Migne Patrologia Latina Tomus 90
Musica quadrata seu mensurata (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne
(0919B)Quoniam circa artem musicam necessaria quaedam (0919C)ad utilitatem cantantium tractare proponimus, necesse est ut secundum auctoris intentionem subtilissimas regulas summopere subjectas intelligere studeamus. Cum enim humana natura naturaliter omnia scire desiderat, et a primi hominis peccato quatuor sunt mala quae naturam impediunt humanam, scilicet, ignorantia, vitium, imperitia loquendi, et indigentia, quibus tamen quatuor bona sunt opposita, scilicet, ignorantiae sapientia, vitio virtus, imperitiae loquendi eloquentia, indigentiae necessitas, ideoque divina clementia philosophis peritiam artes inveniendi concessit, ut per eam quisque notitiam valeat praedicta bona comprehendere, et faciendo, his lapsam naturam et ad meliorem consistentiam sublimare. Cumque unum discere valde sit difficile, de multis non est dubium, cum sit quasi impossibile; (0919D)in omnibus tamen valde plura sunt quae nostro sensu agnoscimus quam ea quae a magistro discimus. Nam sicut in arbore unam naturae virtutem multarum regitivam propaginem complantavit, sic in homine, ratio ex unius scientia esse multarum docuit invenire. Hic etiam illud intuendum est, quod omnis ars, omnisque disciplina, honorabiliorem naturaliter habeat rationem quam artificium quod manu atque opera exercetur. Multo enim majus atque aptius est scire quod quisque faciat, quam ipsum illud efficere quod sciat. Etenim artificium illud corporale, quod serviens famulatur; ratio vero, quod domina imperat, et nisi manus, secundum quod ratio canit, operatur, frustra fit. In tanto igitur praeclarior est (0920B)scientia musicae in cognitione rationis, quam in (0920C)opere efficiendi atque actu, in quanto corpus mente superatur, quod, scilicet, rationis expers sine ratione degit. Illa vero imperat atque ad rectum deducit, quod nisi ejus pareatur imperio, expers opus rationis titubabit. Unde fit ut speculatio rationis operandi actu non egeat, manuum vero nulla sint opera, nisi ratione ducantur. Jam vero quanta sit gloria multumque rationis, hinc intelligi potest, quia caeteri (ut ita dicam) corporales artifices, non ex disciplina, sed ex ipsis potius instrumentis cepere vocabula. Nam citharoedus ex cithara, tibicen vel auloedus ex tibia, caeterisque suorum instrumentorum vocabulis nuncupantur. Ratio vero non ab instrumentis, sed a speculatione et scientia denominare voluit musicae professores. Si quis ergo ex improviso discit cantare, qualitates et quantitates, similitudines (0920D)et dissimilitudines, diversorum sonorum proportiones, tempora et mensuram, necnon et distinctiones longarum breviumque figurarum et semibrevium discernere voluit, fontem jubilationis hujus scientiae hauriat, et ejus suavitatem experietur. Nam qui vineam plantare vult, unam arbusculam inserere, vel unum asinum onerare cognovit, sicut in uno, ita in omnibus facere vel melius, non dubitabit.
In principio autem hujus scientiae scire opinamur quid sit musica, vel quis musicus, et unde dicatur; quod genus, quae materia, quae partes, quae species, quod instrumentum, quae utilitas, quod officium. Unde scire debemus quod musica est liberalis (0921A)scientia, perite cantandi copiam subministrans. Sed haec dividitur, quia alia instrumentalis, alia humana, alia rhythmica. Instrumentalis vero est dignoscendis et discernendis cantibus attributa. Et haec etiam dividitur, quia alia harmonica, alia rhythmica, alia metrica. Harmonica vero est illa quae discernit inter sonos gravem et acutum. Vel harmonica est illa quae consistit in numeris dupliciter et mensuris: una localis secundum proportionem sonorum vocumque, alia temporalis secundum proportionem longarum breviumque figurarum. Alia, id est, harmonica, quod discretio modulationis et varietatis canendi scientia, et facilis ad perfectionem canendi via, plurimumque vero dissimilium proportionalis consonantia, et scientia de numero relato ad sonum. (0921B)Rhythmica vero est illa quae in scansione verborum requirit utrum bene vel male cohaereant dictiones, quia cantando vitandum est, tanquam legendo. Metrica vero est illa quae mensuram diversorum metrorum ostendit probabili ratione, ut patet in heroico, iambico et elegiaco metro.
Musicus vero est ille qui ratione propensa non solum operis servitio, sed etiam speculationis imperio canendi scientiam ministrat. Quod si in aedificiorum bellorumque opere videmus, in contraria, scilicet, nuncupatione vocabuli, eorum namque nominibus velut aedificia inscribuntur, vel dicuntur triumphi, quorum imperio ac ratione sunt instituta, non quorum opere servitioque perfecta, unde metricae definitio sequitur. Musicorum et cantorum (0921C)magna est distantia. Isti dicunt, illi sciunt quae componit musica. Nam qui canit quod non sapit, definitur bestia; unde versus: Bestia, non cantor, qui non canit arte, sed usu. Non verum cantorem facit ars, sed documentum.
Musica dicitur a Musis, quae secundum fabulam dicuntur filiae Jovis; et habet duplicem considerationem, scilicet, secundum modum, et secundum non modum. Secundum modum, ut hic sumitur, est longitudo seu brevitas cantus, quae organum (quantum ad nos) generaliter appellatur per certam mensuram, de qua nunc supponimus inventionem. Secundum non modum, sumitur sive respective, ut ubi nulla (0921D)materiae proprietas est inventa.
Genus vero hujus scientiae est peritia modulationis harmonicae, quae ex concordantia plurimorum sonorum, vel ex compositione longarum breviumque figurarum, perficitur.
Materia hujus est sonus ordinatus secundum modum. Sonus sumitur pro melodiae et concordiae differentia, ordinatur pro numeris temporum in figuris consistentium ante perfectam pausam, secundum modum pro quantitate longarum breviumque figurarum, quae in vocis accentu et tenore consistit.
Partes vero ipsius alias habet theorica, alias practica partes. Practicae sunt tres, scientia de gravi sono, et scientia de medio, et scientia de acuto; et de his tractat, ostendendo utilitates et comparationes (0922A)eorum inter se, et quomodo sex his componuntur motelli, seu conducti, vel organa. Partes theoricae sunt tres, scilicet, de dispositionibus hujus artis inveniendi neumata, et cognoscendi numeros eorum, et quot sunt species eorum, et declarandi proportiones quarumdam, ad alias demonstrationes de omnibus illis, et docere species ordinum et situum eorum quibus praeparantur, ut accipiat ex eis quod vult, et componat ex eis harmonias.
Species quoque hujus sunt diversitates subjectorum, ex quibus fiunt neumata; nam aliquando voce, aliquando flatu, aliquando tactu exercentur. Voce vero, ut hominis flatu, ut tibia; tactu, ut psalterio vel cithara, et similia.
(0922B)Instrumenta vero aliud habet practice, aliud theorice. Theoricae vero instrumentum est inquisitio, et demonstratio proportionum, sonorum et vocum. Practicae vero, aliud naturale, aliud artificiale. Naturale vero est pulmo, guttur, lingua, palatum, etc. Membra spiritualia, scilicet, principaliter sunt vocis et epiglotti. Artificiale vero instrumentum est, ut organum, viola, et cithara, atola, psalterium, etc.
Utilitas autem ejus magna est, et mirabilis, et virtuosa valde, quae fores Ecclesiae ausa est subintrare. Nulla enim scientia ausa est subintrare fores Ecclesiae, nisi ipsa tantummodo musica: per eam rerum plasmatorem mundi collaudare debemus et benedicere, (0922C)psallendo ei canticum novum, sicut sancti Patres nostri prophetae docuerunt. Nam divina officia, quibus ad sempiternam convocamur gloriam, per eam quotidie celebrantur. Et, testante Boetio, quod inter septem artes liberales musica obtinet principatum, nihil enim sine illa manet. Etenim ipse mundus quadam harmonia sonorum dicitur esse constitutus, et ipsum coelum sub harmoniae revolvi modulatione. Inter omnes enim scientias ipsa laudabilior, curialior, jucundior, laetior, amabilior esse probatur; nam reddit hominem liberalem, jucundum, curialem, laetum, amabilem; movet enim affectus hominum, provocat in diversum habitum, sicut in praeliis. Etenim tubarum concentus pugnantes accendit, quia quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit (0922D)animus velocior ad certamen. Quid multa? verum musica mortales hortatur ad labores tolerandos, et singulorum operum fatigationem vocis modulo consolatur. Turbatos animos musica recreat, quoniam dolorem capitis et tristitiam tollit, immundos spiritus humoresque pravos et languores depellit. Unde et utilis ad salutem corporis et animae invenitur, eo quod quandoque corpus infirmatur languente anima, et impeditur ipsa existente impedita: unde et causa ratio corporis fit saepe per curationem animae, et per aptationem virium suarum, et temperantiam suae substantiae locis convenientibus agentibus: sicut legitur de Davide, qui regem solavit Saulem a spiritu maligno arte modulationis. Ipsa quoque reptilia, necnon et aquatilia, verum et volatilia, sua dulcedine (0923A)musica consolatur; sed et quidquid loquimur, et venarum pulsibus commovemur, harmonia probatur esse, utilibus sociatum.
Officium vero aliud habet practica, aliud theorica. Practica vero est harmonias componere et artem quae humanos possunt movere affectus. Theorica vero est, in summa comprehendere cognitionem specierum harmoniarum, et id ex quo componuntur, et ad id quod componuntur, et qualiter componantur; vel est etiam officium figuras longas et breves, necnon corpora et mensuras eorumdem, qualitates et quantitates, similitudines et dissimilitudines proportionum, sonorum et vocum, et orthographiam cognoscere, et conservare, et regulariter eam describere, ita quod omnis cantus qualiscunque fuerit diversificatus, (0923B)congrue per illam possit declarare.
Cum igitur illa et alia multa in hac arte secundum ordinem declarantur, primo specialiter videndum est et sciendum quod tria tantummodo sunt genera per quae tota mensurabilis musica transcurrit, scilicet discantus, hocetus et organum. Discantus vero est aliquorum diversorum generum cantus duarum vocum, seu trium, in quo termino consonantia, scilicet, diatessaron, diapente, diapason, per compositionem longarum breviumque figurarum, secundum dulcem mensuram naturaliter proportionata manet. Unde notandum est quod tres generalissimae sunt species, per quas omnes modi, id est, omnes cantus, in quo consistit materies, dignoscuntur et discernuntur, (0923C)ac etiam moderantur per figuram, tempus et mensuram; et quoniam hujus discantus per dictam compositionem sub certa dimensione temporis, seu temporum, per diversa capitula declaratur, ideo primo de repraesentatione et forma figurarum simplicium, secundo de figuris similiter pariterque ligatis seu junctis, quae tempora quaelibet figura pro sua parte continet in se, ac etiam de plicis, proprietatibus et distinctionibus earum videamus, et quomodo per hujus figuras denotatur longitudo seu brevitas cantus. Deinde quid sit tempus, quid mensura. Unde figuras repraesentatio soni secundum suum modum, et secundum aequipollentiam sui aequipollentis; sed hujusmodi figurae aliquando ponuntur cum littera, aliquando sine. Cum littera vero, ut in motellis et (0923D)similibus, sine littera, ut in neumis conductorum et similia. Inter enim figuras quae sunt cum littera, vel sine, talis datur differentia, quoniam illae quae sunt sine littera, debent, prout possunt, amplius adinvicem ligari. Sed hujusmodi proprietas aliquando omittitur supra litteram his figuris associatam, et hujus figurarum proprietas, tam litterae sociatarum, quam non, dantur divisiones ac etiam regulae sequentes. Quapropter ad omnia discenda prolata scire debemus quod sex tantummodo figurae sunt adinventae: quarum binae et binae semper sunt affines, in forma et in quantitate consimiles, scilicet, in potestate, arte, regula differunt et natura. Quarum et prima super omnes fons est et origo ipsius scientiae atque finis, quae perfecta longa minuta vocatur; (0924A)nam a perfectione circa aequalitatem aliquid habere sumpsit, eo quod sub certa dimensione longitudinis unius, per vocis accidentiam in mora circa ipsum aequaliter proportionata manet, seipsamque in novem partes diminuendo dupliciter partiens, cujus forma quadrangularis efficitur, comam semper in ejus latere dextro fixam, per quam etiam nomen longitudinis habere meretur, ut patet in praesenti.
Secunda vero imperfecta longa aliquando etiam non est perfecta: quod non perfecta dicitur, eo quod nisi duo tempora continet in se, affinitatem in forma et proprietate perfectae figurae tenens, ut patet.(0924B) Tertia recta brevis dicitur, ab eo quod unum rectum et integrum continet in se tempus, seipsamque in duas diminuens partes non aequales, vel in tres tantummodo aequales et indivisibiles; cujus forma quadrangularis est, omni carens proprietate, ut hic:
Quarta, altera brevis appellatur, eo quod duas rectas breves tenet, atque semper alterum occupat locum, affinitatem rectae brevis tam in forma quam in proprietate et societate tenens, ut hic:(0924C) Quinta vero semibrevis major dicitur, et habet a se minus magnum, quod etiam imperfectum, et brevis, quia imperfecta scientia brevis et major est, quoniam majorem partem retinet rectae brevis, ut praedictum est, cujus forma talis est:
Sexta semibrevis minor consimili modo dicitur et minore, eo quod minorem in se continet partem rectae brevis, tenens affinitatem in forma et quantitate praecedens, ut hic:
(0924D)Cum igitur perfecta figura manens in unitate sit fons et origo ipsius scientiae et finis, propterea quod omnis cantus ab eadem procedit et in eadem replicatur: et ipsa in numeris consistit, temporibus et mensuris, et trinam in se continet aequalitatem, videre sequitur quod ipsa prior caeteris esse videtur: eo quod mundi conditor Deus omnia in numero, pondere et mensura constituit, et hoc principale exstitit exemplar in animo Conditoris. Nam quaecunque a primaeva orbis origine formata sunt, numerorum ratione universa esse constituta. Et ideo numerus omnem creaturam natura praecedit, et in singulis ternarius invenitur: quia ab ineffabili Trinitate, quae cuncta condidit, essentialiter non recedit. Unde illud (0925A)in auctoribus legitur, quomodo Deus imperare gaudet ternario, ita hic numerus inest rebus omnibus, cujus principium unitas est, quae Graece monos dicitur. Ipsa vero non numerus, sed fons et origo numerorum, principium et finis omnium: et ideo non immerito ad summam refertur Trinitatem, quia res quaelibet naturalis ad similitudinem divinae naturae ex tribus constare annuitur. In vocibus et sonis, et rebus omnibus trina tantum consistit consonantia, scilicet diatessaron, diapente et diapason. Hanc igitur Trinitatem omnia naturaliter formata consequitur, quoniam rebus omnibus ab origine prima naturaliter inhaerentem, in summo et primo artifice, fuisse imperitos necessario credere oportet: cum nihil prius sit factum, nisi prius sit in artifice faciendi potentia, vel (0925B)sapienter sine sapientia, etc., nullae indigeat, nihil ab eo fiat nisi ex gratia. Cum igitur ab eo fiant omnia, maximum est sapientibus, quod haec tria, scilicet sapientia, potentia, gratia, sunt in divina Ecclesia, quia ad summum perfectumque bonum plura non sunt necessaria. Et tunc omnium prima principia tantum sunt tria. Principium immobile, Deus principium principiorum: principium mobile coelestis, super cujus motu moventur omnia. Et ut breviter dicamus: Omnis cantus mensurabilis, ab ipsa figura procedit et dividitur, et in eamdem replicatur, et omnes figurae subsequentes ad eamdem, propter aequipollentiam retinendam, recurrit. Cujus regula talis est, et natura, quod quandoque reperta est ante longam, semper tria tempora tenet. Verbi gratia:(0925C) Affinitas autem ejus, quae in forma sibi consimilis efficitur, sequitur: cujus regula talis est et natura, quod semper ante brevem vel post stare debet, quae sibi collateralis esse refertur. Verbi gratia:
In qua nonnisi duo tempora communicari tenentur ratione collateralis, quae ab eodem sumitur a parte finis. Unde versus: Ante vero longam, minima longa faciunt. Si brevis addatur, duo tempora longa meretur
Unde notandum est quod quandocunque inter duas (0925D)longas sola brevis evenerit, semper ad imperfectam reducetur praecedentem, et merito cum ab eadem procreatur, consimili modo fit e converso. Unde considerandum est, quando perfecta fieri nequit, nisi mediante brevi sequente, seu praecedente, quoniam longa et brevis, et e converso, semper unam perfectionem faciunt. Unde si quaerat aliquis utrum possit fieri modulus sive cantus naturalis de omnibus imperfectis, sicut fit de omnibus perfectis, responsio cum probatione, quod non, cum puras imperfectas nemo pronuntiare possit. Verumtamen quidam in artibus suis referunt, perfectam figuram se habere per ultramensuram: et quosdam etiam modos, sicut primum et quartum esse per ultramensurales, id est, (0926A)non rectam mensuram habentes, quod faciendum est: quia, si verum esset, tunc posset fieri cantus naturalis de omnibus imperfectis, quoniam imperfectum dicunt esse perfectum. Sicut enim res quaelibet naturalis ad similitudinem divinae naturae, ex tribus constare invenitur, et in vocibus et sonis trina tantum consistat consonantia: sic omnis cantus mensurabilis ad similitudinem divinae naturae, ex tribus constare invenitur: cujus probatio patet in mensura, ubi ternarius numerus reducitur ad perfectam. Et ne in ambiguum procedamus, sciendum est quod perfecta figura multiplici cognoscitur regula. Prima, sicut praefati canunt versiculi; secunda, quandocunque inter duas longas duae breves omni proprietate carentes evenerunt, affinitatem in forma carentes. Verbi gratia:(0926B) O Maria, beata genitrix.
Prima, profert unum tempus, quae recta brevis dicitur, faciens duo, quae altera brevis appellatur, et sumitur a parte finis figurae praecedentis: et quoniam in tali binario tria tempora commorari reperiuntur, ideo longarum quaevis praedictarum a Deo perfectionem retinere meretur, nisi tantummodo sola brevis primam praecesserit longam, sicut per hanc clausulam patet:(0926C) Tunc duo tempora longa tenebit: et sic perfectio ante profectionem conjunctam sive disjunctam, nunquam diminui potest: quoniam longa perfecta nequit habere perfectionem, nisi mediante aliqua perfectione sequente. Tertia, si tres inter praedictas quandoque reperiantur, et in forma consimiles, ut hic:
Et licet unum tempus conservat, et tum nihilominus (0926D)nulla longarum virtutem sive gratiam suae perfectionis amittet, nisi ut praedictum est. Quarta, si quatuor inter praedictas evenerint, omnes breves putantur, et aequales: sed ultima oriatur a subsequenti. Et etiam unum parvum tractum in forma et longitudine semisuspirii obtineat praecedens longa juxta latus suum aperte finis, qui differentiam modorum seu perfectorum significat, ut hic:
Et tunc longa subsequens tempora, nisi duo tenebant. Et hoc etiam secundum ordinem quarti et (0927A)quinti modi imperfecti. Nam si tractus ille deficeret, tunc prima brevium procederet a praecedenti per ordinem secundi imperfecti. Verbi gratia:
Quinta vero, si quandoque in forma consimilis evenerit, tres primae dabunt unam perfectam: et binarius subsequens non aequalis, unam: et quaelibet longarum, prout superius dictum est, tenebit. Verbi gratia: (0927B)Et si plures evenerint secundum imparem numerum, consimili modo non fiat. Et sic de facili quis poterit habere differentiam inter longam perfectam et imperfectam, si bene consideratur.
Propterea notandum est quod perfecta figura in uno corpore quandoque duplicare videtur, quae tunc latitudo ejus transit longitudinem sic O quae non ad aliarum figurarum spectat originem, nisi ex gratia: quoniam nunquam duplicaretur, nisi quod ne in compositione, sive ordinatione tenoris, plana musica frangatur: super quam omnes motelli et omne organum fundari tenentur.
Recta brevis, aut quae superius pluries cum pluribus denominatur, adhuc in forma propria describitur in hunc modum: (0927C)Continens igitur unum in se tempus, seipsam in duas diminuens partes non aequales, vel in tres tantummodo aequales et indivisibiles: quarum prima pars duarum, semibrevis minor appellatur, secunda vero major: et e converso, tres autem semibreves, minores aequales, et indivisibiles nuncupari tenentur. Unde notandum est quod nulla semibrevis sola reperitur, quoniam per se sola significare nequit, sed binae et binae, non aequales, ut hic: Vel tres et tres aequales numerari debentur, ut (0927D)hic: Et sic, binarius non aequalis, seu ternarius aequalis, semibrevium figurarum, semper ad rectam brevem aequipollere debet. Recta brevis ad imperfectam, vel ad alteram brevem imperfectam cum brevi, seu brevis cum altera brevi ad perfectam.
Jam dictum est de simplicibus figuris, nunc autem dicendum videtur de simul ligatis seu conjunctis, qualiter inter se differant; et rursus incipiendo ab unitate, et sic distinguendo longitudinem et brevitatem, secundum quod multiplicantur, innuere. Unde notandum est quod quaedam sunt species, quibus omnis cantus euphoniae causa decantatur, quae etiam (0928A)in divisione quinque partium dividuntur, quarum quaelibet divisio multas continet differentias, et diversas. Prima igitur differentia, primae partis, est quaedam figura, quam plicam communiter appellamus. Unde notandum, quod plica nihil aliud est, quam signum dividens sonum in sono diverso per diversas vocum distantias, tam ascendendo quam descendendo, videlicet, per semitonium et tonum, per semiditonum, et ditonum, et per diatessaron et diapente: quae plica quatuor differentiis explicatur; nam quaedam perfecta dicitur, et quaedam imperfecta; quaedam recta brevis, et quaedam altera brevis.
Prima differentia plicae, perfecte descendendo, est quaedam figura habens tractus, quorum ultimus longior (0928B)est primo, ut patet: Ascendendo vero unum solum retinet tractum, ut patet: Omnem igitur habens potestatem, regulam et naturam, quasi habet perfectam figuram, excepto quod si longam praecesserit in corpore, duo tempora tenebit: reliquum autem in membris, fit autem plica in voce per compositionem epiglotti cum repercussione gutturis subtiliter inclusam.
Secunda differentia est plica imperfecta, quae etiam cum praemissa proprietate consimilem retinet (0928C)formam, sed regulam imperfectae figurae tenet, et naturam scilicet in corpore, unum tempus reliquum in membris, ut patet descendendo: Patet et ascendendo, ut:
Tertia differentia est illa quae habet duos tractus, quorum primus longior est ultimo, descendendo, sic uti patet: (0928D)Sed ascendendo, duos habet diversos: unum in dextra parte ascendendo, significans plicam aliam in sinistra parte descendendo, significans brevitatem, ut hic: Observantes igitur potestatem, regulam et naturam rectae brevis, et ipsius quae vocatur altera brevis.
Secunda divisio partis secundae est quaedam ligatura duarum figurarum, quae etiam binaria vocatur, quatuor habens differentias: quarum quaelibet duplicem habet figuram, ascendendo, videlicet, et descendendo. Unde notandum est quod si aliqua istarum in descendendo proprietatem habuerit, in ascendendo (0929A)vero carebit; et e converso, exceptae tantummodo semibreves. Ascensus autem intelligitur, quando secunda figura alicujus ligaturae fuerit altior prima. Descensus autem e converso; prima igitur differentia talis est, quod quandocunque duae figurae simul ligatae descendendo cum proprietate, vel sine proprietate ascendendo reperiuntur, ut hic:
Prima recta brevis fit longa imperfecta, ut manifeste patet in quarto, quinto et sexto modo, tam supra litteram, quam sine littera; nam in secundo (0929B)modo, tertio et septimo, tales omnes fiunt aequales tantummodo supra litteram, secundum usum.
Secunda differentia, tam ascendens quam descendens, per contrarium primae differentiae constat, ut hic: tam in proportione quam in proprietate.
Tertia differentia, tam ascendens quam descendens, sub tali forma sequitur, quod secundum aequalitatem proferuntur:
(0929C)Et notandum est quod talis ligatura vocatur aequalitas, quoniam reddit aequalitatem; omnes aliae, quarum prima fuerit longior seu brevior, sunt non aequales.
Quarta differentia tam ascendens quam descendens retinet proportionem non propriam, sub tali forma:
Quae semibreves appellantur, non aequales etiam proferuntur, ut praedictum est, quod duae semibreves; quarum prima minor est, et e converso constituunt (0929D)unam longam, et quandoque pro altera brevi ponuntur.
Tertia divisio tertiae partis est quaedam ligatura, cui conjunctura trium figurarum novem habet differentias; quarum quaelibet fit dupliciter, ascendens videlicet et descendens. Prima autem differentia, tam sine littera quam cum littera, talis est, quod quandocunque trinaria ligatura tam descendendo cum proprietate, quam ascendendo sine proprietate, reperta fuerit in primo gradu de bina ligatura sequente.
(0930A)Prima fiet longa imperfecta, secunda recta, brevis tertia; sicut prima, si ante longa sequatur, tunc tria tempora tertia donat. Secunda differentia tam in proportione quam in proprietate, omnino per oppositum primae differentiae, tam supra litteram, quam sine littera regnat, ut hic:
Tertia differentia, tam supra litteram quam sine, talis est, quod quandocunque trinariae ligaturae adinvicem contineantur, quamvis longa praecedat, seu sequatur, sicut hic, tam ascendendo quam descendendo.(0930B) Prima profert unum tempus, secunda duo, tertia tria. Et hoc est secundum ordinem quarti, dum tamen longa in primo gradu consistat.
Quarta differentia est, quod quandocunque binaria ligatura praecedit ternariam, prima binaria profert unum tempus, secunda duo ternaria, ut supra continetur in proxima. Verbi gratia:
(0930C)Et hoc secundum ordinem quinti modi. Quinta differentia ascendit et descendit tam supra litteram quam sine littera, talis est quandocunque ternaria ligatura cum aequalitate confecta reperta fuerit, ut hic:
Omnes proferuntur aequales, secundum ordinationem septimi. Sexta differentia tam supra litteram quam sine, talis est, quod quandocunque ternariae ligaturae contineantur proprietates non proprias habentes tam ascensum quam descensum, ut hic:(0930D) Duae primae semibreviabuntur, ultima longa duorum temporum profertur, si brevis sequatur; si ante longam, tria tempora donat. Septima differentia ascendens et descendens tam supra litteram quam sine, talis est, quod quandocunque ternaria tam conjuncte quam ligate reperiuntur, ut hic:
Duae primae semibreviabuntur. Ultima profert unum tempus, si brevis sequatur; si autem longa, (0931A)tunc duo tempora donat. Octava differentia, tam ascendens quam descendens, omnino per oppositum tenet praecedentia, tam scriptura quam proprietate:
Nona differentia, tam ascendens quam descendens, talis est, quod quandocunque ternariae ligaturae tam conjunctae quam compositae reperiantur:
Omnes semibreves aequales et indivisibiles proferuntur in tertio loco quarti modi, quod altera brevi (0931B)reperiantur; nam sicut altera brevis tenet affinitatem rectae brevis, sic etiam tales affinitatem inter se tam in forma quam proprietate tenent
Quarta divisio quartae partis est quaedam ligatura seu conjunctura quatuor figurarum, novem habens differentias, quarum quaelibet dupliciter habet figuram, descendentem videlicet et ascendentem. Sed notandum quod plures descendendo inveniuntur quam ascendendo, propter gravem ascensum, quoniam levius est descendere quam ascendere. Prima differentia talis est, quod quandoque aliqua junctura descendit, seu ligatura ascendit, quatuor figurarum alicubi reperiuntur, quarum proprietates primae figurae tangit longitudinem trium sequentium figurarum. Verbi (0931C)gratia:
Prima erit longa, perfecta subsequentium duae primae semibreves, et ultima duo tempora debet. Secunda differentia ex talibus, talis est, quod si praedicta longitudine dictae proprietatis abbreviatur ad distantiam secundae figurae illorum quatuor subsequentium. Verbi gratia:
Prima, duo tempora dabit, reliquae semibreves (0931D)erunt indivisibiles et aequales. Tertia differentia talis est, quod si tales creverint, quarum prima cum proprietate per se, et aliae cum proprietate simul compositae fuerint, prima longa imperfecta erit, et duae primae subsequentes semibreves; ultima duo tempora dabit, si brevis sequatur; si longa, tunc tria tempora donat. Verbi gratia:
Quarta differentia talis est, quod si in fronte primae quatuor figurarum descendentium, vel in fronte secundae ascendentium. Verbi gratia:(0932A) Prima dabit unum tempus, duae mediae semibreviabuntur, et ultima dabit unum tempus. Quinta differentia talis est, quod si proprietas in fronte primae figurae quatuor conjunctarum reperiatur, ut hic:
Tres primae semibreviabuntur aequales; ultima brevis, si brevis sequatur; si autem longa, tunc duo tempora donat. Sexta differentia talis est, quod si (0932B)prima quadrangulatur, et aliae syncopantur. Verbi gratia:
Prima recta brevis, reliquae semibreves efficiuntur. Septima differentia, quaternae ligaturae tam descendentis causa et proprietate, quam ascendentis scientiae, ut hic:
Tres primae breves et aequales, quarta longa imperfecta, si brevis sequatur; si autem longa, tunc (0932C)erit perfecta. Octava differentia de eisdem talis est, quod si ultima vult breviari, varietur hoc modo:
Nona differentia talis est, quod si duae primae volunt semibreviari, habeant proprietatem semibrevitatis.
Et si ultima longa fuerit, tunc penultima duo tempora tenebit. Verbi gratia:(0932D) Quinta divisio quintae partis est quaedam ligatura quinque figurarum, duas habens differentias, quae duas habent figuras, ascendentes, videlicet, et descendentes; quarum prima differentia tam ascendit quam descendit, talis est, quasi proprietas in fronte primae quinariae ligaturae exstiterit. Verbi gratia:
(0933A)Duae primae non aequales semibreviabuntur, et duae sequentes breves aequales, ultima longa si imperfecta fuerit, sequatur; si autem longa, tunc erit perfecta. Secunda differentia talis est, quod si sexta apponatur figura, etiam similem habeant proprietatem, ut hic:
Tres primae aequaliter semibreviabuntur, et duae sequentes breves aequales; ultima vero longa, ut declaratum est.
Quum dictum sit de figuris vel ligaturis et conjunctis, (0933B)qualiter inter se differant, nunc autem dicendum est de plicis in eisdem figuris existentibus, quoniam sicut in qualibet scientia speculativa sunt quaedam quae debent supponi, ita in hac scientia necessarium est quod diversa tempora per diversas figurationes designentur, et quod plicae varientur, secundum variationem temporis et mensurae. Cum igitur primo declaratum sit de singulis plicis, in prima divisione primae partis, quae adhuc manifeste se repraesentat.
Quoniam fieri posset quaestio, quid sit tempus, ad quod respondendum, quod tempus (ut hic sumitur) est quaedam proportio justa, in qua recta brevis habet figuram in tali videlicet proportione, quod possit dividi in duas partes non aequales, vel in tres tantummodo (0933C)aequales et indivisibiles, ita quod vox non alterius in tempore discretionum habere possit. Etiam sciendum est, quod tempus habet figuram triplam, aliquando enim voce recta, aliquando cassa, aliquando demissa. Voce vero recta, ut vox humana procedens a pulmone. Cassa vero, est sonus, non vox, id est, vox non articulata, quae fit secundum aliquod instrumentum, et ideo dicitur cassa, quoniam natura non hic dicitur ficta esse. Etiam vox parva, non mutata, dicitur etiam cassa, quia cum recta voce rectam non potest dare concordantiam. Demissa vero vox, est illa proportio sive mora, qua quaelibet figura superius praenominata, secundum magis et minus proportionaliter habet figuram hic tacite rectam mensuram excogitando, secundum quod quaelibet (0933D)figura pro sua parte continet in se. Unde notandum est quod hujuscemodi tacita mensura est per quinque virgulas longas et breves, de quibus patent quinque differentiae: quarum prima perfecta pausa vocatur, continens in longitudine quinque lineas, a summo usque deorsum habens omnem potestatem, regulam et mensuram, quam habet longa perfecta. Secunda vero pausa, imperfecta nominatur, quae summitatem continet quatuor linearum, habens potestatem imperfectae figurae, et illius quae vocatur altera basis. Tertia vero suspirium breve nuncupatur, continens summitatem trium linearum, et ponitur pro brevi recta. Quarta est semisuspirium majus, continens summitatem duarum linearum, et ponitur pro semibrevi majore. Quinta est (0934A)semisuspirium minus, quod inter duas lineas medium tenet, et ponitur pro semibrevi minore, quod est indivisibile, de quorum majoritate formulae patent.
Notandum etiam quod perfecta pausa nunquam ponitur nisi in pari loco post minorem figuram et perfectam; cum tamen naturalis exstiterit cantus et ponitur per eadem. Pausula vero in loco ponitur perfectae figurae. Suspirium, in loco brevi, cujus probatio est in O quam sancta, et in caeteris hymnis, aut aliter compositis, et fit tempus in tempore propter aequipollentiam donatam, quoniam nec post (0934B)propriam quantitatem possit obtinere; nam licet vox obmutatur, tempus tamen non. Unde versus: Tempora praetereunt more fluentis aquae.
Sequitur de mensura, quae per totam musicam locum obtinet necessarium, quae etiam non solum in musica, sed etiam in omnibus perutilis invenitur. Unde versus, Ut in omne quod est, musicam ponere prodest, Sic sine mensura, deperit omne quod est.
Unde videndum est quod mensura dupliciter in hac arte continetur, scilicet, localis et temporalis; et idem est quod ars ista mensurabilis musica nuncupatur, ad differentiam plenae musicae, quia cum ipsa plena musica locali mensura, quae est ad distantiam vocum mensurandarum, solummodo mensuretur, (0934C)isti non solum localis sufficit, sed etiam requirit eam et temporalem. Temporalis, ut hic, vel mutatio est duarum, trium vel plurium figurarum; secundum quod sunt in numero ad aliquam perfectionem relata aequalitas, ut si quis aliquam proportionem justam, seu consonantiam duorum cantantium, sive trium diversarum vocum, alicujus loci destinati scire desiderat, ab aliquo sibi noto, principaliter ad locum usque deputatum, per tria tempora, vel per aequipollentiam, aut semper ad perfectam figuram diligenter studeat computando referre. Unde notandum est quod per eamdem omnes modi diversimode originem prosequuntur.
Cum superius declaratum sit de omni genere figurarum, (0934D)et de temporibus et mensura, et etiam de plicis, et nihilominus consistit modus seu maneries, et modus consistat in sonorum modulatione et vocum discretione, nunc autem dicendum est quid sit modus, et quot sint, et qualiter a principali figura omnes numeri constare videntur.
Modus vero maneriesve, ut hic sumitur, est quidquid per debitam mensuram temporaliter longarum breviumque figurarum et semibrevium transcurrent. Unde notandum quod ad constitutionem naturalium instrumentorum novem modos damus. Ad quorum cognitionem discernendam, et multorum etiam errorem destruendum, tres liberaliores excipiuntur, scilicet, primus, quartus et septimus; a quibus alii sex, quasi clientes, bini et bini a quolibet (0935A)exoriuntur; quorum etiam quilibet perfectus dicitur, aut imperfectus. Perfectus vero est ille qui habet figuram recto moderamine finitam, et per talem quantitatem, numerum et mensuram, sicut per qualitatem incipit. Imperfectus vero est ille qui in diversis locis variatur.
Primus modus dicitur, qui tantum componitur perfectis figuris:
(0935B)Sancti Spiritus adsit, etc. Ex hoc patet igitur, quod hoc nunquam componitur in ligaturis, sed libere excipitur, et solus non patitur unquam a pressuris regit, et non regitur; imperans non utitur aliarum jure.
Iste primus dicitur, et juste praeponitur aliis venturis; nam ad hunc reducitur, et in hunc resolvitur quivis ex figuris. In hoc si pausabiliter, longae pausae dabuntur per locos in figuris, aliter errabitur, necessarium syncopabitur multum sui juris.
Secundus modus tunc sequitur, in quo primo ponitur longa imperfecta, cui mox subjungitur ab ea quae sumitur quaedam brevis recta.(0935C) Ista si ligabitur, ei primo dabitur, trinae adjecta Veni, sancte Spiritus, etc. Collecta quam comitabitur dualitas:
Tertius modus perficietur, levius addiscitur ejus vi perfecta, hic post primum igitur esse, ex hoc arguitur. Secundus hic insecta. Tertius contrariatur ipsa praecedentia. Ex hoc tertius dicatur, ex causa dicente; huic primo brevis datur longa subsequenti, atque brevis comitatur hunc incontinenti:
(0935D)Mariae praeconio, devotio, etc. Iste modus colligatur, bina praecedenti ligatura consociatur, trina finienti:
(0936A)Quartus quaternarium tenet figurarum, et ob hoc post tertium collocatur parum, finis et principium, perfectae sunt harum, mediae sunt finitimi, non adaequatarum:
O Maria, beata Genitrix, etc. Quaedam per se stanium, atque perfectarum semper sit initium; hic ligaturarum sumet ligatarum, unum et post alium, totum erit clarum:(0936B) Quintus modus nuncupatur, qui ex quinque congregatur, et completur vocibus, cujus prima breviatur, et figura prolongatur ex binis temporibus, propterea corripiat; quarta brevius appellatur, non de certis brevibus, quintae trium temporum datur, ergo longa teneatur illa modis omnibus:
Demenant grand' ioye, etc.
Iste modus colligatur, tunc ex binis proponatur (0936C)ligatura vocibus, et ternaria subdatur, quam bis bina consequatur, necnon trina postponatur istis praecedentibus:
Sextus modus figurarum non caret senario, si perfectae sunt earum duae, sine dubio; necnon quatuor illarum ponuntur in medio, duas quoque primas harum semibreves facio, si quarumcunque sequendarum rectam brevem nuntio.
Suaut voile dont tans und, etc.
Hujusmodi ligaturarum pones in principio illam per se perfectarum, quae est de consortio, quatuorque ligatarum sequantur confinio, sicut etiam in collegio scripturarum notatum:(0936D) Septimus modus ex vocibus septem componetur necnon rectis brevibus, hic ergo locetur:(0937A) O Maria, virgo Davidica, etc. Sese colligantibus quatuor, ligetur binis concurrentibus, iste finietur; est earum finibus, semper plica detur:
Et sic iste septimus merito dicetur.
Octavus modus, inaequalibus, binis semibrevibus semper patietur:(0937B) (0938A)Binis coeuntibus cum proprietatibus ipse copuletur:
Nonus modus semibrevibus tribus, et aequalibus, sic perficietur.
Domine, Domine, rex gloriae, etc. Ex quibus tribus omnibus unum de temporibus aequale ducetur.