There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber II§ 22 Liber II§ 24 

XXIII.

1 Moventur autem alii errantium modo, alii immobiles hærent. Omnes ferme sub ipso septemtrione, aliqua ejus parte non certa, sed maxime in candida, quæ lactei circuli nomen accepit. Aristoteles tradit et simul plures cerni : nemini compertum alteri, quod equidem sciam. Ventos autem ab iis graves æstusque significari. Fiunt et hibernis mensibus, et in austrino polo, sed ibi citra ullum jubar. 2Diraque comperta Æthiopum et Ægypti populis, cui nomen ævi ejus rex dedit Typhon, ignea specie, ac spiræ modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius, quam quidam igneus nodus. Sparguntur aliquando et errantibus stellis, cæterisque, crines. Sed cometes nunquam in occasura parte cœli est : terrificum magna ex parte sidus, ac non leviter piatum, ut civili motu Octavio consule, iterumque Pompeii et Cæsaris bello ; 3in nostro vero ævo circa veneficium, quo Claudius Cæsar imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu ejus, assiduum prope ac sævum. Referre arbitrantur, in quas partes sese jaculetur, aut cujus stellæ vires accipiat, quasque similitudines reddat, et quibus in locis emicet : tibiarum specie, musicæ arti portendere ; obscenis autem moribus, in verendis partibus signorum ; ingeniis et eruditioni, si triquetram figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium stellarum situs edat ; venena fundere, in capite septemtrionalis austrinæve Serpentis. 4Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo Romæ, admodum faustus divo Augusto judicatos ab ipso : qui, incipiente eo, apparuit ludis quos faciebat Veneri Genetrici, non multo post obitum patris Cæsaris, in collegio ab eo instituto. Namque his verbis id gaudium prodidit : « Iis ipsis ludorum meorum diebus, sidus crinitum per septem dies in regione cæli, quæ sub septemtrionibus est, conspectum. Id oriebatur circa undecimam horam diei, clarumque et omnibus terris conspicuum fuit. Eo sidere significari vulgus credidit, Cæsaris animam inter deorum immortalium numina receptam : quo nomine id insigne simulacro capitis ejus, quod mox in foro consecravimus, adjectum est. » 5Hæc ille in publicum ; interiore gaudio, sibi illum natum, seque in eo nasci interpretatus est : et, si verum fatemur, salutare id terris fuit. Sunt qui et hæc sidera perpetua esse credant, suoque ambitu ire ; sed non nisi relicta ab Sole cerni. Alii vero, qui nasci humore fortuito et ignea vi, ideoque solvi.