Liber II — § 42 | Liber II — § 44 |
XLIII.
1(xliii.) Igitur non eam inficias, posse in has et ignes superne stellarum decidere, quales sereno sæpe cernimus : quorum ictu concuti aera verum est, quando et tela vibrata stridunt. Quum vero in nubem pervenerint, vaporem dissonum gigni ut candente ferro in aquam demerso, et fumidum vorticem volvi : hinc nasci procellas. 2Et si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi : si erumpat ardens, fulmina : si longiore tractu nitatur, fulgetra. His findi nubem, illis perrumpi. Et esse tonitrua impactorum ignium plagas : ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas. Posse et repulsu siderum depressum, qui a terra meaverit, spiritum nube cohibitum tonare, natura strangulante sonitum dum rixetur, edito fragore quum erumpat, ut in membrana spiritu intenta. Posse et attritu, dum in præceps feratur, illum, quisquis est, spiritum accendi. Posse et conflictu nubium elidi, ut duorum lapidum, scintillantibus fulgetris. 3Sed hæc omnia esse fortuita : hinc bruta fulmina et vana, ut quæ nulla veniant ratione naturæ ; his percuti montes, his maria, omnesque alios irritos jactus. Illa vero fatidica ex alto, statisque de causis, et ex suis venire sideribus.