Multi sunt presbyteri...

This is the stable version, checked on 15 Maii 2020. 7 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Multi sunt presbyteri...
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

Cf. de carmine in Vicipaedia


Multi sunt presbyteri, qui ignorant quare
super domum Domini gallus solet stare;
Quod propono breviter vobis explanare,
si voltis benivolas (l. vultis benevolas) aures mihi dare.
Gallus est mirabilis Dei creatura
et rara prespiterii (l. presbyteri) illius est figura,
Qui praeest parochiae animarum cura,
stans pro suis subditis contra nocitura.
Supra ecclesiam positus gallus contra ventum
caput diligentius erigit extentum;
Sic sacerdos, ubi scit daemonis adventum,
illuc se obiciat pro grege bidentum.
Gallus, inter caetera altilia coelorum,
audit super aethera concentum angelorum;
Tunc monet nos excutere verba malorum,
gustare et percipere arcana supernorum.
Quasi rex in capite gallus coronatur;
in pede calcaribus, ut miles, armatur;
Quanto plus fit senior pennis deauratur;
in nocte dum concinat [ut] leo conturbatur:
Sic Deus per omnia mundos et ornatos
fecit suos clericos esse coronatos.
Galli sunt calcaria (l. calcarati?) more militari,
castigandi feminas nutu singulari:
Sic sacerdos corrigat legis transgressiones
verbis et flagitiis, ut fiant meliores.
Gallus regit plurimam turbam gallinarum
et sollicitudines magnas habet harum:
Sic sacerdos, concipiens curam animarum,
doceat et faciat quod Deo sit carum.
Gallus granum reperit, convocat uxores,
et illud distribuit inter cariores:
Tales discant clerici pietatis mores,
dando suis subditis scripturarum flores,
Sic sua distribuere cunctis derelictis
et curam gerere nudis et afflictis.
Sic et bonus presbyter qui plebi scit praeesse,
pigros cum calcaribus monens indefesse,
Confortando debiles verbo Dei, messe
post laborem aureus, ut rex, debet esse.
Gallus suas feminas solet verberare,
has quas cum extraneis novit ambulare:
Sic sacerdos subditos debet castigare
qui contra legem Domini solent peccare.
Basiliscus nascitur ovis de gallorum:
sic crescit vis daemonis de presbyterorum
Multa negligentia, qui subditorum
non curant (s)celeribus nec de spe coelorum.
Gallus nunquam negligit tempus vespertinum;
sed cum suis subditis volat ad supinum,
Ut, in nocte media, tempus matutinum
servis Dei praecinat ad opus divinum.
Sic et bonus presbyter, respuens terrena,
ducit suos subditos Christi in pena;
Praebens iter coelicum coeli ad amoena,
sponsus cum advenerit cum turba duosena (I. duodena).
Gallus, noctis media, studet personare,
ante cantum fortiter alis ventilare:
Sic sacerdos providus, seminoctis hora,
ad laudandum Dominum surgit sine mora.
Haec vobis sufficiant de gallo notata
et in audientium corda sint locata;
Teneat memoria (hoc?) quod nux muscata,
reddit plus aromata, bene masticata.
Gallus vobis praedicat, omnes vos audite,
sacerdotes, Domini servi et levitae;
Ut vobis ad coelestia dicitur (l- dicatur?): Venite,
praesta nobis gaudia, Pater, aeternae vitae!
Viri dilectissimi, sacerdotes Dei,
praecones altissimi et lucernae Dei,
Caritatis radiis fulgentes et spei,
auribus percipite verba oris mei.
Vos nunc in ecclesia Deo deservitis,
quos vocavit palmites Christus verae vitis,
Cavete ne steriles nec avari sitis,
si vos Christi stipite vivere velitis!
Vos estis in atrio boves titulantes,
prudenter a paleis grana séparantes,
Vos hoc in speculo legem vix amantes,
beati qui non fragiles sunt nec ignorantes.
Quidquid vident laici vobis displicere
credunt sine dubio sibi non licere,
Et quidquid vident vos cum opere implere
credunt esse licitum et culpa carere.
Secundum apostolicum omnia probate
et quod bonum fuerit illud approbate;
Date bona proximis, illos et amate;
cum cepistis gratiam, et vos gratis date.
Estote pacifici, sobrii, prudentes,
casti, pii, simplices, justi, patientes,
Hospitales, humiles, subditos docentes,
consolantes miseras, pravos corrigentes.
Sitis breviloquii, ne vos ad reatum
trahat multiloquium et verbum exaltatum;
Verbum quod proponitis sit abreviatum:
nam in multiloquio non deest peccatum.
Vestra conversatio sit religiosa,
munda conscientia, vita fructuosa,
Regularis habitus, forma speciosa,
ne vos coinquinet labes aerumnosa.
Ergo nunc deducite vitam temporalem,
nec non laudabilem atque pastoralem;
Cum vos exueritis chlamydem carnalem,
induat vos Dominus stolam aeternalem!