There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber II§ 94 Liber II§ 96 

XCV.

1(xciii.) Motus enim terræ sileantur, et quidquid est, ubi saltem busta urbium exstant : simul ut terræ miracula potius dicamus, quam scelera naturæ. Et hercule non cælestia enarratu difficiliora fuerint. 2Metallorum opulentia tam varia, tam dives, tam fœcunda, tot sæculis suboriens, quum tantum quotidie orbe toto populentur ignes, ruinæ, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria, et tot mortales conterant : gemmarum pictura tam multiplex, lapidum tam discolores maculæ, interque eos, candor alicujus, præter lucem omnia excludens : medicatorum fontium vis : ignium tot locis emicantium perpetua tot sæculis incendia : spiritus letales alibi, aut scrobibus emissi, aut ipso loci situ mortiferi, alibi volucribus tantum, ut Soracte, vicino Urbi tractu ; alibi, præter hominem, cæteris animantibus ; nonnunquam et homini, ut in Sinuessano agro et Puteolano spiracula vocant, alii Charoneas scrobes, mortiferum spiritum exhalantes ; 3item in Hirpinis Amsancti ad Mephitis ædem, locum, quem qui intravere, moriuntur ; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum Magnæ sacerdoti innoxium : alibi fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura præcinunt, ut Delphis, nobilissimo oraculo. Quibus in rebusquid possit aliud causæ afferre mortalium quispiam, quam diffusæ per omne naturæ subinde aliter atque aliter numen erumpens ?