Liber II — § 71 | Liber II — § 73 |
LXXII.
1 Ideoque defectus Solis ac Lunæe vespertino orientis incolæ non sentiunt : nec matutinos ad occasum habitantes : meridianos vero sæpius. Nobili apud Arbela Magni Alexandri victoria, Luna defecisse noctis secunda hora prodita est, eademque in Sicilia exoriens. Solis defectum, Vipstano et Fonteio Coss. qui fuere ante paucos annos, factum pridie Calendas Maias, Campania hora diei inter septimam et octavam sensit : Corbulo dux in Armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit visum, circuitu globi alia et aliis detegente et occultante. 2Quod si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis, noctesque non fierent inæquales : nam æque aliis, quam in medio sitis, paria duodecim horarum intervalla cernerentur, quæ nunc non in omni parte simili modo congruunt.