Liber II — § 65 | Liber II — § 67 |
LXVI.
1 Quod ita formasse artifex Natura credi debet, ut, quum terra arida et sicca constare per se ac sine humore non posset, nec rursus stare aqua, nisi sustinente terra, mutuo implexu jungerentur : hac sinus pandente ; illa vero permeante totam, intra, extra, supra, venis, ut vinculis, discurrentibus : atque etiam in summis jugis erumpente ; quo, spiritu acta, et terræ pondere expressa, siphonum modo emicat : tantumque a periculo decidendi abest, ut in summa quæque et altissima exsiliat. 2Qua ratione manifestum est, quare tot fluminum quotidiano accessu maria non crescant.
(lxvi.) Est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu præcincta circumfluo mari. Nec argumentis hoc investigandum, sed jam experimentis cognitum.