There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber II§ 67 Liber II§ 69 

LXVIII.

1(lxviii.) Jam primum in dimidio computari videtur, tanquam nulla portio ipsi decidatur Oceano : qui toto circumdatus medio, et omnes cæteras fundens recipiensque aquas, et quidquid exit in nubes, ac sidera ipsa tot et tantæ magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis spatio credetur habitare ? Improba et infinita debet esse tam vastæ molis possessio. Adde quod ex relicto plus abstulit cælum. Nam quum sint ejus quinque partes, quas vocant Zonas, infesto rigore et æterno gelu premitur omne, quidquid est subjectum duabus extremis, utrinque circa vertices, hunc qui Septemtrio vocatur, eumque qui, adversus illi, Austrinus appellatur. 2Perpetua caligo utrobique, et alieno molliorum siderum aspectu, maligna, ac pruina tantum albicans lux. Media vero terrarum, qua Solis orbita eat, exusta flammis et cremata, cominus vapore torretur. Circa duæ tantum, inter exustam et rigentes, temperantur : esque ipsæ inter se non perviæ, propter incendium siderum. Ita terræ tres partes abstulit caelum : Oceani rapina in incerto est.

3Sed et relicta nobia una portio, haud scio an etiam in majore damno sit. Idem siquidem Oceanus, infusus in multos (ut dicemus) sinus, adeo vicino accessu interna maria allatrat, ut cxv millibus passuum Arabicus sinua distet ab Ægyptio mari : Caspius vero ccclxxv millibus a Pontico. Idem interfusus intrat per tot maria, quibus Africam, Europam, Asiamque dum dispescit, quantum terrarum occupat ? Computetur etiam nunc mensura tot fluminum, tantarum paludum : addantur et lacus, et stagna. 4Jam elata in cælum, et ardua aspectu quoque juga : jam silvæ, vallesque præruptæ, et solitudines, et mille causis deserta detrahantur. Hæ tot portiones terræ, immo vero, ut plures tradidere, mundi punctus (neque enim est aliud terra in universo), hæc est materia gloriæ nostræ, haæc sedes : hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus bella etiam civilia, mutuisque cædibus laxiorem facimus terram. 5Et ut publicos gentium furores transeam, hæc in qua conterminos pellimus, furtoque vicini cespitem nostro solo adfodimus ; ut, qui latissime rura metatus fuerit, ultraque fines exegerit accolas, quota terrarum parte gaudeat ? vel quum ad mensuram avaritiæ suæ propagaverit, quam tandem portionem ejus defunctus obtineat !