There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber II§ 79 Liber II§ 81 

LXXX.

1(lxxviii.) Contexenda sunt his, cælestibus nexa causis. Namque Æthiopas vicini sideris vapore torreri, adustisque similes gigni, barba et capillo vibrato, non est dubium ; et adversa plaga mundi, atque glaciali, candida cute esse gentes, flavis promissas crinibus : truces vero ex cæli rigore has, illas mobilitate hebetes : ipsoque crurum argumento, illis in supera succum revocari, natura vaporis ; his in inferas partes depelli, humore deciduo. Hic graves feras ; illic varias effigies animalium provenire, et maxime alitum, et in multas figuras gigni volucres. 2Corporum autem proceritatem utrobique : illic ignium nisu, hic humoris alimento. Medio vero terræ salubris utrinque mixtura, fertilis ad omnia tractus, modicus corporum habitus, magna et in colore temperies, ritus molles, sensus liquidus, ingenia fœcunda totiusque naturæ capacia. Iisdem imperia, quæ nunquam extimis gentibus fuerint : sicut ne illæ quidem his paruerint, avulsæ, ac pro immanitate naturæ urgentis illas, solitariæ.