There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber II§ 105 Liber II§ 107 

CVI.

1(ciii.) Mirabilius id faciunt aquæ dulces, juxta mare ut fistulis emicantes. Nam nec aquarum natura a miraculis cessat. Dulces mari invehuntur, leviores haud dubie. Ideo et marinæ, quarum natura gravior, magis invecta sustinent. Quædam vero et dulces inter se supermeant alias : 2ut in Fucino lacu invectus amnis, in Lario Addua, in Verbano Ticinus, in Benaco Mincius, in Sevino Ollius, in Lemanno Rhodanus, (hic trans Alpes, superiores in Italia) multorum millium transitu hospitales, suas tantum, nec largiores, quam intulere, aquas evehentes. Proditum hoc et in Oronte amne Syriæ, multisque aliis.

3 Quidam vero odio maris subeunt vada, sicut Arethusa fons Syracusanus, in quo redduntur jacta in Alpheum, qui per Olympiam fluens, Peloponnesiaco littori infunditur. Subeunt terras, rursusque redduntur, Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tigris in Mesopotamia. Et quæ in Æsculapii fonte Athenis immersa sunt, in Phalerico redduntur. Et in Atinate campo fluvius mersus post xx. M. pass. exit : et in Aquileiensi Timavus.

4 Nihil in Asphaltite Judææ lacu, qui bitumen gignit, mergi potest ; nec in Armeniæ majoris Arethusa : is quidem nitrosus pisces alit. In Salentino juxta oppidum Manduriam lacus ad margines plenus, neque exhaustis aquis minuitur, neque infusis augetur. 5In Ciconum flumine, et in Piceno lacu Velino, lignum dejectum lapideo cortice obducitur : et in Surio Colchidis flumine, adeo ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex. Similiter in Silaro, ultra Surrentum, non virgulta modo immersa, verum et folia lapidescunt, alias salubri potu ejus aquæ. In exitu paludis Reatinæ saxum crescit. Et in Rubro mari oleæ, virentesque frutices enascuntur.

6 Sed et fontium plurimorum natura mira est fervore. Idque etiam in jugis Alpium, ipsoqne in mari inter Italiam et Ænariam, ut in Baiano sinu, et in Liri fluvio, multisque aliis. Nam dulcis haustus in mari plurimis locis, ut ad Chelidonias insulas, et Aradum, et in Gaditano Oceano. 7Patavinorum aquis calidis herbæ virentes innascuntur : Pisanorum, ranæ : ad Vetulonios in Etruria non procul a mari, pisces. In Casinate fluvius appellatur Scatebra, frigidus, abundantior æstate : in eo, ut in Arcadiæ Stymphali, enascuntur aquatiles musculi. In Dodone Jovis fons, quum sit gelidus, et immersas faces exstinguat, si exstinctæ admoveantur, accendit. Idem meridie semper deficit (qua de causa Ἀναπαυόμενον vocant) ; mox increscens ad medium noctis exuberat ; ab eo rursus sensim deficit. 8In Illyriis supra frontem frigidum expansæ vestes accenduntur. Jovis Hammonis stagnum interdiu frigidum, noctibus fervet. In Troglodytis fons Solis appellatur, dulcis, circa meridiem maxime frigidus : mox paulatim tepescens, ad noctis media, fervore et amaritudine infestatur.

9 Padi fons mediis diebus æstivis velut interquiescens semper aret. In Tenedo insula fons semper a tertia noctis bora in sextam ab æstivo solstitio exundat. Et in Delo insula Inopus fons eodem, quo Nilus, modo, ac pariter cum eo, decrescit augeturque. Contra Timavum amnem insula parva in mari est cum fontibus calidis, qui pariter cum æstu maris crescunt, minuunturque. In agro Pitinate trans Apenninum fluvius Novanus omnibus solstitiis torrens, bruma siccatur.

10 In Falisco omnis aqua pota candidos boves facit : in Bœotia amnis Melas oves nigras : Cephissus, ex eodem lacu profluens, albas : rursus nigras Peneus : rufasque juxta Ilium Xanthus, unde et nomen amni. In Ponto fluvios Astaces rigat campos, in quibus pastæ nigro lacte equæ gentem alunt. In Reatino fons Neminia appellatus, alio atque alio loco exoritur, annonæ mutationem significans. Brundisii in portu fons incorruptas præstat aquas navigantibus. 11Lyncestis aqua, quæ vocatur acidula, vini modo temulentos, facit. Item in Paphlagonia, et in agro Caleno. In Andro insula, templo Liberi patris, fontem Nonis Januariis semper vini sapore fluere Mucianus ter consul credit : Διὸς Θεοδοσία vocatur. Juxta Nonacrin in Arcadia, Styx, nec odore differens, nec colore, epota illico necat. Item in Libroso Taurorum colle tres fontes, sine remedio, sine dolore, mortiferi. In Carrinensi Hispaniæ agro duo fontes juxta fluunt, alter omnia respuens, alter absorbens. In eadem gente alius, aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquam cæteris differentes. 12In Comensi, juxta Larium lacum, fons largus horis singulis semper intumescit ac residet. In Cydonea insula ante Lesbon, fons calidus vere tantum fluit. Lacus Sinnaus in Asia circumnascente absinthio inficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna est, cujus potu mira redduntur oracula, bibentium breviore vita. Amnes retro fluere et nostra vidit ætas, Neronis principis annis supremis, sicut in rebus ejus retulimus.

13 Jam omnes fontes æstate quam hieme gelidiores esse, quem fallit ? Sicut illa permira naturæ opera : æs et plumbum in massa mergi, dilatata fluitare ; ejusdemque ponderis alia sidere, alia invehi. Onera in aqua facilius moveri. Scyrium lapidem, quamvis grandem innatare, eumdemque comminutum mergi. Recentia cadavera ad vadum labi, intumescentia attolli. Inania vasa haud facilius, quam plena, extrahi. 14Pluvias salinis aquas utiliores esse, quam reliquas : nec fieri salem, nisi admixtis dulcibus. Marinas tardius gelare, celerius accendi. Hieme mare calidius esse, autumno salsius. Omne oleo tranquillari : et ob id urinantes ore spargere ; quoniam mitiget naturam asperam, lucemque deeortet. 15Nives in alto mari non cadere. Quum omnis aqua deorsum feratur, exsilire fontes : atque etiam in Ætnæ radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena et centena millia passuum arenas flammarum globo eructet.