EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Notitia
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 62


AucInc.Notiti36 62 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin I. I.

Symmachus, natione * Romanus, ex patre Fortunato, sedit annos 15, menses octo, dies 26. Hic fuit temporibus Theodorici regis, et Anastasii Augusti a die X calendarum Decembriarum, usque in diem XIV calendarum Augustarum. Hic sub contentione ordinatus est uno die cum Laurentio. Symmachus in basilica Constantiniana, Laurentius vero in basilica beatae Mariae. Ex qua causa separatus est clerus *, et divisus est et senatus. Alii cum Symmacho, alii vero cum Laurentio. Et facta contentione hoc * constituerunt, * partes, ut ambo ad Ravennam pergerent, ad judicium regis Theodorici, qui dum ambo introissent in Ravennam, hoc judicium aequitatis invenerunt: Ut qui primo ordinatus fuisset, vel ubi pars maxima cognosceretur, ipse sederet in sede apostolica. Quod tandem aequitas in Symmacho invenit, * cognitionem veritatis. Et factus est praesul Symmachus.

NOTAE MARGINALES.

  • C, B, Sardus.-- B, m. 8. minus d. 4, a Coss. Paulini et Scythae, ad M. Aur. Cassiodorum Coss. --* Vide Baron. ad an. Domini 498.--* C, construxerunt. * ut ambae partes.--* C, et cognitio.

L. V. FABROTTI EX COD. FREHERI A ET B. Num. I, lin. 1, B Sardus. Lin. 2 A mens. 7. B d. 27. Lin. 13, consilium aequitatis invenit. Lin. 16, 17, A quod tandem aequitatis judicium invenit cognitio veritatis.

EX COD. REG. MAZ. ET THU. Lin. 1, S. nat. Sardus. Lin. 2, mens. 6, d. 27. Lin. 3, Theoderici (M. Theodor.) lin. 4, 5, cal. Decembris (M. Decembrium) usque in d. X cal. Augusti. Lin. 8, 9. ex qua causa divisus est senatus et clerus. Lin. 11, constit. ut ambae partes ad Rav. Lin. 12, Theoderici (M. Theodor.). Qui cum essent Ravennam ingressi, hoc jud. aeq. invenit. Lin. 16, 17, Quae aequit. invenit in Symmach. cognitionem veritatis.

EX COD. THUAN. ALTERO. Lin. 1, natione Sardus. Lin. 2, mens. 7, d. 27. Lin. 4, 5, Augusti a die cal. Augusti. Hic sub intentione, ut lin. 13, introissent Ravenn. Lin. 16, 17, quod tamen aequit in Symmachum invenit cognitio ver.

V. L. HOLSTEN. ET SCHELESTR. Symmachus natione * Romanus, ex patre Fortunato, sedit annos 15 menses * 8, dies 26. Hic fuit temporibus Theodorici regis et Anastasii Augusti a die X calendarum Decembrium, usque in diem XIV calendarum Augustarum. Hic sub contentione ordinatus est uno die cum Laurentio: Symmachus in basilica Constantiniana, Laurentius vero in basilica B. Mariae: ex qua causa separatus est clerus, et divisus est et senatus; alii cum Symmacho, alii cum Laurentio; et facta contentione hoc constituerunt partes, ut ambo ad Ravennam pergerent ad judicium regis Theodorici, qui dum ambo introissent in Ravennam, hoc judicium aequitatis * invenerunt: ut qui primo ordinatus fuisset, vel ubi pars maxima cognosceretur, * ipse sederet in sede apostolica. Quod * tandem aequitas in Symmacho invenit cognitionem veritatis, et factus est praesul Symmachus.

NOTAE MARGINALES. Codices Cass. Flor. Romualdus, Deusdedit legunt * Sardus. --* Menses VII Flor. Cas. Vat.--* Flor. et Vat., invenit. --* Flor. addit favere. --* Idem, tamen.

II. II. Eodem tempore papa Symmachus congregavit synodum, et constituit Laurentium in * Nuceriam civitatem episcopum, intuitu misericordiae. Post annos vero 4 zelo ducti aliqui ex clero, et alii ex senatu, maxime Festus et Probinus, incriminarunt Symmachum et subornaverunt testes falsos, quos miserunt Ravennam ad regem Theodoricum, accusantes beatum Symmachum, et occulte revocaverunt Laurentium, post libellum Romae factum, et fecerunt schisma, et divisus est iterum clerus. Et alii communicabant Symmacho, alii Laurentio. Tunc Festus et Probinus senatores miserunt relationem regi, et coeperunt agere, ut visitatorem daret rex sedis apostolicae. Tunc rex dedit Petrum * Alticinae civitatis episcopum, quod canones prohibebant. Eodem tempore beatus Symmachus congregavit episcopos centum et quindecim, et facta synodo, purgatur a crimine falso. Et damnatur Petrus * Altinus invasor sedis apostolicae, et Laurentius Nucerinus, quia vivo episcopo Symmacho pervaserunt sedem ejus. Tunc ab omnibus episcopis, et presbyteris, et diaconibus, et omni clero, vel plebe * reintegratur sedi apostolicae beatus Symmachus, ut cum gloria apud beatum Petrum sederet praesul. NOTAE MARGINALES. Vide Baron. ad ann. Domini 499.--* C. in Nucerina civitate.-- Vide Baron. ad ann. Domini 502.--* D, Altinae, Symmachus in synodo purgatus, * Altinensis.--* C, redintegratur.

V. L. FABROTTI EX COD. FREHERI A ET B. Num. II, lin. 2, 3, A, B, in Nucerina civitate. Lin. 14, A, B, Altnae.

EX COD. REG. MAZ. ET THU. Lin. 3, 4, post annum vero quartum. Lin. 4, 5, 6, et aliqui ex senatu m. F. et P. incriminati sunt, S. et subordinaverunt t. f. Lin. 7, Theodoricum, in utroque codice. Lin. 8, 9, Symm. Tunc occ. r. Laurentium. Post libellum Romae factum fecerunt sc. Lin. 13, sedi apostolicae. Lin. 14, Altinae civ. Lin. 18, P. Altinensis. Lin. 20-23, Ep. pr. diaconib. cunctoque clero, et plebe reintegratur Symm. cum gloria apud B. Petrum in sede propria. Eodem tempore F.

EX COD. THUAN. ALT. Lin. 2, 3, in Nucerinam civit. Lin. 13, sedi apost. Lin. 14, Altinae. Lin. 19, quare vivo episc. Lin. 22, redint.

V. L. HOSTEN. ET SCHELESTR. Eodem tempore papa Symmachus congregavit synodum, et constituit Laurentium in Nuceriam civitatem episcopum intuitu misericordiae. Post annos vero quatuor zelo ducti aliqui ex clero, et alii ex senatu, maxime Festus et Probinus incriminarunt Symmachum, et subornaverunt testes falsos, quos miserunt Ravennam ad regem Theodoricum, accusantes beatum Symmachum, et occulte revocaverunt Laurentium post libellum Romae factum, et fecerunt schisma, et divisus est iterum clerus. Et alii communicabant Symmacho, alii Laurentio. Tunc Festus et Probinus senatores miserunt relationem regi, et coeperunt agere, ut visitatorem daret rex sedi apostolicae. Tunc rex dedit Petrum * Alticinae civitatis episcopum, quod canones prohibebant. Eodem tempore beatus Symmachus congregavit episcopos centum et quindecim, et facta synodo purgatur a crimine falso, et damnatur Petrus Altinus invasor sedis apostolicae, et Laurentius Nucerinus, quia vivo episcopo Symmacho pervaserunt sedem ejus. Tunc ab omnibus episcopis, et presbyteris, et diaconibus, et omni clero, vel plebe reintegratur sedi apostolicae beatus Symmachus, ut cum gloria apud B. Petrum sederet praesul.

NOTA MARGINALIS.

  • Flor., Altinae.

III. III. Eodem tempore Festus caput senatus exconsul, et Probinus exconsul coeperunt intra urbem Romam pugnare cum aliis senatoribus, et maxime cum Fausto exconsule, et caedes, et homicidia in clero ex invidia fiebant. Qui vero communicabant beato Symmacho juste, publice qui inventi fuissent intra Urbem gladio occidebantur. Etiam et sanctimoniales mulieres, et virgines deponentes de monasteriis, vel de habitaculis suis, denudantes sexum femineum caedibus plagarum afflictas vulnerabant, et omni die pugnas contra Ecclesiam in medio civitatis gerebant. Etiam multos sacerdotes occiderunt, inter quos * Dignissimum et Gordianum presbyteros ad vincula sancti Petri apostoli, et ad sanctos Joannem et Paulum, * quos fustibus et gladio interfecerunt, et multos alios Christianos, ita ut nulli esset securitas die, vel nocte de clero in civitate ambulare. Solus autem Faustus exconsul pro Ecclesia pugnabat. Post haec omnia beatus Symmachus invenit Manichaeos in urbe Roma, quorum omnia simulacra vel codices ante fores basilicae Constantinianae incendio concremavit, et eos ipsos exsilio relegavit. Fuit autem a consulatu Paulini, usque ad consulatum senatoris.

NOTAE MARGINALES.

  • Inter quos Gordianum presbyterum dignissimum ad vincula.--* Quem fustibus et gladio interfecerunt.-- Vide Baron. ad ann. Domini 503 in fin. Manichaeorum codices exusti.

EX. COD. REG. MAZ. ET THU. Num. III, l n. 4-6, ex invidia exercere. Qui vera commun. Symmacho privatim, et publice cum inventi fuiss. Lin. 7, quin etiam sanct. Lin. 10, 11, vulnerabant: omni itaque die pugnam c. eccl. Lin. 12-21, etiam et m. sacerd. occid. inter quos Gordianum presbyterum dignissimum ad vinc. sancti Petri apost. quem fustibus, et glad. interfecerunt. Multos etiam Chris. interfecerunt, ita ut nulli esset sicuritas de clero die, vel noct. per civitatem publice ambulare. Faustus vero exconsul pro Eccl. pugn. Post haec omnia Symm. in Man. in urbe Rom. quorum omnes codices ante for. bas. const. incendio cremavit. Lin. 23, ad cons. senioris.

EX COD. THUAN. ALT. Lin. 11, in media civitate. Lin. 16, 17 ut nulla e. s. d. u. n. clero in c. a.

V. L. HOLSTEN. ET SCHELESTR. Eodem tempore Festus caput senatus exconsul, et Probinus exconsul coeperunt intra urbem Romam pugnare cum aliis senatoribus, et maxime cum * Fausto exconsule, et caedes, et homicidia in clero ex invidia fiebant. Qui vero communicabant beato Symmacho juste, publice, qui inventi fuissent intra Urbem, gladio occidebantur. Etiam et sanctimoniales mulieres, et virgines deponentes de monasteriis, vel de habitaculis suis, denudantes sexum femineum caedibus plagarum afflictas vulnerabant, et omni die pugnas contra Ecclesiam in medio civitatis gerebant. Etiam multos sacerdotes occiderunt, inter quos * dignissimum et Gordianum presbyteros ad vincula sancti Petri apostoli, et ad sanctos Joannem et Paulum, quos fustibus et gladio interfecerunt, et multos alios Christianos, ita ut nulli esset securitas die vel nocte de clero in civitate ambulare. Solus autem Faustus exconsul pro Ecclesia pugnabat. Post haec omnia beatus Symmachus invenit Manichaeos in urbe Roma, quorum omnia simulacra, vel codices ante fores basilicae Constantinianae incendio concremavit, et eos ipsos exsilio relegavit. Fuit autem a consulatu Paulini usque ad consulatum senatoris.

NOTAE MARGINALES.

  • Ad hunc Faustum exstat epistola Aviti Viennensis pro Symmacho papa tom. I Concil. Galliae.--* Flor., et dignissimum Cordianum presbyterum.

V. L. PENIAE EX COD. CAVENSI. Lin. 9, 10, caedibus plagarum afflictae vulnerabantur. Lin. 12, etiam multos sacerdotes occidit.

IV. IV. Hic fecit Basilicam sancti Andreae apostoli apud beatum Petrum apostolum, ubi fecit * tigurium ex argento, et confessionem, pensan. libras centum et viginti. Arcus argenteos tres, pensan. sing. libr. sexaginta. Oratorium sancti Thomae apostoli ex argento, pens. libr. 300. * In confessione libr. viginti. Arcum argenteum, pensan. libr. sexdecim. Confessionem sancti Cassiani, et sanctorum Prothi, et Hyacinthi ex argento, pensan. libras viginti. Arcum argenteum, pens. lib. 12. Oratorium sancti Apollinaris ex argento, et confessionem cum arcu ex argento, pens. lib. triginta. Oratorium sancti * Sosii ex argento in confessione, pens. libr. viginti. Item ad fontem in basilica beati Petri apostoli, oratorium sanctae crucis ex argento, confessionem et crucem ex auro cum gemmis, ubi inclusit lignum Dominicum, ipsa crux aurea pensan. libr. decem. Fecit autem oratoria duo sancti Joannis Baptistae, et sancti Joannis evangelistae, in quorum confessione arcus argenteos posuit, pensan. libr. triginta. * Quae cubicula omnia a fundamento perfecta construxit. Basilicam vero beati Petri marmoribus ornavit. Et cantharum beati Petri cum quadriporticu marmoribus ornavit, et ex musivo agnos, et cruces, et palmas * ornavit. Ipsum vero atrium omne compaginavit. Gradus vero ante fores basilicae beati Petri ampliavit. Et alios gradus construxit, sub tigno dextra, laevaque. Item in eodem loco episcopia dextra laevaque fecit. Item sub gradus in atrio alium cantharum foris in vulgo campi posuit, et ad usum necessitatis humanae fecit. Item et alios gradus ascendentibus ad beatum Andream fecit, et cantharum posuit. Hic fecit basilicam sanctae martyris Agathae via Aurelia in fundum Lardarum, et a fundamento cum fonte construxit, ubi posuit arcus argenteos duos. Eodem tempore fecit basilicam sancti Pancratii, ubi et fecit arcum argenteum, qui pensabat libr. quindecim. Fecit autem in eodem loco balneum. Item apud beatum apostolum Paulum, in basilica renovavit absidam, quae in ruinam imminebat, et post confessionem pictura ornavit. Et cameram fecit, et matroneum, et super confessionem imaginem argenteum cum Salvatore, et duodecim apostolos posuit, qui pensabant libras centum viginti; et ante fores basilicae gradus fecit in atrio, et cantharum; et post absidam aquam introduxit, ubi et balneum a fundamento fecit. NOTAE MARGINALES.

  • C, B, ciborium.--* C, B, et confessionem.--* C, Sossi.--* Et cubicula pos.--* Fecit.--* C, in fundo Lardario.

V. L. FABROTTI EX COD. FREH. A ET B. Num. IV, lin. 2, A, B, tugurium. Lin. 3, 4, B, 190. Lin. 4, A, B, 20. Lin. 7, A, B, 20. Lin. 13, B, S. Sossi. Lin. 30, B, in campo posuit. Lin. 34, B, in fundo Lardario. Lin. 41, 42, B, matoneum.

EX COD. REG. MAZ. ET THU. Lin. 2, Petrum, ubi fecit ciborium. Lin. 5-7, pens. lib. 60. Orat. S. Thomae apost. ex argento, et confessionem, pens. lib. 20. Lin. 9, 10, Hyac. ex argenta ornavit, pens. lib. 30 Arc. Lin. 10-12, Orat. S. Apoll. et confessionem cum arcu ex arg. pur. Lin. 12-14, Orat. S. Sossii ex arg., et confessionem, pens. lib. 20. Lin. 15, 16. ex arg. et confessionem, pens. lib. 30, et crucem. Lin. 17, 18, lignum sanctae crucis, pens. lib. 10. Fecit quoque Oratoria duo. Lin. 19, 21, in quorum confessiones ar. arg. pos. pens. lib. 30, et cubicula omnia. Lin. 23-26, cum quadriporticis m. orn. et ex musea fecit agnos, et cruces, et palmas. Ipsum V. at. omne marmoribus compaginavit. Lin. 27, 28, et alios gradus sub divo dextra lev. construxit. Item episcopia in e. l. d. l. f. Lin. 30, 31, foris in campo posuit ad usum necessitatis humanae fecit. Alios quoque gradus. Lin. 32, 35, posuit. Fecit quoque basilicam S. Agn. martyris v. A. in fund. Lardarium, quam a fund. c. f. Lin. 35-38, duos. fecit quoque basil. S. P. martyris ubi et f. ar. arg. pens. lib. 15. Fecit quoque in e. l. Lin. 39-41, abs. cui ruina imm. et post conf. picturis ornavit cameram (M., cameras). Fecit quoque matronium (M., fecit quoque et m.). Lin. 42-47, arg. Salvatoris, et 12 apost. pens. libr. 120. Ante fores vero basil. g. f. in atrium, etc.

EX COD. THUANO ALTERO. Lin. 2, ad B. P. ubi f. ciburium. Lin. 12, 13, cum arcu, pens. lib. 30. Orat. S. Sossi. Lin. 30, fores in campo p.

V. L. HOLSTENII ET SCHELESTR. Hic fecit basilicam sancti Andreae apostoli apud beatum Petrum apostolum, ubi fecit tugurium ex argento, et confessionem, pensantem libras centum et viginti. Arcos argenteos tres, pensantes sing. libras 60. Oratorium sancti Thomae apostoli ex argento, pens. lib. 300 [in confessione lib. viginti]. Arcum argenteum, pens. lib. 16. Confessionem sancti Cassiani, et sanctorum Prothi et Hyacinthi ex argento, pens. libras 20. Arcum argenteum, pens. libr. 12. Oratorium sancti Apollinaris ex argento, et confessionem cum arcu ex argento, pens. lib. 30. Oratorium sancti Sossii ex argento in confessione, pensan. lib. 20. Item ad fontem in basilica beati Petri apostoli oratorium sanctae crucis ex argento, confessionem, et crucem ex auro cum gemmis, ubi inclusit lignum Dominicum. Ipsa crux aurea pensan. lib. 10. Fecit autem oratoria duo sancti Joannis Baptistae et sancti Joannis evangelistae. In quorum confessione arcus argenteos posuit pensan. lib. 30. Quae cubicula omnia a fundamento perfecta construxit. Basilicam vero beati * Petri marmoribus ornavit, et cantharum beati Petri cum quadriporticum marmoribus ornavit, et ex musivo agnos, et cruces, et palmas ornavit. Ipsum vero atrium omne compaginavit, gradus vero ante fores basilicae beati Petri ampliavit, et alios gradus construxit sub tigno dextera, laevaque. Item in eodem loco episcopia dextra, laevaque fecit. Item sub gradus in atrio alium cantharum fori, etc. Hic fecit basilicam sanctae martyris Agathae via Aurelia in * fundum Laudarum, et a fundamento cum fonte construxit, ubi posuit arcus argenteos duos. Eodem tempore fecit basilicam sancti Pancratii, ubi et fecit arcum argenteum, etc.

NOTAE MARGINALES. Loco verborum his signis [] inclusorum habet cod. Flor. et confessionem. --* Dele marmoribus ornavit, quia redundat.--* Flor. et alii, in fundo Laudario.

L. V. PENIAE EX COD. CAVENSI. Lin. 11-13, Oratorio sancti Apollinaris ex argento in confessione pens. lib. XXX. Oratorio S. Sosii ex arg. Lin. 15. Oratorio S. Crucis. Lin. 23, 24, cum quadriporticum ex opere marmoribus orn. Lin. 29, sub gradus in ara ( fortasse legendum in arca ).

V. V. Intra civitatem Romanam basilicam sanctorum Silvestri et Martini a fundamento construxit juxta Thermas Trajanas, ubi et super altare * tigurium argenteum fecit, pensan. libr. 120, arcus argenteos 12, qui pensabant singuli libr. decem. Confessionem argenteam, quae pensan. libr. 15. Ad beatum Joannem et Paulum fecit gradus post absidam. Item ad archangelum Michaelem basilicam ampliavit, et gradus fecit, et introduxit aquam. Item ad sanctam Mariam. Oratorium sanctorum Cosmae et Damiani a fundamento construxit. Item in via Tiburtina milliario vigesimo septimo ab urbe Roma, rogatus ab * Alvino et Glafira illustribus de proprio facientibus a fundamento basilicam beato Petro in fundum Pacinianum dedicavit. Item ad beatum Petrum, et beatum Paulum apostolos, et ad sanctum Laurentium martyrem pauperibus habitacula construxit. Item ad beatum Petrum viginti canthara argentea fecit, pensan. singula libras quindecim, et arcus 22 pensan. sing. libr. viginti. Hic reparavit basilicam sanctae Felicitatis, * quae jam in ruinam imminebat. Hic absidam beatae Agnetis, quae in ruinam imminebat, et omnem basilicam renovavit. NOTAE MARGINALES.

  • Ciborium C,--* C, Albino et Glaphyra praepositis.--* Cui ruina imminebat.

V. L. FABROTTI EX COD. FREII. A ET B. Num. V, lin. 8, Gabrielem. Lin. 21, A, ruinam minabatur.

EX COD. REG. MAZ. ET THU. Lin. 1, intra civitatem etiam Rom. Lin. 3, 4, ciborium f. arg. pens. Lin. 4, 5, arc. arg. pens. lib. 10. Lin. 6-19, arg. pens. lib. 15 ad sanctos Joannem et Paulum f. g. p. ad. S. Archang. ampl. basilicam, et fecit gr. et intr. aq. ad sanctam Mariam construxit a fund. Orat. SS. Cosmi et Dam. martyrum via Tiburtina mil. 27 ab urbe Rom. in fundum Paccinianum (M., Pactinianum), rogatus ab Albino, et G. il. de pr. fac. construxit a fund. basilicam beato Petro, et dedicavit. Item ab beatos P. et P. et ad sanctum Laurentium pauper. hab. c. Fecit quoque ad beatum Petrum 20. c. arg. p. s. Lin. 19, 20, et arcus 22 argenteos, pens. s. l. 20. Hic reperavit (M., reparavit). Lin. 21, 22, cui ruina imm. Hic abs. B. A. quae in ruina erat.

EX COD. THUAN. ALT. Lin. 3, tugurium. Lin. 12, 13, Albino. Lin. 19, et arcus argenteos 22.

V. L. HOLSTEN. ET SCHELESTR. Intra civitatem Romanam basilicam sanctorum Silvestri et Martini a fundamento construxit juxta Thermas Trajanas, etc. Item in via Tiburtina milliario 22 ab urbe Roma, rogatus ab Alvino, et Glafira illustribus de proprio facientibus a fundamento * basilicam beato Petro in fundo Paciano dedicavit, etc.

NOTAE MARGINALES.

  • Exstant vestigia hujus basilicae uno milliario cis Vicovarum, vocanturque vulgo accolis S. Pietro vecchio.

V. L. PENIAE EX COD. CAVENSI. Lin. 22, 23, beatae Agnae, quae in ruina imm.

VI. Hic constituit ut omni die dominico, vel natalitiis martyrum hymnus diceretur angelicus, id est Gloria in excelsis Deo. Hic fecit coemeterium Jordanorum in melius propter corpus sancti Alexandri. Hic omni anno per Africam vel Sardiniam ad episcopos, qui in exsilio erant retrusi, pecuniam et vestes ministrabat. Hic captivos per Liguriam, et per Mediolanum, et per diversas provincias * pecunia redemit, et dona multiplicavit, et dimisit. Hic fecit ordinationes quatuor in urbe Roma per menses Decembrem et Februarium, presbyteros nonaginta duos, diaconos sexdecim, episcopos per diversa loca centum * et septem. Qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli, et cessavit episcopatus dies septem, qui etiam in pace confessor quievit. NOTAE MARGINALES.

  • Pecuniis.--* C, B, 17.

L. V. FABROTTI EX COD. FREH. A ET B. Num. VI, lin. 13, A, B, 117. Lin. 14, B. Apostoli XIV cal. Aug.

EX COD. REG. MAZ. ET THU. Lin. 1, 3, ut omni dominica die, vel n. m. hymno Gloria in excelsis Deo dic. Lin. 6 pecunias. Lin. 7, 8, per lig. et med. Lin. 8, 9, pecuniis red. Lin. 10-12, per mensem Decemb. presbyt. 92. Lin. 13-15, 117. (M. 114) qui etiam confessor in pace quievit, et sepult. est in basil. beati Petri XIV cal. Aug. etc. episc. d. 7.

EX COD. THUAN. ALTERO. Lin. 8, pecuniis. Lin. 13, 117. Lin. 14, 15, Apostoli XIV. cal. Aug. et cess. episc. d. 7, q. e. i. p. e. q. depositus sub die 19 mensis Julii.

V. L. HOLSTEN. ET SCHELESTR. Hic constituit, ut omni die dominico, vel natalitiis martyrum hymnus diceretur angelicus, id est Gloria in excelsis Deo. Hic fecit coemiterium Jordanorum in melius propter corpus sancti Alexandri. Hic omni anno per Africam, vel Sardiniam ad episcopos, qui in exsilio erant retrusi, pecuniam, et vestes ministrabat. Hic captivos per Liguriam, et per Mediolanum, et per diversas provincias pecunia redemit, et dona multiplicavit, et dimisit. Hic fecit ordinationes quatuor in urbe Roma per mensem Decembrem et Februarium, presbyteros * 92, diaconos 16, episcopos per diversa loca 107, qui etiam sepultus est in basilica beati Petri apostoli, * et cessavit episcopatus dies 7, qui etiam in pace confessor quievit.

NOTAE MARGINALES.

  • Ms. Codd., 22.--* Flor., Episcopos 127.--* Addit Flor. XIV. kal. Augusti.

V. L. PENIAE EX COD. CAVENSI. Lin. 12 et 13, episcopos per diversa loca CXVII.