Migne Patrologia Latina Tomus 13
AucInc.NaAlSa 13 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Natales aliquot Sanctorum
Invenimus in eodem Cuspiniani codice ms. duos consulum romanorum catalogos, satis antiquos, quorum alter desinit sub annum vulgaris aerae CCCCXCIII, alter sub DXXXVI: uterque orditur a Gaio Julio Caesare Consulum nomina utrobique scripta sunt pessime, et non raro male ordinata junctaque subinde consulum paria qui numquam collegae fuerunt. Hinc operae pretium non duximus consules omnes describere Attamen ad varios consulatus inserebantur varia variorum gesta et sanctorum quoque martyria, additis plerumque Kalendis, Nonis et Idibus, quibus passi fuerunt. Haec describenda putavi, tum quod nostris, tum quod etiam aliorum usibus utilia esse possint; non tamen quod omnia, quae excerpsi, probata velim; sed ut in rebus dubiis saltem consuli possint. Do omnia, ut excepi, omissis consulibus, praeter illos, sub quorum consulatu res narratae notantur contigisse; et illos qui proximo anno dicuntur successisse; ut sic ex collatione duorum consulatuum cum melioribus consulum fastis, facilius certiusque statuatur de tempore, quo gesta, quae narrantur, contigerint. Accipe igitur hic catalogum antiquiorem, quem dixi ante finem saeculi quinti desinere: simul nota in specimine male fidam catalogi scriptionem. In primo consulatu datur Gaio Julio Caesari collega Marcus Antoninus pro Antonius: in secundo ponitur Chrysauricus cujus nominis nusquam consul Romae fuit; et scribendum foret Isaurius. Reliqua similiter examina: demum scito, quae hic litteris romanis scribuntur, in codice scripta esse rubricis: reliqua, communi colore nigro scripta, hic litteris italicis exprimuntur, nempe consulum nomina. Orditur catalogus iste ut sequitur:
Fuerunt omnes anni, ex quo terra condita est usque ad Gaium Julium Caesarem, anni MMMMMXLIV.
Primus imperator G. Julius Caesar.
Gaio Julio Caesare et Marco Antonino. Chrysaurico et Antonino.
His consulibus Caesar occisus est, qui bissextum et lunae cursum adinvenit, X Kal. Jan., luna prima; et imperium Octavianus accepit puer annorum XVIII.
Lentulo et Oreste. Lepido et Planco.
His coss. tres soles in coelo apparuerunt.
Censorino et Salvino. Cicerone et Antonino.
His coss. Augustus nomen accepit.
Augusto et Tullio. Augusto VI et Agrippa.
His coss. Carthago restituta est Idus Julias.
Augusto VII et Agrippa. Saturnino et Cinna.
His coss. moritur Virgilius annorum LX.
Duobus Lentulis. Domitio et Enabaro.
His coss. aqua virgo inducta est Romam.
Libone et Pisone. Augusto XII et Silano.
His coss. Christus natus est VIII Kal. Jan., luna XIV.
Lentulo et Pisone. AN. 14. Pompeio et Aquileio.
His coss. defunctus est Augustus annorum LXXVII.
15. Druso et Flacco. 27. Basso (leg. Crasso) et Pisone.
His coss. passus est Joannes Baptista.
29. Duobus geminis.
His coss. Christus passus est VIII Kal. aprilis.
30. Tiberio III et Silio (leg Sejano). 31. Tiberio IV et Gallo.
His coss. Petrus apostolus ad Romam venit.
44. Crispino et Tauro. 48. Vitellio II et Publicola.
His coss. phoenix apparuit primum.
49. Verano et Gallo. 57. Nerone II et Pisone.
His coss. passi sunt Petrus et Paulus Romae III Kal. Julias.
58. Nerone III et Messala. 62. Mario et Gallo.
His coss. Jacobus apostolus in Hierosolymis de pinna templi dejectus est a Judaeis V Kal. Januarii.
63. Rufo et Regulo. 67. Capitone et Rufo.
His coss. Nero de imperio non comparuit.
68. Italico et Turpilione. Commodo et Rufo.
His coss. Judaei devicti sunt a Vespasiano imperatore.
Vespasiano VIII et Tito VII. 118. Hadriano et Salinatore.
His coss. sol eclipsim passus est.
119. Hadriano et Rustico. Antonino IV et Aurelio.
A Gaio Julio Caesare usque ad duos Augustos anni sunt CCXLIV.
161. Duobus Augustis. 203. Plautiano et Geta.
His coss. passae sunt Perpetua et Felicitas, nonas Martias.
204. Chilone et Libone. 250. Decio et Grato.
His coss. persecutio fuit christianorum, ut sacrificarent idolis.
251. Decio II et Rustico.
His coss. passus S. Laurentius III Idus Augusti.
252. Gallo et Volusiano. 258. Tusco et Basso.
His coss. passus est Cyprianus in Carthagine XVIII Kal. Octobris.
259. Aemiliano et Basso II. 303. Diocletiano VII et Maximiano V.
His coss. ecclesiae demolitae sunt, et libri dominici combusti sunt, et passa est S. Euphemia XVI Kal. Octobris.
304. Diocletiano VIII et Maximiano VI. 306. Constantio VI et Maximiano VI.
His coss. passus est Timotheus Romae X Kal. Julias.
308. Diocletiano IX et Maximiano VII. 336. Nepotiano et Facundo.
His coss. introierunt Constantinopolim Lucas et Andreas ( Nempe in translatione corporum eorum ).
337. Feliciano et Titiano. 365. Valentiniano et Valente.
His coss. maris accessa et recessa fuit XII Kal. Augustas.
366. Gratiano N. P. et Dagalaifo. 375. P. C. Gratiani III et Equicii IV.
His coss. Sarmatae totam Pannoniam devastaverunt.
376. Valentiniano V et Valente V. 379. Auxonio et Olybrio.
His coss. Theodosius levatus est imp. a Gratiano Sirmii.
380. Gratiano V et Theodosio. 383. Merabaudo II et Saturnino.
His coss. Gratianus occisus est a Maximo, Lenduno VIII Kal. Sept. Eo anno natus est Honorius Constantinopoli V Idus Sept. et levatus est Arcadius.
384. Richomere et Clearco. 388. Theodosio II et Cynthio.
His coss. occisus est Maximus V Kal. Septemb.
389. Timasio et Promoto.
His coss. Theodosus Romam introivit cum Honorio Idus Junias et exivit inde III Kal. Sept.
390. Valentiniano IV et Neoterio.
His coss. signum apparuit in coelo quasi columna pendens per dies viginti.
391. Taciano et Symmacho.
His coss. defunctus est Valentinianus Viennae IV Idus Jun. Eo die levatus Eugenius imp. XI Kal. Septemb.
392. Arcadio VII et Rufino. 393. Theodosio VI et Abundantio.
His coss. tenebrae factae sunt die solis hora II, VI Kal. Nov. et levatus est Honorius imp. Constantinopoli in miliario IV a Theodosio patre suo X Kal. Febr.
394. Arcadio III et Honorio II.
His coss. occisus est Eugenius VIII Idus Sept.
395. Olybrio et Provino. 396. Arcadio IV et Honorio III.
His coss. Theodosius defunctus est Mediolano XVIII Kal. Jan.
397. Caesario et Attico. 398. Honorio IV et Eutichiano.
His coss. Gildo occisus est prid. Kal. Augustas.
400. Fl. Stilicone et Aurelio. 401. Vincentio et Franito.
His coss. natus est Theodosius Constantinopoli Idus April. et intravit Alaricus in Italiam XIV Kal. Decembr.
402. Arcadio V et Honorio V. 403. Theodosio et Rumorido.
His coss. Theodosius levatus est. imp. Constantinopoli IV Idus Januarias. Et levatus est Maximus imp. XVI Kal. April. et occisus est prid. Idus Jun. Et intravit Gesericus Romam et praedavit eam per dies XIV. Et levatus est imperator in Galliis Avitus VI Idus Julias. Et eversa est Sabaria a terrae motu VII Idus Septembris die Veneris.
456. Joanne et Varone.
His coss. occisus est Remissus Patricius in Palatio classis XV Kal. Octob. Et captivus est imp. Placentia a Mag. mil. Ricimere, et occisus est Messiam Patricius ejus XVI Kal. Nov.
457. Constantino et Rufo.
His coss. Ricimer Mag. mil. Patricius factus est prid. Kal. Martias. Et factus est Majorianus Mag. mil. ipso die. Et levatus est imp. Dom. Majorianus Kal. April. in miliario VI in campo ad Columellas.
458. Leone Augustio et Apollonio. 459. Fl. Ricimere et Patricio. 460. Magno et Apollonio. 461. Severino et Dagalaifo.
His coss. depositus est Majorianus imp. a Patricio Ricimere Dertona IV Nonas Aug. et occisus est ad fluvium Ira VII Idus Aug. Et levatus est imp. Dom. Severus XIII Kal. Dec.
462. Leone II et Severo. 464. Rustico et Olybrio.
His coss. occisus est Beorgor rex Alanorum Bergamo ad Pedemontis VIII Idus Februarias.
465. Herminerico et Basilio.
His coss. defunctus est imp. Severus Romae XVIII Kal. Septembris.
466. Leone III et Tatiano 467. Puseo et Joanne.
His coss. levatus est imperator Dom. Anthemius Romae pridie Idus Aprilis.
468. D. N. Anthemio Augusto II.
His coss. occisus est Marcellinus in Sicilia mense Aug.
469. Marciano et Jenone II. 472. Festo et Marciano.
His coss. bellum civile gestum est Romae inter Anthemium imperatorem et Ricimere Patricio. Et levatus est imp. Olybrius Romae. Et occisus est imp. Anthemius V Idus Julias. Et defunctus est Ricimer XV Kal. Septemb. Eo anno Gundobadus Patricius factus est ab Olybrio imp. et defunctus est imperator Olybrius Romae X Kal. Novemb.
473. Leone Augusto V.
Hoc consule levatus est imp. Glicerius Ravenna III Non. Martias.
474. Dom. Leone Juniore Augusto.
His coss . . . . . . de imperio Glicerius in portu urbis Romae. Eo anno levatus est Dom. Julius Nepos VIII Kal. Julias.
475. P. C. Leonis Jun. Aug.
His coss. introivit Ravennam Patricius Orestes cum exercitu et fugavit imp. Nepos ad Dalmatias V Kal. Sept. Eo anno Augustulus imp. levatus est Ravenna a Patricio Oreste patre suo prid. Kal Novembris.
476. Basilisco II et Armato.
His coss. levatus est Odoacer rex X Kal. Sept. Eo anno occisus est Orestes Patricius Placentia V Kal. septemb. Eo anno occisus est Paulus frater ejus Ravenna in Pinita prid. Non. Sept.
476. P. C. Basilisci et Armati.
His coss. occisus est Branila a rege Odoacro V Idus Julias Ravenna.
478. Hello unico cons. 480. Basilio Jun. VI cons.
His coss. occiditur Nepos imp. VII Idus Maias.
481. Placido unico cons.
His coss. occisus est . . . . VII Idus Octobris.
482. Severino unico cons.
His coss. occisus est . . . . Dalmatias V Kal. Dec.
483. Faustone unico cons. 487. Vetio unico cons.
Hoc consule pugna facta est inter Odoacrem regem et Feunanum, regem Jugorum, et vicit Odoacer, et adduxit captivum Feunanum regem sub die XVII Kal. Decemb.
488. Dinanno et Sifidio.
His coss. arsit pontus Apollinaris noctu in Pascha XV Kal. Maias.
489. Probino et Eusebio. 490. Fausto unico cons.
His coss. ingressus est rex Theodoricus in Fossato Pontis Sontis V Kal. Septembris: et fugit Odoacer rex de Fossato et abiit in Veronam. Eo anno ingressus est Odoacer rex in Fossatum Erulis in Pinita, et occisus est Libila Mag. mil. et ceciderunt populi ab utraque parte, et clausit se Ravenna Odoacer rex VI Idus Jul. et regressus est rex Theodoricus in Ticino XX Kal. septemb.
492. Dom. Anastasio Aug. et Rufo.
His coss. terrae motus factus noctu ante pullorum cantus VII Kal. Jun.
493. Albino unico cons.
Hoc cons. regressus est rex Theodoricus Arimini et venit cum dramonis ad Fossatum Palatioli IV Kal. Septembris. Eo anno pugna facta est inter Theodoricum et Eufanem Mag. mil. inter Tridentum et Veronam.
Hoc consule, facta est pax inter Dom. Theodoricum regem et Odoacrem III Kal. Martias. Et ingressus est Dom. Theodoricus in classem . . .
Hoc consule ingressus est Ravennam rex Theodoricus III Non. Martii et occisus est Odoacer rex a rege Theodorico in palatio cum commilitibus suis.
Atque haec quidem e primo catalogo excerpta sunt: quibus nos nihil addendum putavimus, quam annos aerae vulgaris quibus nominati consules processerunt, ad sublevandam lectoris memoriam; utque inde numerus consulatuum, qui multis consulibus perperam ascribitur forte ex incuria librariorum, facilius corrigi possit. Alter catalogus, de quo meminimus, multo turbatior ac vitiosior est, pluraque continet, quae ad historiam profanam, quam quae ad sacram spectent. Ponit Duobus Geminis consulibus, qui anno XXIX aerae vulgaris consules fuere, Christum passum esse VIII Kal. Apr. die Veneris, luna III, anno XXXI adventus ejus. Credidero scriptum ab auctore fuisse, ut scribi debuit, anno XXIX; quia proximo post Geminos consulatu notat Unicium et Longinum, qui fuerunt anno XXX aerae vulgaris. Habet quoque nonnullas temporum notas. Puta quod fuerint a Passione Domini usque ad consulatum Nigri et Aproniani, anni LXXXIV. Item quod fuerint ab adventu Domini usque ad consulatum Viatoris anni quingenti. Fuerunt consules Niger et Apronianus anno aerae vulgaris CXVII; Viator vero, CCCXCIV. Videat lector, an inde aliquid commodi haurire possit, et quae errata in catalogo animadverterit, per se emendet: ego plura non prosequor.
Superest nobis et aliud opusculum ms. antiquum sub Liberio papa, anno CCCLII creato, absolutum; quod enumerat eatenus pontifices Romanos, indicans, quis, quantum temporis praesederit Ecclesiae; quibus consulibus Romanis coeperit, quibus desierit. Verum quia id ipsum pridem ex eodem ms. nostro Bucherius edidit in suo, ad Victorii Aquitani Canonem paschalem commentario, pag. 269; ac praecipue quia Henschenius noster ante tomum primum de Actis Sanctorum Aprilis denuo illud recudit, multisque sollicite illustravit; eo sciendi cupidum lectorem remittimus; ut hic tandem acta sanctorum primi semestris, sive sex priorum anni mensium a P. Joanne Bollando inchoata, a P. Godefrido Henschenio formata, a P. Daniele Papebrochio mirifice promota finiamus; progressuri nunc, Deo sanctisque adjuvantibus, ad alterum semestre, quo decurso, qui tunc operi allaborabunt, denique recudent et in duplum augebunt menses Januarium et Februarium, qui, ut principium operis, imperfectiores sunt, multaque accessione actorum, postea ac praecipue anno MDCLX ab Henschenio et Papebrochio, per Germaniam, Italiam, Galliam