Liber II — § 50 | Liber II — § 52 |
LI.
1(l.) Hieme et æstate rara fulmina, contrariis de causis : quoniam hieme densatus aer nubium crassiore corio spissatur ; omnisque terrarum exhalatio rigens ac gelida, quidquid accipit ignei vaporis, exstinguit ; quæ ratio immunem Scythiam et circa rigentia a fulminum casu præstat : et e diverso nimius ardor Ægyptum ; siquidem calidi siccique halitus terræ raro admodum tenuesque densantur in nubes. 2Vere autem et autumno crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore æstatis hiemisque causis. Qua ratione crebra in Italia : quia mobilior aer mitiore hieme, et æstate nimbosa, semper quodammodo vernat, vel autumnat. Italiæ quoque partibus iis, quæ a septemtrione discedunt ad teporem, qualis est Urbis et Campaniæ tractus, juxta hieme et æstate fulgurat, quod non in alio situ.