Notitia (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 19 Ianuarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Notitia
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


Notitia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Notitia

Pelagianorum est haeresis, hoc tempore omnium recentissima a Pelagio monacho exorta. Quem magistrum Coelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Coelestiani etiam nuncupentur. Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. I, 5), et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur (Coloss. I, 13), propter quod ait, Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 66), et qua diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. V, 5), ut fides per dilectionem operetur (Galat. V, 6), in tantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia divina mandata: cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse videretur, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adjutorio gratiae Dei ad ejus mandata facienda, correptioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret; sed infideli calliditate supponeret, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique, Ut facilius possint; voluit credi, etiamsi difficilius, tamen posse homines sine gratia divina facere jussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum ipso adjuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere, et quae sperare debeamus, non autem ad hoc ut per donum Spiritus sui, quae didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur; charitatem autem dari negant qua pie vivitur: ut scilicet cum sit Dei donum scientia quae sine charitate inflat, non sit Dei donum ipsa charitas, quae ut scientia non inflet, aedificat (I Cor. VIII, 1). Destruunt etiam orationes, quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinae Dei resistentibus, ut convertantur ad Deum; sive pro fidelibus, ut augeatur in eis fides, et perseverent in ea. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Quod quidem Pelagius in episcopali judicio Palaestino damnari metuens, damnare compulsus est; sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur docere. In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam justorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga (Ephes. V, 27); quasi non sit Christi Ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad Deum, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Parvulos etiam negant, secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere. Sic enim eos sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda nativitate dimitti: sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista renovatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti. Nam etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen aeternam et beatam quamdam vitam suam. Ipsum quoque Adam dicunt, etiamsi non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae, sed conditione naturae. Objiciuntur eis et alia nonnulla, sed ista sunt maxime, ex quibus intelliguntur etiam illa vel cuncta, vel pene cuncta pendere.