Liber II — § 97 | Liber II — § 99 |
XCVIII.
1 Juxta Harpasa, oppidum Asiæ, cautes stat horrenda, unu digito mobilis : eadem, si toto corpore impellatur, resistens. In Taurorum pæninsula in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. At circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora : sarcophagus vocatur. Duo sunt montes juxta flumen Indum : alteri natura est, ut ferrum omne teneat, alteri, ut respuat. Itaque si sint clavi in calceamento, vestigia avelli in altero non posse, in altero sisti. 2Locris et Crotone pestilentiam nunquam fuisse, nec ullo terræ motu laboratum, annotatum est. In Lycia vero semper a terræ motu xl dies serenos esse. In agro Arpano frumentum satum non nascitur. Ad aras Mucias in Veiente, et apud Tusculanum, et in silva Ciminia, loca sunt, in quibus in terram depacta non detrahuntur. In Crustumino natum fœnum ibi noxium, extra salubre est.