Notae in duos libros/Dissertationes/III


This is the stable version, checked on 1 Septembris 2021. Template changes await review.
 II. Feuda heroicae originis esse IV - De Homero eiusque utroque poemate 

III
GIGANTUM MYTHOLOGIA
(pag. 356. n. 1).

[1] De hac gigantum traditione, quam, sacris libris consignatam, tum naturali, tum civili historia confirmavimus, prima ferme omnium fabula concepta est. Et, quia omnium ferme prima — ut piane intelligatur qua ratione, rudissimorum hominum et linguae inopia summe laborantium incertis longisque traditionibus, fabulae, sine ullo hominum consilio, quinimmo plurima naturae necessitate, sint suis tenebris involutae, ut in notis paullo infra de fabulis omnibus generatim dicemus[1], — iccirco mythologiam prolixius exequi placuit.

[2] Gigantes Terrae filii. Ipsum fabulae initium perperam positum. Nani, in errore concepti et incertis seminibus, erant ex Chao nati: at, postquam fulmine vieti sunt, se «Terrae filios» appellarunt, de quibus filiis Terra est dieta «deorum mater», ut alibi vidimus.

[3] Ingentibus corporibus, quod demonstratum. Sed posteriores poetae, ut fit in magnarum rerum traditionibus, ita auxere corporum enormitatem, ut Homerus describit in Polyphemo, qui quum mare ingressus est, Ulyssem insecuturus» pelagus regurgitavit ad litora[2].

[4] Bellum indicunt Iovi, quem affectant de caelo deiicere. At quodnam bellum cum love, quem errones impii nesciebant?

[5] Sequentes poetae hanc gigantum erronum impietatem, quia fulmine vieti sunt, bine errantes bellum fecere: quem errorem cetera, quae de gigantum bello narrant, falsa quidem, sed ex nostrae historiae veris consequuntur.

[6] Nani montes montibus imponunt. Ubi et fabulae partes perperam collocatae. Quam hyperbolem fabulae id verum fecit: quod, fulmine audito, gigantes, stimma religione perterriti, se in montanis lucis abdidere.

[7] Aquila Iovi gigantum bellum obnunciat — aquila Iovis nuncia ad homines per auspicia ab hominibus facta ad Iovem, —et aquila in eo bello Iovi ministrat fulmina. Composita duo potissima divinationis argumenta, nempe aquila et fulmen; sed id quoque etiam praepostere narratum. Nam gigantes, fulmine ab impia erronum vita deterriti, maiorum avium, quas «aquilas», ut alibi demonstravimus, prisci dixere, auspicia secuti, in lucos cum foemina quisque sibi auspicato capta concessere.

[8] Iupiter fulmine gigantes profligat. Nam fulmine eos ab impia erronum vita deterruit; et aquila et fulmine divinatio, et divinatione deorum religiones occiduis gentibus, graecis maxime latinisque, fundatae.

[9] Gigantes sub montibus consepulti. Quia, aquilas in submontanis, ubi sedes habent ac proinde nidos faciunt, secuti, quia omnes aves ad fontes nidificant, divino aquae perennis beneficio primo omnium accepto, in submontanis haesere.

[10] Gigantes sub montibus ignes evomunt. Qui submontanas incendere sylvas, in quas sive ador seu far severe. Ex horum numero Tytius cauti affixus — gigantes in montanis haerentes, — cui iecur ab aquila aeternuin voratur — qui acerrimis stimulis religionis perpetuisque stimulatur et pungitur.

[11] Homerus de gigantibus haec narrat in Polyphemo:

[12] Primum fuisse inhospitales. Nam, per montium lucos dispaiati, aliique ab aliis secreti, ut ipse quoque Homerus tradit, sua tantum curabant[3].

[13] Hinc, in admirationem feritatis, postea confictum humanis carnibus vesci[4]. Illud autem verum: naturae sponte natis victitasse; sed praepostere, cum id a gigantibus erronibus factum sit. Nam certis haerentes sedibus industria sibi fructus invenere et pasturam exercuisse, quam nos post agriculturam narravimus introductam.

[14] In uxores et filios habuisse potestatem[5]. Namque ii certas uxores et ex iis certas familias habuerunt, in quas patria exercebant imperia.

[15] Ex gigantum erronum impietate impium Polyphemum facit, ut, si eum incedat libido, cum love ipso gerere inimicitias sustineat[6]. Sed praeposteram arguit narrationem, quod vatem inter gigantes consenuisse ipse Polyphemus excaecatus memoret, qui sibi eum ab Ulysse casum cecinerat[7]. Quod significat et connubia et familias inter gigantes auspiciis et divinatione, ac proinde deorum religione, fundatas.

[16] Speluncas in montibus habitasse[8]. Quod sane verum.

[17] Fuisse monoculos[9]. Id ex lucis confictum; nam, ut in lucis aliqua ex parte caelum observarent auspicia capturi, alicubi delucarunt lucos. Et ita verum quod grammatici docenti «lucum» inde quod non luceat dictum; et tamen «lucum» a «luci», si ve ab ea parte qua luceret, appellatum. Posteriores poetae ex harum rerum ignoratione hos lucos veluti unos oculos gigantum frontibus affinxere.

[18] Ulyssem praeusta trabe Polyphemum excaecasse [10]. Haec sunt prima arma quibus primi gentium pugnarunt. Cum enim nondum ferri innotuisset usus, hastas igne acuebant; unde «praeustae sudes» celebre armorum genus barbaris mansit, ut romani historici passim memorant.


Notae

  1. Cfr. Dissertationes, XII e XIII [Ed.].
  2. Effetto non dell’«ingressus» di Poliferno nel mare, ma dell'ultimo immenso masso che vi scagliò (Od., IX, 536-42) [Ed.].
  3. Od., IX, 115, 186-7 [Ed.].
  4. Ib., 291-2, 311, 344, 347 [Ed.].
  5. Ib., 114-5 [Ed.].
  6. Ib., 273-7 [Ed.].
  7. Od., IX, 507-u [Ed.].
  8. Ib., 114 [Ed.].
  9. Ib., 382 sgg. [Ed.].
  10. Ivi [Ed.].