PIUS PP. X
LITTERAE APOSTOLICAE
NOBIS EXPONENDUM*
SACERDOTIBUS INSCRIPTIS IN RECENTER ADIECTA QUARTA SECTIONE PII CONSORTII
- SUB TITULO DEIPARAE VIRGINIS PERDOLENTIS, DIOECESIS MEDIOLANENSIS,
- CONCEDITUR PRIVILEGIUM MISSARUM
Ad perpetuam rei memoriam. — Nobis exponendum curavit dilectus filius Paulus Colli, sacerdos, Moderator spiritualis theologici seminarii Mediolanensis, in hac dioecesi iam a duobus saeculis pium extare sub titulo Deiparae Virginis Perdolentis sacerdotum consortium, cuius finis est Sacrum pro defunctis sodalibus gratuito litare. Cum vero tribus sectionibus, ex quibus huiusmodi consortium hucusque constitit, quarta sit recens adiecta, enixe Nos idem dilectus filius rogavit, ut quartae quoque huic sectioni easdem spirituales gratias, quae tribus aliis semel atque iterum concessae fuerint, impertiri dignaremur. Nos piis hisce votis obsecundantes, ac de Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi, praesentium tenore Apostolica auctoritate Nostra concedimus ac largimur, ut Missae quae de Ordinarii licentia, atque ex praedictae consortionis praescripto a presbyteris sociis pro defunctis confratribus ad quodlibet cuiusque Ecclesiae altare rite celebrabuntur, animae seu animabus pro qua seu pro quibus celebratae fuerint, perinde suffragentur, ac si ad privilegiatum altare peractae fuerint. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuo valituris. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXI Iunii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.
- R. CARD. MERRY DEL VAL,
- a Secretis Status.
- AAS, vol. II (1910), n. 15, pp. 571-572.