There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber II§ 17 Liber II§ 19 

XVIII.

1(xx.) Latet plerosque, magna cæli assectatione compertum a principibus doctrinæ viris, superiorum trium siderum ignes esse, qui decidui ad terras fulminum nomen habeant : sed maxime ex iis medio loco siti ; fortassis quoniam contagium nimii humoris ex superiori circulo, atque ardoris, ex subjecto, per hunc modum egerat : ideoque dictum Jovem fulmina jaculari. 2Ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere cælestis ignis exspuitur, præ cita secum afferens ; ne abdicata quidem sui parte in divinis cessante operibus. Idque maxime turbato fit aere, quia collectus humor abundantiam stimulat, aut quia turbatur quodam ceu gravidi sideris partu.