculo patrum civitatum, sub quibus et ipsos balistarios statuimus et publicorum armamentorum diligentiam atque custodiam constituimus: quatenus si qui visi fuerint aut deputati aut fabricensii vendentes arma, provideant per loca iudices eos suppliciis subdere, insuper et arma ab his qui ea comparant sine pretio auferre et publico vindicare. Hanc igitur gubernante nos deo cogitationem per praesentem sancimus legem, in nulla civitate aut provincia nostrae reipublicae habere licentiam privatos aut alium quempiam arma facere aut vendere aut quolibet mercari modo, sed solos qui inter fabricenses referuntur haec instruere et deferre ad sacrum nostrum armamentum. Et hoc a tua celsitudine et qui post te susceperint cingulum custodiri sancimus, deputantibus vobis aliquos cartulariorum, qui sub tua celsitudine in scrinio constituti sunt fabricensium, periculo quinque inter eos priorum, bonam opinionem habentes et oportunos, qui et eos qui in hac felicissima civitate et in aliis civitatibus nostrae reipublicae arma faciunt requirentes prohibeant privatos aut etiam alios quosdam, citra eos qui deputati sunt inter fabricenses, armifacturae agere causam, et in quibuscumque repererint locis aliquos privatos hoc audentes, haec auferri et fisci applicari armamento. Si autem inter operarios privatos artifices oportunos invenire potuerint his, si volunt, in militiis statuere et in descriptione nomina eorum facere et destinare nobis descriptionem artificum, ut per sacrum nostrum rescriptum in illis statuantur locis in quibus sunt publicae fabricae, quatenus ipsi operantes arma et de fisco annonas accipiant. Hoc enim facto et subtiliter observato a praedictis personis licentia penitus nulli dabitur, neque civitates inhabitantibus privatis neque villas incolentibus rusticis, armis uti adversus alterutros necesque praesumere, et ex hoc plurimos homines occidi, publicas vero perire functiones, dum terrae cultores vitam amittere metuentes fuga propter timorem utuntur.

 

  1. Oportet ergo eos qui diriguntur a tua celsitudine ex memorato fabricensium scrinio ad prohibendos privatos armorum factione confessionem accipere, etiam per loca iudices et subiecta eis officia et civitatum defensores et patres, quia nihil valebunt de cetero horum quae a nobis prohibita sunt aliquid agere, sed quae per praesentem sancita sunt legem costodient, poenam et in pecuniis et in ipsum formidantes caput. Sancimus enim magnae quidem Alexandriae iudicem neglegentem quae a nobis sancita sunt XX auri libras exsolvere poenam et cingulo cadere, et huius officium similiter XX auri libras dare poenam et capitale sustinere supplicium, aliarum vero provinciarum iudices damnum quidem X librarum auri sustinere, similiter autem et ipsos casui cinguli subiacere et horum officia, defensores autem et patres civitatum trium auri librarum multari poena et in capite sustinere periculum, si quid tale factum comperientes non punierint aut hoc agere valentibus non nuntient, sed latere permiserint.

CAPUT IV.

     Ut autem palam fiant quae a nobis prohibita sunt a privatis et aliis quibusdam, citra eos qui in sacris nostris fabricensibus referuntur, fieri aut privatis vendi arma, et hoc per praesentem legem significare curavimus. Prohibemus enim privatos operari et emere arcus et sagittas et spathas et enses (quae vocare consueverunt semispathia) et quae vocantur zavae sive loricae, et contos et quolibet modo vel figura factas lanceas, et quae apud Isauros nominantur monocopia, et appellatos siginnos seu missibilia, insuper et aspides sive scuta et galeas seu cassides: nec enim ista alio cuidam instruere sinimus praeter eos qui deputati sunt in sacris nostris fabricensibus. Solos autem fieri a privatis et privatis vendi permittimus cultellos minores, quibus nullus in proeliis utitur. Praesentem igitur generalem legem tua celsitudo in hac proponat regia civitate nec non et per alias civitates nostrae reipublicae, ut omnes agnoscentes quae placuerunt nobis haec observent.

CAPUT V.

     Denuntiamus autem futuris praeesse huiusmodi custodiae cartulariis ex memorato fabricensium scrinio, quia ex neglegentia non solum pecuniarias sustinebunt poenas, sed etiam in corpore supplicia patientur et militia cadunt, insuper nec ipsum scrinium ulterius permitti a nobis in huiusmodi adesse sollicitudine, sed aliis committi fabricensium curam.

 

     <Epilogus.> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc legem declarata sunt tua celsitudo et qui post te in cingulum fuerint operi terminoque contradere festinent, indignationem nostram et ipsi metuentes, nisi rem sic utilem reipublicae custodierint.

 

     Dat. VII. kal. Iul. Chalcedone imp. dn. lustiniani pp. A. anno XIII. Apione v. c. cons.

    

 

 

?  Sources : Authent. LXXXVI ; Coll. VI, tit. 13 ; Epit. Theod. 85 ; Athan. 20, 4 ; Iulian. const. LXXIX.

 

27          NOV. XCV  ~ DE ADMINISTRATORIBUS. ( AD 539 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni gloriosissimo praefecto sacrorum praetoriorum per Orientem

secundo, ex consule et patricio.

     <Praefatio.> Iam quidem novimus positam legem volentem eos qui in cingulis fiunt sive civilibus sive militaribus neque si removeantur administratione discedere inde posse, antequam dies quinquaginta in metropolibus commorentur, publice apparentes et convenire volentibus satisfacientes, et ut nec per occasionem hic evocationis possint a provincia discedere, et vel si quid egerint tale, rursus eos ad provinciam destinari. Invenimus autem aliquos sic existentes audaces, ut etiam hac posita lege, antequam discingerentur, praesumerent derelinquere provincias et ad hanc venire felicissimam civitatem, timore a se gestorum et ne iusta perferrent horum quae deliquerunt.

CAPUT I.

     Sancimus igitur nulli penitus licentiam esse cuiuscumque provinciae iudici, et orientalium et occidentalium et ex utroque, eam relinquere antequam deponat cingulum, sed etiam postea (renovamus enim vetustatem) quinquaginta commorari dies publice apparentem in provincia in qua administravit, gesta quoque monumentorum conficere, secundum quae advenit provinciae, ut sit palam sive fiduciam habet in suis actibus sive etiam non.

 

  1. Si quis autem administrationem administrans aliquam militarem vel civilem aut etiam remotus ab ea relinquat provinciam, administrans quidem adhuc eam dum relinquit citra nostram iussionem, ipso quidem maiestatis reus sit, in provincia vero denuo destinatus postquam accusantibus satisfecerit, tunc maiestatis novissimas sustineat poenas. Si vero deponens cingulum deinde non moretur legitimos dies publice cunctis semet ipsum ostendens et fugiat de provincia, quae dudum a nobis de hoc sancita sunt valere. Illud autem omnibus praedicimus, ut dum aliquod acceperint cingulum, tueantur illud, successores autem eis cinguli factos solos non ultra terminos mittere quae vocantur interdicta, neque removere quidem praesides, ipsos autem aut morose iter agere aut hic degere aut ad aliquas alias prius ire provincias, patriam visuros et quaecumque tortuitis et blandientibus hominibus consueta sunt, sed velociter ad administrationem ire cuius regimina susceperunt, ut non alii quidem removeantur alii vero non sint et provincia sine iudice maneat; sed ante duos solum dies quam ad provinciam accedat, in qua qui cingulum habet est, mittere ad eum amicabilem epistolam volentem officium destinari ad occursionem eius. Et usque tunc annonas accipere in cingulo existentem et gubernantem eum; et non ex codicillis cinguli iudicare tempus neque praeceptis tuae sedis, sed ex quo, sicuti dictum est, in provincia ipse accesserit, illius accipere rei publicae emolumenta, usque tunc <vero> eum qui in rebus extitit ea percipere et alium nullum omnium. Non enim possibile neque portabile est omnino sine iudice relinqui provinciam, statuto quidem quasi aliquo ab eo qui a nobis ordinatus est, ut eius impleat locum, homine forsan rerum non habente experimentum, illo vero qui in ipsis est operibus et discedente de provincia, antequam adveniat tempus, et fraudando emolumentis quae eum accipere oportet donec deponat cingulum. Deponet autem eum, dum successor accesserit in provinciam, ante duos solum dies quam provinciam ille ingrediatur.

 

     <Epilogus.> Quae omnia custodiri a sede tuae celsitudinis in perpetuum volumus, et mox ut cognoveris adstitisse eum provinciae, ex illo transponere emolumenta in successorem, alioquin ministrare ea priori secundum quod a nobis depositum est, donec in provinciam successor veniens semet ipsum subiectis ostendat.

 

     Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram insinuata sunt legem, tua celsitudo operi effectuique contradere festinet.

 

     Dat. kal. Nov. CP. imp. Iustiniani pp. anno XIII. Apione viro clarissimo cons.

    

 

 

?  Sources : Authent. XCIV ; Coll. VII, tit. 6 ; Epit. Theod. 95 ; Athan. 4, 18 ; Iulian. const. LXXXVIII.

 

28          NOV. CII  ~ DE MODERATORE ARABIAE. ( AD 536 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp.

     <Praefatio.> Multas quidem et alias administrationes provinciarum iam ad melius transposuimus humiles atque viles primitus existentes et ad nullam sufficientes utilitatem, quia vero nos eas ad maiorem constituimus ordinem, validiores omnibus factas et quae sic tueantur causas, ut omnia in melius sint mutata. Proconsules ergo nobis et praetores et moderatores et veterum horum nominum honestas inventa est, et auctae etiam annonae eorum et potestas omnis data, et ante omnia interdictum ut subiectos depopulentur et manibus plurimis adversus eos utantur. Iureiurando quoque causam munivimus omnibus formidando, et non aliter eis tradimus cingula, nisi iurandum subeant ita codicillos promerentes administrationis. Respiciamus itaque et Araborum provinciam, causam requirentes propter quam et fiscalia minus idonea sunt, cum utique provincia sit uberrima, et turba nos adeuntium circumstat et ingemiscunt omnes, alii quidem furta alii vero iniquitates alii aliorum denuntiantes damnorum occasionem, et causam malignitatis invenimus ex infirmitate facta circa administrationem. Erat enim sic vilis qui civilem habebat administrationem, ut deserviret armorum duci et in illius iaceret voluntatibus salus eius, nisi famularetur administratio. Itaque et tempus iam continuum est ex quo etiam defecit, et ea quae civilis sunt cinguli et militaris agit, neque sibi neque illi omnino sufficiens; occupatus namque est non ut aliquid subiectis prosit, sed ut ex utraque lucretur.

CAPUT I.

     Haec nos ad praesentem erexerunt voluntatem, et praesenti lege utentes transponimus administrationem ad meliorem figuram: et largimur etiam ei moderatoris appellationem (hoc quod etiam in Ponto fecimus), et quod spectabilium est ei damus <ius> administrationum, ut in nullo minor ducatu consistat, sed tueatur quidem et publicas exactiones cum omni vehementia, defendat autem et privatorum utilitates, et non cedat neque spectabili duci neque gentis iudici neque cuidam potentium domuum, sed neque divino patrimonio aut sacris nostris privatis aut ipsi sacrae domui nostrae quodlibet inferre nostris collatoribus damnum, neque flectatur facile neque timeat, sed viriliter collatoribus praesideat, et prae omnibus quidem puras servet deo et nobis et legi manus: sub eodem <enim> iureiurando sub quo alias administrationes et hanc esse volumus, deinde accipere cum codicillis et imperialia mandata, quae ante nos quidem legislatores et antiqua reipublicae sciebat figura, nos autem deficientia denuo renovavimus et ad rempublicam deduximus, ut et haec relegant semper et nostras custodiant iussiones. Si enim haec sequantur, non possunt nisi bene omnia occurrere et post legum tacilitatem atque iustitiam circumscribere neglegentiam.

CAPUT II.

     Primum itaque ei studium fiat, sicuti praediximus, fiscalium exactio, devotis quidem clemens paternaque consistens, indevotioribus autem vehemens et inremissibilis. Deinde curam habebit et populi et disciplinae eius, et ut non turbis et seditionibus dediti sint neque Bostreni neque alii, nec ea quae voluptatibus dicavit antiquitas haec ad furores necesque convertant. Habebit autem [et] oboedientes sibi et milites secundum divina nostra mandata (nam et hoc inde percipitur), <et> nullius neglegat penitus utilium. Sicut enim in Ponto fecimus moderatorem, ita et eum isdem cinguli huius vestigiis elevamus, et est etiam ipse spectabilis, et similiter et quae de appellationibus et quae de aliis gubernabit. Et nec usque ad salaria priora statuimus sola; volumus enim eum occasione emolumentorum et alterius consolationis quindecim auri libras accipere, consiliarium autem eius cinguli duas habere libras, et eius officium duas auri libras. Et licet ex imperialibus mandatis, sicuti praediximns, dudum militibus praesit, verumtamen erit sollicitudo nobis numerorum constitutorum illic aliquos subdere ei qui in cingulo est, quatenus oboediant legi et eius dispositiones sequantur et pareant. Non autem communicabit omnino spectabilis dux nec illis militibus quos ei specialiter dederimus neque aliquibus privatis, nec illorum litibus, quando habuerint ad invicem, nec si quis privatorum sit qui convenitur, nec quodlibet habebit participium ad privatas causas: quoniam multum distat inter militarem curam et civilem gubernationem, et discreta sunt haec, sicut et patres nobis reipublicae ordinaverunt et statuerunt; sciente spectabili duce, quia si miscere se praesumpserit causis civilibus, neque militaria vindicabit, sed etiam ab illis ablatus privatus erit et sub hac fiet administratione.

CAPUT III.

     Haec a nobis sancita sint et in administratione Araborum provinciae: confidimus enim voluntate dei, quia <res> crescit in melius. Nam etsi non pepercimus pecuniis, sed auximus ei annonas, tamen scimus, quia et qui hanc habet administrationem studebit talis videri circa veras publicarum functionum exactiones, ut non damnum ex hoc, sed iustum lucrum offerat publico. Illud tamen et fieri et valere volumus, ut annonas spectabilis dux inde percipiat undecumque provinciae iudex delegaverit; palam etenim est quia non cum sua efficacia respiciet causas, si nec suas annonas exigere valuerit: sciens quia, si praeter haec aliquid egerit, quinque libras auri multabitur.

 

     Dat. IIII. idus Iun. CP. imperante domino nostro Iustiniano pp. Aug. post consulatum Belisarii viri clarissimi.

    

 

 

?  Sources : Authent. XXXII ; Epit. Theod. 102 ; Athan. 4, 19 ; Iulian. const. XCV.

 

29          NOV. CIII  ~ DE PROCONSULE PALAESTINAE. ( AD 536 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Iobanni pp.

     <Praefatio.> Iam quidem et alios gentium praesidatus maiores constituimus humiles primitus existentes et agere nihil validissimum potentes, et tam spectabiles statuimus quam etiam eis annonas adiecimus consiliariisque et officio, et alia omnia largiti sumus, et appellationes audire dedimus, et proconsulum quidem adornavimus honore, eorum autem qui comites vocantur, et alias praetorum et moderatorum administrationes, et semper aliquid invenientes clarum nostrae reipublicae novum dedimus florem. In animum quoque nostrum venit et Caesariensium metropolis Palaestinae praesidens primae, quam oportebat et ante alias maiore honore frui, eo quod et pridem proconsul eam habuit, et praeerat ei quaedam talis administratio, et cum esset nobilior, in minore ratione mutata est, cum una prius quidem tota fuisset Palaestina, in tres vero divisa partes, et neque proconsularitas ei mansisset, sed in hac administratione quae ordinaria nuncupatur deposita est; cum utique sit antiqua et semper nobilis, secundum se quam Strato collocavit primus, qui ex Hellade surgens factus est eius aedificator, et dum Vespasianus divae memoriae imperatorum probatissimus, Titi pater divae memoriae (quod ei etiam solum sufficiebat ad gloriam universam) ad Caesariensium eam vocabulum nominasset, cum prius Stratonis turris appellaretur, hunc ei donavit honorem, eo quod in ea sub Iudaicis victoriis inter imperatores adscriptus est. 1. Videmus autem eam provinciae praesidere maiori atque mirabili, compendium maxime plurimum nostrae praebentem reipublicae tributorum magnitudine et devotionis excellentia, et praestantem civitates nobiles et cives alentem bonos et doctrinis plenos et inter sacerdotes probatissimos, et quod omnium praecipuum est, quia in ea universorum creator dominus noster Iesus Christus, dei verbum et totius hominum generis salus, in terra apparuit et dignatus est facere sua quae nostra sunt.

CAPUT I.

     Hanc igitur quomodo non honorabimus, et vehemus eam ad proconsularitatis eius figuram, et dabimus ei qui hanc administrationem habet proconsularem esse et vocari? quod agimus per hanc sacram pragmaticam formam, vocari autem eam specialem volumus Caesariensium legem: proconsulem vero efficimus eum qui cingulum habet, et damus ei ut inter spectabiles adscribatur et habeat ea quaecumque propria eiusmodi sunt administrationis, et audiat appellationum causas usque ad X libras auri ex utraque Palaestina in eum deferendas, validamque semper existere, quo et nostras praeceptiones possit melius et validius adimplere. Utatur autem nobili et antiqua toga (dicimus autem purpurea stola) sacris mensibus eam circumamictus, fulgeatque tanto honore et civitatibus praesit tantisque militibus, et quicquid utile est fisco et nostris collatoribus agat. Pro annonarum vero occasione XX duas libras auri damus ei, ut sibi et suo consiliario et oboedienti sibi officio haec dividat secundum quem ipse voluerit modum, et haec ad nos annuntiet, ut ex sacra pragmatica forma etiam in his divisionem nos confirmemus. Non enim patimur et ipsum et assessorem adhuc antiquam vilitatem annonarum respicientes accipere, et eius officium sine solacio existere, cum in tantis illationibus laborem periculumque sustineat: quatenus et devote ministret ei et publicas exigat functiones et abstineat acceptionibus iniustis.

CAPUT II.

     Communicabit autem in nullo civilibus causis et fiscalium tributorum exactionibus per tempora spectabilis locorum dux, sed ipse omnem privatam et publicam, sicuti dictum est, causam discernet, et praecipue omnium providebit, ne desit fiscalium illatio et ut puris utatur manibus - quod Stephanus spectabilis, qui nunc primus eius factus est, et dudum servans approbatus est et rursus hoc agere eum per ea quae praecesserunt confidimus -; maxime vero omnium cogitabit pro civitatum disciplina, <et> ut nulla sit civitatibus publica turba. Nam et hoc eius administrationis proprium est, qui dum suscepisset tumultuantem provinciam ex occasionibus aliis et maxime ex diversitate religionum, pacificam demonstravit et omni tumultu liberatam. Quod etiam rursus eum facere praecepimus, et si quando tale aliquid fiat, et ad secundam venire Palaestinam et sedare quod turbatur, et nihil permittere in ea agi difficile, et maxime in illa, quoniam videmus plurimos ibi emergere tumultus et non parvi horum consistunt effectus.

CAPUT III.

    Si autem opus fuerit et militibus residentibus in provincia, etiam hos ei praebebimus ex numero quem nos statuimus fortissimo militari, et ad civitatum ornatum et disciplinam in agris habitantium et ad fiscalium exactionem: divina pragmatica forma, quae super his ei data est dudum, rata et nunc manente, quae non vult neque spectabilem ducem neque gloriosissimum magistrum militum licentiam habere trahere observantes ei milites, ne ulla ex hoc fiat civitatibus turba: quod numquam agitur gubernante quidem eo civilem administrationem, providente vero etiam collatorum disciplinae, et a militibus habente solacium, et quod sine ornamento est tam inter ipsos milites quam inter alios per illos corripiente.

 

  1. Erunt autem discreti omnibus spectabilis locorum dux et proconsulis habens cingulum. Et ille quidem praeerit militibus et limitaneis et foederatis et quicquid in provincia armatum omnino est, exceptis qui deputati sunt proconsuli militibus, ille vero pro civilibus personis atque negotiis et observantibus sibi militibus habebit providentiam et cautelam. Publicorum tamen tributorum causa vel seditionis publicae nullus excipietur omnino spectabilis proconsulis iurisdictione, sed omnium praesidebit, omnibus iubebit, et nullus resultabit dispositionibus eius nec habebit occasionem ullam aut publicum fraudare aut populos laedere publicae seditionis auctor, neque utetur nec cingulo nec dignitate nec sacerdotio nec alio quolibet dignitatis privilegio, sed semet ipsum abripiet solummodo noxiis si innoxius sit.

 

  1. Haec igitur damus, sicuti praediximus, administrationi, et custodire perpetue per hanc sacram pragmaticam volumus legem. Sed et tuam celsitudinem custodire eam perpetue sancimus et secundum scriptum modum particularibus dispositionibus tribunalium tuorum, et agnoscere omnes in reliquum tempus Palaestinos, quia rursus eis proconsularitatis redditum est ius, et qui primae Palaestinae praesidet proconsul est eis sicut <prius, et> priori liberatus supercilio nunc in maiori erit honore debito civitati.

 

     <Epilogus.> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram pragmaticam et propriam declarata sunt legem, tua celsitudo operi effectuique tradere festinet.

 

     Dat. kal. Iul. Coustantinopoli pc. Belisarii v. c.

    

 

 

?  Sources : Authent. XXXIII ; Epit. Theod. 103 ; Athan. 4, 20 ; Iulian. const. XCVI.

 

30          NOV. CIV  ~ <DE PRAETORE SICILIAE.>. ( AD 537 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Triboniano quaestori sacri palatii.

     Tua cognoscit sublimitas utpote operi quaestorio praeposita et nostri consilii particeps constituta, quod Siciliae provinciae secundum instar antiquitatis praetorem praefecimus, eius ut gubernatione omnia privata peragantur et militares expensae procurentur. Nam publicas eiusdem insulae functiones sub iurisdictione viri excellentissimi comitis sacri patrimonii per Italiam esse antiqua consuetudo tradidit, cuius auctoritate tam exactio quam illatio earum procederet. 1. Sed quia lites in tanta provincia moveri necesse est, volumus ut, si quando appellatum fuerit a praetore vel a duce vel ab aliquo iudice eiusdem insulae, appellationes omnes ad tuum fastigium tuamque sedem remittantur, et ipse merita earum more consultationis discutias et ad nostram referas scientiam, quatenus tua nobis cognita dispositione ex nostra auctoritate lis dirimatur, neque ad anteriorem Romam neque ad alium iudicem huius regiae civitatis eatur, sed ipse vice sacri cognitoris audias et litem dirimas. 2. Et non solum haec tuam iurisdictionem respicere decernimus, sed etiam si quid aliud civile ordinatur quod confirmatione indigeat, id est pro defensoribus vel patribus civitatum decretum, [nam] id quoque ad tuam sedem remitti, ut per tuam sententiam nostramque auctoritatem roboretur: quia semper Sicilia quasi peculiare aliquid commodum imperatoribus accessit, et oportet res civiles, cum aliquam habuerint dubitationem, nostri quaestoris iudicio dirimi, quod accipere a tua sublimitate censemus, quam nos proveximus, quam legitimo operi praeposuimus, cuius opere atque industria omnis legum ambiguitas, omnis latitudo in praesentem concordiam et pulchram brevitatem pervenit.

 

  1. Quae igitur per hanc divinam legem nostra decrevit aeternitas, tua sublimitas sciens praeceptionibus suis admoneat Sicilienses iudices, quatenus sciant, cui debeant causas appellatione suspensas referre, ut per tuas tuorumque successorum suggestiones omnia nobis manifestentur et videamur per semetipsos easdem causas peragere. Esse enim non indignum putavimus, <ut> Siciliam nostrum quodammodo peculium constitutum nostrorum particeps consiliorum quaestor sub iurisdictione sua suscipiat.

 

     <Dat. *** Dec. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XI. p. c. Belisarii v. c. anno II.>

    

 

 

?  Source : Authent. LXIII.

 

31          NOV. CV  ~ DE CONSULIBUS. ( AD 536 )

  

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Stratigio comiti sacrarum largitionum.

     <Praefatio.> Consulatus nomen et causa priscis quidem Romanis adversus hostium adinventum est utilitatem, et in decretis, quae eis in ordinatione communis dabat reipublicae figura, sortiebantur repente provincias in quibus Romani bellum habebant, et secundum has sortiebantur fasces; sequens vero tempus in imperatorum piissimorum transponens bellandi et pacificandi potestatem ad largitatem solam causam consulibus mutavit et hanc temperatam et ordinatam mensuramque non excedentem. Paulatim vero quidam ita sumptuose causam aggressi sunt, ut suam quidem ederent magnanimitatem, non tamen cogitarent quia exemplum aliud non haberent. Non enim ad plurimos venit substantiae magnitudo transcendens etiam magnificentiam animae, non mensura rei sed propria magnitudine proveniens. Quia igitur videmus periclitari consulum nomen, quod ex temporibus ita prolixis et ad millesimum prope annum veniens cum Romanorum republica pullulavit, propterea credidimus oportere causam comprehendere, et inmensitatem eius recidentes ad beneplacitas consulares statuere expensas, quatenus continua sit Romanis, omnibus autem bonis viris existat accessibilis quoscumque huiusmodi nos dignos esse honore decreverimus. Cuncta siquidem perscrutantes perspeximus, quantum esse conveniat quod datur. A Marciano itaque imperatorum eximio scripta lex est, quae volebat non spargere pecunias consules, et ipsa ei constitutionum prima fuit. Igitur et post praedictam constitutionem invenimus, quoniam quidam hanc sequentes nihil spargere populo passi sunt, alii autem et ultra legem agere hoc petentes et promerentes quae petiverunt deinde ad sui animii respicientes mensuram circa aspersionem largitatem ultra terminum celebrarunt, uni quidam vero medium bene eligentes mediocribus pro plurimis contenti fuerunt. <Et> quoniam etiam nos praecedentibus quod medium est optimum visum est esse tamquam ex utroque summis periclitantibus mox ad inmensitatem procedere, propterea aestimavimus et nos de hoc definire quod decet, ut nihil nec inmensum nec inordinatum sit neque nostrorum temporum indignum.

CAPUT I.

     Quantacumque ergo competens est dari ab eo qui a nobis eligitur per annum consule occasione sportularum omnium et distributionum et expensarum, haec omnia componentes scriptione huic nostrae interponi sacrae iussimus legi: in legis enim hoc ponimus schemate, ut transcendenti etiam poena quaedam inferatur competens. Reditus autem eorum imminutos omnes esse volumus. Si enim hoc adinventum est ut spectacula ad animi voluptatem agantur populo, haec autem a nobis determinantur in circensibus et bestiarum spectaculis et thymelae delectatione, nullo horum noster privabitur populus. Sed erit quidem ei processus primus quo suscipit consulatum et huius possidet codicillos, kalendis Ianuariis. Post illum vero secundum agit spectaculum certantium equorum, quam mappam *** semel exhibendum; et post illud quod dicitur totius diei, ubi et multa delectatione complebit populum hoc quod vocatur pancarpon [Latine silva] conspectum, et cum bestiis pugnantes homines et vincentes audacia, insuper et interemptae bestiae. Quintum quoque faciet processum qui ad theatrum ducit, quem pornas vocant, ubi in scena ridiculorum est locus tragoedis et thymelicis choris, et spectaculis universis atque auditibus apertum est theatrum. Rursus quidem spectaculum equorum certantium edit seu quae vocatur mappa, sextum agens hunc conventum. Ex hoc deponit annalem hunc honorem, in depositione agens sollemnem editionem. Et ita septem noctium et processuum complebitur cursus nullam specierum antiquitus statutarum derelinquens. Unam siquidem aliam adinvenire mappam duoque continuare quae vocantur theatrum amphitheatrum, et non priori horum contentos esse, palam est quia nihil novi ultra id quod prius agitur habet. Sufficere itaque rite causa putabitur, et singulae dantur clare et non in tantum, ut iam populo etiam odibile sit: in his enim quae raro fiunt miraculum est. Haec itaque de consularibus a nobis scripta et determinata sunt expensis.

CAPUT II.

     Si autem etiam uxorem consul habeat, definita est a nobis et circa illam expensarum mensura: decet enim frui eas et coniugis claritate. Si vero non copulatus <sit> uxori, his sat est, nisi mater eius consistat iam consulatus digna et prius honorata, et velit eam una frui secum schemate. Et hoc in sola matre praebemus, alia vero non decorabitur mulier penitus praeter coniugem et matrem, illae quidem omnibus modis, quoniam uxores concoruscant radiis maritorum hoc lege dante, matres vero, si consul hoc voluerit; nam neque filia neque soror forte, non uxor filii, et multo magis si nec pertinens ad genus sit: hoc enim et pure illicitum existebat.

 

  1. Spargere autem in septem his processionibus populo consulem melius nos designavimus, sicut Marciani divae memoriae constitutio dicit. Illa quidem abnegavit omnino munificentiam, nos autem corrigimus eam, causam voluntate eius qui consulatus habet honorem disponentes. Sive enim nihil voluerit spargere, non cogimus, sive rursus venire <ad> hoc voluerit et ex argento muneribus honorare populum, nec hoc interdicimus. Non tamen aurum spargere sinimus, non minoris alicuius, non maioris omnino, non medii characteris aut ponderis, sed argentum, sicuti praediximus, solum. Aurum enim spargere revolvatur imperio, cui soli etiam aurum contemnere praestat fortunae fastigium; argentum vero, quod mox post aurum pretiosissimum fiet et aliis consulibus largitas decens. Hoc sinimus eos spargere <in his> quae vocantur miliarisia et in melis et in caucis et quadriangulis et talibus. Quanto enim minora sunt quae sparguntur, tanto plures suscipientes erunt. Sitque rei mensura dantis virtus et voluntas sive nihil aut mediocre aut transcendens populo erogandi. Hoc enim in consulatu definimus, neque invitos spargere cogentes neque volentes prohibentes. Sed de argento quidem spargendo ita a nobis sancitum sit; et si omnino ad hoc accesserit, licentiam habeat distribuendi argenti munificentiam in suis processionibus, sicut ipse recte se habere putaverit, solo prohibito aurum omnino iaculari, quod imperatori tantum tributum est contingere.

 

  1. Aliorum autem quae a nobis decreta sunt et conscripta, in descriptione quae hac continetur lege transcendi aliquid omnino aut addi nos nullo permittimus modo. Quod itaque infinitum est (dicimus autem spargere), in dantis ponimus voluntate, omnino propriae potestatis hoc eius qui dat facientes, quod vero a nobis definitum est semel et ordinatum, transcendi haec nostra lex prohibet. Sed si quis praesumpserit quod definitum est egredi, centum librarum auri persolvet poenam, utpote nostra praevaricatus praecepta et omnem huius legis corrumpens quantum in se intentionem. Si enim pro hac tantummodo posita est occasione, ne dandorum inmensitate consulatus desint, et propterea nos superfluas illas dationes et expensas adbreviavimus et in populum effusas processiones et spectacula ad bene se habentem deduximus mensuram, rite aliquid decentius de numeris considerantes, id est spargere argentum aut neque quicquam dare eorundem consulum dimittentes voluntatibus, ut nobis sint amplius et semper ex suo vocabulo tempus adornent: qui quod dispositum est transcendit, rite utpote nostram praevaricatus legem dignus est poena. Sic enim nobis erunt iugiter consules, causae inmensitatem non formidantes nec tamquam certissimum periculum consulatum refugientes et aversantes. Et propterea sancimus legem sub firmitate servari hanc.

 

  1. Nullus igitur eam egredi praesumat, nec si vehementer idoneus sit, nec si nostrorum sit iudicum, nec si maximae curiae aut nullae administrationi praesit. Haec enim omnia nos considerantes omnibus proposuimus super dationibus aequalitatem, nulli penitus licentiam dantes exire mensuram quae hac continetur lege, nisi in solo argento in processionibus spargendo aut neque hoc faciendo, quod in eorundem consulum posuimus, sicut saepe diximus, voluntatibus. Ipsis quoque qui haec accipere consueverunt maximae gratiae in hac nostra repositae sint lege. Si enim periculum erat deficientibus consulibus neque quicquam accipere, nunc autem accipient mediocriter, multam habebunt rite huic legi gratiam, quod sufficiat pro nihilo auferentes. Et hoc enim ipsum non permittere nos gloriosissimis consulibus aut aurum spargere aut vasa maiora, sed in miliarensiis et melis et caucis et quadriangulis mediocribus et huiusmodi facere dationem, sanctio ad humanitatem a nobis adinventa est et populo medelam praebens. Si enim hoc egerint qui consularem edent munificentiam et [in] his solis concilient populares, nequaquam de maximis lucris decertantes seditiones exercent ad invicem et venient usque ad alternas plagas, quas per fustes et gladios et lapides egerunt frequenter, rem omnino nobis odibilem. Videbamus enim eos contendentes quidem et malis innumeris implentes alterutros occasione sparsorum et ab eis abreptorum, domi vero deferentes omnino nihil, sed ea die in ebrietatibus et potationibus omnia expendentes; si vero forsan spe lucri maioris etiam praeexpendisse contigit, postea vero aut nihil aut minus excipiat, etiam damnum et debitum habebit, et plagis et vulneribus et ex hoc malis incurrere cogitur. Si autem mediocre sit quod spargitur, nec vehementer contendent nec quaestus expectantes abundantiam vulnera et plagas alterutris ultra mensuram dabunt. Ideoque communem providentiam introducimus ex hac lege et communi reipublicae figurae, quatenus tempus habeat post imperium et consulis iugem memoriam atque vocabulum in gloriosissimis nostris iudicibus et qui ex maxima curia sunt, eo quod honorare nobis placet dignos non expendentes inmense; <et> decentem damus consolationem et nostro populo et aliis omnibus licet desperantibus iam causam, propterea quod superfluum est auferentes, ut consulatum inmortalem reipublicae statuamus.

 

  1. Subiaceat igitur, sicuti praediximus, nostra dispositio huic legi, cuius exemplaria recondentur in foro tuae celsitudinis cum hac lege, quam apud eam direximus. Per tempora tamen gloriosissimos consules sancimus ex solo tuo foro exemplar descriptionis accipere huic subditae legi, ut secundum eam omnia dentur. Descriptionem namque ideo a sede tua dari volumus, ut nec ipsis liceat praevaricari nec his qui vocantur breviatores adulterari aliquid horum quae a nobis disposita sunt, sed periculo custodientium hanc descriptionem in foro tuae gloriae dari exemplar eius cum subscriptione cingulum habentis hoc cui nunc ipse praesides, ut per omnia inadulterata maneant quae a nobis disposita sunt. Difficultatem vero nullus habebit horum qui ad consulatus veniunt honorem, si mediocrem ita faciens expensam nomen tempori fiet. Etenim omne quicquid hactenus consulatus habentes honorem et ex foro tuae celsitudinis et ex gloriosissimis nostris praefectis aut etiam aliunde per munificentiam nostram percipiebant, et nunc eis dabimus, ab eis quidem faciendas expensas adbreviantes, a nobis autem largitatem non minorantes. Omnibus enim a nobis dictis imperatoris excipiatur fortuna, cui et ipsas deus leges subiecit, legem animatam eum mittens hominibus: eo quod imperatori quidem iugis indesinens <est> consulatus omnibus civitatibus et populis gentibusque in singulis quae placent distribuenti, advenit autem cum ipse annuerit trabea, ideoque et imperii consulatus per omnia sit sequens sceptra.

 

     <Epilogus.> Tua igitur celsitudo hanc nostram suscipiens legem perpetue eam in sua manere fortitudine procuret secundum omnem quae in ea continetur virtutem. Legi.

     Scripta a pari Iohanni pp. Orientis.

 

     Scripta a pari Longino praefecto felicissimae urbis.

     Dat. V. kal. Ian. CP. pc. Belisarii vc.

    

 

 

?  Sources : Authent. XXXIV ; Coll. IV, tit. 3 ; Epit. Theod. 105 ; Athan. 22, 1 ; Iulian. const. XCVIII.

 

32          NOV. CXIV  ~ UT DIVINAE IUSSIONES SUBSCRIPTIONEM HABEANT GLORIOSI QUAESTORIS. ( AD 541 )

   

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Novellae, Berlin, 1954 ).

 

~   Text submitted by the Dr. Ingo Maier   ~

 

 

 

Imp. Iustinianus Aug. Theodoto pp.

     <Praefatio.> Nostrae serenitatis sollicitudo remediis invigilat subiectorum, nec cessamus inquirere, si quid sit in nostra republica corrigendum: ideo namque voluntarios labores adpetimus, ut quietem aliis praeparemus. Unde ad universorum utilitatem pertinere perspeximus, si sacras etiam iussiones cum competenti iubeamus cautela procedere, ne aliquibus liceat eas pro sua voluntate conficere.

CAPUT I.

     Nam praesenti lege decernimus nullam divinam iussionem neque per viri magnifici quaestoris adiutores neque per aliam cuiuslibet militiae aut dignitatis aut officii personam cuicumque iudici confectam a quolibet suscipi cognitore, cui magnifici viri quaestoris adnotatio subiecta non fuerit, qua contineatur et inter quos et ad quem iudicem vel per quam fuerit directa personam, quatenus omni posthac ambiguitate submota nulla cuilibet excusationis relinquatur occasio; scientibus iudicibus vel administratoribus universis, quod si in quolibet negotio sacram susceperint iussionem, nisi cui viri magnifici quaestoris fuerit subiecta notatio, multa viginti librarum auri ***, et officium eorum simili poena plectetur. 1. Quibus iubemus, si qua ad eos iussio talis advenerit, mox ad praedictum virum magnificum quaestorem referre, aut cum illo qui haec ingerit destinare, ut in eum vindicta procedat quam in falsarios iura nostra constituunt, Theodote parens karissime atque amantissime. Quam legem perpetuo valituram celsitudo tua ad universorum faciat pervenire notitiam.

 

     Dat. kal. Nov. CP. <imp> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XV. Basilio vc. cons.

    

 

 

?  Sources : Authent. CIX ; Coll. VIII, tit. 10 ; Epit. Theod. 114 ; Athan. 22, 6 ; Iulian. const. CXXXI.

 

33          NOV. CXLI  ~   EDICTUM IUSTINIANI AD CONSTANTINOPOLITANOS DE LUXURIANTIBUS CONTRA NATURAM ( AD 559 )

          

( R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Berlin, 1954 ).

 

~   Text translated of the Greek   ~

 

 

 

     Praefatio. Cum semper omnes clementia et benignitate dei indigemus, tum maxime nunc, ubi propter multitudinem peccatorum nostrorum multis eum modis iratum reddidimus. Atque minatus est quidem et ostendit, quibus suppliciis secundum peccata nostra digni essemus : tamen clementer egit iramque reiecit paenitentiam nostram expectans, ut qui nolit mortem nostram peccatorum, sed conversionem et vitam. Itaque non par est omnino nos contemnere copias benignitatis et patientiae et indulgentiae clementis dei, ne per durum et a paenitentia alienum cor nostrum ipsi nobis accumulemus iram in die irae, sed omnes quidem improbis studiis et actionibus abstinere, maxime vero eos qui in abominabili et merito exosa deo actione impia computruerunt : loquimur autem de stupro masculorum, quod multi nefarie committunt mares cum maribus turpitudinem perpetrantes.

  1. Scimus enim ex sacris scripturis edocti, quale deus iustum supplicium iis qui Sodomis olim habitarunt, propter hunc in commixtione furorem intulerit, adeo ut in hunc usque diem regio illa inextincto igni ardeat, cum deus per hoc nos erudiat, ut impiam istam actionem aversemur. Rursum scimus, qualia de his talibus sanctus apostolus dicat, et qualia rei publicae leges praecipiant. Itaque omnes timori dei intenti abstinere debent impia et nefaria actione, quae ne a brutis quidem animalibus invenitur commissa ; et qui quidem nullius eiusmodi rei sibi conscii sunt, in futurum quoque tempus sibi caveant, qui autem hoc affectu iam computruerunt, non solum in posterum ab eo desistant, sed etiam meritam paenitentiam agant et deo se submittant, et beatissimo patriarchae morbum denuntient et sanationis rationem accipiant, et secundum id quod scriptum est fructum ferant paenitentiae, ut clemens deus pro copia misericordiae suae nos quoque clementia sua dignetur, et omnes ei gratias agamus pro eorum qui paenitentiam agunt salute : quos nunc quoque magistratus persequi iussimus deum conciliantes, qui merito nobis irascitur. Et nunc quidem ad sacrorum dierum religionem respicientes benignum deum rogamus, ut qui in tali impiae huius actionis coeno volutantur, ita ad paenitendum agantur, ut alia rei persequendae occasio nobis non iam praebeatur. Denuntiamus autem omnibus deinceps qui eiusmodi alicuius peccati sibi conscii sunt, nisi et peccare desierint et se ipsi beatissimo patriarchae deferentes propriae saluti prospexerint, pro impiis eiusmodi actionibus deum intra sanctos dies festos placantes, acerbiores sibi poenas arcessituros esse, quippe qui nulla in posterum venia digni sint. Neque enim remittetur neque neglegetur rei inquisitio et emendatio adversus eos qui intra sanctos dies festos se non detulerint, vel etiam in eadem impia actione perseveraverint : ne per neglegentiam hac in re commissam deum contra nos irritemus, si actionem tam impiam et prohibitam praetermittamus quaeque idonea sit ad bonum deum in omnium perniciem irritandum.

 

     Proponatur Constantinopolitanis civibus nostris.

     Dat. id. Mart. CP. <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XXXII. post cons. Basilii vc. anno XVIII.

 

 

 

?  Source :  Epit. Theod. 141.

I N D E X

 

 

1             NOV. VIII  ~ UT IUDICES SINE QUOQUO SUFFRAGIO FIANT. ( AD 535 )      1

2             NOV. X  ~ DE REFERENDARIIS PALATII. ( AD 535 )              12

3             NOV. XIII  ~ DE PRAETORIBUS POPULI. ( AD 535 )              13

4             NOV. XV  ~ DE DEFENSORIBUS CIVITATUM. ( AD 535 )     16

5             NOV. XVII  ~ DE MANDATIS PRINCIPUM. ( AD 535 )          19

6             NOV. XX  ~ DE ADMINISTRANTIBUS OFFICIIS IN SACRIS APPELLATIONIBUS. ( AD 536 )               23

7             NOV. XXIII  ~ DE APPELLATIONIBUS ET INTRA QUAE TEMPORA DEBEAT APPELLARI.  ( AD 536 )              25

8             NOV. XXIV  ~ DE PRAETORE PISIDIAE. ( AD 535 ) 27

9             NOV. XXV  ~ DE PRAETORE LYCAONIAE. ( AD 535 )           30

10          NOV. XXVI  ~ DE PRAETORE THRACIAE. ( AD 535 )             33

11          NOV. XXVII  ~ DE COMITE ISAURIAE. ( AD 535 )   36

12          NOV. XXVIII  ~ DE MODERATORE HELENOPONTI. ( AD 535 )         37

13          NOV. XXVIII  ~ DE MODERATORE HELENOPONTI. ( AD 535 )         40

14          NOV. XXIX  ~ DE PRAETORE PAPHLAGONIAE. ( AD 535 )  43

15          NOV. XXX  ~ DE PROCONSULE CAPPADOCIAE. ( AD 536 )               45

16          NOV. XXXI  ~ DE DISPOSITIONE QUATTUOR ADMINISTRATIONUM ARMENIAE. ( AD 536 )      49

17          NOV. XXXV  ~ DE ADIUTORIBUS QUAESTORIS. ( AD 535 )               51

18          NOV. L  ~ APPELLATIONES EX QUINQUE PROVINCIIS CARIA ET CYPRO CYCLADIBUS INSULIS ET MYSIA ET SCYTHIA APUD QUEM OPORTEAT EXAMINARI. ( AD 537 )   53

19          NOV. LXI  ~ UT IMMOBILIA ANTENUPTIALIS DONATIONIS NEQUE HYPOTHECAE DENTUR NEQUE OMNINO ALIENENTUR A VIRO NEC CONSENTIENTE UXORE, NISI POSTEA SATISFIERI POSSIT UXORI ; HAEC VERO VALERE ETIAM IN DOTE. ( AD 537 )           54

20          NOV. LXII  ~ DE SENATORIBUS. ( AD 537 )             55

21          NOV. LXIX  ~ UT OMNES OBOEDIANT IUDICIBUS PROVINCIARUM ET IN CRIMINALIBUS ET IN PECUNIARIIS, ET IBI NEGOTIA EXAMINENTUR, NULLO EXCEPTO PER PRIVILEGIUM, NEC HUC CONVENTI DEDUCANTUR NISI SACRA PRAGMATICA FORMA EXHIBERI QUEMPIAM IUSSERIT. ( AD 538 )           57

22          NOV. LXX  ~ UT ORDINARIAE PRAEFECTURAE URBANAE DUAE ET PRAETORIANAE PRAEFECTURAE QUAE IN CINGULO ET IN ACTU SUNT SOLAE, NON ETIAM HONORARIAE LIBERENT A CURIALI FORTUNA. ( AD 533 )            60

23          NOV. LXXI  ~ UT AB ILLUSTRIBUS ET QUI SUPER EAM DIGNITATEM SUNT OMNIMODO SUPER PECUNIARIIS CAUSIS SED E'I` INIURIARUM CRIMINALITER PER PROCURATOREM DICATUR ; CLARISSIMIS AUTEM IN PECUNIARIIS LICERE CAUSIS ET PER PROCURATOREM ET PER SE LITIGARE.  ( AD 538 )       61

24          NOV. LXXVII  ~ UT NON LUXURIETUR CONTRA NATURAM NEQUE IURETUR PER CAPILLOS AUT ALIQUID HUIUSMODI NEQUE BLASPHEMETUR IN DEUM ( AD 538 )            62

25          NOV. LXXX  ~ DE QUAESTORE.  AD 539 ) 63

26          NOV. LXXXV  ~ DE ARMIS. ( AD 539 )       66

27          NOV. XCV  ~ DE ADMINISTRATORIBUS. ( AD 539 )             68

28          NOV. CII  ~ DE MODERATORE ARABIAE. ( AD 536 )           69

29          NOV. CIII  ~ DE PROCONSULE PALAESTINAE. ( AD 536 )   71

30          NOV. CIV  ~ <DE PRAETORE SICILIAE.>. ( AD 537 )             73

31          NOV. CV  ~ DE CONSULIBUS. ( AD 536 )  74

32          NOV. CXIV  ~ UT DIVINAE IUSSIONES SUBSCRIPTIONEM HABEANT GLORIOSI QUAESTORIS. ( AD 541 )               77

33          NOV. CXLI  ~   EDICTUM IUSTINIANI AD CONSTANTINOPOLITANOS DE LUXURIANTIBUS CONTRA NATURAM ( AD 559 ) 78