EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Notae
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Notae (Goldastus), J. P. Migne

PROOEMIUM.

(0295A) Prisci illi Christiani suorum scriptis Patrum ita erant addicti, ut gentilium libros non modo non contrectarent, sed velut a rebus vetitis sacras manus abstinerent. Ideo ergo monachos existimo in hac institutione barbarissimos factos, quia nihil ex illis unde bonarum litterarum elegantia petitur, vel audiverunt vel viderunt. Sed Biblia in semi-Latinum sermonem conversa, et balbutientes in ignara lingua scriptores; sed streperas Graecorum vernaculorumque verborum inflexiones, pace illorum liceat dixisse, primi omnium sapientiam perdiderunt; quam ut in avita possessione remorarentur, majorum gentium Patres satagebant. Exstant Basilii et Augustini scripta de legendis gentilium libris; sed frustra: idcirco aliam viam institerunt, eos scriptores, qui praeceptis sapientiae animos hominum componunt, Christiani nominis praescriptione commendandi; quod in Seneca legimus, Claudiano et Pythagoricis (0295B)an Stoicis factitatum, quorum D. Hieronymus sectam religioni simillimam Christianae censet. Alii dicta factaque meliora quae sententiarum ac proverbiorum facie Christianis obtruderent, promptare laborabant. Cujusmodi proverbiorum vetustissimus Codex penes nos servatur, ex Ovidio, Virgilio, Horatio, Lucretio, Statio, Lucano, Juvenali, Persio, aliis excerptis. Exstitere item alii qui ex veterum dictis, veluti coementis et materia, libros suos, tacitis architectum nominibus, exaedificarent; tacitis, quippe invisis. Eo in genere Columbanus praecluet, cujus farraginem et quodammodo quasi consutum centonem damus. Fraus non impia, ab fine ubi laudatur in quem frausus est: tangit in ea ad Hunaldum epistola: nam prolatis Horatii versibus, subjicit: Hos ego versiculos misi tibi saepe legendos; scilicet invisos fuisse sibi, unde Hunaldus peteret, Horatii libros. Haec vana religio, an verius certius superstitio, praeter Britannos, plorasque gentes incesserat; (0295C)namque illis boni in utraque lingua scriptores et adultis lectitabantur, et pueris in schola proponebantur. Franci, imperatore Carolo, ea demum liberari coeperunt, Joannis, Clementis et Alcuini opera atque magisterio. Ab his ex Britannia optimi quique libri advecti importatique: ex poetis, ut rem loquar, Virgilius, Ovidius, Horatius, Juvenalis, Persius, Lucanus, Statius, Nemesianus, Calpurnius, Maximianus, alii. De Val. Martiali, an Lupi et Hincmari evincant testimonia, merito addubites; cujus, peraeque caeterorum, ad imitandum Francis propositum exemplar, majori quod utinam felicitate quam studio: nam quod Patres illi raro ea quam dixi de causa fecerunt, id isti in consuetudinem vertere. Quin solemne quibusdam ab hoc aevo, ut suis versibus adderent semper aliquem ex poeta antiquo, itaque rithmum conficerent. Ejuscemodi lusus dicitur cuidam Raimundo usitatus fuisse, cujus versus circumferuntur. Exemplar vide: Ut mens se videat posita caligine fumi, (0295D)Quis vetat apposito lumen de lumine sumi? Quod si perfecte nequeo res edere cunctas, Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas. Nobilior imitatio fuit et magni aestimata, quam apud (0296A)Graecos Eudoxia quae Homerum, apud Latinos Proba Faltonia, quae Virgilium expressit, instituerunt; Quibus Isidorus adjungit Pomponium quomdam, qui inter caetera styli otia Tityrum in Christi honorem composuit, similiter et Aeneidas, Etymolog. l. I, c. 38. De Proba idem de Viris illustr. c. 5; Honorius, c. 43; Sigebertus c. 52.

IN EPISTOLA AD HUNALDUM.

Vers. 2. Menses volvuntur in annis. Q. l. et anni, minus recte. In Monost.: Nostrum nec tempus in annis.

3. Labitur in senium. Imitatio veterum. Ovidius VI Fastor.: Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis. Ausonius Epigramm.: senescimus; effugit aetas. Fortunatus lib. VII: Tempora lapsa volant, fugitivis fallimur horis, (0296B)Ducit et in senium lubrica vita viros. 4. Perpetuam l. c. vitam. Aeternam, perpétuelle. Lexicon Graeco-Lat.: Ἀίωνιος sempiternus, aeternus, perpetuus, etc. Salomo Constantiensis, Lexico: Perpetuum, perenne, aeternum, immortale, sempiternum. Valerianus Cimelensis, de Bono disc. : . . . praejudicium perpetuae mortis excludere. Dicitur et perpes, et comperpetus, Prudentio, Apotheosi.-- Perpetuitas, aeternitas, perpétuité. Idem Salomo: Perpetuitas ad angelos vel ad animum pertinet; sempiternitas vero ad Deum. Perpetuare, aeternare. Ennius annalibus. lib. IX de Romanis; libertatemque ut perpetua? sint maxime. Arator Hist. apost. lib. I: His est tibi, Roma, catenis perpetuata solus. Malthaeus Vindonicensis in Tobia explicat Columbanum: Vitam perpetuat, futurum praestat honorem. 7. Ardet avaritia caecaque cupidine. Epist. seq. (0296C)caecaque cupidine rerum. Raymundus Astucius libro de hominis Pugna: Ligat omnes caeca cupido. Apud Horatium, lib. I, ep. 1, legitur: Fervet avaritia miseroque cupidine pectus. Ubi Glossis cupido pro amore exponitur in pervetusto Schobingeri Ms. 9. Vilius argentum est auro. Ex Horatio d. epist. 1, ad Mecaenat. 10. Summa quies nil velle super. Ex Prudentii Psychomachia, super absolute positum. Salomo in Lexico: super interdum, aut nimium, aut satis accipimus. Dositheus lib. I, super pro insuper et amplius. 16. Da veniam dictis. Imitatio Ovidiana: Da veniam vitiis, etc., de Ponto. IN EPIST. AD SETHUM. 2. Dicta Columbani. Monita, παραινέσεις. Ad Hunaldum: Ut mea dicta tuis admittas auribus, oro. (0296D)Lucilius, lib. XXVII: Cognoscas simul et dictis animum attendas, rem,

Ita hunc versum putavi reponendum, qui vulgo impolitus et ἅμετρος circumfertur.

(0297A)Ovidius, III de Arte amandi: Haec quoque pars dictis erudienda meis Ita v. q. c. et Ms. Pauli Stephani. Gratianus ita Sententias Isidori vocat dicta, XXIII, quaest. v. CXX, ex dictis Isidori, et dist. IX, CII. Ex verbis Isidori. Verba sunt proverbia, γνῶμαι. Hinc veterum sapientum de moribus libri proverbia indigetata. Proverbia Salomonis, proverbia Senecae, proverbia Publii et Laberii, proverbia sancti Evagrii abbatis, proverbia Varronis, qui magno in Sopholog. et auctori Destructorii vitiorum. Pharo vel Faro, interim Baro; proverbia sapientum, proverbia veterum poetarum, proverbia M. Seilonis. Ad eum significatum Cyrillus episcop., auctor non nauci, fabularum suarum ἐπιμύθια inscripsit proverbia apologetico quadripartito. M. Odo praefat. in Moralem philosophorum: mihique ipsi fas erat, quae vel ab his (Tullio, Seneca, etc.), vel ab aliis audieram, eorum proverbiis interponere. Proverbia sapientum Demetrio, non illi Phalareo, (0297B)ut titulus mentitur, at Graeculo cuidam scholastico ἀποφθέγματα Sotiadi ὑποθῆκαι; Ausonio sententiae, vulgo γνῶμαι σοφῶν; Aristobulus praefat. Galeomyomachiae: Ἀδελφαὶ γὰρ ἀλλήλοις εἰσὶ παροιμίαι, καὶ γνῶμαι, καὶ ὑποθῆκαι, καὶ ἀποφθέγματα.

3. Sermonis honesti. Καλοῦ, elegantis et ornati. Saepe ita Plautus, Terentius, Cicero. Adversatur inepto. Symposius praefat. Aenigmat.: Tum verbosa cohors studio sermonis inepti. 5. Vive Deo fidens. In Monostich. pro sequendo legitur secutus. Ad sensum, hili non interest, utromodo legas. 6. Dum tempora certa salutis. q. l. cepta. praeter sententiam. Beda de Die judicii: Spernere tu noli veniae tibi tempora certa. In Monostich.: (0297C)Dum tibi vita viget, lacrymis mala crimina purges. Etenim ab hac vita omnis veniae spes peccantibus denegata est. Auctor de Contemptu mundi, quem Focaudus Monierus annos ante 68 publicavit: Et nunquam redit huc, qui semel iverit illuc: Nec prece, nec pretio rerum spatione dierum Solvitur illorum de carcere suppliciorum. Ite nunc, mortales, et spem in reculis vestris ponite. Parate bona aliorum opera, emite indulgentias, purgationes, alia: quid jam? Ignis et tormenta. 7. Tempus et hora volat. Versus poetae veteris; sane ad imitationem scriptus. Sil. Italicus, lib. XV: volat hora rapitque. Ita vers. 100 Seneca Hippolyto: Volat ambiguis mobilis ales hora. Ovid. lib. I Elegiarum ex v. l. Pauli Stephani: Labitur occulte fallitque volatilis aetas(0297D) 10. Nec te sollicitet. Ex Prudentii Psychomachia. Circumflua. Curtius lib. VIII: Insatiabilis avaritiae est, adhuc implere velle quod jam circumfluit. 13. Dociles magistri. Διδακτικοὶ seu διδασκαλοί. Salomo in Lexico: Docilis, eruditus. Isidorus synonymis: Docilitas est prudentia erudiendi imperitos, pro eodem docibilis. Placidus Glossis: docibilis pro docilis creditum. Dicimus enim utrumque indocibilis et docibilis. In vetusto Pontificali: Eligimus presbyterum apostolica et ecclesiastica disciplina imbutum, fide catholicum, natura prudentem, docibilem. etc. Interpretatur Benedictus abbas in Regula: doctum lege divina, ut sciat et sit unde proferat nova et vetera, ex II Pauli ad Timotheum II, ubi διδακτικὸν vetus interpres reddidit docibilem. Quae verbi notio rarissima quidem est, sed ad veterum imitationem tradita. Pylades Glossis verbo docibilis: Verbalia in Bilis a verbis absolutis venientia significant actionem et aptitudinem agendi; ut risibilis, id est, aptus ridere; (0298A)gressibilis, id est, aptus gradi. Exempla ex Patribus adtexemus. Prudentio obliviale poclum, hym. VI Cathem.; πόμα ληθαῖον, Synesio. Eidem excruciabile exitium, βασανίζων, peri Stephan.; qua forma exitiabilis dies Plauto pro exitioso. Et alibi: crux triumphalis: θριαμβευτής. Ambrosio belli triumphales duces, hym. de apostolis. Gunthero suasibilis vox, lib. I; πειθανὸς, persuasibilis, Quintiliano. 21. Vexant incommoda carnis. Innocentius III Papa, de Vilitate condit. hum., quae sint haec incommoda recenset: Senex facile provocatur (inquit), et difficile revocatur: cito credit, et tarde discredit: tenax et cupidus: tristis et querulus: velox ad loquendum, et tardus ad audiendum: laudat antiquos, et spernit modernos; vituperat praesentia, et commendat praeterita: suspirat et anxiatur; torpet et infirmatur. Audi poetam: Multa senem circumveniunt incommoda. (0298B)Versus est Horatii ex Arte poetica. 25. Sic baculo nitens artus sust. inertes. Senes enim baculis gressus adjuvant. Ovid. VIII Metamorphos.: Membra levant baculis, tardique senilibus annis. Tit. Calpurnius, eclog. V: Aspicis ut nobis jam dudum mille querelas Afferat, et baculum premat inclinata senectus. Seneca, Herc. fur.: Iners senectus adjuvat baculo gradus. Vide si hunc locum habuit ob oculos Columbanus. Certe ambo ludunt in veriverbio. Inertes existimant dici quasi sine artubus. Artus inertes est Hellenismi quaedam species, ἄρθα ἄναρθρα, sicuti φίλος ἄφιλος, χάρις ἄχαρις. 30. Ditis quid prandia mensae. Papias Gloss.: dis, dives, opulentus. Salomo Lexico: ditis, divitis, singulari numero. Dites, divites, plurali numero. Infra (0298C)ad Fedolium: ditia regna. Idem Salomo: ditia dona, ditissima dona. Ex Statii versu: ditia dona dabis, quem laudat Priscianus lib. VI. Iterum Salomo: ditior, plus dives, ditiorem, divitiorem, ditias, pro divitias priscos dixisse observavit Titius, Controvers. lib. IV, cap. 18. 34. Vanosque refutat honores. Salomo Lexic.: refuto, recuso. In Hermeneumatis: refutat, repudiat, respuit. Cicero pro Rabirio: Non modo non aspernari ac refutare, sed amplecti etiam et augere debetis. Sallustius in fragment.: se regibus devovent, et post eos vitam refutant. Apud Servium et Philargyrium in IV Georg. historiae ignari, qui aliter hunc locum interpretati sunt. Amoenus Enchiridio: Aestimat accipiens viva, et terren refutans. Auctor de Contemptu mundi: . . . . . Sed non mea dona refutes. (0298D)Glossae anonymae: Sarabaitae lingua Aegyptiaca, in Latino dicitur Rennuitae, qui refutant abbatem habere, Hieronymus in Agone: Pro me sudasti sanguinem pretiosum, non me refutes. 37. Semper avarus eget. Hemistichion Horatianum lib. I, epist. 2 ad Loll. Auctor de Contemptu mundi: Semper habere parum Flaccus testatur avarum. Ob oculos indubie verba Columbani habuit. 38. Crescit amor nummi. Versus Juvenalis, satyr. XIV, quem et auctor de Contemptu mundi, et Raymundus Astucius, libro de hominis Pugna, cap. contra usurarios, transcripsere. Ovid. I Fast.: Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi. Sulp. Servastus: Crescenti nummo si mage cura subest.(0299A) 41. Dum sese nescit amare. Juvenalis satyr. XII. de Avaro: Nec amet quemquam, nec ametur ab illo. 42. Servat cui. Habacuc II, vers. 6, 9 et 10. 47. Marsuppia replet. Salomo in Lexico: Marsuppium, sacculum pecuniae. Fuit iste Salomo ex illustri et vetustissima Ramsuvagiorum familia. Fundamenta jecit oppidi amoenissimi, quod ab se Cellam episcopi nuncupavit, S. Galli inter et Constantiam; utriusque enim sceptra regebat. Abest id oppidem ab arce Ramsuvag. haud semilapide longius in cujus proxima vicinia in dias luminis hujus oras primum exorsus sum; quae causa est quamobrem saepius laudo, nec sine affectu, qui quidem et inter divos relatus sit, cujusque familia familias tangat nobis adjunctas. Lexicon illud ex variis variorum scriptorum Glossis compilatum ante hos DCCC et plures annos. Quo in negotio opera atque magisterio praeceptoris Isonis, ut testantur, usus est: nec non Notkeri et Tutilonis, (0299B)virorum doctissimorum. Sed ad Columbanum, an is locum hunc Varronis expressit; et potius marsuppium domini exinaniunt, quam replent? L. III de Re rust. cap. 16. 49. Pascere fruge cavallos. Ad Fedol.: Pascere pingui farre cavallos. In Hermeneumatis: Cavo, caballus. Virgilius (an Juvaviensis episcopus in divos relatus?) Glossis apud Salomonem: Cabonem, equum castratum, quem nos caballum dicimus. Uguitio: Caballus a cabo dicitur diminutive, id est, vilis equus. Papias: Caballus dictus, quia ungula terram cavat, vel a cavis pedibus. Ex Isidoro, lib. XII cap. 1 Etymolog. Joannes Januensis ex Glossis vet.: Cabiare, id est, perforare, a cabo dicitur. Cabo, id est, equus, a cavare, quasi cavo.

50. Volvit sub pectore curas. Fabric. doluit, pessime. Salomo, voluit, cogitat. Virgilius Gloss. volvit secum, flagitat secum. Placidus Gloss.: volvere, (0299C)cogitare, disponere, pati, tolerare. In Hermeneum.: volvit, pectore cogitat. 55. Nigri reserantur limina Ditis. Matthaei XIX, 25 et seqq. Infra Fedol.: Et reserari nigra feruntur limina Ditis. Quo pacto Theognis in Sentent. Εἰς ᾅδου δῶμα μέλαν κατέβη. Niger, ditis. Ovid. lib. IV, Metamorph Ubi sit nigri fera regia Ditis. Virgil. Aeneid. VI: Noctes atque dies patet atri janua Ditis. Seneca, Agamemn.: Qui vultus Acherontis atri, etc. Statius, lib. II Thebaid.: Nigrique Jovis vacua atria ditat Mortibus. (0299D)Lexic. Graeco-Lat. Πλούτων, Ditis. Salomo: Jovi Stygio, Diti. Idem: Diti, inferorum deo. Uguitio Gloss. Dis, ditis, id est, Pluto, a ditando, quia nostris mortibus orbem suum ditat. Solet ut plurimum addi pater. Philoxenus Gloss. et Salomo: Dis pater, ditis qui et Pluton, quem poetae regem inferni fuisse fallunt, leg. volunt. Antiquitus Dispiter, quod cum grammatici nequirent capere, mutarunt in Diespiter, ut multis rerum argumentis alibi evinco. 56. Pauperibusque piis. Matthaei V, 3; Luc. VI, 20; Jacob. Epist. cap. II, 5. 57. Temnere divitias. Lucae XII, 15 et seqq. 58. Quisquis amat Christum. Joannis XIII, 15 et 21. Infra in Monostich. 61. Cecinit vox talia vatis. Quis iste vates seu poeta fuerit scire non liquet. Testatur ill. Scaliger hos versus in veteri scheda Jacobi Cujacii reperisse, quasi ex justo opere forent excerpti, Auson. lect. I, II, cap. 29. Non esse Ausonii recte indicavit, non Prisciani. Quippe quos postremos poetas aut non legisse videtur (0300A)Columbanus, aut non vidisse. Et primam autem publicationem non Scaligero acceptam, sed vero Georgio Fabricio debemus, viro de re litteraria praeclarissime merito. Is princeps inter Christianos evulgavit poetas. Inde in S. S. Patrum bibliothecam conjecit Magarinus de la Bigne: a quo Canisius accepit Henricus. Erroris in eo funis ducta, quod ad Hunaldum retulere quae Setho missa fuit. 63. Cum tempore cuncta trahuntur. Imitatur Maximianum in Eleg.: Cuncta trahit secum vertitque volubile tempus. In quem versum menda irrepsit, quae luen la. Nam pro vertit, legendum est verrit, ut τῷ trahit respondeat. 64. Alternant elementa vices. Fabricius alimenta vices perperam. Rusticus Helpidius de Christi Jesu benef.: conservant elementa vices. Arnulphus Lexoviensis de innovatione vernali: Alternant et opus et opes elementa vicissim. (0300B)Gloss. vet. alternandis, alternis vicibus.

66. Tempora sunt florum. Scaliger legit et distinguit, noctesque vicissim. Tempora, sed florens retinet sua t. m., dissentiente nostrorum Codicum fide.

68. Tempora gaudendi. Ex divinis Salomonis praeceptis Ecclesiastae cap. III. Ergo Christianus fuit nic poeta et Salomonem legit; non affirmo, sed conjicio; confer, et dices me conjectorem. 71. Ver, aestas. Citat Hieronymus, quasi ex veteri poeta, commentar. in Ezechielem, quam observationem principi jureconsultorum Jac. Cujacio debemus. Epigram. lib. IV, exstat versus ad hujus exemplar factus: Ver, aestas, autumnus, hiems, sunt quatuor anni Tempora . . . 72. Omnia cum redeunt. Hunc versum Scaliger non habet, sed superiores tantum decem; haud scio ejus lem sit poetae, an alterius e vetustis, nam Columbani (0300C)non est. 74. Atque domum luctus. Salomo Ecclesiast., cap. VII, 2. IN EPIST. AD FEDOLIUM. 8. Obsequiorum debita. Salomo Constantiensis: obsequia, officia, beneficia, gratiae, memoriae. Agraetius: consequimur studio, obsequimur officio. Quae, uti caetera, Isidorus transcripsit. Different. lib. II. Afranius Privigno: quam mihi sit grata ipsius obsequela. Basilius episcopus Ammonit.: Quod circa nos parentum fiat obsequium, Christi est beneficium, qui parentes nobis antea praeparavit, quorum obsequio nutriremur. 10. Nam velut aestu. Pro aestate posuit contra differitatem Fontonis, non tamen sine exemplo. Eustenius descript. IV tempestatum: Ac Cereris donis horrescunt arva per aestum. Vitalis earumdem descript.: (0300D)Falciferamque deam falces remorantur in aestu. Ubi ex duobus monasterii Ms. aptius legeretur messes. Nam messes dicuntur Cererem retinere, non falces. Guntherus Ligurini lib. I: Aestibus aut mediis audisse tonitrua dicat.

16. Laetificabit pagina. Epistola. Strabo ad Fulgentium: Quin potius monuit sancti quod pagina Pauli. interdum significat librum. Prudentius hymn: Corde natus: Quem Prophetarum fideles Paginae spoponderant. Est hic Prudentius, non Aurelius ille clemens, vir consularis et mellitissimus: nec Tricassinus ille episcopus, sed praeceptor, quomodo mihi persuadeo, Walafridi Strabi, abbatis Augiensis. Doctus id dico ab ipso Walafrido.(0301A) 20. Munera gazae. Cyrillus Lexico Scripturae: Γάζα, ὕπαρξεις. Γαζοφυλακε ον, θησαυροφυλακεῖον. Salomo Lexico: gaza, thesaurum. Gazae dicuntur divitiae, lingua Persarum, a Gaza, oppido Graecorum, in quo olim Persarum rex divitias congesserat universas. Gazofilacia in Ezechiele cellulae parvae sunt, ubi thesauri reconduntur. In veteri vero translatione pro gazofilacia, pastoria habetur. 24. Quod sapientum lumina caecat. Moyses Exod. XXIII, 8; Deuteron. XVI, 19; Salomo Proverb. XII, 11. et XXVIII, 19; Syrac. XX, 29, et XLI, 16. Alexander, poeta vetus: Muneris arguitur accepti censor iniquus: Munus enim a norma recti distorquet acumen Judicis, et tetra involvit caligine mentem. Claudianus alicubi: Insidiosa tuos alienent munera sensus. Unde id discas licet, lumina μεταφορικῶς de intellectu dici, quo pacto videre est intelligere; scilicet oculos (0301B)esse lumina, Alexandro acumen. Salomo: Lumina. Oculi ideo dicuntur lumina, quod ex his lumen manat, vel quod initio sui (leg. intrinsecus) clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam visui praeponendo refundant. Scribit Augustinus in Joann., usitatum fuisse apud veteres jurandum: Sic vivant lumina mea; Graecis φάη ἀντὶ τῶν ὀφθαλμῶν. Homerus Odyss.: Κύσσε δὲ μὲν κεφαλὴν, τὰ ἀμφω φάεα καλά. Videndi Eustachius et Didymus. Synesius hymn.: Σὺ δὲ λάμψων, άναξ ἀναγωγὰ φάη. 26. Ignis flamma. Hebraeis solens est conjungere voces idem significantes. Osea cap. VII, 6: mane ipse succensus quasi ignis flammae. Imitati eos qua Graeci, qua Latini, ἐν φλογὶ πυρός. Actor. VII, 30. ἐν πυρὶ φλογὸς, II ad Thessal. I, 8. Iter viae Lucretio et Apul., tela sagittae, aura aeris, etc., eidem Apuleio. Jura legum Columbano paulo post. 30. Carmina multis suggerit. Columbanus infra: (0301C)Suggero vanas linquere curas. Salomo in Lex.: suggerit, suppeditat, subjicit, praebet, subministrat, exhibet, largitur, praestat, ministrat, aut insinuat. Interpretatio sermonum de Regulis: suggestionem, supplicationem, indicationem, suffragationem. 37. Exstitit ingens causa malorum. Res est proletaria, videndi Orpheus, Apollonius, Flaccus, et Catullus in Argonaut. Dares Phrygius, de Excid. Trojae; Justinus lib. XLII; Apollodorus Atheniensis; lib. I, biblioth.; Eusebius Chron.; Augustinus de Civ. Dei, lib. XVIII, 13.; Nicephorus Callistus, Eccles. hist., lib. VII, cap. L.; Graeci scholiastae passim, cum maxime Aeschyli, Sophoclis, Lycophronis et Pindari. Columbanus velut rem gestam Fedolio proponit. Fabulam interpretantur Palaephatus περὶ ἀπίστων, Diodorus Sic. lib. V, Plinius, Strabo, Hyginus, et Albricus in deorum Imaginibus. 39. Aurea pellis. Plerisque aureum vellus; Manilio (0301D)auratum vellus; Catullo aurata pellis; Propertio aurea lana; Ovidio Phryxea vellera; Apollonio χρύσειον κῶας; Callist. χρυσόμαλλον δέρας. In tribus libris mss. constantissime legebatur ariete, quod ab sciolo correctore est, ne ignorasse videretur pellem fuisse arietis. Locum proverbio dedit, apud Graecos κιριὸς χρυσόμαλλος; Latinos ovis aurea, quae Euphorbo pecus aurea, de Signis coelestibus. Relatus enim inter sidera, pariter Helle, sidus infaustum navigantibus. Theodolus, eclog: Triste mari vectis Hellae respectus in astris. Ita reposui, cum vulgo legeretur Helenae. Exemplo inepto, nam illa Ponto nomen dedit, non alio atque Icarus casu. 44. Tribus deabus. Junoni, Palladi et Veneri, propter pomum aureum in coenam ab Eride missum, cui inscripserat: Η ΚΑΛΗ ΛΑΒΕΤΩ. Auctor Lucianus Dialog. Panop. et Galenes. Consulendi Dares Phryg. (0302A)de Excid. Trojae; Euripides Hecuba et Troiad. Ovid. epist. Paridis; Strabo lib. XIII; Augustin. de Civit. Dei, lib. III, cap. 25; Cyrillus Alexandr. praefatione ad Evoptium contra Theodor. Cyri, Coluthus in Helenae raptu, praeter alios multitudine innumerabiles. Tanhuser, eques Germanus proinde doctus atque strenuus, carminibus et fabulis apud nos concelebratus. Addam verba antiquitatis Germanae gratia. In eleganti et aureo carmine: Venus ein apsel wart gegeben Dauon hub sich michel not Darumbe gab Paris sin leben Da lay och Menelaus tot.

46. Populavit. Inflexio antiquaria, nec infrequens huic aevo. Salomo: populant, auferunt, praedantur. Cicero de iis quae pluribus modis dicuntur: afflixit, prostravit, oppressit, elisit, evertit, populavit. Libellus est non ineptus, nec nuperi scriptoris. Ciceroni ascribunt tres vet. Cod., et Salomo in Lexico. Accius (0302B)Astyanacte: qui nostra per vim patria postulavit bona. Caecilius Asoto: jamdudum depopulat macellum. Similiter Plautus et Virgilius, quosque notarunt Marcellus, Diomedes, Priscianus et Eutyches. 49. Dorica pubes. Salomo: Dorica castra, Graecorum castra. Dorica una est de linguis Graecorum, quam habent Aegyptii et Syri. 53. Impia quippe Pygmalionis. Qui Sichaeum patruelem ante aras occidit. Virgilius I Aeneid.: . . . . . Ille Sichaeum Impius ante aras atque auri caecus amore Clam ferro incautum superat, etc. Adeundi Servius, Tib. Donatus, et Sabinus, Justinus lib. XVIII, Lupus Ferrariensis epist. 34 ad Alcuinum. 57. Sic Polydorum hospes avarus. Polymnestor, Virgil. III Aeneid., Euripides Hecub., Plutarchus Parallel. 64. Non Jovis auri. Paret Columbanum antiquitatis (0302C)fuisse apprime studiosum, qui perpetuo vetustescat. Enim Jovis in casu recto cascum est, Caecilio, Accio, Ennio, usurpatum. Tamen inveterare Casellius Vindex studuit eumque secutus Priscianus lib. VI. Suidas: Ἰόβις παρὰ Ἰταλοῖς ὁ Ζεύς. Uguitio Gloss. A Juvo dicitur Jovis, hujus Jovis, et Jupiter Jupiteris vel Jupitris; antiquitus enim ita declinabantur nomina ista. Imperite a Juvo, quod est ab Hebraeo , Jehova, ea crasi qua et Josua pro Jehoschua, et Judaeus pro Jehudaeus. Nec Jupiter est juvans pater, verum Jovis pater, Graecis Ζεὺς πατήρ: ad quod exempli Marspiter est, Mars pater; Dispiter, item Dis pater. Veteres quidam Christiani, considerata nominis vi atque dynami, ab eo non abhorruere. Inscriptio Romana: QVI SE QVIETIORI. S. PERFECTIORISQVE VITAE DESIDERIO. EX. NEGOTIIS. CIVILIBVS. IN. QUIBVS. FVERAT. CVM LAVDE. VERSATVS. JOVIS. OP. MA. BENEFICIO. DVCTO. HIC. IN. SPE. RESVRRECTIONIS. QUIESCENTI. LOCVS. PVBLICE. DATVS. EST. Apud Gruterum (0302D)pag. 1050. 65. Fluxit in imbre. Ansa duplex huic fabulae, vulgaris et philosophica. Illa ex communi loquendi consuetudine nata, cum multas divitias imbres appellamus; imbres aureos dixit Cresconius Corippus, poeta non inelegans. Synesius hymn.: Μή μοι χθονίους Ὄμβρους ἀφθόνου Κρίνειας Deinde Jovem multi ex philosophis, praesertim Stoici, arbitrati sunt aera, quo de imber aut pluvia decidit. Hinc Jupiter pro imbre. Virgil. II. Georg.: Et jam maturis metuendus Juppiter uvis. Habes figmento argumentum. Nempe Jupiter, qui Danaen auro corrupit, mutatus in imbrem aureum, fingitur quia pluvia generatur in aere. Quae causa cur Ζεύς χρυσορόης Hedillo appellaretur apud Athenaeum lib. VIII, qui vulgo Ὄμβριος et Ὑέτιος, Latinis Pluvius. Meminit fabulae Cyprianus quoque epist. II, ad (0303A)Donat.: exprimunt Jovem illum suum nunc aureo imbre defluere. Videndus Donatus in Terent. Eunuch., act. III, scaen. V, cujus versum Augustinus laudat Confession. lib. I, cap. 15: παρῳδιάζει Servastus in Catalect.: Sic quondam Acrisiae in gremium per claustra puellae Corruptore auro fluxit adulterium. Et Theodolus Eclog.: Etiam tecta super madidus stillavit adulter Virginis in gremium, Danaen corruperat aurum. 66. Sed quod adulter. Eamdem μυθολογίαν, extra modo memorato, tradunt Horatius lib. III, od. 16; inibi Acron et Porphyrius; Ovid. III Amor. VII; Paulus Silentiar. in Anthol.; Epiphanius Ancorato; Lactantius lib. I Institut.; Augustin. de Civit. Dei, lib. XVIII, cap. 13; Natalis comes, lib. II, cap. 1; Pet. Victorius, Var. Lect. lib. I, cap. 15. 70. Juraque legum. Cyprianus dixit jura legesque, epist. II. ad Donat.: Videre contra jus legemque (0303B)nascendi patientiam incestae turpitudinis elaboratam. Ita ex v. l. Achonensi restituendum puto. Cato apud Carisium, lib. I: jurum legumque cultores Plaut. Epid. act. III, scen. 6.: . . . . . Qui omnium Legum atque jurium fictor conditor cluet. Corn. Severus in Obit. Cicer.: Vindex ille fori, legum jurisque togaeque. Ita vet. lib. apud Senecam Pat. Suasor. lib. I, Guntherus lib. I: Vindicet et tantam juris morumque ruinam. 71. Fasque fidesque. Aliis jus fasque formulam notavit Savaro musteis ad Sidonium comment. lib. II, epist. XIII. 72. Perfida conjunx. Eriphyle Sulp. Servastus: Sic latebras Eriphyla viri patefecit, ubi aurum Accepit turpis materiem sceleris. (0303C)Theodolus Eclog.: Uxoris stimulos luis Amphiarae sacerdos, Pectore flagrantis dum splendet bacca molinis. Vide, si nosse cupis, Stephanum de Urbib.; Pausaniam in Beot. Plutarch. in Parallel.; Diodorum Sicul., lib. IV, cap. 6; interpretem Juvenal. sat. VI; Lactantium in II. Theb. Statii; Hieronym. advers. Jovinian. lib. I. 73. Hectoris heros. Homer. Iliad. XXII; Virgil. I. Aeneid.; Dictys Cretensis. lib. III; Justinus Martyr, Orat. ad Gentiles. 78. Nigra feruntur limina Ditis. Charontis. Philoxenus Glossis; Ditis, Χάροντος. Gloss. vet. « Carus, nomen hominis avari, qui transportare dicitur in infernum. » Apuleius Miles, lib. VI: « Ergo et inter mortuos avaritia vivit? nec Charon ille, Ditis pater, tantus Deus, quidquam gratuito facit; et pauper moriens viaticum debet quaerere, etc. » Videndus omnino Isidorus Orig. lib. VIII. Ritus Gentilium superstitiosus, (0303D)nummum mortuis in os imponere, Charonti portorium et naulum, qua super re Lucianus dial. Mercurii et Char. Item de luctu Plutarch., Collectan. Juvenal. sat. III. Ibidemque interpres, Plautus Poenul. Arnobius lib. V. Inscriptio Camerinas: INFERNO. PLOTONE. CARAE. OXORI. PROSERPINAE. TRICIPITIQVE. CERBERO. MVNVS. MECVM. FERENS. DAMNATAM. DEDO. ANIMAM. Portorium illud absolute interdum ναῦλον. Hesichius: Ναῦλον τὸ ἐς τὸ στόμα τῶν νεκρῶν ἐμβαλλόμενον νομισμάτιον: aliquando δανάκη. Idem: Δανάκη, νομισμάτιόν τι βαρβαρικὸν δυνάμενον πλέον ὀβολοῦ ὀλίγῳ τινί. Ἐλέγετο δὲ καὶ ὁ τοῖς νεκροῖς διδόμενος ὀβολός: quam vocem ex Plutarcho et Suida restitui, cum vulgo legeretur Δανάη, περὶ ὀβολοῦ; et Suidas ita scribit: Μελιττοῦτα ἐδίδοτο τοῖς νεκροῖς, ὡς εἰς τὸν Κέρβερον· καὶ ὀβολὸς, μισθὸς τῷ πορθμεῖ. Antiphanes: Τεθνήξῃ πλουτοῦσαν ἀφεὶς μεγάλην διαθήκην Εκ πολλῶν ὀβολῶν μοῦνον ἐνεγκάμενος. (0304A)Apud Stobaeum serm. 1: Ecce μοῦνον ait, et omnes ingeminant. Quid ergo sibi vult Aristophanes, cui δύο ὀβολοὶ, Acheronticum pretium? In Ranis: Ἐν πλοιαρίῳ τυννουτωΐσ' ἀνὴρ γέρων Ναύτης διάξει, δύ' ὀβολὼ μίσθον λαβὼν. Scholiastes: ὅτι τοῖς νεκροῖς ἐπὶ τοῦ στόματος βάλλουσι δύο ὀβολοὺς, καὶ ὅτι τὸ δικαστικὸν μισθάριον δύο ὀβολοὶ ἦσαν. Non expedio, nisi si melittutam cum obolo forte confudit. Foedissima superstitio, cujus superant hodieque apud Allobroges reliquiae, nam mortuis aurum in os ponunt pro poena purgatorii λύτρον. Eadem superstitione donatos Moravos quoque confirmavit mihi Albertus a Bukuwka, Eywanowicii et Jornsdorfii Domin., quo apud Allobroges utebar perfamiliariter. 96. Desine nummis addere nummos. Si a mortuis surgat S. Columbanus, et nunc sacerdotum luxum atque avaritiam videat, quid, putas, dicturus sit? Nimirum quod B. Wolkuinus abbas Scidichenbachens. (0304B)homil. de Zizania et sem. contra cleri vitia: « Rara avis in terris hodie canonicus a canone vitae. Unde ergo? Audi unde: est namque canon vitae, ut dictum est; est et canon pecuniae, videlicet alicujus pensionis certae, unde solet dici: Solve mihi canonem meum, id est, pensionem meam, hoc est, statutam pecuniam meam. Eia ergo, o canonice, inveniamus canonem tuum, a quo derivaris, id est, a canone pecuniae, non a canone vitae, id est, a canone regionis, non a canone religionis, etc. » Notata horum avaritia ab omni aevo, pariter monachorum, quorum idem institutum, eadem olim professio. Commemorabilis est imperatoris Chunradi, eo nomine primi, historia, quam in annalibus monasterii S. Galli reperi. Is ubi, relicta Italia, ad monasterium per Alpes deflexisset Roeticas, sisti sibi pueros nobilium imperavit, manuque marsuppio injecta, ac bellaria velut depromens, labris singulorum aureos nummos immisit. Hoc caeteri cum digitis excerperent, (0304C)unus quidam haud satis imperatori fidens, monetae offensus scabricie, extemplo nummum exspuit; quo imperator animadverso: Hic, inquit, si vixerit, bonus monachus erit. Prudenter dictum innuit monachorum in numero non habere se, qui auri amore allicerentur. Simile quiddam refert Chunradus Fabariensis in casibus monasterii, quod quia eodem pertingit, ascribam. Chunradus, abbas monasterii, in aulam ascitus a Friderico imperatore, tertianam excusavit. Quem cum forte offendisset Hainricus rex, imperatoris F., « Jocosa quaedam verba eructavit in hunc modum: Domine abbas, necessariam adinveni vestrae infirmitati medicinam. Accipiatis pro antidoto quadringentas argenti marcas, credo enim quia receptatione tali potiti, a tertianis febribus poteritis continuo liberari, etc. » Quo loco satis festivo non dubium quin taxare rex voluerit abbatis illius avaritiam. 119. Trojugenarum. Lesbiorum, qui universae olim Troadis imperium obtinuere. Auctor Strabo. 120. Inclinata Vates nomine Sapho. Salomo in Lex: (0304D)Saffica metra, quae Saffo mulier edidit, atque inde ita vocata. Adeundus Terentianus, Atilius Fortunatianus, Diomedes et Hephaestio. In Mss. Diomedis, Rufiniani, Servii, et Clementis vocatur Adonium; in Excusis Prisciani et Mauri Adonicum. Hujusmodi carmen exstat apud Boethium lib. I de Consol. philosoph., et aliud inter hymnos ecclesiasticos, apud Alcuinum epist. ad Eulaliam, Walafridum, Notkerum Balbulum, denique Metellum Tegernscens, in Quirinal. Usus ejus plurimus olim apud comicos Graecos, sed et caeteros. Latini epichor ambico fere trimetro subjungunt, quae videri causa potest, cur ipsum quoque fuerit pro choriambico acceptum. Exempla apud Horatium et Senecam tragoedum obvia sunt. Porro ipsius Sapphus Lyrica, post Ful. Ursinum, collegit et Latio donavit Hen. Stephanus. Sunt vero penes nos, necdum, quod sciam, publicitus visa, quae cum Deo volente, pariter Alcaei, in usum aliquando producemus.(0305A) 131. Dactylus istic incipiat pes. Hephaestio: Συνεμπίπτον τῷ δακτυλικῷ τῷ εἰς δεύτερον τροχαῖον. Supra versus bipedalis, Grammaticis dimetrum catalecticum, Graecis πεντασύλλαβον et χοριαμβικὸν πενταμερές, ut scribit Hephaestio Terentianus, lib. II. Ejus, quod metrum vocatur δίμοιρον ἐπικόν, eo quod duos pedes heroos tantum recipiat, dactylum et spondeum. Sapho dicitur carmen composuisse continuum numerum per Syllabarum, id est πεντασύλλαβον. Alcuino carmen senario numero nobile, non quod senis syllabis constet, verum quod hexametro versu frequentetur. Verba ejus epist. ad Eulaliam Caroli M. filiam: Hoc carmen tibi cecini senario numero nobile, qui numerus perfectus est in partibus suis, te optans esse perfectam in sensibus tuis. Hinc disce quamobrem Fedolio miserit versus istos. Subnectit dein: Cujus numeri rationem, sicut et aliorum sapientissimus imperator tuae perfacile ostendere potest sagacitati, cujus mentis miranda est nobilitas, etc. Quippe Carolus M., poeta insignis aevo suo, qui plusculos fertur versus scripsisse (0305B)Latine, Graece, Germanice, quos tempestati nostrae fatum invidit. 156. Qui sine fine, Aeternum., hymn. ecclesiast.: Qui exstas rerum omnium Sine fine principium. Theodolus Ecloga: Cui tres personae tria nomina sunt sine fine. Prosper Aquitan. lib. I. epig. V.: Ne sine fine habeat debita poena reos. Ambrosius, sive is Gregorius Magnus sit, pro eo dixit, omni fine, feria VI, ad Laud. matut. Omnique fine temporum Purgata servat pectora. Hebraeis in finem, in quodam psal.: Exsurge, et ne repellas me in finem. 163. Nunc ad Olympiadis ter senos. Alt. Ms., ter senae. Olympias, lustrum, id est, quinque annorum (0305C)spatium. Sidonius Apollinaris lib. IX, epist. 12: Postquam in silentio decurri tres Olympiades. Raban, Martyrol. VIII Kal. Octob., de solemni episcopo: tres Olympiades gerens in episcopatu de hac luce migravit ad Christum. Ovidius: In Scythia nobis quinquennis Olympias acta est, Et tempus lustri transit in alterius. Salomo in Lex.: Olympias apud Graecos constituta apud Elidem, Graeciam civitatem, ejus agentibus agonem et quinquennale certamen quatuor mediis annis vacantibus, et ob hoc Elidum certaminis tempus Olympiadem vocaverunt, quadriennio in una Olympiade supputato. Demetrius Triclinius in Pind. od. II. Olymp. Ἡ δὲ Ὀλυμπίας διὰ πέντε χρόνων ἐγίγνετο. Et pervetus scholiastes, si Victorinus sit seu Didymus, in od. X ad illa Pindari verba: καὶ πεντα' ἐτωρίδ' ὅπως ἄρα ἔστασεν ἑορτάν, (0305D)annotat: Καὶ πενταετηρικὴν ἄρα ἔστησε, καὶ ἐνομοτέθησεν εἶναι τὴν τῶν Ὀλυμπίων πανήγυριν. Nunc ergo Columbanum, si putes anno aetatis XC, reperies versus istos composuisse. Ita maximo natu scriptor, quem cum summa gravitas, tum mira sanctitas semper comitatae sunt, extrema senectute diem obiit supremum. Martyrol. Romam. XI Kal. Decemb.: Multis virtutibus clarus quievit in senectute bona. Viola sanctorum: In senectute bona et sancta obdormivit in pace.

164. Fugit irreparabile tempus. Hemistichion Virgilianum ex X Aeneid. 165. Vive, vale laetus. An mutuatum a Persio sat. V: vive memor lethi, et Horatio sat. VI, lib. II. An est formula Horatiana. vive, vale. In epist.? ( Tristisque memento senectae. ) Ovidius III de Arte amandi: Venturae memores jam nunc estote senectae, Sic nullum vobis tempus abibit iners. (0306A)Aureum dictum ab alio poeta foret in sensu alio dictum. Simile esset sententiae Syracidis: Memorare novissima, et non peccabis in aeternum. Τὸ triste epitheton est senectae suum sibi et proprium. Hinc Juvenal sat. II: Sed morte magis metuenda senectus. Quid igitur Columbanus senectam vocat optatam, extrema epistola praecedenti? IN MULIERES. Aut vehementer fallor, aut hoc epigramma in Brunichildem scripsit, sceleratissimam Burgundionum reginam. Etenim opera ejus et falsis querimoniis impetratum est, ut Columbanus et Bobio monasterio et universa procul Burgundia ab Theodorico pelleretur.

1. Mortale venenum. Θαναθηφόρον φάρμακον. Auctor de Contemptu mundi: Vitat terrenum decus et mortale venenum. (0306B)Glossae in Histor. ecclesiast., exitiali, mortali. Et in Cassianum: letheo, mortali. Theganus de Gestis Ludovici imperatoris: Illud judicium mortale, quod caeteris factum est, imperator exercere noluit. Caeteri enim omnes indicati sunt ad mortem. Guntherus lib. V: . . . . . Mortali corpora ferro Confodit. Ubi male vulgatum hactenus mortalia, quod et Christoph. Pflugius observarat. Eo significatu Virgilio vulnus mortale, XII Aen.; Apollonio Collatio, Mortalis Enyo, lib. III Excid. Hierosol.; Cypriano, mortale crimen est, quod posterius ab Ecclesia mortale peccatum. In lib. Meditationum cap. 11: Conserva me ab omni mortali peccato, quem librum qui Augustino Hipponensi tribuunt nae illi Afrum episcopum non norunt. Trithemius Anselmo Cantuariensi assignat: quo argumento non queo divinare, nam ejus non esse evidenter evincunt scripti nostri (0306C)codd. in quorum uno nomen auctoris non praescribitur; in altero, recenti et nupero Augustini nomen adest; at sunt nobis Anselmi Meditationes, in quarum praeloquio testatur omnes suas inibi orationes congessisse. Sic enim scribit: Anselmus, indignus episcopus, reverendae comitissae Mathildi salutem. Placuit Celsitudini Vestrae ut omnes orationes quas diversis fratribus secundum singulorum petitionem edidi, sibi mitterem, etc. In edit. Coloniensi carmen de Gloria et gaudiis paradisi, quod est cap. 26 ad Petrum Damianum, Anselmi supparem, auctorem refertar; virum pium et doctum scripta loquuntur. An totius libri fictor conditorve? an est Augustinus Anglorum apostolus, ut quidam contendunt? Ille potius. 2. Quod mulieris habet. Euripides Phoeniss.: Φιλόψογον γὰρ χρῆμα θελειῶν γένος Σμικράς δ' ἀφορμὰς ἤν λάβωσι τῶν ψόγων Πλείους ἐπεισφέρουσιν. Seneca Hippolyt.: (0306D)Sed dux malorum femina, et scelerum artifex. Propertius lib. II, eleg. 8: Sed vobis facile est verba, et componere fraudes: Hoc unum didicit femina semper opus. Tibullus lib. III, eleg. 4: Ah! crudele genus, nec fidum femina nomen! 3. Collatum vitae. D. Paulus I ad Cor. XX, 21: Ἐπειδὴ γὰρ δι' ἀνθρώπου ὁ θάνατος, καὶ δι' ἀνθρώπου ἀνάστασις νεκρῶν· ὥσπερ γὰρ ἐν τῷ Ἀδὰμ πάντες ἀποθνήσκουσιν, οὕτω καὶ ἐν τῷ Χριστῷ πάντες ζωοποιηθήσονται. Quid jam? num Paulum falsimoniae convincit Columbanus? Cave, cave cogites. An vidit ad cap. I Geneseos? Nihilo magis. Quid ergo? num ad Canticum canticorum Salomonis? Multo id quidem minus. Verum idem dicit quod Paulus, et cum eo Patres plerique omnes. Audi, ne longius abeamus: auctorem de Contemptu mundi, virum sanctum et (0307A)oppido pium. Is tibi, Adamum peccatorem cum Christo redemptore contendens, tandem effatur: Femina causa fuit humanae perditionis; Qua reparatur homo femina causa fuit. Femina causa fuit cur homo ruit a paradiso; Qua redit ad vitam femina causa fuit. Femina prima parens exosa, maligna, superba; Femina virgo parens casta, benigna, pia. Femina prima parens iratum reddidit illum; Quem facit esse pium femina virgo parens. Eva fuit medium quod homo foret absque patrono; Virgo fuit medium quod Deus esset homo. Si Deus est homo, vult atque potest misereri, Quod dedit hoc homini conferto posse Deum. Postremus versus est corruptus, quem sic conati sumus restituere: Quod dedit, hoc homini conferet ipse Deus. Quod Deus dedit homini Christo, hoc Christus Deus confert humano generi, scilicet misericordiam. Alterum distichon est a Sedulio presbytero in ea, quam (0307B)Turcius Ruffus edidit, collatione male Claudiano Mamerto tributa: Sola fuit mulier patuit qua janua letho, Et qua vita redit, sola fuit mulier. IN MONOSTICHA. Si quae de Monostichis istis mea mens animi sit exquiras, quae res vero propior est, eam rem tibi exponam. Fuit cum ea vix in manus sumerem, ut illico abjicerem, nec idonea tanto viro existimarem. Ei rei multa argumenta, si operae esset, dicere possem: nam quid in Monostichis, quae sententiam perficiunt, otiosae istae particulae faciunt, quidem, quippe, etiam, que, enim, nam, quas versus explendi totiens ingeminat? Nonne, tuum animum quaeso, Volsere magnifice, malum atque infelicem poetastrum arguunt? Quid tot earumdem sententiarum iterationes, cum saepicule versus bis, ter, interim quater, facie verborum vix mutata, regeruntur? Equidem (0307C)isthaec erant, et quae non tango, quae me a suscepta semel opinione deduci non patiebantur: nam illud Canisii argumentum nimis videbatur ἀσυλλόγιστον. « In his duo sunt versus qui apud Columbanum leguntur: ergo haec sunt Columbani; » aeque argumentari queam: « In Monostichis de Moribus, quae P. Pithoeus edidit, tres versus qui isthic sunt leguntur: Ergo Monosticha illa sunt Columbani; » quod quam evincat, sciunt illi qui a Zenone vel Chrysippo. At vero, cum curiosius membranam consideravi, non debuit fides ejus insuper haberi: ita est antiqua et notae probae ut Hartmotus quoque et Ratpertus laudaverint, scriptores octo veteriores saeculis. In ea dubitanter quidem, sed exsertim Columbani nomen praescribitur his verbis: Incipit libellus cujusdam et, ut fertur, beati Columbani. Eumdem titulum praefert Codex Frisingensis ex nostra membrana descriptus. Praeterea ubi cum illis ad Hunaldum et Sethum contendi, vix reperi lac lacti et ovum ovo, quod dici solet, magis simile. Pariter illi ut isti, ex vetustis (0307D)poetis sunt mutuati, praeter quod isti insubidi magis quia subitati nec adamussim politi. Scilicet ex Hypomnematis suis, uti quisque sese offerebat, in usum fratribus exscripsisse, et Monostichis conformasse. Exinde adeo evenit ut in ista diversorum versuum congerie, sententias crebro idem significantes, quemadmodum gentilibus ex poetis conjecerat, imprudens inculcaret. Idem videmus Octaviano, distichorum quae Cato inscripsit collectori accidisse; quo in poeta diligenter Columbanus fuit, versusque forma atque verbis paribus exscripsit plurimos. Quod ad particulas, vidimus poetas, qui suo se judicio felices arbitrabantur, virtute illarum non infrequenter abuti. In mundo est exemplum ejusdem Octaviani quem Columbani magistrum si salutes non erraveris. Versus est Catone seu Distich. lib. I: Cumque mones aliquem. . . . . . . Sed nolo pluribus: summam rem complexus sum.

1. (0308A)Haec praecepta legat. Octavianus, initio lib. IV: Haec praecepta tibi semper releganda, etc., et principio lib. III: Haec praecepta feres, etc. Probant tibi ista quae dico, Columbanum monosticha sua edidisse ad Octaviani disticha?

2. Virtutum titulis. Isambardus diaconus in Charta traditionis, quam Wago contulit monasterio: Cujus vitae virtutum titulis claruit. Arnulphus Lexoviensis epitaph. Mathildis imp.: Virtutum titulis humani culmen honoris Excessit mulier. Quod seq. carm.: Egregia virtutum laude coruscans. Papias Gloss.: Titulus dicitur inscriptio, vel signum laudis et honoris, sive laus. 5. Christo socius sine fine videri. Interpretatur Salomo (0308B)in Lex.: Sine fine, sine modo, sine intermissione. Sidonius l. VI, ep. 4: Apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur. Marcellus: Infinitio, quasi sine fine et indefinitio. Vetus poeta, sive Petronius sit, ut Binetus vult, an alius, in Phalaecio: Sed sic, sic sine fine feriati. Ovidius in Epistol.: Si noceo quod amo, fateor sine fine nocebo. Et de Ponto: . . . . . Vigilantque mei sine fine dolores. Petrus Diac. de notis: IN. HC. MM. S. P. SN. FN.: In hoc monumento sunt pecuniae sine fine. 6. Impleat ipse Dei, etc. Sententia hujus versus a nemine quam veteri verbo Germanico commodius explanari potest: Swan wir io daton, swas wir io sölton Alsus datöch druhtui, swas wir wolton. (0308C)Xystus Sententiis: Ea debes velle quae et Deus vult. Votum, βούλησις, voluntas. Isidorus Sent. de Summo Bono l. III, c. 51: Plerique apud iniquos principes necessitate magis quam voto mali existunt. Persius, sat. 5: Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno. Auctor de Contemp. mundi: Ergo tu totis contemnens infima votis.

Votum Dei, voluntas, praeceptum, mandatum Dei. Vota hominum, preces. Xystus Sentent., Rufino interprete: Oratio vel vota pigri, sermo vanus. Avianus Cita o. mss. l. Fabulis: Disce tamen pigris non flecti numina votis, Praesentesque adhibe, dum facis, ipse deos. Ambrosius hymn. in Adventu Dom., ad vesp.: Exaudi vota supplicum. (0308D)Ita o. l. v.; quos temere mutarunt qui metro volebant opitulatum. Hymnus qui Hilario attribuitur (non Pictaviensi a me, sed Arelatensi) de Purif. Mariae Virg.: Tu libens votis, petimus, precantum Regis aeterni genitrix, faveto. Waldrammus ad Salom. episcopum: Si duo de vobis votis concordibus, aiens, Implorat aliquid, hoc pater ipse dabit.

10 Corporis exsuperat vires prudentia mentis. Salomo, Prov. XXI, 22; Auctor Sapient. VI, 50; infra vers. 117 et seq.; Phocylides Nuthet. Titinnius Setina: Sapientia gubernator navem torquet, non valentia.

14. Daemonas adversus. Versus confusus et hyper baticus, cujus ordo: Oratio est magna virtus adversus daemonas. Consimili hyperbato laborat vers. 46.(0309A) 16. Nimia et quaecunque voluptas. Est apud Octavianum hodie depravatus. Columbanus meliores codices secutus est, sed et Planudes, qui vertit: Πᾶσα γὰρ οὖν σπατάλη δεινῆς νόσου ἐστιν ἀφορμή. 17. Tu dare ne claudas. Jesus Sirach. c. IV, V, ult.; Innocentius III papa de miser. human. Condic. c. 42. Pro quorum verbis locus hic corruptus est. Ms. Leodiensis, unde princeps dedit Delrio Althelmo episcopo ascripta, habet In dare; impedio melius, ad imitationemque Graecorum, qui gerundiis (ut grammaticorum verbo utar) carent. In dare, Ἐν τῷ δοῦναι; in prendere, ἐν τῷ λαβεῖν. Sensus est: Noli manus in dando clausas, in accipiendo gestare passas. Verba itidem, infinita maxime, vice nominum ponere, Graiis quam Romanis solentius. Terent. Phorm. act. IV, s. 4: Aruspex vetuit ante brumam autem novi Negotii incipere. (0309B)Ita v. ll. pro inceptionem novi negotii. Persius: Scire tuum nihil est. Idem: Velle suum cuique est. Hos aemulati sunt Ecclesiastici, qui perpetuo Graecisant. Eugenius, episcopus Toletanus, orat. ad Deum: Sic bene velle queam, quo pravum posse recedat. Juvencus, lib. I: Sufficiat voluisse tuum. Dracontius, Hexaem.: Velle pares et nolle pares, stans una voluntas. Columbanus epist. 1: Nihil tibi prodest ascendere quod ascenderis. 18. Semper in ore tuo. Idem, nec aliud, ingerit v. 124 et 125. 23. Quisque dies vitae est. Ex Octaviano l. I, dist. 33. Horatius l. I, ep. ad Albium: Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. (0309C)Boetius ex Seneca: Omnis dies velut ultimus judicetur. Alcuinus ep. 36, ad Altampetram. 24. Quod dare non possis. Leod. ms., non cogites, adumbratus versus ex Octaviani dist. 25 lib. I. 26. Octenas studeas. Hodie septem tantum principalia numerantur vitia, at veteres octo. Theodulphus Aurelianensis, epist. ad Clerum: Octo sunt principalia vitia, sine quibus vix ullus inveniri potest: est enim gastrimargia, hoc est ingluvies; secundo fornicatio, tertio accidia sive tristitia, quarto avaritia, quinto vana gloria, sexto invidia, septimo ira, octavo superbia, etc. Ita Evagrius ad Anatolium: De octo vitiosis Cogitationibus scripsit; S. Nilus, De octo vitiosis Affectionibus; Abbas Serapion, De octo principalibus Vitiis, apud Cassianum, Collat. lib. V; Joannes Climacus, de Scala paradisi, grad. 13, 14 et seq. Denique Nicolaus Dinkelspule veteres quam novos imitari maluit: (0309D)nam ante hos ducentos annos librum De octo Vitiis capitalibus composuit opposito alio De octo Beatitudinibus, de quibus et Chromatii episcopi sermo circumfertur. Vicimus jam, Canisi, et magni Delrionis petitus pugilice atque athletice clusimus. 27. Quadriga repleta salutis. Hellenismus est ἀναπλησθεῖσα τῆς σωτηρίας. Qui loquendi modus Latinis non est inusurpatus. Symmachus l. I, ep. 13: Quem domini nostri Gratiani coelestis oratio bonae spei et hilaritatis implevit. Sed praeferenda mihi Leod. cod. lectio, repleta triumphis. Christiani morte superata, victoque cum satellitibus diabolo, dicuntur eos triumphare, praeeuntibus angelis, ad Capitolium ascendere coeleste, ubi alba sui ipsorum victima mactata, in aula maneant gloriosi. Augustinus, de verb. Apost. serm. 3. « Prius aequetur pugna, ut aliquando sit victoria: novissima enim inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Praemeditamini (0310A)verba triumphantium: Ubi est, mors, contentio tua? Triumphantium ista vox est, non pugnantium, etc. » Hieronymus, lib. IV in Matth. c. XXVII: « Angelus venit custos sepulcri Dominici; et in vestitu candido signat gloriam triumphantis: » templum, indeque mactato tauro albo domum redirent: docent non uno in loco Plutarchus et Plinius. 28. Lingua suos habet frenos. Par gnome vers. 113. Ambrosius hymn. 5, ad primam: Linguam refrenans temperet, Ne litis horror insonet. 29. Nisi qui siet omnibus. Leod., qui sit in omnibus. Sed non spernendus temere archaismus: nonnunquam Patres de industria vetustescunt. Mar. Victor. Genes. lib. III: Nil est quod metuas, haeres tuus ille Damascus Ut fuat. Dicam alibi.(0310B) 30. Veniam non forte meruit. Leod. μετ' ἐρωτήματος, ne forte meretur? Ne pro num. Mamertinus, Panegyr. Juliano dicto: Ne quis Deus uno in anno multiplices fructus agro uni dedit? Ita emendavi: vulgo nec quis. Columbanus interrogando simul negat. Ita infra: Cui prodest, socio qui non prodesse probatur? Q. d. nemini. Et post: Quid pejus quam se ut jungat habitator uniquus? Q. d. nihil. Machales, Interpretationibus: Percontatio est quando interroganti nulla respondentur vel subaudiuntur, ut in Epist. apostoli: Quis accusabit adversus electos Dei? Subauditur autem haeretici vel Judaei. Solent Hebraei in affirmationibus quoque interrogare; eos imitati cum veteres Romani, tum Novi Testamenti scriptores. Joan. IV, 70: Οὐκ ἐγὼ ὑμᾶς τοὺς δώδεκα ἐξελεξάμην; καὶ ἐξ ὑμῶν εἳς διαβολός ἐστι; (0310C)Adeundi interpretes. 31. Qui bona desuescit, ὁς ἀγαθὰ ἀπεθίζει, οὗτος συνεθίζει κακὰ ἐνεργητικῶς, ut quae Hebraei formant in Hiphil. Isidorus Different. lib. II: Consuescimus bona, insuescimus mala, adsuescimus utraque. Eadem Uguitio Gloss. et Auctor Differentiae sermonum vetustas. Cicero, epist. ad Metellum: A te id quod suesti peto. Basilius episc. Admonit: Non suescas consuetudines pessimas. Quod ad agnominationem. Ita Maximus, serm. de Joan. Baptista: Quidam de sapientibus dixit: Bene consuetos pudebit desuescere. Bernardus Claraevallensis: Cum ab his desuescere et ad illa paulisper adsuescere coeperit. Utriusque dissuescere, quod barbari intruserunt nihilo rectius est, atque diffinire pro definire. 32. Non tu, quaeso, jocis. Joci, scommata et cavillae, Siracho verba improperii, c. 31, v. ult. Jocularium malum. Terentio scommaticum et sycophanticum. Ambrosius Offic. lib. I, cap. 23: Joca videntur dulcia (0310D)ac suavia cum tamen a Christiana regula sint aliena. Publius, Mimis: Amicum laedere ne joco quidem licet. Hujus generis aliquot recenset Macrobius Saturnal. lib. VII cap. 3, et Aristophanus in Euripidem. Plinius nat. Hist. lib. XXII, cap. 22. Carmen dicitur Psalterium quoque et Canticum. Paulus Sentent. lib. V, tom. IV, Psalterium, quod vulgo dicitur canticum, in alterius infamiam compositum, etc. Et praeced. §: Carmen facit non tantum qui satyras et epigrammata, sed illegitimam insectandi alicujus causam, quidve aliud alio genere componit. Ad quae verba Arianus: Is qui in blasphemiam alterius canticum composuerit, vel cantaverit, in eum extra ordinem vindicatur. Haec ad mentem Columbani. 33. Saepius auditu instrueris. Leod. ms., auditu frueris quam voce salutis, nullo sensu. Vult nos ad rei veritatem plene informari atque instrui, quam prius (0311A)ad alios referamus. Nam quae dicuntur et creduntur facillime, plena sunt futilitatis summaeque levitatis. Ideo Nigidius apud A. Gellium: vir bonus, inquit, praestare debet ne mentiatur; prudens, ne mendacium dicat. Quamobrem pro instrueris, quovis pignore contendam scripsisse Columbanum instruere, modo imperandi. Τό e longum est. Prudentius, lib. II contra Symmach.: Incassum arguere, jam Taurica sacra solemus. Idem Psychomach.: Imbuere fragilique viros. . . . . Rursum Apotheos.: Cum libet in gelidum flabrare frigore ventum. Ita ex v. l. restituit Hub. Giphanius, jurisconsultus nostri aevi princeps, cui astipulantur duo antiquiss. Codd. S. Galli. Juvencus lib. IV: (0311B)Aspicite scribas sublimi sede superbos. Octavianus lib. I distich. 21; Non stultum est petere quod possit jure negari. Iterum distich. 26: Tu quoque fac simile; sic ars deluditur arte. Terent. Heautontim.: Scitum est periculum ex aliis facere, tibi quod est usu stet Damasus papa de Paulo apost.: Abnuere sanctos Christum laudasse prophetas. Sic apud Graecos Orpheus Argonaut.: Τεύχεά τε κρυπτόντε γάμων αἰδήσιμον ἔργον. 35. Quidquid largire videtur, id est largitur. Non debuit mutare Canisius. Positum more Hebraeorum, (0311C)quibus haec verba non solum cogitationis sunt, sed etiam rei. Genes. XXXI: Quasi alienas reputavit nos, hoc est, tractavit tanquam peregrinas.--Esdrae lib. IV, cap. 7: ne indigneris eis, qui bestiis pejores indicati sunt. Paulus ad Hebraeos, cap. IV in pr. δοκῇ τις ἐξ ὑμῶν ὑστερηκέναι, hoc est, desit et tarde veniat. Largio verbum est ex illis, quae tam activa quam passiva voce unum atque idem significant, ait Priscian. lib. VII; exempla idem atque Caper suppeditant. Eapte forma populavit ad Fedol. Causes vers. 104. Ulciscere vers. 129: Injuriasque tuas in fratrem ulciscere noli. Lucilius lib. XIV, largi posuit pro largire. Accius Diomede largito. Cato lege Baebia, inlargibo. Non Marcellus, cap. VII. 36. Non opibus. Hunc versum Octaviano redonavit magnus Scaliger, quem vide lib. II. pro almis promulgavit ipsis. Verum est, aptis, id est, gratis.(0311D) 37. Irrideat alter. Leod., derideat, expressum ex districh. 7, lib. III. Exemplo simili ne te derideat alter. 40. Miseratio blanda, indulgentia. Quintilianus lib. II, cap. 3: Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes et mentis et corporis frangit. 41. Nunquam praeponis amico. Rescripsi, praepones ex dist. 32 lib. I, et vers. 59. Sic vers. 154: Nunquam dimittes amicum. Ubi erat similiter peccatum. Vide vers. 95. 42. Omnia quae dicunt. Phaedrus lib. III, fab. 49; Nil spernat, nec tamen credat statim. Seneca. Vitium est omnia credere, vitium nihil credere. Romulus, lib. II Fabul. Tempore non omni, non omnibus, omnia credas. Et quae sequuntur. 43. Non sibimet quis vivat. Non quis, nemo, sicut (0312A)nequis, nullus apud Plautum. Salomo Lex: non quis non aliquis, nullus, nemo. 44. Non tua sed Christi. Paulus ad Philippens. cap. II, vers. 21. 45. Non te, non mundum. Matth. X et XVI. Marc. VIII. Luc. IX et XVII. Joan. XII et XVII. 48. Divitis opprobrium. Amphibolia syntaxeos sensum reddit obscuriorem. Construe: gemitus pauperis est opprobrium ingens divitis. Vide vers. 14. 52. Praestat patientia vitam, martyrium. II Machab. VII, 36. Perseverantia in rebus adversis, Sirach. Ecclesiast. II, 1 seq. Constantia usque ad eam quae rerum ultima finis, Math. X, 22; Marc XIII, 13; Luc XXI, 9. 53. Te feritate magis fac. moder. Interpretem adduco, vers. 8. Sint tibi pacifici magna dulcedine mores. Moderatio est humanitas cum gravitate conjuncta. (0312B)Salomo: moderatio, temperamentum, communitas. Gloss. vett., gravitas, modestia. Ei adversatur feritas, quae est superba et barbara contemptoris hominis ferocitas. Augustinus Anglus, an Petr. Damianus, Meditat. cap. 8: Ejus pietati mea impietas, ejus modestiae mea perversitas, et mansuetudini donetur ferocitas. Magis clarum feritate, id est, clariorem seu commendatiorem te reddet quam austeritas et inhumanitas. Basilius episcopus, Admonit.: Ergo magis omnibus diligamus Deum. Μᾶλλον πάντων Demostheni. Walafridus de Visione Wettini, cap. 30: . . . . . Magis omnibus isti profuit ille loco. 55. Consilio facias. Jesus Sirach. XXXII, 23. Infra vers. 140, quem quasi ex veteri poeta citat Antoninus Florentinus, lib. II, tit. V, vers. 110. Sententia passiva et pervulgata, quam dictarunt primi sapientiae magistri, Pythagoras in Aureis; Theognis in Sentent.; Bias apud Stobaeum, serm. 3, et Demetrium in Apophtheg.; Isocrates ad Demonic., et ex eo Agapetus (0312C)Paraenet. ad Justinianum imperatorem; Thucydides, lib. I; Demosthenes Phillip. I; Sallustius Prooem. Catilinae. Ab hoc accepere Hieronymus, Lupus Ferrariensis, epist. 33 et 93; Fulbertus prologo Vitae Autberti apud Surium XIII Decemb. 57. Juvenis paradigmata rere. Geminus versus ad Sethum: Sanctorumque Patrum castae moderamina vitae. Monet, sanctorum Patrum exempla, quibus semitam nobis ad pietatem docendo vel agendo fecere, insuper non habere. Παράδειγμα, exemplum. Thucydides: Παράδειγμα τοῖς πολλοῖς τῶν Ἑλλήνων ἀνδραγαθίας νομίζεσθαι. Vocabulum μέσον probro quoque et crimini tributum. Alc. Avitus ad soror. Luxuriae paradigma senilis. Isocrates Parathen.: Τίς ἄν εὑρεῖν ἔχοι παράδειγμα μεῖζον ἀδικίας καὶ συκοφαντίας, καὶ πονηρίας. An paradigmenta sunt parabolae? Nam hae figurae apud rhetores sunt affines, atque adeo confunduntur (0312D)a Quintiliano et Cicerone, quin Hebraea vox mischlii, quo nomine sententias suas insignivit Salomo, utrumque notat ut idem velit Columbanus, quod in graviori negotio monet Basilius Admonit.: Ne fabulosa arbitreris Dei praecepta, sed in his semper sollicitum sit cor tuum. 59. Tantum verba valent. Eleganter et ita Celsus in l. Labeo 7, § ult. D. de supellec. leg.: prior atque potentior est, quam vox mens dicentis. Hilarius Pictaviensis: intelligentia dictorum ex causa sumenda est dicentis, hoc est, scopo et intentione. Hoc elegantissimum fragmentum Nicolaus citat Lyranus comment. ad cap. XVIII Deuter. Scholastici: verba accipienda sunt non in eo sensu quem faciunt, sed in quo fiunt. Tertullianus de Resurrectione carnis: Ex materia dicta dirigendus est sensus. Thomas Aquinas: in vocibus videndum non tam ex quo quam ad quid sumantur. Boethius de Consol. philos. lib. III. Cum Platone sanciente didiceris, cognatos de quibus loquuntur, (0313A)rebus oportere esse sermones. Ex Platone simplicius: res debent intelligi κατὰ τὴν ἀκολουθρῦσαν τοῖς πράγμασι νόησιν. 62. Difficile invenias. Alcuinus epist. 11 ad Carolum Magnum: Veterum proverbialis fulget sententia; amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur. Idem ingerit epist. 2 ad Edilredum regem, et epist. 35, et Cangyth. epist. ad Bonifacium martyrem. 64. Quam perdit amicos. Ms. S. Galli, pendit. Leod., expedit. Verissime namque amicorum, ita uti nomen cluet, nemo unquam nimium habuit. Expedit, συμφέρει Petronius satyr.: Nomen amicitiae, si, quatenus expedit, haeret, etc. Itaque versus non constat; sed video Columbanum et ejus aevi versificatores leges metricas minus calluisse, vel certe neglexisse. Sic Romulus mediam in vindicat produxit lib. I Fabul.: Saepe fidem falso vindicat inertia teste. (0313B)Guntherus in Profugat, lib. III: Ecce profugata, miserabile vulgus ab arce. Alanum Parabolis volunt primam produxisse in trahere illo versu: Non leviter corio canis extrahetur inuncto Sed tenes lapsos esse per errorem. Nam versus est depravatus, ad id exempli restituendus: absterretur inuncto. Horatius sat. 5, lib. II: Ut canis a corio nunquam absterrebitur uncto. In contrariam rationem peccatum ab aliis. Nam Damasus in beatus mediam corripuit, carm. de Paulo apost. Versibus his breviter fateor, beatissime doctor. In Theatrum Gontherus arg. lib. VIII: (0313C)Caesar, et antiqui theatri procul aspicit arcem. Itidem in Infidia lib. VI: Cujus ob infidiam fratres cervice rebelli Abjecere jugum. Dolor saevit in praecordiis, quotiens hunc poetam in manus sumo, ita male habitus maleque concinnatus est. Exemplis jam productis fors est ut tueri possit vulgaria vers. 31 lectio: saepius auditu instrueris, εν τῷ μέλλοντι, quod vim apud Hebraeos habet imperandi. 66. Fides dono ditabitur almo. Gloss. in Histor. Eccles. affecit, ditavit. Leodic. ms., probabitur, improbate. Nam sola fides praemium fidei accipiet, non opus operatum. Sanctus Cyriacus ad Theophanem: Dico tibi, quia si omnes virtutes homo operetur, nec recte credat, in hoc loco cruciabitur, apud Sophronium an Joannem Moschum Prato Spirit. cap. 27.(0313D) 67. Levis non animam torquentis. Versus corruptus. Leod. Levia non animi torquentis. Quae lectura nihilo est expeditior. Suspicor fuisse: Torquendo cura fat. quo pacto vers. 124: Justitiae et pacis placeant tibi verba loquendo. Sic sensus erit planissimus. Levis spondaeum facit. Octavianus libro I, dist. 7: Constans et levis, ut res expostulat, esto. Non faciunt discrimen inter levis ἐλαφρὸς, et levis λεῖος. Vide supra expedit, vers. 62 et infra conditus vers. 112. In Ligur primam produxit Guntherus arg. lib. IX. Ligur et ingentem. In bene Wipo panegyr. ad Henricum III imperatorem. Huc bene venias, hic omnia prospera cernas. Nisi si particula, ab librario omissa, postliminio revocanda, legendumque: huc bene pervenias.

68. (0314A)Res severa quidem. Loco eodem: res te vera quidem, sententia: Modeste cum hominibus versare, nec temere genus aut opes tuas ostenta; res ipsa, qui sis, semper declarabit, id quod tibi multo erit honestius, quam si lingua tua acres spiritus pascat, quod jactabundum.

68. Noli tu assuescere. Scribo, nolito. Imitatio est Octaviana vers. 110 libri IV: Cum homine injusto nolito manere frequenter. Modus loquendi frequens bibliorum interpreti. 71. Est non esse quidem. Praestat mortuum esse quam malam vitam ducere. Esse notat vivere, non esse vixisse. Ita εἶναι ἀντὶ τοῦ ζᾷν. Hinc frequens Latinis formula fuit pro mortuus est. 72. Mens bona thesauros. Sapientia. Supra vers. 11: Omnibus est mundi melior sapientia gazis. Adi Bonae Mentis templum Romae.(0314B) 73. Tota virtute tuere. Et hic ex sequenti, et sequens versus ex isto explicandi. Florentinus lib. III D. de Just. et Jure: Jure hoc evenit, ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, jure fecisse existimetur. Celebre dictum Brasidae apud Plutarchum: Πῶς ἄν τις αἰσθ, κ. τ. λ., ὡς οὐδέν ἐστι μικρὸν, οὐδ' ἀσθενὲς, ὁ μὴ ζήσεται τολμῶν ἀμύνασθαι. Nulla ergo patientia, quin potius homicidium suimetipsius, vim atque injuriam vitae illatam non propulsantis. Cui injuste qui insidias tendit, occidi impune potest. Lex est Draconis apud Demosthenem, quam Cic. in ea pro Milone, et Paulus sent. lib. V, tom. XXIII repetunt. Ex dictis patet, tota virtute esse omnibus viribus, πάσῃ ἀρετῇ ; nam et ἀρετὴ Graecis idem quod δύναμις, ἰσχύς. Philoxenus Gloss. Virtus, ἀρετὴ, ἀνδρία, δύναμις, ἰσχύς. Recte et ad vim primigeniam, quam ἀπὸ τοῦ Ἄρεος, hoc est Marte, accepit. Salomo in lex.: Virtus, constantia, firmitas, robur, nervorum, vis, vis animi. Infra vers. 134: (0314C)Sit tibi cura tuae tota virtute salutis. Guntherus lib. VII: Usque vel ad mortem tota virtute reniti. Columban. epist. 2: Orto sole arescit fenum, et flos deperit. Sic est omnis inventus, virtus cum defecerit. Cyprianus epist. l. V, haec duo robur et virtus, velut idem significantia, conjungit. Augustinus Soliloq. cap. 18. In tua voluntate virtus est nostrae salutis. Et quod Columbanus Regul. cap. 1 dixit ex totis viribus, id vet. interp. ex tota virtute, Graece ἐξ ὅλης τῆς ἰσχύος σοῦ. Marc. XII, vers. 30. Videndus Isidorus Etymolog. lib. XVIII, cap. 22, et lib. VII, cap. 2 de Salvatoris synonymis, quae videtur transcripsisse ex Confessione fidei catholicae, quam B. B. Armenius et Honorius viro illustri Theophilo direxerunt. 73. (0314D)Sufferre valebunt. Sufferri poterunt. Opponitur versus sequens: quae subito adven. Christianis scriptoribus, hujus aevi cum maxime, admodum quam solemne fuit activa ponere pro passivis. Qua in re Hebraeos videntur aemulati, quibus verba in niphal. et hithpael passione amantur reciproca sumi, Synesius hymn. III: Οὓς περὶ κλεινὸν Σῶμα χορεύσει.

Hoc est: περὶ οὕς (νόας) κ. σ. χορευθήσεται. In hymn. ecclesiastico. Qui mixta ne confunderent Aquae fluenta devidens Coeli dedisti limitem.

Lucretius, poeta antiquarius ita matri linguarum Hebraeae propior lib. IV: Tenue, locis qui non potis est affigere adhaesum. (0315A)Ita omnes libri veteres et vulgati conjectura, qua ductus est Giphanius, mihi inconjecta est, cum apud alios id exstet figurae, et sciam mendorum turbam ex conjectura exstitisse non parvam. Operae est vidisse quae doctissimus interpres annotavit in Math. II, XIII et XXI; in Marc. IV, VI et XXXVII. In I Petri II, et Casaubonus in eumdem Math. II et Acta apost. VII.

79. Cujus documenta flagella. Sancti Galli Ms.: Cujus sunt. Lego cum Leod., cui sunt, ex noto et proclamato versu: Felix, quem reddunt aliena pericula cautum. Et illo Tibulli: . . . . . . . Felix quicunque dolore Alterius didicit posse cavere suum. Flogella, pericula et afflictiones. Augustinus Sentent. quando homini et indulgentia consulit et flagello. Prosper Aquitan. lib. I, epig. 4: (0315B)Verbere nonnunquam castigans corde paterno, Ne cito consumant saeva flagella reos flagellare, castigare, affligere. Waldrammus ad Dadonem: Pro Domino pugnant, qui nos hoc more flagellat. fuit Waldrammus iste S. Galli monachus et decanus, qui Salomonis episcopi simul et abbatis nomine carmen hoc ad Dadonem scripsit. Testimonium perhibent ea, quae Frisingensi in cod. non sunt, epigrammata. Itaque in possessionem, unde abraso titulo ab Canisio pulsus, sententia abbatis D. Galli restituatur. 80. Omnis paulatim leto. Ex illo Horatii versu epistol. ad Florum, lib. II: Singula de nobis anni praedantur euntes, etc.(0315C) 81. Ante diem mortis. Hoc vero ex Ovidianis: . . . . . . . Ultima semper Exspectanda dies homini est, dicique beatus Ante obitum nemo supremaque funera debet. Ad quae fors est ut viderit Eusebius de Vita Constantini Magni lib. I, cap. 7: Nobis veterum, inquit, praecepto vetitum est, ne quemquam ante mortem propter varias et incertas vitae mutationes omnino beatum existimemus. 84. Quaelibet ex fructu. Lucas Evangel. cap. VI: Ἕκαστον γὰρ δένδρον ἐκ τοῦ ἰδίου κάρπου γινώσκεται. Idcirco nihil est mutandum. 86. Quod tibi vis fieri. Matth. VII; Luc VI; Tobiae IV; Abdiae XV. Pertrectata apud Hebraeos sententia, quam rabbini in Thalmud suum contulere; quamve Alexander imper., usque adeo dilexit, ut et in palatio et publicis operibus praescribi juberet, quemadmodum narrat Lampridius. Videndus Lactantius lib. VI, cap. 23, et Epitom. cap. 3. Auctor de Vita philosophorum (0315D)Socrati, Demetrius Cleobulo Lindio ascribit. Fundamentum fuit unde exstructus tit. Digest. quod quisque juris in alterum statuerit, ut ipse eodem jure utatur: Porro Columbani versus quidam D. Galli monachus conatus παρῳδιάζειν in vet. membr.: Quod tibi tu non vis fieri, non feceris ulli. Quod fieri tibi vis hoc quoque fac aliis. Alio praestare. Ita sancti Galli, unde Frisingensis petitus, autographus. Recte, et sic S. Benedicti Regula cap. 4: alii ne facias, et cap. 70: alii ne feceris: in duobus Schobingeri exemplaribus, quibus exstare veteriora ausim negare, fretus Germanica, quae adjuncta, interpretatione, Otfrydi Wissemburgensis, et S. Notkeri tralationibus, ut difficiliore, ita a nobis abeunte magis. Octavianus lib. I, dist. 14: Plus alio de te, quam tu tibi, credere noli. Ita quatuor vett. Codd. et Schobingeri Scidae.

(0316A) 89. Teneas et statera justum. Στατῆρα. Stater Columbanus est pondus: statera, mensura quae discriminatio mira est et invisa. Salomo Lex: « Statera, quae Hebraice dicitur mozene ( , moznaiim ) in his intelligitur quae appenduntur, et est gemina ponderum lances aequali examine pendens, et habet nomen ex numero [ Fort., munere] quod duobus lancis et uno in medio stilo librata pendeat. » Idem est trutina Lex Graeco-Lat.: Ζυγὸς ὁ στατὴρ, libra, examen, statera, trutina. Ecce στάτηρ est statera: ad quam faciem αἰθὴρ, aethera, et per syncopen aethra; κρατὴρ, cratera; κλιμακτὴρ, climactera. Glossae vett. in Esdram: Cratera, patena, sive calix. In Clementem; climacteras, partes coeli. Virgilius XI Aeneid.: . . . . . . . . . Et aurea vati Cassida ad quae verba Servius: Accusativus Graecis pro nominativo Latino cassis. Praeterea προσῳδίαν insuper invertit Columbanus, nam statera primam corripit, et (0316B)alteram producit. Exempla sunt apud Statium et Martialem. 90. Non tibi sit modius. Ex Salomone Proverb. XX, vers. 10. 92. Si tu recta facis, ne cur. Octavianus lib. III, dist. 2: cum recte vivas, ne cur. Unde patet legendum recte facis ad id exempli, quo bene, male, etc., facere. Vulgo putant veteres e in talibus adverbiis semper produxisse. Hinc depravata loca plurima, quibus redintegrandis praeclaram operam navavit doctor noster Giphanius. Ennius lib. IX Annal.: . . . . Libertatemque ut perpetuassent Maxime, Walafridus ad Lotharium reg. Recte regas populos generosos atque potenter. Columbanus vers. 48: Judicium restat cunctis certissime factis. Et vers. 167: (0316C)Cui secreta quidem credas cautissime cerne. Metellus Tegernseensis Quirinalib.: Quam male gesserat, impie negans. Terentius, Hecyr., act. III, sc. 5: Here Philumenam ad se accersi hic jussit, dic jussisse te. Here positum pro heri, et constat versus, si posterior syllaba corripiatur, ita non erit ulla opus emendatione. 97. Divitias Domini faciet. Vers. 179: Felices faciet natos benedictio patris. Et vers. 184: plane geminus: Divitias addet Domini benedictio plures. Ubi tamen in omnibus libris, addit legitur, quod quidem est ἐμφατικώτερον. 98. Felix clementia. Vers 196, mitis clementia. (0316D)Vers. 147, pius et clemens. Vide Salomonem, Proverb. VI, vers. 6 seq.; XXI, vers. 21. 103. Non lata extollant. In Proverbiis veterum poetarum tribuitur Ovidio; exstat in Monostichis de Moribus epigram. vet. lib. I. 104. Proximus esto bonis. In vet. Mss. inter Octaviana refertur, quem vero in nullo exemplari reperit. Tamen ex eodem laudat Jacobus Magni Sopholog. lib. III, cap. 6, et in pervetustis Schobingeri scidis. Sibi vindicavit idem ille Monostichorum scriptor. 105. Quanto major eris. Et hunc versum relatum leges in illis quae modo memoravi Monostichis. 106. Cumque alium causes. Adde vers. 83 et Octavianum dist. 30, lib. I. Causandi vox propria in foro ac judicio. Papias: causari, causas agere, vel reprehendere, calumniari, vel inculpare. Pacuvius Aemorum judicio: qui sese ad fines esse ad causandum volunt de virtute, iis ego cernundi do potestatem omnibus. Locus apud Nonium corruptissimus, comitate mea, uti (0317A)adduxi, restitutus, Hieronymus prolog. in Habacuc: causatur adversum Deum propheta, id est, disputat et quodammodo litigat cum Deo. Columbano culpare, reprehendere. Senecae id accusare, in illo dicto: neminem laudaveris, neminem cito accusaveris. Salomo Lex: causare, terrere; causari, consumere, impedire, exigere, detinere, frustrari, ludificari, eludere. 108. Sis bonus atque bonis. Octavianus: sic bonus esto bonis. Atque, particula similitudinis. Tu bonis juxta, hoc est, pariter vel similiter, esto bonus. Vide vers. 153. 110. Cum fueris felix Octavianus lib. I, distich. 18. Hemistichion est Ovidianum in Tristibus. 112. Cathegita vitae. Cathegita, doctrix, Octaviano magistra lib. III, dist. 13. Vita est nobis aliena magistra. Καθηγητὴς, doctor, monitor: Gregorius Nazianzenus de Basilio: Σύμβουλος ἀγαθὸς παραστἀτης δέξιος τῶν θειῶν ἐξηγητὴς, τῶν πρακτέων καθηγητής. Cyrillus Lexico Scripturae: Καθηγητὴς, διδάσκαλος, ἡγούμενος. Videndus Pollux. Sic mathita μαθητής Waldrammus (0317B)ad Dadon: Mathitae fido praesens didascalus esto; Μαθητῇ πιστῷ παρὼν διδάσκαλος ἔστω. Id est, Vita cathegita; per appositionem. Quo loquendi modo Ennodius in epist.: artium magister est instantia. Valerianus de Bon. discipl.: disciplina est magister religionis, magister verae pietatis. Ita vet. Schobingeri Cod. Gregorius Nazianz. περὶ Ἀρετῆς: Ὧν οἱ μὲν ὄψει χρώμενοι διδασκάλῳ.

Idem ibidem. Εὔγ' ὦ τύχη μοι τῶν καλῶν διδάσκαλε.

114. Sit sale jam sophiae. Eucher. Formul. spirit. intellig. sal, condimentum sapientiae. Verianus: Hic sal si dicas id quod sapientia signat. Glossae vett. in Esdram: Memores salis: pro cibo (0317C)posuit sal, vel doctrina. Salomo Lex. Sale conditus, sapiens, aut ordinatus, vel temperatus. In Apostolo; ut sermo tuus sit semper in gratia conditus. Coelestinus apud Salomonem: sale conditus, vel moderatus. Augustinus in psalm. LIX: In valle salinarum; vallis, humilitas est; salinae, saporem significant: multi enim, humiliantur, sed vane et fatue in vana vetustate humiliantur, etc. Bonum est ergo sapienter humiliare, etc. Matth. V: Vos estis sal terrae, etc. Hieronymus, lib. IV in Ezech. cap. XVI, ad illa verba: nec sale sulita, recitatis Matthaei Paulique verbis addit: Unde et vulgo sapientes salsi, et stulti vocantur insulsi. Ibidem eodem in loco: Scio me legisse in quodam volumine de Domino salvatore, quod ipse sit sal coeleste, etc., nimirum sapientia Patris coelestis. Conditus omnis. Itane tibi nullum discrimen inter condere et condire? Condita oratio, composita, penultimam corripit. Supra ad Fedol. Condita versu. Ibidem: condere versu. Condita, μεταφορικῶς, quibusdam quasi salibus aspersa, producit. Cicer. lib. II de Orat.: (0317D)nec gravis oratio neque lepore et festivitate conditior. Augustinus Confess. lib. I, cap. 11: Signabar intersigno crucis ejus, et condiebar ejus sale, scilicet Domini. Vetus versus apud ineptum Mamotrecti auctorem non ineptus in XIV Lucae. Sal doctum reddit, sal condit, sal reprehendit. Brito, qui Carolo Magno vixit, Synonymis: Conditur urbs, conditur olus, sed conditur aurum.

Vers. 116. Crede Deo, et proprios tunc tu. Salomo Prov. III, vers. 6. Menander: Ὅταν τι πράττῃς ὅσιον, ἀγαθὴν ἐλπίδα Προβαλλ' ἑαυτῷ, τοῦτὸ γινώσκων, ὅτι Τόλμῃ δικαίᾳ καὶ θεὸς συλλαμβάνει.

Ms. S. Galli: Crede Deo vero, et proprios tibi dirige gressus, quae scriptura a manu lectoris videtur.

(0318A) 117. Lux, timor est Domini. David Psalm. CXI, vers. 10; Salomo Prov. I, vers. 7; Sirach Ecclesiast. I, vers. 13. Infra vers. 175: Radix est sophiae Dominum de mente timere. 118. In Domino sperans. David Psalm. XXXI, vers. 1. 122. Verbum dulce quidem. Infra vers. 201: Lingua placata sibi multos acquirit amicos. R. Joseph Hyssopaeus Parops. argent.: Acquire amicos per benigna verba. Illorum emes animam sine aere et auro. 131. Regi est sapientia justa. Tutilo S. Galli monachus sub imagine sapientiae: O decus imperii, rectrix dignissima mundi. Wipo Panegyr. ad Henricum III imper. Est satis exspertum quantum sapientia possit Quae per vim verbi flectit moderamina regni. (0318B)Videndus Martinus Dumiensis lib. ad Mytonem regem.

135. Quid terrenus homo, pulvis. Ex illo Ovidii: Pulvis et umbra sumus. Unde Primas suos exaedificavit versiculos: Cum fex, cum limus, cum res vilissima simus, Unde superbimus, in terram terra redimus. Hinc terra pro ipso homine. Eucher. Form. spirit. intell. cap. 3: « Terra, homo ipse. Arida, infructuosi homines; pulvis, peccatores. Hilurius Pictaviensis in psalm. LX, sciens se in carne quidem, quae terra est, degentem. Junilius Africanus de partib. div. leg., cap. 4: Et in Hieremia, cum dicit: terra, terra, audi verbum Domini, terram proverbialiter habitantes in ea homines nuncupat, Augustinus, lib. II, Locut. in Genes. Et deficit terra Aegypti: terra posuit pro hominibus qui erant in terra. Ibidem: omnis terra adorent te: quia omnis terra dictum est pro hominibus qui sunt in terra. Idem in psalm. XLVI. Illi qui erant dii fortes (0318C)terrae praesumentes de terra, de qua terra? de se ipsis, quia omnis homo terra. Homini enim dictum est: Terra es, et in terram ibis. Hieronymus lib. I, in Esai cap. I: In coelo supernas significans angelicasque virtutes; in terra, mortalium genus; μετωνοικῶς ab is quae continent, ea quae continentur. Idem lib. II in Habac. cap. 3. In hunc modum et de terra intelligimus: quod qui primum propter imaginem terreni, terra vocabantur, et dicebatur ad eos: Terra es, etc. Walafridus Strabo de carnis petulantia: » O qui munere perditas Sanasti vitiis tuo Terras per genitum tuum. Sic accipiendum illud Christi ad discipulos, Matth. V: Vos estis sal terrae, etc. Et Joannis Apocalyps. VI, 11: Ἐκδικεῖς τὸ αἷμα ἡμῶν ἐπὶ τῆς γῆς, ubi recte interpres: de iis qui habitant in terra.

136. Princip. s. p. dira superb. Sirach Ecclesiast. X, 15. Grimoaldus in superbiae condemnatione: (0318D)Ex qua peccati caput omne cucurrit et auxit. Luciferum, primum principemus. Sceleratorum, qui ex re mali nomen sortitus est, in perniciem deduxisse, coeloque turbasse creditur. Etiam hodie, ab eo quodammodo quasi fonte, omne humani generis malum defluit. Primas apud Magnum Sopholog.: Si tibi copia, si sapientia, formaque detur: Sola superbia destruit omnia, si comitetur.

Raymundus Astucius libro de hominis Pugna: Caeca superbia destruit omnia culmina morum. A Primate partim, partim Claudiano de quarto Honorii consulatu. Inquinat egregios adjuncta superbia mores.

144. Qui Dom. credit, servat. Ms. S. Galli, credat, servet, quo pacto loquitur versu ab hoc tertio: . . . . . Sors quae tibi tradat agendi. Vide tamen Joann. XIV, 15, et XXI, 23.(0319A) 116. Instanter facias. Modianus Synonymis: attente, accurate, accuranter, intente, instanter. Theodorus in Vita sancti Magni: Opus suum instanter faciebat. Ennodius in epist: Artium magister est instantia, noverca eruditionis negligentia. 145. Nec redit unda fluens. Ovidius de Arte amandi: . . . . . . . Eunt anni more fluentis aquae: Nec quae praeteriit, rursum revocabitur unda; Nec quae praeteriit, hora redire potest. 149. Omnia finis edax. Mors quae Horatio, ultima linea rerum est, lib. I, epist. 16. Cicero lib. VI Fam., epist. 21, praesertim cum omnium rerum mors sit extremum, quam sic περιφράζει Octavianus: illam quae vitae est ultima finis. 150. Dominus miserebitur illi. Barbarum est, et quam ecclesiasticis; nemini usitatum. Vetus interp. prov. XIV: qui miserebitur pauperi. Hierem. XXX: tectis ejus miserebor. Psalm. CIII: misertus est Dominus timentibus se, in vet. liturgia: Miserere nobis. (0319B)Ex qua Alcuinus: Tu misericordia mea, miserere mihi. Glossae vet. Kyrie, eleison; Domine, miserere nobis. Auctor de Contemptu mundi: nulli miseretur, dicitur et super aliquem barbarius nimis Augustinus an Damian. Meditat. cap. 6. Et miserere super infirmi plasmatis debilitatem. Exemplo contrario peccavit Gregorius Magnus in miserari, hymn. in diluculo: Ut Deus nostri miseratus omnem Pellat languorem. 151. Infer nullatenus benef. Nullo modo de beneficiis utcunque parvis vel cum animo tuo queritari debes. Ovid. Metamorph.: Neque enim benefacta maligne. Detrectare meum est. 156. Sic novus atque novum vin. Cicero in Laelio de Amicitiis: Veterrimae quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissimae. Sapiens quidam apud Magnum Sopholog.: Vinum novum, amicus novus. Atque, particula similitudinis. Ulpianus l. d. de SC. (0319C)Sillan.: Ita vindicandum atque in propriis servis senatus censuit. Paulus l. XXXVI, § 3. D. de haered. petit: ita condemnatur atque possideret. Ponitur nonnunquam absolute vers. 106: Sis bonus atque bonis. Nisi si pro altero complexivo statutum est etiam quoque. 158. Amicus a. d. f. amicus. Nihil est mutandum dictum καθ' ἐπανάληψιν eo modo atque illud Juvenalis: Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Et ille nescio cujus poetae versus: Pauper amet caute, timeat maledicere pauper. Non ignara Virgilio figura. Videndus Sulp. Victor de Schemat. lex. Rutil. Lupus, Rufinianus, et in primis Bedas de tropis.

161. Quodque imminet antevid. Hemistichion Octavianum lib. II, dist. 28. Quodque, quodcunque. Alcinous de Virgil.: Longe erit a primo quisque secundus erit. (0319D)Ausonius sentent. Pittaci: Pareto legi, quisque legem sanxeris. 168. Sceleri qui gaudet iniquo. Non laborabit versus, si legamus scelere. Suevit τὸ e in hujusmodi ablativis produci. Prudent. Cathem. Hymn. 19: O novum caede stupenda vulneris miraculum. Lucretius lib. III: Ut sensus alios in parte quemque sua scit. Ita libri superiores. Lib. V: Ex utraque polum parte premere aera nobis. Ita omnes libri tam veteres quam recentes. Lib. VI: Praeterea magni ex parte mare montis ad ejus. Ita et hic libri omnes manu formisque scripti; in quibus et parilibus locis omnibus Hub. Giphanius parti putavit restituendum. Cui, quia nulla auctoritate nititur, et quam adduxit vero Prisciani, ab ejus opinione (0320A)discordat, non assentior. Gregorius Magnus hymn. in die Ascensionis: Versa vice mortalium.

Grimoaldus de Superb. condemn.: Excussoque pede saliebat poplite laxo.

170. Corripe peccantem. Monet, corrigendum quidem amicum, si peccet; at illico, si nolit obaudire non deserendum nec dejuvandum. Salomo Proverb. XXVII, vers. 10; Octavius, lib. I, dist. 9. Supra vers. 14, infra vers. 139. 172. Qui fratri ignoscit. Matth. IV, 14; Marc. XI, 25. 173. Observat sapiens sibi tempus in ore. Proba lectio, nec sollicitanda. Supra 150: Omnis pertractet primum mens verba loquelae. Quo loci aptius atque commodius legatur omnia pro omnis, quod non nimis quadrat. 174. Spretum sine tempore verbum. Stultus susque deque habet, quid quove tempore quidve loquatur. (0320B)Stultus si qua refert, a falso nil puto refert. Ipsius et verba nullo sunt pondere digna. Seneca: Imago animi sermo est; qualis vir, talis oratio. Hinc Socrates, cum decorum adolescentem et diutule tacentem conspicatus foret: Ut te videam, inquit, aliquid loquere. Scilicet Socrates tacentem hominem non videbat, etenim arbitrabatur homines non oculorum, sed mentis acie et animi obtutu considerandos. Apuleius principio Florid.

178. Aurum flam. prob. David. psalm. XII, vers. 7; Salomo Proverb. XVII, 3; Sirach II, 5; Ovidius in Trist.: Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum Tempore sic duro est inspicienda fides. Seneca de divina Provident. cap. penult.: Ipse ignis aurum probat, miseria fortes viros. Matth. Vindonicens. in Tobia: Alea fortunae fortes examinat aurum (0320C)In fornace, fides anxietate nitet. 179. Sperate in Dom. Sirach II, 6, seq.; David psalm. XXXI, 1; Isai. XXVI, 8. 180. Pauperis et miseri. Ex sententia Dionysii. de Morib. ad filium: miserum ne irriseris; in Monostich. Epigram. vet.: Iridens miserum, dubium sciat omne futurum. Sententia Pittaci apud Demetrium, Ausonium et Sociadem.

183. Diligit in Sophia. S. Galli αὐτόγραφον: diligit en Sophia. Nihil verius. Christus Sophia nunquam non redamat se amantem, suopte id testimonio Proverb. VIII, 17: Ego diligentes me diligo. Sophia pro Christo, etiam Patribus. Tertullianus advers. Praxeam: Haec vis et haec divini sensus dispositio apud Scripturas etiam in Sophiae nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione Dei sive sermone? Itaque Sophiam quoque exaudi, ut secundam personam (0320D)conditam. Vide Isidorum lib. VII, cap. 2 Etymolog. Silvium de cognomentis Salvatoris, male Damaso tributis, Armenium in Confessione fidei; Tertull. adversus Hermogen.: Quis scit quae sunt Dei, et quae in ipso, nisi spiritus qui in ipso? Sophia autem spiritus haec illi consiliarius fuit, via intelligentiae et scientiae ipsa est. Canisiana scriptura in Sophia hanc habet sententiam: diligit Christus omnes, qui se σοφῶς, id est, sapienter, non perstitiose; vere, non victe, amant. Deltiana non est ἠθική. 184. Nec citus in lingua. Jacob. Epist. cap. 1; Salomo Prov. XVII; Sirach v. Octavianus: Quod praestare potes, ne bis promiseris ulli An vult nos esse tardos ad loquendum et celeres ad laborandum? Hildebertus Cenomanens. in Epist.

185. Falsus per famina test. Testis, qui falsa profatur, non feret impune. Exod. XX, 16; Deuteron. V, 21, et XXIX, 16; Salomo passim in Proverb.; Daniel. (0321A)XIII, 62. Innocuus, ἀτιμώρητος, ἀζήμιος, impunis. Famina, φήματα, ῥήματα, φάσματα, Hesychio, ubi legend. φράσματα. Papias: famen a FOR dicitur, et est LOCUTIO. Gloss. vet. in lib. Rotarum: Faria, eloquia. Leg. famina. Waldrammus ad Dadon.: Cum mutua famina famur. Ibidem: Coelum, terra meant, sed firma haec famina perstant. Et carm. III: Haec eadem posuit praedictus famina scriptor.

Hymn. de S. Joanne Baptista: Ne levi saltem maculare vitam Famine posses.

187. Jam magnum reddas. Sententiam expressit distichi Octaviani lib. I: Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus. Si pauper amicus parvum tibi munus offert, redde magnum, qua in re summos principes aequiperabis, qui limpham cava haustam, pomum, atque rapam, (0321B)alacri accepta animo, proinde ut munus maximum, compensarunt. Pulcherrimam gnomen corruperat Leodicensis exemplator.

190. Otia qui sequitur. Salomo Proverb. XXIII, 21. 193. Exsuperat numer. Leod. ms.: Exaltat numerus justorum regna potenter. Sed nostra mihi lectio multis partibus potior. Justi, quamvis numero perpauci, regna tamen potentissimorum vincuat, eosque superant. Vide auctorem Sapientiae III, 6, et V, 1.

195. Corruit in praeceps. Isidor. Sentent. de Sommo Bono lib. III, cap. 2: Reges, nisi solo Dei tempore metuque gehennae coerceantur, libere in praeceps (0321C)proruunt.(0322A) 202. Serviet et segnis. Deses et piger, qui in otio omnia sua abligurrit, tandem majori sub onere cogetur laborare, servietque cui maxime nollet vel dominari quoque potuisset. Facis ζυγόν. Euripides Hecuba: Ὅστις γὰρ οὐκ ἔωθε γεύεσθαι πόνων Φέρει μὲν, ἀλγεῖ δ' αὐχέν' ἐντιθεὶς ζυγῷ, Θανὼν δ' ἂν εἴη μᾶλλον εὐτυχέστερος Ἢ ζῶν. 204. Pone tuis verbis vectes. Ut te reddas Harpocratem. Verba sunt Jesu Sirachi Ecclesiast. XXVIII, 28 seq. Adde Davidem psalm. CXLI, 3; eumdem Sirach. XXI, 1; Salomonem Proverb. XXI, 23, et XXX, 30. R. Joseph Hyssop. Parops. arg. Claude ostium labii tui: reclude Claustrum tuum; si liquefiat illud, In vinculis eris ejus obligatus. Vers. ult. Diligit hic natum. Salomo, Proverb. XIX, 18; Seneca de Clem. lib. I: Officium bonorum parentum, (0322B)qui objurgare liberos non nunquam blande, nonnunquam minaciter solent: aliquando admonere etiam verberibus. R. Hai cantico erudit: Quod si genueris tibi filios ac filias, Omni tempore castiga eos, verum cum clementia

Corrigit illum. Ms. sancti Galli, corripit. Sergius Different. apud Salomonem: corripimus verbis, corrigimus verberibus. Vide vers. 89 et 168 et deincipem. Ovidius, lib. II, de Ponto: Corripis ut debes stulti peccata sodalis.

Sidonius lib. VI, epist. 9: Si quis vestrae correptionis orbitam non reliquit. Passim alii; sed ita ut Sergii discreminatio non observetur, nisi, quod hactenus (0322C)docui factitatum, verba sibi invicem cesserint.

(no appar