Praefatio | Caput II |
nno 1664, postquam in Academia Hafniensi utroque examine defunctus eram et Characterem, qui dicitur Laudabilis, suffragiis Tribunalium tam Philosophorum quam Theologorum emerueram, reditui in patriam me accingo, navemque Bergas Norvegiae ituram conscendo, niveis utriusque Facultatis calculis monstrabilis, at aeris inops. Commune mihi fatum cum caeteris Norvegiae Studiosis erat, qui a bonarum
artium mercatura deplumes in patriam redire solent. Ferentibus ventis usi, post prosperam sextidui navigationem portum Bergensem intravimus. Ita redditus patriae, doctior quidem, sed non ditior, sumptibus eorum, qui necessitudine mihi iuncti erant, sublevatus aliquandiu precariam, licet non plane desidem atque inertem vitam egi. Nam ut Physicum, cui initiatus eram, studium experimentis illustrarem, indolemque terrae ac montium viscera explorarem, omnes provinciae angulos solicite perreptabam. Nulla tam ardua erat rupes, quam non scandere, nulla tam praeceps et immanis caverna, in quam non descendere conabar, visurus ecquod curiosum ac Physici examine dignum forte reperirem. Permulta enim in patria nostra non oculis modo, sed ne auribus quidem novimus, quae si tulisset Gallia, Italia, Germania aliave quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita, perlecta lustrataque haberemus. Inter ea, quae notatu maxime mihi visa sunt digna, erat spelunca magno praeceps hiatu in cacumine montis, quem indigenae vocant Flöien. Cumque os eiusdem speluncae levem ac haud ingratam per intervalla emittat auram, sed ita, ut crebris quasi singultibus fauces modo
laxare, modo includere videatur, literati Bergenses, in primis celeberrimus Abelinus et Conrector Scholae Mag. Eduardus, Astronomiae ac Physices apprime gnarus, rem credebant exercitationibus philosophicis dignissimam, saepeque populares, cum ipsi prae senio nequirent, stimulaverant ad indolem istius cavernae penitius inspiciendam; maxime cum statis veluti vicibus, ad exemplum respirantis hominis, retractam cum impetu regereret animam. Stimulatus ego qua sermonibus horum, qua proprio ingenio, descensum in hanc cavernam meditabar, mentemque meam quibusdam ex amicis indicabam. Sed his consilium valde displicebat, dicentibus, inceptionem esse stulti ac desperati hominis. At impetum his monitis non flectere, nedum frangere poterant, et quae sufflaminare ardorem deberent, aegro animo faces subiiciebant. Ad quodvis enim discrimen subeundum acerrimum istud, quo in res naturales detegendas ducebar, studium excitabat, et sponte currenti calcaria addebant rerum domesticarum angustiae; nam exhaustae erant facultates, et durum ac molestum mihi videbatur, aliena diutius quadra vivere in patria, ubi omni emergendi spe incisa, ad perpetuam mendicitatem me damnatum intuebar, omneque ad honores et emolumenta obseptum iter, nisi audaci aliquo facinore nobilitarer. Obfirmato igitur animo, et praeparatis huic expeditioni necessariis, die quodam Iovis, cum serenum atque impluvium esset coelum, egredior civitate paulo post diluculum, quo, rebus peractis, salvo adhuc die redire in urbem liceret. Quippe rerum futurarum nescius praevidere non poteram, quod alter ego Phaëthon
in alium orbem detrusus, non nisi post decem annorum errores patriam et amicos revisurus essem.
Suscepta est haec expeditio Anno 1665 Coss. Berg. Iohanne Munthe et Laurentio Severini, Senatoribus Christierno Bertholdi et Laurentio Sandio. Euntem comitabantur quatuor mercenarii, qui funes et harpagones, quibus descendenti erat opus, secum ducebant. Recta tendimus ad Sandvicum, per quem commodissime in montem ascenditur. Enixi in cacumen, postquam pervenimus in locum, ubi fatalis erat caverna, fessi molesto itinere paulisper ibi consedimus, ientaculum sumpturi. Tunc animus, quasi instantis mali praesagiens, compavescere mihi primum coepit. Igitur conversus ad comites, ecquis, rogo, aleam hanc prior subire velit? Nemine vero respondente, impetus languescens ex integro recaluit: funem aptari iubeo, itinerique ita paratus animam Deo commendo. Iam in cavernam demittendus comites docebam, quid porro faciendum: pergerent scilicet remittere funem, donec vociferantem me audirent, quo signo dato restem intenderent, ac vociferari perseverantem ex antro subito retraherent. Ipse dextra tenebam harpagonem, quo mihi opus erat, ut, si qua in descensu occurrerent obstacula, removerem, et medium inter utrumque cavernae latus corpus suspensum servarem. At vix ad altitudinem decem vel duodecim cubitorum descenderam, cum rumpitur restis. Malum hoc mihi innotuit e subsequenti mercenariorum clamore et ululatu, qui tamen mox evanuit. Nam mira celeritate in profundum rapior, et tanquam alter Pluto, nisi quod harpago mihi pro sceptro esset,
- Labor, et icta viam tellus ad tartara fecit.
Circiter horae quadrantem, quantum in ista animi perturbatione coniicere licuit, in spissa caligine et perpetua nocte versatus eram, cum tandem tenue quoddam lumen, crepusculi instar, emicuerit, et mox lucidum et serenum coelum apparuerit. Stulte igitur credebam, aut a repercussione aëris subterranei aut vi contrarii venti me reiectum, cavernamque istam spiritus sui reciprocatione in terram me revomuisse. At neque sol, quem tunc conspicabar, nec coelum nec reliqua sidera nota mihi erant phaenomena, cum coeli nostri sideribus ista, quae iam videbam, essent minora. Credebam igitur, aut totam novi istius coeli machinam in sola cerebri imaginatione, e capitis vertigine excitata, consistere, aut fingebam me mortuum ad sedes beatorum ferri. At ultimam hanc opinionem mox ridebam, cum me ipsum intuerer harpagone munitum et longum funis syrma trahentem, satis gnarus, reste ac harpagone non opus esse in paradisum eunti, nec coelitibus placere posse ornatum, quo ad exemplum Titanum Olympum vi expugnare et superos inde deturbare velle viderer. Tandem, re serio pensitata, iudicabam, delatum me fuisse in coelum subterraneum, ac veras esse eorum coniecturas, qui concavam statuunt terram, et intra crustas illius alium contineri orbem nostro minorem, aliudque coelum sole, sideribus ac planetis minoribus interstinctum. Et docuit eventus, acu me rem tetigisse.
Impetus iste, quo praeceps ferebar, diu iam duraverat, cum tandem sentirem, paulatim languescere, prout propius accederem planetae, seu coelesti cuidam corpori, quod primum in descensu obvium habui. Idem planeta in tantum sensim excrevit, ut randem per densiorem quandam atmosphaeram, qua cinctus erat, montes, valles et maria internoscere haud difficulter possem;
- … Sicut avis, quae circum litora, circum
- Piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta,
- Haud aliter terras inter coelumque volabam.
Tunc animadvertebam, non modo suspensum me in aura coelesti natare, sed et cursum, qui adhuc perpendicularis fuerat, in circularem abire. Hinc stetere mihi comae; nam verebar, ne in planetam vel satellitem proximi planetae transformarer, aeterna vertigine circumagendus. At cum reputarem, dignitatem meam hac metamorphosi nil detrimenti capturam, corpusque coeleste seu satellitem coelestis corporis pari saltem passu ambulaturum cum famelico Philosophiae studioso: animum resumo, maxime cum beneficio aurae purioris et coelestis, in qua natabam, neque fame neque siti premi me sentirem. Attamen cum ad animum revocarem, in loculis meis esse panem (Bergenses vocant Bolken, qui figurae ovalis vel potius oblongae solet esse), statui e loculis eundem depromere et periculum facere, ecquid in isto rerum statu palato arrideret. Sed primo statim morsu nauseam mihi moturum omne terrestre alimentum deprehendens, tanquam rem plane inutilem abieci. At excussus panis non modo suspensus in aethere stetit, sed, mirabile dictu, circulum minorem circa me describere coepit. Et innotuerunt mihi exinde verae motus leges, quae efficiunt, ut omnia corpora in aequilibrio posita motum circularem sortiantur. Hinc qui tanquam fortunae ludibrium me nuper deploraveram, fastu tumescere coepi, intuens me ipsum non solum tanquam simplicem planetam, sed et talem, qui perpetuo stipatus foret satellite, adeo ut inter sidera maiora aut primi ordinis planetas quodammodo referri possem. Et ut impotentiam meam fatear, tantus tunc animum fastus incessit, ut, si obvios habuissem omnes simul Consules ac Senatores Bergenses, cum supercilio eosdem excepissem, tanquam atomos adspexissem, indignosque iudicassem, quos salutarem, aut quibus harpagonem meum subiicerem.
Integrum fere triduum in isto statu permanebam. Nam cum circa planetam mihi proximum absque intermissione volutarer, noctes ac dies discriminare poteram, solem subterraneum iam orientem, iam rursus descendentem et e conspectu meo abeuntem cernens, quamvis nullam, qualis apud nos, noctem sentirem. Cadente enim sole, lucidum apparuit ac purpureum undique firmamentum, splendori lunae haud dissimile; id quod iudicabam esse intimam terrae subterraneae superficiem aut hemisphaerium, quod lumen istud a sole subterraneo in centro huius orbis posito mutuabatur. Hypothesin hanc mihi fingebam studii Physicae coelestis non plane hospes. At cum ista felicitate Diis me proximum crederem meque ut novum coeli sidus intuerer, una cum satellite meo, quo cingebar, a proximi planetae Astronomis in catalogum stellarum inferendum: ecce! immane apparuit monstrum alatum, quod iam dextro, iam sinistro lateri meo, iam capiti et cervici imminebar. Credebam primo intuitu esse unum e duodecim signis coelestibus subterraneis, ac proinde optabam, si vera esset coniectura, Virginem fore, cum e toto duodecim signorum systemate solum istud signum (sc. Virgo) in ista solitudine auxilii quid ac solatii afferre valeret. At cum corpus istud mihi propius accederet, videbam torvum et immanem esse gryphum. Tanto tunc corripiebar terrore, ut oblitus mei ipsius et sidereae meae, ad quam nuper evectus eram, dignitatis, in isto animi aestu deprompserim testimonium meum Academicum, quod in loculis meis forte habebam, occurrenti ostensurus adversario, examina mea Academica me sustinuisse, Studiosumque me esse, et quidem Baccalaureum, qui quemvis aggressorem extraneum exceptione fori repellere possem. At defervescente primo aestu, cum ad me paulatim redirem, stoliditatem meam deridebam. Dubium adhuc erat, in quem finem gryphus iste me comitaretur, utrum hostis esset an amicus, aut quod verisimilius erat, an sola rei novitate delectatus, propius accedendo oculos saltem pascere vellet. Nam adspectus corporis humani, in aëre circumacti, harpagonem dextra tenentis et longum post se funem caudae instar trahentis, phaenomenon erat, quod quodvis brutum animal in specta culum sui allicere posset. Insolita ista figura, quam tunc expressi, variis, ut postea audivi, sermonibus et coniecturis ansam dederat incolis globi, circa quem volvebar. Nam Philosophi ac Mathematici cometam me putarunt, funem pro cauda cometae capientes. Et erant, qui ex eodem insolito meteoro imminens aliquod malum, pestem, famem aut insignem aliquam catastrophen portendi iudicarunt. Nonnulli etiam ulterius progressi corpus meum, quale e longinquo illis visum fuerat, accuratis penicillis delineaverant, adeo ut descriptus, definitus, depictus et aeri incisus essem, antequam globum istum attigerim. Haec omnia non sine risu ac voluptate quadam audivi, cum in orbem hunc delatus linguam subterraneam didicissem.
Notandum est, dari quoque repentina quaedam sidera, quae subterranei dicunt Sciscisi (i. e. crinita), quaeque describunt horrentia crine sanguineo et comarum modo in vertice hispida, adeo ut in speciem barbae longae promineat iuba. Hinc non secus ac in orbe nostro inter prodigia coelestia referuntur. Sed ut ad telam revertar, gryphus iste eo viciniae iam pervenerat, ut alarum quassatione me infestaret et tandem crus meum serrato vexare morsu non dubitaret, adeo ut manifeste patuerit, qua mente novum hospitem venaretur. Hinc coepi pugnacissimum animal armata elidere manu, et harpagonem utraque manu complexus, hostis audaciam compescui, fugae locum saepe circumspicere cogens, tandemque, cum pergeret me vellicare, post unum vel alterum inanem ictum harpagonem tanto impetu tergo alitis inter utramque alam impegi, ut telum revellere nequirem. Vulneratus ales horrendo edito stridore in globum praeceps corruit. Ego vero status iam siderei ac novae dignitatis, quam variis casibus et periculis, ut vulgo fieri solet, expositam videbam, pertaesus,
Arbitrio volucris rapior, quaque impetus egit,
Huc sine lege ruo, longoque per aëra tractu
In terram feror, ut de coelo stella sereno,
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Et ita motus circularis, quem nuper descripseram, in perpendicularem denuo mutatur. Sic ingenti cum impetu per adversa crassioris aëris verbera, cuius stridor aures percutiebat, diu tractus, tandem levi innoxioque casu in globum delabor una cum alite, qui paulo post e vulnere obiit. Nox erat, quando in planetam istum delatus fui, id quod e sola absentia solis colligere poteram, non vero e tenebris; nam tantum luminis restabat, ut testimonium meum Academicum distincte legere possem. Oritur nocturnum istud lumen e firmamento sive crusta terrae inversa, cuius hemisphaerium splendorem, qualem apud nos luna, reddit; hinc si solius luminis ratio habeatur, parum hic differunt noctes a diebus, nisi quod absit sol, et absentia eiusdem noctes reddat paulo frigidiores.
Praefatio | Caput II |