Nobis supremum

This is the stable version, checked on 25 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Nobis supremum
1919

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1920 p. 100

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

NOBIS SUPREMUM*

INSULA CELEBES EIQUE CONTINENTES MINORES INSULAE A VICARIATU APOSTOLICO BATAVIENSI SEPARANTUR ET IN NOVAM PRAEFECTURAM APOSTOLICAM DE CELEBES NUNCUPANDAM ERIGUNTUR

Ad futuram rei memoriam. —

Nobis supremum Ecclesiae clavum obtinentibus illud imprimis cordi est, ut christiani gregis tutiori custodiae ex aucto Pastorum numero provideamus. Cum igitur, ad nomen christianum in Indiarum Neerlandicarum insulis latius atque citius propagandum, opportunum visum sit consilium territorium Vicariatus Apostolici Bataviensis, hucusque iam pluries dismembratum, ulteriori divisioni subiicere, ab eodem Insulam Célebes aliasque eidem adiacentes separando, ex quibus nova efformaretur Praefectura Apostolica, aliis operariis evangelicis assignanda; Nos, omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, haec quae infrascripta sunt decernenda existimavimus. Nimirum, ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi perpetuumque in modum, Insulam vulgo Celebes eidemque continentes alias minores Insulas a Vicariatu Apostolico Bataviensi separamus, easque in Praefecturam Apostolicam de Celebes nuncupandam erigimus. Propterea volumus, ut haec nova Praefectura Apostolica de Celebes intra fines suos residentias civiles vulgo de Menado ac de Celebes cum adnexis (Onderhoorigheden) complectatur, eandemque Missionariorum a Sacro Corde Iesu apostolicis curis committimus. Porro haec statuimus, decernentes praesentes Litteras Nostras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XIX novembris MCMIX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. Card.GASPARRI

a Secretis Status
  • A.A.S., vol. XII (1920), n. 4, p. 100