- Codex Fuldensis Nr. 112 (III. d. 13,), olim „liber sancti Martini in Wingarten“ primis foliis continet notas de Conradini expeditione Italica et electione Rudolfi regis, manu coaeva scriptas, in IV. volumine Fontium a Boehmero collectorum p. 126. primum editas[1]. Quas iterum ex ipso codice Berolinum benevole transmisso exscripsi. Auctor rerum quas memoriae tradidit non ubique satis gnarus fuit neque Ubrarius qui narrationem excepit ab erroribus cavit. Quaedam tamen habet peculiaria notatu digna.
- Addidi notas de dedicationibus in monasterio factis ex codicibus eiusdem bibliothecae Nr. 20 (II. c. 6) ei 73 (III. b. 16). quibus eae saec. XII. et XIII. inlatae sunt, partim e schedis b. m. Knust Arch. VIII, p. 624. 626. editas[2]. Codex Nr. 73. in fine etiam catalogum eorum praebet, quorum memoria in monasterio festive peragebatur, et in calendario obitus trium abbatum et monachi cuiusdam nescio qua re insignis memoriae[3], traditus est[4]. G. W.
Anno incarnationis Christi millesimo ducentesimo sexagesimo nono[5], indictione 13, Cu(o)radus rex, Cunradi regis, filii Friderici inperatoris, et filie Ottonis ducis Bawarie filius, de consilio avunculi sui Ludewici comitis palatini Reni, missis circumquaque per Theuthoniam epistolis, non paucos spe muneris illectos sibi ascivit in auxilium et circa nativitatem beate Marie cum sua expedicione procinctum movit ad Bernam[6] Lonbardicam et illic iemavit. Sequenti vero estate[7] adit Papiam et excipitur gloriose. Deinde missa legatione ad papam Clementem IIII, petit veniam, et ecclesie reconciliari et mereri anathematis in Fridericum, suum avum, superius dictum, et Cunradum, patrem suum, lati absolutionem. Qua sibi denegata, dum gratiam inpetrare se desperaret; congressibus et armis petita obtinere contendit. Tusciam utique ingrediens, cunctos terminos eius conatur incendiis et rapinis exterminare ac omnia que sedi apostolice suisve fautoribus attinebant hostili gladio devastare. Denique ipso tempore Otto-Carolus comes Provincie, frater Ludewici regis Francie, per vocationem apostolici atque consilium suscepto bello contra Meffridum dictum principem, crudelissimum virum, eius feritatem, qua contra ecclesiam Romanam se enormiter extulerat, mitigare attemptat. Is namque Meffridus filius Friderici prenominati extitit, non tamen delede soluta; qui, Cunrado, fratre suo, per quendam virum Belial neophitum, licet falsum, vocatum Iohannem Maurum toxicato[8], regnum totum Sicilie sue dicioni subiecit. Iste nimirum senciens prescriptum Ottonem-Carulum supplantacionis et deiectionis scandalum moliri sibi, ad repugnandum se animat, occurrensque eidem cum manu valida, Theuthonicorum videlicet et Ytalorum; strage magna hinc et inde facta, miserabiliter ipse princeps obcumbens, inopinate diem clausit extremum; cuius dominium cum optata palma transit ad suum adversarium. Cuius virtutem cupiens Cunradus iunior antefatus infirmare, asserens a divis suis progenitoribus proprietatis iure dictas terras ad se spectare, cum eo diro certamine congrediens, cum fere iam sperata victoria potiri confideret, agonia per castra latencia ex parte Ottonis-Caroli continuata, Cu(o)nradi partibus in fugam versis, in die sancti Bartholomei[9] in campestribus laci Anzam[10] et Albam oppidi multis milibus cesis, cruento triumpho Otto-Carolus gloriatur. Deinde dolo cuiusdam nobilis viri[11] pluries dictus Cunradus cum suo consanguineo Hermanno[12] duce Austrie Carolo-Ottoni presentatur, et ambo capitali sentencie addicuntur. Post hec oritur quiddam ridiculosum: scolaris itaque quidam, filius fabri, oriundus de Ohsenfurt[13], propter aeris distemperanciam a studio repatriare disponens, Papiam venit, ibique per stature similitudinem parificari Cunrado a quibusdam Thetonicis conicitur ac ipse esse proclamatur. Concurrit omnis populus, discere volens rei veritatem; quam callide sepelit, neque diffitetur nec confitetur illum esse aperte. Brevi effluxo tempore clam inde progrediens, paucis ei adherentibus, Turegum accedit, et morula ibidem facta, non sine magno honore colligitur et pertractatur. Ea tempestate venerabilis Eberhardus Constantiensis ecclesie presul claruit et Bertoldus abbas Sancti Galli, vir inconparabilis liberalitatis, qui et ipsi torqueri dubietate ceperant, quamvis Cunradi fuissent alumpni. Unde per internuncios, qui Cunradum familiarius noverunt, cerciorari de eius satagunt existencia; e quibus alter eum Cunradum existere perdocuit, alter vero falsum esse astruxit. Dixit enim: „Quem esse me existimatis, non sum; tamen in brevi videbitis quod desideratis“. Postremo veniens Constanciam, omne vulgus incredibili favore salvum eum recipit, et affari se ipsum episcopus secreto permittit; ac manifeste deprehendens opinionem in eo frustratam, inpuniter propter suam conscienciam omnibus delusis abire ad propria occulte concessit.
Anno Christi 1273, indictione secunda, omnes principes ad quos pertinet regis Romanorum electio necnon et alii multi nobiles et potentes ex mandato domini pape Gregorii X. in festo sancti Michahelis Franchenfurt ad creandum regem confluunt et unanimiter, semota omni disensione, Rudolfum comitem de Habesburc eligunt; quem statim Coloniensis ac alii quorum interest episcopi consecracione regali confirmarunt; qui duas filias ex coniuge sua[14] regina secum facta, filia quondam Burchardi comitis de Hohenberc, que ad annos nubiles pervenerant, habebat, quarum unam[15] Ludewicus comes palatinus Reni et dux Bawarie traduxit, cum altera[16] vero dux Saxonie[17] matrimonium contraxit.
E codice nr. 20.
Anno dominice incarnationis 1183[18], 2. Idus Nov. dedicata est hec basilica a venerabili Bertholdo Constantiensi episcopo in honore sanctae et individuae Trinitatis, specialiter vero in honore sancti Martini episcopi et aliorum sanctorum quorum reliquie in singulis huius aeclesiae altaribus continentur. In[19] principali altari be continentur reliquiae: de parapside Domini; de veste sanctae Mariae; de veste apostolorum Petri et Pauli; de corpore sancti Iohannis b.; de barba sancti Pauli; de corpore sancti Iacobi apostoli, Damasi pape, Fabiani pape et m., Laurentii m., Christofori m., Georgii m., Ciriaci m., Pancratii m., Castuli m., Eustachii m., Erasmi m., Anastasii m., Corneiii m., Pamphili m., Alexandri pape et m., martyrum; de corpore Mathiae apostoli; de capite Bartholomei apostoli; de capite Barnabe apostoli; corpus sanctorum Fabiani et Sebastiani m., Cornelii et Cipriani m., Valeriani, Thimothei et Sinphoriani; dens Mauritii; digitus Pancratii; de corpore Urbani m., Marlini episcopi; de capite sancti Nicolay; corpus sanctorum confessorum Vedasti et Amandi, Willibaldi, Wunneboldi episcoporum; dens Willibrordi episcopi; digitus sanctorum innocentum; de capite Vincentii m. Galli confessoris, Magni confessoris, Waltpurge v., Basille v., Christinae v., Luciae v., Dariae v.; de scapula Margaretae v., de scapulis Mariae Magdalenae; de ligno Domini; de baculo sancti Petri; de virga Moysi.
Ipso die dedicatum est altare sancte Crucis in honore eiusdem sancte Crucis et sancti Mauritii et omnium sanctorum martyrum. In quo continentur he reliquie: de cruce Domini; de Calvariae loco; de presepe Domini; de veste Domini; de sanguine sanctorum Marcellini et Petri, Cosme et Damiani, Victoriani m., Exuperii m., Martiniani m., Filiastri m., Anne, Christinae v., Elisabet.
Eodem die dedicatum est altare sancti Oswaldi; in quo continentur he reliquie: reliquie sancti Oswaldi, apostolorum Petri et Pauli, Mathie apostoli, Barnabe apostoli, Philippi et Iacobi apostolorum; de capite Bartholomei, Thathei; de veste sanctae Mariae; innocentum; de baculo sancti Petri; Iohannis et Pauli, Pancratii m., Ianuarii, Alexandri, Metricii, Erasti, Georgii, Christofori, Fabiani, Cornelii, Damasi, Emerentiane, Glodosinde, Nicolay.
Eodem die dedicatum est altare sancti Petri. In quo continentur he reliquie: de sepulcro Domini; sanctae Mariae; de veste apostolorum Petri et Pauli; de corpore sancti Stephani, Alexandri pape, Gaudentii m., Crisanti m.; de barba sancti Nicolay; de corpore sanctae Verenae virg., Emerentiane virg.; de virga Aaron.
E codice nr. 73.
Anno incarnationis Christi 1124, indictione 2, pridie Idus Novembris consecrata est hec capella a venerabili domino U(o)lrico Constantiensi episcopo[20]. Deinde altare a venerabili patre Hermanno huius monasterii abbate renovatum est reconsecratum ab honorabili domino Intellerio ordinis heremitarum sancti Augustini Dei gratia Buduensi episcopo in honore sancte et individue Trinitatis sancteque Dei genitricis Marie, principaliter in honore sanctorurn confessorum Leonhardi, Egidii, Cunradi episcopi ac aliorum sanctorum, quorum reliquie in eo sunt recondite: de ligno sancte crucis; Andre apostoli, et martyrum Alexandri pape, Laurentii, Blasii, Iohannis et Pauli, Primi et Feliciani, Kyliani, Vincencii, Eustachii, Antonii, Georgii, Oswaldi, Christofori, et sanctorum confessorum Martini, Aurelii, Maximiani episcopi, Augustini, Arbogasti, Galli, Theobaldi, Columbani, Marie Magdalene, Eutropie, Radegunde regine, Otilie. Facta est autem hec reconsecratio anno Domini 1277, secundo Kal. Aprilis, indictione 5, et est eius dedicatio translata in secundam feriam pasche, indulgentia 40 dierum criminalium et anni venialium usque in octavani duratura.
Diethmarus noster abbas[21]. Wernherus noster abbas[22]. Meingoz noster abbas[23]. Eberhardus presbiter. Eberhart. Einhart. Purchardus presbiter. Purchardus mo. Rodolfus. Gerbolth. Officia. Gebizo. Gerdruth. Adelheit. Gerdruth. Petrissa c. Eroldus. Adilheit. Hadewic. Ita. Heinricus. Adilheit. Berhta. Heinricus. Heinricus episcopus. Volraoth. Willebirc. Gerdrulh. Halewic. Fridericus. Conradus. Mahtilth. Mahthit. Hadewic. Adilbertus. Petrissa. Adilheit. Hailewic. Wilborch. Adalbero. Gerdrut. Mahtilth. Wernher. Sanna. Heinricus. Conradus. Heilewic. Wernher. Azala. Eberharth. Eberharth. Wernher. Coniza. Waltherus. Toticha. Benigna. Ailigga. Hemma. Gota. Hazicha. Berhtolth. Hemma. Erimbertus. Hadewic. Purchardus presbiter. Hartmoth. Liutpertus. Irmingarth. Marquardus mo. camerarius. Conradus. Einharth. Eberhardus presbiter. Marquardus mo. Marquardus. Adilheit. Adilheit. Hadewic. Heinricus. Eiligga. Eiligga. Adilheit. Hailewic. Gota. Mahtilth. Hiltiborch. Adilheit. Gerdruth. Eggiburch. Officia. Wilburch. Berhta. Christina. Heinricus. Gebizo. Wernher mo. Heinricus. Wernher. Gerhardus. Cono. Fridericus imperator. Phiiippus rex. Conradus dux[24]. Gerbirch. Conradus. Mabthilt. Mahtilt. Diemoth. Eberhardus. Heinricus. Christianus. Berhtoldus. Gerdruth. Wernherus marsalch. Mahthilth c. s. n. Wernherus. Hermannus. Heinricus filii. Wernher. Hiltigart c. Hiltigarth c. Rodigerus. Rodigerus. Gerdruth. Mahthilt. Cono. Conradus. Morhardus. Goztrut. Bernhardus. Eberhardus. Mahthilth. Albericus. Sanna. Sigiboto. Gerbirc. Fridericus. Hogo. Odalricus. Sophia. Herman. [Agnes]. Wolfradus. Adilheit. Berhtoldus. Herman. Reinboto. Wernher. Conradus. Willibirch. Folcwin. Heinricus. Odalricus. Hemma. Willibirch. Willibirch. Reinboto. Odalricus. Gerdruth. Sanna. Irmingarth. Mahthilt. Fridericus. Berhtolt. Engilger. Officia. Otilia. Conradus. Rodolf. Heinricus. Heinricus. Heinricus. Heriman. Odalricus. Wernher. Cono. Liutholt. Iudinta. Liuggart. Berhta. Mahthilt. Diemoth. Harthman. Diemoth. [Sifridus l.]. Liutholth. Conradus. Folmoth. Petrissa c. Odalricus. Willibirc. Heinricus mo. [Elisabeth]. Conradus. Heinricus dux. Mahthildis ducissa[25]. Welfo, Welfo, Welfo duces. Wulfildis[26], Iuditha ducisse[27]. Fridericus. Sophia marchionissa[28]. — Albericus. Sanna. Bernhart. Mahtilt de Bochorn. Berhta. Heinricus et Conradus. Heinricus. Heinricus. Wernherus. Hadewic. Bertha l. Hadewich. Hadewich. Odalricus clericus. Conradus l. Gerbirch c. Hediwic. Gerbirch l. Wilburch l. Fridericus l. Fridericus l. Engillindis l. Berhta. Heinric. Herman. Wernherus. Fridericus n. c. mo. Adilheit l. obiit. Fridericus l. Fridericus l. obiit. Rodolf l. Merigart. Mahtilt l. Waltherus l. Ybas l. Wernherus l. Mahtilt l. Richgart l. Elisabet. Liugart et Henricus. Cunrat. Tiu(o)ticha. Limpolt. Tiuticha. Sufia. Tu(o)ta. Irmingart. Albertus. Haeiricus. Haeinricus. Heinricus. Purchardus. Purchardus. Wltherus, Hugo con. Iudinta l. obiit. Guta.
Annotamenta
recensere- ↑ Idem hoc loco notam de Conrado rege ex cod. Sangallensi iam SS. I, p. 71. editam repeti iussit.
- ↑ Quae ille de calice pretioso excerpsil ex charta Hermanni abbatis (qui sedit inde ab a. 1266), folio ultimo inserta, sumta sunt.
- ↑ Uberius necrologium Weingartense edidit Hess, Prodromus monumentorum Guelficorum, quod etiam hanc continet notam, p. 139: Sub cuius (abbatis Meingozi) regiminis tempore turris huius monasterii constructa est.
- ↑ Haec sunt:
9. Kal. April. Cuonradus noster abbas obiil [1265?].
8. Idus Aug. Cono mon. ob.
19. Kal. Sept. Cono abbas ob. [113?].
2. Idus Oct. Dietmarus noster abbas obiit [c. 1180]. - ↑ In his temporum notis indicandis errat auctor.
- ↑ i. e. Veronam.
- ↑ mense iam Ianuario; cf. Schirrmacher, „Die letzten Hohenstaufen“ p. 353.
- ↑ Alii Conradi fratrem Henricum per Iohannem Maurum trucidatum dicunt; v. Schirrmacher p. 420.
- ↑ Potius d. 23. Augusli.
- ↑ 3 Fortasse qui nunc Celano dicitur.
- ↑ Iohannes Frangipane intelligi videtur.
- ↑ Potius Friderico.
- ↑ Cf. Flores temp. supra p. 241.
- ↑ 7 Anna.
- ↑ 8 Mechtildem.
- ↑ 9 Agnete.
- ↑ 10 Albertus.
- ↑ Cf. Ann. Weingart., SS. XVII, p. 309, ubi haec in a. 1182, ind. 1. collocantur.
- ↑ Similis reliquiarum recensio etiam in codice legitur, qui continet Annales Weingartenses, Historiam Welforum, alia; v. SS. XVII, p. 310 n.; XX, p. 456.
- ↑ Cf. Ann. Weingart., SS. XVII, p. 308. et notam ex cod. Weingartensi in bibliotheca regis Wurttembergici asservato a Stälin exscriptum, W. G. II, p. 697 n.: Heinricus dux cum uxore Wulfilde, pater Welfonis nostri, veteri monasterio funditus deposito, novum speciosum fundatum cepit exstruere anno 1124.
- ↑ c. a.1160–1180.
- ↑ c. a. 1181–1188.
- ↑ c. a. 1188–1200.
- ↑ Frater fortasse Friderici I.
- ↑ Uxor Heinrici Leonis.
- ↑ Uxor Heinrici Nigri.
- ↑ Filia, ut videtur, Heinrici Nigri, uxor ducis Friderici II.
- ↑ Filia Heinrici Nigri, uxor Leopoldi marchionis de Stira.