XXVI JULII MDCCCLV.
S. S. DOMINI NOSTRI PII IX
ALLOCUTIO
IN CONSISTORIO SECRETO 26 JULII 1855 HABITA.
Venerabiles Fratres,
Nemo vestrum ignorat, Venerabiles Fratres, quatuor nondum elapsos esse annos, ex quo nullis neque curis, neque consiliis, neque laboribus Nobis parcendum esse duximus, ut ecclesiasticis in Hispania negotiis consuleremus. Notissima vobis est Conventio a Nobis cum carissima in Christo Filia Nostra Maria Elisabeth Hispaniarum Regina Catholica anno millesimo octingentesimo quinquagesimo primo inita, ac veluti lex Status eo in Regno sancita, et solemniter promulgata. Neque vos latet quomodo in eaclem Conventione interplurima, quae statuta fuerunt ad catholicae Religionis rationes tuendas, cautum in primis fuerit, utipsa augusta Religio, quocumque alio cultu excluso, pergens esse sola religio Hispanicae nationis, esset ut antea in universo His- paniarum Regno conservanda cum omnibus juribus et proerogativis, quibus potiri debet juxta Dei legem et Canonicas Sanctiones ; ut institutio in omnibus quibusque publicis, privatisque scholis foret omnino conformis catholicae doctrinae , ut Sacrorum praesertim Antistites in episcopali munere obeundo, et in iis, qureadjus et exercitium ecclesiasticae auctoritatis,sacroeque Ordinationis pertinent, pleua illa uterentur libertate, quam sacri Canones statuunt ; ut Ecclesia nativo suo jure libere omnino polleret, acquirendi scilicet legitimo quovis titulo novas possessiones, et inviolabilis esset ejusmodi Ecclesiae proprietas in omnibus, quae tunc possidebat, vel in posterum acquireret. Hinc ea profecto nitebamur fiducia fore, ut Pontificioe Nostrae curae et sollicitudines optatum assequerentur exitum, et catholica Ecclesia juxta Nostra desideria in Hispania pi-ospere feliciterque denuo magis in dies vigeret, atque tloresceret, cum praesertim omnis illa inclyta Natio catholicam Religionem protiteri, et huic Petri Cathedne xirmiter adharere vehementer glorietur. Verum cum summa animi Nostri admiratione et amaritudine vidimus quod nunquam fore putavissemus, eo in Regno commemoratam Nostram Conventionem, ipsa Hispaniensi natione neduminvita, sed etiamsummopere mcerente et reclamante, impune frangi ac violari, novasque Ecclesite, ejusque juribus, Episcopis, ac supremae Nostrae, Sancta?que hujus Sedis potestati injurias inferri, quas apud vos condolere compellimur, Venerabiles Fratres. Etenim latae fuerunt leges, quibus primus, et secundus ipsius Conventionis articulus non absciue levi Religionis detrimento invertitur, itemque pra?cipitur Ecclesiae !jona esse vendenda. Acceditetiam ut varia edita fuerint decreta, quibus interlicitur Episcopis sacros Ordines conferre, et virgines Deo sacrae prohibentur
in tirocinium proprii religiosi instituti alias mulieres admittere, et statuitur Capellanias laicales, aliasque pias institutiones in saecularem plane statum esse redigendas. Ubi primum novimus tam graves Religioni, Ecclesise, Nobis et huic Sanctre Sedi parari injurias, Nostro fungentes munere nulla interposita mora haud praetermisimus tum per Nostrum Cardinalem Secretarium Status, tum per Nostrum negotiorum Gestorem Madriti morantem contra omnes hujusmodi ausus apud Madritense Gubernium vehementer protestari et reclamare. Atque eidem Gubernio significandum quoque duximus, Nostras reclamationes ad fidelium notitiam esse deducendas, nisi proposita lex de bonis Ecclesire alienandis rejiceretur, ut fideles ipsi ab illis emendis se abstinerent. Illud etiam ad Madritensis Gubernii memoriam revocavimus, veluti in Apostolicis Nostris de eadem Conventione Litteris clare aperteque ediximus, quod cum pacta in eadem Conventione sancita tam graviter violarentur et frangerentur, non amplius locum haberet indulgentia a Nobis ob ipsius Conventionis rationem adhibita, qua declaravimus, nullam a Nobis, ac Romanis Pontificibus Successoribus Nostris molestiam eos esse habituros, qui Ecclesiae bona ante eamdem Nostram Conventionem alienata acquisiverant. Sed non solum irritre fuerunt justissima? Nostrae reclamationes, ac praestantium Hispanise Sacrorum Antistitum expostulationes, verum etiam nonnulli ex spectatissimis illis Episcopis, qui merito atque optimo jure commemoralis legibus ac decretis obstiterant, a propriis Dioecesibus violenter avulsi fuerunt, et alio amandati ac relegati. Probe intelligitis, Venerabiles Fratres, quo conficiamur mcerore, cum conspiciamus tot curas ac sollicitudines pro ecclesiasticis in illo Regno instaurandis negotiis frustra a Nobis fuisse susceptas, atque ibi denuo Christi Ecclesiam gravissimis affligi calamitatibus, ejusque liberta- tem et jura, ac Nostram et hujus Sanctae Sedis auctoritatem conculcari. Itaque haud passi sumus, Nostrum negotiorum Gestorem longius ibi morari, illique mandavimus, ut ab Hispania decederet, et in hanc Urbem rediret. Vehementer quidem dolemus, propterea quod illustrem Hispanam nationem Nobis ob eximium ejus in rem catholicam studium, et egregia in Ecclesiam, ac Nos, et lianc Apostolicam Sedem merita summopere dilectam, ex hac nova sacrarum rerum perturbatione in religionis periculum iterum adductam esse perspicimus. Cum autem Apostolici Nostri ministerii officium onmino postulet, ut Ecclesiae causam Nobis divinitus commissam totis viribus propugnemus, tum haud possumus, quin palam pubiiceque ac solemniori modo Nostras querelas et expostulationes proferamus.
Quapropter in hoc vestro consessu Nostram attollentes vocem, etiam atque etiam de iis omnibus expostulamus, quoe in Hispania a laica potestate perperam gesta sunt, et geruntur adversus Ecolesiam, ejusque libertatem, jura, et adversus Nostram, atque hujus Sanctae Sedis auctoritatem, ac prsesertim majorem in modum lamentamur, solemnem Nostram Conventionem vel ipso gentium jure reclamante violatam, et propriam Episcoporum auctoritatem in sacri ministerii exercitio pnepeditam, et violentiam contra ipsos Episcopos adhibitam, et Ecclesiae patrimonium contra omnia divina et humana jura usurpatum. Insuper commemoratas leges et decreta auctoritate Nostra Apostolica, reprobamus, abrogamus, illaque prorsus irrita ac nullius roboris fuisse et fore de-
claramus. Summa autem qua possumus contentione tantorum ausorum auctores monemus, hortamur et obsecramus, ut serio considerent, Dei manum eos omnes effugere non posse, qui Ecclesiam suam sanctam affligere et vexare non reformidant.
Nunc Nobis temperare non possumus, quin vel maxime gratulemur, et amplissimas meritasque laudes deferamus "Venerabilibus Frairibus Hispaniae Archiepiscopis et Episcopis, qui proprium obeuntes munus, nulloque periculo deterriti conjunctis animis, studiis, consiliis episcopalem vocem efferre, et Ecclesiae causam strenue constanterque defendere non omiserunt. Praecipuas quoque laudes tribuamus oportet Hispaniensi fideli Clero, qui propriae vocationis et officii memor sua omnia studia in id conferre non praHermisit. Debito etiam laudum preeconio prosequimur tot egregios laicos Hispanos viros, qui singulari erga sanctissimam religionem, Ecclesiam, et erga Nos atque hanc Sanctam Sedem pietate et obsequio spectati tum voce tum scriptis ipsius Ecclesiae jura defendere summopere sunt gloriati. Atque Apostolicae Nostrae caritatis affectu deplorandam sane miserantes conditionem, in qua illustris illa, Nobisque carissima Natio, ejusque Regina in preesentia versantur, enixis precibus Deo Optimo Maximo supplicamus, ut ipsam Nationem, et Reginam omnipotenti sua virtute tueri, consolari, et a tantis angustiis eripere velit.
Jam vero noscatis velimus, Venerabiles Fratres, incredibili Nos angi aegritudine ob luctuosissimum sane statum, ad quem redacta est sanctissima nostra religio in Helvetia, ac praesertim, proh dolor ! in quibusdam potioribus catholicis earum foederatarum regionum pagis. Namque ibi et catholicae Ecclesiae potestas, atque libertas oppressa, et Episcoporum, sancta^que hujus Sedis proculcata auctoritas, et matrimonii ac jurisjurandi sanctitas violata et spreta, et Clericorum Seminaria, ac Religiosarum Familiarum Coenobia vel penitus extincta, vel civilis potestatis arbitrio omnino subjecta, et beneficiorum collatio atque ecclesiastica bona usurpata, et catholicus Clerus miserandum in modum exagitatus ac divexatus. Haec sane tristissima, ac nunquam satis lugenda, et omnino improbanda vobis hodierno die raptim significamus, quandoquidem consilium Nobis est in hoc vestro consessu alium super ejusmodi acerbissimo argumento habere sermonem.
Interim ne intermittamus unquam, Venerabiles Fratres, assiduis fervidisque precibus clementissimum misericordiarum Patrem et Deum totius consolationis dies noctesque orare et obsecrare, ut Ecclesiam suam sanctam tot undequaque calamitatibus pressam, tot undique procellis jactatam in potentia brachii sui adjuvet, defendat, eamque ab omnibus, quibus affligitur, adversitatibus eripiat.