Nemo certe ignorat

This is the stable version, checked on 30 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Nemo certe ignorat
1852

editio: Pii IX Acta
fons: vol. I p. 353

VENERABILES FRATRES

SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Nemo certe ignorat, Venerabiles Fratres, qua egregia et immobili erga hanc Petri Cathedram universorum Christi fidelium matrem, et magistram [1] fide, et observantia, et qua singulari animorum consensione et constantia in re catholica tuenda, et episcopali munere obeundo Hiberniae Antistites praestare seinper studuerint. Hinc porro evenit, ut ipsi inter gravissimas licet procellas summa cum sui nominis laude, et huius Apostolicae Sedis consolatione ministerium suum coniunctis studiis strenue implentes , de Ecclesia praeclare sint meriti, cum nihil antiquius habuerint, quam concordissimis animis illustris Hiberniae populos sibi commissos ab erroris contagione sollicite avertere, atque in illis sanctissimae fidei nostrae, et catholicae veritatis depositum perdiligenter tueri, defendere, et custodire. Quae quidem dum non mediocri animi Nostri iucunditate, et insigni vestri ordinis honore commemorare laetamur, Venerabiles Fratres, non parum dolemus, et angimur, cum ac ceperimus quibus molitionibus antiquus inimicus vestram animorum concordiam labefactare, infirmare, ac dissensionem excitare in praesentia conetur. Itaque etsi ea Nobis de vestra religione insit opinio, ut plane non dubitemus, Vos inimici insidiis fortiter obsistentes maiori usque alacritate pro Dei, eiusque Sanctae Ecclesiae causa in castris Domini constanter prudenterque esse dimicaturos, tamen pro apostolici Nostri ministerii munere, et summa illa, qua Vos et istos fideles caritate prosequimur, haud possumus, quin mutuae concordiae sensus Vobis etiam atque etiam inculcemus. « Etenim scimus, et constat (ut ipsissimis s. Gregorii Magni Decessoris Nostri verbis utamur) quia castrorum acies tunc hostibus terribilis ostenditur, quando ita fuerit constipata, atque densata, ut in nullo loco interrupta videatur. Nam si ita disponitur, ut locus vacuus per quem hostis possit ingredi dimittatur, profecto iam suis hostibus terribilis non est. Et nos ergo com ooatra malignos spiritus spiritalis certaminis aciem ponimus, summopere necesse est, ut per caritatem semper uniti, atque constricti, et numquam interrupti per discordiam inveniamur, quia quaelibet bona in nobis opera fuerint, si caritas desit, per malam discordiae locus aperitur in acie, uade ad feriendos valeat hostis intrare [2]. » Quamobrem os Nostrum ad Vos patet. Venerabiles Fratres, atque intimo Nostri cordis affectu Vos alloquimur, monemus, hortemur, et obsecramus, ut arctissimo, inter Vas cantatis foedere quotidie magis devincti, atque obstricti in Dei gloria amplificanda, in catholicae Ecclesiae doctrina tuenda, eiusque iuribus propugnandis, in gregis Vobis traditi incolumitate tutanda, in hostium insidiis et erroribus profligandis, aliisque gravissimi vestri episcopalis muneris officiis implendis magis in dies sitis unanimes, ac perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia, et solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Et quoniam pro vestra sapientia optime noscitis quantopere haec sacerdotalis, et fida animorum, voluntatum, et sententiarum consensio ad Ecclesiae bonum et fidelium utilitatem sit necessaria , atque proficiat, idcirco ob eximiam vestram pietatem, et virtutem Nobis persuasissimum est Vos nihil potius unquam habituros, quam usque magis eiusmodi concordiam non solum inter Vos fovere, verum etiam cum aliis Venerabilibus Fratribus Anniae praesertim, et Scotiae Antistitibus maiorem in modum tueri, atque augere. Nam probe scitis, Vobis atque illis udo eodemque religionis studio, ac mutuae caritatis praesidio summopere esse allaborandum, et excubandum ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, nihilque magis curandum, quam sub huius Apostolieae Sedis ductu ea omnia coniunctis viribus peragere quae ad Dei gloriam et sempiternam hominum salutem promovendam pertinent; Nos quidem, Venerabiles Fratres, eo magis fore confidimus, Vos huiusmodi concordiae studiosissimos semper foturos, cum non levi certe animi Nostri gaudio recordemur, quae foerit vestra unanimitas in subscribendis Actis Synodi a Vobis omnibus apud Thurles anno 1850, habitae ad catholicae Ecclesiae res in Hibernia tuendas. Atque hic aliquid ad eamdem Synodum pertinens raptim attingere volentes memineritis, Venerabiles Fratres, litteras a duodecim ex Vobis post illam Synodum concelebratam ad Nos die 11 mensis septembris eiusdem anni 1850, datas atque etiam a Venerabili Fratre Daniele Archiepiscopo Dublinensi, quem nuper extinctum dolemus, subscriptas, in quibus de istis Reginae, uti appellant, collegiis praesertim agebatur nec ignoratis Decreta quae rebus omnibus mature perpensis edita a Nobis fuerunt per Nostram Congregationem Fidei propagandae praepositam. Cum autem opportunum esse existimemus, ac vehementer cupiamus, a Vobis omnibus cognci quomodo de hac gravissima sane re scripserimus eidem Arehiepiscopo Dublinensi in Nostra familiari epistola die 17 mensis novembris superiori anno data, hisce Nostris litteris eadem, quibus usi sumus, verba Vobis significare censuimus, quae sunt uti sequuntur. « Quod autem attinet ad Reginae Collegia, de quibus in commemoratis tuis litteris loqueris, pro certo habe, Nobis pergratum fuisse scire, Te, Venerabilis Frater, post decreta ab hac Apostolica Sede de tanti momenti negotio edita promptissimo animo decretis ipsis parere declarasse. Ac persuasum habemus, Te non solum Decreta ipsa sollicite esse exsequuturum, verum etiam omni opera, contentione et zelo curaturum, ut illi antistites, quorum litteras die 11 septembris superiori anno datas, atque a Te quoque subscriptas accepimus eadem Decreta eo, quo par est, obsequio venerentur, et omni alacritate sedulo adimpleant. Quae quidem Decreta Nobis summopere cordi semper fuerunt, ac vehementer optamus et volumus, ut ea ab omnibus studiosis sime ac religiosissime serventur cum in illis de catholica doctrina tuenda agatur;, quo certe nihil Nobis potius esse potest, ac debet. » Ex quo vel facile intelligitis quomodo ille Venerabilis Frater a Nobis monitus et excitatus fuerit ad suas omnes adbibendas vires, ut Decreta illa tum ab ipso, tum ab aliis diligentissime observarentur. Verum cum ipse morte praeventus perficere forsan haud potuerit, quod Nostris erat in votis, idcirco Nos ipsi Vobis omnibus maiori quo possumus studio etiam atque etiam iterum commendamus, et inculcamus, ut pro vestra religione Decreta saepius commemorata omni diligentia accuratissime ab omnibus serventur. lam vero neminem Vestrum latet, Venerabiles Fratres, eiusdem Synodi apud Thurles a Vobis concelebratae Acta, et statuta post maturum examen, nonnullis adhibitis emendationibus , a Nobis probata fuisse iam inde a die 23 mensis maii superiori anno per Decretum a commemorata Nostra Congregatione fidei propagandae praeposita editum ac suprema Nostra Auctoritate munitum. Cum autem eadem acta et statuta iuxta traditas emendationes solemniori modo per Nostras Apostolicas Litteras Annulo Piscatoris obsignatas, ac die 23 huius mensis datas denuo approbare, confirmare etsancire censuerimus, episcopalis vestrae sollicitudinis erit omni cura et studio advigilare, quo illa sarta tecta habeantur, atque ab omnibus diligentissime observentur. Dum vero meritas Vobis tri buimus laudes, quod in commemorato apud Tburles Concilio inter alia de salutari et catholica iuventutis institutione solliciti, provide sapienterque constitui stis , catholicam in Hibernia universitatem, collatis inter Vos consiliis, quamprimum esse erigendam, ubi adolescentes absque catholicae fidei discrimine huma nioribus litteris, severioribusque disciplinis imbuan tur, Vobis addimus animos. Venerabiles Fratres, ut nullis neque curis, neque studiis parcere velitis, quo saluberrimum hoc opus maiori qua fieri potest cele ritate ad optatum exitum perducatur. Hac sane de causa vestris postulationibus quam libentissime ob secundantes eiusdem Catholicae Universitatis fundationem praedictis Nostris Apostolieis Litteris non levi certe animi Nostri voluptate approbavimus. Ac vehementer laetati sumus, cum noverimus Hiberniae fideles tam alacri pietate, ac liberalitate egregiis hisce vestris studiis occurrisse, ut non levia, iam ad hanc rem perficiendam subsidia fuerint comparata. Qua propter dum Vobis, atque ipsis fidelibus summopere gratulamur, in eam profecto spem erigimur fore, ut catholica haec Universitas quamprimum, Deo bene iuvante, prospere, feliciterque iuxta Nostra, ac vestra desideria erigatur. Nunc vero cum nihil sit, veluti compertum exploratumque Vobis est, Venerabiles Fratres, quod alios magis ad pietatem, et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt, ne intermittatis unquam vestram omnem industriam, et operam impendere, ut omnes in sortem Domini vocati propriae vocationis, et officii memores ab iis omnino decli nent, quae Clericis vetita, quaeque eos nequaquam decent, et exemplum sint fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate, ut hone stum clericalem habitum illorum ordini, ac dignitati congruentem deferant, ac proprii ministerii partes pie, riteque obeant, ut sanctissima Ecclesiae Sacramenta, per quae omnis vera iustitia vel incipit, vel caepta augetur» vel amissa reparatur, ea, qua parst religione, decore, et oultu fidelibus ministrent, ut oratiqui instent, et sacrarum praesertim disciplinarum studia sedulo colant, ac sub vestro ductu animarum saluti studiosissime inserviant. Quisque autem Vestram apprime noscit quam vehementer in hac praesertim tanta temporum asperitate Ecclesiae in tersit, idoneos habere Ministros, qui nonnisi ex Cle ricis optime institutis fieri possunt. Quapropter vestras omnes ouras, cogitationesque in id intentissimo studio conferre numquam desinite, Venerabiles Fratres, ut adolescentes Clerici vel a teneris, annis ad omnem pietatem , virtutem , atque ecclesiasticum spiritum mature fingantur, ac tum humanioribus litteris, tum severioribus disoiplinis potissimum sacris ab omni prOrSus cuiusque profanae novitatis, et erroris periculo alienis accurate erudiantur, quo virtutum omnium ornatu fulgentes, ac salutaris, solidaeque do ctrinae praesidio muniti possint in tempore Christianam plebem verbo, et exemplo docere, et eos, qui contradicunt arguere. Habetis, Venerabiles Fratres, quae pro impensa Nostra in Vos, et istos fideles ca ritate Vobis hisce Litteris significanda existimavimus, ac plane non dubitamus, quin Nostris desideriis quam cumulatissime respondere gloriemini. Siquidem ea est vestra religio, pietas, eaque erga Nos, et hanc Apostolicam Sedem observantia, et episcopalis virtus, ac sollicitudo, ut omnino confidamus, Vos arctiori usque earitatis vinculo coniunctos, atque id ipsum invicem sentientes nihil unquam intentatum esse relicturos, ut auxiliante Dei gratia pergatis maiore in dies zelo, atque omni constantia et prudentia op ponere murum pro Domo Israel , et gregem curae vestrae commissum ab venenatis pascuis arcere, atque ad salutaria propellere, et misere errantes ad verita tis et iustitiae semitas reducere, et omnia conari, quo omnes crescant in scientia Dei, et cognitione Domini Nostri lesu Christi. Nos interim in humilitate cordis Nostri haud omittimus in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione clementisshnum misericordiarum Patrem exorare, ut uberrima quae que suae Bonitatis dona super Vos propitius semper effundat, quae in dilectas quoque oves Vobis concre ditas copiose descendant. Atque superni huius prae sidii auspicem, et flagrantissimae Nostrae'in Vos ca ritatis pignus accipite Apostolicam Benedictionem, quam ex imo corde profectam, et cum omnis verae felicitatis voto coniunctam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus vestrae fidei traditis peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die XXV martii Anno MDCCCLII Pontificatus Nostri Anno Sexto.

  1. Concil Lateranen. IV, cap. 8.
  2. S. Gregor. M. in Etzechjel. lib. 1, Homil. 8§6