Mundus Novus

This is the stable version, checked on 15 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Mundus Novus
Albericus Vespucius Laurentio Petri de medicis salutem plurimam dicit.
1502
editio: incognita
fons: incognitus
1

Superioribus diebus satis ample tibi scripsi de reditu meo ab novis illis regionibus, quas et classe et impensis et mandato istius Serenissimi Portugaliae Regis perquisivimus et invenimus.

Quasque Novum Mundum appellare licet, quando apud maiores nostros nulla de ipsis fuerit habita cognitio et audientibus omnibus sit novissima res. Etenim haec opinionem nostrorum antiquorum excedit, cum illorum maior pars dicat ultra lineam aequinoctialem et versus meridiem non esse continentem, sed mare tantum, quod Atlanticum vocavere; et, si qui eorum continentem ibi esse affirmaverunt, eam esse terram habitabilem multis rationibus negaverunt. Sed hanc eorum opinionem esse falsam et veritati omnino contrariam, haec mea ultima navigatio declaravit, cum in partibus illis meridianis continentem invenerim frequentioribus populis et animalibus habitatam quam nostram Europam seu Asiam vel Africam, et insuper aërem magis temperatum et amoenum, quam in quavis alia regione a nobis cognita: prout inferius intelleges, ubi succincte tantum rerum capita scribemus et res digniores annotatione et memoria, quae a me vel visae vel auditae in hoc novo mundo fuere, ut infra patebit.

2

Prospero cursu quartadecima mensis Maii millesimo quingentesimo prima recessimus ab Olysippo - mandante praefato Rege - cum tribus navibus ad inquirendas novas regiones versus austrum. Et decem mensibus continenter navigavimus ad meridiem.

Cuius navigationis ordo talis est: Navigatio nostra fuit per insulas Fortunatas, sic olim dictas; nunc autem appellantur insulae Magnae Canariae, quae sunt in tertia climate et in confinibus habitati occidentis.

Inde per oceanum totum litus Africum et partem Aethiopici percurrimus usque ad promunturium Aethiopicum, sic a Ptolomaeo dictum; quod nunc a nostris appellatur Caput Viride et ab Aethiopicis Beseghicc. Et regio illa Mandingha gradibus quattuordecim intra torridam zonam alinea aequinoctiali versus septemtrionem, quae a nigris gentibus et populis habitatur.

Ibi resumptis viribus et necessariis nostrae navigationi extulimus anchoras et expandimus vela ventis. Et nostrum iter per vastissimum oceanum dirigentes versus Antarcticum parumper per occidentem infleximus per ventum, qui Vulturnus dicitur; et a die, quo recessimus a dicta promunturio, duum mensium et trium dierum spatio navigavimus, antequam ulla terra nobis appareret.

In ea autem maris vastitate quid passi fuerimus, quae naufragii pericula et quae corporis incommoda sustinuerimus quibusque anxietatibus animi laboraverimus, existimationi eorum relinquo, qui multarum rerum experientia optime norunt, quid sit incerta quaerere et, quae an si sint, ignorantes investigare. Et ut uno verbo universa perstringam, scies, quod ex diebus sexaginta septem, quibus navigavimus, continuos quadraginta quattuor habuimus cum pluvia, tonitruis et coruscationibus - ita obscuros, ut neque solem in die neque serenum caelum in nocte unquam viderimus. Quo factum est, ut tantus in nobis incesserit timor, quod paene iam omnem vitae spem abieceramus.

3

In his autem tot tantisque procellis maris et caeli placuit Altissimo nobis coram monstrare continentem et novas regiones ignotumque mundum. Quibus visis tanto perfusi fuimus gaudio, quantum quisquam cogitare potest solere his accidere, qui ex variis calamitatibus et adversa fortuna salutem consecuti sunt. Die autem septima Augusti millesimo quingentesimo primo in ipsarum regionum litoribus submisimus anchoras, gratias agentes deo nostro solemni supplicatione atque unius missae cantu cum celebritate.

Ibi eam terram cognovimus non insulam, sed continentem esse, quia et longissimis producitur litoribus non ambientibus eam et infinitis habitatoribus repleta est. Nam in ea innumeras gentes et populos et omnium silvestrium animalium genera, quae in nostris regionibus reperiuntur, invenimus. Et multa alia a nobis nunquam visa, de quibus singulis longum esset referre.

Multa nobis dei clementia circumfulsit, quando illis regionibus applicuimus. Nam ligna defecerant et aqua; paucisque diebus in mari vitam perferre poteramus. Ipsi honor et gratia et gratiarum actio.

Consilium cepimus navigandi secundum huius continentis litus versus orientem, nunquam illius aspectum relicturi. Moxque illud tam diu percurrimus, quod pervenimus ad unum angulum, ubi litus versuram faciebat ad meridiem. Et ab eo loco, ubi primum terram attigimus, usque ad hunc angulum fuerunt circa trecentae leucae. In huius navigationis spatio pluries descendimus in terram et amicabiliter cum ea gente conversati fuimus, ut infra audies.

4

Oblitus fueram tibi scribere, quod a promunturio Capitis Viridis usque ad principium illius continentis sunt circa septingentae leucae, quamvis existimem nos navigasse plus quam mille octingentas, partim ignorantia locorum et naucleri, partim tempestatibus et ventis impedientibus nostrum rectum iter et impellentibus ad frequentes versuras. Quodsi ad me socii animum non adiecissent, cui nota erat cosmographia, nullus erat nauclerus seu dux noster navigationis, qui ad quingentas leucas nosceret, ubi essemus. Eramus enim vagi et errantes; et instrumenta tantummodo altitudinum corporum caelestium nobis ad amussim veritatem ostenderunt; et hi fuerunt quadrans et astrolabium, uti omnes cognovere. Hinc deinceps me omnes multo sunt honore prosecuti. Ostendi enim eis, quod sine cognitione marinae cartae navigandi disciplina magis callebam quam omnes naucleri totius orbis. Nam hi nullam habent notitiam nisi eorum iocorum, quae saepe navigaverunt. Ubi autem dictus angulus terrae monstravit nobis versuram litoris ad meridiem, convenimus illud praeter navigare et inquirere, quid in illis regionibus esset. Navigamus autem secundum litus circa sescentas leucas et saepe descendimus in terram. Et colloquebamur et conversabamur cum earum regionum colonis. Et ab eis paterne recipiebamur et, secum quandoque morabamur quindecim vel viginti dies continuos, amicabiliter et hospitabiliter, ut inferius intelleges.

Novae istius continentis pars est in torrida zona ultra lineam aequinoctialem versus polum Antarcticum, nam eius principium incipit in octavo gradu ultra ipsam lineam aequinoctialem. Secundum huius litus tam diu navigavimus, quod praetergresso Capricorni tropico invenimus polum Antarcticum illo eorum horizonte altiorem quinquaginta gradibus.

Fuimusque prope ipsius Antarctici circulum ad gradus decem septem semis. Et quid ibi viderim et cognoverim de natura illarum gentium deque earum moribus et tractabilitate, de fertilitate terrae, de salubritate aëris, de dispositione caeli corporibusque caelestibus et maxime de stellis fixis octavae sphaerae nunquam a maioribus nostris visis aut pertractatis, deinceps narrabo.

5

Primum igitur quoad gentes. Tantam in illis regionibus gentis multitudinem invenimus, quantam nemo dinumerare poterat (ut legitur in Apocalipsi) - gentem, dico, mitem atque tractabilem. Omnes utriusque sexus incedunt nudi, nullam corporis partem operientes; et uti ex ventre matris prodeunt, sic usque ad mortem vadunt. Corpora enim habent magna, quadrata, bene disposita ac proportionata et colore declinantia ad rubedinem. Quod eis accidere puto, quia nudi incedentes tingantur a sole.

Habent et comam amplam et nigram. Sunt in incessu et ludis agiles et liberales atque venusta facie. Quam tamen ipsimet sibi destruunt. Perforant enim sibi genas et labra et nares et aures.

Neque credas foramina illa esse parva aut quod unum tantum habeant. Vidi enim nonnullos habentes in sola facie septem foramina. Quorum quodlibet capax erat unius pruni. Obturant sibi haec foramina cum petris caeruleis, marmoreis, cristallinis et ex alabastro pulcherrimis et cum ossibus candidissimis et aliis rebus artificiose elaboratis secundum eorum usum.

Quodsi videres rem tam insolitam et monstro similem - hominem scilicet habentem in genis solum et in labris septem petras, quarum nonnullae sunt longitudinis palmae semis - non sine admiratione esses. Saepe etenim consideravi et indicavi septem tales petras esse ponderis unciarum sedecim, praeter quod in singulis auribus terno foramine perforatis tenent alias petras pendentes in anulis. Et hic mos solus est virorum. Nam mulieres non perforant sibi faciem, sed aures tantum.

Alius mos est apud eos satis enormis et praeter omnem humanam credulitatem. Nam mulieres eorum, cum sint libidinosae, faciunt intumescere maritorum inguina in tantam crassitudinem, ut deformia videantur et turpia; et hoc quodam earum artificio et mordicatione quorundam animalium venenosorum. Et huius rei causa multi eorum amittunt inguina, quae illis ob defectum curae fracescunt, et restant eunuchi.

Non habent pannos neque laneos neque lineos neque bombicinos, quia nec eis indigent; nec habent bona propria, sed omnia communia sunt; vivunt simul sine rege, sine imperio. Et unusquisque sibi ipsi dominus est. Tot uxores ducunt, quot volunt. Et filius coit cum matre et frater cum sorore; et primus cum prima; et obvius cum sibi obvia. Quotiens volunt, matrimonia dirimunt; et in his nullum servant ordinem. Praeterea nullum habent templum et nullam tenent legem, neque sunt idolatrae. Quid ultra dicam? Vivunt secundum naturam et Epicurei potius dici possunt quam Stoici.

6

Non sunt inter eos mercatores neque commercia rerum. Populi inter se bella gerunt sine arte, sine ordine. Seniores suis quibusdam contionibus iuvenes flectunt ad id, quod volunt, et ad bella incendunt, in quibus crudeliter se mutuo interficiunt. Et quos ex bello captivos ducunt, non eorum vitae, sed sui victus causa occidendos servant; nam alii alios et victores victos comedunt; et inter carnes humana est eis communis in cibis.

Huius autem rei certior sis, quia iam visum est patrem comedisse filios et uxorem; et ego hominem novi - quem et allocutus sum -, qui plus quam ex trecentis humanis corporibus edisse vulgabatur. Et item steti viginti septem dies in urbe quadam, ubi vidi per domos humanam carnem salsam contignationibus suspensam, uti apud nos moris est lardum suspendere et carnem suillam. Plus dico: Ipsi admirantur, cur nos non comedimus inimicos nostros et eorum carne non utimur in cibis, quam dicunt esse saporosissimam. Eorum arma sunt arcus et sagittae; et quando properant ad bella, nullam sui tutandi gratia corporis partem operiunt: adeo sunt et in hoc bestiis similes.

Nos, quantum potuimus, conati sumos eos dissuadere et ab his pravis moribus dimovere; qui et se eos dimissuros nobis promiserunt.

6

Mulieres (ut dixi) etsi nudae incedant et libidinosissimae sint, earum tamen corpora habent satis formosa et munda. Neque tam turpes sunt, quantum quivis forsan existimare posset, quia, quoniam carnose sunt, minus apparet earum turpitudo; quae scilicet pro maiore parte a bona corporaturae qualitate operta est. Mirum nobis visum est, quod inter eas nulla videbatur, quae haberet ubera caduca; et quae parturierant, uteri forma et contractu nihil distinguebantur a virginibus et in reliquis corporum partibus similia videbantur, quae propter honestatem consulto praetereo. Quando se christianis iungere poterant, nimia libidine pulsae omnem pudicitiam contaminabant atque prostituebant.

Vivunt annis centum quinquaginta et raro aegrotant. Et, si quam adversam valetudinem incurrunt, se ipsos cum quibusdam herbarum radicibus sanant. Haec sunt, quae notabiliora apud illos cognovi.

7

Aër ibi valde temperatus est et bonus; et, ut ex relatione illorum cognoscere potui, numquam ibi pestis aut aegrotatio aliqua, quae a corrupto prodeat aëre. Et, nisi morte violenta moriantur, longa vita vivunt. Credo, quia ibi semper perflant venti australes et maxime, quem nos Eurum vocamus; qui talis est illis, qualis nobis est Aquilo.

Sunt studiosi piscaturae. Et illud mare piscosum est et omni genere piscium copiosum. Non sunt venatores. Puto, quia, cum ibi sint multa animalium silvestrium genera - et maxime leonum et ursorum et innumerabilium serpentum aliarumque horridarum atque deformium bestiarum - et etiam cum ibi longe lateque pateant silvae et immensae magnitudinis arbores, non audent nudi atque sine tegminibus et armis tantis se discriminibus exponere.

Regjonum illarum terra valde fertilis est et amoena multisque collibus et montibus et infinitis vallibus et maximis fluminibus abundans; et salubribus fontibus irrigua et latissimis silvis et densis vixque penetrabilibus omnique ferarum genere plenis copiosa. Arbores maximae ibi sine cultore perveniunt. Quarum multae fructus faciunt gustui delectabiles et humanis corporibus utiles, nonnullae vero contra; et nulli fructus ibi his nostris sunt similes. Gignuntur et ibi innumerabilia genera herbarum et radicum, ex quibus panem conficiunt et optima pulmentaria. Habent et multa semina his nostris omnino dissimilia.

Nulla ibi metallorum genera habent praeter auri; cuius regiones illae exuberant, licet nihil ex eo nobiscum attulerimus in hac prima nostra navigatione. Id nobis notum fecere incolae, qui affirmabant in mediterraneis magnam esse auri copiam et nihil ab eis aestimari vel in pretio haberi. Abundant margaritis, uti alias tibi scripsi. Si singula, quae ibi sunt, commemorare et de numerosis animalium generibus eorumque multitudine scribere vellem, res esset omnino prolixa et immensa. Et certe credo, quod Plinius noster millesimam partem non attigerit generis psittacorum reliquarumque avium necnon et animalium, quae in iisdem regionibus sunt cum tanta facierum atque colorum diversitate, quod consummatae picturae artifex Policletus6 in pingendis illis deficeret.

Omnes arbores ibi sunt odoratae; et singulae ex se gummim vel oleum vel liquorem aliquem emittunt. Quorum proprietates si nobis notae essent, non dubito, quin humanis corporibus saluti forent. Et certe, si paradisus terrestris in aliqua sit terrae parte, non longe ab illis regionibus distare existimo.

Quarum situs (ut dixi) est ad meridiem in tanta aëris temperie, quod ibi neque hiemes gelidae neque aestates fervidae unquam habentur. Caelum et aëra maxima parte anni serena sunt et crassis vaporibus inania. Pluviae ibi minutim decidunt et tribus vel quattuor horis durant atque ad instar nimbi evanescunt.

8

Caelum speciosissimis signis et figuris ornatum est. In quo annotavi stellas circiter viginti tantae claritatis, quantae aliquando vidimus Venerem et lovem. Harum et motus et circuitiones consideravi earumque peripherias et diametros geometricis methodis dimensus fui. Easque maioris magnitudinis esse deprehendi.

Vidi in eo caelo tres canopos, duos quidem claros, tertium obscurum. Polus Antarcticus non est figuratus cum Ursa maiore et minore, ut hic noster videtur Arcticus; nec iuxta eum conspicitur aliqua clara stella; et ex his, quae circum eum breviore circuitu feruntur, tres sunt habentes trigoni orthogoni schema. Multas alias stellas pulcherrimas cognovi, quarum motus diligenter annotavi et pulcherrime in quodam meo libello graphice descripsi in hac mea navigatione. Hunc autem in praesentia tenet hic Serenissimus Rex, quem mihi restituturum spero.

In illo hemisphaerio vidi res philosophorum rationibus non consentientes. Iris alba circa mediam noctem bis visa est, non solum a me, sed etiam ab omnibus nautis. Similiter pluries novam lunam vidimus eo die, quo soli coniugebatur. Singulis noctibus in illa caeli parte discurrunt innumeri vapores et ardentes faces.

Dixi paulo ante in illo hemisphaerio: quod tamen proprie loquendo non est ad plenum hemisphaerium respectu nostri; quia tamen accedit ad huiusmodi formam, sic illud appellari licuit.

9

Igitur, ut dixi, ab Olysippo, unde digressi sumus - quod ab linea aequinoctiali distat gradibus triginta novem semis -, navigavimus ultra lineam aequinoctialem per quinquaginta gradus, qui simul iuncti efficiunt gradus circiter nonaginta; quae summa, cum quartam partem obtineat summi circuli secundum veram mensurae rationem ab antiquis nobis traditam, manifestum est nos navigasse quartam mundi partem. Et hac ratione nos - Olysippum habitantes citra lineam aequinoctialem gradu trigesimo nono semis in latitudine septemtrionali - sumus ad illos, qui gradu quinquagesimo habitant ultra eandem lineam in meridionali latitudine, angulariter gradus nonaginta in linea transversali.

Et ut clarius intellegas: perpendicularis linea, quae, dum recti stamus, a puncto caeli imminente vertici nostro dependet in caput nostrum, illis dependet in latus vel in costas. Quo fit, ut nos simus in linea recta, ipsi vero in linea transversa et species fiat trianguli orthogoni; cuius vicem lineae tenemus cathetae, ipsi autem basis; et hypotenusa a nostro ad illorum praetenditur verticem, ut in figura patet. Et haec de cosmographia dicta sufficiant.

10

Haec fuerunt notabiliora, quae viderim in hac mea ultima navigatione, quam appello tertiam. Nam fuerunt duae aliae navigationes, quas ex mandato Serenissimi Hispaniarum Regis feci versus occidentem; in quibus annotavi miranda ab illo sublimi omnium creatore, deo nostro, perfecta. Rerum notabilium diarium feci, ut, si quando mihi otium dabitur, possim omnia haec singularia atque mirabilia colligere et vel geographiae vel cosmographiae librum conscribere, ut mei recordatio apud posteros vivat et omnipotentis dei cognoscatur tam immensum artificium, in parte priscis ignotum, nobis autem cognitum.

Oro itaque clementissimum deum, quod mihi dies vitae proroget, ut cum sua bona gratia atque animae salute huius meae voluntatis optimam dispositionem perficere possim. Alias duas navigationes in sanctuariis meis servo. Et restituente mihi hoc Serenissimo Rege navigationem tertiam, patriam et quietem repetere conabor, ubi et cum peritis conferre et ab amicis id opus proficiendum confortari et adiuvari valeam.

A te veniam posco, si ultimam hanc meam navigationem tibi non transmisi, uti postremis meis litteris tibi pollicitus fueram. Causam nosti, quando necdum ab hoc Serenissimo Rege archetypum habere potui.

Mecum cogito adhuc efficere quartam navigationem et hoc pertracto et iam mihi duarum navium cum suis armamentis promissio facta est, ut ad perquirendas novas regiones versus meridiem a latere orientis me accingam per ventum, qui Africus dicitur. In qua navigatione multa cogito efficere in dei laudem et huius regni utilitatem et senectutis meae honorem; et nihiI aliud exspecto nisi huius Serenissimi Regis consensum. Deus id permittat, quod melius est; quid fiet, intelleges.

Ex Italica in Latinam linguam Iocundus interpres hanc epistulam vertit, ut Latini omnes intellegant, quam multa miranda in dies reperiantur, et eorum comprimatur audacia, qui caelum et maiestatem scrutari et plus sapere, quam liceat sapere, volunt, quando a tanto tempore, quo mundus coepit, ignota sit vastitas terrae et quae contineantur in ea.

Laus Deo