EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De activa atque contemplativa vita
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 83

Norma vivendi (Auctor incertus), J. P. Migne

Norma vivendi

(1247B)341 1. Age, fili, ut oportet, age ut decet, age ut dignum est. Propone tibi ut non pecces, ut culpas tuas non reiteres, post lapsum denuo ne delinquas; bona et mala prout eveniunt tolera; quaecunque eveniunt mente libera sustine; patientiae et mansuetudini ante omnia operam des; irrisionem despiciendo supera; sagittas contumeliae patientiae clypeo frange; praepara contra omnem aspectum clypeum patientiae; contra linguae gladium tolerantiae praebe scutum, tacendo siquidem melius vinces (Vide Isidoriana, cap. 82).

2. Disce a Christo modestiam, disce et moderantiam, (1247C)tolerantiamque Christi attende, et non dolebis injurias. Maxima est virtus, si non laedis a quo laesus fueris, vel etsi laesus permittis. Maxima est virtus, si cuicunque nocere potuisti parcis; quando enim cruciaris propterea, peccata tua praecingunt te; quando minaris, mala tua iter faciunt; quidquid tibi adversi evenit, propter peccata tua tibi evenit. Consideratione igitur justitiae dolorem tempera; melius dolorem portabis, si pro quibus tibi eveniunt intendas.

3. Cum igitur tibi derogatur, ora; cum maledicitur, tunc benedic; maledictioni benedictionem oppone, et irascentem patientia delinire stude; blandimento iracundiam fervescentem dispelle; nequitiam bonitate verbi vince; malitiam benignitate, inimicos omnes modestia placa, aliorum mala tua bonitate supera. Tranquilla mente illatas contumelias perde, aperi tranquillo corde dolores; vulnus in imo corde, quamvis grave sit, apertum evaporat, valde autem comedit animum inclusum. Quanto enim magis tegis, (1247D)tanto magis auges; aperi igitur grato animo, et non te excruciet.

4. Si tristaveris in aliquo fratrem tuum, satisfac ei. Si peccaveris in illum, poenitentiam age cum eo. Si offenderis aliquem, propitia eum prece, parce velociter, ad reconciliationem offensioni tuae cito veniam postula; non dormites, nisi convertaris ad pacem; non requiescas, nisi reconciliatus fueris fratri tuo. Revoca eum celerrimo dilectionis affectu. Revoca eum humilitate ad gratiam; humilitatis affectu illi te prosterne, et supplici modo veniam deprecare; petenti quoque tibi veniam libenter indulge, et poscenti indulgentiam placatus dimitte.

5. Reverentiam sanctam amplectere, et confestim benigna suscipe charitate; peccanti juste non dimittas, sed culpam sciturus, quia in te est venturum judicium; non habebis indulgentiam, nisi dederis. Etsi ille non supplicet, sibique humiliter dimitti non postulet, si peccatum suum mala consuetudine non (1248B)cognoscat conscientia, tu tamen ex corde relaxa, veniam quoque propria voluntate concede; aufer a corde fraternam offensam, vel offensionem, et alienae nequitiae non servito; odium enim a Deo separat, nec sanguine fuso deletur.

6. Pacem ama, pacem dilige, pacem cum omnibus habe et tene, 342 omnesque in mansuetudine et charitate complectere; praepara amplius amare quam ameris ipse; non sis in pace infidus, non sis levis in amicitia, retine semper vinculum constantiae; odientes ad pacem invita.(1248C)

7.Discerne te tuo, non alieno judicio; nec ex alieno sermone, sed ex tua te mente metire. Nemo melius et magis scire potest quid tu scis quam tu, cum conscius tui es. Quibus vero prodest, si malus, si bonus praediceris; aut quae laus hominum pertinet ad te, si alius es quam laudaris? Quapropter vita simulationem, vita hypocrisin, sub obscuriori veste non simula sanctitatem. Qualis haberi vis, talis esto professione tua et habitu; et in incessu tuo sit simplicitas, et in motu puritas; nihil dedecoris, nihil lasciviae, nihil petulantiae, nihil insolentiae in incessu tuo appareat; gestus enim corporis signum est mentis; non praebeas de te aliis spectaculum, nec aliis obtrectandi locum.

8. Non te adjungas levibus personis, nec te admisceas vanis; vita malos, cave iniquos, fuge malignos, sperne ignaros, fuga a te turbas hominum, maxime illius aetatis qui ad vitia proni sunt. Bonis jungere, et sanctis individue sociare. Si feceris, socius (1248D)conversationis illius eorum eris et virtutum; periculum enim est pessimis sociari, melius est eorum odium quam consortium.

9. Claude aures, ne audias aliquid impudicum; vanus enim sermo cito polluit mentem, et facile laeditur turpibus, et malis omnibus, agiturque libenter quod auditur. Nemo enim creditur odisse quorum relatione non laeditur; nihil ex ore tuo procedat quo turpescas, vel quod turpe sit; sed haec erumpant ex ore tuo, et ex labiis, quae aures non polluant audientium; sermo enim vanus conscientiae vanae est index. Mores hominis lingua pandit, et qualis sermo ostenditur, talis animus comprobatur. Ab otioso sermone compesce linguam, nec inania verba loquaris; sermo enim otiosus non erit sine judicio. Unusquisque enim redditurus est rationem sermonum suorum, ante uniuscujusque hominis faciem stabunt verba sua. Qui verba mala non reprimit, ad noxia cito transit; et qui minima non respuit, in (1249A)maxima valde prorumpit; minorum namque culpa majorem generat.

10. Particulatim crescunt vitia, et dum parva non cavemus, in magnis prolabimur; minora itaque devita, et ad majora non devenies. Ea quae loqueris gravitate atque doctrina existant culta, sitque sermo tuus irreprehensibilis, ad exspectationem audientium utilis; stude loqui omnino quodlibet secundum quod oportet; discerne quid loquaris, quid taceas. Intende, et loquere, et loquendo peritus esto. Multum autem delibera quod loqui vis, ne revocare non possis quod dixeris; fuge casus linguae, nec pateat injuriae jaculis os tuum. Cum amico semper habeto silentium, vide opportunitatem loquendi, et proferendi sermonem, et expendendi. Maneat in ore tuo mensura, in sermone tuo sit statera, abscinde et a lingua tua vitium detrahendi, et de alieno malo os tuum, non coinquines; quod in alio detrahis, hoc in te potius pertimesce.

11. Quod inter se loquuntur homines, hoc nunquam (1249B)scire desideres, 343 nec quaeras aliquem qui dicat tibi; omitte causam quae ad animam tuam non pertinet, nec oblitus morum tuorum alienos perscruteris; tanto animo corrige vitia tua, quanto studio prospexeris aliena.

12. Omne genus mendacii summopere fuge; non studium loquacium fratrum, nec qualibet fallacia vitam alicujus defendas; nullum mendacium justum, quod a veritate discordat, in quo etiam prohibetur duplex juramentum, assiduitas enim perjurii assuetudinem facit. Fac bonum quod spopondisti, non in verba facilis, sed etiam factis et operibus difficilis: sine consideratione unquam nil facias, vel praesumas; quando poteris facere, non pollicearis facere. Multum Deo reus eris, si non reddideris quod voves; in malis autem promissis rescinde fidem. Non est promissio quae dolore adimpletur.

13. Si vis tuas adimplere virtutes, prodere noli; (1249C)occulta virtutes pro elatione; absconde bona facta pro arrogantia; fuge videri quod esse meruisti; qui manifestando poteras amittere, tacendo custodi. Vitia vero cordis tui revela, pravas cogitationes manifesta illico, peccatum enim revelatum cito curatur, simulata culpa crescit. Si patet vitium, ex magno fit pusillum; si latet peccatum, ex minimo fit maximum. Melius est autem ut vites vitium quam ut emendes, ne forte cum incurreris, pessima consuetudine revocare non possis. Consuetudinis vincula vix solvuntur, et inolita diu tardius corriguntur.

14. Incipientem diu delibera sententiam, et quod vis diu agere, diu exquire, proba, et age; nil enim in agendo praecipiti consilio, sed mora melius est. In rebus autem bonis tarditas removeatur; in bonis enim dilatio nocet, et quod expedit differre impedit. In bonis absit remissa segnities, absit negligentia, carnis vitia cito captant inertes; per torporem enim vires et ingenium defluunt, et desidia natura corrumpitur; hebetudo scientiae lumen exstinguit, solertia (1249D)autem meliorem reddit; ardentius fit ingenium subjuncto studio, et tardiora ingenia studiis acuuntur. Torporem naturae industria excitat, spiritus tarditatem assiduitas acuit. Expergiscentia perficit spiritum, expergiscentia plus scitur, saepe namque consuetudinem superat, saepe ex consuetudine naturae est effectus; assiduitas enim mores facit, jugis usus in naturam se vertit, quod cum difficultate per usum sine difficultate perficies.

15. Disce quod nescis, ne doctor inutilis inveniaris; bonum autem quod didiceris doce; sapientiam cum caeteris impertieris, tibi hanc auges, sapientia exinde longior fit; retinendo minor est, et dum plus confertur, abundat. Verba tua cum praecedunt opus, quae ore promis, quae ore promittis, opere adimple; quae verbis doces, exsecutione exhibe et ostende. Esto non solum magister, sed imitator virtutum. Si doces, et facis, tunc gloriosus eris. Non enim satis est laudare quod dixeris, nisi dictis facta commisceas, (1250A)In doctrina tui ipsius ab humana te laude tempora; sic instrue alios, ut teipsum custodias, sic doce, ut humilitatis gratiam non amittas.

16. Cave, ne, dum alios docendo erigis, ipse laudis appetitione derogeris. 344 Cum autem instruis eos, obscuritate noli uti, sed ita dic ut intelligaris, ne loquendo simplicibus displiceas, ne prudentes offendas; juxta spiritum audientium erit sermo doctorum. Secundum mores incipienda est doctrina; juxta vulnus adhibenda sunt remedia, variae enim voluntates diversam disciplinam desiderant. Unusquisque igitur secundum suam professionem est docendus. Inspicienda est utilitas personarum, et unumquemque taliter in erudiendo tracta. Committe omnibus secreta professionis tuae, loquere aperte.

17. Cunctis operta paucis annuntia; ne erubescas loqui quod nosti defendere; et quod tibi scientiae sentis deesse, ab aliis quaere; quaerendo enim obtecta clarescunt, et difficilia conferendo aperiuntur. (1250B)Nulla sit tibi curiositas sciendi latentia, nec ultra quam scriptum erit quaeras scientiam. Non cupias quod scire non licet. In disputatione non contradicas justitiae; nec contendas evacuare quod rectum est; in omni disputatione rectum tene, et plus dilige audire quam loqui. In principio audi, in fine loquere. In omni re finis attendatur, extrema quaerantur, meliorque est sermo novissimus quam primus.

18. Venerare omnes scientia et vita meliores, et unumquemque pro suo merito sanctitatis potiori gradui competentem reverentiam tribue, nec te aequalem sanctiori exhibeas. Senioribus praesta obedientiam, et eorum senio obsequio obedi. Cunctis in praeceptis sic obtempera, ut obtemperando hominum votis Deum non offendas. Malum visus facere, non consuescas, nec adhuc si poenae immineant, peccanti cuiquam non aquiescas; melius namque est pati mortem quam perniciosa mala adimplere. Non solum quippe factorum, sed conscius peccati tenetur obnoxius; (1250C)neque immunis est a scelere qui, ut faceret male, obedivit. Similis est qui obtemperat malo ei qui facit malum; facientem et obsequentem pari poena constringe.

19. A subditis magis venerari quam timeri stude, ut tibi plus dilectionis officio quam contradictionis necessitate adhaereant. Subjecti te plus revereantur quam timeant; ex reverentia enim amor procedit, et odium tremor confert; fidem metus tollit, affectus restituit; timor non servat diuturnam fidem; ubi timor audet, eum sequitur robur; ubi timor, audentia sequitur; et ubi metus, desperatio occurrit. Quapropter tempera oris sementem, summaque bonitate subditos convenit regere; non sis terribilis in subjectis, sed sic dominare, ut tibi delectent servire.

20. Tene modum in omni tempore, ut nihil intemperatum agas, nec minus, nec ultra quam oportet, nec in bonis nisi moderatus esse non debes. Omnia enim medicamenta utilia sunt, et cum tempore omnia fiunt utilia; recta enim immoderato usu corrumpuntur, (1250D)omnis nimietas in vitio est; prospice igitur quid aptum sit tibi, et tempori, et ubi, quando, quare, quandiu facere debeatur; causas rerum et tempora inspice, et singulorum operum discretiones diligenter distingue.

21. Dignosce omnia quae agis, quare bonum incipias, quare peragas; in omni operatione discretionem tene, nec in aliquo indiscretus sis. 345 Cum bene discreveris opus tuum, multa sunt consuetudine vitiata, multa pravo usu praesumpta, et multa contra pudicos mores usurpata; tunc minime consuetudinem serva et legem, usus auctoritati cedat, pravum usum lex et ratio vincant. Testimonio tuo nulli noceas, nec ad alicujus periculum vocem testificationis adhibeas. Sermo tuus nec animam cujusquam, nec res impediat, nullum contra veritatem defendas.

22. Cum judicas, ne ullius personae affectu deflectaris, a viro paupere, aut a divite, causam prospice, non personam. Sperne munus, ne per hoc justitia (1251A)corrumpatur; munera enim semper veritatem praevaricant, et cito a viro violatur justitia. De justo judicio temporalia lucra non appetas, pro justitia nullum tibi praemium quaeras dum judicas, pro futuro serva mercedem, nec quaeras in terra rependi quod tibi in futuro debetur. Excute manus tuas ab omni munere, si in coelis velis habitare; in judicio quoque sine misericordia sedeas. Custodi justitiam discretionis, et noli plus justus esse quam oportet. Omne enim quod nimium est vitium est.

23. Impia justitia est fragilitati humanae non ignoscere; non igitur ames damnare, sed emendare potius quam corrigere. Tene rigorem in discretione justitiae, judicii examen sequatur pietas, disciplinae rigorem temperet indulgentia, ita clemens esto in alienis delictis, sicut in tuis, nec quemquam districtius judices quam sicut teipsum. Sic alios judica, ut te judicari cupis; dum enim indulges aliena peccata, tibi misereris; judicium quod aliis imponis ipse portabis. In (1251B)eo enim in quo judicas es judicandus; in qua mensura mensus fueris, remetietur tibi.

24. Omnia quae inquisieris cum justitia definias, nunquam judices suspicionis arbitrio; ante proba, tunc judica; non enim qui accusatur, sed criminator reus est; periculum est aliquid praesumptuose judicare. In ambiguis de judicio serva sententiam. Qui nosti tua, quando nescis, divino serva judicio; non nitaris damnare judicio humano quod Deus suo examini servat; incerta non judicemus, quoadusque novissime veniat Dominus, qui latentia producat in lucem. Quamvis enim non credenda sunt, ideo tamen dimittentur, nisi quae certis indiciis approbantur, et non quae manifesto examini committuntur, et non quae ordine judiciario comprobantur.

25. In summo honore tibi suprema sit veritas; quamvis sublimis sis potestatis, in te celsitudinem reprime; non te extollat honor, sed praesideat humilitas culmen sublimitatis. Tanto esto majori humilitate conspicuus, quanto es magna dignitate praeclarus. (1251C)Impositas tibi curas humiliter exple, et traditum tibi ministerium mente subdita suscipe. Esto obediens divinae dispositioni, et voluntati ejus contraire non audeas. Jura potestatis adeptae moderanter exerce, et omnia non turbulento, sed tranquillo corde dispone. Cave honores, quos sine culpa tenere non poteris. (1252A)Sublimitas enim honorum magnitudo scelerum, in majori gradu sine dubio poena major.

26. Si vis esse quietus, nihil saeculi appetas. Semper requiem mentis habebis, si a te curam mundi abjicias, semperque quiete aeterna frueris, 346 si te a strepitu terrenarum rerum abstraxeris. Abjice a te quidquid bonum propositum impedire poterit, et toto animo odies damna quae diligit mundus. Quidquid habes, habeto ad misericordiam. Suffragatur virtus tua in operibus. Non eligas cui miserearis, ne forte praetereas illum qui meretur accipere. Omnibus da, ne forte cui non dederis ipse sit Christus; et cui largiris, cum hilaritate largire; et quidquid tribuis, cum affectu tribue; tribue misericordiam sine murmuratione, praebe eleemosynam sine taedio.

27. Major autem sit benevolentia quam quod datur. Major sit gratia quam quod impenditur; tale enim erit opus tuum qualis fuerit intentio tua. Quod enim affectu bono dispensatur, hoc accipit Deus; qui (1252B)autem cum taedio dat, perdit mercedem suam. Qui cum tristitia manum porrigit, fructum amittit remunerationis; non est misericordia, ubi non est benevolentia. De tuis justis laboribus ministra pauperibus. Non auferas uni unde tribuas alteri. Nihil prodest si alium inde reficis unde alium inanem facis. Condemnat miseratio ista, non propitiat. Bonum quod facis misericordiae causa, non jactantiae, facito; nil propter temporalem opinionem, nihil propter famam, sed propter vitam aeternam et Dei charitatem. Quidquid agis, pro futura mercede age, aeternae remunerationis exspectatio te teneat. Amplius quidquid egeris causa gloriae, hoc est facti tui.

28. Si dederis ita, ut hominibus innotescat, non homini, sed propriae personae praestitisti, nec quod ad aeternae, sed quod ad hujus [ Forte, hujus vitae] gloriam proficit. Ecce accepisti modica, data est tibi norma vivendi; nulla te ignorantia excusat, non es jam vitae nescius, non es imprudens, aut ignarus, legem (1252C)quam debes sequi, dispositionis qualis esse debeas, descripsi. Cognitiones mandatorum habes. Jam scis quid est recte vivere, vide ne ultra offendas, vide ne quod recipis legendo contemnas vivendo. Bonum scire, acceptum retine, et imple opere quod didicisti praeceptione. Vide deinceps ne bonum quod accepisti despicias. Amen.