There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Liber II§ 103 Liber II§ 105 

CIV.

1 Sic mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne asperius crassiusque linquatur (ideo summa æquorum aqua dulciorem profundam : hanc esse veriorem causam asperi saporis, quam quod mare terræ sudor sit æternus) ; aut quia plurimum ex arido misceatur illi vapore : aut quia terræ natura sicut medicatas aquas inficiat. 2Est in exemplis, Dionysio Siciliæ tyranno, quum pulsus est ea potentia, accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare.

3(ci.) E contrario ferunt Lunæ femineum ac molle sidus, atque nocturnum solvere humorem, et trahere, non auferre. Id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem visu suo resolvat ; somnoque sopitis torporem contractum in caput revocet ; glaciem refundat, cunctaque humifico spiritu laxet. 4Ita pensari naturæ vices, semperque sufficere, aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus. Sed in dulcibus aquis Lunæ alimentum esse sicut in marinis Solis.