There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

Liber XXVII

recensere
[null i] [null 1] Crescit profecto apud me certe tractatu ipso admiratio antiquitatis, quantoque maior copia herbarum dicenda restat, tanto magis adorare priscorum in inveniendo curam, in tradendo benignitatem subit. nec dubie superata hoc modo posset videri etiam rerum naturae ipsius munificentia, si humani operis esset inventio.
[null 2] nunc vero deorum fuisse eam apparet aut certe divinam, etiam cum homo inveniret, eandemque omnium parentem et genuisse haec et ostendisse, nullo vitae miraculo maiore, si verum fateri volumus. Scythicam herbam a Maeotis paludibus et Euphorbeam e monte Atlante ultraque Herculis columnas ex ipso rerum naturae defectu, parte alia Britannicam ex oceani insulis extra terris positis,
[null 3] itemque Aethiopidem ab exusto sideribus axe, alias praeterea aliunde ultro citroque humanae saluti in toto orbe portari, inmensa Romanae pacis maiestate non homines modo diversis inter se terris gentibusque, verum etiam montes et excedentia in nubes iuga partusque eorum et herbas quoque invicem ostentante! aeternum, quaeso, deorum sit munus istud! adeo Romanos velut alteram lucem dedisse rebus humanis videntur.
[null ii] [null 4] Sed antiquorum curam diligentiamque quis possit satis venerari? constat omnium venenorum ocissimum esse aconitum et tactis quoque genitalibus feminini sexus animalium eodem die inferre mortem. hoc fuit venenum, quo interemptas dormientes a Calpurnio Bestia uxores M. Caelius accusator obiecit. hinc illa atrox peroratio eius in digitum. ortum fabulae narravere e spumis Cerberi canis extrahente ab inferis Hercule ideoque apud Heracleam Ponticam, ubi monstratur is ad inferos aditus, gigni.
[null 5] hoc quoque tamen in usus humanae salutis vertere scorpionum ictibus adversari experiendo datum in vino calido. ea est natura, ut hominem occidat, nisi invenerit quod in homine perimat. cum eo solo conluctatur veluti praesentius invento, [sola haec pugna est, cum venenum in visceribus reperit] mirumque, exitialia per se ambo cum sint, duo venena in homine conmoriuntur, ut homo supersit.
[null 6] immo vero etiam ferarum remedia antiqui prodiderunt demonstrando, quomodo venenata quoque ipsa sanarentur. torpescunt scorpiones aconiti tactu stupentque pallentes et vinci se confitentur. auxiliatur iis helleborum album tactu resolvente, ceditque aconitum duobus malis, suo et omnium. quae si quis ulla forte ab homine excogitari potuisse credit, ingrate deorum munera intellegit.
[null 7] tangunt carnes aconito necantque gustatu earum pantheras, nisi hoc fieret, repleturas illos situs. ob id quidam pardalianches appellavere. at illas statim liberari morte excrementorum hominis gustu demonstratum. quod certe casu repertum quis dubitet et, quotiens fiat, etiam nunc ut novum nasci, quoniam feris ratio et usus inter se tradi non possit?
[null 8] hic ergo casus, hic est ille qui pluruma in vita invenit deus — hoc habet nomen per quem intellegitur eadem et parens rerum omnium et magistra —, utraque coniectura pari, sive ista cotidie feras invenire sive semper scire iudicemus. pudendumque rursus omnia animalia, quae sint salutaria ipsis, nosse praeter hominem.
[null 9] sed maiores oculorum quoque medicamentis aconitum misceri saluberrime promulgavere aperta professione, ne malum quidem ullum esse sine aliquo bono. fas ergo nobis erit, qui nulla diximus venena, monstrare quale sit aconitum, vel deprehendendi gratia. folia habet cyclamini aut cucumeris, non plura IIII, ab radice, leniter hirsuta, radicem modicam, cammaro similem marino; quare quidam cammaron appellavere, alii thelyphonon ex qua diximus causa. cauda radicis incurvatur paulum scorpionum modo, quare et scorpion aliqui vocavere. nec defuere qui myoctonon appellare mallent, quoniam procul et e longinquo odore mures necat.
[null 10] nascitur in nudis cautibus, quas aconas nominant, et ideo aconitum aliqui dixere, nullo iuxta, ne pulvere quidem, nutriente. hanc aliqui rationem nominis adtulere; alii, quoniam vis eadem esset in morte, quae cotibus in ferri acie deterenda, statimque admota velocitas sentiretur.
[null iii] [null 11] Aethiopis folia habet phlomo similia, magna ac multa et hirsuta, ab radice, caulem quadriangulum, scabrum, similem arctio, multis concavum alis, semen ervo simile, candidum, geminum, radices numerosas, longas, plenas, molles, glutinosas gustu. siccae nigrescunt indurescuntque, ut cornua videri possint.
[null 12] praeter Aethiopiam nascuntur et in Ida monte Troadis et in Messenia. colliguntur autumno, siccantur in sole aliquot diebus, ne situm sentiant. medentur volvis potae in vino albo, ischiadicis, pleuriticis, faucibus scabris decoctae potui dantur. sed quae ex Aethiopia venit, eximie atque ilico prodest.
[null iv] [null 13] Ageraton ferulacea est, duorum palmorum altitudine, origano similis, flore bullis aureis. huius ustae nidor urinam ciet volvasque purgat, tanto magis insidentibus. causa nominis [non haec, sed] quoniam diutissime non marcescit.
[null v] [null 14] Aloe scillae similitudinem habet, maior et pinguioribus foliis, ex obliquo striata. caulis eius tener est, rubens medius, non dissimilis antherici, radice una, ceu palo in terram demissa; ipsa gravis odore, gustu amara. laudatissima ex India adfertur, sed nascitur et in Asia, non tamen ea utuntur nisi ad volnera recentibus foliis, mirifice enim conglutinant suco. ob id in turbinibus cadorum eam serunt ut aizoum maius.
[null 15] quidam et caulem ante maturitatem seminis incidunt suci gratia, aliqui et folia. invenitur et per se lacrima adhaerens; ergo pavimentandum ubi sata sit censent, ut lacrima non absorbeatur. fuere qui traderent in Iudaea super Hierosolyma metallicam eius naturam, sed nulla magis inproba est, neque alia nigrior est aut umidior.
[null 16] erit ergo optima pinguis ac nitida, rufi coloris, friabilis et iocineris modo coacta, facile liquescens; inprobanda nigra et dura, harenosa, quaeque gustu intellegitur, cummi adulterata et acacia. natura eius spissare, densare et leniter calfacere; usus multi, sed principalis alvum solvere, cum paene sola medicamentum, quae id praestant, confirmet etiam stomachum, adeo non infestet ulla vi contraria.
[null 17] bibitur drachma, ad stomachi vero dissolutionem in II cyathis aquae tepidae vel frigidae coclearis mensura bis terve in die ex intervallis, ut res exigit, purgationis autem causa plurimum III drachmis, efficacior, si pota ea sumitur cibus. capillum fluentem continet cum vero austero capite contra pilum peruncto. dolorem capitis sedat temporibus et fronti inposita ex aceto et rosaceo dilutiorque infusa.
[null 18] oculorum vitia omnia sanari ea convenit, privatim prurigines et scabritiem genarum, item insignita ac livida inlita cum melle, maxime Pontico, tonsillas, gingivas et omnia oris ulcera, sanguinis excreationes, si modicae sint, drachma ex aqua, si minus, ex aceto pota. vulnerum quoque sanguinem et undecumque fluentem sistit per se vel ex aceto.
[null 19] ls etiam est vulneribus utilissima ad cicatricem perducens. eadem inspergitur exulceratis genitalibus virorum, condylomatis rimisque sedis, alias ex vino, alias ex passo, alias sicca per se, ut exigat mitiganda curatio aut coercenda. haemorrhoidum quoque abundantium leniter sistit.
[null 20] dysenteriae infunditur et, si difficilius concoquantur cibi, bibitur a cena modico intervallo, et in regio morbo III obolis ex aqua; devorantur et pilulae cum melle decocto aut resina terebinthina ad purganda interiora. digitorum pterygia tollit. oculorum medicamentis lavatur, ut quod sit harenosissimum subsidat, aut torretur in testa pinnaque subinde versatur, ut possit aequaliter torreri. —
[null vi] [null 21] Alcea folia habet similia verbenacae, quae aristereon cognominatur, caules III aut IIII, foliorum plenos, florem rosae, radices albas cum plurimum VI, cubitales, obliquas. nascitur in pingui solo nec sicco. usus radicis ex vino vel aqua dysentericis, alvo citae, ad rupta, convulsa. —
[null vii] [null 22] Alypon cauliculus est, molli capite, non dissimile betae, acre gustu ac lentum mordensque vehementer et accendens. alvum solvit in aqua mulsa addito sale modico. minima potio II drachmarum, media IIII, maxima VI, eximia purgatione quibus datur e gallinaceo iure. —
[null viii] [null 23] Alsine, quam quidam myosoton appellant, nascitur in lucis, unde et alsine dicta est. incipit a media hieme, arescit aestate media. cum prorepit, musculorum aures imitatur foliis. sed aliam docebimus esse quae iustius myosotis vocetur. haec eadem erat quae helxine, nisi minor minusque hirsuta esset. nascitur in hortis et maxime parietibus. cum teritur, odorem cucumeris reddit.
[null 24] usus eius ad collectiones inflammationesque, item eadem omnia quae helxines, sed infirmius. epiphoris peculiariter inponitur, item verendis ulceribusque cum farina hordeacia. sucus eius auribus infunditur. —
[null ix] [null 25] Androsaces herba est alba, amara, sine foliis, folliculos in cirris habens et in his semen. nascitur in maritimis Syriae. maxime datur hydropicis drachmis II tusa aut decocta in aqua vel aceto vel vino; vehementer enim urinas ciet. datur et podagricis inliniturque. idem effectus et seminis. —
[null x] [null 26] Androsaemon sive, ut alii appellavere, ascyron non absimile est hyperico, de qua diximus, cauliculis maioribus densioribusque et magis rubentibus. folia alba, rutae figura, semen papaveris nigri. comae tritae sanguineo suco manant; odor est resinosus. gignitur in vineis, fere medio autumno effoditur suspenditurque.
[null 27] usus ad purgandam alvum tusae cum semine potaeque matutino vel a cena II drachmis in aqua mulsa vel vino vel aqua pura, potionis totius sextario. trahit bilem, prodest ischiadi maxime, sed postero die capparis radicem resinae permixtae devorare oportet drachmae pondere iterumque quadridui intervallo eadem facere, a purgatione autem ipsa robustiores vinum bibere, infirmiores aquam. inponitur et podagris et ambustis, et volneribus cohibens sanguinem. —
[null xi] [null 28] Ambrosia vagi nominis et circa alias herbas fluctuati unam habet certam, densam, ramosam, tenuem, III fere palmorum, tertia parte radice breviore, foliis rutae circa imum caulem. in ramulis semen est uvis dependentibus, odore vinoso, qua de causa botrys a quibusdam vocatur, ab aliis Artemisia. coronantur illa Cappadoces. usus eius ad ea, quae discuti opus sit. —
[null xii] [null 29] Anonim quidam ononida malunt vocare, ramosam, similem faeno Graeco, nisi fruticosior hirsutiorque esset. odore iucunda, post ver spinosa. estur etiam muria condita, recens vero margines ulcerum erodit. radix decoquitur in posca dolori dentium. eadem cum melle pota calculos pellit. comitialibus datur in oxymelite decocta ad dimidias. —
[null xiii] [null 30] Anagyros, quam aliqui acopon vocant, fruticosa est, gravis odore, flore oleris, semen in corniculis non brevibus gignit, simile renibus, quod durescit per messes. folia collectionibus inponuntur difficulterque parientibus adalligantur ita, ut a partu statim auferantur. quod si emortuus haereat et secundae mensesque morentur, drachma bibuntur in passo folia. sic et suspiriosis dantur et in vino vetere ad phalangiorum morsus. radix discutiendis concoquendisque adhibetur, semen commanducatum vomitiones facit. —
[null xiv] [null 31] Anonymos non inveniendo nomen invenit. adfertur e Scythia, celebrata Hicesio, non parvae auctoritatis medico, item Aristogitoni in volneribus praeclara, ex aqua tusa inposita, pota vero mammis praecordiisve percussis, item sanguinem excreantibus. putavere et bibendam volneratis. fabulosa arbitror quae adiciuntur, recentem eam, si uratur, in ferrum aut aes feruminari. —
[null xv] [null 32] Aparinen aliqui omphalocarpon, alii philanthropon vocant, ramosam, hirsutam, quinis senisve in orbem circa ramos foliis per intervalla. semen rotundum, durum, concavum, subdulce. nascitur in frumentario agro aut hortis pratisve, asperitate etiam vestium tenaci. efficax contra serpentes semine poto ex vino drachma et contra phalangia. sanguinis abundantiam ex volneribus reprimunt folia inposita, sucus auribus infunditur. —
[null xvi] [null 33] Arction aliqui potius arcturum vocant. similis est verbasco foliis, nisi quod hirsutiora sunt, caule longo, molli, semine cumini. nascitur in petrosis radice tenera, alba, dulci, quae decoquitur in vino ad dentium dolorem, ut ore ita contineatur. decoctum bibitur propter ischiada et stranguriam. ex vino ambustis inponitur et pernionibus; foventur eadem cum radice semine trito in vino. —
[null xvii] [null 34] Asplenon sunt qui hemionion vocant, foliis trientalibus, multis, radice limosa, cavernosa sicut felicis, candida hirsuta. nec caulem nec florem nec semen habet. nascitur in petris parietibusque opacis, umidis, laudatissima in Creta. huius foliorum in aceto decocto per dies XXX poto lienem absumi aiunt; et illinuntur autem eadem. sedant et singultus. feminis non danda, quoniam sterilitatem facit. —
[null xviii] [null 35] Asclepias folia hederae habet, ramos longos, radices numerosas, tenues, odoratas, floris virus frave, semen securiclatum. nascitur in montibus. radices torminibus medentur et contra serpentium ictus non solum potu, sed et inlitu. —
[null xix] [null 36] Aster ab aliquis bubonion appellatur, quoniam inguinum praesentaneum remedium est. cauliculus foliis oblongis II aut III, in cacumine capitula stellae modo radiata. bibitur et adversus serpentes. sed ad inguinum medicinam sinistra manu decerpi iubent et iuxta cinctus alligari. prodest et coxendicis dolori adalligata. —
[null xx] [null 37] Ascyron et ascyroides similia sunt inter se et hyperico, sed maiores habet ramos quod ascyroides vocatur, ferulaceos, coma rubentes, capitulis parvis, luteis. semen in caliculis pusillum, nigrum, resinosum. comae tritae velut cruentant, qua de causa quidam hanc androsaemon vocavere. usus seminis ad ischiadicos poti II drachmis in hydromelitis sextario. alvum solvit, bilem detrahit. inlinitur et ambustis. —
[null xxi] [null 38] Aphaca tenuia admodum folia habet, pusilla. altior lenticula et siliquas maiores fert, in quibus terna aut quaterna semina sunt, nigriora et minora lenticula. nascitur in arvis. natura ad spissandum efficacior quam lenti; reliquos usus eosdem habet. stomachi alvique fluctiones sistit semen decoctum. —
[null xxii] [null 39] Alcibium qualis esset herba, non repperi apud auctores, sed radicem eius et folia trita ad serpentis morsum inponi et bibi, folia quantum manus capita trita cum vini meri cyathis III aut radicem drachmarum IIIpondere cum vini eadem mensura. —
[null xxiii] [null 40] Alectoros lophos, quae apud nos crista dicitur, folia habet similia gallinacei cristae plura, caulem tenuem, semen nigrum in siliquis. utilis tussientibus cocta cum faba fresa, melle addito et caligini oculorum. solidum semen coicitur in oculum nec turbat, sed in se caliginem contrahit; mutat colorem et ex nigro albicare incipit et intumescit ac per se exit. —
[null xxiv] [null 41] Alum nos vocamus, Graeci symphyton petraeum, simile cunilae bubulae, foliis parvis, ramis III aut IIII a radice, cacuminibus thymi, surculosum, odoratum, gustu dulce, salivam ciens, radice longa, rutila. nascitur in petris, ideo petraeum cognominatum, utilissimum lateribus, renibus, torminibus, pectori, pulmonibus, sanguinem reicientibus, faucibus asperis. bibitur radix trita et in vino decocta, et aliquando superlinitur.
[null 42] quin et commanducata sitim sedat praecipueque pulmonem refrigerat. luxatis quoque inponitur et contusis, lenit interanea. alvum sistit cocta in cinere detractisque folliculis trita cum piperis granis VIIII et ex aqua pota. volneribus sanandis tanta praestantia est, ut carnes quoque, dum cocuntur, conglutinet addita, unde et Graeci nomen inposuere. ossibus quoque fractis medetur,
[null xxv] alga rufa scorpionum ictibus. —
[null xxvi] [null 43] Actaea gravi foliorum odore, caulibus asperis, geniculatis, semine nigro ut hederae, bacis mollibus, nascitur in opacis et asperis aquosisque. datur acetabulo pleno interioribus feminarum morbis. —
[null xxvii] [null 44] Ampelos agria vocatur herba foliis duris, cineracei coloris, qualem in satis diximus, viticulis longis, callosis, rubentibus qualiter flox quam Iovis flammam appellamus. in uvolis fert semen simile Punici mali acinis. radix eius decocta in aquae cyathis ternis, additis vini Coi cyathis II, alvum solvit leniter ideoque hydropicis datur. uvolae vitia cutis in facie mulierum emendant. ischiadicos quoque uti hac herba prodest tusa cum foliis et inlita cum suco suo.
[null xxviii] [null 45] Absinthii genera plura sunt: Santonicum appellatur e Galliae civitate, Ponticum e Ponto, ubi pecora pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque aliud praestantius, multoque Italicum amarius, sed medulla Pontici dulcis. de usu eius convenit, herbae facillimae atque inter paucas utilissimae, praeterea sacris populi Romani celebratae peculiariter, siquidem Latinarum feriis quadrigae certant in Capitolio victorque absinthium bibit, credo, sanitatem praemio dari honorifice arbitratis maioribus.
[null 46] stomachum corroborat, et ob hoc sapor eius in vina transfertur, ut diximus. bibitur et decoctum aqua ac postea nocte et die refrigeratum sub diu; decoci VI drachmis foliorum cum ramis suis in caelestis aquae sextariis III oportet, nec non salem addi vetustissimi usus est. bibitur et madefacti dilutum; ita enim appelletur hoc genus. diluti ratio ut, quisquis fuerit modus aquae, tegatur per triduum.
[null 47] tritum raro in usu est, sicut et sucus expressi. exprimitur autem, cum primum semen turgescit, madefactum aqua triduo recens aut siccum VII diebus, dein coctum in aëneo vaso ad tertias X heminis in aquae sextariis XLV iterumque percolatum, herba electa, coquitur ad crassitudinem mellis, qualiter ex minore centaurio capitique est, cum sit ille decoctus saluberrimus.
[null 48] namque adstringit stomachum bilemque detrahit, urinam ciet, alvum emollit et in dolore sanat, ventris animalia pellit, malaciam stomachi et inflationes discutit cum sile et nardo Gallico, aceti exiguo addito, fastidia absterget, concoctiones adiuvat, cruditates detrahit cum ruta et pipere et sale. antiqui purgationis causa dabant cum marinae aquae veteris sextario seminis VI drachmas cum III salis, mellis cyatho; efficacius purgat duplicat sale.
[null 49] diligenter autem teri debet propter difficultatem. quidam et in polenta dedere supra dictum pondus, addito puleio, alii pueris [folia] in fico sicca, ut amaritudinem fallerent. thoracem purgat cum iride sumptum. in regio morbo crudum bibitur cum apio aut adianto. adversus inflationes calidum paulatim sorbetur ex aqua, iocineris causa cum Gallico nardo, lienis cum aceto aut pulte aut fico sumitur.
[null 50] adversatur fungis ex aceto, item visco, cicutae ex vino et muris aranei morsibus, draconi marino, scorpionibus. oculorum claritati multum confert, epiphoris cum passo inponitur, suggillatis cum melle. aures decocti eius vapor suffitu sanat aut, si manent sanie, cum melle tritum. urinam ac menses cient III IIIIve ramuli cum Gallici nardi radice una, cyathis aquae VI, menses privatim cum melle sumptum et in vellere adpositum.
[null 51] anginae subvenit cum melle et nitro. epinyctidas ex aqua sant, volnera recentia prius quam aqua tangantur inpositum, praeterea capitis ulcera. peculiariter ilibus inponitur cum Cypria cera aut cum fico. sanat et pruritus. non est dandum in febri.
[null 52] nausiam maris arcet in navigationibus potum, inguinum tumorem in ventrali habitum. somnos adlicit olfactum aut insco sub capite positum. vestibus insertum tineas arcet. culices ex oleo perunctis abigit et fumo, si uratur. atramentum librarium ex diluto eius temperatum litteras a musculis tuetur. capillum denigrat absinthii cinis unguento rosaceoque permixtus. —
[null xxix] [null 53] Est et absinthium marinum, quod quidam seriphum vocant, probatissimum in Taposiri Aegypti. huius ramum Isiaci praeferre sollemne habent. angustius priore minusque amarum, stomacho inimicum, alvum mollit pellitque animalia interaneorum. bibitur cum oleo et sale aut in farinae trimestris sorbitione dilutum. coquitur quantum manus capiat in aquae sextario ad dimidias.
[null xxx] [null 54] Balloten alio nomine porrum nigrum Graeci vocant, herbam fruticosam angulosis caulibus, nigris, hirsutis, foliis vestientibus maioribus quam porri et nigrioribus, graveolentibus. vis eius efficax adversus canis morsus ex sale foliis tritis inpositae, item ad condylomata coctis cinere in folio oleris. purgat et sordida ulcera cum melle. —
[null xxxi] [null 55] Botrys fruticosa herba est luteis ramulis. semen circa totos nascitur, folia cichorio similia. invenitur in torrentium ripis. medetur orthopnoicis. hoc Cappadoces ambrosiam vocant, alii Artemisiam. —
[null xxxii] Brabilla spissandi vim habet cotonei mali modo, nec amplius de ea tradunt auctores. —
[null xxxiii] [null 56] Bryon marinum herba sine dubitatione est lactucae foliis similis, rugosa velut contracta, since caule ab una radice exeuntibus foliis. nascitur in scopulis maxime testique terra conprehensis. praecipua siccandi spissandique vis ei et collectiones inflammationesque omnes inhibendi, praecipue podagrae et quicquid refrigerari opus sit. —
[null xxxiv] [null 57] Bupleuri semen ad ictus serpentium dari reperio foverique plagas decocta ea herba adiectis foliis mori aut origani.
[null xxxv] Catanancen Thessalam herbam, qualis sit, describi a nobis supervacuum est, cum sit usus eius amatoria tantum. illud non ab re est dixisse ad detegendas magicas vanitates, electam ad hunc usum coniectura, quoniam arescens contraheret se ad speciem unguium milui exanimati. eadem ex causa et cemos silebitur nobis. —
[null xxxvi] [null 58] Calyx duorum generum est. una similis aro nascitur in arationibus, colligitur ante quam inarescat. usus eosdem habet quos aris, at bibitur radix quoque huius ad exinaniendas alvos mensesque mulierum, item caules cum foliis in leguminibus decocti sanant tenesmon.
[null xxxvii] [null 59] alterum genus eius quidam anchusam vocant, alii rhinocliam. folia lactucae longiora, plumosa, radice rubra, quae ignes sacros cum flore polentae sanat inposita, iocineris autem vitia in vino albo pota. —
[null xxxviii] [null 60] Circaea trychno sativo similis est, flore nigro, pusillo, parvo semine milii nascente in quibusdam corniculis, radice semipedali, triplici fere aut quadruplici, alba, odorata, gustus calidi. nascitur in apricis saxis. diluitur in vino bibiturque ad dolorem vulvae et vitia — macerari oportet in sextariis IIIquadrantem radicis tusae nocte et die — et trahit eadem potione secundas, semine lac [minuit] in vino aut mulsa aqua poto. —
[null xxxix] [null 61] Cirsion cauliculus est tener II cubitorum, triangulo similis, foliis spinosis circumdatus. spinae molles sunt; folia bovis linguae similia, minora, subcandida, in cacumine capitula purpurea, quae solvuntur in lanugines. hanc herbam radicemve eius adalilgatam dolores varicum sanare tradunt. —
[null xl] [null 62] Crataegonon spicae tritici simile est, multis calamis ex una radice emicantibus multorumque geniculorum, in opacis, semine milii, vehementer aspero gustu, quod si bibant ex vino ante conceptum diebus XL, virilis sexus partum futurum aiunt.
[null 63] et alia est crataegonos, quae thelygonos vocetur; differentia intellegitur lenitate gustus. sunt qui florem crataegoni bibentes mulierum intra XL diem concipere tradant. eadem sanant ulcera vetera nigra cum melle et explent sinus ulcerum et atropha carnosiora faciunt, purulenta expurgant; panos discutiunt, podagras collectionesque omnes leniunt, peculiariter mammarum. Theophrastus arboris genus intellegi voluit crataegon sive crataegoa, quam Itali aquifolium vocant. —
[null xli] [null 64] Crocodileon chamaeleonis herbae nigrae figuram habet, radice longa, aequaliter crassa, odoris asperi. naskin sabuletis. pota sanguinem per nares pellit copiosum crassumque; ita et lienes consumere dicitur. —
[null xlii] [null 65] Cynosorchim aliqui orchim vocant, foliis oleae, mollibus, ternis per semipedem longitudinis in terra stratis, radice bulbosa, oblonga, duplici ordine, superiore quae durior est, inferiore quae mollior. eduntur, ut bulbi coctae, in vineis fere inventae. ex his radicibus si maiorem edant viri, mares generari dicunt, si minorem feminae, alterum sexum. in Thessalia molliorem in lacte caprino viri bibunt ad stimulandos coitus, duriorem vero ad inhibendos. adversantur altera alteri. —
[null xliii] [null 66] Chrysolachanum in pineto lactucae simile nascitur. sanat nervos incisos, si confestim inpoonatur. et alibi genus chrysolachani traditur, flore aureo, foliis oleris. coctum estur ut olus molle. haec herba adalligata morbum regium habentibus ita, ut spectari ab his possit, sanare id malum traditur.
[null 67] de chrysolachano nec satis dici scio nec plura reperio. namque et hoc vitio laboravere proximi utique herbarii nostri, quod ipsis notas veluti vulgares strictim et nominibus tantum indicavere, tamquam coagulo terrae alvum sisti, stranguriam dissolvi, si bibatur ex aqua aut vino,
[null xliv] [null 68] cuculli folia trita cum aceto serpentium ictibus et scorpionum mederi. quidam hanc alio nomine strumum appellant, alii Graece strychnum. acinos habet nigros; ex his cyathus suci cum mulsi II medetur lumbis, item capitis dolori cum rosaceo infusus, ipsa strumae inlita. —
[null xlv] [null 69] Peculiaris est Alpinis maxime fluminibus conferva appellata a conferuminando, spongea aquarum dulcium verius quam muscus aut herba, villosae densitatis atque fistulosae. curatum e scio omnibus fere ossibus confractis prolapsum ex arbore alta putatorem, circumdata universo corpori, aquam suam adspergentibus, quotiens inarescit, raroque nec nisi deficientem herbam celeritate. —
[null xlvi] [null 70] Cocco Cnidio color cocci, magnitudo grano piperis maior, vis ardens; itaque in pane devoratur, ne adurat gulam transitu. vis praesentanea contra cicutam, sistit alvum.
[null xlvii] [null 71] Dipsacos folia habet lactucae bullasque spinosas in dorsi medio, caulem II cubitorum iisdem spinis horridum, genicula eius binis foliis amplectentibus concavo alarum sinu, in quo subsistit ros salsus. in cacumine capitula sunt echinata spinis. nascitur in aquosisi. sanat rimas sedis, item fistulas decocta in vino radice usque, dum sit crassitudo cerae, ut possit in fistulas collyrium mitti, item verrucas omnium generum. quidam et alarum, quas supra diximus, sucum inlinunt iis. —
[null xlviii] [null 72] Dryopteris felici similis in arboribus nascitur, tenui foliorum subdulcium incisura, radice hirsuta. vis ei caustica, et ideo psilotrum est radix tusa, inlinitur enim usque, dum sudores evocet, iterum et tertium ita, ne sudor abluatur. —
[null xlix] [null 73] Drabe phono similis herba est, cauliculis tenuibus, cubitalibus, circumdatis utrimque foliis pollicari amplitudine, qualia oxymyrsines, sed candidioribus mollioribusque, flore candido sabuci. edunt cauliculos decoctos, semine vero eius pro pipere utuntur.
[null l] [null 74] Elatine folia habet casiae, pusilla, pilosa, rotunda, semipedalibus ramulis quinis senisque, a radice statim foliosis. nascitur in segete, acerba gustu et ideo oculorum fluctionibus efficax foliis cum polenta tritis et inpositis, subdito linteolo. eadem cum lini semine cocta sorbitionis usu dysenteria liberat. —
[null li] [null 75] Empetros, quam nostri calcifragam vocant, nascitur in montibus maritimis, fere in saxo. quae propius mari fuit, salsa est potaque trahit bilem ac pituitas; quae longius magisque terrena, amarior sentitur. trahit aquam; sumitur autem in iure aliquo aut in hydromelite. vetustate vires perdit, recens urinas ciet decoctum in aqua vel tritum calculosque frangit. qui fidem promisso huic quaerunt, adfirmant lapillos, qui subfervefiant, una rumpi. —
[null lii] [null 76] Epicactis ab aliis elleborine vocatur, parva herba, exiguis foliis, iocineris vitiis utilissima et contra venena pota. —
[null liii] Epimedion caulis est non magnus, hederae foliis denis atque duodenis, numquam florens, radice tenui, nigra, gravi odore ac . . . . . in umidis nascitur. et huic spissandi refrigerandique natura, feminis cavenda. folia in vino trita virginum mammas cohibent. —
[null liv] [null 77] Enneaphyllon longa folia novena habet, causticae naturae. inponitur lana circumdatum, ne urat latius — continuo pusulas excitat —, lumborum doloribus et coxendicum utilissimum.
[null lv] [null 78] Felicis duo genera nec florem habent nec semen. pterim vocant Graeci, alii blachnon, cuius ex una radice conplures exeunt felices bina etiam cubita excedentes longitudine, non graves odore; hanc marem existimant. alterum genus thelypterim Graeci vocant, alii nymphaeam pterim; est autem singularis atque non fruticosa, brevior molliorque et densior, foliis ad radicem canaliculata.
[null 79] utriusque radice sues pinguescunt. folia utriusque lateribus pinnata, unde nomen Graeci inposuere. radices utriusque longae in oblicum, nigrae, praecipue cum inaruere; siccari autem eas sole oportet. nascuntur ubique, sed maxime frigido solo. effodi debent vergiliis occidentibus. usus radicis in trimatu tantum, neque ante nec postea. pellunt interaneorum animalia, ex his taenias cum melle, cetera ex vino dulci triduo potae, utraque stomacho inutilissima. alvum solvit primo bilem trahens, mox aquam, melius taenias cum scamonii pari pondere.
[null 80] radix eius pondere II obolorum ex aqua post unius diei abstinentiam bibitur, melle praegustato contra rheumatismos. neutra danda mulieribus, quoniam gravidis abortum, ceteris sterilitatem facit. farina earum ulceribus taetris inspergitur, iumentorum quoque in cervicibus. folia cimicem necant, serpentem non recipiunt; ideo substerni utile est in locis suspectis, usta etiam fugant nidore. fecere medici huius quoque herbae discrimen: optima Macedonica est, secunda Cassiopica. —
[null lvi] [null 81] Femur bubulum appellatur herba, nervis et ipsa utilis recens in aceto ac sale trita.
[null lvii] Galeopsis aut, ut alii, galeobdolon vel galion caulem et folia habet urticae leviora et quae gravem odorem trita reddant, flore purpureo. nascitur circa saepes ac semitas ubique. folia caulesque duritias et carcinomata ex aceto trita et inposita, item strumas, panos, parotidas discutiunt. ex usu est et decoctae suco fovere. putrescentia quoque et gangraenas sanat cum sale. —
[null lviii] [null 82] Glaux antiquitus eugalacton vocabatur, cytiso et lenticulae foliis similis; aversa candidiora. rami in terra serpunt quini seni, admodum tenues, a radice. flosculi purpurei exeunt. invenitur iuxta mare. coquitur in sorbitione simlaginis ad excitandam ubertatem lactis; eam qui hauserint, balineis uti convenit.
[null lix] [null 83] Glaucion in Syria et Parthia nascitur, humilis herba, densis foliis fere papaveris, minoribus tamen sordidioribusque, odoris taetri, gustus amari cum adstrictione. granum habet crocei coloris. hoc in olla fictili luto circumlita in clibanis calfaciunt, deinde exempto sucum exprimunt eiusdem nominis. usus et suci et foliorum, si terantur, adversus epiphoras, quae universo impetu cadant. hinc temperatur collyrium, quod medici dia glauciu vocant. — (lactis quoque ubertas intermissa restituitur; sumitur huius rei causa ex aqua). —
[null lx] [null 84] Glycyside, quam aliqui Paeoniam aut pentorobon vocant, caulem habet II palmorum, comitantibus II aut III, subrutilum, cute lauri, folia qualia isatis, pinguiora rotundioraque et minora, semen in siliquis, aliud grano rubente, aliud nigro.
[null 85] duo autem genera sunt: femina existimatur cuius radicibus ceu balani longiores circiter VIII aut VI adhaerent. mas plures non habet, quoniam una radice nixus est palmi altitudine, candida, quae gustu adstringit. feminae folia murram redolent et densiora sunt. nascuntur in silvis. tradunt nocte effodiendas, quoniam interested periculosum sit pico Martio inpetum in oculos faciente; radix vero cum effodiatur, periculum esse, ne sedes procidat, magna vanitate ad ostentationem rei fictum arbitror. usus in iis diversus.
[null 86] rubra grana rubentes menses sistunt XV fere pota in vino nigro. nigra grana vulvis medentur ex passo aut vino totidem pota. radix omnes ventris dolores sedat in vino alvumque purgat, sanat opisthotonum, morbum regium, renes, vesicam, arteriam autem et stomachum decocta in vino, alvumque sistit. estur etiam in alimentis, sed in medendo IIIdrachmae satis sunt.
[null 87] grana nigra auxiliantur et suppressionibus nocturnis in vino pota quo dictum est numero, stomachicis vero et rosionibus et esse ea et inlinere prodest. suppurationes quoque discutiuntur, recentes nigro semine, veteres rubro. utrumque auxiliatur a serpente percussis et pueris contra calculos incipientes stranguria. —
[null lxi] [null 88] Gnaphalium aliqui chamaezelon vocant, cuius foliis albis mollibusque pro tomento utuntur; sane et similia sunt. datur in vino austero ad dysenteriam, ventris solutiones mensesque mulierum sistit. infunditur autem tenesmo. inlinitur et putrescentibus ulcerum. —
[null lxii] [null 89] Gallidragam vocat Xenocrates leucacantho similem, palustrem et spinosam, caule ferulaceo, alto, cui summo capite inhaereat simile ovo. in hoc crescente aestate vermiculos nasci tradit, quos pyxide conditos adalligari cum pane bracchio ab parte, qua dens doleat, mireque ilico dolorem tolli. valere non diutius anno et ita, si terram non adtigerint.
[null lxiii] [null 90] Holcus in saxis nascitur siccis. aristas habet in cacumine, tenui culmo, quale hordeum restibile. haec circa caput alligata vel circa lacertum educit e corpore aristas. quidam ob id aristida vocant. —
[null lxiv] Hyoseris intubo similis, sed minor et tactu asperior, vulneribus contusa praeclare medetur. —
[null lxv] [null 91] Holosteon sine duritia est herba, ex adverso appellata a Graecis sicut fel dulce, radice tenuis usque in capillamenti speciem, longitudine IIII digitorum, ceu gramen foliis angustis, adstringens gustu. nascitur in collibus terrenis. usus eius ad vulsa, rupta in vino potae. volnera quoque conglutinat, nam et carnes, dum cocuntur, addita. —
[null lxvi] [null 92] Hippophaeston nascitur in spinis, ex quibus fiunt aënae fulloniae, sine cauliculo, sine flore, capitulis tantum inanibus et foliis parvis, multis, herbacei coloris. radiculae albae, molles. sucus earum exprimitur aestate ad solvendam alvum III obolis, maxime in comitialibus morbis et tremulis, hydropicis, contra vertigines, orthopnoeas, paralysis incipientes. —
[null lxvii] [null 93] Hypoglossa folia habet figura silvestris myrti, coma spinosa, et in his ceu linguas folio parvo exeunte de foliis. capitis dolores corona ex iis inposita minuit. —
[null lxviii] Hypecoon in segetibus nascitur, foliis rutae. natura eius eadem quae papaveris suco.
[null lxix] Idaeae herbae folia sunt quae oxymyrsines. adhaerent iis velut pampini, in quibus flos. ipsa alvum mensesque et omnem abundantiam sanguinis sistit spissandi cohibendique natura. —
[null lxx] [null 94] Isopyron aliqui phaselion vocant, quoniam folium, quod est aneso simile, in passeoli pampinos torquetur. capitula sunt in summo caule tenuia, plena seminis melanthi, contra tussim et cetera pectoris vitia cum melle aut aqua mulsa, item iocineri utilissimi.
[null lxxi] [null 95] Lathyris folia habet multa lactucae similia, tenuiora, germina multa, in quibus semen tuniculis continetur, ut capparis, quae cum inaruere, eximuntur grana piperis magnitudine, candida, dulcia, facilia purgatu. haec vicena in aqua pura aut mulsa pota hydropicos sanant; trahunt et bilem. qui vehementius purgari volunt, cum folliculis ipsis sumunt ea, nam stomachum laedunt; itaque inventum est ut cum pisce aut iure gallinacei sumerentur. —
[null lxxii] [null 96] Leontopetalon alii rapadion vocant, folio brassicae, caule semipedali. alae numerosae, semen in cacumine in siliquis ciceris modo, radix rapo similis, grandis, nigra. nascitur in arvis. radix adversatur omnibus serpentium generibus ex vino pota, nec alia res celerius proficit. datur et ischiadicis. —
[null lxxiii] [null 97] Lycapsos longioribus quam lactucae foliis crassioribusque, cauli longo hirsutis adgnatis, multis, cubitalibus, flore parvo, purpureo; nascitur in campestribus. inlinitur cum farina hordeacea igni sacro; sudores in febribus movet suco aquae calidae admixto. —
[null lxxiv] [null 98] Inter omnes herbas lithospermo nihil est mirabilius. aliqui exonychon vocant, alii Διος πυρον, alii Ηρακλεους. herba quincuncialis fere, foliis duplo maioribus quam rutae, ramulis surculosis, crassitudine iunci. gerit iuxta folia singulas veluti barbulas et in earum cacuminibus lapillos candore et rotunditate margaritarum, magnitudine ciceris, duritia vero lapidea. ipsi, qua pediculis adhaereant, cavernulas habent et intus semen.
[null 99] nascitur et in Italia, sed laudatissimum in Creta, nec quicquam inter herbas maiore equidem miraculo adspexi. tantus est decor velut aurificum arte alternis inter folia candicantibus margaritis, tam exquisita difficultas lapidis ex herba nascentis. iacere atque humi serpere auctores tradunt; ego volsam, non haerentem vidi. his lapillis drachmae pondere potis in vino albo calculos frangi pellique constat et stranguriam discuti. neque in alia herbarum fides est certior, ad quam medicinam nata sit, talis autem eius species, ut etiam sine auctore visu statim nosci possit. —
[null lxxv] [null 100] Lapis vulgaris iuxta flumina fert muscum siccum, canum. hic fricatur altero lapide addita hominis saliva; illo lapide tangitur inpetigo. qui tangit, dicit: 

φευγετε κανθαριδες, λυκος ἀγριος αἷμα διωκει.

[null lxxvi] [null 101] Limeum herba appellatur a Gallis, qua sagittas in venatu tingunt medicamento, quod venenum cervarium vocant. ex hac in III modios salivati additur quantum in unum sagittam addi solet; ita offa demittitur boum faucibus in morbis. alligari postea ad praesepia oportet, donec purgentur — insanire enim solent —; si sudor insequetur, aqua frigida perfundi. —
[null lxxvii] [null 102] Leuce Mercuriali similis nomen ex causa accepit, per medium folium candida linea transcurrente, quare mesoleucon quidam vocant. sucus eius fistulas sanat, ipsa contrita carcinomata. fortassis eadem sit quae leucas appellatur, contra marina omnia venena efficax. speciem eius auctores non tradunt nec aliud quam silvestrem latioribus foliis esse, efficaciorem hanc semine acriore. —
[null lxxviii] [null 103] Leucographis qualis esset, scriptum non repperi, quod eo magis miror, quoniam utilis proditur sanguinem excreantibus III obolis cum croco, item coeliacis, trita ex aqua et adposita profluvio feminarum, oculorum quoque medicamentis et explendis ulceribus, quae fiant in teneris partibus.
[null lxxix] [null 104] Medion folia habet iridis sativae, caulem tripedalem et in eo florem grandem, purpureum, rotundum, semine minuto, radicem semipedalem. in saxis opacis nascitur. radix drachmis II cum melle menses feminarum sistit ecligmate per aliquot dies sumpto. semen quoque in vino contra abundantiam feminarum datur. —
[null lxxx] [null 105] Myosota sive myosotis levis herba, caulibus pluribus ab una radice, aliquatenus tubentibus, concavis ab imo, foliis angustis, oblongis, dorso acuto, nigro, per intervalla adsidue geminatis, tenuibus cauliculis ex alis prodeuntibus, flore caeruleo. radix digitali crassitudine multis capillamentis fimbriata. vis ei septica et exulceratrix, ideoque aegilopas sanat. tradunt Aegypti, mensis, quem Thoti vocant, die XXVIII fere in Augustum mensem incurrente si quis uius herbae suco inungatur mane, priusquam loquatur, non lippiturum eo anno. —
[null lxxxi] [null 106] Myagros herba ferulacea est, foliis similis rubiae, tripedanea. semen oleosum, quod et fit ex eo. medetur oris ulceribus perunctis hoc suco.
[null lxxxii] Herba, quae vocatur nyma, III foliis longis, intubaceis, inlita cicatrices ad colorem reducit. —
[null lxxxiii] [null 107] Natris vocatur herba, cuius radix evulsa virus hirci redolet. hac in Piceno feminis abigunt quos mira persuasione Fatuos vocant; ego species lymphantium hoc modo animorum esse crediderim, quae tali medicamento iuventur.
[null lxxxiv] [null 108] Odontitis inter feni genera est, cauliculis densis ab eadem radice, geniculatis, triangulis, nigris. in geniculis folia parva habet, longiora tamen quam polygonum, semen in alis hordeo simile, florem purpureum, pusillum. nascitur in pratis. decoctum cauliculorum eius in vino austero quantum manus capiat dentium dolori medetur ita, ut contineatur ore. —
[null lxxxv] [null 109] Othonna in Syria nascitur, similis erucae perforatis crebro foliis, flore croci; quare quidam anemonem vocaverunt. sucus eius oculorum medicamentis convenit; mordet enim leniter et calefacit adstringitque siccando, purgat cicatrices et nubeculas et quicquid obstet. quidam tradunt lavari atque ita siccatam digeri in pastillos. —
[null lxxxvi] [null 110] Onosma longa folia habet fere ad III dogitos, in terra iacentia ad similitudinem anchusae, . . . . similis sive caule sive flore sive semine. praegnas, si edit eam aut supergradiatur, abortum facere dicitur. —
[null lxxxvii] Onopradon cum ederunt, asini crepitus reddere dicuntur. trahit urinas et menses, alvum sistit, suppurationes et collectiones discutit. —
[null lxxxviii] [null 111] Osyris ramulos fert nigros, tenues, lentos et in his folia nigra ceu lini semenque in ramulis nigrum initio, dein colore mutato rubescens. smegmata mulieribus faciunt ex iis. radicum decoctum potu sanat arquatos. eaedem, priusquam maturescat semen, concisae et sole siccatae alvum sistunt; post maturitatem vero collectae et in sorbitione decoctae rheumatismis ventris medentur et per se tritae ex aqua caelesti bibuntur. —
[null lxxxix] [null 112] Oxys folia terna habet. datur ad stomachum dissolutum. edunt et qui enterocelen habent.
[null xc] Polyanthemum, quam quidam batrachion appellant, caustica vi exulcerat, cicatrices et ad colorem reducit, eademque vitiligines concorporat. —
[null xci] [null 113] Polygonum Graeci vocant quam nos sanguinariam. non attollitur a terra foliis rutae similis gramini. sucus eius infusus naribus supprimit sanguinem et potus cum vino cuiuslibet partis profluvium excreationesque cruentas inhibet. qui plura genera polygoni faciunt, hanc marem intellegi volunt appellarique a multitudine seminis aut densitate fruticis, alii polygonaton a frequentia geniculorum, alii thalattida, alii carcinothron, alii clema, multi myrtopetalum. nec non inveniuntur qui hanc feminam esse dicant, marem autem maiorem minusque nigram et geniculis densiorem, semine sub omnibus foliis turgescente.
[null 114] quocumque haec modo se habent, vis earum est spissare ac refrigerare. semine alvum solvunt, largius sumpto urinam cient, rheumatismos cohibent, qui si non fuere, non prosunt. stomachi fervori folia inponuntur, vesicae dolori inlinuntur et ignibus sacris. sucus et auribus purulentis instillatur et oculorum dolori. per se datur et in febris ante accessiones II cyathis, in tertianis quartanisque praecipue, item cholericis, dysentericis et in solutione stomachi.
[null 115] tertium genus orion vocant, in montibus nascens, harundini tenerae simile, uno caule, densis geniculis et in se infarctis, foliis autem piceae, radicis supervacuae, inefficacius quam superiora, peculiare ischiadicis.
[null 116] quartum genus silvestre appellatur, paene arboris frutice, radice lignosa, stirpe cedri rubicunda, ramis sparti binum palmorum, nigris geniculorum ternis quaternisque articulis. huic quoque spissandi natura; sapor mali cotonei. decoquitur in aqua ad tertias aut aridi farina inspergitur et oris ulceribus et adtritis partibus. propter gingivarum vero vitia ipsa commanducatur.
[null 117] nomas sistit omniaque, quae serpunt aut difficilem cicatricem habent, privatim vero sanat a nive facta ulcera. herbarii et ad anginas utuntur illa et in capitis dolore coronam ex ea inponunt et contra epiphoras collo circumdant; in tertianis quidem sinistra manu evulsam adalligant, adeo contra profluvia sanguinis, nec ullam magis aridam quam polygonum servant.
[null xcii] [null 118] Pancratium aliqui scillam pusillam appellare malunt, foliis albi lilii longioribus crassioribusque, radice bulbi magni, colore rufo. alvum solvit suco cum farina ervi sumpto, ulcera purgat. hydropicis, splenicis cum melle datur. alii decocunt eam, donec aqua dulcis fiat, eaque suffusa radicem terentes digerunt in pastillos sole siccatos et postea utuntur ad capitis ulcera et cetera, quae repurganda sint, item ad tussim, quantum III digitis adprehenderint in vino dantes, et ad lateris dolores aut peripneumonicis ecligmate. dant et propter ischiada in vino bibendam et propter tormina mensesque ciendos. —
[null xciii] [null 119] Peplis, quam aliqui sycen, alii meconion, alii mecona aphrode vocant, ex una radice tenui fruticat foliis rutae paulo latioribus. semen est sub foliis, rotundum, minus candido papavere. inter vites fere colligitur messibus siccaturque cum fructu suo, subiectis in quae excidat. hoc poto alvus solvitur, bilis ac pituita detrahitur. media potio est acetabuli mensura in aquae mulsae heminis III. et cibis inspergitur obsoniisque ad molliendam alvum. —
[null xciv] [null 120] Periclymenon fruticat et oppida ex intervallo II folia habens subcandida, mollia, in cacumine autem semen inter folia durum et quod difficile vellatur. nascitur in arvis ac saepibus circumvolvens se adminiculis quibuscumque. semen eius in umbra siccatum tunditur et in pastillos digeritur; hi resoluti dantur in vini albi cyathis ternis tricenis diebus ad lienem, eumque urina cruenta aut per alvum absumit, quod intellegitur a decimo statim die. urinam cient et folia decocta, quae et orthopnoicis prosunt. partum quoque adiuvant secundasque pellunt pota simili modo. —
This paragraph of Pliny and another (XXX.42) contributed to the apparent solution of a rather curious mystery — a mass grave of infants and puppies in Lugnano in Teverina. (With the continued shrinking of the Web, the interesting page has disappeared, however.)
[null xcv] [null 121] Pelecinon in segetibus diximus nasci, fruticosam cauliculis, foliis ciceris. semen in siliquis fert corniculorum modo aduncis ternis quaternisve, quale git novimus, amarum, stomacho utile. additur in antidota. —
[null xcvi] Polygala palmum altitudine inplet, in caule summo foliis lenticulae, gustu adstricto. quae pota lactis abundantiam facit. —
[null xcvii] [null 122] Poterion aut, ut alii vocant, phrynion vel neuras large fruticat, spinis retorrida, lanugine spissa, foliis parvis, rotundis, ramulis longis, mollibus, lentis, tenuibus, flore longo, herbacei coloris. seminis nullus usus; est gustu acuto et odorato. invenitur in aquosis collibus.
[null 123] radices habet II aut III binum cubitorum in altitudinem, nervosas, candidas, firmas. circumfoditur autumno et praecisa radice dat sucum cummi similem. radix mira vulneribus sanandis traditur praecipueque nervis vel praecisis inlita. decoctum quoque eius cum melle potum dissolutiones nervorum et infirmitates et incisuras iuvat. —
[null xcviii] [null 124] Phalangitis a quibusdam phalangion vocatur, ab aliis leucanthemum vel, ut in quibusdam exemplaribus invenio, leucacantha. ramuli sunt ei numquam pauciores II, in diversa tendentes, flos candidus, lilio rubro similis, semen nigrum, latum, ad lenticulae dimidiae figuram multo tenuius, radice tenui, herbacei coloris. huius folio vel flore vel semine auxiliantur contra scorpionum phalangiorumque et serpentium ictus, item contra tormina. —
[null xcix] [null 125] Phyteuma quale sit, describere supervacuum habeo, cum sit usus eius tantum ad amatoria. —
[null c] Phyllon a Graecis vocatur herba in saxosis montibus. femina magis herbacei coloris, caule tenui, radice parva. semen papaveri rotundo simile. haec sui sexus facit partus, mares autem mas, semine tantum differens, quod est incipientis olivae. utrumque bibitur in vino. —
[null ci] [null 126] Phellandrion nascitur in palustribus folio apii. bibitur semen eius propter calculos et vesicae incommoda. —
[null cii] Phaleris thyrsum habet longum, tenuem ceu calamum, in summo florem inclinatum, semen simile sesamae. et hoc calculos frangit potum ex vino vel aceto vel cum melle et lacte; idem et vitia vesicae sanat. —
[null ciii] Polyrrhizon folia habet myrti, radices multas. hae tusae dantur e vino contra serpentes, prosunt et quadripedibus. —
[null civ] [null 127] Proserpinaca herba vulgaris est, eximii adversus scorpiones remedii. eadem contrita, addita muria e menis et oleo, anginam eximie curari tradunt, praeterea et quantalibet lassitudine recreari defessos, etiam cum obmutuerint, si subiciatur linguae; si devoretur, vomitionem sequi salutarem.
[null cv] [null 128] Rhecoma adfertur ex iis quae supra Pontum sunt regionibus. radix costo nigro similis, minor et rufior paulo, sine odore, calfaciens gustu et adstringens. eadem trita vini colorem reddit ad crocum inclinantem. inlita collectiones inflammationesque sedat, vulnera sanat, epiphoras oculorum sedat ex passo, insignita cum melle et alia liventia ex aceto.
[null 129] farina eius inspergitur contra cacoëthe et sanguinem reicientibus drachmae pondere in aqua, dysentericis autem et coeliacis, si febri careant, in vino, sin aliter, ex aqua. facilius teritur nocte antecedente madefacta. datur et decoctum eius bibendum duplici mensura ad rupta, convolsa, contusis, ex sublimi devolutis.
[null 130] si pectoris sint dolores, additur piperis aliquid et murrae; si dissolutio stomachi, ex frigida aqua sumitur; sic et in tussi vetere ac purulentis excreationibus, item hepaticis, splenicis, ischiadicis. at renium vitia, suspiria, orthopnoeas, arteriae scabritias sanat ex passo III obolis potis trita aut decoctum eius. lichenas quoque ex aceto inposita purgat. bibitur contra inflationes et perfrictiones, febres frigidas, singultus, tormina, herpetas, capitis gravitates, melancholicas vertigines, lassitudinum dolores et convolsiones. —
[null cvi] [null 131] Circa Ariminum nota est herba quam reseda vocant. discutit collectiones inflammationesque omnes. qui curant ea, addunt haec verba: Reseda, morbos reseda; scisne, scisne, quis hic pullus egerit radices? nec caput nec pedes habeat. haec ter dicunt totiensque despuunt.
[null cvii] Stoechas in insulis tantum eiusdem nominis gignitur, odorata herba, coma hysopi, amara gustu. menses ciet potu, pectoris dolores levat. antidotis quoque miscetur. —
[null cviii] [null 132] Solanum Graeci στρυχνον vocant, ut tradit Cornelius Celsus. huic vis reprimendi refrigerandique. —
[null cix] [null 133] Smyrnion caulem habet apii, folia latiora et maxime circa stolones multos, quorum a sinu exiliunt, pinguia et ad terram infracta, odore medicato cum quadam acrimonia iucundo, colore in luteum languescente, capitibus caulium orbiculatis ut apii, semine rotundo nigroque; arescit incipiente aestate. radix quoque odorata, gustu acri mordet, sucosa, mollis. cortex eius foris niger, intus pallidus. odor murrae habet qualitatem, unde et nomen.
[null 134] nascitur et in saxosis collibus et in terrenis. usus eius calfacere, extenuare. urinam et menses cient folia et radix et semen. alvum sistit. radix collectiones et suppurationes non veteres, item duritias discutit inlita, prodest et contra phalangia ac serpentes admixto cachry aut polio aut melissophyllo in vino pota, sed particulatim, quoniam universitate vomitiones movet; qua de causa aliquando cum ruta datur.
[null 135] medetur tussi et othopnoeae semen vel radix, item thoracis aut lienis aut renium aut vesicae vitiis, radix autem ruptis, convolsis. partus quoque adiuvat et secundas pellit. datur et ischiadicis cum crethmo in vino. sudores ciet et ructus, ideo inflationem stomachi discutit. vulnera ad cicatricem perducit.
[null 136] exprimitur et sucus radici utilis feminis et thoracis praecordiorumque desideriis, calfacit enim et concoquit et purgat. semen peculiariter hydropicis datur potui, quibus et sucus inlinitur. et in malagmate cortice arido et ad obsonia utuntur cum mulso et oleo et garo, maxime in elixis carnibus. — Sinon concoctiones facit, sapore simillima piperi. eadem in dolore stomachi efficax.
[null cx] [null 137] Telephion porcilacae similis est et caule et foliis. rami a radice septeni octonique fruticant foliis crassis, carnosis. nascitur in cultis et maxime inter vites. inlinitur lentigini et, cum inaruit, deteritur. inlinitur et vitiligini ternis fere mensibus senis horis noctis aut diei et ut postea farina hordeacia inlinatur.
[null cxi] [null 138] medetur et vulneribus et fistulis. —

  Trichomanes adianto simile est, exilius modo nigriusque, foliis lenticulae, densis, parvis, adversis inter se. decoctum eius strangurias sanat in vino albo potum addito cumino rustico, lienem. cohibet capillos fluentes aut, si effluxerint, reparat alopeciasque densat tritum in oleo et inlitum. sternumenta quoque gustatu movet. —

[null cxii] Thalictrum folia coriandri habet, pinguiora paulo, caulem papaveris.
[null 139] nascitur ubique, praecipue campestribus. medentur ulceribus cum melle. —
[null cxiii] Thlaspi duorum generum est: angustis foliis, digitali latitudine et longitudine, in terram versis, in cacumine divisis, cauliculo semipedali non sine ramis, . . . peltarum specie semine incluso, lenticulae effigie, nisi quod infringitur, unde nomen. flos albicat. nascitur in semitis et saepibus. semen asperi gustus bilem et pituitam utrimque extrahit; modus sumendi acetabuli mensura. prodest et ischiadicis infusum. potione sanguinem trahit, menses quoque ciet, sed partus necat.
[null 140] alterum thlaspi aliqui Persicon napi vocant, latis foliis, radicibus magnis, et ipsum utile ischiadicorum infusioni. prodest et inguinibus utrumque. praecipitur, ut qui colligat dicat, sumere se contra inguina et contra omnes collectiones et contra vulnera, una manu tollat. —
[null cxiv] [null 141] Trachinia herba qualis sit, non traditur. credo falsum et promissium Democriti portentosum esse, adalligatam triduo absumere lienes. —
[null cxv] Tragonis sive tragion nascitur in Cretae tantum insulae maritimis, iunipiro similis et semine et folio et ramis. sucus eius lacteus in cummim spissatus vel semen in potione . . . . . spicula e corpore eicit; tunditur recens et cum vino inlinitur aut siccae farina cum melle. eadem lactis abundantiam facit mammisque unice medetur. —
[null cxvi] [null 142] Est et alia herba tragos, quam aliqui scorpion vocant, semipedem alta, fruticosa, sine foliis, pusillis racemis rubentibus grani tritici, acuto cacumine, et ipsa in maritimis nascens. huius racemorum X et XII cacumina trita ex vino pota coeliacis, dysentericis, sanguinem excreantibus mensumque abundantiae auxiliantur. —
[null cxvii] Est et tragopogon, quem alii comen vocant, caule parvo, foliis croci, radice longa, dulci, super caulem calice lato, nigro. nascitur in asperis manditurque, sine usu.
[null cxviii] [null 143] Et de herbis quidem memoria digna hactenus accepimus aut comperimus. in fine earum admonere non ab re iudicamus, alias aliis virium aetates esse. longissimo tempore durat elaterium, ut diximus, chamaeleon niger XL annis, centaurium non ultra XII, peucedanum et aristolochia ad VI, vitis silvestris anno, in umbra si serventur. et animalium quidem exterorum nullum aliud radices a nobis dictas adtingit excepta spondyle, quae omnes persequitur. genus id serpentis est.
[null cxix] [null 144] Ne illud quidem dubitatur, omnium radicum vim effectusque minui, si fructus prius ematurescant, item seminum ante radice propter sucum incisa. resolvitur autem omnium vis consuetudine, et desinunt prodesse, cum opus est, quae cottidie in usu fuere, aeque quam nocere. omnes vero herbae vehementiores effectu viribusque sunt in frigidis et in aquiloniis, item siccis.
[null cxx] [null 145] Sunt et gentium differentiae non mediocres, sicut accepimus de taeniis lumbricisque, inesse Aegypti, Arabiae, Syriae, Ciliciae populis, e diverso Threciae, Phrygiae omnino non innasci. minus id mirum quam quod in confinio Atticae et Boeotiae Thebanis innascuntur, cum absint Atheniensibus.
[null 146] quae contemplatio aufert nos ad ipsorum animalium naturas ingenitasque iis vel certiores morborum omnium mekas. rursus enim cum rerum parens nullum animal ad hoc tantum, ut pasceretur aut alia satiaret, nasci volui artesque salutares inseruit et visceribus, quippe cum surdis etiam rebus insereret, tum vero illa animae auxilia praestantissima ex alia anima esse voluit, contemplatione ante cuncta mirabili.