Notae in duos libros/Dissertationes/I


This is the stable version, checked on 1 Septembris 2021. Template changes await review.
 Dissertationes II. Feuda heroicae originis esse 

I
UNUM EX PERPETUIS HUIUS
OPERIS ARGUMENTIS
(pag. 98, n. 1).
Heroicum ius omne antiquum romanum, qua publicum, qua privatum.

[1] Et sane per hos utrosque libros id, veluti perpetuimi argumentuin, disseritur: omne ius romanum antiquum, in omnibus eius partibus, vel iis ipsis in quibus hactenus romanorum proprium putatum est, id omne ius heroicum fuisse. Heroicum, sive poeticum, romanum regnum; romanos quirites, heroes romanos; ius quiritium, ius heroicum, ex quo patres romani, ut prisci heroes, auspicia, agrum, ius, connubia, imperia, sacerdotia plebi habuere incommunicata; heroicas clientelas, in quarum parte erat ut heroes docerent ad sua asyla receptos homines fas deorum, linde romanis mansere clientelae per quas patricii plebeios docerent iura; ac proinde ius arcanum romanum heroicum quoque; heroicam priscam iurisprudentiam rigidam; heroicam antiquata severitatem poenarum; ius optimum, sive ius romanorum quiritium, ius fortium romanorum, heroicum, quo in Latium, Italiani, provincias romanum imperium prolatum est; heroicas romanorum nuptias, uxorum coemptiones; heroicam ipsam, quam romanorum dicunt propriain, patriam potestam; perpepetuam foeminarum tutelam heroicam; heroicam iustam romanam aetatem; suitatem, adgnationes, gentilitates heroicas; heroicas usucapiones, stipulationes, mancipationes ac proinde omnes actus legitimos; atque adeo priscos omnes romanos mores fuisse heroicos.

Romani gentium heroes.

[2] Quibus apud alias gentes, sive ab ipsa forma rerumpublicarum, vel libera, ut inter graecos, vel monarchica, ut inter siculos et orientales, iamdiu resolutis, aut rebuspublicis optimatium, sive heroicis regnis, vel ex libertate mixtis, ut carthaginiensium, aut meris, ut hispanorum, gallorum, britannorum, in ditionem potestatemque romanam venientibus et in provincias redactis, ac proinde omnibus suo cuiusque iure optimo per victorias mulctatis, soli ferme in orbe terrarum romani heroicos mores legibus domi, virtute foris — et ideo virtute foris quia legibus domi, — custodiere, eaque custodia communia heroum iura fecere propria, et, quia custodiendo fecere propria, romani heroes gentium fuere.


Notae