Leo Baptista Albertus Landino s.p. dicit.
Incideram in febriculam et languore affectus per meridiem accubabam, amicis aliquot astantibus, cum ad nos littere Guarini allate sunt et cum his Musca Luciani, quam meo nomini latinam effecerat. Litteris igitur et Musca perlectis facti illariores: Utrum, inquam, vestrum est quispiam, qui pro nostro more velit, me dictitante, scribere? Cum illico sumpsissent calamos, paulo premeditatus hanc edidi muscam tanto cum cachinno, ut ex ea hora febris tedium, levi sudore evaporato, solveretur. Postridie Marcus noster petiit eam ad te mitterem, quo et tu rideres. Congratulor et habeo gratias muscis, quarum ope convalui.
Musca
recenserePhilosophum nescio quem celebrem ferunt solitum admirari ineptias hominum, quod res plerasque in medium expositas et cognitu perfaciles negligant, res vero a conspectu abditas natura et in obscurum retrusas omni studio et omni opere perscrutentur, et eam rem sic expostulasse predicant: "Caeline ambitum et siderum motus et huiusmodi reliqua vix ipsi nature satis cognita inepti mortales odiosa nostra curiositate disquirere non cessabimus? Quid vero animans animanti prestet, quidve hi maxime quibus cum vitam degimus ad bene beateque vivendum emolumenti possint afferre, nobis erit penitus nihil cure? Quotus enim quisque est a quo domestica hec si postules (sino maiora), ut quenam ex bove aut iumento in vita hominum commoda suscipiantur, satis id explicate queat pro sua prudentia dicere? An adeo id inter homines vitium est aliunde nisi quod, spretis his rebus que ob oculos vagentur, quasi fastidio quodam acti nostrum ipsi dispicimus commodum, et ea demum sectamur que quidem humani ingenii viribus et studiis nequicquam assequi pro desiderio liceat". Quod si idcirco ita statuisse oportet studiosos et rerum optimarum cognitioni deditos percommode in hiis domesticis et familiaribus rebus dinoscendis versari, quarum exemplis suas in vita rationes meliores reddant, quis erit qui nostram improbet diligentiam, si in minutorum animantium et natura et moribus recensendis aliquid per otium et animi causa opere consumpserimus? Ac meo quidem iudicio, erimus apud cupidos litterarum non omnino aspernandi, quandoquidem nos qui legerint ita intelligent esse compertum natura, ut voluerit bonas vivendi artes passim vel a quovis infimo animante medium inter hominum usum exstare.
Tametsi ipsa de qua brevissime dicturi sumus, musca inter alites una familie nobilitate et prisca maiorum gloria plurimum prestet, ut nequeas et ipse non admirari veteres poetas in laudandis apibus, spreta musca, tantum posuisse opere et diligentie. Quarum quidem seu stirpis generositatem, seu mores omnemque denique vitam compares, multo precellere splendoreque multo muscas quam apes esse illustriores comperias. Ex Inaci quidem filia apes ortas non inficior, modo et poete ipsi fateantur muscas ex Centaurorum genere prognatas, ut linteis annalium libris testari fama est. Et profecto de muscarum prole ita duco esse statuendum, ut quarum intuear vitam pro innato sibi more esse multa ex parte non aliunde quam ex optima vetere et probatissima disciplina militari, earum aut a Bellona stirpem aut a bellicosissima aliqua invictissimaque gente deductam opinemur. Nam cum, uti aiunt, in re militari hec prima sunt: exercitum instruere ut volens ac lubens pareat; proximum, falangem per tuta sensim deducere; tertium, apto habere loco militem ad urgendum hostem, ad ferendum adversos omnes casus, quis erit qui omnibus his in rebus muscas prescripta veteris familie muscarum disciplina egregie instructas neget? Principio quidem nulla muscarum est, que non veterani militis officium et expertissimi imperatoris munus nullis aliunde quam ab sua solertia et acri perspicacia atque a temporum locorumque occasione captis imperiis exequatur. Ex quo fit, ut non rege et castigatore veluti tironum greges apium cohercende sint, sed libero quodam militandi ordine modo pabulatum vagantur, modo in manipulos, modo in maiores turmas pretoriasque cohortes hostem illudendo in insidias illiciendo atque miris artibus fallendo conveniunt. Mavorti quidem genti, Getis, quod muscas imitari conata sit, apud claros veteres scriptores egregie laudi adscribitur. Quanta idcirco erit muscarum gloria, que quidem mirifice atque unice genus hoc ipsum militandi norunt? Sole musce ob earum assiduum et inveteratum armorum usum militari gloria celebrande sunt. An fuere unquam seu maiora seu minora ex hibernis mota per omnem hominum memoriam castra, in quibus non ingens muscarum manus inter equestres ordines commilitarit? Nulla uspiam facta preda pecoris qua non participes musce fuerint. Agrorum incendia tectorumque ruinas, quod immanitatem saperent, musce nusquam probavere, ut facile muscas intelligas cum omnem etatem assidua militia contrivisse, tum et ipsis victricibus in armis semper humanitatis fuisse et pietatis memores. Illud etiam ex vetere disciplina apud muscas observatur, ut noctu castris tutissima in edium parte positis congruant caveantque ne cum natura irata advorsum, neve cum tempestatibus, algore, siti, neve cum hoste infesto aliquo sibi sit iniquo Marte decertandum. Qua quidem in re muscarum prudentiam et belli peritiam quis satis aut ut merentur laudarit, aut imitabitur ut par est? Nusquam enim musca castra metabitur, nusquam assidebit loco, ni prius terque quaterque tutone illic sibi consedisse liceat pertentarit, quod ipsum ex primis esse militie laudibus Agesilaus Pirrhus Fabiusque asserebant. Sed quid multa? Qualesque tu eas putas publicis futuras in expeditionibus, quas quidem, privatis quibusque suis in profectionibus, continuo classicum aliquid pro more canere et ad quoscumque bellorum usus singula premeditari animadvertas? Timotheum musicum ferunt solitum phidibus et cantu principum animos e convivio in arma et ab acie in convivium revocare. At musca procul voce canora e regione volitans ipsum in bella ciet Martem, ut arbitrer Lacenas hinc suum traxisse morem ad thibiam coequatis exercitum gradibus ductitandi. Accedit his, que hactenus recensui, habitus atque ornatus, quo quidem maiores nostri heroum statuas et magnorum deorum simulachra adornatas in templis theatrisque ponebant. Aureo enim et discolori ere thoraca et ab humeris pendulis alis pro tua, o Romane, toga utitur musca, tantique apud ingenuum muscarum genus a maioribus usque deducta consuetudo fit, ut ne in provincia quidem novos unquam susceperint habitus, quin et virgines matroneque adulte Amazonum more nudis ere pectoribus vagari non novere. Quod magis mirere, earum vultus si spectes, humanitatemne atque mansuetudinem magis an acrimoniam et iniuriarum quandam militarem intolerantiam pre se ferant musce, non satis discernas. Neque id in musca evenit, quod in ceteris plerisque militaribus, tum maxime in milvo, vituperatur, ut supercilio aspero et naso adunco et preacutis falcibus ferreisque unguibus sese sublimen ostentans perduellio atrocissimus haberi velit, acie vero et belli expeditionibus longe effeminatior sit quam secundo esse Gallos impetu referant historici. Quibus demum predita viribus sit musca cum aliunde tum vel hinc perspicuum est, quod elephantum a musca prostratum se posteritas vidisse litterarum monumentis tradidit. At nos quotiens firmissimum tota exagitatum silva taurum vidimus musca urgente? Que tamen cum et vi et viribus et disciplina maiorem in modum ad omnem armorum usum valeant, hanc sibi primam et precipuam laudem iam tum pridem vindicasse gloriantur, ut cum ceteris virtutibus tum presertim innocentia maiorum suorum mirificas laudes exsuperarint. Sunt qui vulturem egregie commendent auspicatissimumque esse alitem asseverent, quod unum hoc ipsum animal penitus innocuum nullos lacessere natureque omnibus parcere operibus assueverit. At musca nullum flagitium in vita, nullum furtum, nullas rapinas exercet; non floribus celitus noctu demissos, iacinthos, smaragdos, succinos, uniones et eiusmodi gemmas decerpit; non in abditum, ut apes, sibi immodicam divitiarum vim congerit. In luce musca inter hominum frequentiam, in orbis terrarum, ut ita loquar, theatro vitam degit, nullis gravem, sibi quietam, aliis non invisam, suaque studet esse omnia gesta nusquam vacua interpetre et spectatore. In propatulo convivatur, ut a musca veterem illum Lacedemoniorum morem in publico cenandi institutum arbitrer. Paucis minimisque contenta musca est, non fastu, non ambitione, - eque enim principem atque plebeum, eque divitem, eque egenum amplexatur, exosculatur, confovet alis atque applaudet, - non invidia, non ceteris aliis seditionum seminariis et discordiarum irritamentis musca collabefactata contabescit. Verum o dignam muscarum vitam! Una epulantur, una alacres coactis in unum frontibus, amoris signum, ebibunt, docte quod aiunt convivium esse alumnum amicitie. Sed quid in his commorer? Utrumne qua inter se pietate ac gratia convivant palam et in promptu parum est, quando fessas muscas ab amica submissis humeris toto portari ethere intueamur, quo uno solo pietatis merito effecit vates, ut se Eneas supra sidera notum gloriaretur? Tantaque preterea musce inter se quiete convivunt, tanta et animi tranquillitate, ut nusquam ex omni historia invenias a musca ferro aut veneno aut laqueo aut huiusmodi nefario aliquo scelere esse peremptam muscam, non dolo non fraude male affectam; non hanc usque in diem fuere inter muscas odia, simultates, dissidia. Non ut apes, vatum immerite delitie, civilia exercent inter se bella; non ira concitam detestabile aliquod uspiam facinus muscam admisisse ex omni memoria comperies, cum cetera ferme omnia animantia mortalibus pestem olim atque perniciem attulerint. Ut cetera omittam, locustas legimus agros vastasse inediamque et malam pestem reliquisse; formicas item legimus fuisse urbibus exitio. Mitem, pacatam equabilemque ipsi homines ut ducerent persimilem muscis! Non enim plures hominum manu quam omni reliquo calamitatis genere homines periissent; non Transimenus, non Canne hominum cruore maduissent; non flumina cadaveribus cohercita constitissent, non ferro flammis et tristi favilla, uti ait poeta, tam multa immersa iacerent; non se Cesar plus quadrigenta milia hominum e vita sustulisse gloriaretur. Sed de his alias.
Quam vero reliquis omnibus animi laudibus musca egregie exculta sit, quis satis pro dignitate queat recensere? Omnium profecto philosophorum scholas bonos edocuisse mores et bonis instruxisse artibus muscam, si satis eam novi, posse me affirmare non negarim. Missam facio innocentiam, mansuetudinem, mitem animum, simplex pacatumque ingenium, tranquillam et equabilem vite degende rationem, quibus in rebus muscam longe precellere edocuimus, quas item res in pectoribus militaribus perquam rarissime comperies, ut qui vi et viribus prepotens sit et quoad velit tuto esse contumax queat, idem equitate et mansuetudine diligi quam fortuna et secundis suis rebus metui ducat antiquius. Maiora enim hec sunt quam ut pro nostris eloquentie viribus condigne possint hoc loco dicendo exornari. Ceterum quanta sint religione imbute musce, quis est quem lateat? An uspiam fuere dapes diis exposite, an factum umquam sacrificium, cui non quoad licuerit musca interfuerit? Prime libant, postreme ab aris decedunt, assidue ad sacrum coherent, noctu ipsis cum diis lucubrantur. Prudentia sunt penitus admirabili. Quid enim prudentem magis decet quam ipsum sese nosse ad quam sit potissimum rem peragendam natus? Quid est quod ex bene consulti officio magis conveniat quam ei sese rei totum tradere et id ipsum omni studio et diligentia exequi, quod te non invita, uti aiunt, Minerva suscepisse intelligas? Musca quidem cum se ad rerum investigationem et cognitionem ortam animadverteret, cum a natura ita se adornatam oculis pregrandibus senserit, ut que trans celum, que imo sub profundo queve omnem ultra regionis limbum atque ultimum orizontem latitent facile discernat, quonam in opere commodius, duce natura, comite solertia, exercebitur quam in eo quidem, quo flagranti suo studio assequatur, ut nulle se rerum occultarum indagantem lateant? Quod si hominem, cuius ocelli ne vigesima quidem capitis sui erat pars ex Pireo Carthaginensium classem a portu progredientem vidisse ferunt, quid erit quod suis turgidissimis oculis non videat musca, quid erit quod suam fugiat curiositatem? Ac novit quidem musca quas offas Circes, suos ut in monstra hospites converteret, exposuerit; novit quonam loco quesitus Osiris latitet; novit et quenam in natibus adsint vitia Helene, et Ganimedis occulta omnia attrectavit; Andromache quoque pendulas vietasque mammas quid austerum saperent iterum atque iterum applicans sensit; denique cum nullas penitus rerum occultarum musca non noverit, o admirabilem inauditamque virtutem! Pompeium fuisse tacitum ferunt, et alios ne tormentis quidem adduci potuisse ut conscios facinoris propalarent; hancque virtutem prope divinis laudibus extollunt. Quid musca, que omnium conscia nullius tamen umquam dicta aut facta revelavit; quibus laudibus prosequemur? Remme unquam tam secrete fecimus, ut musca interpres spectatrixque non fuerit? An tu musce lingua tibi esse ullum importatum damnum uspiam meministi? ut profecto sic statuas: a nulla tantum re abhorrere muscas quam a delatoris perfidia et scelere; quandoquidem ex tanto hominum numero exque tam assidua peccatorum exhuberantia, que passim teste musca perpetrantur per omne evum, musca nullius preter unius tantum Domitiani flagitium et immanitatem, atrocitate iniurie permota, vindicte causa promulgavit; scelestissimum enim principem nimiis in muscarum familiam odiis delirantem et domesticas familiaresque atque sue solitudinis comites muscas detestabili crudelitate prosequentem - ut par fuit - inimicum effecit. Etenim quis hunc, qui se preacuto stilo veluti hostem patrie et iuris publici atque dignitatis perturbatorem prosequeretur, ferre diutius quivisset? Igitur qua una re sola principum iniurias privati ulciscimur, quamve unam rem solam principes ipsi non metuere non didicere, ea sibi musca penas a consceleratissimo desumere iusque fasque exprobatissimorum consensu et opinione duxit infamia. Nam eius nefarium facinus, diram et tetram mentem, ut omnibus paterent, ut esset orbi terrarum sua infamia odio, promulgavit. Neque id quidem sponte, sed coacta: nam tantis satellitibus armatum ulcisci principem non linquebatur et tantas tamque atroces iniurias non sentire non licebat. Quis igitur inculparit si graves musca iniurias quoquo potuit pacto occulti sceleris promulgatione vindicavit? Aliorum ineptias et iracundas in se manus modice et modeste pro sua semper facilitate pertulit. Conviciis, obtrectationibus, maledictis calumniisque improborum ab officio nusquam discessit. Nescio quem laudent philosophum eodem semper domum rediisse vultu quo abierat, at ego sic de musca deierarim unum hoc animal tanta frui equanimitate, ut ne ridere neve flere neve supercilium contraxisse neve frontem laxasse in adversis prosperisve rebus uspiam visa sit. Una et privata in domo et in publicis locis forma oris atque eadem sempiterne sese musca exhibet. Quid de cultu ingenii studiisque bonarum rerum, quibus se exercent musce, dixerim? Veteres Pithagoreos optimas plerasque artes muscarum gens edocuit. Vocum rationem et canendi modos, qua maiorem in modum delectantur Pithagorici a musca musicam nuncupavere, quo eos memores accepti beneficii posteritas fuisse intelligeret. Nam, cum ex gutrullo oleario exque mitreta vinaria profundum intonans primas illas graves apud musicos notissimas voces ut atque re in usum produxisset, acutis sol et la canoris vocibus preter propter volitando ipso ex ethere applausisset, medias voces mi et fa, quod subextincte et lugubres sint, telis aranearum implicita effinxit. Ergo merito hanc Pithagoras muscarum generi gratiam retulit, ut tam preclare artis auctori nomen, eo pacto posteritati commendaret. At mathematicos qui negarit muscarum alis celum sideraque ipsa conscendisse? Birillo enim adamanteque contextis alis muscarum, geometre omnium dimensionum conscriptiones adinvenere; quin et mundi picturam Ptholomeum mathematicum illinc aiunt desumpsisse, namque ferunt alis muscarum Gangem, Histrum, Nilum, Eridanum et eiusmodi, quibus a montibus in mare perfluat quasve inundet gentes pulchre expictas exstare. Sunt et qui affirment illic Egyptias pyramides Eleusinumque templum conspici. Tantas me res fateor non illic satis recognovisse. Caspium mare Meotimque paludem atque Elicona crispantibus sub radio undis me interdum despectasse illic non infitior. Illud preterea facile assentior ac mihi fit quidem verisimile, quod fama in primis fertur, Pithagoram non, ut ineruditi librarii exscribunt, musis, sed muscis echatomben, muscis inquam, echatomben, sacrificium fecisse, in earum alis geometrica illa altimetra omnium admirabili figura adinventa.
Tam multe dicenti mihi muscarum accurrunt in mentem laudes, tam varie, tam inaudite, ut sentiam longe maiore quam mea sit eloquentia ad eas recensendas esse opus. Preterea, quod ipsum divinis quibusque ingeniis continuo evenit, apud multitudinem imperitorum tam sunt musce invise, ut verear ne, si diligentius muscarum singulas laudes fuero prosecutus pro nostri ingenii viribus, omnium in me unum invidorum odia provocem. Ac novi quidem non sine mearum rerum iactura quid ipsa possit invidia, malorum inter mortales culmen; idcirco multa, cum de meo ingenio diffusus, tum invidiam veritus, consulto mihi fore pretereunda statuo. Illud non negligendum pro rei indignitate censeo, quod plerique obtrectatores annuente plebe in triviis oblocuntur: muscas hiulcum esse animal, procacem, inconsultam; nihil esse quod prima non sorbeat, ipso in poculo sepe ob voracitatem animam soffocasse, reges deosque ipsos lacessere assuesse, sed penas pendere sceleris aranea vindice. Has nos calumnias non dicendi artibus, - nam incompta et subinculta nostra hec est oratio, - sed veritate ipsa abolebimus, et, queso, eadem qua huc usque voluptate, o studiosi, quam belle et succinte rem ipsam transigam perlegite.
Vos, o iniqui obtrectatores, utrumne tam imprudenter quod summis viris a doctis quibusque datur laudi, id vos vituperio ascribitis muscis? Laudatur Plato, laudantur et alii non paucissimi viri litteris et rerum cognitioni dedit, quod longas obierint peregrinationes nullas ignorandi gratia, quas quidem mortales quovis loco tenuissent. Vosne solertiam muscarum odistis, improbi atque ineptissimi, quod pro suo philosophandi instituto vos esse non usquequaque otiosos velint? O segnes et tardissimi, quos vix stimulis ipsis ad opus musca excitet, discite bonos mores a prompta virtutis instructrice musca! Nusquam otiosa est musca, desidesque pro officio, quoad in se est, acrius exercet. Peniteat aliquando per ignaviam somno sepultam vitam degere, et imitasse quidem muscam decet, que cum interdiu nusquam a cultu virtutis cesset, tum et noctem a forensi opere vacua in meditatione rerum maiorum magna ex parte insomnem ducit, et, noctem ipsam ut celum spectans commodius per vigilias trahat, pedibus a lacunari aut a camini labro resupine adacta dependet. Neque pigeat eas imitari, quas et summi viri imitati sunt. Aristotelem philosophum memorie proditum est solitum quidpiam supra pelvim manu protensa substinere, cuius cadentis strepitu obdormiscens rescipisceret. Preclara musce laus, quam summi viri imitentur! Hiulcam atque voracem dicunt esse muscam. Dispeream, si quod intra mortales animans aliud viget, cui sit omni parsimonia astrictior gula; et vescitur crudis oleribus eque musca ac decoctis, neque muscam memini unquam cum lixa aut coco fecisse iurgium. At poculo immersam vituperant. Longum esset eos referre, qui inter cenas defecere; multi enumerantur patritii, pretorii, consulares et eiusmodi viri probi et modesti inter offas et calices defecisse. Sed quid agimus? Parumne intelligimus hanc precipuam et prope divinam esse muscarum naturam et morem ut, quo assiduo philosophantur et rerum secreta sedulo rimantur, eo interdum queritandi gratia et dinoscendi studio in periculum incidant? Sapientiam aiebat Affranius memorie et usus esse filiam. Multa nimirum scrutetur oportet qui se a multitudinis grege ad cultum sapientiae dedicarit. Plinium doctum illum, qui omnem rerum naturam sua in historia complexus est, legimus ob suam investigandi curiositatem ab estu erumpentis Etne absorptum et in profundum vastumque montis hiatum summo a vertice corruisse. Non tamen vituperatur vir diligens, agens, discendique studio magis flagrans quam ipse Etne mons. Muscam quod discendi voluptate detineatur vituperant. Dicunt phisici lac esse cruorem non decoctum, et vinum esse terre sanguinem scripsit Androcides clarus sapiens; id ita ne sit musca pitissando ediscit, quidve in unum congestus atque confusus multorum florum desudans chymus sapiat diligentius degustat. Archimedem mathematicum Syracusis ne tumultu quidem hostili et fragore ruentis patrie ab rerum occultarum investigatione potuisse abvelli commendant. Muscam ita odere, ut meritas diis poenas dicant pendere, quod in pervestigandi opere detineatur quodve aranee laqueis intercepta pereat in servitute. Servi fuere et summi complures philosophi et nonnulli poete. Vel quisnam est qui se liberum audeat dicere, ni tantum is, qui nulli serviat turpitudini? Sed de his alias. Ego sic statuo, dicant improbi contra quid velint, a flagranti studio virtutis imminere muscis quotquot immineant pericula. Cupit nosse musca cum ceteras res, tum et quid sibi in propatulo extensa Aragnes opera velint. Quid mirum igitur si, incauta et animis ad virtutis cultum occupata, musca insidiis vafre et omnibus militie artibus callentis aranee iniquam in decertationem collapsa capitur? Multi etiam fortissimorum imperatorum insidiis subcubuere; sed suo in miserabili casu an non tu id muscis ad summam laudem deputes? Prelongis utitur aranea sabinis hastis, et laquea iactare edocta melius quam Alanus is, qui in acie laqueo Tiriadem Armenie regem comprehendit, non tamen audet latitans prius paratum ad duellum erumpere aranea quam complicitum et penitus obstrictum hostem e castris intueatur. Atque tanta erga innocuum muscarum genus crudelitate bellua ipsa sevire crassarique assuevit, ut facere captivam missam nullis unquam flecti precibus potuerit. Pisces Arion immitissima et immansuetissima animantia cantu ad sui misericordiam traxit, pisciumque opera salutem adeptus exstitit. Musca vocum cantusque invetrix apud immanissimam Aragnem, fibras precordiorum canendo rumpens, nullam potest adinvenisse misericordiam. Quod si tantum una ullis unquam temporibus postliminio reversa suos accepte iniurie potuisset reddere certiores, testor patrios muscarum deos superos et inferos, quot habet terrarum orbis muscas, tot experta non sine maximo suo malo fuisset aranea Scipiones atque Cesares.
Sed iam satis multa mihi videor de muscarum laudibus dixisse. Dixi qua sint forma egregia predite, quo ingenio, qua disciplina, quibus animi virtutibus imbute atque ornate. Possent et pleraque adduci muscarum dicta factaque digna memoratu; tum et de muscarum natura et viribus admirabili ad res varias agendas multa fortassis essent edisserenda, veluti si id instituat muscarum familia queatne ad oras usque Oceani et tenus columnas Herculis Rhodium colossum trahere, quod optimi architecti posse muscas asseverant. Ac compertum quidem apud me est, qui talibus non nihil delector, Caucasum montem Taurumque montem Caspiumque montem a musca supra Baleares insulas posse, ni tempus vitaque desit, transferri; quod opus nature infensum ne faciant, Proserpina generi muscarum properam atque immaturam dedit mortem.
Uterer epilogo et in eo presertim grandi vagarer commiseratione, nam amplificatione pro rerum magnitudine non liceret, sed ingens muscarum copia suorum meritorum conscriptori congratulatum confluens id ne exequar crebris osculis interpellant. Scripsimus hec ridendo et vos ridete.