Liber II — § 5 | Liber II — § 7 |
VI.
1(viii.) Hinc redeamus ad reliqua naturæ sidera, quæ affixa diximus mundo, non illa, ut existimat vulgus, singulis attributa nobis, et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis, ac pro sorte cujusque lucentia ; annumerata mortalibus : quia nec cum suo quæque homine orta moriuntur ; nec aliquem extingui, decidua significant. Non tanta cælo societas nobiscum est, ut nostro 2fato mortalis sit ibi quoque siderum fulgor. Illa nimio alimento tracti humoris ignea vi abundantiam reddunt, quum decidere creduntur : ut apud nos quoque id, luminibus accensis, liquore olei notamus accidere. Cæterum aeterna est cælestibus natura, intexentibus mundum, intextuque concretis ; potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens. Quæ propter effectus, claritatemque, et magnitudinem, in tanta subtilitate nosci potuerunt, [sicut] suo 3demonstrabimus loco. Circulorum quoque cæli ratio in terræ mentione aptius dicetur, quando ad eam tota pertinet, Signiferi modo inventoribus non dilatis. Obliquitatem ejus intellexisse, hoc est, rerum fores aperuisse, Anaximander Milesius traditur primus, Olympiade quinquagesima octava. Signa deinde in eo Cleostratus, et prima Arietis ac Sagittarii. Sphæram ipsam ante multo Atlas. Nunc relicto mundi ipsius corpore, reliqua inter cælum terrasque tractentur.
4 Summum esse, quod vocant Saturni sidus, ideoque minimum videri, et maximo ambire circulo, ac trigesimo anno ad brevissima sedis suæ principia regredi, certum est. Omnium autem errantium siderum meatus, interque ea Solis et Lunæ, contrarium mundo agere cursum, id est, lævum, illo semper in dexteram præcipiti. Et quamvis assidua conversione æ celeritatis attollantur ab eo, rapianturque in occasum, adverso tamen ire mutu per suos æque passus : ita fieri, ne convolutus aer eamdem in partem æterna mundi vertigine, ignavo globo torpeat ; sed fundatur, adverso siderum verbere discretus et digestus. 5Saturni autem sidus gelidæ ac rigentis esse naturæ, multoque ex eo inferiorem Jovis circulum, et ideo motu celeriori duodenis circumagi annis. Tertium Martis, quod quidam Herculis vocant, ignei, ardentis a Solis vicinitate, binis fere annis converti. Ideoque hujus ardore nimio, et rigore Saturni, interjectum ambobus, ex utroque 6temperari Jovem, salutaremque fieri. Deinde Solis meatum esse partium quidem trecentarum sexaginta ; sed ut observatio umbrarum ejus redeat ad nolas, quinos annis dies adjici, superque quartam partem diei. Quam ob causam quinto anno unus intercalaris dies additur, ut temporum ratio Solis itineri congruat.
7 Infra Solem ambit ingens sidus, appellatum Venerie, alterno meatu vagum, ipsisque cognominibus æmulum Solis ac Lunæ. Præveniens quippe et ante matutinum exoriens, Luciferi nomen accipit, ut Sol alter, diem maturans : contra ab occasu refulgens nuncupatur Vesper, ut prorogans lucem, vicemque Lunæ reddens. Quam naturam ejus Pythagoras Samius primus deprehendit, Olympiade circiter xlii, qui fuit urbis Romæ annus cxlii. 8Jam magnitudine extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantæ, ut unius hujus stellæ radiis umbræ reddantur. Itaque et in magno nominum ambitu est. Alii enim Junonis, alii Isidis, alii Matris Deum appellavere. Hujus natura cuncta generantur in terris. 9Namque in alterutro exortu genitali rore conspergens, non terræ modo conceptus implet, verum animantium quoque omnium stimulat : Signiferi autem ambitum peragit trecentis et duodequinquagenis diebus, ab Sole nunquam absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timæo placet.
10 Simili ratione, sed nequaquam magnitudine aut vi, proximum illi Mercurii sidus, a quibusdam appellatum Apollinis : inferiore circulo fertur, novem diebus ocyore ambitu, modo ante Solis exortum, modo post occasum splendens, numquam ab eo viginti tribus partibus remotior, ut hic idem et Sosigenes docent. 11Ideo et peculiaris horum siderum ratio est, neque communis cum supra dictis. Namque ea et quarta parte cæli a Sole abesse, et tertia, et adversa Soli sæpe cernuntur : majoresque alios habent cuncta plenæ conversionis ambitus, in magni anni ratione dicendos.
12(ix.) Sed omnium admirationem vincit novissimum sidus, terrisque familiarissimum, et tenebrarum remedium ab natura repertum, Lunæ. Multiformi hæc ambage torsit ingenia contemplantium, et proximum ignorari maxime sidus indignantium : crescens semper, aut senescens ; et modo curvata in cornua facie, modo æqua portione divisa, modo sinuata in orbem ; maculosa, eademque subito prænitens ; immensa orbe pleno, ac repente nulla ; alias pernox, alias sera, et parte diei Solis lucem adjuvans ; deficiens, et in defectu tamen conspicua ; quæ mensis exitu latet, quum laborare non creditur. 13Jam vero humilis, et excelsa, et ne id quidem uno modo, sed alias admota cælo, alias contigua montibus, nunc in Aquilonem elata, nunc in Austros dejecta. Quæ singula in ea deprehendit hominum primus Endymion ; et ob id amore ejus captus fama traditur. Non sumus profecto grati erga eos, qui labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce : miraque humani ingenii peste, sanguinem et caedes condere annalibus juvat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius ignaris.
14 Proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu, vicenis diebus septenisque, et tertia diei parte, peragit spatia eadem, quæ Saturni sidus altissimum triginta (ut dictum est) annis. Deinde morata in coitu Solis biduo, quum tardissime, tricesima luce rursus ad easdem vices exit ; haud scio an omnium, quæ in cælum pernosci potuerunt, magistra : in duodecim mensium spatia oportere dividi annum, quando ipsa toties Solem redeuntem ad principia consequitur : Solis fulgore eam, ut reliqua siderum regi ; siquidem in totum mutuata ab eo luce fulgere, qualem in repercussu aquæ volitare conspicimus ; ideo molliore, et imperfecta vi solvere tantum humorem, atque etiam augere, quem Solis radii absumant, ideo et inæquali lumine aspici, 15quia ex adverso demum plena, reliquis diebus tantum ex se terris ostendat, quantum ex Sole ipsa concipiat ; in coitu quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa illo regerat, unde acceperit : sidera vero haud dubie humore terreno pasci, quia orbe dimidio nonnunquam maculosa cernatur, scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra justa vi ; maculas enim non aliud esse quam terræ raptas cum humore sordes : (x.) defectus autem suos, et Solis, rem in tota contemplatione naturæ maxime miram, et ostento similem, eorum magnitudinum, umbræque indices exsistere.