Notitia (PL 69)

This is the stable version, checked on 21 Septembris 2023. Template changes await review.


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Notitia (PL 69)
saeculo VI

editio: Migne 1848
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 69

Notitia

Notitia (Auctor incertus), J. P. Migne 69.0392C

Notitia

69.0391C| Pelagius natione Romanus, ex patre Joanne Vicariano, sedit annos undecim, menses decem, dies octodecim. Et dum non essent episcopi qui cum ordinarent, inventi sunt duo episcopi, Joannes de Perusio, et Bonus de Ferentino, et Andreas presbyter de Ostia; et ordinaverunt eum pontificem. Tunc enim non erant in clero, qui eum possent promovere. 69.0392C| Et multitudo religiosorum, sapientium et nobilium, subduxerant se a communione ejus, dicentes, quia in morte Vigilii papae se immiscuit, ut tantis poenis affligeretur. Eodem tempore Narses et Pelagius papa, consilio inito, data litania a sancto Pancratio cum hymnis et canticis spiritalibus, venerunt ad sanctum Petrum apostolum. Qui Pelagius 69.0393A| tenens Evangelia et crucem Dommi super caput suum, in ambonem ascendit. Et sic satisfecit cuncto populo et plebi, quia nullum malum peregisset contra Vigilium.

Item adjecit Pelagius papa, et dixit: Peto ut petitionem meam confirmetis, ut si quis ille est qui promovendus est in sancta Ecclesia, ab ostiario usque ad gradum episcopatus, neque per aurum, neque per aliquas promissiones proficiat (vos enim omnes scitis quia hoc simoniacum est): sed si quis ille est doctus in opere Dei, bonam vitam habens, non per dationem, sed per bonam conversationem, jubemus 69.0394A| eum usque ad primum gradum venire. Eodem tempore ecclesiae rebus praefecit Valentinum notarium suum timentem Deum, et restitui fecit omnia vasa aurea et argentea, et pallia per omnes ecclesias. Eodem tempore initiata est basilica apostolorum Philippi et Jacobi. Quae dum initiaretur fabricari, mortuus est, et sepultus in basilica beati Petri apostoli sexto nonas Martias. Hic fecit ordinationes duas per mensem Decembrium, presbyteros viginti sex, diacones novem, episcopos per diversa loca numero quadraginta novem. Et cessavit episcopatus menses tres dies viginti quinque.