Moralia in Job (Odo Cluniacensis)

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Moralia in Job
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 133



Moralia in Job

Moralia in Job (Odo Cluniacensis), J. P. Migne 133.0512B

LECTORI.

133.0105A| Sanctissimi Odonis Cluniacensis nostri antistitis secundi opus in Jobum habenti in publicum edere, illud breviter de sensibus quibus sancta Mater Ecclesia catholica sua sensa conceptusque suos non uno modo suis aperire, enucleare, eosque docere solet, ea potissimum ratione perstringendum est, quod instar Magni illius Gregorii suum hocce scriptum Moralium titulo donaverit, in quo praeter moralem, allegorico, typico, tropico, mystico, et aliis id genus utitur sensibus. In ipsa igitur Scriptura sacra octo numero sensus praecipue commendari propriissimis locis comperiuntur, scilicet: litteralis, vel historicus; allegoricus, vel parabolicus; tropologicus, vel etymologicus; anagogicus, vel analogicus; typicus, vel exemplaris; anaphoricus, vel proportionalis; mysticus, vel apocalypticus; et ultimus boarcademicus, vel primordialis. Quorum exempla et loca sequuntur. Et ut melius intelligantur, ex uno loco Scripturae pro omnibus est etiam necesse illos confirmare, expresso ejusdem Scripturae testimonio ex 133.0105B| aliis locis. Locus igitur ille in quem nobis sunt isthaec 133.0106A| omnia exempla reducenda, est Pauli ad Galat., IV, ubi dicit: Haec autem dicta sunt per allegoriam. Jam ergo ex illo loco duos habemus sensus expressos, primum litteralem, secundum allegoricum. Est autem allegoria perpetua et continuata parabola, quando scilicet unum dicitur, et aliud intelligitur. Illi duo sensus probantur ex tertio Joannis, ubi dicit: Scrutamini Scripturas. Est enim ibi commendatio sensus litteralis. Allegoricus autem probatur ex plerisque prophetarum et evangelistarum locis, ubi dicitur: In parabolis aperiam os meum; et: Non nisi per parabolas loquebatur eis. Ergo apparet illos jam duos sensus contineri in Scripturis. Tertius elicitur ex eodem loco, videlicet sensus tropologicus, ubi dicit: Nos esse filios liberae, ut sicut Isaac fuit haeres Abrahae, ita etiam nos simus haeredes promissionis. Est enim tropologia comparatio quaedam moralis ante actorum superioribus temporibus ad nostra usque tempora, ut similiter agamus. Et uno verbo, tropologia est discursus morum. Confirmatur iste 133.0106B| sensus (I Cor. XV), ubi dicit Apostolus: Sicut protulimus 133.0107A| imaginem primi hominis Adam, ita nobis secundi Adam novi hominis vultus referendus est. Sequitur ex eodem loco sensus anagogicus, id est, sensus reductivus a terrestribus ad coelestia. Continetur ubi dicit esse Israelem Dei, et Israelem carnis, id est, ut sicut filii Abrahae illius haeredes fuerunt secundum carnem, in obtinenda terra quam promiserat illi Deus, ita etiam filii Dei erunt haeredes regni sui secundum spiritum in obtinenda promissione vitae aeternae, quae est terra viventium. Confirmatur iste sensus ab apostolo Paulo (Rom. VIII), ubi dicit electos Dei fore glorificandos. Quintus sensus est typicus. Ex hoc ipso loco, id est, in persona una, alius personae repraesentativus. Ita autem se habet. Sicut Abraham habuit duos filios, ita Deus, cujus Abraham fuit typus, habet duo foedera spiritualis contubernii cum hominibus, ex quo nascantur liberi diversi, secundum foedus legis, servi, quorum typus fuit Ismael, et illius soboles perpetuo serviens; 133.0107B| et secundum foedus Evangelii nascuntur liberi, quorum typus fuit Isaac, et suae propagines libertate pietatis donatae in regnum Dei. In quo etiam successit alter typus suimetipsius cum Deo, Jacob cum electis, Esau vero cum reprobis. Confirmatur iste sensus a Christo Domino, ubi dicit de Joanne Baptista: Si me vultis recipere, ipse est Elias. Atqui non erat Elias nisi typicus, nam rejicienda est metempsycosis Pythagorica, qua opinione falsa laborabant etiam aliqui ex Judaeis. Sed ideo est typicus Elias, quia in spiritu et virtute Eliae, hoc est eadem qua Elias, reparavit populum per baptismum suum, ad excipiendum Messiam suo tempore. Sequitur sextus anaphoricus 133.0108A| sensus, qui est relativus temporum, ut qualia fuerint tempora sub Isaaco et Ismaele, talia sint sub Ecclesia et Synagoga, et ut Ismael persequebatur Isaacum, ita Synagoga insectetur Ecclesiam. Probatur iste sensus a Domino, ubi dicit: Cum videritis abominationem desolationis stantem in loco sancto, etc., sicut praedictum est a Daniele. Ostendit enim his verbis talia futura tempora. Superest mysticus. Sensus ille est totus divinus, et in hoc etiam loco continetur in ratione libertatis gloriae, quae cum nulla re humana aut creata omnino comparari potest. Mysticus autem idem est atque ineffabilis, in quo declaratur non posse id concipi intellectu humano, nedum angelico. Quia quodcunque concipere potest homo in intellectu, simul et effari valet sermone. Probatur autem absolute, ubi dicitur apud Isaiam: Non potest ascendere in cor hominis, quod Deus praeparavit diligentibus se. Ultimus sensus boarcademicus, id est, quo ipsa principia rerum comparantur cum 133.0108B| beatitudine aeterna, et tota dispensatione salutis, veluti loquendo de regno Dei quod omnia sint ad Deum ipsum, unde manarunt, reditura. Probatur iste sensus apud IV Esdram XIII, ubi dicit in comparatione electorum Dei esse aurum ex pulvisculo et glebula in visceribus terrae, quia quae optima sunt valde rara creavit Deus. Sed iste sensus est tantum usitatus apud Judaeos cabalistas. Alii sensus sunt celebres in doctoribus: litteralis in Hieronymo, allegoricus in Gregorio, tropologicus in Ambrosio, anagogicus in Augustino, typicus in Basilio et Bernardo, anaphoricus in Clemente, Petri successore, et mysticus in Nazianzeno.

SANCTI ODONIS PRAEFATIO. 133.0107|

133.0107C| Cum juxta capacitatem parvitatis meae sedulo lectioni sacrae operam darem, quadam die manibus parvitatis meae liber adhaesit, a beato Gregorio editus in historia sanctissimi Job. Is etenim doctor egregius divino afflatus Spiramine, atque de fonte potatus superno, ceu rutilans flumen in praefati viri Historiam diffundens, tanto eam facundo protelavit eloquio, ut ex ea velut clarificos soles, triginta et quinque ederet libros, quos in codicibus sex arctare decrevit. At dum ego ex his primam legendo percurrerem partem, nimio accensus amore, pellectusque ita est animus dulcedine quadam, ut totum sagax vellet, si posset, mandere librum. Sed quoniam prae ubertate eloquentiae praefati viri, velut parvulus lacte suetus, illo quo fortes aluntur coepi 133.0107D| deficere cibo. His etenim mirabilis doctor divinis nimbibus auctus [imbribus auctus], studuit luculento enodare affatu, eaque in exponendo menti occurrentium sententias Patrum. Ex quibus protensis numerosa in praefatam historiam contraxit volumina, quas nempe norunt quibus sacra non latet Scriptura a sancto viro Paterio nomine mirabili opere abstractas, propriisque voluminibus redditas, lucida sibi reposuisse volumina. Ex quibus et ipse ante biennium in Regnorum libro aggregatis omnibus Patrum sententiis, maxime autem sanctissimi Patris Gregorii, unum quem non puto 133.0108C| temnendum conjunxi libellum. Quapropter fragilitatis sensui, corporisque mei infirmitati, meoque similium utilitati consulens, erexi me contra memet, non fastu arrogantiae turgidus, nec superbiae spiritu tumidus, ventosis favoribus nitens incumbere, Deus scit; sed igne lectionis praefatae historiae flagrans, quam toto nisu memoriter ut intellectam retinere valeam, laborans, hunc operis parvi contraxi libellum. In quo opere nempe nullum meo, ut reor, sensu fuscatum sermonem permiscui, sed ejusdem venerabilis viri dicta perlustrans, eas duntaxat diversorum librorum prolixo sermone expositas, quas supra taxavi, linquens sententias, non abjiciens ut pravas, quas segregatim habeo ut utiles, sensum non meis, sed jam saepe praefati viri verbis 133.0108D| expositum, breviter attraxi, ut potui; atque lectionis causae compendio, unicuique sententiae mysticum moralemque sicut reperi, subjeci sensum, ne vagans animus dum huc illucque quaereret sensum, ut saepe assolet, amitteret intellectum. Libuit etiam primas historiae litteras discretionis causa minio scribere, ut dum historia agnoscitur, expositio historiae utilius carpatur, ne forte dum a rudibus ignoratur sensus patenter expressus, obscurius implicetur. Ergo teneo sibi illa quibus est facultas numerosa aggregare volumina, quibus sensus intellectusque viget, quibus suppetit non tantum 133.0109A| enucleata, verum etiam in aenigmate prolata cognoscere, dum saltem mihi meique similibus concedant 133.0110A| hunc operis exigui penuriae causa coeptum meditari libellum.

EJUSDEM PRAEFATIO METRICA.
133.0109|
133.0109B| Gregorii sancti nitidos percurrere campos
Ut coepi, micuere quidem ceu sidera coeli
Verba salutifera, nostros componere mores,
Quae norunt, nimium et duras mollescere mentes,
Lumine praeclaro et tenebras depellere tetras:
Cujus ab ore fluens fluvius per compita mundi,
Pronesiae [Phronesis] pariterque sophiae clare refulget,
Lucidior auro, vitro quoque clarior omni,
Mellifluo gustu cuncta redolentia vincens.
O mens flenda nimis, se quae subtraxerit istis
Mellifluis undis, coelo venientia linquens,
Et peritura sequens, nulli quae profuit unquam.
O si mille forent doctae mihi millia linguae,
Mille meumque sonos posset depromere guttur,
Aerea voxque mihi posset dare ferrea verba,
133.0109C| Hac in laude viri, totus quem concinit orbis,
Ut digna fieri possent quae pauca relatu,
Praesulis in tanti nitor componere carmen,
Qui meruit cunctos hominum cognoscere sensus,
Et potuit verbis pravos ostendere mores,
Qui docuit resecare malos de corpore motus,
Et monuit placidos mente recondere mores,
Virtutum reserans fontem et pariter vitiorum,
Hic modice reflexit iter percurrere sacram
Historiam Jobab, cujus per compita mundi
Laus veneranda nitet, claro quem climate tensa
Ecclesia reboans laudat, hunc arbiter ipse
Ore suo laudans, monuit venerari per orbem,
Ex qua mirifice ter bina volumina condens
Tradidit Ecclesiae plures distincta libellos,
133.0110B| Qui seu prata virent diverso gramine fulta
Floribus aspersa redolent pulcherrima visu:
Hinc etenim violae rutilant, hinc lilia candent,
Emicat hinc rosa, narcissus seu nardus, amomum,
Cum variis fragrant unguentis balsama juncta.
Hos ego florigeros cupiens percurrere campos,
Multigenasque mihi perpes decerpere flores,
Extensis manibus nitebar carpere, jamque,
Cum subito stupuere meae ceu marmora plantae,
Obriguere manus, coepit pallescere vultus,
Sensus et extimuit * crebra suspiria jactans
Vocibus et magnis quasi sub pondere clamans:
Quis, ait, hos hominum poterit percurrere campos,
Aut quis hos poterit flores decerpere cunctos?
Ut stipatus eat, alacerque quiescat in aevum.
133.0110C| Haec mea nec vis est, tantum nec pectoris exstat
Robur, ut eximias valeam comprendere gazas
Pauper et exiguus, misero de germine cretus.
Magniloqui studeant ista qui grandia poscunt,
Est quibus et sensus fortis, quibus exstat anhelus.
Sufficiant dum parva mihi quae vascula possunt
Exigua retinere mea, ne grandia poscens
Amittam modica. Quapropter grandia linquens
Hoc opus exiguum coepi non corde cothurno,
Arbiter haec novit superus, qui sidera sentit.
Non ergo hoc spernant modici, nec illa supremi.
Hoc teneant habetes, teneant sed et illa sagaces:
Illa sciant juvenes, discant hoc denique noti,
Illa quidem norunt magnos, haec pascere parvos:
Illa dapes tribuunt, novit hoc porrigere lacten.

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. 133.0109D|

VERS. 1. Vir erat in terra Hus, nomine Job: --Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitur, ut ejus meritum virtutis exprimatur. Hus namque quis nesciat quod sit terra gentilium? Gentilitas autem eo obligata vitiis exstitit, quo cognitionem sui conditoris ignoravit. Neque enim valde laudabile est bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. Hinc isdem sibimet attestatur dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum. Haec per historiam facta credimus, sed per allegoriam jam qualiter sint impleta videamus. Job namque interpretatur dolens, Hus vero consiliator. Quem vero alium beatus Job suo nomine exprimit, nisi eum de quo propheta loquitur 133.0110D| dicens: « Dolores nostros ipse portavit? » (Isa. LIII, 4.) Qui Hus terram inhabitat, quia in corde populi consiliatoris regnat. Paulus quippe « Christum Dei virtutem, et Dei Sapientiam » dicit (I Cor. I, 24). Atque haec ipsa Sapientia per Salomonem dicit: « Ego sapientia habito in consiliis, et eruditis intersum cogitationibus (Prov. VIII, 12). » Tropice autem si Job dolens, et Hus consiliator dicitur, non immerito per utraque nomina doctus quisque figuratur, qui nimirum consiliatorem animum inhabitat, qui dolens de praesentibus ad aeterna festinat. Cum ergo videt quam sit aeternum quod perdidit, salubre consilium temporale hoc despicere quod percurrit. Unde bene per Salomonem dicitur: « Qui 133.0111A| apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18). » Sequitur. Simplex et rectus. Nonnulli namque ita sunt simplices, ut rectum quid sit ignorent. Sed eo verae simplicitatis innocentiam deserunt, quo ad virtutem rectitudinis non assurgunt. Qui dum cauti esse per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt. Hinc est quod Paulus discipulos admonet dicens: « Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo (Rom. XVI, 19). » Hinc Veritas ait: « Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut colombae (Matth. X, 15). » Sed quoniam in rectitudine justitia, in simplicitate autem mansuetudo designatur, incarnatus Dominus simplicitatem cum rectitudine tenuit, quia nec in mansuetudine districtionem justitiae, 133.0111B| nec rursum in districtione justitiae virtutem mansuetudinis amisit. Unde ei per Prophetam dicitur: « Intende, prospere procede et regna. Dilexisti justitiam (Ps. XLIV, 5, 8). » Tropice namque quisquis aeternam patriam appetit, simplex procul dubio et rectus vivit. Simplex videlicet opere, rectus fide. Sed quisquis in bonis quae agit, non retributionem interius, sed favorem exterius quaerit, simplex non est. Unde per quemdam sapientem dicitur: « Vae peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II, 14). » Sequitur. Timens Deum et recedens a malo. --Deum timere est, nulla quae facienda sunt bona praeterire. Unde per Salomonem dicitur: « Qui Deum timet, nihil negligit (Eccle. VII, 19). » Sed quia nonnulli sic bona faciunt, ut tamen a quibusdam malis non recedant, 133.0111C| bene postquam Timens Deum dicitur, recedens quoque a malo esse perhibetur. Scriptum quippe est: « Declina a malo et fac bonum (Ps. XXXVI, 27). » Et Jacobus: « Quicunque, inquit, totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10). » Sed bene hoc ex Redemptoris nostri voce dicitur. Juxta humanitatis enim naturam Deum timuit, quia ut superbum hominem redimeret, mentem pro illo humilem sumpsit. Scriptum namque de illo est: « Et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 3). » Recessit autem a malo, non quod faciendo contigit, sed quod inveniendo reprobavit. Sancta etiam electorum Ecclesia, simplicitatis suae et rectitudinis vias a timore inchoat. Cui tunc est funditus a malo recedere, cum ex amore Dei coeperit jam 133.0111D| nolle peccare. Qui vero timore bona agit, a malo penitus non recessit, quia eo ipso peccat quo peccare vellet, si multae [si multum] peccare potuisset. Sequitur:

VERS. 2. Natique sunt ei septem filii et tres filiae. --Saepe ad avaritiam cor parentis ducit fecunditas prolis. Ut ergo beati Job quam sancta mens fuerit, ostendatur et justus dicitur, et multae prolis pater fuisse perhibetur. MYSTICE. Quid in septenario, nisi summa perfectionis accipitur? A septenario quippe numero, in duodenarium surgitur. Si enim quatuor per tria, vel tria per quatuor ducantur, septem in duodecim vertunt. In septem ergo filiis ordo praedicantium. Unde sancti apostoli, qui Trinitatem in quatuor partibus mundi praedicare mittebantur, duodecim sunt 133.0112A| electi. In tribus vero filiabus, multitudo signatur auditorum. Quae si et per perfectionem operis nequaquam forti virtute permanent, fidem tamen Trinitatis cognitam constanter tenent. Possunt etiam per tres filias tres ordines fidelium designari, Pastorum videlicet, continentium atque conjugatorum. Unde et Ezechiel propheta tres liberatos viros audisse se asserit. Noe scilicet, Danielem, et Job. Septem quippe etiam nobis filii nascuntur, cum per conceptionem bonae operationis sancti Spiritus, septem in nobis virtutes oriuntur. De quibus propheta dicit: « Requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus, » et reliqua (Isa. XI, 2). Nascuntur et tres sorores. Quia quidquid virile hi virtutum sensus faciunt, fidei, spei charitatique 133.0112B| conjungunt. Neque enim ad donarii perfectionem septem filii perveniunt, nisi in fide, spe et charitate fuerit omne quod agunt. Sequitur:

VERS. 3. Et fuit possessio ejus, septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis. --Scimus quia ad majorem dolorem mentem commovent damna majora. Ut igitur ostendatur quantae virtutis exstitit, multum fuisse dicitur quod pariter amisit. Nunquam quippe sine dolore amittitur, nisi quod sine amore possidetur. Quid enim mystice in septem millibus ovibus, nisi Hebraeos a pascuis legis innocenter ad fidem venientes, accipimus? Quid vero in tribus millibus camelorum, nisi ad plenitudinem fidei veniens tota gentilium vitiositas, onusta idolorum 133.0112C| cultibus designatur? Potest namque per camelos, quia commune sunt animal, Samaritanorum vita signari. Qui quasi ruminant, ut camelus, quia ex parte verba legis recipiunt, et quasi ungulam non findunt ut camelus, quia eam pro parte contemnunt. Qui etiam grave onus portant, quia sine spe resurrectionis laborant. Sed quia incarnatus Dominus, et Hebraeorum populum et Samaritanorum quosdam ad fidem perduxit, septem millia ovium, et tria millia camelorum possedit. In Scriptura sacra cameli nomine aliquando ipse Deus exprimitur, ut illud: « Liquantes culicem, et camelum glutientes. (Matth. XXIII, 24). » Aliquando autem populus gentilis. Unde et Rebecca ad Isaac veniens, typum Ecclesiae praeferens, dorso cameli deducitur. MORALITER. 133.0112D| Oves etiam nos possidemus, cum cogitationes innoxias possidemus. Camelos quippe possidemus, si quod altum sapimus, humiliter deponimus, cum cogitationes nostras ad infirmitatis fraternae compassionem flectimus. Quod quidem sine cognitione fidei Trinitatis agere non valemus. Possunt autem per camelos, terrenarum rerum bonae dispensationes intelligi. Quia igitur non se penitus anima ab omni terreno opere disjungit, ungulam non findit, sed tamen ruminat, quia bene dispensando temporalia, coelestia sperat. Quas dum nos Trinitati committimus, camelos possidemus. Sequitur: Quingenta quoque juga boum, et reliqua.--In Scriptura autem sacra boum nomine, aliquando bene operantium vita 133.0113A| signatur, ut illud: « Non alligabis os bovi trituranti (Deut. XXV, 4; I Cor. IX, 9; I Tim. V, 18). » Aliquando hebetudo fatuorum, ut illud Salomonis: « Statimque eam sequitur quasi bos ductus ad victimam (Prov. VII, 22). » Asinorum quoque nomine, aliquando stultorum pigritia designatur, ut illud Moysi: « Non arabis in bove simul et asino (Deut. XXII, 10). » Aliquando immoderata petulantium luxuria, ut illud prophetae: « Quorum carnes sunt ut carnes asinorum (Ezech. XXIII, 20). » Aliquando gentilium simplicitas: unde Jerusalem tendens Dominus, asellum sedisse perhibetur. Quid enim bos, nisi Judaicus populus exstitit, cujus cervicem jugum legis attrivit? Et quid asinus nisi gentilitas fuit? Quam quilibet seductor repetit, quasi brutum animal 133.0113B| quo voluit errore substravit? Quid vero per quingentesimum numerum qui a quinquagenario, qui septem hebdomadibus ac monade addita, adimpletur, nisi requies signatur? Quid per denarium, nisi summa perfectionis exprimitur? Quia ergo ad aeternam requiem pro electorum parte Judaea gentilitasque colligitur, recte quingenta juga boum, quingentaeque asinae haberi perhibentur. MORALITER. Juga etiam boum in usum nostrae possessionis sunt, cum concordes virtutes exarant duritiam mentis. Asinas possidemus, cum lascivientes motus restringimus, vel cum cogitationes intra nos simplices regimus. Dum enim de hoc quod prudenter sapimus, vel quod humiliter ignoramus aeternae pacis requiem quaerimus, quasi intra jubelei [jubilaei] 133.0113C| numerum tenemus. Sequitur: Ac familia multa nimis. --Quia enim ad cognitionem fidei prius stulta mundi collecta sunt, ut post ejus etiam astuta vocarentur, animalium prius multitudo et familia in extremo memoratur. Paulo attestante, qui ait: « Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 26). » MORALITER. Multam nimis familiam possidemus, cum cogitationes innumeras sub mentis dominatione restringimus. Sicut enim absente domina ancillarum linguae perstrepunt, operis officia negligunt, repente domina veniente, linguae perstrepentes reticent, ad opus revertuntur; sic igitur si domina mentis ratio discedat, cogitationum se clamor multiplicat; ut 133.0113D| autem ratio redierit, cogitationum se tumultuosa turba compescit. Sequitur: Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. --Orientales viros esse praedivites, quis ignorat? Magnus ergo inter Orientales exstitit, quia et divitibus ditior fuit. MYSTICE. Oriens Redemptor noster dicitur, ut illud prophetae: « Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). » Omnes ergo qui in hunc Orientem fide consistunt, recte Orientales vocantur. Sed quia omnes homines tantummodo homines, ipse autem Oriens, Deus et homo, recte dicitur: Erat magnus inter omnes Orientales. MORALITER. Inter omnes Orientales magni efficimur, cum eis spiritibus qui orienti luci inhaerent, pressa carnalis corruptionis nebula, discretionis 133.0114A| nostrae radiis, in quantum possibilitas suppetit, sociamur. Ut Paulus ait: « Nostra conversatio in coelis est (Phil. III, 20). » Sequitur:

VERS. 4. Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos. --O inaestimabilem paternae institutionis laudem? Et pater dives dicitur, et filii concordes. MYSTICE. Filii per domos convivia facturi ibant, cum praedicatores apostoli in diversis mundi regionibus, virtutum epulas audientibus quasi edentibus ministrabant. Unde et eisdem filiis esurientibus plebibus dicitur: « Date illis vos manducare (Matth. XIV, 10). » Si enim ignorantiae obscuritas sine dubitatione nox est cordis, intellectus non immerito dies vocatur, ut Paulus ait: « Alius judicat diem inter diem. Alius judicat omnem diem (Rom. XIV, 5) » Unusquisque 133.0114B| ergo filius in die suo convivium exhibet, quia sanctus quisque praedicator juxta mensuram illuminatae intelligentiae mentes audientium epulis veritatis pascit. Sic quippe Paulus faciebat, cum dicebat: « Beatiores erunt si sic permanserint, secundum meum consilium (I Cor. VII, 40). » Sorores filii ad convivium vocant, quia infirmis auditoribus sancti apostoli refectionis supernae gaudia praedicant, eorumque mentes pabulo veritatis jejunas divini eloquii epulis pascunt. Scriptura enim sacra aliquando cibus est, ut illud prophetae: « Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4). » Aliquando potus, ut illud prophetae: « Omnes sitientes venite ad aquas (Isa. LV, 1). » Et in Evangelio: « Si quis sitit veniat, et bibat (Joan. VII, 37). » 133.0114C| MORALITER. Filii per domos convivium faciunt, dum virtutes singulae juxta donum proprium mentem pascunt. In die suo. --Dies uniuscujusque filii est illuminatio uniuscujusque virtutis. Sapientia in die suo convivium facit, quia mentem de aeternorum spe et certitudine replet. Intellectus, cum audita penetrat, et cordis tenebras illustrat. Consilium, convivium facit, cum esse praecipitem prohibet. Fortitudo, cum adversa non metuit, et cibos confidentiae apponit. Scientia convivium facit, quia ignorantiae jejunium superat. Pietas, cum cordis viscera misericordiae operibus replet. Timor in die suo convivium parat, dum premit mentem ne de praesentibus superbiat, de futuris illam spei cibo confortat. Sorores etiam filii ad convivium vocant, cum virtutes 133.0114D| nostrae in omne quod agunt, spem, fidem et charitatem adsciscunt, ut fides, spes et charitas gaudeant in opus bonum, quod unaquaeque virtus administrat. Sequitur:

VERS. 5. Cumque in orbem transissent dies convivii, et reliqua.--Cum dicit, mittebat et sanctificabat illos, aperte monstratur quid districtionis erga illos praesens ageret, quibus absens sollicitudine non deesset. Vir quippe sanctus noverat quia celebrari convivia sine culpa vix possent. Nam dum corpus in refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Unde scriptum est: « Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). » Quod vero octavo die beatus Job sacrificium offert, 133.0115A| mysterium surrectionis colit. MYSTICE. In orbem dies convivii transeunt, cum praedicationis ministeria peraguntur. Peractis conviviis holocaustum Job pro filiis obtulit, quia pro apostolis de praedicatione redeuntibus Patrem Redemptor exoravit. Mittit Job et sanctificat filios, quia per Spiritum sanctum, qui ex se procedit, discipulorum cordibus Redemptor noster quidquid culpae potuit emundavit. Diluculo holocausta offert, quia tenebras mentis humanae intercessionis suae petitione illustravit. MORALITER. Peracto orbe dierum convivii, mittere ad filios, eosque sanctificare est, post virtutum sensum, intentionem cordis dirigere, ne bona aestimentur, quae mala sunt. Diluculo namque consurgimus, cum compunctionis luce perfusi, humanitatis nostrae noctem deserimus, 133.0115B| et ad veri luminis radios, oculos mentis aperimus: atque holocaustum pro singulis filiis offerimus, cum pro unaquaque virtute Domino hostias nostrae precis immolamus. Holocaustum totum incensum dicitur. Holocaustum dare est totam mentem igne compunctionis incendere. Sequitur: Dicebat, ne forte peccaverint filii mei, et reliqua.--Perfectos esse in opere et sermone docuerat, quibus de sola Pater cogitatione metuebat. Ut enim de alienis cordibus temere non judicemus, sancti viri verbis agnoscimus, qui non ait, ne benedixerint, sed, ne forte benedixerint. Hinc Paulus ait: « Nolite ante tempus 133.0116A| judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5). » MYSTICE. Deo benedicere est, id est maledicere, de ejus munere sibi gloriam praebere. Unde apostolis redeuntibus a praedicatione Dominus pedes lavit, quia plerumque in bono opere pulvis pravae cogitationis sumitur. Quod dicit, ne forte, nostram ignorantiam suscipit, ut illud: « Filius hominis veniens, putas inveniet fidem super terram? » (Luc. XVIII, 8.) MORALITER. Filii in cordibus Deo maledicunt, cum recta nostra opera non rectis cogitationibus prodeunt, cum se mentes nostrae de se aestimant habere quod sunt, cum de bonis operibus propriam laudem quaerunt. Sequitur: Sic faciebat Job cunctis diebus. --Scriptum quippe est: 133.0116B| « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). » In sacrificio sancta actio, in cunctis diebus constantia sanctae actionis exprimitur. MYSTICE. Sine intermissione holocaustum Redemptor noster immolat, quia sine cessatione Patri suam pro nobis incarnationem demonstrat, quae nostrae oblationis emundatio est. MORALITER. Incassum bonum agitur, si ante tempus vitae deseratur. Hinc reprobis dicitur: « Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). » Hinc electis Veritas dicit: « Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. XXII, 28). »

LIBER SECUNDUS. 133.0115|

133.0115C| VERS. 6. Quadam die cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam Satan. --Divina enim Scriptura qualitates rerum exprimit terminosque causarum. Aliquando a positione loci, ut Israel verba Dei in monte audire non potuit, postea non crediturus (Exod. XX, 19). Aliquando a positione corporis, ut Stephanus Jesum stantem vidit (Act. VII, 55). Stare enim pugnantis est. Aliquando ab aeris qualitate, ut in Evangelio: « Hiems erat (Joan. X, 22), » nullum credere docens. Aliquando a qualitate temporis, ut ad tradendum Dominum nocte Judas exiit. Quia ergo beati Job tentatio ad victoriam ducitur, a die coepi perhibetur. Dei filii electi angeli vocantur, qui ad nos spirituali praesentia foras exeunt et tamen se internae 133.0115D| contemplationis gaudiis non privant. Veniunt ergo, unde Paulus ait: « Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? » (Heb. I, 14.) A Deo autem non recedunt, ut Deus ait: « Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10). » Satan quippe inter eos a quibus per superbiam recesserat venit, quia etsi beatitudinem perdidit, naturam tamen eis similem non amisit. Eo enim intuitu quo cuncta Deus spiritalia conspicit, 133.0116C| eum etiam vidit, ut illud: « Oculi Domini contemplantur bonos et malos (Prov. XV, 3). » Visus est, sed non vidit, ut caecus a radiis solis perfunditur, cum lumen ejus ipse non videat. Cui dicitur: Unde venis? Nescire Dei reprobare est, ut illud: « Nescio vos (Matth. XXV, 12). » ALLEGORICE. Quadam die venisse Satan dicitur, non quod apud Deum cursus temporis mutatione diei noctisque varietur, sed sacra Scriptura temporaliter editis loquens, temporalibus utitur verbis. Ea quippe vi justitiae immundus spiritus penetratur, quia videlicet mundorum spirituum corda replentur. In die enim Dominus Satanam vidit, quia vias ejus in sapientiae suae incarnatione corripuit. Unde venis? dicere est occulti hostis insidias detegere. Filii Dei electi sunt omnes, qui ad 133.0116D| aeternae patriae vocationem Deo collecti sunt, qui divinitatis praesentia intrinsecus assistebant. MORALITER. Inter filios Dei etiam adest, quia plerumque bonis nostris cogitationibus, quae in corde nostro adventu sancti Spiritus operatione seminantur, antiquus ille callide se subjungit inimicus, ut bene cogitata perturbat. Unde venis ei dicere est ejus nobis insidias declarare. Sequitur:

VERS. 7. Circuivi terram et perambulavi eam. --Satan ergo laborans terram circuit; quia quietus 133.0117A| in coeli culmine stare contempsit. Cui non transvolans, sed perambulans circuit, quia in imis peccati pondere gravatur. ALLEGORICE. Satan terram circuit, quia ab Adam ante adventum Domini omnes post se nationes gentium traxit. Circuivit et perambulavit, quia per corda gentium iniquitatis suae vestigia impressit. TROPICE. Satanae terram circuire est carnalia corda perscrutari, et unde occasionem accusationis invenire possit exquirere. Circuit circumveniendo, ut bona tollat et mala inserat. Sequitur:

VERS. 8. Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? --Discutienda quippe est quaenam sit ista locutio. Neque enim vel 133.0117B| a Domino qui summus atque incircumscriptus est spiritus, vel Satan qui nulla carnea natura vestitus, humano modo aereus flatus folle ventris attrahitur. Sed angelis loquitur Deus, cum quidquid agere debeant in ipsa contemplatione veritatis legunt. Quasi enim audientibus dicitur, quod videntibus inspiratur. Vox namque angelorum est, in laude Conditoris ipsa admiratio intimae contemplationis, virtutis divinae miracula. Animarum Deo verba, ipsa sunt eorum desideria. Nam si desiderium sermo non esset, Propheta non diceret: « Desiderium cordis eorum audivit auris tua (Psal. X, 16). » De loqui animabus est, cum retributionis eas certitudine confirmat. Loqui enim Dei est ad diabolum, vias ejus ac negotia animadversione occultae districtionis increpare. 133.0117C| Sicut hic dicitur: Unde venis? Diaboli ei respondere est omnipotenti majestati ejus nil posse celare. Unde hic ait: Circuivi terram et perambulavi eam. Quatuor modis loquitur ad diabolum Deus, tribus diabolus ad Deum. Vias suas insinuat qui ait: Circuivi terram. Electorum innocentiam accusat, qui dicit: Nunquid frustra Job timet Deum? Tentandum postulat, cum dicit: Extende manum tuam, et reliqua. Dicere Dei est: Unde venis? eum increpare. Dicere Dei est: Considerasti servum meum Job, tales electos facere, qualibus diabolus possit invidere. Dicere Dei est: Ecce universa quae habet in manu tua sunt, ad probationem fidelium eum relaxare. Dicere Dei est: In eum ne extendas manum tuam, ab immoderata eum tentatione restringere. Ac per 133.0117D| hoc diabolus non contra Job, sed contra Deum certamen sumpsit. Materia vero certaminis beati Job in medio fuit, et si in sermonibus suis dicimus Job inter flagella deliquisse, Deum dicimus in sua promissione perdidisse. ALLEGORICE. Allegorice Job interpretatur dolens. Dolens vero veraciter per figuram dicitur, qui portare dolores nostros propheta attestante perhibetur. Cui similis in terra non est, et si adoptivus quisque filius ad percipiendam divinitatem proficiat, nequaquam tamen ut Deus naturalis esset accepit, qui servus dicitur, secundum quod Apostolus ait: « Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et reliqua (Phil. II, 7). » Veniens namque inter homines mediator Dei et hominum, 133.0118A| homo Christus Jesus, ad praebendum exemplum vitae hominibus. simplex; ad non parcendum malignis spiritibus, rectus; ad debellandam superbiam, timens Deum; ad detergendam vero in electis suis vitae immunditiam, recedens a malo. De ipso enim per Isaiam dicitur: « Et replebit cum spiritus timoris Domini (Isa. II, 3). » Et Petrus: « Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. I, 22). » Dei autem ad Satan per figuram dicere est: Nunquid considerasti servum meum Job? unigenitum Filium contra eum in forma servi admirabiliter demonstrat. TROPICE. Nunquid considerasti servum meum Job? quem divina inspiratio contra hostem roborat: hunc quasi in Satanae auribus Deus laudat. Laudare quippe ejus est, 133.0118B| et prius bona concedere, et post concessa custodire.

VERS. 10. Nunquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum? operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? --Ac si patenter dicat: Qui tot bona in terra recipit, quid mirum est si pro eis sese innocenter gerit? Innocens vere esset, si bonus inter adversa existeret. ALLEGORICE. Quia igitur antiquus hostis redemptorem passibilem vidit, non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit, unde dicit: Nunquid frustra Job timet Deum? Eum quippe ac domum ejus a Deo vallatam dicit, quia tentando ejus conscientiam penetrare non potuit; substantiam ejus vallatam, 133.0118C| quia electos ejus invadere non praesumit. Operibus manuum ejus benedixisse Deum et possessionem ejus excrescere in terra queritur, quia fides ejus innocentiam hominum praedicantibus apostolis multiplicatur. Possessio quippe excrescere dicitur, dum, laborantibus praedicatoribus, fidelium quotidie numerus augetur. Haec itaque diabolo dixisse est de his tabescendo doluisse. TROPICE. Nunquid frustra Job timet Deum? Ac si diceret, cur laudas, quem protegendo roboras? Despecto enim me dignus tuis laudibus homo esset, si suis contra viribus staret. Sequitur:

VERS. 11. Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, et reliqua.--Cum sanctum virum Satan tentare appetit, et tamen 133.0118D| Domino ut manum suam extendere debeat dicit, notandum est quia sibi vires feriendi non tribuit. Hinc est quod in Evangelio legio dicebat: « Si ejicis nos, mitte nos in porcos (Marc. V, 12). » Paululum manum postulat extendi, cum exteriora appetit conteri, quia facere multum non se putat, nisi cum animam sauciat, ut feriendo eam a coelesti patria revocaret. Dei facies respectus ejus gratiae intelligitur. Nisi in faciem benedixerit tibi. Ac si dicat: Ea quae dedisti subtrahe, nam si accepta perdiderit, respectum tuae gratiae sublatis temporalibus non requirit. Si enim ea in quibus delectatur non habuerit, favorem tuum etiam maledicendo contemnit. ALLEGORICE. Redemptorem nostrum quem tranquillitatis 133.0119A| tempore Dei gratia custoditum credidit, peccare posse per passionem putavit. Ac si dicat: Interrogatus afflictionibus, homo et peccator agnoscitur, qui in miraculis Deus putatur. TROPICE. Plerumque enim dum virtutum fructus fecunde reddimus, dum continua prosperitate pollemus, aliquantulum mens erigitur, ut a semetipsa sibi existere bona quae habet, arbitretur. Quae nimirum bona hostis attrectare appetit, sed Deus nonnisi benigne concedit: fitque mira dispensatione pietatis, ut unde malignus hostis cor tentet ut interimat, unde misericors Conditor erudiat ut vivat; quatenus imbecillitate sua cognita, in spe divini adjutorii robustius solident. Sequitur:

VERS. 12. Ecce universa quae habet in manu tua sunt, et reliqua.--Consideranda est dispensatio Dei 133.0119B| pietatis, quomodo hostem nostrum permittit et retinet, relaxat et refrenat. Substantiam prodit, sed corpus protegit post persecutori traditurum. Non simul ad omnia relaxat hostem, ne undique feriens frangat civem. Hinc Paulus ait: « Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). » Intelligi et aliter potest, pugnatori suo Dominus dividere certamina voluit, ut hostis prius victus denuo veniret, tuncque ei aliud iterum vincendo, concederet, ut eo famulus mirabilis victor existeret, quo contra eum victus hostis se adbellare pararet. ALLEGORICE. Manus Satanae non potestas, sed tentatio accipitur. Redemptor igitur noster qui Judaeam, quae prius substantia ejus fuerat, amisit 133.0119C| per infidelitatem, et post ejus caro patibulo crucis est affixa, quasi prius habita perdidit, et postmodum in semetipso adversarii nequitiam pertulit. TROPICE. Ac si dicat: Electi uniuscujusque bona sic tentanda exterius tribuo, ut tamen ipse noveris quia perseveranter mihi illum in mentis radice conservo. Sequitur: Egressusque est Satan a facie Domini. --Quo exitur ab eo qui ubique est? Hinc namque ait: « Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 14). » Sed quandiu Satan, pressus majestatis potentia, appetitum suae malitiae exercere non valuit, quasi ante faciem Domini stetit. A facie autem Domini exiit, quia relaxatus divinitus ab internae retentionis angustia, ad sui desiderii effectum venit. MYSTICE. Sicut superius a facie exiit Domini, quia ad desiderii 133.0119D| sua vota pervenit. MORALITER. A facie Domini exiit, quia per hoc quod usque ad effectum cordis praevalere nequaquam permittitur, exclusus ab intimis exterius vacat, quia etiam si vires mentis plerumque turbat, eo ipso foris est, quo assistente Deo usque ad interitum bonorum corda non vulnerat. Sequitur:

VERS. 13. Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent, et reliqua.--Tunc quippe diabolus tentandi opus elegit quando beatus Job filios in convivio invenit. Quod videlicet nobis Deo dispensante proditur, quia praenuntiat tribulationem laetitia societatis. Boves arantes nuntiat, ut videlicet memorato fructu operis causa crescat doloris. 133.0120A| Aucta est etiam mensura gemituum particula nuntiorum. TYPICE. Beati Job filios ac filias vel apostolorum ordinem, vel cunctorum fidelium diximus multitudinem designasse. Quis autem major Domini filius, nisi Judaicus accipi populus debet, qui ei dudum datae legis fuerat doctrina generatus? Minor autem gentilis populus qui in mundi extremitate collectus est. In domo fratris primogeniti convivantur filii, quia videlicet adhuc sancti apostoli, quibus dictum fuerat, « In viam gentium ne abieritis (Matth. X, 5), » sacrae Scripturae epulis in solius Judaici populi collectione vescebantur. Ut illud: « Non jejunabunt filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus, et reliqua (Matth. IX, 15). »

VERS. 14. Boves arabant, et asinae pascebantur. --Quid 133.0120B| boves, quam bene operantes? quid aliud asinas, quam quosdam simpliciter viventes accipimus? Quae bene juxta boves pascuntur, quia prudentibus conjuncti tardiores, eorum intelligentia aluntur, dum eis bona sua fraterna charitate credunt.

Sabaei autem captivantes interpretantur. Captivantium autem nomine immundi spiritus designantur, qui eos quos sibi subjiciunt, infideliter captivos ducunt. Qui et pueros gladio feriunt, quia tentationis suae jaculis eos vulnerant, quos nondum juvenilis constantia liberos vel robustos servat. Puer qui nuntiat evadens, sermo est propheticus, qui dum fiunt mala omnia quae praedixit, quasi sanus ad Dominum redit. TROPICE. In electorum corde prior bonorum sequentium quasi primogenita proles sapientia nascitur, 133.0120C| quae profecto nostra est fides, ut propheta ait: « Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, 9). » In domo ergo fratris primogeniti filii convivantur, dum virtutes nostrae in habitaculo fidei sacri eloquii cibo satiantur. Quid arantes boves, nisi graviores nostras cogitationes accipimus? Quid pascentes intelligimus asinas, nisi simplices motus cordis? Sed plerumque hostis callidus graves cogitationes voluptatis delectatione corrumpit, et motus simplices cordis laude subtilitatis etsi non interimit, subrepens tamen nocet. Aliter. Arantes boves, cogitationes sunt charitatis, quibus praedicando prodesse aliis conamur. Per asinas vero patientia et mansuetudo signari potest. Sed malignus arantes boves subtrahit, cum nos in torporem mergit, ut aliis prodesse 133.0120D| non libeat, etiam cum a propriis vacamus et dum tolerantiam cogitationis vel ad momentum turbat, quasi abstulisse se ab agro cordis asinas exsultat. Aliis ergo pereuntibus, unus ad domum redit, dum turbatis in tentatione motibus, discretio ad conscientiam recurrit, ut quod repentinis incursibus praeoccupata mente perdidisse se pensat, hoc compunctionis studio afflicta recipiat. Sequitur:

VERS. 16. Cumque adhuc ille loqueretur, venit alius et dixit: Ignis Dei cecidit e coelo, et tactas oves, etc.--Intuendum quippe est quam callide dicitur ignis Dei. Ac si diceretur: Illius anima animadversionem sustines, quem tot hostiis placare voluisti, ejus iram toleras, cui quotidie serviens insudabas. 133.0121A| TYPICE. Coelum hoc in loco sacerdotes vel Pharisaeos, vel legis doctores non inconvenienter accipimus, ut Moyses ait: « Attende, coelum, et loquar. » Qui per coeleste officium superlucere videbantur. Sed quia ipsi summopere in Redemptoris nostri adversitate commoti sunt quasi ignis de coelo cecidit, dum ad decipiendum imperitum populum ab his etiam qui vera docere putabantur, flamma invidiae exarsit. Quid autem in ovibus atque pueris, nisi innocentes quosque, si tamen adhuc infirmos accipimus? qui dum adversitatem Pharisaeorum ac principum tolerare timuerunt, infidelitatis concrematione consumpti sunt. A praepositorum ovium cordibus flamma invidiae corruit, et quidquid boni in plebibus oriebatur, incendit. Unus 133.0121B| fugit, quia dum impletur praedicta causa malitiae, fallaciae interitum evadit sermo propheticus qui ait: « Et nunc ignis adversarios consumit (Joan. XIX, 6). » MORALITER. Quid per oves, nisi cogitationis innocentia, vel bonorum cordium munditia designatur? Et quia ab aeris potestatibus qui coelum dicitur, contra cogitationum nostrarum munditiam flamma livoris irruit, de coelo ignis venit, qui ignis Dei dicitur, quia etsi non faciente Deo, tamen permittente Deo generatur. Sed unus fugit cum perturbatis cogitationibus discretio non succumbit, ut damna sua animo renuntiet, et quasi dominum ad lamentum vocet. Sequitur:

VERS. 17. Chaldaei fecerunt tres turmas. --Ecce iterum ne quid minus de humana adversitate doluisset, 133.0121C| Chaldaeorum turmas irruisse denuntiat. TYPICE. Chaldaei interpretantur feroces, quo nomine designantur persecutionis Domini auctores, qui dicebant: « Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). » Tres turmae Pharisaei, Herodiani, et Sadducaei sunt. Camelos rapiunt, dum Samaritanos et quosdam ex Judaea, vel tortuosas mentes infirmantium persuadendo ad interitum trahunt. Pueros etiam gladio feriunt, quia et si qui in populo uti jam ratione potuerant, eis ipsis non virtute rationis, sed potestatis ratione contraibant. A quibus evadens puer qui nuntiat, fugit; quia illis iniqua patrantibus, eos nimirum deserens, sermo propheticus convalescit, qui ait: « Et tenentes legem, nescierunt me (Jer. II, 8). » TROPOLOGICE. Per camelos qui mundum aliquid dum ruminant, immundum 133.0121D| dum nequaquam ungulam findunt habent, supra diximus bonas rerum temporalium dispensationes intelligi. In quibus quo est cura distentior, eo nobis multiplicius insidiatur inimicus. Omnis enim terrenis rebus dispensandis praesidens, occulti hostis jaculis latius patet. Quasi enim tres turmas contra camelos facere, est terrenarum rerum dispensationum studia, modo illicito opere, modo superflua locutione, modo inordinata cogitatione vastare. Unus autem fugiens redit, quia discretionis ratio mentis nostrae oculis occurrit, et sollicita sibimet anima, quod subito impulsu tentationis intrinsecus amittit, intelligit. Sequitur:

VERS. 18. Loquebatur ille, et ecce alius intravit et 133.0122A| dixit: filiis tuis et filiabus vescentibus, et bibentibus vinum, et reliqua.--Latenter infert Satan quod ipse contra illum elementa moverit, qui moveri permisit. Quamvis et ipse semel accepta a Domino potestate ad usum suae nequitiae etiam elementa concutere praevalet. Et notandum quia in extremo filiorum mortem intulit, ne vilia pater rei familiaris damna duceret, si illa jam orbatur audiret. Quanquam enim convivia peragi sine culpa vix possint, absit ut tanti viri filios per conviviorum studia ingurgitando ventri vacasse suspicemur. In die ergo primi fratris, filios obruit, quia antiquus hostis in minorum morte subversionis aditum per negligentiam majorum quaerit. MYSTICE. Filii et filiae praedicantes apostoli ac plebes designantur, qui in domo 133.0122B| fratris primogeniti convivari referuntur, quia in habitatione adhuc Judaici populi sacrae praedicationis deliciis vescebantur. Regio deserti, cor infidelium est, quod dum Creator deserit, nullus inhabitator colit. Ventus vehemens a regione deserti irruit, quia in passione Redemptoris nostri contra fideles ejus fortis tentatio a cordibus Judaeorum venit. Vel certe regio deserti immundorum spirituum est multitudo, qui corda persecutorum commoverunt. Domus est synagoga. Quatuor anguli, quatuor ordines regentium, sacerdotum scilicet et Scribarum, et seniorum populi, atque Pharisaeorum. Ab immundis spiritibus quippe ventus, id est tentatio, irruit: et mentes quatuor ordinum malitia persecutionis excitavit. Domus liberos oppressit, quia dum Judaea 133.0122C| incredulitate Dominicae persecutionis cadit, apostolorum fidem desperationis formidine obruit. Unus evadit, quia convaluisse sermo propheticus qui haec nuntiaverat ostenditur, dicens: « Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa (Jerem. XI, 15); » et illud: « Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. XXVI, 31). » MORALITER. Domus, nostra conscientia est. Quatuor anguli, quatuor sunt virtutes, scilicet: Prudentia, Fortitudo, Temperantia, et Justitia. Regio deserti immundi sunt spiritus, qui a Deo sunt derelicti.

Ventus ergo vehemens quatuor angulos domus concutit, quia fortis tentatio occultis motibus quatuor virtutes quatit: quassatis angulis domus ruit, dum pulsatis virtutibus conscientia turbatur. Intra hos 133.0122D| autem quatuor angulos domus filii convivantur, quia intra arcana mentis cor principaliter his quatuor virtutibus ad summae rectitudinis culmen erigitur, et virtutes caeterae, quasi quaedam cordis soboles, se invicem pascunt. Eversa igitur domo, moriuntur filii, quia turbata in tentatione conscientia, obruuntur genitae in corde virtutes. Cum quibus etiam et tres sorores occumbunt, quia in corde nonnunquam per flagella turbatur charitas, per formidinem concutitur spes, per quaestiones pulsatur fides. Unus evadit, quia mentis discretio etiam in tentamenta incolumis permanet, ut dolens animus vires, quas quasi amittere coeperat poenitendo conservet. Sequitur:

133.0123A| VERS. 20. Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram adoravit. --Nonnulli magnae constantiae philosophiam putant, si disciplinae asperitate correcti, ictus verberum doloresque non sentiant. Nonnulli vero tam nimis percussionum flagella sentiunt, ut immoderato dolore commoti, etiam in excessu linguae dilabantur. De illis quippe dicitur per prophetam: « Percussisti eos, nec doluerunt. Attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam (Jer. V, 3). » De istis Psalmista ait: « In miseriis non subsistent (Psal. CXXXIX, 11). » Beatus itaque Job quia verae philosophiae regulam tenuit, contra utraque mira se arte servabat. Quod vestimenta scidit flagelli dolorem sensit. Quod vero adoravit, contra flagellantis judicium non excessit. 133.0123B| Duo enim sunt praecepta charitatis: amor videlicet Dei et proximi. Ut dilectionem proximi exsolveret, impendit luctum; ut Dei non desereret, explevit inter gemitus orationem. Mos veterum fuit ut quisquis capillos nutriendo servaret, eos tempore afflictionis abscinderet: et qui tranquillitatis tempore capillos abscinderet, eos in afflictione enutriret. Beatus itaque Job tranquillitatis tempore capillos servasse ostenditur, eum ad dolorem caput totondisse memoratur. MYSTICE. Surgere Domini est peccatores, qua districto judicio ne derelinquat ostendere. Surrexit quia quando judicio persecutores suos desereret, monstravit. Quid enim vestimentum Domini, nisi Synagoga exstitit? Sicut enim his nunc vestitur, a quibus diligitur, ut Paulus ait: « Ut exhiberet 133.0123C| sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem rugam aut maculam (Ephes. V, 27), » ita cum incarnandum eum prophetis praedicantibus Judaea credidit, adhaerendo nihilominus vestis fuit. Sed vestem scidit, dum in Judaea alios ab infidelitate sustulit, alios in infidelitate dereliquit. Scissa enim vestis erat, de qua Evangelista ait: « Alii autem dicebant quia bonus est, alii autem non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12). » Quid per decisos capillos, nisi sacramentorum subtilitas? Quid per caput, nisi summa sacerdotii designatur? Unde ad Ezechielem prophetam dicitur: « Tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem capillos, et assumes eum, et duces per caput tuum et barbam (Ezech. V, 1). » Quid per terram hoc loce, nisi peccator homo exprimitur. Primo 133.0123D| enim homini dictum est: « Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 1). » Terra ergo nomine peccatrix gentilitas designatur. Mediator igitur noster quasi detonso capite in terram corruit, quia sacramenta legis, a sacerdotio Synagogae sustulit, eamque deserens, ad notitiam gentium venit. Corruere Dominus dicitur, ut illud: « Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel (Isa. IX, 8). » Bene autem dicitur quod corruens adoravit, quia dum ipse humilitatem carnis suscepit, in se credentibus vota humilitatis infudit. Fecit enim quae fieri docuit, sicut et de ejus spiritu dicitur: « Postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). » Qui Patrem etiam ante passionem pro nobis exoravit. MORALITER. Auditis 133.0124A| ergo adversis surgere est expertis tentationibus mentem ad certamina robustius parare. Vestimenta scindimus, dum discernendo nostra opera retractamus. Quod nostra nos opera velut vestimenta ante Deum tegant, angelus dicit: « Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet (Apoc. XVI, 15). » Quid moraliter per capillos nisi animi affluentes cogitationes accipimus? Quid per caput, nisi mens ipsa signatur? Caput ergo detondere est cogitationes superfluas a mente resecare. Et detonso capite in terram corruit. Qui repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipsum infirmus sit, humiliter agnoscit. Ergo adversis auditis detondetur caput, cum tentationibus vehementer irruentibus, a praesumptionis suae cogitationibus mens 133.0124B| nudatur. Et notandum quod in terram corruens, adoravit. Ille enim veram Deo orationem exhibet qui semetipsum quia pulvis sit humiliter videt. Sequitur:

VERS. 21. Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc. --Quia vero omnes nos terra genuit, hanc non immerito matrem vocamus, ut scriptum est: « Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). » Ac si dicat: Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. MYSTICE. Redemptoris mater juxta carnem Synagoga exstitit, ex qua ad nos per corpus visibilis processit. Sed nudus de utero matris exiit, quia Synagogae carne prodiens, conspicuus ad 133.0124C| gentes venit. Quod bene Joseph qui relicto pallio fugit, signatum est. Nudus quippe ad uterum matris revertitur, cum in mundi hujus termino is qui in saeculo factus homo despicitur, Synagogae suae oculis Deus ante saecula declaratur. Hinc Paulus ait: « Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 24). » MORALITER. Ac si tentatus animus, et infirmitatis suae inopia deprehensus dicat. Nudum me in fide prima gratia genuit, nudum eadem gratia in assumptione salvabit. Est namque magnum turbati animi solatium, ut pulsatus vitiis, cum se quasi nudari virtutibus conspicit, ad solam misericordiae spem recurrat, et eo se nudari non sinat, quo se a virtutibus humiliter nudum putat. Sequitur: Dominus 133.0124D| dedit, Dominus abstulit. --Sanctus vir tentante adversario cuncta perdiderat, sed tamen sciens quia contra se Satan tentandi vires, nisi permittente Deo non haberet, non ait, Dominus dedit, diabolus abstulit, sed Dominus dedit, Dominus abstulit. Fortassis enim fuerat dolendum, si quod Conditor dederat, hostis abstulisset, at postquam non abstulit, nisi ipse qui dedit, sua recepit, non nostra abstulit. Addit dicens: Sicut Domino placuit ita factum est. --Si igitur justa placere Domino scimus, pati autem nulla, nisi quae Domino placuerint, possumus, justa sunt cuncta quae patimur, et valde injustum est, si de justa passione murmuramus. Sequitur. Sit nomen Domini benedictum. --Ecce omne quod rectum sensit, 133.0125A| Domini benedictione conclusit. Ut hinc adversarius inspiciat ad poenam suam unde erubescat, quia ipse Deo contumax etiam in beatitudine conditus exstitit, cui homo hymnum gloriae etiam percussus dicit. Redemptor autem noster per hoc quod dictus est, cum Patre dat omnia, per hoc vero quod homo est, a Patre accipit omnia. Dicat igitur de Judaea cum venturum incarnationis ejus mysterium crederet: Dominus dedit: Dicat de Judaea cum exspectatam Incarnationis praesentiam contempsisset: Dominus abstulit. Quod autem Dominus gratias egisset, Evangelium attestatur: accepto enim pane gratias egisse perhibetur (Luc. XXI, 19). Gratias itaque agit, qui flagella alienae iniquitatis suscepit, et qui nil dignum percussione exhibuit, humiliter in percussione benedicit. 133.0125B| Ut hinc videlicet ostendat quid unusquisque in flagello propriae culpae facere debeat, si ille aequanimiter flagella culpae portavit alienae, et quid faciat subditus, si haec fecit Patri aequalis. MORALITER. Tentationibus eruditus crescit, qui et in virtute habita largitatem dantis, et in perturbatione fortitudinis potestatem tollentis agnoscit. Quae tamen fortitudo non tollitur, sed perturbatur, cum a mente humili sedulo custoditur. In hoc vero quod interna perturbatione concutimur, dignum est ut ad Conditoris judicium recurramus, ut inde cor nostrum adjutorio suo majores laudes exhibeat, unde pulsatum verius imbecillitatem infirmitatis suae pensat. Sequitur:

VERS. 22. In omnibus his non peccavit Job labiis 133.0125C| suis, etc.--Quia tacito cogitationis motu possumus non loquendo peccare, et de beato Job dictum est non 133.0126A| peccavit, constat quod murmurationis vitium a cogitatione restrinxit. Et cum dicit. Stultum locutus non est, patet quia culpam a lingua compescit. Nec peccavit ergo, nec stulte locutus est, quia nec per conscientiam tacitus tumuit, nec linguam in contumaciam relaxavit. ALLEGORICE. Quod nec peccasse, nec stultum aliquid contra Deum locutus sit Dominus, Petrus attestatur dicens: « Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. I, 22). » MORALITER. Solerti enim cura custodire animus dolens debet, ne cum se intus tentatio stimulat, in verbis forte illicitae locutionis erumpat. Ne de probatione murmuret, ne ignis qui hunc velut aurum concremat, per excessum sermonis illiciti in paleae favilla vertat. Nil vero obstat, si hoc quod de virtutibus 133.0126B| diximus, de his quae in ostensione virtutis dantur donis Spiritus sancti sentiamus « Alii namque prophetiae, alii genera linguarum, alii virtutes curationum » donantur (I Cor. XII, 10). Sed quia haec ipsa dona non semper in mente eodem modo sint, liquido ostenditur. Quod ne se mens in praesumptione elevet, aliquando utiliter subtrahuntur. Aliae namque sunt donationes sancti Spiritus, sine quibus ad vitam nequaquam pertingitur: ut est mansuetudo, humilitas, fides, spes, charitas; aliae quibus vitae sanctitas pro aliorum utilitate declaratur: ut est prophetia, virtus curationum, genera linguarum. Illa ergo sine periculo amitti non possunt; ista plerumque sine dispendio subtrahuntur. Sed cum subtrahuntur dicamus: Dominus dedit, Dominus abstulit. 133.0126C| Sit nomen Domini benedictum.

LIBER TERTIUS.

CAPUT II. 133.0125C|

VERS. 1-3. Factum est cum quadam die venissent filii Dei, et assisterent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait, Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit 133.0125D| Dominus ad Satan: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum et recedens a malo? --Haec quia latius superius disseruimus, melius est ut silendo praetereamus. Quamvis quod ei dicitur unde venis? non ut prius dicatur, ac si enim Dei vox dicat: Ecce ab uno, et in infirma carne posito vinceris, qui te contra me auctorem omnium erigere conaris. Unde mox Dominus cum beati Job bona, sicut prius, diceret; haec cum victoriae triumphis enumerans adjungit: Adhuc retinens innocentiam suam. Ac si aperte dicat: Tu quidem malitiam exercuisti, sed ille innocentiam non amisit. Sequitur: Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. --Quaeramus ergo quomodo frustra, quomodo 133.0126C| non frustra. Quia enim justus est Deus, affligere frustra non potest. Sed rursum quia verax est, aliter non potuit dixisse quam fecit. Necesse quippe erat, ut sanctus vir soli Deo sibique notus, quanta virtute polleret, ad imitandum cunctis innotesceret. Aperta namque aliis virtutis exempla non daret, si 133.0126D| ipse sine tentatione remaneret. Frustra ergo percussus est, cui culpa nulla reciditur, et non frustra, cui virtus ad meritum cumulatur. Quid est quod dicit: Commovisti me? Nunquid Satanae verbis veritas in subditorum suorum cruciatibus accenditur? Absit. Sed quia nos ferire nisi commoti nescimus ipsa divina percussio commotio dicitur, et ad nostra verba, divina voce descenditur, ut ejus factum utcunque capiatur. Sed quia haec jam allegorice supra discussimus, replicare vitamus. Hinc ergo initium sumimus. Itaque ait: Commovisti me frustra. Cum Job Redemptoris nostri speciem teneat, eique una sit cum Patre substantia, unaque potestas, quomodo per Satan motum se adversus eum asserit? Satan itaque ad hujus afflictionem Dominum tunc commovit, 133.0127A| quando in paradisum primum hominem a culmine, justitiae, inobedientiae culpa, prostravit. Nisi enim Adam primus per voluntarium vitium in anima mortem traxisset, Adam secundus sine vitio in carnis mortem non veniret voluntariam. De quo et bene additur frustra. Frustra quippe afflictus est, qui, et culpae ultione pressus est, et culpae contagio inquinatus non est. Hinc est quod Patri quidam sapiens dicit: « Cum sis justus, juste disponis omnia (Sap. XII, 15), » eum quoque qui non debet puniri condemnas. Sequitur:

VERS. 4. Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. --Saepe enim dum venire ictum contra faciem cernimus, manum palpebris opponimus, ut ab ictu oculos defendamus, et corpus vulneri objicimus, ne in corpore teneriori vulneremur. 133.0127B| Satan ergo haec consuere sciens fieri, dicit: Pellem pro pelle. Ac si aperte dicat: Idcirco Job tot extra se flagella aequanimiter patitur, quia pavet ne ipse feriatur. Sequitur:

VERS. 5. Mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et reliqua.--Superius dixit. Tange cuncta quae possidet, nunc quasi prioris propositionis oblitus, fractus de aliis, alia postulat. MYSTICE. Malignus spiritus Redemptorem nostrum miraculis coruscare conspiciens, clamat: « Scimus quia sis Sanctus Dei (Marc. I, 24). » Qui haec dicens, cognoscendo Dei Filium pertimescit. Sed tamen vim supernae pietatis ignorans, nonnunquam dum passibilem considerat, hominem purum putat. Multos autem substantialis specie in pastorali positos loco didicerat, quia a visceribus 133.0127C| charitatis alieni, valde pro minimo aliena damna pensabant. Hunc ergo quasi ex illis colligens, quia subtractis multis superari non vidit, usque ad ejus carnem per tactum passionis exarsit, velut diceret: Pellem pro pelle, et reliqua. Ac si aperte dicat: Moveri de his quae extra se sunt, negligunt; sed tunc veraciter qui sit agnoscitur, si in seipso quod doleat experitur. Haec per se Satan cum fieri appetit, non verbis, sed desideriis, dixit. Haec per membra sua et verbis et desideriis intulit. Ipse quippe loquitur, cum juxta prophetae vocem ejus sequaces dicunt: « Mittamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19). » Sequitur:

VERS. 6. Ecce in manu tua est, verumtamen animam ejus serva. --Manui itaque adversarii sanctus vir 133.0127D| traditur, sed tamen in intimis adjutoris sui manu retinetur. De illis quippe ovibus erat, de quibus Veritas dicit: « Non rapiet eas quisquam de manu mea (Joan. X, 28). » Et tamen expetenti hosti dicitur: Ecce in manu tua est. Isdem ergo in manu Dei, isdem in manu diaboli. Pius enim adjutor: quia tenuit quem concessit, et dando non dedit, quem adversarii sui jaculis ejectis abscondit. Servare autem animam Satan dicitur, irrumpere non audere, sicut Patri dicimus: « Et ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 18). » MYSTICE. Membrum diaboli Pilatus, corpus ejus sacerdotum principes exstiterunt. Cum ergo se pro nostra redemptione Dominus membrorum Satanae manibus tradidit, quid aliud quam 133.0128A| ejusdem Satanae manum in se saevire permisit? Si igitur potestas Satanae, ejus accipitur manus, ejus manus juxta carnem pertulit; cujus potestatem corporis usque ad sputa, colaphos, flagella, crucem, lanceamque toleravit. Unde et Pilato dixit: « Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum esset desuper. Animam vero ejus serva (Joan. XIX, 11). » Non quo hanc tentare prohibetur, sed quo hanc tentare non posse convincitur. Neque enim sicut nos tentatione concutimur, ita Redemptoris nostri anima tentationis est necessitate turbata. Etenim si tentationem exterius est dignatus suscipere, mens tamen ejus exterius divinitatis suae inhaerens, inconcussa permanebat. Potest etiam ejus anima electorum vita signari, et cum Satan ad feriendam Redemptoris 133.0128B| carnem permittitur, ab anima separatur. Quia cum corpus ejus ad passionem accipit, electos ejus a jure suae potestatis amittit. Cumque illius caro per crucem moritur, horum mens contra testamenta solidatur. Sequitur:

VERS. 7. Egressus Satan a facie Domini. --Saepius haec sunt superius dicta. Percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus. --Saepe enim multa flagella ex qualitate, si videlicet cum multa sunt, non sint gravia, et saepe gravia ex quantitate, si non sint multa, levigantur. Adversarius vero in sanctum virum non solum per nequitiam, qualitatis ut illud: Percussit Job ulcere pessimo; sed etiam per pondus quantitatis exarsit, ut illud: A planta pedis usque ad verticem ejus. MYSTICE. Corpus Domini 133.0128C| omnes sunt electi. Ab ipso itaque mundi exordio Redemptoris nostri corpus expugnare conatus est. A planta ergo pedis usque ad verticem vulnus intulit qui a puris hominibus inchoans, usque ad ipsum caput Ecclesiae saeviendo pervenit. Nullus itaque electorum in hac vita venit qui non hujus hostis adversa sustinuit. MORALITER. Sic nos quippe divina pietas deserit, ut deserendo custodiat. Sic custodit, ut tamen permisso tentationis articulo, statum nobis nostrae infirmitatis ostendat. A planta nos pedis usque ad verticem hostis vulnerat, quia nimirum cum licentiam percipit, a minimis incipiens, usque ad majora pervenit. Qui corpus lacerat, sed ad animam non pervenit, cum cunctis cogitationibus interior, inter ipsa vulnera delectationum quae suscipit, 133.0128D| arcani propositi intentio resistit, ut quamvis delectatio mentem mordeat, deliberatione tamen sanctae rectitudinis usque ad consensum molliter non inflectat. Sequitur:

VERS. 8. Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. --Quid testa, nisi lutum? quid sanies, nisi lutum? Luto ergo tergebat lutum. Pensabat quippe vir sanctus unde sumptum fuerat quod gestabat, et corpus quod sibi sanum subdiderat, percussum fragmento fictili curavit. In sterquilinio ponebat corpus, ut ex terra sumptum quae esset carnis substantia, bene proficiens perpenderet animus. Intueri libet quare omnipotens Deus in hoc saeculo sic vehementer despicit, quos sic sublimiter ante saecula 133.0129A| elegit. Idcirco quippe nos sic premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis. Hinc ergo unusquisque colligat, quid illic sint passuri quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat? TYPICE. Quid aliud in manu Domini est testa, nisi caro ex nostrae substantiae luto sumpta? Etenim testa igne solidatur, et caro Domini per passionem robustior exstitit, ut illud Prophetae: « Aruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). » Sanies itaque putredo est sanguinis, et peccata carnis, ex longa vetustate pejor sanies est. Vulnus itaque in saniem vertitur, cum neglecta culpa usu deterius gravatur. Redemptor itaque noster corpus suum in manibus persequentium tradens, saniem testa rasit, quia peccata nostra carne sua delevit. Venit, ut scriptum est, « in similitudinem 133.0129B| carnis peccati (Rom. VI, 5), » ut de peccato damnaret peccatum. Testa ergo sanies raditur, cum carne culpa superatur. Qui non in foro ubi lex perstrepit, sed in sterquilinio residet; quia attestante Paulo: « Infirma mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I, 17). » Ecce dolens in sterquilinio sedet, quia post perpetratas culpas libenter corda poenitentium possidet. Qui dum mala sua flendo considerant, quasi ante se stercora sese abjiciendo coacervant. Unde per prophetam dicitur: « Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum? » (Isa. LXVI, 2.) Quotidie etiam nunc usque perversa tolerat, cum a reprobis ejus electi lacerantur. Pravis enim moribus in Ecclesia Redemptoris vitam multi insequuntur, non gladiis, sed malis actibus. Qui non solum pravae 133.0129C| actioni seipsos inferunt, sed etiam justorum rectitudinem inflectere ad perversa moliuntur. MORALITER. Quid per testam nisi vigor districtionis, quid per saniem nisi fluctus illicitae cogitationis accipitur? Percussi ergo testa saniem radimus, cum post pollutionem cogitationis illicitae nosmetipsos aspere dimicando mundamus. Aliter: Per testam fragilitas mortalitatis intelligitur. Testa ergo saniem mundare est mortalitatis cursum fragilitatemque pensare. Cum ergo prava se cogitatio menti influit, quasi ex vulnere sanies decurrit. Sed citius sanies tergitur, si in consideratione nostra fragilitas quasi in manu testa teneatur. Sanies itaque tergitur, cum culpa non solum ab opere, sed etiam a cogitatione resecatur. Hinc Dominus: « Dico, inquit, vobis, quod 133.0129D| si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). » In sterquilinio sedet, qui infirmitatem suam sollicitus respicit, et se de bonis quae per gratiam percipit, non extollit. In sterquilinio nobis sedere est, ad ea quae illicite gessimus, mentis oculos poenitendo reducere. Sequitur:

VERS. 9. Dixit autem illi uxor sua. Adhuc tu permanes in simplicitate tua. Benedic Deo, morere. --Antiquus hostis humanum genus duobus modis tentare consuevit. Ut videlicet corda stantium aut tribulationibus frangat, aut persuasionibus molliat. In utrisque ergo contra beatum Job se vehementer exercuit. Nam patrifamilias intulit damna rerum, 133.0130A| victusque ad subtilia tentandi argumenta convertitur. Cor igitur mulieris tenuit, et quasi scalam qua ad cor viri ascendere potuisset, invenit, sed nihil hac arte praevaluit. Cum enim cor nostrum antiquus hostis sua persuasione non subruit, ad hoc nimirum per linguas adhaerentium subrepit. Hinc enim scriptum est. « A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende (Eccli. XXXII, 26). » Et rursum: « Inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 36). » MYSTICE. Cujus speciem male persuadens mulier renuit, nisi quorumlibet carnalium in Ecclesiae sinu positorum? Qui quo verbis professae fidei intus sunt, eo bonos incorrectis suis moribus pejus premunt. Suadent namque nos aliquando verbis, aliquando exemplis illiciunt. Sed hoc ipsum aliquando metu, aliquando 133.0130B| vero audacia agere moliuntur. Quorum Petrus et Sarviae filius speciem tenuerunt. Ille videlicet passione Dominum prohibendo, hic vero maledicentem regi exstinguere cupiens. Sed valde deteriores sunt, qui huic culpae non formidine sed elatione succumbunt. MORALITER. Uxor namque male suadens, est carnalis cogitatio mentem lacescens. Saepe enim et foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc Jeremias ait: « Foris interficit gladius, et domi mors similis est (Thren. I, 20). » Sed haec aliter aguntur a reprobis, aliter ab electis. Illorum namque corda ita tentantur ut consentiant; istorum non tentationes quidem suscipiunt, sed repugnant. Sequitur:

VERS. 10. Respondens autem Job dixit: Quasi una 133.0130C| de stultis mulieribus locuta es. --Ecce ubique hostis frangitur, ubique superatur, quia enim sensus pravae mulieris, non autem sexus in vitio est, nequaquam ait: locuta es quasi una ex mulieribus, sed ex ineptis mulieribus, ut videlicet ostendatur, quia quod pravum sapit, accedentis stultitiae, non autem conditae sit naturae. Sequitur. Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? --Bona, scilicet dona Dei, vel temporalia vel aeterna; mala autem flagella praesentia appellans. De quibus Dominus per prophetam dicit: « Ego Dominus et non, est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum (Isa. XLI, 7). » Magna quippe consolatio tribulationis est, si cum adversa patimur, 133.0130D| auctoris nostri ad memoriam dona revocemus, nec frangit quod ex dolore obviat, si menti citius hoc quod ex munere sublevat, occurrat. Hinc namque scriptum est: « In die bonorum, ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum (Eccli. XI, 17). » MYSTICE. Sancti viri tribulationum bello deprehensi, cum uno eodemque tempore alios ferientes, alios suadentes sentiunt, illis opponunt scutum patientiae, istis jacula intorquent doctrinae. Hos docentes corrigunt, illos tolerantes premunt. Insurgentes namque hostes patiendo despiciunt; infirmantes vero cives, compatiendo ad salutem educunt. Quia enim electis dicitur: « Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XVI, 4), » mentes carnalium quae in fluxa Deo intentione deserviunt, 133.0131A| non immerito mulieres vocantur. Ac si dicatur: Si ad bona aeterna tendimus, quid mirum si temporalia mala sufferamus? Hinc Paulus ait: « Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). » MORALITER. Quisquis subigere vitia appetit, et ab aeterna intentione retributionis culmina verae intentionis gressibus tendit, quo magis vallari se vitiorum bello undique conspicit, eo se virtutum armis robustius accingit, et tanto minus jacula metuit, quanto contra haec jacula venientia fortiter pectus munit. Sequitur: In omnibus his, non peccavit Job labiis suis. --Duobus modis labiis delinquimus, cum aut injusta dicimus, aut justa reticemus. Nam et si aliquando reticere culpa non esset, propheta 133.0131B| non diceret: « Vae mihi, quia tacui (Isa. VI, 5). » Beatus Job in cunctis quae egit, in labiis suis minime peccavit, quia nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem reticuit. MYSTICE. Sancti viri cum persecutionem foris intusque patiuntur, non solum in Dei injuriis minime excedunt, sed neque contra ipsos adversarios contumeliosa verba jaculantur. Hinc Petrus ait: « Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus (I Petr. IV, 15). » Maledicus enim patitur, qui passionis suae in tempore sui saltem injuria persecutoris effrenatur. Sequitur:

VERS. 11. Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, et reliqua.--Qui ex condicto ad afflicti consolationem veniunt, et inter se 133.0131C| et erga percussum quantae charitatis fuerint demonstrantur. Quamvis et per hoc quod Scriptura hos tanti viri amicos fuisse testatur, quia boni studii et rectae fuerint intentionis ostenditur, sed tamen haec ipsa illorum intentio eis ad verba prorumpentibus ante districti judicis oculos suborta indiscretione fuscavit. MYSTICE. Amici beati Job, et si bona intentione ad eum conveniunt, haereticorum tamen idcirco speciem tenent, quia ad culpam indiscrete loquendo dilabuntur. Sancta itaque Ecclesia cum vulnera sustinet, cum membrorum suorum lapsus dolet, insuper alios sub Christi nomine tolerat hostes Christi. Ad augmentum namque doloris ejus, etiam haeretici in contentione conveniunt, eamque, quasi quibusdam jaculis, irrationabilibus 133.0131D| verbis figunt. Sequitur: Convenerunt de loco suo. Haereticorum quippe locus ipsa est superbia, sicut e contra humilitas locus bonorum, ut illud Salomonis. « Si ascenderit super te spiritus potestatem habens, locum tuum ne dimiseris (Eccle. X, 4). » Haeretici igitur de loco suo veniunt, quia contra sanctam Ecclesiam ex superbia moventur. Eliphas interpretatur Dei contemptus. Baldad autem vetustas sola. Dum novae vitae conversionem haeretici negligunt, et ex sola vetustate est quod intendunt; Sophar dissipatio speculae, vel speculatorem dissipans. Montes namque fidelium ad contemplanda superna se erigunt, sed dum haereticorum verba pervertere recta contemplantes appetunt, speculam dissipare 133.0132A| conantur. Bene autem loca de quibus veniunt, congrua haereticorum actibus describuntur. Dicitur enim Themanites, austes [auster] Suites, loquens; Naamatites, decor. Prius enim haeretios inordinatus calor accendit, nitor deinde loquacitatis erigit, et tunc demum decoros hominibus hypocrisis offendit. Sequitur: Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur. Condicunt sibi haeretici, quando prava quaedam contra Ecclesiam concorditer sentiunt, et in quibus a veritate discrepant, sibi in falsitate concordant. Haeretici autem qui sanctam Ecclesiam sua docere desiderant, ad eam quasi consolantes appropinquant. Nec mirum si amici nominantur, cum et ipsi traditori dicitur: « Amice, ad quid venisti? » (Matth. XXVI, 30.) MORALITER. Amici 133.0132B| consolari veniunt, sed in contumelias erumpunt, qui vitia insidiantia, virtutum faciem sumunt, sed hostili invectione nos feriunt. Saepe immoderata ira, justitia, dissoluta remissio, misericordia, saepe incautus timor humilitas vult videri. Bene autem dicitur. Condixerant enim sibi. Vicina namque est superbia irae, remissio timori. Condicendo enim veniunt, quae contra nos sibi ex quadam pravitatis cogitatione sociantur. Sequitur:

VERS. 12. Cumque elevassent oculos procul, non cognoverunt eum. --Ordo quippe consolationis est, ut cum volumus afflictum quempiam a moerore suspendere, studeamus prius moerendo ejus luctui concordare. Dolentem namque non potest consolari, qui non concordat dolori. Sed inter haec sciendum est, 133.0132C| quia his qui afflictum consolari desiderat, mensuram necesse est dolori quem suscipit ponat; ne non solum dolentem non mulceat, sed intemperate dolens, afflicti animum ad pondus desperationis premat. Amici vero beati Job plusquam necesse fuerat in consolatione doluerunt, qui dum percussionem cernunt, sed percussi mentem nesciunt, ita in immensum luctum versi sunt, ac si percussus vir tantae fortitudinis in plagam corporis, etiam corde cecidisset. MYSTICE. Haeretici quique cum sanctae Ecclesiae facta considerant, oculos levant, quia ipsi videlicet in imis sunt. Sancta quippe Ecclesia appetit hic mala recipere, ut possit ad aeternae remunerationis praemium purgata pervenire. Haeretici igitur quia pro magno praesentia appetunt, eam in 133.0132D| vulneribus positam non cognoscunt. Hic namque quod in illa cernunt, in suorum cordium cognitione non relinquunt. Sequitur: Scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum. --Sicut vestimenta Ecclesiae cunctos fideles accipimus, ut illud prophetae: « Omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLIX, 18), » ita haereticorum sunt omnes qui eis concordant, inhaerentes illorum erroribus involvuntur. Qui dum ad deteriora quotidie ruunt, et sentiendo pejora in multis se partibus scindunt. Sicque fit, ut scissis sequacibus malitia eorum cogitationis aperiatur, ut discordiam dolus patefaciat, quos spiritus gravis concordiae culpa claudebat. Per pulverem, terrenam intelligentiam, 133.0133A| per caput mentem, per coelum praeceptum supernae locutionis accipimus. Pulverem ergo super caput in coelo spargere est, saeculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis coelestibus terrena sentire. Super capita igitur pulverem spargunt, quia in praeceptis Dei per terrenam intelligentiam ultra suarum mentium vires nituntur. MORALITER. Afflictos enim nos vitia minime cognoscunt, quia triste cor mox ut pulsaverint reprobata resiliunt, et quae nos laetos quasi noverant, qui penetrabant, moerentes cognoscere nequeunt, quia ipso nostro rigore franguntur. Qui exclamantes ploraverunt. Signatur enim pietas per ploratum, discretio per scissionem vestium, affectus operum per pulverem capitum. Sequitur:

VERS. 13. Sederunt cum eo in terra septem diebus 133.0133B| et septem noctibus, et reliqua.--Utrum continuis septem diebus et septem noctibus cum afflicto Job sederint, an certe diebus et noctibus totidem instantia ei crebrae visitationis adhaeserint, ignoramus. Saepe tamen Scriptura totum pro parte, et pro toto partem ponere consuevit. Intuendum videlicet est, quia sunt nonnulli qui et loqui praecipitanter incipiunt, et effrenate coepta effrenatius exsequuntur. Et sunt nonnulli qui tarde quidem loqui inchoant, sed semel inchoantes habere modum locutionis ignorant. Amici igitur beati Job dolorem videntes, diu tacuerunt, sed tarde inchoantes indiscrete locuti sunt, quia parcere dolenti noluerunt. Unde necesse est ut non solum intueamur quid agimus, sed etiam cum quanta discretione peragamus. MYSTICE. 133.0133C| In die quae videmus agnoscimus, in nocte autem aut caecitate nil cernimus, aut dubietate caligamus. Per diem itaque intelligentia, per noctem vero ignorantia designatur. Septenario autem numero summa universitatis exprimitur. Septem enim diebus omne hoc tempus consumitur. Quid est ergo in terra septem diebus et noctibus sedere, nisi quod haeretici, vel his in quibus verum lumen intelligunt, vel in his in quibus ignorantiae tenebras patiuntur, quasi 133.0134A| infirmitati sanctae Ecclesiae se condescendere simulant, et sub blandimentorum specie dolos deceptionis parant. In terra ergo consedere est, aliquid de imagine humilitatis ostendere, ut, dum humilia exhibent, persuadent superba quae docent. Potest etiam per terram ipsa Mediatoris incarnatio designari. Unde ad Israel dicitur: « Altare de terra facietis mihi (Exod. XX, 24, 25, 26). » In terra ergo sedere est vel in hoc quod aliquid de plenitudine veritatis intelligunt, vel in hoc quod suae stultitiae tenebris excaecantur haeretici, incarnationis mysterium negare non posse, veramque Redemptoris carnem cum sancta Ecclesia credere. MORALITER. Cum afflictis nobis vitia sedent in terra, cum imaginem humilitatis ostentant, ut affectum utilitatis subtrahant, 133.0134B| ut dum se unusquisque indignum considerat, res in quibus prodesse proximis poterat, ministrare pertimescat. Sequitur: Et nemo loquebatur ei verbum. --Tacentes enim adversarios hahemus, si vere filios fidei praedicando generare negligimus. Si autem loqui recte incipimus, graves mox contumelias ex eorum responsione sentimus. Nonnunquam tamen haeretici cum torpore inertiae fidelium corda considerant, erroris semen aspergere loquendo non cessant. Cum vero mentes bonorum vident alta sapere, de aerumna hujus exsilii strenue dolere, circumspectione sollicita linguam frenant. Quia vident quod contra corda dolentium in cassum loquentes citius obmutescunt. Unde mox subditur: Videbant enim dolorem esse vehementem. --MORALITER. Si enim 133.0134C| cor veraciter dolet linguam contra nos vitia non habent. Nam cum plene vita rectitudinis quaeritur, supervacua suggestio pravitatis obduratur. Saepe autem si nos fortiter stringimus, vitia ad usum virtutis immutamus. Sed dum iram rationi subjicimus, in sancti zeli ministerium vertimus, si cum superbia erigit, hanc ad defensionem justitiae immutamus: si cum fortitudo carnis illecebrat, pietatis lucra mercemur.

LIBER QUARTUS.

CAPUT III. 133.0133D|

Qui textum considerat, et sensum sacrae lectionis ignorat, non tam se eruditione instruit, quam ambiguitate confundit. Ecce enim beatus Job maledixisse diei suo describitur, dicens:

VERS. 3. Pereat dies in qua natus sum. --Quis autem nesciat dies qua natus est nequaquam tunc stare potuisse? Cur ergo vir tantus malediceret rei quam nequaquam subsistere non ignoraret? Si enim subsistenti rei maledixit, perniciose egit. Si non subsistenti rei maledixit, otiose. Ideoque sic otiosa velut etiam perniciosa formidanda sunt. Hinc enim scriptum est: « Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem (Matth. XII, 36). » Sequitur:

133.0134D| VERS. 4. Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper et non lustretur lumine. --Dies qui lapsus cursu temporis scitur, cur verti in tenebras dicitur, et qui non subsistit, quomodo umbra volvit? Aut quam noctem tenebrosus turbo possidet, quam nullus status tenet? Aut quomodo optatur solitaria fieri, quae transeundo jam fuerat nulla? Aut lucem quomodo exspectat, quae sensu caret? Sequitur:

Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? Quare exceptus genibus, cur lactatus uberibus? Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem VERS. 11-13.--Nunquid si egressus ex utero statim periisset, retributionis meritum ex hac ipsa perditione perciperet? Nunquid aeterna praemia abortivi 133.0135A| perfruuntur? Quod vero apud nos valet baptismus, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides; vel pro majoribus virtus sacrificii, vel mysteria circumcisionis. Scriptum est: « Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et reliqua (Psal. L, 7). » Veritas autem dicit: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non habet vitam aeternam (Joan. III, 5). » Quid est quod quiescere se asserit, si a reatu originalis culpae nequaquam divina eum sacramenta liberassent? Sequitur: Cum regibus et consulibus terrae. --Quis ignoret quod reges et consules a solitudine procul sint, vel quam difficile ad requiem tendant? Ut illud: « Judicium durissimum in his qui praesunt fiet (Sap. VI, 6). » Et illud: « Cui multum donatum est, multum quaeretur ab eo (Luc. XII, 48). » Sequitur: 133.0135B| Aut cum principibus qui possident aurum. --Rarum valde est ut qui aurum possident ad requiem tendant. Cum Veritas dicat: « Difficile qui pecunias habent intrabunt in regnum coelorum (Matth. XV, 23; Marc. X, 25). » Quia igitur verba haec in superficie a ratione discordant, ipsa jam littera indicat. Sed quid est quod David, qui retribuentibus mala non reddidit (Psal. VII, 5), Gelboe tamen montibus maledixit? (II Reg. I, 21.) Quid moriente Saul montes Gelboe peccaverunt? Hac ergo et aliis sacrae Scripturae maledictionibus discimus, quid apud beatum Job in voce maledictionis inquiramus. Ne quem Deus post verbera remunerat; lector redarguere non intelligens praesumat. Sed sciendum est quod Scriptura duobus modis maledictum memorat. Aliud 133.0135C| videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Hinc scriptum est: « Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14); » et: « Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). » Illinc: « Maledicta terra in opere tuo (Gen. III, 17). » Hinc pensandum est, quia cum sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitia examinis erumpunt, ut Petrus Simoni, ut Elias quinquagenariis. Sed nec illud praetereundum est cur dicit, post haec, post illa, videlicet quae ei acciderunt. Nimis itaque incongruum est, ut suspicemur eum nullo instigante, nullo pulsante, ex impatientia ad vocem maledictionis erumpere, quem nimirum novimus inter tot verbera magna Creatoris praeconia 133.0135D| humili mente reddidisse. ALLEGORICE. Pereat dies in qua natus sum. Per diem nativitatis, omne hoc tempus nostrae mortalitatis intelligi potest. Quisquis igitur jam diem aeternitatis videt, aegre diem mortalitatis suae [sustinet] videt. Et notandum quia non ait: Pereat dies in qua conditus, sed in qua natus sum. In die quippe justitiae homo est conditus, sed jam in tempore culpae natus. Ac si aperte dicat: Dies mutabilitatis pereat, et lumen aeternitatis erumpat. Sed quia duobus modis perire dicimus, vel cum optamus aliquid ut non sit, vel cum optamus ut male sit, liquido hic ostenditur, quia dies iste non ita ut non sit, sed perire optatur, ut male sit, unde et paulo inferius dicitur: Obscuret eum 133.0136A| caligo, et involvatur amaritudine. Hoc autem tempus mutabilitatis non transiturum est ut male sit, sed ut penitus non sit. Ut illud angeli: « Per viventem in saecula, quia tempus jam non erit (Apoc. X, 6-7). » Humana enim anima seu angelicus spiriritus et immortaliter mortalis est, et mortaliter immortalis. Nam beate vivere sive per vitium, seu per supplicium perdit. Essentialiter autem vivere, neque per vitium, neque per supplicium amittit. Igitur diei nomine, vir sanctus apostatam spiritum exprimere voluit, qui in vivendi essentia, etiam moriendo subsistit. Antiquus autem hostis dies est per naturam bene conditus, sed nox est per meritum ad tenebras delapsus. Dies est cum bona promittit, sed nox est cum mentes consentium [consentientium] 133.0136B| erroris tenebris obscurat. De illo enim Paulus ait: « Cum sit angelus tenebrarum, transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14). » Ac si ergo diceret: Pereat antiquus hostis, qui lucem promissionis ostendit, et peccati tenebras contulit. Pereat, id est, licentiam tentandi amittat. MORALITER. Quasi dies quaedam est nobis, cum mundi hujus prosperitas arridet, quae in nocte desinit, quia saepe ad tribulationis tenebras perducit. Hinc propheta ait: « Diem hominis non desideravi, tu scis (Jer. XVII, 16). » Hinc Dominus per Prophetam dicit: « Usque ad noctem increpuerunt me renes mei (Psal. XV, 7). » Potest autem per diem peccati delectatio, per noctem vero caecitas intelligi. Optat igitur perire diem, ut omne quod blandire culpa 133.0136C| cernitur, vigore justitiae interveniente, destruatur. Optat etiam perire noctem, ut caesata mens etiam per consensum perpetrat, animadversione poenitentiae exstinguat. Sed quaerendum nobis est cur in die homo natus dicitur, in nocte autem conceptus. Scriptura sacra tribus modis hominem appellat, scilicet aliquando per naturam, ut illud: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). » Aliquando per culpam, ut illud: « Vos autem sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 7). » Et Paulus ait: « Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis? » (I Cor. III, 3.) Aliquando per infirmitatem, ut illud: « Maledictus qui spem suam ponit in homine (Jer. XVII, 5). » Homo ergo in die nascitur, sed in nocte concipitur, 133.0136D| quia nequaquam a delectatione peccati rapitur, nisi prius per voluntarias mentis tenebras infirmetur. Pereat ergo delectatio, quae in culpa hominem rapuit. Pereat incauta mentis infirmitas, quae usque ad tenebras pravi consensus excaecavit. Sequitur: Dies illa vertatur in tenebras. In tenebras dies vertitur, cum malignus hostis qualis est ex merito saeviens, talis perspicitur in blandimentis latens. Quasi enim lucet dies iste, cum pravitatis ejus persuasio prospera creditur. Sed, cum iniquitas illius sicut est, agnoscitur; dies falsae promissionis tenebris obscuratur. Dies in tenebras vertitur, cum culpa ipso delectationis exordio, ad quem perditionis finem rapiat, videtur. In tenebras diem vertimus, 133.0137A| cum nosmetipsos districte punientes, ipsa delectationis pravae blandimenta per districta poenitentiae lamenta cruciamus, cum flendo insequimur quidquid in corde taciti ex delectatione peccavimus. Sequitur: Non requirat eum Deus desuper et non illustret lumine. --Duas omnipotens Deus ad se intelligendum creaturas fecerat, angelicam videlicet et humanam. Utramque vero superbia percutit. Sed eam redimere debuit misertus, quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse. Hinc enim Propheta ait: « Recordatus est quia caro sunt (Psal. LXXVII, 39). » Et eo altius angelum apostatam repellere debuit, quo nil infirmum ex carne gestavit. Est adhuc aliud quo et perditus homo reparari debuit, et superbiens spiritus reparari non possit. Quia nimirum 133.0137B| angelus sua malitia cecidit, hominem vero aliena prostravit. Ac si de eo dicatur. Quia ipse tenebras intulit, toleret sine fine quod fecit, nec unquam pristini luminis status recipiat, quia hoc etiam non suasus amisit.

MORALITER. Requirit quae judicando discutit, non requirit quae ignoscendo in suo jam judicio impunita dereliquit. Hic itaque dies, id est, haec peccati delectatio a Domino non requiretur, si animadversione spontanea punitur, Paulo attestante qui ait: « Si nosipsos dijudicaremus, non utique a Domino judicaremur (I Cor. II, 31). » In judicio namque Dominus apparens, omne quod tunc redarguit lumine illustrat. Quasi enim sub quadam obscuritate tegitur, quidquid tunc in memoriam non revocatur judicis. Scriptum quippe est: « Omnia 133.0137C| autem quae arguuntur, a lumine manifestantur (Ephes. V, 13). » Quia ergo omne quod tegitur velut in tenebris occultatur, in die extremi judicii non illustratur lumine, quod non discutitur ultione. Scriptum est enim: « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). » Sequitur:

VERS. 5. Obscurent eum tenebrae, et umbra mortis. --Per umbram mortis oblivio debet intelligi, quia sicut mors interimit vitam, ita oblivio exstinguit memoriam. Quia ergo apostata angelus aeternae oblivioni traditur, umbra mortis obscuratur. Ac si dicat: Sic enim eum erroris sui caecitas obruat, ut nequaquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam resurgat. MORALITER. Diem tenebrae 133.0137D| obscurant quando delectationem mentis inflicta poenitentiae lamenta transverberant. Possunt etiam per tenebras occulta judicia designari. Occulta enim judicia quasi quaedam ante nostros oculos tenebrae sunt, quia perscrutari nequaquam possunt. Unde de Domino scriptum est: « Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12), » Diem igitur tenebrae obscurant, cum flendo nostrae delectationis gaudium ab illo justae animadversionis radio inscrutabilia ejus judicia misericorditer occultant. In Scriptura enim sacra umbra mortis aliquando oblivio mortis accipitur, ut illud: « Illuminare his qui in tenebris et umbra mortis sedent (Luc. I, 79). » Aliquando imitatio diaboli. De illo quippe dicitur: « Nonne illi 133.0138A| mors (Apoc. VI, 8). » Hinc utique scriptum est: « Sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis (Matth. IV, 16). » Aliquando mors carnis, ut illud: « Humiliasti nos in loco afflictionis, operuit nos umbra mortis (Psal XLIII, 20). » Vera enim mors est cum anima separatur a Deo. Quia ergo Redemptor solam pro nobis mortem carnis accepit, umbram mortis pertulit, et ante oculos culpam quam fecimus abscondit. Ac si ergo diceret: Ille veniat qui ut a morte carnis et spiritus debitores eripiat, mortem carnis non debens solvat. Sequitur: Occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. --Quia enim antiquus hostis a luce intimi ordinis cecidit, nunc semetipsum intrinsecus erroris caligine confundit. Sed post hoc amaritudine involvitur, quia ex merito spontaneae 133.0138B| caliginis aeterno gehennae tormento cruciatur. Quia enim in caligine oculus confunditur, ipsa per poenitentiam mentis nostrae confusio caligo nominatur. Nam sicut caligo nebulosa congerie obscurat diem, ita confusio perturbatis cogitationibus subnubilat mentem. Hinc scriptum est: « Et confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 15). » Haec caligo eorum mentem oppresserat, quibus Paulus dicebat: « Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)? » Dies enim amaritudine involvitur, cum ad cogitationem mente redeunte, peccati blandimenta cruciatus poenitentiae sequuntur. Quidquid enim involvitur ex latere omnis partis operitur. Diem ergo amaritudine involvimus, cum pravae delectationis gaudium quod supplicia sequantur 133.0138C| ex omni parte aspicimus, et asperis hoc fletibus circumdamus. Sequitur:

VERS. 6. Noctem illam tenebrosus turbo possideat. --Scriptum quippe est: « Ignis in conspectu ejus ardescet, et in circuitu ejus tempestas valida. » Tenebrosus ergo turbo hanc noctem possidet, quia apostatam spiritum a conspectu districti judicis ad aeterna illa supplicia pavenda illa tempestas rapit. Turbine nox ista possidetur, quia superba ejus caecitas districta animadversione percutitur. MORALITER. Quasi enim quidam turbo tempestatis est, concitatus spiritus moeroris. Nam dum peccatum quisque, quod fecit, intelligit, moerore mentem obnubilat, et quasi concusso serenae laetitiae aere, omnem in se tranquillitatem cordis poenitentiae turbine devastat. Hinc 133.0138D| enim scriptum est: « In spiritu vehementi conteres naves Tharsis (Psal. XLVII, 8). » Tharsis interpretatur exploratio gaudii, id est, perpetrationem culpae non blandimenta securae quietis foveant, sed piae desaeviens amaritudo poenitentiae irrumpat. Sequitur: Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus anni. --Annum praedicationem supernae gratiae non inconvenienter accipimus. Quia sicut in anno congestis diebus tempus perficitur, ita in superna gratia virtutum multiplex vita completur. Potest per annum etiam multitudo intelligi redemptorum, quia sicut ex dierum multitudine annus dicitur, ita ex collectione bonorum omnium illa electorum innumerabilis universitas expletur. Hinc Isaias ait: « Spiritus Domini 133.0139A| per me (Isa. LXI, 1). » Et post paululum infert: « Ut praedicarem annum placabilem Domino (Ibid., II). » Quid vero per dies, nisi singulae quaeque electorum mentes? Quid per menses, nisi multiplicatae eorum Ecclesiae, quae unam catholicam faciunt, designantur? Illa ergo nox non computatur in diebus anni, quia antiquus hostis superbiae suae tenebris pressus, adventum quidem Redemptoris conspicit, sed nequaquam ad veniam cum electis redit. Hinc enim scriptum est: « Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit (Heb. II, 16). » Possunt dici hi, qui interna luce permanent, angelici spiritus; menses autem, eorum ordines et dignitates intelligi. Singuli quique enim spiritus, quia lucent, dies sunt. Sed quia certis quibusdam dignitatibus 133.0139B| distinguuntur, ut alii Throni, alii Dominationes sint, menses vocantur. Sed quia antiquus hostis nequaquam ad meritum lucis, nequaquam ad ordinem supernorum agminum reducitur, nec in diebus anni, nec in mensibus numeratur. MORALITER. Illuminationis nostrae annus tunc perficitur, quando apparente aeterno judice sanctae Ecclesiae, peregrinationis suae vita completur. Tunc laboris sui remunerationem recipiet, cum expleto hoc belli tempore, ad patriam redit, ut illud Prophetae: « Benedices coronam anni benignitatis tuae (Psal. LXIV, 12). » Dies vero anni hujus sunt singulae quaeque virtutes, menses autem, multiplicia facta virtutum. Ac si ergo districtum judicem exoret dicens: Cum completo sanctae Ecclesiae tempore, extremo te examine manifestas, sic 133.0139C| dona quae contulisti remunera, ut mala quae commisimus, non requiras. Si enim nox illa computatur, omne quod egimus ex pravitatis nostrae aestimatione confunditur; et dies virtutum jam non lucent, si hos in conspectu tuo annumerata nostrae noctis tenebrosa confusio obscuret. Sequitur:

VERS. 7. Sit nox illa solitaria. --Nox illa solitaria efficitur, quia districtione perpetua a frequentia supernae patriae separatur. Aliter. Ad perditionem quippe socium hominem fecerat sibi, quem Redemptoris gratia reformat. Solitaria ergo nox efficitur, cum sublatis eis qui electi sunt, solus antiquus hostis cum suo corpore aeternis ignibus gehennae mancipatur. Sequitur: Nec laude digna. --Cum enim humanum genus erroris tenebris pressum, deos lapides 133.0139D| crederet, quid aliud quam noctis tenebras laudavit? Hinc Paulus ait: « Scimus quia idolum nihil est (I Cor. VIII, 4). » Sed quae immolant gentes daemoniis immolant. Sed ecce jam cernimus, quia nox illa non esse digna laude cognoscitur, cum a redempto humano genere, idolorum veneratio reprobatur, et solitaria nox relinquitur, quia cum damnato apostata spiritu ad tormenta non it. MORALITER. Sunt nonnulli qui non solum nequaquam deflent quod faciunt, sed etiam laudare et defendere non desistunt. Et nimirum cum defenditur culpa, geminatur. Contra quod recte dicitur: « Peccasti? ne adjicias iterum (Eccli. XXII, 1). » Ac si ergo dicat: Culpa quam fecimus sola remaneat, nec laudatur et 133.0140A| defenditur, in conspectu nos judicis multiplicius adstringat. Peccare quidem non debuimus, sed utinam non unguentes vel ea quae fecimus sola descramus. Sequitur:

VERS. 8. Maledicant ei qui maledicunt diei. --In veteri translatione dicitur: « Maledicant eam, qui maledixit diem, qui capturus est grande cetum. » Antichristi enim his verbis perditio [praevidetur] providetur futura. Malignus namque spiritus, qui per meritum nox est, diem se in mundi finem simulat, cum se quasi Deum hominibus ostendat. Noctem igitur maledicit, qui maledicit diem, quia ille nunc ejus malitiam destruit, qui illustratione adventus sui, tunc etiam potentiam ejus fortitudinis exstinguit. Hujus enim ceti fortitudo in aquis capitur, 133.0140B| quia antiqui hostis versutia baptismi sacramento superatur. Hic autem de electis ejus angelis dicitur: Diem se quippe superbiens spiritus ostentare etiam angelicis potestatibus voluit, cum se quasi in potentia divinitatis super caeteros extollens, tot post se ad interitum legiones traxit. Sed hi qui in auctore suo humili corde perstiterunt, cum errori ejus noctem inesse conspicerent, diem claritatis illius de semetipsis humilia sentiendo calcaverunt, qui nunc nobis doli ejus tenebras indicant, et quam sit illis despicienda facta claritas demonstrant. MORALITER. Illi veraciter mala transacta per animadversionem poenitentiae corrigunt, qui jam ad bona fallentia nulla delectatione rapiuntur. Non quos adhuc noxia alia delectant, falsum est quod cernitur, quia perpetrata 133.0140C| alia deplorant. Aliter: Illi transactas culpas vere puniunt, qui maligni seductoris insidias in ipsa blanda suggestione deprehendunt. Sequitur: Qui parati sunt suscitare Leviathan. --Leviathan quippe additamentum eorum interpretatur, hominum scilicet, quia postquam primam culpam mala suggestione intulit, hanc quotidie augere gravioribus persuasionibus non desistit. Vel certe per exprobrationem additamentum hominum dicitur. Eos namque in paradiso immortales reperit, sed divinitatem promittendo, immortalitatem calliditate subtraxit. Electi enim spiritus superbum apostatam comprimunt, quia humiles hunc sequi noluerunt, ipsisque administrantibus disponitur, ut ad internecionem apti certaminis destruendus funditus quandoque revocetur. 133.0140D| MORALITER. Omnes qui ea quae mundi sunt mente calcant, et ea quae Dei sunt plena intentione desiderant, Leviathan contra se suscitant, quia ejus malitiam instigatione suae conversationis inflammant. Nam qui ejus voluntati subjecti sunt, quasi quieto ab illo jure possidentur. Et quasi dormit, dum sopitus in eorum pravo corde quiescit. Sed excitatur in provocatione certaminis, cum jus amiserit perversae dominationis. Hi ergo contra peccatum forti judicio districtionis se erigunt, qui in suis tentationibus excitare antiquum adversarium non formidant. Sequitur:

VERS. 9. Obtenebrentur stellae caligine ejus. --In Scriptura sacra aliquando sanctorum justitia designatur, 133.0141A| ut Paulus apostolus ait: « In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Phil. II, 15). » Aliquando hypocritarum fictio demonstratur, ut illud: « Misit draco caudam, et traxit partem stellarum (Apoc. XII, 4). » Ac si ergo dicat: Contra eos quante ( Videtur phrasis corrupta ) humanos oculos, quasi bonis operibus splendent, malitia antiqui hostis obscura praevaleat, et hoc quod ante humana judicia sumpserant, lumen laudis deponant. MORALITER. Stellae quippe noctis caligine tenebrantur, quando et hi qui magnis jam virtutibus splendent, adhuc de obscuritate culpae aliquid retinentes sustinent, ut etiam magna claritate luceant, et tamen adhuc noctis reliqua nolentes trahant. Unde et in terra repromissionis 133.0141B| in medio Ephraim tribui canentes tribu, talarius relinquitur Aliter. Nox est consensus ad culpam, quae ad nos primi parentis est excessu propagata. Nosque jam post poenam ad hanc vitam damnati, cum mortis merito venimus. Multi tamen in tenebris vitae praesentis dum superiora de se exempla exhibent, astrorum more nobis desuper lucent. Qui tamen quantolibet se igne compunctionis accendant, dum corruptibili adhuc carne gravati sunt, aeternum lumen, sicut est, videre non possunt. Dicat ergo: Obtenebrentur stellae caligine ejus. Id est etiam illi in contemplatione sua antiquae noctis adhuc tenebras sentiant, de quibus nimirum constat quod humano generi in hujus vitae caligine virtutum suarum radios expandant. Sequitur: Exspectet lucem, et non 133.0141C| videat. --Lux Dominus est. Ipse quippe ait: « Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). » Nox vero tenebrosus hostis, cum membris suis est, quae lucem exspectat et non videt. Quia vel hi qui fidem sine operibus retinent cum pro eadem fide in extremo judicio salvare se posse confidunt, spes illorum frustrabitur, ut hi qui pro humana laude in bona actione se exhibent, in cassum advenientem judicem retributionem bonorum operum sperant, Veritate attestante, quae ait: « Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VII, 2). » Sequitur: Nec ortum surgentis aurorae. --Aurora quippe Ecclesia dicitur, quae a peccatorum suorum tenebris, ad lucem justitiae permutatur. De qua dicitur: « Quae est ista quae progreditur, quasi aurora consurgens? » 133.0141D| (Cant. VI, 9.) In illa igitur luce, quae in districti judicis adventu monstrabitur, corpus damnati hostis ortum surgentis aurorae non videt, quia iniquus quisque suorum caligine meritorum pressus, quanta claritate sancta Ecclesia in internum cordis lumen surgat, ignorat. Quae etiam Ecclesia in judicio adhuc aurora erit, sed in regno dies. Ortus itaque aurorae est exordium clarescentis Ecclesiae, quem videre reprobi nequeunt, quia in conspectu districti judicis malorum suorum pondere pressi ad tenebras pertrahuntur. De quibus propheta ait: « Tollatur impius ne videat gloriam justi (Isa. XXVI, 10). » Aliter: Judaea lucem exspectavit, et non vidit, quia humani generis Redemptorem venturum, quod est prophetando, 133.0142A| sustinuit; sed venientem minime cognovit. Quae et surgentis aurorae ortum non vidit, quia infirma illa sanctae Ecclesiae primordia venerari contempsit. MORALITER. Quantalibet intentione adhuc peregrina mens satagat, videre lucem sicut est, non valet, quia hanc ei damnationis suae caecitas abscondit. Ortus vero est aurorae illa nova nativitas resurrectionis Ecclesiae. Hinc Dominus ait: « In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae (Matth. XIX, 28). » Sed quantalibet virtute electi nunc fulgeant, penetrare nequeunt quae erit illa novae nativitatis gloria, qua tunc carne ad contemplandum aeternitatis lumen abscondunt. Sequitur:

VERS. 10. Quia non conclusit ostia ventris qui 133.0142B| portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. --Quod unicuique homini venter est matris, hoc universo humano generi exstitit illa summa paradisi. Ex ipsa namque humanum genus velut ex ventre prodiit. Sed hujus ventris ostia serpens aperuit, cum persuasione callida in corde hominis mandatum coeleste dissolvit. Nec moveat quod non conclusisse quaeritur, quem aperuisse paradisi januam detestatur. Non conclusit enim dicit, aperuit, et mala non abstulit, irrogavit. Quasi enim auferret, si quiesceret, et quasi clauderet si ab irruptione cessaret. MORALITER. Ostia quippe ventris sunt desideria concupiscentiae carnalis, de quibus per prophetam dicitur: « Intra in cubicula tua, et claude ostia tua (Isa. XXVI, 20). » Nox vero est culpa peccati, quae ostia 133.0142C| ventris aperuit, quia concepto a peccato homini desideria concupiscentiae reseravit, non conclusit, ut supra aperuit, et non abstulit, irrogavit. Sequitur:

VERS. 11. Quare non in vulva mortuus sum? et reliqua.--Quatuor quippe modis peccatum perpetratur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu et defensionis audacia perpetratur. Iisdem etiam quatuor modis peccatum consummatur, in opere: Prius namque latens culpa agit, postmodum etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur, ac hinc in consuetudinem ducitur, ad extremum quoque aut falsae spei seductionibus vel obstinatione 133.0142D| miserae desperationis enutritur. Beatus igitur vir humani generis lapsus aspiciat, et dicat: Quare non in vulva mortuus sum? Id est, in ipsa occulta perpetratione peccati, cur a carnis vita mortificare me nolui? Sequitur: Egressus ex utero, non statim perii? --Id est, postquam ad apertam iniquitatem exii, cur me tunc saltem perditum non cognovi? Periisset quippe in suo judicio, si se perditum cognovisset. Sequitur:

VERS. 12. Quare exceptus genibus? --Id est, post apertam culpam, cur me adhuc in illa etiam consuetudo suscepit, ut valentiorem ad nequitias redderet, et pravis motibus sustinens foveret? Sequitur: Cur lactatus uberibus? --Id est, postquam in culpae consuetudinem veni, cur me ad atrociorem nequitiam, vel 133.0143A| falsae spei fiducia, vel lacte miserae desperationis enutrivi? Augetur etiam culpa favoribus enutrita. Hinc Salomon ait: « Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas (Prov. I, 10). » Sciendum quoque quod tres illi motus peccantium, juxta discessus sui ordinem facilius corriguntur, quartus vero iste difficilius emendatur. Unde et Redemptor noster puellam in domo, juvenem extra portam, Lazarum de sepulcro, quartum vero non suscitat mortuum. Aliter: Quare non in vulva mortuus sum? Id est, cum serpentis suggestio me conciperet, tunc utinam quae me mors sequeretur, agnovissem, ne usque ad delectationem suggestio raperet, et morti arctius ligaret. Sequitur: Egressus ex utero, non statim perii? Ac si dicat: Utinam ad exteriorem 133.0143B| delectationem exiens, quo interiore lumine privabar, agnovissem, et saltem in ipsa delectatione occumberem, ne per consensum mors acrius puniret! Sequitur: Cur exceptus genibus! Ac si dicat: Utinam minime me consensus subjectis pravis sensibus excepisset, nec ipsa consentio me ad audaciam deterius raperet! Sequitur: Cur lactatus uberibus? Id est, utinam blandiri mihi saltim post mala perpetrata voluissem, ne tanto me nequius astringerem, quanto mollius in illa me foverem! Sequitur:

VERS. 13. Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem. --Ad hoc homo in paradiso positus fuerat, ut si se Conditori suo astringeret, ad coelestem angelorum patriam quandoque sine carnis morte transiret, in qua vel peccare, vel mori non 133.0143C| posset. Hoc quietis silentium homo habuit, cum contra hostem suum liberum voluntatis arbitrium accepit, cui quia sua sponte succubuit, mox de se quod contra se perstreperet invenit. Hinc Paulus ait: « Video aliam legem in membris meis (Rom. VII, 23). » Ipsa enim carnis suggestio, quasi quidam clamor est contra quietem mentis, quam ante transgressionem homo non sensit. Sequitur:

VERS. 14. Cum regibus et consulibus terrae. --Reges non immerito angelorum spiritus accipimus qui quo auctori omnium familiarius serviunt, eo subjecta potius regunt. Qui bene consules vocantur, quia dum ipsis nuntiantibus voluntatem Conditoris agnoscimus, in eis procul dubio consultum ab angustia nostrae tribulationis invenimus. Cum quibus 133.0143D| homo dormiret, quia nimirum cum eis quiesceret, si persuasoris linguam sequi noluisset. Aliter: Reges sunt sancti praedicatores Ecclesiae, qui et commissos sibi recte disponere, et sua bene regere corpora sciunt. Qui dum desideriorum in se motus temperant, super subjectis cogitationibus lege virtutis regnant. Qui bene etiam consules terrae vocantur, quia exstinctis peccatoribus vitae consultum praebent. Qui et terrenas mentes per exhortationis suae consilium ad coelestia pertrahunt. Consul enim erat qui dicebat: « De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25). » Sequitur: Qui aedificant sibi solitudines. --Omnes enim qui vel illicita appetunt, vel in hoc mundo 133.0144A| videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus, in corde comprimuntur. Dumque desideriorum turbas intra se excitant, prostratam mentem pede miserae frequentationis calcant. At contra sancti viri, quia nihil hujus mundi appetunt, nullis procul dubio in corde cogitationum tumultibus premuntur. Solitudines ergo aedificare est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et una intentione aeternae patriae, in amorem intimae quietis anhelare. An non cunctos a se cogitationum tumultus expulerat qui dicebat? « Unam petii a Domino, hanc requiram ut inhabitem in domo Domini (Psal. XXVI, 4). » Et: « Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8). » Et Jeremias ait: « A facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione 133.0144B| replesti me (Jer. XV, 17). » Sequitur:

VERS. 15. Cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. --Quos alios principes, nisi sanctae Ecclesiae rectores vocat? Quos indesinenter in loco praecedentium praedicatorum divina dispensatio subrogat. De quibus eidem Ecclesiae Psalmista ait: « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, » et reliqua (Psal. XLIV, 17). Quid vero aurum nisi sapientiam appellat? Ut illud Salomonis: « Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20). » Quid autem per domos nisi conscientiae designantur? Unde sanato cuidam dicitur: « Vade in domum tuam (Matth. IX, 6). » Quid per argentum, nisi eloquia divina figurantur? De quibus per Psalmistam dicitur: « Eloquia Domini, eloquia casta, 133.0144C| argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). » Si enim parentem primum nulla peccati putredo corrumperet, nequaquam ex se filios gehennae generaret. Sed hi qui nunc per redemptionem salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur. Eosdem ergo electos aspicit vir sanctus, atque quomodo cum eis quiescere potuisset, intendit. Sequitur:

VERS. 16. Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem. --Abortivum dicitur, quod ante plenum tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Abortivos enim cum quibus quiescere potuisset omnes vocat, qui ab ipso primordio mundi ante redemptionis tempus exorti sunt, et tamen huic mundo mortificare semetipsos curaverunt. 133.0144D| Qui conscriptae legis tabulas non habentes, quasi ab utero mortui sunt, quia Auctorem suum naturali lege timuerunt. Tempus itaque illud, quod juxta mundi initium mortuos huic saeculo Patres nostros protulit, quasi abortivus uterus fuit. Ibi namque Abel, Enoch et Noe, ibi Abraham, Isaac et Jacob fuerunt. Quia ergo a mundi primordio edita multitudo bonorum ex magna parte nostrae notitiae subtrahitur, abortivum hoc absconditum vocatur. Neque enim tot solummodo justos, usque ad acceptam legem exstitisse credendum est, quot Moyses brevissima descriptione perstrinxit, quod non substitisse dicitur, quia enumeratis paucis eorum frequentia nullo apud nos memoriae scripto retineatur. Sequitur: Vel qui concepti non viderunt lucem. --Hi namque 133.0145A| qui post acceptam legem in hoc mundo nati sunt, Auctori suo ejusdem legis sunt admonitione concepti. Sed tamen concepti lucem minime viderunt, quia ad adventum Dominicae incarnationis, quamvis hanc fideliter apertis prophetarum vocibus excitati crederent, pervenire nequiverunt. Incarnatus quippe Dominus dicit: « Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). » Atque ipse, Lux ipsa ait. « Multi prophetae et justi desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt (Matth. XIII, 17). » Sequitur:

VERS. 17. Ibi impii cessaverunt a tumultu. --Corda peccantium per hoc quod strepitus desideriorum possidet, gravis cogitationum instigantium tumultus premit. Sed in hac luce a tumultu impii cessaverunt, quia nimirum Mediatoris adventum ad vitae suae 133.0145B| requiem populi gentiles invenerunt, Paulo attestante qui ait: « Quod quaerebat Israel hoc non est consecutus, electio autem consecuta est (Rom. XI, 7). » In hac luce impii cessant, dum perversorum mentes veritate cognita laboriosa mundi desideria fugiunt, et tranquillitati intimi amoris acquiescunt. Hinc, ipsa Lux ait: « Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29). » Sequitur: Ibi requieverunt fessi robore. --Omnes enim qui in hoc mundo fortes sunt, quasi robore fortes sunt, non robore defessi. Qui vero in Auctoris sui amore roborantur, quo magis in concupita Dei fortitudine convalescunt, 133.0145C| eo a propria virtute deficiunt. Hinc Psalmista ait: « Defecit in salutare tuum anima mea (Psal. CXVIII, 81). » Et rursum: « Concupivit anima mea, et defecit in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3). » Ac si aperte dicat: Illic requies lucis remunerat, quos hic interius recreans provectus fatigat. Notandum quia non ait in hac luce, sed ibi. Quam enim continere electos conspicit, quasi locum nostrum hanc esse deprehendit. Hinc Psalmista ait: « Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt (Psal. CI, 28, 29). » Sequitur:

VERS. 18. Et quondam vincti pariter sine molestia. --Justos 133.0146A| enim quamvis nullus desideriorum carnalium possideat tumultus, duris tamen vinculis eos in hac vita positos suae corruptionis molestia ligat. Scriptum quippe est: « Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). » Aliud namque de mente, aliud de corpore tolerant, et contra semetipsos quotidie in interno certamine exsudant. Jure ergo vincti dicimur, quia adhuc incessum nostri desiderii ad Deum liberum non habemus. Hinc Paulus ait: « Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Phil. I, 23). » Haec autem vincula in resurrectione rumpenda conspexerat, qui dicebat gaudens: « Dirupisti vincula mea, » et reliqua (Psal. CXV, 17). Bene autem dicitur, quondam vincti; quia 133.0146B| dum illa semper praesens laetitia cernitur, omne quod erit et defluit, quasi jam praeteritum videtur. Dum enim rerum finis attenditur, omne quod praeterit quasi fuisse pensatur. Sequitur: Non exaudierunt vocem exactoris sui. --Exactor ille importunus est persuasor, qui humano generi semel nummum deceptionis contulit, et ob hoc quotidie expetere mortis debitum non desistit. De hoc Veritas dicit: « Et judex tradet te exactori (Luc. XII, 58). » Hujus vox est tentatio miserae suggestionis. Hujus vocem audimus cum tentatione pulsamur, sed non exaudimus cum tentanti resistimus. Cujus vocem justi non exaudierunt, quinimo suggestionem ejus, et si audiunt cum tentantur, non tamen exaudiunt, quia consentire contemnunt. Sequitur:

133.0146C| VERS. 19. Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. --Quia in hac vita nobis est discretio operum, erit in illa procul dubio discretio dignitatum: ut quo hic alius alium merito superat, illic alius alium retributione transcendat. Hinc Veritas ait: « In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). » Hinc Psalmista ait: « Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo scribuntur (Psal. CXXXVIII, 16). » Tanta enim vis in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit, se accepisse in alio exsultet.

LIBER QUINTUS. 133.0145|

133.0145D| VERS. 20. Beatus etenim Job cum supernam requiem contemplatus diceret, Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a Domino suo. Illico adjungit: Quare data est misero lux? --In Scriptura sacra nonnunquam lucis appellatione prosperitas, noctis autem nomine adversitas designatur. Unde et per Psalmistam dicitur: « Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus (Psal. CXXXVIII, 12). » Lux enim miseris datur, quando hi qui sublimia contemplantes esse se in hac peregrinatione miseros agnoscunt, claritatem transitoriae prosperitatis non accipiunt, et cum valde 133.0146D| defleant, quia tarde ad patriam redeunt, tolerare insuper honoris onera compelluntur. Sequitur: Et vita his qui in amaritudine animae sunt? --In amaritudine quippe animae sunt omnes electi, quia punire flendo non desinunt quae deliquerunt, vel gravi se moerore afficiunt, quia longe huc a facie Conditoris projecti, adhuc in aeternae patriae gaudiis non sunt. De quorum corde bene per Salomonem dicitur: « Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio illius non miscebitur extraneus (Prov. XIV, 10). » Sequitur:

133.0147A| VERS. 21. Qui exspectant mortem et non venit. --Desiderant quippe sancti mortificare se funditus, atque ab omni vita gloriae temporalis exstinguere, sed occultis Dei saepe judiciis, vel praeesse in regimine, vel occupari injunctis honoribus compelluntur. Desideriorum suorum detrimenta tolerant, ut majora lucra conversis aliis reportent. Sequitur: Quasi effodientes thesaurum. --Qui thesaurum effodiunt, illi, appropinquantes in effossione, enixius laborant; sic quippe qui mortificationem suam plene appetunt, quasi effodientes thesaurum quaerunt, et eo in opere delectabilius exsudant, quo jam velut thesaurum praemia propinquiora considerant. Unde Paulus ait: « Non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes tanto 133.0147B| magis, quanto videritis appropinquantem diem (Hebr. X, 25). » Aliter: Mundo morimur, si relictis visibilibus, in invisibilibus abscondamur. Thesaurum effodimus cum sapientiam perquirimus, de qua Salomon ait: « Si quaesieris illam quasi pecuniam, et sicut thesauros effodies eam (Prov. II, 4). » Quam facile invenit, qui molem a se terrenae cogitationis repellit. Sequitur:

VERS. 22. Gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum. --Sicut enim in sepulcro absconditur corpus, ita in divina contemplatione absconditur anima. Mundo adhuc vivimus cum mente foris vagamur, sed mortui in sepulcro abscondimur cum mortificati exterius, in secreto internae contemplationis celamur. Hinc Paulus ait: « Mortui enim estis, et 133.0147C| vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III, 3). » Aliter thesaurum in sepulcro gaudentes quaerimus, cum sacrae Scripturae paginas sapientiam perquirentes voluimus, cum exempla praecedentium perscrutamur, quasi ex sepulcro gaudium sumimus, quia mentis divitias apud mortuos invenimus. Sequitur:

VERS. 23. Viro cui abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris? --Via enim sua viro abscondita est, quia etsi jam in qua sit vitae qualitate considerat, adhuc tamen, ad quem finem tendat, ignorat. Et si jam superna appetit, etsi plenis haec desideriis quaerit, adhuc si in eisdem desideriis permaneat, nescit. Est autem et alia vitae nostrae absconsio, 133.0147D| quia nonnunquam et ad ipsa quae recte nos agere credimus, an in districti judicis examine recta sit ignoramus, Salomone attestante, qui ait: « Est via quae videtur hominibus recta, novissima autem ejus deducunt ad mortem (Prov. XIV, 12). » Sequitur: Et circumdedit eum Deus tenebris. --Tenebris namque homo circumdatur, quia quamvis coelesti desiderio ferveat, quid de semetipso sit dispositum intrinsecus ignorat. Sequitur:

VERS. 24. Antequam comedam suspiro. --Comedere est namque animae, supernae lucis contemplationibus pasci. Suspirat ergo antequam comedat, quia gemitu tribulationis afficitur, et postmodum contemplationis refectione satiatur. Sequitur: Et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus. --Aquae, 133.0148A| cum inundant, cum impetu veniunt, et crescentibus multipliciter voluminibus intumescunt. Electi vero dum mentis suae oculi divina judicia opponunt, dum de occulta de se sententia trepidant, dum praeteritorum suorum recolunt quae deflent, dumque sibi adhuc futura quae nesciunt pertimescunt, quasi quaedam in eis aquarum more volumina colliguntur, quae in moeroris rugitus, quasi in subjecta littora defluunt, Sequitur:

VERS. 25. Quia timor quem timebam venit mihi. --Justi igitur deflent et pavent, et magnis se lamentis cruciant, quia deseri formidant. Et quamvis de correctione gaudeant, eorum trepidam mentem correctio ipsa perturbat, ne malum quod tolerant, non pia percussio disciplinae sit, sed animadversio justae vindictae. 133.0148B| Ut illud Psalmistae: « Quis novit potestatem irae tuae? » (Psal. LXXXIX, 11.) Sequitur:

VERS. 26. Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio. --Quamvis quolibet in loco positi, cogitando, agendo, loquendo peccemus, tunc tamen per tria haec animus effrenatius rapitur, cum mundi hujus prosperitate sublevatur. Nam cum auctoritate vocis a nullo restringitur lingua, licentius per abrupta diffrenatur. Sed sancti viri cum mundi hujus potestate fulciuntur, cor ad considerandam suam gloriam reprimunt, linguam ab immoderata locutione restringunt, opus ab inquietudinis vagatione custodiunt. Potestas quippe, cum habetur, et cogitanda est ad utilitatem et dissimulanda propter tumorem. Aliter: Silere est mentem a 133.0148C| terrenorum desideriorum voce restringere. Quiescunt qui terrenarum actionum strepitus pro divino amore postponunt. Sciunt enim quia nequaquam mens ad superna attolitur, si curarum tumultibus continue in infimis occupatur. Quid enim de Deo occupata obtineat, quae de illo apprehendere aliquid etiam vacans laborat? Bene autem in Psalmis dicitur « Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). » Quia qui vacare Deo negligit, suo sibi judicio lumen ejus visionis abscondit. Sequitur: Et venit super me indignatio. --Magna quippe arte doctrinae dicturus, verbera praetulit recte facta, ut unusquisque hinc consideret, quae peccantibus postmodum supplicia maneant, si etiam justos tam valida 133.0148D| hic flagella castigant. Hinc Petrus ait: « Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? » (I Petr. IV, 18.) Sequitur:

CAPUT IV.

VERS. 1, 2. Respondens Eliphaz Themanites dixit: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies. --Eliphaz namque Latina lingua dicitur Domini contemptus. Et quid aliud haeretici faciunt, nisi quod dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt? Loqui namque molliter Eliphaz inchoat, qui haereticorum speciem tenet, qui et primus amicorum loquitur, qui dum loquendi custodiam negligit, usque ad afflicti contumelias excedit dicens: « Tigris periit, eo quod non haberet praedam (Job IV, 11). » Exasperare quippe haeretici auditores suos 133.0149A| in exordio locutionis metuunt, ut vigilanter audiantur, et pene semper blanda sunt quae proponunt, sed aspera quae prosequendo subinferunt. Sequitur:

VERS. 3. Sed conceptum sermonem quis tenere posset? --Tria genera sunt hominum qui a se dissidunt: Sunt qui ad loquendum prava concipiunt, et nulla silentii gravitate refrenantur; et sunt qui cum prava concipiunt, magni silentii se vigore restringunt: et sunt qui virtutum usu roborati, usque ad eam celsitudinem provehuntur, ut ad loquendum ne in corde quidem perversa concipiant, quae silendo compescant. Eliphaz itaque ex quo sit ordine ostenditur, cum ait: Sed conceptum sermonem tenere quis poterit? Qui etiam loquendo se offensurum novit. Pravi igitur sicut in sensu leves sunt, ita in locutione 133.0149B| praecipites. Hinc Salomon ait: « Qui emittit aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14). » Sequitur:

VERS. 4.-- Ecce docuisti plurimos, et reliqua.--Magnae celsitudinis iste vir fuit, qui inter curam domus, et multiplicium rerum custodiam, affectus pignorum, studiaque laborum, erudiendis caeteris se impendit. Temporalia regenda disposuit, aeterna praedicando nuntiavit. Sed seu haeretici, seu perversi quilibet, cum bona justorum referunt, ea ad argumentum criminis flectunt. Nam sequitur:

VERS. 5. Nunc autem venit super te plaga et defecisti. --Ab iniquis vero modo bonorum locuto, aut ejusdem linguae suae adjudicata testimonio in crimine vita succumbat. Qui etiam bona de justis aliis cognita 133.0149C| loquuntur, sed haec ipsa protinus ad cumulum objurgationis pertrahunt. Sequitur:

VERS. 6. Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua et perfectio viarum tuarum? --Quae cuncta superiori conjungit sententiae. Sed intuendum valde est, quia quamvis inconvenienter inchoasset, congruenter tamen ordines rerum narrat. Quatuor quippe modis vitam beati Job virtutibus enumerando distinxit, dum et timori fortitudinem, et fortitudini patientiam, et patientiae perfectionem junxit. In via namque Dei timor gignit fortitudinem, ut Salomon ait: « In timore Dei, fiducia fortitudinis (Prov. XIV, 26). » Quia dum mens nostra recto metu Conditori omnium jungitur, potestate quadam supra omnia sublevatur, 133.0149D| fortitudo autem nonnisi in adversitate ostenditur. Unde mox patientia subrogatur, et statim post patientiam viarum perfectio subinfertur. Ille enim perfectus est qui erga imperfectionem proximi impatiens non est. Sequitur:

VERS. 7. Recordare, obsecro te, quis unquam innocens periit? et reliqua.--Saepe enim hic et innocentes pereunt, sed ad aeternam gloriam pereundo servantur. Quia hic innocens perit, propheta affirmat: « Justus perit, et nemo est qui recogitet (Isa. LVII, 1). » De rectis Sapientia dicit: « Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11). » Sequitur:

VERS. 8, 9. Quin potius vide eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante 133.0150A| Deo perisse. --Dolores seminare est fraudulentiam dicere eos, et metere est dicendo praevalere. Vel certe dolores seminant qui perversa agunt, metunt cum de eadem perversitate puniuntur. Fructus quippe doloris est retributio damnationis. Seminant ergo, inquit, dolores et metunt, quia iniqua sunt quae faciunt, et in ipsa iniquitate prosperantur, sicut Psalmista ait: « Polluuntur viae ejus in omni tempore (Psal. IX, 25). » Flare Dei, vindicta retributionis dicitur. Bene itaque qui dolores seminant, flante Deo, pereunt, quia unde foris perversa faciunt, inde ab intimis recte feriuntur. Flare irascendo dicitur, quia is qui in se tranquillus est pereuntibus turbulentus videtur. Sequitur:

133.0150B| VERS. 10. Rugitus leonis et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. --Quid enim rugitus leonis appellat, nisi, ut paulo ante praemisimus, severitatem viri? quid vocem leaenae, nisi loquacitatem conjugis? Quid dentes catulorum leonum, nisi edacitatem prolis? Quia enim filii convivantes exstincti sunt, dentium expressione signantur. Quae cuncta dum contrita Eliphas exsultat [exaltat], quasi jure damnata denuntiat. Cujus adhuc duritiam increpationis ingeminat, cum subiungit:

VERS. 11. Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt. --Quem enim nomine tigris nisi beatus Job nota varietatis signa? vel aspersum maculis simulationis? Sed nimirum omnis hypocrita tigris est, quia dum mundus color 133.0150C| dissimulatione ducitur, vitiorum nigredine interrumpente variatur. Saepe dum de castitatis munditia extollitur, sorde avaritiae foedatur. Quae videlicet tigris rapit praedam, quia humanis sibi favoribus usurpat gloriam. Quia enim rapta laude extollitur, quasi praeda satiatur. Translatio autem Septuaginta Interpretum non habet tigris, sed, mirmicoleon periit. Mirmicoleon quippe parvum valde est animal formicis adversum? Dicitur autem Latine formicarum leo, vel certe formica et leo. Quid in mirmicoleontis nomine Eliphas in beato Job nisi pavorem et audaciam reprehendit? Ac si aperte dicat: Non injuste percussus es; contra erectos timidus, contra subditos audax fuisti. TYPICE. Leo, propter virtutem, Dominum; propter saevitiam diabolum, designat. De Domino: « Vicit 133.0150D| leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). » De diabolo: « Adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens (I Petr. V, 8). » Leaenae autem nomine aliquando sancta Ecclesia designatur, quia audax est in adversis, ut isdem Job ait: « Non pertransivit per eam leaena (Job XXVIII, 8). » Aliquando Babylonia propter immanitatem. Catuli autem leonum sunt quilibet reprobi, ad iniquam vitam malignorum spirituum errore generati. Sancti etenim viri sollicite custodiunt semetipsos, ne leo idem antiquus hostis eos sub aliqua imagine virtutis occidat, ne leaenae vox auribus perstrepat, idem ne Babylonis gloria sensum ab amore coelestis patriae avertat, ne catulorum dentes mordeant, id est ne reproborum suasio in corde convalescat. 133.0151A| Sed haeretici jam quasi de sanctitate securi sunt, quia vitae suae meritis cuncta se superasse suspicantur. In tigris etiam nomine propter multiformis astutiae varietatem non incongrue eum signavit, quem superius per leonem. Satan quippe modo stultorum mentes blande persuadet, modo ad culpam terrendo pertrahit. Item per mirmicoleon designatur, quia carnalibus leo est, spiritualibus autem formica. Sequitur:

VERS. 12. Porro ad me dictum est verbum absconditum. --Verbum absconditum haeretici audire se simulant, ut auditorum mentibus quamdam praedicationis suae reverentiam obducant. Qui scilicet, ut mira ostendere valeant, nova semper exquirunt, ut Salomon ait: « Aquae furtivae dulciores sunt, » et 133.0151B| reliqua (Prov. IX, 17). TYPICE. Verbum absconditum invisibilis Filius vocatur, de quo Joannes ait: « In principio erat Verbum, » et reliqua (Joan. I, 1). Sed hoc verbum absconditum electorum mentibus dicitur, cum potestas unigeniti Filii credentibus manifestatur. Potest etiam absconditum allocutio intimae aspirationis intelligi, de qua Joannes ait: « Unctio ejus docet nos de omnibus (I Joan. II, 7). » Quae nimirum aspiratio humanam mentem tangendo sublevat, et ex desideriis internis inflammat. Absconditum ergo verbum audire est locutionem sancti Spiritus corde percipere. Quae profecto sciri non potest, nisi a qua haberi potest. Verbum hoc absconditum dicitur, quia illud a quibusdam procul dubio in corde percipitur, quod a maxima parte 133.0151C| hominum nescitur. Vel certe afflatio sancti Spiritus, absconditum verbum est, quia sentiri potest, strepitu locutionis exprimi non potest. Sequitur: Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. --Venas itaque susurri divini suscepit furtive, qui ad percipiendam virtutis ejus notitiam, deserto publicae praedicationis ostio, pravae intelligentiae rimas quaerit, de quibus Dominus dicit: « Qui non intrat per ostium in ovile ovium, hic fur est et latro (Joan. X, 1). » TYPICE. Venas superni susurri auris cordis furtive suscipit, quia subtilitatem locutionis intimae afflata mens raptim et occulte cognoscit, quia et subtracta a visibilibus invisibilia conspicit, et repleta invisibilibus visibilia perfecte contemnit. Susurrum quippe occulti verbi est, haec ipsa locutio aspirationis internae. 133.0151D| Venae autem susurri dicuntur causarum origines, quibus haec ipsa aspiratio ad montem ducitur. Quasi enim venam susurri sui aperit, cum nobis latenter insinuat quibus modis ad nostrae intelligentiae aurem venit. Aliquando enim amore, aliquando terrore compungit. Aliter: Qui enim susurrat, occulte loquitur, et vocem non exprimit, sed imitatur. Cum ergo Omnipotens se nobis per rimas contemplationis indicat, nequaquam nobis loquitur, sed susurrat, quia et se plene non intimat; quiddam tamen de se humanae menti manifestat. Tunc autem nequaquam jam susurrat, sed loquitur cum ejus nobis certa species revelatur. Hinc Dominus ait: « Palam de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25). » 133.0152A| Et Joannes: « Videbimus eum sicuti est (Joan. III, 2). » Sequitur:

VERS. 13. In honore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines. --In nocturna quippe visione, dubie cernitur. Rimas ergo susurri in pavore nocturnae visionis se percepisse haeretici asserunt, quia ut ea quae docent alta alii ostendant, vix ea se capere posse denuntiant. Sed hinc colligendum est, quomodo audientibus certa esse poterunt quae ipsi dubie viderunt. TYPICE. Horror nocturnae visionis est pavor occultae contemplationis Humana etenim mens, quo altius elevata quae sint aeterna considerat, eo de factis temporalibus gravius tremefacta formidat. Sequitur: Quando solet sopor occupare homines. --Ac si dicant haeretici. Cum homines 133.0152B| interius [inferius] dormiunt, nos ad percipienda superna vigilamus. Figurate autem tribus modis somnus accipitur: aliquando enim mors carnis accipitur, ut Paulus ait: « Nolo vos ignorare, fratres, de dormientibus, » et paulo post: « Ita et Deus eos, qui dormierunt, per Jesum adducet cum eo (I Thess. IV, 13, 14). » Aliquando torpor negligentiae, ut illud: « Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11); » Et: « Evigilate, justi (I Cor. XV, 34). » Aliquando vero calcatis desideriis terrenis, quies vitae accipitur ut illud: « Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). » Quisquis enim ea quae mundi sunt agere appetit, quasi vigilat; quisquis vero internam requiem quaerens, hujus mundi strepitum 133.0152C| fugit, velut obdormiscit. Quia igitur nequaquam notitia interna concipitur, nisi ab externa implicatione cessetur, recte nunc dicitur: Quando sopor solet occupare homines, ut Dominus ait: « Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). » Sequitur:

VERS. 14. Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. --Quia enim haeretici, de doctrinae suae altitudine miri videri appetunt, quasi pertimescunt quod dicunt. FIGURATE. Quid per ossa nisi fortia acta accipimus? De quibus Propheta ait: « Dominus custodit omnia ossa eorum (Ps. XXXIII, 21). » Ac si diceretur: Subtilitatis intimae arcana percipiens, unde me apud me fore credidi, ante conspectum judicis inde titubavi. Districtionem quippe 133.0152D| justitiae contemplantes, etiam de ipsis operibus juste pertimescimus, quae nos fortia egisse putabamus. Sequitur:

VERS. 15. Et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae. --Ut incomprehensibilia se cognovisse judicent, non stetisse, sed transisse coram se spiritum narrat. Mystice autem nobis praesentibus transit spiritus, quando invisibilia cognoscimus, et tamen haec non solide, sed raptim videmus. Non ergo stat spiritus, sed transit, quia in suavitate contemplationis intimae diu mens fixa non permanet, quae mox ad semetipsum ipse immensitate luminis reverberata revocatur. Pili carnis sunt quaelibet superflua humanae corruptionis, vel vitae veteris cogitationes. Transeunte ergo spiritu, 133.0153A| pili carnis inhorruerunt, quia ante compunctionis vim cogitationes superfluae fugiunt, ut nil fluxum libeat, quia afflatam mentem etiam contra semetipsam visitationis intimae severitas inflammat. Sequitur:

VERS. 16. Stetit quidem cujus non agnoscebam vultum. --Vultum se vidisse incognitum haeretici simulant, ut esse se ei cognitos, qui ab humana mente cognosci non valet, ostendant. TYPICE. Quidam namque non dicimus, nisi de eo utique quem exprimere aut nolumus, aut non volumus. Sed qua mente hoc loco dicitur quidam, exponitur cum protinus subinfertur: Cujus non cognoscebam vultum. Cum enim animus postponens omnia imaginem rerum, phantasmata, substantiamque semper ut est 133.0153B| idem est, et ubique praesens est, cogitat, conspicit hanc. Quam si necdum quid sit apprehendit, agnovit certe quid non sit. Bene autem dictum est: Stetit. Omnis quippe creatura, quia ex nihilo facta est, et per semetipsam ad nihilum tendit. Stare ergo solius Creatoris est, per quem cuncta transeuntem transeunt, et in quo aliquo aliqua ne transeant retinentur. Sequitur: Imago eoram oculis meis. --Saepe haeretici Deum sibi imaginaliter fingunt, quem intueri spiritaliter nequeunt, ejusque vocem quasi aurae levis audire se perhibent, qui ad secreta illius cognoscenda quasi esse se familiariores caeteris gaudent. Non enim ea docent quae publice Deus loquitur, sed quae eorum auri quasi latenter aspirat. MYSTICE. Imago Patris Filius est, sicut 133.0153C| Moyses de formatione hominis ait: « Ad imaginem suam fecit illum (Gen. I, 27). » Et Apostolus. « Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus (Hebr. I, 3). » Cum ergo aeternitas cernitur, prout infirmitatis nostrae possibilitas admittit, imago ejus mentis nostrae oculis antefertur. Quia vero cum in Patre intendimus, hunc quantum accepimus per suam imaginem, id est per Filium, videmus, ut ipse Dominus ait: « Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). » Sequitur: Et vocem quasi aurae levis audivi. --Quid enim per vocem aurae levis, nisi cognitio Spiritus sancti? Qui de Patre procedens, et de eo quod est Filii accipiens, nostrae tenuiter notitiae infirmitatis infunditur. Quia igitur humana mens, quantalibet virtute tetenderit, vix de intimis 133.0153D| extrema cognoscit, recte nunc dicitur: Et vocem quasi levis audivi. --Sequitur:

VERS. 17. Nunquid homo Dei comparatione justificabitur? --Humana justitia divinae justitiae comparata injustitia est. Quia et lucerna in tenebris fulgere cernitur, sed in solis radio posita tenebratur. Bene autem subditur: Aut Factore suo purior erit vir? --Puriorem autem se vir Factori suo aestimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi procul dubio postponit, cujus judicium de sua afflictione redarguit. Qui enim mire hominem ex nihilo fecit factum impie non affligit. Quapropter male se rectum putat, qui regulam summae rectitudinis ignorat. Sequitur:

133.0154A| VERS. 18. Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles. --Natura quippe angelica etsi contemplatione Auctori inhaerendo in statu suo immutabiliter permanet, eo ipso tamen quo factura est, in semetipsa vicissitudinem mutabilitatis habet. Mutari autem ex alio ad aliud ire est, et in semetipsa stabilem non esse. Sola autem natura incomprehensibilis nescit moveri, quae ab eo quod semper idem est, nescit immutari. Hanc autem in angelis mutabilitatem dicit, quamvis immutabiles sint per hoc quod ei qui semper idem est, vinculis ligantur. Sequitur: Et in angelis suis reperit pravitatem. --Hoc de apostatis spiritibus infertur. Mire autem Deus omnipotens naturam summorum spirituum bonam, sed mutabilem condidit, ut et qui manere nollent ruerent, et qui in conditione 133.0154B| persisterent, tanto in ea jam dignius, quanto ex arbitrio starent. Sequitur:

VERS. 19. Quanto magis qui habitant domos luteas. --Luteas quippe domos habitamus, qui in corpora terrena subsistimus, ut Paulus ait: « Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). » Et rursum: « Scimus quia si terrestris domus nostra dissolvatur, » et reliqua (II Cor. V, 5). Sequitur: Qui terrenum habent fundamentum. --Terrenum fundamentum est substantia carnalis, ut Psalmista ait: « Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto, et substantia mea in inferioribus terrae (Psal. CXXXVIII, 15). » Sequitur: Consumentur velut a tinea. --Tinea de veste nascitur. et eamdem vestem de qua oritur, oriendo corrumpit. 133.0154C| Quasi quaedam vero vestis animae caro est. Ex qua nimirum carnalis tentatio velut tinea nascitur, ac per hanc ad interitum lacerata pervenit. Ac si dicatur: Si illi spiritus immutabiles esse nequeunt, qui nulla carnis infirmitate deprimuntur, qua temeritate se homines in bonis permanere constanter aestimant? Possunt quoque per angelos sancti doctores intelligi, ut illud prophetae: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Mal. II, 7). » Qui esse omnino sine culpa nequeunt, cum praesentis vitae iter gradiuntur, quantalibet virtute fulgeant, quia eorum gressus tangitur, aut luto illiciti operis, aut pulverea cogitationis. Domus luteas habitant, qui de illecebrosa hac vita carnis exsultant. Hanc Paulus despexerat 133.0154D| habitare dicens: « Nostra conversatio in coelis est (Phil. III, 20). » Qui enim serviunt ei non sunt stabiles quia cum mens ad alta nititur carnis suae cogitatione dissipatur. Pravitas ergo in angelis reperitur, dum ipsos quoque qui veritatem nuntiant, nonnunquam subreptio vitae fallacis gravat Ac si dicat: Si electi mundi hujus iniquitate feriuntur quibus ictibus penetrantur reprobi? Tinea quippe damnum et non solitum facit. Ita iniquorum mentes quia damna sua considerare negligunt, integritatem quasi nescientes perdunt. Amittunt namque a corde innocentiam, ab ore veritatem, a carne continentiam et per accessum temporis, aetatem vitae. Sed haec nequaquam conspiciunt. Sequitur:

133.0155A| VERS. 20. De mane usque ad vesperam succidentur. --De mane usque ad vesperam peccator succiditur, dum a vitae suae exordio usque ad terminum, iniquitatis perpetratione vulneratur, ut Psalmista ait: « Viri sanguinum non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 24). » Sequitur: Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. --Nullus intelligit vel eorum qui pereunt, vel eorum qui perditos pereuntium mores imitantur. Ut illud: « Justus periit, et nemo est qui recogitet (Isa. LVII, 1). » Potest etiam per mane prosperitas, vespere hujus mundi adversitas designari. De mane ergo usque ad vesperam reprobi succiduntur, quia et per prospera lascivientes depereunt, et per adversa impatientes ad insaniam exsurgunt. Quos de mane usque ad vesperam culpa 133.0155B| nequaquam succideret, si vel prospera fomentum crederent, vel adversa sectionem sui vulneris aestimarent. Sequitur:

VERS. 21. Qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis. --Reliquos autem hujus mundi despectos dicit, quos praesens saeculum ad nullius gloriae usum eligit, sed quasi minimos indignosque derelinquit. Sed hos Dominus eligere non dedignatur. Paulo attestante, qui ait: « Quae stulta mundi sunt elegit Deus, ut confundat sapientes; » et: « Infirma mundi elegit, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). » Sequitur: Morientur et non in sapientia. --Hoc loco Eliphas cum de electis diceret, qui reliqui fuerint auferentur et eis, illico adjungens: Morientur et non in sapientia, ad illud protinus recurrit, quod sapientius de reprobis 133.0155C| protulit dicens: Et quia nullus intelligit, et reliqua.--Mortem quidem et sapientiam pariter reprobi fugiunt, sed sapientiam penitus deserunt, mortis autem laqueos non evadunt. Et qui quando morituri vivere moriendo potuerant, dum mortem quae procul dubio ventura est metuunt, et vitam simul, et sapientiam perdunt. Sequitur:

VERS. 1. Voca ergo si est qui tibi respondeat. --Omnipotens Deus saepe ejus precem in perturbatione deserit, qui praecepta ejus in tranquillitate contemnit. Unde scriptum est: « Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). » Vocare nostrum est humili Deum prece deposcere. Respondere Dei est 133.0155D| effectum precibus praebere. Ac si dicat: Quantumlibet afflictus clames, Deum respondentem non habes, quia vox in tribulatione non invenit quem mens in tranquillitate contempsit. Sequitur: Et ad 133.0156A| aliquem sanctorum convertere. --Ac si deridens dicat: Sanctos quoque invenire in afflictione adjutores non vales, quos habere socios in hilaritate noluisti. Sequitur:

VERS. 2. Virum stultum interficit iracundia. --Haec nimirum sententia vera esset, si illata contra tanti viri patientiam non fuisset. Scriptum quippe est: « Tu autem cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18). » Sciendum vero quia quoties turbulentos motus animae sub mansuetudinis virtute restringimus, redire ad similitudinem Conditoris conamur. Quam nimirum similitudinem, cum tranquillitatem mentis ira perturbat, amittit. Per iram sapientia perditur, ut illud: « Ira in sinu stulti requiescit (Eccle. VII, 10). » Per iram justitia relinquitur, 133.0156B| sicut scriptum est: « Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 20). » Per iram lux veritatis amittitur, ut illud: « Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 25). » Duobus vero modis iracundia vincitur: Primus est, ut omnes sibi quas pati potest contumelias proponat. Secundus modus est, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra quibus in aliis excessimus, delicta cogitemus. Sciendum vero est, quod alia est ira, quam impatientia excitat, alia quam zelus format. Illa ex vitio, ista ex virtute generatur. De hac Psalmista ait: « Irascimini et nolite peccare (Psal. IV, 5). » De hac Salomon ait: « Melior est ira risu (Eccles. VII, 4). » De illa: « Virum stultum interficit iracundia (Job V, 2). » Ac si dicat: Ira per zelum sapientes turbat. Ira vero 133.0156C| per vitium stultum trucidat. Sequitur: Et parvulum occidit invidia. --Invidere enim non possumus, nisi eis quos in aliquo nobis meliores putamus. Parvulus ergo est qui livore occiditur, quia ipse sibi testimonium perhibet, quod eo minor sit, cujus invidia torquetur. Quia nisi ipse inferior existeret, de bono alterius non doleret. Hinc scriptum est: « Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). » Invidia enim cum mentem tabefecerit, cuncta quae invenerit bene gesta consumit, ut illud Salomonis: « Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia (Prov. XIV, 30). » Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat, quam cohaeredum numerus non angustat. Imminutio ergo livoris est affectus urgens internae 133.0156D| dulcedinis, et plena mors ejus est perfectus amor aeternitatis. Quia cum nulla terrena desiderat, nihil est quod ejus erga proximum charitate contradicat.

LIBER SEXTUS. 133.0155|

133.0155D| VERS. 3. Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. --Stultus quippe Judaeorum populus exstitit, qui ipsam incarnationem aeternae Sapientiae sprevit. Qui quasi firma radice convaluit, 133.0156D| quia electorem Vitam temporaliter exstinguendo superavit. Sed hunc Eliphas maledicendo despicit, quia nimirum omnes haeretici quorum tenere speciem amicos beati Job diximus, cum de nomine Christi 133.0157A| gloriantur, Judaeorum perfidiam ex auctoritate reprehendunt. MORALITER. Quasi firma radice stultus in terra figitur, quia totis desideriis in terreno amore solidatur. Cujus enim fortes gloriam aspiciunt, protinus post gloriam quae poena sequatur, attendunt, et tacita intus cogitatione despiciunt. Pulchritudinem quippe stulti maledicere, est ejus gloriam ex considerata damnatione judicare. Statim ac si diceret: Contra stulti pulchritudinem moram in maledictione non habui, quia cum haec cernerem, simul etiam poenam sequentem vidi. Nemini statim maledicerem, si qua me illius gloriae delectatio tenuisset. Sequitur:

VERS. 4. Longe fiant filii ejus a salute. --Filii ejus stulti sunt omnes qui perfidiae illius praedicatione 133.0157B| generantur. Qui scilicet a salute longe sunt, qui etsi temporaliter vitam sine afflictione percipiunt, aeterna gravius ultione feriuntur. Sicut de eisdem filiis illius dicitur: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos (Matth. XXIII, 15). » MORALITER. Filii quippe stulti sunt qui in ambitione hujus saeculi, ex ejus imitatione pascuntur, qui profecto a salute longius fiunt, quanto impetratione [in perpetratione] nequitiae nulla infirmitate feriuntur. Sequitur: Et conterentur in porta, et non erit qui eripiat. --Quis portae nomine, nisi Mediator Dei et hominum debet intelligi? Qui ait: « Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. 133.0157C| X, 9). » Filii igitur hujus stulti extra portam projiciuntur, in porta conterentur, quia pravae Judaeorum soboles ante Mediatoris adventum in legis observatione floruerunt, sed in ipsa Redemptoris nostri praesentia a divinitatis obsequio perfidiae suae meritis repulsi ceciderunt. Quos nimirum non est qui eripiat. Quia scilicet dum ipsum Redemptorem exstinguere persequendo conati sunt, oblatae sibi remedium ereptionis absconderunt. MORALITER. Sicut urbis aditus porta dicitur, ita est dies judicii porta regni, et per eum ab electis omnibus ad coelestis patriae gloriam intratur. Hinc Salomon ait: « Nobilis in porta vir ejus, quando se viderit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). » Et rursum: « Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eum in portis 133.0157D| opera ejus (Prov. XXXI, 31). » Filii igitur hujus stulti ante portum electi sunt, sed in porta conterentur, quia hujus saeculi amatores in praesenti vita superbiunt, sed in ipso regni aditu aeterna animadversione feriuntur. Illos quippe Veritas aeterna adversitate eripit, quos in temporalibus prosperis per disciplinam premit. Qui ergo nunc renuit premi, tunc non valet eripi. Sequitur:

VERS. 5. Cujus messem famelicus comedat. --Hujus stulti messis fuerat sacrae legis eloquia. Quam stultus comedet. Quia nimirum gentilis populus verba legis intelligendo edidit, ad quam plebs Judaica sine intellectu laboravit. Hinc Veritas ait: « Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 133.0158A| (Matth. V, 6). » MORALITER. Habet etiam famelicus messem, quando iniquus quisque donum intelligentiae rectae accipit. Quam nimirum comedit famelicus, quia is qui ad Deum sanctis desideriis anhelat, discit quod audit, agit quod didicerit, et dum doctores pravi recta praedicatione reficiuntur, quid aliud quam stulti fruge satiantur? Sequitur: Et ipsum rapiet armatus. --Antiquus hostis Judaicum populum armatus rapuit, quia in eo vitam fidei fraudulenta suggestione quasi jaculis exstinxit. MORALITER. Antiquus namque hostis quasi inermis vincitur, cum mala aperta suggerens, humanae menti bona omnia simul destruere conatur. Sed armatus venit, quando bona alia intacta deserens, latenter alia corrumpit. Sequitur: Et bibunt sitientes divitias 133.0158B| ejus. --Hujus stulti divitias sitientes bibunt, quia fluentis sacrae locutionis, quae Judaicus populus in superbiae ostentatione possidet, conversae gentilium mentes irrigantur. Unde et eis per prophetam dicitur: « Omnes sitientes, venite ad aquas, » et reliqua (Isa. LV, 1). MORALITER. Saepe stultus habet interni liquoris fontem, sed non bibit, quia ingenium quidem accipit intelligentiae, sed tamen veritatis sententias cognoscere loquendo contemnit. Divitiae quoque mentis sunt verba sacrae locutionis; sed has divitias stultus oculis aspicit, et in ore mentis suae usum minime assumit. Ad comprehendenda enim verba nullo studio amoris elaborat; at contra alius sitim habet, et saepe hoc in divinae legis eruditione quandoque studendo intelligit, quod per negligentiam 133.0158C| ingeniosus nescit. Hinc Salomon ait: « Stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis (Prov. XXX, 21). » Plerumque enim aves quas ad volatum pennae sublevant in vepribus resident. Sequitur:

VERS. 6. Nihil in terra sine causa. --Idcirco enim saepe desidiosus ingenium accipit, ut de negligentia justius puniatur, quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit, et idcirco studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo majora praemia retributionis inveniat, quo magis studio inventionis elaborat. Sequitur: Et de humo non egreditur dolor. --Dolor namque quasi de humo egreditur, cum homo ad Dei imaginem conditus, de rebus insensibilibus flagellatur. Sed quia per occulta merita mentium, aperta prodeunt flagella poenarum, de humo dolor 133.0158D| non egreditur, quo modo sensus nostri malitia exigit, ut a rebus insensibilibus feriatur. Nequaquam poena de ea nascitur creatura quae percutit, sed de ea procul dubio quae peccando vim percussionis extorsit. Sequitur:

VERS. 7. Homo nascitur ad laborem, et avis ad volandum. --Ad laborem quippe homo nascitur, quia nimirum is qui sui accepta est ratione praeditus, considerat quod valde sibi sit impossibile, ut haec peregrinationis suae tempore sine gemitu evadat. Sed in eo quod caro flagellis afficitur, mens ad appetenda sublevatur altiora, Paulo attestante, qui ait: « Et licet qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem 133.0159A| (I Cor. IV, 16). » Inde enim mens ad summa evolat, unde caro in infimis durius laborat. Potest quoque appellatione hominis carnalium vita signari, unde Paulus ait: « Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis et secundum hominem ambulatis? » (I Cor. III, 3.) In hac itaque vita homo ad laborem nascitur, quia carnalis quisque contra se vitia appetit, desideriorum suorum se pondere affligit. Tanto enim quisque hujus mundi veraciter mala sentit, quanto ejus bona inhianter appetit. At contra tanto animus a labore afflictionis se subtrahit, quanto per spem ad summa sustollit. An non quasi avis ad volandum Paulus natus fuerat, qui tot adversa sustinens dicebat: « Nostra conversatio in coelis est? » (Phil. III, 20.) Sequitur:

133.0159B| VERS. 8. Quamobrem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum. --Ac si aperte diceret: Illum rogo per quem haec tribui scio. Sequitur:

VERS. 9. Qui facit magna. --Quis omnipotentis Dei mirabilia perscrutari sufficiat? Quod cuncta ex nihilo creavit, quod ipsa mundi fabrica mira potentiae virtute disposita: et super aereum coelum suspenditur, et super abyssum terra libratur? Bene autem adjunxit: Et inscrutabilia. --Minus enim fuerat magna facere, si tamen quae facta sunt perscrutari potuissent. Sequitur: Et mirabilia absque numero. --Minoris autem esset magnitudinis, si qua inscrutabilia pauca fecissent. Sed inter haec 133.0159C| sciendum est, quia divina miracula et semper debent considerari per studium, et nunquam discuti per intellectum. Saepe enim fit, ut dum nonnulli homines mortuorum corpora in pulverem redacta considerant, et resurrectionis vim colligere ex ratione non possunt, haec ad statum pristinum redire posse desperant. Sequitur:

VERS. 10. Qui dat pluviam super faciem terrae, et reliqua.--Omnipotens enim Deus terrae pluviam tribuit, cum arentia corda gentilium supernae gratia praedicationis perfundit; et aquis universa irrigat, quia sterilitatem perditi hominis repletione spiritus ad fructificationem format, sicut per semetipsam Veritas dicit: « Qui biberit aquam, » et reliqua (Joan. 133.0159D| IV, 13). Universitatis autem nomine homo significatur, quia in ipso vera species et magna communicatio universitatis ostenditur. Unde et Veritas discipulis dicit: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). » Quamvis hoc loco universa intelligi et aliter possunt, cum enim divites et pauperes, fortes et debiles, sapientes et insipientes spiritus ad suam cognitionem vocat, universa Deus aquis irrigat. Possunt autem universorum nomine ipsae morum dissimilitudines designari. Alius namque elatione erigitur, alius libidine inflammatur, alius avaritia anhelat. Sed universa Deus aquis irrigat, quia vim sui sermonis in singulis juxta morum diversitates format, ut hoc in ejus eloquio quisque inveniat, 133.0160A| per quod virtutis necessariae germen ferat. Sequitur:

VERS. 11. Qui ponit humiles in sublime, et merentes erigit sospitate. --In sublime humiles ponuntur, quia ii qui nunc pro Dei amore despecti sunt, tunc cum Deo judices veniunt. Hinc enim Dominus dixit: « Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, et reliqua (Matth. XIX, 28). » Tunc moerentes Dominus erigit, quia hi qui ejus desideriis prospera fugiunt, cruciatusque persequentium tolerant, tanto sublimiorem tunc sospitatem recipiunt, quanto nunc a cunctis mundi gaudiis devoti moriuntur. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: « Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non 133.0160B| miscebitur extraneus (Prov. XIV, 10). » Quod tamen de electis Dei etiam in hac vita nihil obstat intelligi. In sublime quippe humiles ponuntur, quia cum se ex humilitate substernunt, altae mentis judicio cuncta temporalia transeunt. Videamus humilem Paulum; ait enim: « Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum; nos autem servos vestros per Christum (II Cor. IV, 5). » Videamus in sublime jam positum: « An nescitis quia angelos judicabimus? » (I Cor. I, 3); et rursus: « Conresuscitavit, et consedere nos fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). » Moerentes etiam Dominus sospitate erigit, qui afflictos suos ad gloriam verae laetitiae soliditate sustulit. Sospitate quippe non insania erecti sunt, qui in bonis actibus 133.0160C| positi ipsi in Domino firmi gratulantur. Nonnulli enim et iniquitates perpetrant, et gaudere non cessant. De quibus dicitur: « Qui laetantur cum malefecerint, » et reliqua (Prov. II, 13). Hi certe non sospitate eriguntur, sed insania, qui superbiunt cum affligi debuerant. Sequitur:

VERS. 12. Qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quae ceperant. --Reproborum mentes perversis cogitationibus semper invigilant, sed plerumque eis superna dispensatio obviat. Et quamvis pravitatem consilii nec fracti adversitatibus corrigunt, tamen ne contra bonos praevaleant eorum vires refrenantur. Sequitur:

VERS. 13. Qui comprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat. --Sapientes ergo 133.0160D| Dominus in ipsa eorum astutia comprehendit, quando ejus consiliis humana facta etiam tunc congrue servavit cum resistunt. Astute namque aliquid agere fratres Joseph ausi sunt, ut Dei consilium mutaretur. Sed divino judicio quod declinare conati sunt, renitendo servierunt. Ideo quippe ab eis Joseph venditus fuerat, ne adoraretur (Gen. XXXVII, 28). Sed ideo est adoratus, quia venditus. Sic divinum consilium, dum devitatur, impletur. Sic humana sapientia, dum reluctatur, comprehenditur. Comprehendit etiam Dominus sapientes in astutia eorum, quando et hoc ad pietatis suae obsequium, nostraeque salutis augmentum redigit, quod contra illum humana incredulitas exarsit. Hinc Psalmista ait: « Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. 133.0161A| CX, 2). » Hinc Salomon ait: « Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30). » Sequitur:

VERS. 14. Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. --Per diem tenebras incurrunt, qui in ipsa veritatis praesentia perfidiae errore caecati sunt. Persecutores igitur Redemptoris nostri, dum divinae virtutis miracula cernerent, et tamen in ejus divinitate dubitarent, in die tenebras passi sunt, quia visum in luce perdiderunt. Hinc est quod de Judaea dicitur: « Occidit sol, cum adhuc esset dies (Jer. XV, 9). » Hinc iterum propheta dicit: « Quid de nocte, custos? quid de nocte, custos? Venit mane et nox (Isa. XXI, 11, 12). » De nocte enim custos venit, quia humani generis protector et 133.0161B| manifestus in carne apparuit, et tamen hunc pressa perfidiae suae tenebris Judaea minime agnovit. De cujus praesentia et nova lux mundo inclaruit, et tamen in corde infidelium vetusta caecitas remansit. Judaei autem aperta Dei miracula viderunt, et adhuc eum quasi palpantes quaerebant, cum dicerent: « Quousque animas nostras tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam (Joan. X, 14). » MORALITER. Mens quippe iniquorum bominum cum de aliena melioratione affligitur, de radio lucis obscuratur. Qui quasi in nocte, sic in meridie palpant, quia dum bonum quod vident accusare nequeunt caecati malitia malum quod non vident accusare quaerunt. Bona enim in proximis aperta vident, sed, si qua mala latent, investigant. Quod bene exprimitur, cum Loth protegentibus 133.0161C| angelis, in domo ejus Sodomitae ostium non invenerunt. Sequitur:

VERS. 15. Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. --Ipse quippe pauper est, de quo per Paulum dicitur: « Propter vos egenus factus est, cum dives factus esset (II Cor. VIII, 9). » Potest per oris gladium accusantium Hebraeorum lingua signari, de quibus per Psalmistam dicitur: « Filii hominum, dentes eorum arma, » et reliqua (Psal. LVI, 5). Ipsi quippe clamaverunt: « Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6). » Per violenti vero manum, ipsa crucifigens gentilitas exprimitur, quae in Redemptoris morte Hebraeorum voces opere implevit. Redemptor autem noster et vires gentilium et linguam Hebraeorum moriendo ex humilitate 133.0161D| pertulit, sed ex divinitatis suae potentia resurgendo superavit. Moraliter quippe est quisquis apud semetipsum elatus non est. Unde Veritas dicit: « Beati pauperes spiritu, » et reliqua (Matth. V, 3). Gladius namque oris est, inquitas persuasionis. Manus autem violenti est adversitas potestatis. Ac si ergo diceret: Sed et in se Dominus mentes hominum solidat, ut eas ad perpetrandam nequitiam nec blandimenta suasionum pertrahant, nec dolores suppliciorum frangant. Sequitur:

VERS. 16. Et erit egeno spes. --Salvato enim paupere spem egenus recipit, quia resurgente carne Domino, fidelis quisque ad aeternae vitae fiduciam convalescit. Spes quippe in aeternitate animum erigit, 133.0162A| et idcirco nulla mala exterius, quae tolerat, sentit. Sequitur: Iniquitas autem contrahet os suum. --Os enim suum nunc adhuc iniquitas dilatat, quia humani generis lingua infidelium contumeliis lacessere nequaquam cessat. Sed tunc os contrahet, cum hoc quod non vult per studium, per studium claudet. Aliter: Clarescente miraculo resurrectionis Domini, dum copiosa multitudo infidelium credidit, ab Ereptoris sui injuriis contumeliisque cessavit. Os enim suum quod Deum deridendo aperuit, infirmando contraxit. MORALITER. Nunc enim malus bonis derogat, et recta quae agere negligit haec malus obtrectando lacerare non cessat. Sed tunc iniquitas os suum contrahit, cum justos quanta appetat gloria retributionis agnoscit. Tunc malorum lingua digna 133.0162B| tormentorum retributione ligatur. Sequitur:

VERS. 17. Beatus homo qui corripitur a Domino. --Prima virtus est, ne perpetrari debeant, sed vitari peccata. Secunda autem, saltem perpetrata corrigere. Sed plerumque culpas non solum imminentes minime vitamus, verum etiam nec commissa agnoscimus. Turpis tamen animus percussione tangitur ut exerceatur, quatenus qui statum suae rectitudinis securus perdidit, afflictus consideret quo jacet. Hinc Salomon ait: « Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 12). » Sequitur: Increpationem ergo Domini ne reprobes. --Qui per culpam percutitur, sed ad querelam suae percussionis elabitur, increpationem Domini reprobat, quia hanc injuste se perpeti accusat. 133.0162C| Qui autem non per purgationem criminis, sed per fortitudinis probationem feriuntur, cum causam suae percussionis inquirunt, nequaquam increpationem Domini reprobare dicendi sunt, quia in semetipsis satagunt invenire quod nesciunt. Sequitur:

VERS. 18. Quia ipse vulnerat et medetur, percutit et manus ejus sanabunt. --Duobus modis omnipotens Deus vulnerat quos reducere ad salutem curat: aliquando enim carnem percutit, et mentis duritiam suo pavore tabescit. Vulnerando ergo ad salutem revocat, cum electos suos affligit exterius, ut interius vivant. Unde per Moysen dicit: « Ego occidam, » et reliqua (Deut. XXXII, 39); aliquando intus vulnera infligit, quia mentis nostrae duritiam suo desiderio percutit, sed percutiendo sanat, quia terroris sui 133.0162D| jaculo transfixos ad sensum nos rectitudinis vocat. Unde et sponsa dicit: « Vulnerata charitate ego sum (Cant. II). » Sequitur:

VERS. 19. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. --Per senarium numerum praesentis vitae operatio discursusque signatur. Sexto namque die omnia perficiens hominem condidit, et semetipso requievit. Quapropter per septenarium numerum requies designatur. Paterna ergo pietas eruditione praesentis vitae labore nos atterit, sed in adventu judicii a verbere abscondit, ut tanto tunc ad salutem exhibeat, quanto nunc nos flagella durius secant. Sequitur:

VERS. 20. In fame eruet te de morte, et in bello de 133.0163A| manu gladii. --Sicut fames carnis est subtractum subsidium corporis, ita et fames est mentis silentium divinae locutionis. Unde recte per prophetam dicitur: « Immittam famem in terram (Ezech. XIV, 13); » non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Dei. Bellum quippe patimur, cum carnis nostrae tentationibus impugnamur. De quo Psalmista ait: « Obumbrasti caput meum in die belli (Psal. CXXXIX, 8). » Quia igitur reprobi dum fame verbi deficiunt, etiam belli gladio transfiguntur, electorum suorum Dominus mentes, dum verbi sui pabulo reficit, contra tentationes corporis fortes reddit. Sequitur:

VERS. 21. A flagello linguae absconderis. --Flagellum linguae est exprobatio illicitae contumeliae. Flagello 133.0163B| linguae bonos feriunt pravi, quia eorum opera irridendo persequuntur. Hinc scriptum est: « Ipse liberabit me de laqueo venantium, » et reliqua (Psal. XC, 3). Sancta ergo anima a flagello linguae absconditur; quia, dum in hoc mundo est, honorem laudis non quaerit, nec contumelias detractionis sentit. Sequitur: Et non timebis calamitatem cum venerit. --Habent enim sancti viri contra famem divini verbi pabulum; contra belli gladium continentiae scutum, contra flagellum linguae, protectionem patientiae; contra exterioris calamitatis damnum, interni amoris adjutorium; quo enim eos hostis callidus numerosius tentat, eo circumspecti Dei milites virtutibus divinis ditiores fiunt. Potest etiam flagellum linguae sententia ultimae animadversionis intelligi, 133.0163C| quia districtus judex reprobis dicet: « Discedite a me, » et reliqua (Matth. XXV, 41). Sed justus quisque in tanta districtione sententiae, blanda tunc judicis voce refovetur, cum dicitur: « Esurivi, et dedistis mihi manducare, » et reliqua (Matth. XXV, 3). Et: « Venite, benedicti, » etc. (Matth. XXV, 34). Sequitur:

VERS. 22. In vastitate et fame ridebis. --Tunc quippe reprobos fames interficiet, quia suam illis faciem Redemptor abscondet. Ipse quippe de se dixit: « Ego sum panis vivus, » et reliqua (Joan. VI, 51). Et scriptum est: « Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. » Vastitas cruciat, quia gehenna concremat. Hinc Psalmista ait: « Pones eos ut clibanum igni, » et reliqua (Psal. X, 10). Sed tunc justus 133.0163D| ridebit, quia cum iniquos omnes extrema ultio percutit, ipse de gloria Domini dignae retributionis hilarescit. Hinc Psalmista ait: « Videbunt justi et timebunt, » et reliqua (Psal. LI, 8). Sequitur: Et bestias terrae non formidabis. --Callidus quippe adversarius, bestia terrae dicitur, quia ad rapiendas mortis tempore peccatorum animas violenta crudelitate effrenatur. Sed tamen de Ecclesia dicitur: « Mala bestia non transibit per eam (Isa. XXXV, 9). » Illi igitur terrae bestiam morientes timent, qui Conditoris sui potentiam viventes non timent. Sancti enim viri quia divinae se formidini medullitus subdunt, omne de adventu adversarii pondus timoris abjiciunt. Hinc Psalmista orat dicens: « Nequando 133.0164A| rapiat ut leo animam meam (Psal. VII, 3). » Ac si ergo diceret: Quia blandiente hoste modo nunc vinceris, hunc postmodum saevientem non timebis. Sequitur:

VERS. 23. Sed cum lapidibus regionum pactum tuum. --Quid ergo regionum lapides, nisi Ecclesiarum electos accipimus? Quibus dicitur: « Vos autem tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II, 5). » De quibus Ecclesiae pollicetur: « Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos (Isa. LIV, 11). » Qui igitur recte vivit, pacto se lapidibus regionum sociat, vitam suam procul dubio ad sanctorum praecedentium imitationem ligat. Sequitur: Et bestiae terrae pacificae erunt tibi. --Non ait pacatae, sed pacificae, quia non pacem habent, sed pacem faciunt. 133.0164B| Terrae ergo bestiae electis pacificae fiunt, quia maligni spiritus cum honorum corda adversantes deprimunt, haec nolentes ad amorem Domini impellunt; et afflicta mens tanto magis ad aeternam patriam reditum dirigit, quantum in hoc aerumnoso exsilio laboriosius vivit. Possunt etiam per terrae bestias motus carnis intelligi, qui dum mentem nostram irrationabilia suadendo lacessunt, contra nos bestialiter insurgunt. Sed cor sub divina lege deprimitur, etiam cum carnis incentiva detumescunt, et si ad tentandum rugiunt, nequaquam tamen usque ad effectum operum quasi ad aperti morsus rabiem exsurgunt. Pacificae itaque sunt, quia motus carnis, etsi per desideria palpitant, aperta tamen nos contradictione non impugnant. Vel certe 133.0164C| pacem nobiscum terrae bestiae faciunt, quia motus carnis dum nos tentando lacessunt, ad amorem quietis intimae impellunt. Sequitur:

VERS. 24. Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. --In Scriptura sacra aliter pax plena dicitur, atque aliter inchoata. De illa quippe dicitur: « Nunc dimittis servum tuum, Domine, in pace (Luc. II, 29). » De ista vero: « Pacem meam do vobis, » et reliqua (Joan. XIV, 27). Pax enim nostra a desiderio Creatoris inchoatur, et manifesta visione perficitur. Tabernaculum igitur justi pacem habere dicitur, quia videlicet ejus corpus quod mente inhabitatur, a perversis desideriorum motibus, sub justitiae dispositione refrenatur. Sequitur: Et visitans speciem tuam non peccabis. --Species quippe nostra 133.0164D| dicitur proximus noster, quia in illo cernimus quod sumus ipsi. Speciem ergo suam visitat quis, cum ad eum quem sibi similem per naturam conspicit, passibus amoris tendit: ut in altero sua considerans, ex seipso colligat qualiter infirmitati alterius condescendat. Hinc Paulus ait: « Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer; iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege), ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem; iis quisine lege erant tanquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi), ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem 133.0165A| salvos (I Cor. IX, 10, 22), » Tunc etiam plene vincitur peccatum, cum ex sua similitudine unusquisque perpendit quomodo in dilectione proximi dilatetur. Sequitur:

VERS. 25. Et scies quoniam multiplex erit semen tuum. --Cum vero a vitiis caro restringitur, cum mens virtutibus exercetur, restat ut loquendo quisque doceat vitam quam moribus servat. Ille enim uberes fructus praedicationis colligit, qui semina bonae operationis praemittit. Et tanto ejus fecundius praedicationis tribuitur, quanto hoc in ejus pectore perfecti operis exaratione praevenitur. Sequitur: Et progenies tua sicut herba terrae. --Quia de ejus imitatione nascitur, dum arentem praesentis vitae gloriam deserit, spe in aeterna viridescit. Vel certe 133.0165B| justi progenies sicut herba terrae oritur, quia dum vivendo monstrat quod praedicando asserit, multitudo sequentium innumerabilis exsurgit. Sequitur:

VERS. 26. Ingredieris in abundantia sepulcrum. --Quid enim sepulcri nomine, nisi contemplativa vita signatur? Activa quoque vita sepulcrum est, quia a pravis nos operibus mortuos tegit. Sed contemplativa perfecte sepelit, quia a cunctis mundi actionibus funditus dividit. Hinc Paulus sepultis dicebat: « Mortui enim estis, » et reliqua (Col. III, 3). Hinc est quod Abraham conjugem mortuam in sepulcro duplici sepelit. Vir quippe perfectus sepulcrum in abundantia ingreditur, quia prius activae vitae opera congregat, et postmodum carnis sensum per contemplationem mortuum, hunc mundo funditus occultat. 133.0165C| Actionis namque tempus primum est: contemplationis extremum. Unde necesse est, ut perfectus quisque prius mentem virtutibus exerceat, atque hanc postmodum in horreum quietis condat. Hinc est quod Jacob pro Rachel servivit, et Liam accepit. Potest etiam per sepulcrum non solum in hac vita nostra contemplatio, sed quies aeternae et intimae 133.0166A| retributionis intelligi. In abundantia ergo sepulcrum ingreditur, qui post congesta vitae praesentis opera a mutabilitate sua plene mortuus in secreto veri luminis occultatur. Unde per Psalmistam dicitur: « Abscondes eos in abscondito vultus tui, » et reliqua (Psal. XXX, 21). Sequitur: Sicut affertur acervus tritici in tempore suo. --Frumentum quippe in segete sole tangitur, quia in hac vita humana, anima respectu superni luminis illustratur. Pluvias percipit, quia veritatis eloquio pinguescit. Ventis concutitur, quia tempestatibus exercetur; et secum crescentes paleas portat, quia nequiorem contra se quotidie vitam peccantium tolerat; atque ad aream deductum triturationis pondere premitur, ut a palearum connexione solvatur. Quia mens nostra coelesti 133.0166B| disciplinae supposita, dum correctionis flagella percipit, a societate carnalium mundior recedit, et relictis paleis, ad horreum ducitur: quia foris remanentibus reprobis, electa anima ad supernae mansionis gaudia aeterna sublevatur. Et in alieno quidem tempore percussiones sentiunt, sed in suo a percussione requiescunt. Electis quippe tempus est alienum vita praesens, unde quibusdam adhuc infidelibus Veritas dicit: « Tempus meum nondum venit, tempus autem vestrum semper est paratum (Joan. VII, 6). » Sequitur:

VERS. 27. Ecce hoc ut investigavimus ita est. --Liquet profecto quod in his nil ab eo juxta superficiem dicitur, quia nimirum ante faciem non jacet quod investigatur. Qui ergo haec investigare se indicat, quia in verbis exterioribus interiora quaesierit 133.0166C| demonstrat. Sequitur: Quod auditum, mente pertracta. --Quantalibet enim doctrina mens polleat, gravis ejus imperitia est velle docere meliorem. Unde et ea quae ab inimicis recta prolata sunt, ab interno arbitro non recta judicantur. In eo namque vim suae rectitudinis amittunt, quod auditori non congruunt.

LIBER SEPTIMUS.

CAPUT VI. 133.0165D|

VERS. 2, 3. Utinam apprehenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera! quasi arena maris haec gravior appareret. --Staterae nomine Dei et hominum Mediator exprimitur, qui ad pensandum vitae nostrae meritum venit, ac secum justitiam simul et misericordiam detulit. Sed misericordiae lance praeponderans culpas nostras, parcendo levigavit. Calamitas quidem in statera gravis apparuit, quia malum quod pertulit, nonnisi in praesentia Redemptoris agnovit. Magni autem arena maris est ponderis, sed calamitas hominis arena maris gravior dicitur, quia dura fuisse poena ostenditur, dum per misericordiae judicem culpa levigatur. Sequitur: Unde et verba mea dolore sunt plena. --Justi verba dolore plena sunt, quia quousque praesentia 133.0166D| tolerat, ad aliud loquendo suspirat. Qui enim peregrinationem pro patria diligit, dolorem etiam inter dolores nescit. Sequitur:

Vers. 4. Quia sagittae Domini in me sunt. --Sagittarum quippe nomine aliquando praedicationum verba signantur. De his Psalmista ait: « Sagittae tuae acutae, » et reliqua (Ps. XLII, 6). Et Isaias: « Mittam ex his qui salvati fuerint ad gentes in mari, in Africa, in Lydia, tenentes sagittas, in Italiam, et Graeciam (Isa. LXVI, 19). » Aliquando animadversionis sententia designatur, sicut Joas regi per Eliseum dicitur: « Jace sagittam (IV Reg. XIII, 17). » Quo jacente ait: « Percuties Syriam, donec consumas eam (Ibid.). » Ac si ergo diceret: Ego in exsilio damnationis non gaudeo, quia vim percussionis agnosco. Sequitur: Quarum indignatio ebibit spiritum 133.0167A| meum. --Quid est spiritus hominis, nisi spiritus elationis? Sagittae autem Domini spiritum hominis ebibunt, cum supernae animadversionis sententia afflictam mentem ab elatione compescunt, cum supernae sententiae electos quos in peccatis inveniunt, dum vulnerant, immutant, ut duritiam suam transfixa mens deserat, atque ex salutifero vulnere sanguis confessionis currat. Sequitur: Et terrores Domini militant contra me. --Justorum mens non solum perpendit quid tolerat, sed etiam pavet quod restat. Videt qualia in hac vita patitur, metuit ne post hanc graviora patiatur. Hinc Psalmista ait: « In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me (Psal. LXXXVII, 17). » MORALITER. Jam quippe per fidem Mediatoris vivimus, et tamen adhuc 133.0167B| per expurgationem vitiorum, quasi sagittas Domini dura animadversionis intimae flagella sustinemus. Sed ecce et divinae correptionis percussione configimur, et tamen adhuc illud est gravius quod de terrore venturi Judicis aeternam animadversionem formidamus. Sequitur:

VERS. 5. Nunquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit? --Per onagrum, agrestem asinum, gentilis populus designatur. Per bovem, plebs Judaica significatur, quae jugo supernae dominationis supposita, ad spem proselytos colligens corda quae valuit vomere legis traxit. Multos enim ex gentili populo, seu Judaeorum, incarnationis Domini mysterium desiderasse, his verbis congnoscimus. De quibus Dominus 133.0167C| ait: « Dico vobis, multi justi et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, » et reliqua (Matth. XIII, 17). Sed tunc onager herbam invenit, cum gentilis populus divinae incarnationis gratiam accepit. Tunc etiam bos vacuum praesepe non habuit, cum plebi Judaicae Domini carnem lex exhibuit, quam diu exspectante prohetavit. Unde et natus Dominus in praesepe ponitur. Ipse enim ex nostra substantia carnem assumens fenum fieri voluit, qui cibum semetipsum mentibus mortalium praebuit dicens: « Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. LIV, 56). » Ac si ergo dicat: Idcirco gentilitas gemit, quia eum necdum Redemptoris sui gratia refecit; atque ideo Judaea mugitus dilatat, quia legem tenens, sed legis 133.0167D| auctorem non videns, stans ante praesepe jejunat. MORALITER. Qui alii onagri appellatione signantur, nisi qui in campo fidei constituti, nullius officii loris ligantur? Bovis vero nomine hos signat, quos intra sanctam Ecclesiam ad praedicationis officium suscepti ordinis jugum premit. Herba vero onagri et pabulum bovis est interna refectio populi fidelis Quia enim longe ab interna sapientia positi, aeternam haereditatem non cernimus, velut bruta animalia a desiderata jejunamus. De qua nimirum herba Redemptoris voce dicitur: « Per me si quis introierit, salvabitur, » et reliqua (Joan. X, 9). Sequitur:

VERS. 6. Aut poterit comedere insulsum, quod non est sale conditum? --Quisquis enim carnalibus obsequiis 133.0168A| intentus, legem intelligere spiritaliter noluerit, quid aliud quam insulsum cibum comedit? Sed quia praeceptis ejus dura jubentibus gentilitas subdi recusavit, insulsum cibum comedere noluit, quae priusquam spiritus condimentum perciperet, servare vim litterae expavit. Sed in hoc cibo sal Veritas misit, et latere in lege saporem occultae intelligentiae docuit dicens: « Si crederetis Moysi, » et reliqua (Joan. V, 46). Et rursum. « Habete sal in vobis. » Et: « Pacem habete inter vos (Marc. IX, 50). » MORALITER. Verba quippe moresque carnalium, quasi cibum se nostris mentibus ingerunt, in delectationis ventre rapiuntur. Sed doctus quisque insulsa non comedit, quia pravorum dicta factaque dijudicans, ab ore [aure] cordis repellit. Hinc Psalmista ait: « Narraverunt mihi 133.0168B| iniqui fabulationes suas, » et reliqua (Psal. CXVIII, 85). Sequitur: Aut gustare aliquis potest, quod gustatum affert mortem? --Lex namque carnaliter degustata mortem intulit, quia commissa delinquentium dura animadversione distrinxit, et per praeceptum culpam innotuit, et hanc per gratiam non delevit, Paulo attestante, qui ait: « Nihil ad perfectum perduxit lex (Hebr. VII, 19). » Ad Christum vero conversa gentilitas, quae adhuc sonare per verba legis intelligit, angustata sunt desideriis suis. MORALITER. Sancti igitur viri cum aeternis desideriis anhelant, in tanta vitae altitudine se sublevant, ut audire jam quae mundi sunt, grave sibi ac deprimens pondus credant. Valde namque intolerabile aestimant, quidquid illud non sonat, quod intus amant. Saepe enim 133.0168C| mens superna appetit, et stulta in infimis contemnit, nec tamen adhuc pro amore veritatis ad perferendos praesentis vitae cruciatus accingitur. Durum quippe est appetere quod cruciat, sequi quod vitam fugat. Sequitur:

VERS. 7. Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. --Absit enim ne vir sanctus in status sui incolumitate constitutus, amicorum suorum aliquando dicta despexerit. Sed quia beatus Job membrum est Ecclesiae sanctae, ejus etiam voce loquitur. Quia nimirum amoris sui aestibus anxia, cibum Scripturae veteris conversa gentilitas esurit quem dudum superba despexit. Aliter: Quia societatem gentilium Judaea habere contempsit, insulsum cibum sumere fastidivit, et quia divina 133.0168D| sententia proposita morte vetuerat ne plebs Israelitica foedus cum alienigenis jungeret, gustare noluit quod gustatum affert mortem. Sed ad Redemptoris gratiam Judaea veniens, ab Israelitis infidelibus repulsa, dum per sanctos apostolos ad collectionem se gentilium dilatat, quasi hoc in cibo esuriens accepit, quod indignum prius fastidiose despexit, et prae angustia cibos quos dudum contempserat, comedit: quia repulsa a Judaeorum duritia gentiles suscipere populos quos despexerat concupiscit. MORALITER. Mens enim proficiens quae prius dum sola propria curaret, ferre aliena fastidiebat, cum ad toleranda proximi infirma se attrahit, ita ut pro amore veritatis praesentis vitae cruciatus tanto post fortis appetat, 133.0169A| quanto prius infirma fugiebat, haec prae angustia comedit, quae prius tangere nolebat. Sequitur:

VERS. 8. Quis det ut veniat petitio mea, et quod expeto tribuat mihi Dominus, et qui coepit ipse me conterat? --Non enim per contumaciam expetit se exstingui, ut injustitiam ferientis accuset, quod verbis sequentibus demonstrat, dicens: « Non contradicam sermonibus sanctis (Job. XI, 10). » Sciendum vero est quia aliquando nos adversarius, aliquando autem conterit Deus. Ex adversarii contritione deficimus a virtute. Per Domini vero contritionem fracti vitiis in virtute laboramus. Hinc scriptum est: « Reges eos in virga ferrea (Psal. II, 9). » Cum enim nos exterius affligit, interius reficit. Et quia plerumque 133.0169B| vitiorum contritionem in nobis Dominus agere inchoat, sed cum mens ex ipso exordio profectus extollitur, adversario aditum pandit. Quapropter sanctus vir exorat dicens:

VERS. 9. Qui coepit, ipse me conterat. --Ac si dicat: Hoc quod in me exorsum est, perficere feriendo non desinat, ne desertum me adversario ad contritionem tradat. Sequitur: Solvat manum suam et succidat me.--Solvat manum dicitur, exerceat effectum. Sed cum nos extolli Conditor conspicit, et amorem suum erga nos per verbera non exercet, quia ad ferienda in nos nostra vitia manum ligat. Et cum securos nos ac de virtutum affluentia elatos repente vel flagelli dolor, vel infirmitatis tentatio percutit, protinus a status sui vertice mentis nostrae 133.0169C| elatio succisa cadit, ut de semetipsa nihil audeat, sed infirmitatis suae ictu prostrata manum levantis quaerat. Hinc est quod sancti viri tentari appetunt, flagellari concupiscunt, dicentes: « Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). » Et: « Ego ad flagella paratus sum (Psal. XXXVII, 18). » Sequitur:

VERS. 10. Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat. --Ac si dicat: Quia hic ideo non parcit, ut in perpetuum parcat. Ex afflictione enim consolor, quia, corruptionis humanae putredinem sciens, ad spem salutis ex vulnere certus reddor. Valde quippe electi formidine tabescunt, cum perpetrasse se illicita novere, sed perscrutantes inveniunt, quia nulla pro illicitis adversa perpessi sunt. Sequitur: Nec contradicam sermonibus sanctis. --Verba 133.0169D| Dei ad nos sunt effectus operationum. In eo ergo nobis loquitur, quod erga nos tacitus operatur. Beatus igitur Job sermonibus Dei contradiceret, si de ejus percussionibus murmuraret. Sed quid de percussore suo sentiat indicat, quem enim ferientem tolerat, sanctum vocat. Sequitur:

VERS. 11. Quae est enim fortitudo mea ut sustineam, aut quis finis meus, ut patienter agam? --Sciendum quod alia justorum, atque alia est fortitudo reproborum. Justorum quippe fortitudo est, carnem vincere, propriis voluptatibus contraire, delectationem vitae praesentis exstinguere. Hinc enim sanctis dicitur: « Viriliter agite, » et reliqua (Psal. XXX, 25). Reproborum vero fortitudo est transitoria sine 133.0170A| cessatione diligere, contra flagella Conditoris insensibiliter perdurare. De his propheta ait: « Vae qui potentes estis ad potandum vinum. » Et reliqua (Isa. V, 22). Et: « Ecce occupaverunt animam meam, et irruerunt in me fortes (Psal. LVIII, 4). » Fortes quippe qui mala mundi tolerant pro mundo, ejusque gaudia, ut ita dixerim, quaerentes perdunt, nec tamen haec perdendo fatigantur. Ac si ergo vir sanctus dicat: Mala mundi pro mundo tolerare nequeo, quia jam in ejus desiderio fortis non sum. Dum enim praesentis vitae finem conspicio, cur pro mundo patiar cujus appetitum calco? Sequitur:

VERS. 12. Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est. --Quid hoc loco aere aut lapidibus, nisi insensibilium hominum corda signantur, 133.0170B| qui nulla percussione mollescunt? Quo contra electis dicitur: « Tollam vobis cor lapideum, » et reliqua (Ezech. XXXVI, 26). Paulus quoque ait: « Si linguis hominum loquar et angelorum, » et reliqua (I Cor. XIII, 1). Lapidi similis est quisquis a pietatis praecepto durescit, et percussus sonitum humilis confessionis non reddit. Quidam vero metallo aeris in nullo discrepantes, cum flagella supernae percussionis accipiunt, piae confessionis sonitus emittunt. Sed quia humilitatis voces ex corde non proferunt, ad statum salutis reducti, nesciunt quod promiserunt. Ac si ergo vir sanctus dicat: Reproborum similitudine sub disciplinae verbere, nec more lapidum ita obduravi, ut a ministerio confessionis obmutescam, nec rursum quasi aes vocem confessionis 133.0170C| resono, et sensum vocis ignoro. Sequitur:

VERS. 13. Ecce, non est auxilium mihi in me. --Patet jam ad cujus speciem percussi animus percurrat, cum in se sibi esse auxilium degat. Plerumque enim virtus avita deterius quam si deesset, interficit; quia dum ad sui confidentiam mentem erigit, hanc elationis gladio transfigit. Sequitur: Et necessarii quoque mei recesserunt a me. --Qui enim infirmum se in semetipsum insinuat, ad majoris adhuc meritum fortitudinis etiam proximis destituitur. Sequitur:

VERS. 14. Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquet. --Amici nomine hoc loco proximus quilibet designatur. Duo sunt praecepta charitatis, amor videlicet Dei et proximi. Per amorem 133.0170D| Dei, amor proximi gignitur; et per amorem proximi, Dei amor nutritur. Hinc scriptum est: « Qui non diligit fratrem suum quem videt, » et reliqua (Joan. IV, 20). Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur. Scriptum est enim: « Non agnoscetur in bonis amicus, et non celatur in malis inimicus (Eccli. XII, 8). » Quia nimirum qui ex adversitate proximum despicit, aperte convincitur quod hunc in prosperis non amavit. Et cum omnipotens Deus, ideo quosdam percutit, ut percussos erudiat, et non percussis occasionem boni operis praebeat, quisquis percussum despicit, occasionem virtutis a se repellit, et tanto nequius se contra Auctorem erigit, 133.0171A| quanto hunc nec pium in salute propria, nec justum in alieno vulnere agnoscit. Sequitur:

VERS. 15. Praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus fratres mei. --Saepe reprobi eam fidem quam tenemus, retinent: eadem sacramenta percipiunt, ejusdem religionis veritate continentur, sed tamen cum passionis viscera nesciunt, vim charitatis, qua in Domino flagramus et proximo, non agnoscunt. Recte ergo et praetereuntes vocantur, quia ex uno matris nobiscum gremio per fidem prodeunt, sed in uno charitatis studio erga Deum et proximum non figuntur. Qui enim terrena diligunt, spem supernae patriae deserunt, quasi ex montibus more torrentis valles petunt. Quos tamen hiems praesentis vitae multiplicat, sed aestas venturi judicii 133.0171B| exsiccat, et reproborum laetitiam in ariditatem vertit. Torrentem quippe ad convallem raptim transire est, pravorum mentes ad ima desideria sine obstaculo ac difficultate descendere. Omnis enim ascensus in labore est, descensus in voluntate. Aliter. Si convalles ima poenarum loca intelligimus, injusti quique sicut terrena raptim ad convallem transeunt, quia in hac vita quam totis desideriis appetunt, diu nequaquam ( Videtur hic verbum quoddam deesse ) possunt. Nam quot dies aetatis accipiunt, quasi tot quotidie gressibus ad finem tendunt. In longum quidem voluptatum desideria pertrahunt, Ised ad inferni claustra repente producuntur. Sequitur:

VERS. 16. Qui timet pruinam, irruet super eum 133.0171C| nix. --Pruina quippe inferius gelescit, nix autem de superioribus ruit. Et saepe nonnulli dum temporalia adversa pertimescunt, districtionem aeternae adversionis abjiciunt, de quibus dicitur. « Illic trepidaverunt timore, » et reliqua (Psal. XIII, 5). Contra alii in terra homines contra veritatem pavent, ejus veritatis iram coelitus sustinent, et alii cum pati in terra inopiam metuunt, in aeternum sibi abundantiam supernae refectionis abscindunt. Sequitur:

VERS. 17. Tempore quo fuerint dissipati peribunt. --Quos enim praesentis vitae sollicitudo ordinat, amissio dissipat, et tunc etiam exterius pereunt, qui intus dudum aeterna negligendo perierunt. Sequitur: Et cum incaluerint, solventur de loco suo. --Iniquus 133.0171D| enim quisque cum incaluerit, de loco suo solvitur, quia in judicio intimae districtionis appropinquans cum jam per cognitionem poenae fervere coeperit, ab ea quae dudum inhaeserat carnis suae delectatione separatur. Hinc contra reprobos dicitur per prophetam: « Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Isa. XXVIII, 19). » Praesentem vitam ex desiderio retinet, sed de loco suo solvitur, qui oblectamenta carnis desiderans, ejus duritia per supplicium liquatur. Sequitur:

VERS. 18. Involutae sunt semitae gressuum eorum. --Omne quod involvitur, in semetipsum replicatur. Sed sunt nonnulli qui recta quidem deliberando appetunt, sed ad consueta semper mala replicantur, 133.0172A| et quasi extra se tensi ad semetipsos per circuitum redeunt. Qui bona quidem cupiunt, sed a malis nunquam recedunt. Esse quippe humiles, sed sine despectu, esse contenti propriis, sed sine necessitate, esse casti, sed sine maceratione corporis, esse patientes, sed sine contumeliis, volunt. Aliter. Saepe namque nonnulli contra quaedam vitia se vehementer accingunt, sed quaedam subigere negligunt. Cumque se contra ista non erigunt, et illa contra se reparant quae subegerant. Alius carnem a luxuria domuit, sed mentem ab avaritia non refrenavit, cumque se in mundo pro exercenda avaritia retinet, erumpente occasionis articulo, etiam in luxuriam labitur, quam jam subegisse videbatur. Aliquando vero involutis gressuum semitis, et nonnulla culpa 133.0172B| devincitur, et alia per aliam perpetratur. Nam saepe furto negationis jungitur, et perjurii deinceps reatu cumulatur, et culpa culpae adjungitur. Quid aliud quam involutis semitis atque innodatis vinculis pravorum gressus ligant? Unde per Isaiam dicitur: « Et erit cubile draconum, et pascua struthionum, et occurrent daemonia, onocentaurus et pilosus clamavit alter ad alterum (Isa. XXXIV, 13). » Quid per dracones, nisi malitia; quid per struthionem, nisi hypocrisis designatur? Et quia Graece onos asinus dicitur, per asinum luxuria designatur; per aurum vero cervix superbiae demonstratur, ut illud: « Tauri pingues obsederunt me (Ps. XXI, 13). » Onocentauri ergo sunt, qui subjecti vitiis luxuriae, inde cervicem erigunt, unde humiliari debuerant. 133.0172C| Pilosus, Graece dicitur πάνας, Latine, incubos. Quorum nimirum forma ab humana effigie incipitur, sed bestiali extremitate terminatur. Nam saepe edendi delectatio servit gulae, et simulat servire indigentiae. Cumque ventrem in ingluviem extendit, membra in luxuriam erigit. Pilosus autem alter ad alterum clamat, cum perpetrata nequitia ad perpetrandam aliam provocat. Sequitur: Ambulabunt in vacuum et peribunt. --In vacuum quippe ambulant qui nihil secum de fructu sui laboris portant. Cuncta enim haec moriens deserit, quae injuste vivens concupivit. At contra in lege dicitur: « Non apparebis in conspectu meo vacuus (Exod. XXIII, 14). » Et de justis dicitur: « Venientes autem venient cum exsultatione, » et reliqua (Ps. CXXV, 6). Sed quia injustus 133.0172D| quisque promerendae vitae meritum bene agendo non providet, in conspectu Dei vacuus apparet. Sequitur:

VERS. 19. Considerate semitas Thema, itinera Saba. --Thema, auster, Saba autem rete interpretatur. Quid hic per austrum, qui flatu teporis membra dissolvit, nisi fluxa remissio vivendi? Quid autem per rete, nisi actionis obligatio demonstratur? Qui enim dissoluta mente ea quae terrena sunt appetunt, nec per gressus liberos ad Deum prodeunt, ipsi se suis inordinatis conatibus ligant. Sunt namque plerique, qui non solum aliena non appetunt, verum etiam cuncta, quae possederant in mundo, derelinquunt. Sed dum amori propinquitatis indiscrete 133.0173A| deserviunt, ad ea saepe per affectum cognationis redeunt quae damnarunt. Quo itaque isti, nisi in rete ambulant, quos in praesenti saeculo inchoatae jam vitae perfectio solverat, sed inordinatus amor terrenae cognationis ligat? Hinc Veritas dicit: « Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 16). » Recte igitur post Thema semitas, Saba itinera memorat, quia quos auster reprobi temporis solverit, hos nimirum rete implicationis tenet. Bene autem pravorum opera describens considerare admonet, quia perversa agere diligimus, sed haec visa in aliis dijudicamus, et ea quae in nobis minus dijudicanda credimus, quam sint turpia in 133.0173B| aliorum actione cognoscimus. Sicque fit, ut ad semetipsam mens redeat, et agere quod reprehendit erubescat. Sequitur: Et exspectate paulisper. --Saepe dum praesentis vitae brevitas quasi perseveratura diligitur, ab aeterna spe animus frangitur, sed repente vitam finiens, aeterna invenit supplicia, quae jam vitare nequeat. Hinc enim dicitur. « Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). » Cumque enim mens in praesentibus figitur, vita terminatur, et repente ad supplicia improvisa pervenit. Hinc Psalmista ait: « Pusillum adhuc, et non erit peccator (Psal. XXXVI, 10). » Sequitur:

VERS. 20. Confusi sunt quia speravi. --Cum bonis mala reprobi ingerunt. Si hos a spe intima labefactari conspiciunt, effectu deceptionis hilarescunt. Cum 133.0173C| vero bonorum operum spes interior figitur, et nequaquam malis exterioribus ad ima reclinatur, pravorum mentes confusio occupat, quia, dum pervenire ad afflictorum intima nequeunt, incassum existere crudeles erubescunt. Sequitur: Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. --Usque ad sanctam quippe Ecclesiam in die judicii reprobi veniunt, quia usque ad ejus conspiciendam gloriam perducuntur, ut ad majora reatus sui supplicia repulsi, videant quod perdiderunt. Tunc vero iniquos pudor cooperit, cum eos in conspectu judicis testis conscientia adducit. Tunc omnis culpa ante oculos reducitur, et mens super gehennae incendio, suo gravius igne cruciatur. De quibus recte per prophetam dicitur: « Domine, exaltetur manus tua, ut quae 133.0173D| vident videant et confundantur (Isa. XXVI, 11). » Possunt etiam haec omnia amicis beati Job congruere. Ac si de eis dicat: Dum me stultis increpationibus ad desperationem flectere nequeunt, ipsi temeritatis suae insania confundantur, videntes corporis vulnera, et mentis conscientiam nescientes. Dum me de injustitia increpare ausi sunt, usque ad me necdum venerunt, sed dura me invectione pulsantes, dum victorem animum inter adversa deprehendunt, quasi ad me venientes erubescunt. Sequitur:

VERS. 21. Nunc venistis, et modo videntes plagam meam, timetis. --Ac si aperte dicat: Ego tunc timui Deum, cum, fultus prosperis, flagellorum detrimenta non sensi. Vos qui ex amore Deum non 133.0174A| timetis, ex sola eum percussione formidatis. Sequitur:

VERS. 22, 23. Nunquid dixi: Afferte mihi de substantia vestra, et donate mihi, vel, liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? --Haereticorum quippe praedicatio substantia carnalis non inconvenienter accipitur, qua dum perversa fulciuntur, quasi in verbis divites ostendunt. Quam eo sancta Ecclesia non quaerit, quo hanc spiritali intellectu transcendit. Manum quippe hostis, Satanae fortitudinem vocat; et manum robustorum, vires malignorum spirituum appellat. Quos idcirco robustos appellat, quia dum absque carnis infirmitate sunt conditi, pravis eorum assertionibus imbecillitas adjuncta non obviat. Hoc vero quod subsequitur:

133.0174B| VERS. 24. Docete me, et ego tacebo, et si quid forte ignoravi instruite me. --Sub cujus discretionis libramine pendeat, incertum videtur, utrum sit quod intulerat. Nunquid dixi, an certe a superioribus disjuncta sententia promitur, ut quasi per increpationem dicatur? Docete me, et reliqua. Quod tamen utrique distinctioni convenit, quia ab intellectus sano tramite neutrumque recedit. Beatus igitur Job contra mundi divites, pauper, contra potentes oppressus, contra sapientes stultus, doctrinam respondit, quia nec pauper eorum substantiam, nec oppressus adjutorium contra robustos, nec stultus doctrinam sapientiae carnalis quaerit. Sanctus etenim vir, quia mente pulchre super semetipsum rapitur, et pauper inopia 133.0174C| non angustatur, et oppressus nil patitur, et voluntarie stultus, carnalem sapientiam non miratur. Sequitur:

VERS. 25. Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui me arguere possit? --Ac si aperte diceretur: Qua temeritate audita reprehenditis, qui percussionis meae causas ignoratis? Mundus quippe ipse esse debet, qui curat aliena corrigere. Unde ad David dicitur: « Non tu aedificabis mihi templum, quia vir sanguinum es (III Reg. VIII, 9). » Sequitur:

VERS. 26. Ad increpandum tantum eloquia concinnatis. --Duo sunt verba noxia humano generi. Unum quod curat etiam adversa laudare, aliud quod studet etiam semper recta corripere. Ex hujus 133.0174D| ergo qualitate beatus Job amicos fuisse redarguit. Sequitur: Et in ventum verba profertis, --in ventum enim proferre est verba otiosa dicere. Nam saepe dum ab otiosis verbis nequaquam lingua compescitur, ad temeritatem quoque stultae increpationis effrenatur. Prius enim loqui aliena libet, et postmodum detractionibus eorum vitam, de quibus loquitur, lingua mordeat; quandoque autem usque ad apertas contumelias erumpat. Hinc Salomon ait: « Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14). » Et item: « Qui imponit stulto silentium, iras mitigat (Prov. XXVI, 10). » Et Isaias: « Cultus justitiae silentium (Isa. XXXII, 17). » Otiosum quippe verbum est quod ratione justae necessitatis, aut intentione 133.0175A| piae utilitatis caret. Plerumque nimis taciti, dum quorumdam mala respiciunt, et tamen in silentium linguam premunt, eo auctores mortis fiunt, quo virus, quod poterant, ejicere loquendo noluerunt. Hinc propheta ait: « Vae mihi quia tacui (Isa. VI, 5). » 133.0176A| Justus autem cum opportunum considerat, postposita censura silentii, loquendo quae congruunt, in usum se utilitatis impendit. Hinc namque dicitur: « Sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7). »

LIBER OCTAVUS. 133.0175| 133.0175B| VERS. 27. Super pupillum irruistis, et subvertere nitimini amicum vestrum. --Quantae namque infirmitatis superpendat, insinuat quem pupillum vocat, quia vero ab amore recedere etiam laesa charitas nescit, et subverti velle se queritur, et tamen amicum se esse testatur. TYPICE. Sanctae quippe Ecclesiae populus qui mortui patria est, filius, pupillus, non incongrue dicitur, cujus resurgentis vitam jam quidem per fidem sequitur, sed necdum per speciem contemplatur. Super pupillum vero haeretici irruunt, cum humilitatem fidelis populi importunis falsisque allegationibus affligunt. Tamen amicus est quem nituntur evertere, quia fidelis Dei populus, ipsos quoque quos tolerat persequentes, amando non desinit ad veritatem vocare. Sequitur:

133.0175C| VERS. 28. Verumtamen quod coepistis explete. --Ac si aperte diceret: Nec ante illatas molestias trepido, nec ingratis auditoribus correptionis adjutoria abscondo, quia et malis pressus exerceor, et ipsis misericordiam persecutoribus benigne impendens cresco. Quia enim « charitas patiens est, benigna est (I Cor. IV, 4), » et cum unum ex utroque defuerit, charitas non est: ut a nobis charitas vere teneatur, necesse est quatenus et benignitatem patientia, et patientiam benignitas suffragetur. Beatus igitur Job, quia patiens est, dicat: Verumtamen quod coepistis explete. Et quia benignitate praeditus, dicat: Praebete aurem. --Sequitur: Et videte an mentiar. --Ac si aperte dicat: Ea quae assero nequaquam mihi ex auctoritate credite, sed an vera sint ex ratione 133.0175D| pensate. Neque enim sancta Ecclesia ex magisterio humilitatis instituta recta quae errantibus dicit, quasi ex auctoritate praecipit, sed ex ratione persuadet. Sequitur:

VERS. 29. Respondete, quaeso, absque contentione. --Neque enim haeretici inquisitionibus suis veritatem conantur assequi, sed victores videri. Unde fit, ut contentionis certamina exquirant, et de Deo, qui « pax nostra est (Eph. II, 14), » loqui pacifice nesciant, atque ex pacis negotio, rixae inventores fiant. Quibus bene per Paulum dicitur: « Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus (I Cor. XI, 19). » Sequitur: Et loquentes id quod justum est, judicate. --Is namque qui loquitur, dum vel in sui auditoris sententiam exspectat quasi ejus judicio supponitur, a quo auditur. Qui igitur in dictis suis reprobationem metuit, 133.0176B| ipse debet prius examinare quod dicit, quatenus inter cor et linguam, aequus discretusque arbiter sedeat, subtiliter pensans si recta verba offerat, quae utiliter suscipiens ad auditorum judicium lingua perducat. Sequitur:

VERS. 30. Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, et in faucibus meis stultitia non personabit. --Ac si aperte diceret: Si subtilius vestra perpenditis, verius aliena pensatis. Et cum rectum esse coeperit quod dicitis, justum cognoscitis quod audistis. Sic enim sancta Ecclesia studet prius assertiones hostium falsas ostendere, et tunc praedicamenta virtutis aperire. Per linguam quippe aperta locutio, per fauces vero occulta tractatio designatur. Et quia ea quae per publicam locutionem sancta praedicat Ecclesia, 133.0176C| et jam per intimam fidem servat, in lingua iniquitas non resonat, sed nec in faucibus stultitia, quidquid per linguam praedicationis emanat, hoc per fauces tacitae exspectationis degustat. Sequitur.

CAPUT VII.

VERS. 1. Militia est vita hominis super terram. --Alia translatio habet tentatio, sed utriusque verbi sensus aspicitur. Quid enim tentationis nomine, nisi pugna contra malignos spiritus exprimitur? Et quid appellatione militiae, nisi contra hostes exercitus designatur? Tentatio itaque ipsa militia est, quia dum contra malignorum spirituum insidias vigilat, in bellorum procinctu proculdubio exsudat. Vita vero hominis tentatio perhibetur esse, quia ab statu conditionis lapsa, et corruptionis suae putredine 133.0176D| subdita, dum sibi ex semetipsa molestias gignit, hoc est jam facta quod tolerat. Sic itaque humana vita tentatio est, ut etsi jam ab iniquitatis perpetratione compescimus, in ipsis tamen bonis operibus, modo malorum memoria, modo seductionis caligine, modo intentionis suae interruptione fuscetur: Tentatio ergo est, quae aut aliena virtutibus ad coeleste praemium non valet assurgere, aut ditata donis spiritualibus aliquando deterius ex occasione virtutum ruit. Militia vero est vita hominis, quia unusquisque, dum quotidie ad vitae terminum per temporum augmenta tendit, augendo vitam vivere desinit. Et dum spatia temporum crescere appetit. ab eodem spatio quod protendendo colligit, crescendo pertransit. Nam cum ordinem militiae locus crescit, toto simul homini deficit. Sequitur: Et sicut dies mercenarii dies ejus. --Mercenarius ad laboris sui 133.0177A| praemium citius pervenire exoptat. Dies itaque hominis aeterna sapientis, recte diebus mercenarii comparantur, quia praesentem vitam, viam non patriam deputant, et mercenarius in alienis laboribus exsudat, sed tamen sibi proprium praemium praeparat. Voce autem Redemptoris dicitur: « Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). » Omnes ergo qui spe coelestium praediti exercitio vitae praesentis atterimur, in alieno laboramus, et alieno quidem labore fatigamur, sed tamen praemia nostra percipimus, et per hoc pervenimus ad propria, quod pure administramus aliena. Quo contra quibusdam Veritas dicit: « Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? » (Luc. XVI, 12.) Sciendum quoque est quod mercenarius sollicite curat 133.0177B| inspicere, ne unquam dies vacuus habeatur ab opere. Unde et electus tanto fidentius spe tendit ad praemia, quanto nunc robustius perdurat ad laboris incrementa. Dies cum operibus numerat, ne a labore vacua transeant vitae momenta formidat. Hinc namque dicunt: « Propter te mortificamur tota die (Rom. VIII, 13). » Et: « Scio cui credidi, et certus sum (II Tim. I, 12). » Sequitur:

VERS. 2. Sicut cervus desiderat umbram. --Umbram quippe desiderare cervo est, pro tentationis aestu sudoreque operis, aeterni refrigerii requiem quaerere. Hinc scriptum est: « Sitivit anima mea ad Deum vivum, » et reliqua (Psal. XLI, 3). Et: « Heu me, incolatus meus prolongatus est (Psal CXIX, 5). » Et: « Ingrediar in locum tabernaculi Admirabilis, » 133.0177C| et reliqua (Ps. XLI, 5). Sequitur: Et sicut mercenarius praestolatur finem operis ejus. --Mercenarius enim quod grave perpendit ex opere, leve existimat ex remuneratione. Sic quippe quod electis valde esse importabile ex dolore ostenditur, consideratione provida ex remuneratione levigatur. Hinc est quod Paulus quam sit grave quod patitur indicat; « qui in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter (II Cor. XI, 32) » fuisse testatur. Qui ultra vires gravatum se asserit dicens: « Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere (II Cor. I, 8); » sed remunerationem considerans ait: « Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam 133.0177D| quae revelabitur in nobis (Rom. I, 18). » Sequitur:

VERS. 3. Sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. --Electi quippe Conditori rerum serviunt, et saepe rerum inopia coangustantur. Qui igitur per actiones suas praesentia non quaerunt, a mundi compendiis menses vacuos ducunt. Noctes quoque laboriosas tolerant, qui adversitatum tenebras non solum usque inopiam, sed saepe ad corporis cruciatum portant. Potest etiam non inconvenienter intelligi, quod sanctus quisque menses vacuos sicut mercenarius ducit, qui laborem jam sustinet, sed praemium necdum tenet. Hoc tolerat; illud exspectat. Noctes vero laboriosas enumerat, quia adversitates sibi praesentis temporis in virtutibus exercendo coacervat. MYSTICE. Vacuos Ecclesia menses habet, 133.0178A| quae infirmis suis terrenas actiones absque vitae praemio defluentes sustinet. Ipsa noctes laboriosas quae in membris fortibus multiplices tribulationes portat. Mensium quippe nomine, dierum collectio et summa signatur. Per diem ergo unaquaeque actio exprimi potest, per menses autem actuum finis intelligitur. Non solum igitur dies, sed menses vacuos dicimus, cum nos in terrenis actibus sine fructu laborasse, non ex actione principium, sed fine pensamus. Cum enim labores nostros adversitas sequitur, quasi vitae nostrae vacui menses arguuntur, quia ex actionis completione agnoscitur quam frustra in actionibus subdebatur. Sed quia in sacro eloquio nonnunquam nox pro ignorantia ponitur, Paulo attestante, qui venturam vitam scientibus 133.0178B| dicit: « Omnes vos filii lucis, et filii diei estis, non sumus noctis, neque tenebrarum (I Thess., V, 5). » Potest hoc in loco ex eorum persona vox sanctae Ecclesiae accipi, qui post ignorantiae suae caliginem, ad amorem rectitudinis redeunt, et veritatis radiis illustrati, fletibus luunt quod erraverunt. In eis ergo sancta Ecclesia, in quibus ad vitam revertitur, laborem suum aestuanti servo, et desideranti finem mercenario comparat, dicens: Sicut cervus desiderat umbram, et reliqua. Ad aestuantem, menses vacuos reddit, quia quo magis aeternum refrigerium quaeritur, eo magis quam vacue pro ista laboratur. Ad praestolantem vero, laboriosas noctes subintulit, quia quo magis ex termino operis praemium quod assequamur inspicimus, eo magis ingemiscimus 133.0178C| diu nos nescisse quod quaerimus. Quanto enim verius ad Deum revertimur, tanto subtilius labores quos per ignorantiam in hoc mundo pertulimus, dolendo pensamus. Sequitur:

VERS. 4. Si dormiero, dicam: Quando surgam? Et rursum exspectabo vesperum. --Si vero ad solam historiam haec verba pensantur, per haec proculdubio animus dolentis exprimitur, qualiter per diversos motus desiderii moestitia impellente varietur. In nocte dies quaeritur, in die vesperum desideratur, quia nimirum dolor non permittit placere quae adsunt. Aliter. Sancta quoque Ecclesia quousque vitam corruptionis ducit, flere mutabilitatis suae damna non desinit. Ac si ergo dicat: In somno resurrectionem desidero, in resurrectione vero vesperum 133.0178D| exspecto, quia quieta exercitium actionis appeto, et exercitata otium quietis quaero. Conditus quippe homo fuerat, ut ab amore Conditoris sui nunquam declinaret. Sed in eo quod pedem ad culpam movit, a dilectione Conditoris in semetipsum protinus cecidit, et salutis suae fortitudinem perdidit. Aliter. Dormire namque in peccatis jacere. Hinc Paulus ait; « Evigilate, justi, » et reliqua (I Cor. XV, 34). Et rursum: « Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, » et reliqua (Ephes. V, 14). Electus igitur quisque cum peccati somno premitur, ad justitiae vigilias exsurgere conatur, sed saepe cum surrexerit, ipsa se extolli magnitudine virtutum sentit. Unde et tentari se praesentis vitae adversitatibus 133.0179A| post virtutes desiderat, ne pejus ex confidentia virtutum cadat. Hinc scriptum est: « Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). » In somno quippe peccati, lumen justitiae quaeritur, et cum virtutum prospera mentem levant, adjutrix adversitas desideratur. Exspectamus prospera, formidamus adversa. Vir igitur justus vesperum exspectat, quia cum exerceri hunc tribulatione necesse est, ipsa fit ei adversitas prospera. Potest vesperi nomine etiam peccati tentatio designari. Hinc Moyses ait: « Factum est mane, et factum est vespere (Gen. I, 5). » Mane quippe ad vesperum ducitur, quia nimirum lucem rectitudinis umbra sequitur tentationis. Electi ergo post somnum resurrectionem appetunt, quia et de peccato ad justitiae lumen evigilant, et in ipso 133.0179B| justitiae lumine positi, semper se contra illecebras tentationum parant. Quas nimirum non timent, sed exspectant, quia utilitati suae rectitudinis etiam tentamenta proficere non ignorant. Sequitur: Et replebor doloribus usque ad tenebras. --Et quia modo surgentia vitia bellum carnis excitant, modo devicta animum ad elationem vocant. Bonorum vita usque ad tenebras doloribus repletur, quia quousque tempus corruptionis agit, interna externaque afflictione concutitur, et salutis securitatem non invenit, nisi cum diem funditus tentationis relinquit Sequitur:

VERS. 5. Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. --Ac si aperte diceret: Carnalem vitam quam patior, aut labes lubricae operationis polluit, 133.0179C| aut ex vitiorum memoria, caligo miserae cogitationis premit. Consentiendo quippe vitiis putredine atterimur, vitiorum vero imagines in corde tolerando sordibus pulveris foedamur. Aliter. Multi quippe in sancta sunt Ecclesia, qui dum amori carnis inserviunt, foetore luxuriae computrescunt, et sunt nonnulli, qui a voluntate quidem carnis abstinent, sed tamen tota mente in terrenis actibus jacent. Ac si ergo dicat: In illis quos lubricos tolero, carnem videlicet putrescentem gemo. In istis autem quos terram quaerentes patior, quid aliud quam foeditatem pulveris porto? Sequitur: Cutis mea aruit, et contracta est. --In sanctae quippe Ecclesiae corpore hi qui solis exterioribus curis inserviunt, congrue cutis vocantur. Quae nimirum cutis arescendo attrahitur, 133.0179D| quia mentes carnalium, dum praesentia diligunt, et quasi juxta posita concupiscunt, ad futura tendere per longanimitatem nolunt. Qui dum internae spei pinguedinem negligunt, ut attrahantur arefiunt, quia si eorum corda desperatio non siccaret, nequaquam aestus haec pusillanimitatis attraheret. Hanc namque attractionem Psalmista formidaverat, cum siccitatem metuens dicebat: « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. XXVI, 9). » Sequitur:

VERS. 6. Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur. --Congrua valde similitudine vita carnis telae comparatur, quia sicut tela filis, sic vita mortalis diebus singulis proficit, sed quoad 133.0180A| augmentum proficit, ad incisionem tendit, quia cum tempora percepta praetereunt, ventura breviantur. Velocius ergo dies transeunt, quia tela tarditatem profectus habet, vita autem praesens moram defectus non habet. Ad finem quippe nostri itineris etiam quiescendo pervenimus, et per cursum nostri transitus etiam dormientes imus. Sequitur: Et consumpti sunt absque ulla spe. --Ac si aperte diceretur: Mentis fiduciam in praesenti vita non posui, quia omne quod praeterit, calcando sprevi. Reproborum etenim mens dies praesentes amore constringit, ut sic semper hic appetant vivere, quatenus si valeant, vivendi cursum desiderant nunquam finire. At contra rectorum mens ad aeternitatis intentionem tenditur, etiam cum praesens eam feliciter vita comitatur. 133.0180B| Sequitur:

VERS. 7. Memento quia ventus est vita mea. --Ac si aperte diceretur: Transeuntem velociter benignus respice, qui et tanto misericordius a te videri debeo, quanto ipse a consideratione brevitatis meae oculos non averto: Hi etenim vitam carnis quasi permanentem diligunt, quia quanta sit vitae sequentis aeternitas non intendunt. Sancti autem viri, quod ad aeterna cor elevant, quam breve sit quod fine clauditur pensant, et eorum sensui vilescit quod praeterit, quo intellectui radiat, et interlucet quod acceptum nunquam recedit. Sequitur: Nec revertatur oculus meus, ut videat bona. --Ad videnda bona exstinctus oculus non redit, quia ad exhibenda recta opera exuta carne, anima non recurrit. Hinc Salomon 133.0180C| ait: « Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos quo tu properas (Eccle. IX, 10). » Sequitur:

VERS. 8. Nec aspicit me visus hominis. --Visus quippe hominis est misericordia Redemptoris, quae, insensibilitatis nostrae duritiam cum respicit, emollit. Unde teste Evangelio dicitur: « Respexit Jesus Petrum. » Et: « Recordatus verbi quod dixerat Jesus. » Et: « Egressus foras flevit amare (Luc. XXII, 61, 63). » Exutam vero carne animam nequaquam visus hominis aspicit, quia post mortem non liberat, quem ante mortem gratia ad veniam non reformat. Hinc etenim Paulus ait: « Ecce nunc tempus acceptabile (II Cor. VI, 2). » Et reliqua. Hinc Salomon ait: 133.0180D| « Lignum ubi cecidit, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit (Eccli. II, 3). » Vir igitur sanctus damna humani generis considerat, quod a praesenti saeculo, sine Redemptoris agnitione subtrahitur, atque aeternis ignibus irreparabiliter sepelitur, et ex ejus voce dicit: Nec aspiciat me visus hominis. --Sequitur: Oculi tui in me, et non subsistam. --Ac si aperte diceret, districtus ad judicium veniens, ad salvandum non vides, ad feriendum vides. Quia quem in praesenti vita dispensationis tuae miseratione non respicis, respiciendo postmodum per justitiam exstinguis. Tunc quippe peccator non substitit, quia cum districtus Judex merita subtiliter inquirit, reus ad tormenta non sufficit. Quamvis hoc etiam justorum 133.0181A| voci congruat, quorum mens semper sollicita examina intendit, considerant quam districte judicet bona opera, quam subtiliter penset, et perituros se absque ambiguitate praesciunt, si remota pietate judicentur. Bene autem electionis cursum defectumque humani generis exprimens dicit:

VERS. 9. Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos, non ascendit. --Nubes quippe ad altiora suspenditur, sed densata vento impellitur ut currat, calore autem solis dissipatur, ut evanescat. Sic nimirum sunt corda hominum, quae per acceptae rationis ingenium ad alta emicant, impulsa autem maligni spiritus flatu, pravis desideriorum suorum motibus huc illucque pertrahuntur. Sed districto respectu superni Judicis, quasi solis calore 133.0181B| liquefiunt, et semel locis poenalibus traditi, ad operationis usum ultra non redeunt. Potest etiam inferni nomine peccatoris desperatio designari, de qua per Psalmistam dicitur: « In inferno autem quis confitebitur tibi? » (Psal. VI, 6.) Et illud: « Impius cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). » Qui autem impietati succumbit, vitam profecto justitiae moriendo derelinquit. Qui vero post peccatum mole desperationis obruitur, quid aliud quam post mortem inferni supplicio sepelitur? A quo via jam reversionis abscinditur. Recte autem corda desperantium comparantur nubibus, quia et caligine erroris obscura sunt, et peccatorum multiplicitate condensa. Sed consumpta pertranseunt, quia claritate extremi judicii irradiata dissipantur. 133.0181C| Sequitur:

VERS. 10. Nec revertatur ultra in domum suam. --Sicut domus corporis habitaculum corporale est, ita unicuique mente hoc domus fit, quod ex desiderio inhabitare consuevit. Ad domum igitur suam ultra non revertitur, quia semel quisque aeternis suppliciis traditus ad hoc ubi amore inhaeserat, nullatenus revocatur. Potest etiam domus habitatio cordis intelligi. Unde sanato cuidam dicitur: « Vade in domum tuam (Matth. IX, 6). » Cum ergo quem desperatio obruit, a cordis sui habitaculo foras mittit, et redire introrsus non valet, quia rursus exterius ad deteriora quotidie pulsus cadit. Sequitur: Neque cognoscet eum amplius locus ejus. --Locus quippe hominis, sed non localis, ipse scilicet Conditor exstitit, 133.0181D| qui hunc ut in semetipsum consisteret creavit. De quo Psalmista ait: « Filii servorum tuorum habitabunt (Psal. CI, 29) » Quem nimirum locum tunc homo deseruit, cum, seductoris verba audiens, a conditoris amore discessit. A Conditore ergo suo tanto quisque districtius in judicio non agnoscitur, quanto nunc ad reparationis gratiam nec per dona revocatur. Qui Judex districtus ad examen ultimum veniens in iniquitate durantibus, dixit: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). » « Nescio vos, unde estis (Matth. XXV, 12). » Sequitur:

VERS. 11. Quare et ego non parcam ori meo. --Ori etenim suo non parcit, qui confiteri malum quod fecit, non erubescit. Hinc Psalmista ait: « Praeveniamus 133.0182A| faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). » Hinc rursus scriptum est: « Qui abscondit scelera sua, non dirigetur (Prov. XXVIII, 13). » Sequitur. Loquar in tribulatione spiritus mei. --Tribulationem quippe spiritus lingua commovet, ut reatum pravi operis vox confessionis impugnet. Sciendum quoque est, quia et saepe reprobi peccata confitentur, sed deflere contemnunt. Electi autem culpas suas, quas vocibus confessionis aperiunt, districtae animadversionis fletibus insequuntur. Hinc Psalmista ait: « Iniquitatem meam ego pronuntiabo, » et reliqua (Psal. L, 5). Qui enim mala quae perpetravit insinuat, sed flere recusat, quasi subducta veste vulnus detegit, sed torpente mente, medicamentum vulneri non apponit. Sequitur: Et confabulabor cum amaritudine 133.0182B| animae meae. --Pavore namque districti judicis afflicti, dum quaedam male gesta plangimus, ipsa vim nostrae amaritudinis ad discutiendum nos vigilantius excitant, alia etiam in nobis quae amplius defleamus, invenimus. Nam saepe quae torpentibus latuit, flentibus subtilius culpa innotescit. Habet enim in corde justorum amaritudo animae linguam suam, cum qua afflictam mentem, modo per replicationem donorum Dei, modo per propria actionis suae severiter increpat. Unde et nequaquam dicitur, fabulabor, sed confabulabor, quia vis doloris, quae peccata singula reputans, torpentem animum ad lamenta excitat, quasi ad eum verba confabulationis format. Sequitur:

VERS. 12. Nunquid mare sum ego, aut cetus, quia 133.0182C| circumdedisti me carcere? --Ac si aperte diceret: Mare vel cetus, iniqui videlicet, eorumque auctor malignus spiritus, quia effrenari ad solam perpetrandae iniquitatis licentiam appetunt, recte poenae suae carcere constringuntur. Ego autem qui jam aeternitatis tuae libertatem desidero, cur adhuc meae corruptionis carcere premor? Carcere enim homo circumdatur, quia et plerumque virtutum profectibus ad alta exsurgere nititur, et tamen carnis suae corruptione praepeditur. Scriptum quippe est: « Corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15). » Maris nomine corda carnalium tumidis cogitationibus fluctuosa signantur. Ceti vero nomine antiquus hostis exprimitur, qui dum mentes saecularium possidendo penetrat, quasi in eorum 133.0182D| lubricas cogitationes natat. Qui in inferioribus dejectus, ne ad coelestia volare praevaleat, poenae suae pondere coarctatur. Hinc Petrus ait: « Deus angelis peccantibus non pepercit, sed irruentibus in infernum detractos in tartara tradidit in judicio reservare cruciandos (II Petr. II, 4). » Cetus ergo ac mare circumdatione carceris premitur, quia vel malignus spiritus, vel sequaces illius, iniquorum se mentibus colligit, atque in eis undam tumentium cogitationum voluit, ut implere mala quae appetunt, nequeant, superna districtione angustantur. Sequitur:

VERS. 13, 14. Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et revelabor loquens mecum in statu meo, terrebis 133.0183A| me per somnia, et per visiones horrore concuties. --In sacro eloquio lectus, cubile, stratum, secretum solet cordis intelligi. Hinc scriptum est: « In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III, 1). » Et in Psalmo: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5). » Quid vero hoc loco somnia vel visiones accipimus, nisi imagines ultimi districtique examinis? Quod jam utcunque per timorem cernimus, sed tamen ut est, veraciter non videmus. Sancti itaque viri ad cordis semper secreta redeunt cum ab hoc mundo, vel ultra votum prospera, vel ultra vires adversa patiuntur, atque externis laboribus fessi quasi stratum vel lectulum cubilia mentis petunt. Ac si ergo aperte diceret: Si exteriora fugiens 133.0183B| introrsus redeo, et utcunque requiescere in cordis cubili concupisco, ibi mihi dum districtionis contemplationem subjicis, quam districtus advenies judex, vehementer me per ipsas meae providentiae imaginationes terres. Et revelabor loquens mecum. --Quia nimirum cum ad mentis nostrae silentium fessi revertimur, quasi in stratu colloquentes, occulta intra nos cogitationum verba versamur. Sciendum quoque est, quod imagines somniorum, aliquando ventris plenitudine vel inanitate fiunt, aliquando illusione, ut illud Salomonis: « Multas curas sequuntur somnia (Eccle. V, 2). » Aliquando per revelationem, ut Joseph admonitus in somnis ut fugeret in Aegyptum. Aliquando cogitatione simul et revelatione, ut illud Danielis: « Tu, rex, cogitare coepisti in 133.0183C| stratu tuo quid esset post te, et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt (Dan. II, 29). » Sequitur:

VERS. 15. Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. --Quid per animam, nisi mentis intentio? Quid per ossa, nisi carnis fortitudo designatur? Anima ergo suspendium elegit, ut ossa moriantur, quia dum mentis intentio ad alta se sublevat, omnem in se fortitudinem vitae exterioris necat. Sancti enim viri ad alta animum tollunt, et ad amorem supernae patriae in virtutum se studiis accingunt, et hoc quod fortes prius in mundo fuerant, vinculo humilitatis insequuntur. Hinc Paulus ait: « Vivo autem jam non ego, » et reliqua (Gal. II, 20). Hinc: « Hebraeus et Hebraeis secundum legem, 133.0183D| Pharisaeus (Phil. III). » Et rursum. « Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta (Phil. VII). » Sequitur:

VERS. 16. Desperavi, nequaquam jam ultra vivam. --Justi quippe desperare est praesentis vitae bona, electione aeternitatis deserere, mansura quaerere, et in rebus temporalibus fiduciam non habere. Sunt nonnulli justorum, qui sic coelestia appetunt, ut tamen honores sibi temporaliter impensos teneant, aliena non ambiant, suis licite utuntur. Et sunt nonnulli justorum, qui ad comprehendendum culmen perfectionis accincti, dum altiora interius appetunt, exterius cuncta derelinquunt. De talibus Paulus ait: « Mortui enim estis, » et reliqua (Col. III, 3). Sequitur: 133.0184A| Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. --Absit enim ne vir sanctus de divinae misericordiae largitate desperet, qui sibi parci desiderat. Sed quia dum bona vitae transeuntis per desperationem deserit, ad obtinenda quae permanent in spe robustius assurgit. Sancti enim viri quo verius summa cognoscunt, eo sublimius terrena despiciunt, et idcirco praesentis vitae dies nihil esse conspiciunt, quia illuminatae mentis oculos in consideratione aeternitatis figunt. Sequitur:

VERS. 17. Quid est homo, quia magnificas eum, aut quid apponis erga eum cor tuum? --Hominem Deus magnificat, quia largitate rationis ditat, infusione gratiae visitat, honore illatae virtutis exaltat. Sed cor suum erga eum Dominus ponit, quia post 133.0184B| dona judicium erexit, merita subtiliter pensat, vitae pondera vehementer examinat. Ac si ergo aperte exclamet, dicens: Magnificatur homo spiritali munere, sed tamen caro est: et vias ejus post munera districte considerat, sed tamen si remota pietate judicetur, pondus quod tua subtilitate imminet, ferre, nec sublevatus ad justitiam spiritus valet. Sequitur:

VERS. 18. Visitas eum diluculo. --Nos itaque noctis tenebris premimur, cum perpetratione iniquitatis obscuramur. Sed nox in lucem vertitur, cum erroris nostri obscuritas veritatis agnitione radiatur. Diluculo ergo nos Dominus visitat, quia erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat. Diluculum dicitur, cum jam nocturna tempora 133.0184C| in charitatem lucis mutantur. Sequitur: Et subito probas illum. --Quia et accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera, nulla tentatione concuteretur, has se habere animus per semetipsum gloriaretur. Hinc Paulus ad tertium coelum raptus legem repugnantem in membris suis habere se dolet. Sequitur:

VERS. 19. Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam? --Saliva in os ex capite labitur, ab ore vero ad ventrem ducitur cum glutitur. Quid itaque est caput nostrum, nisi divinitas per quam existendi principium sumimus, et creatura sumus? Hinc Paulus ait: « Caput viri Christus. Caput autem Christi Deus (I Cor. XI, 3). » 133.0184D| Ventris nomine mens designatur, quae dum supernum intellectum suscipit, resecta proculdubio omnium membra actionum regit. Hinc Salomon ait: « Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris (Prov. XX, 27). » Salivae nomine, sapor intimae contemplationis accipitur, quae de claritate Conditoris adhuc in hac vita positos, vix gustu revelationis tangit. Quam glutire non possumus, quia supernae claritatis bono satiari non permittimur. Ac si ergo aperte diceretur: Tunc homini plane parcis, cum hunc ad perfectionem tuae contemplationis admiseris, ut claritatem tuam raptus interius videat, et eum carnis suae corruptio non repellat. Tunc permittis, ut glutiam salivam 133.0185A| meam, --cum me sapore tuae claritatis usque ad abundantiam satietatis infuderis. Sequitur:

VERS. 20. Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum? --Ecce fatetur malum quod fecit, sed bonum, quod Deo in recompensatione debeat offerere, non invenit. Ut certe cum dicitur: Quid faciam tibi, quia haec ipsa bona quae agere praecipimur, non Praeceptori, sed nobis prosunt. Hinc scriptum est: « Bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). » Custos autem Deus dicitur, quia si ejus custodia nos minime protegit, ante occulti hostis insidias nostrae sollicitudinis oculus vigilans dormit. Hinc Psalmista ait: « Nisi Dominus custodierit civitatem, » et reliqua (Psal. XII, 6, 1). Sequitur: Quare posuisti me contrarium tibi, et 133.0185B| factus sum mihimetipsi gravis? --Tunc sibi contrarium Deus hominem posuit, cum homo Deum peccando dereliquit. Serpentis quippe persuasionibus captus, hostis ejus exstitit, cujus praecepta contempsit. Sed haec ipsa contrarietas culpae facta est homini pondus poenae, et cervicem cordis erigendam supposuit, quia qui subesse divinis jussionibus noluit, sub suis se necessitatibus stravit. Nam otio tabescit, opere deficit, cibo reficitur, et caetera hujusmodi. Mens quoque modo spe decipitur, modo pavore vexatur. Amat saepe quod despexerat, despicit quod amaverat. Repulsus enim homo a carne, molestias; et in mente quaestiones tolerat, grave nimirum pondus semetipsum portat. Hinc scriptum est: « Grave jugum super filios Adam a 133.0185C| die exitus de ventre matris eorum, usque ad diem sepulturae in matre omnium (Eccli. XL, 1). » Ac si ergo aperte dicat: Cur quasi contrarium tibi hominem despicis, qui certus scio, quia perire vel ipsum quem despicere credideris, non vis? Sequitur:

VERS. 21. Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? --Quibus profecto verbis, quid aliud quam desiderium praestolantis Mediatoris innuitur? De quo Joannes ait: « Ecce Agnus Dei, » et reliqua (Joan. I, 29). Vel certe ab humano genere tunc peccatum plene tollitur, cum per incorruptionis gloriam nostra corruptio permutatur. Redemptoris ergo gratiam, vel resurrectionis 133.0185D| soliditatem desiderat, qui iniquitatem suam funditus auferri sperat. Sequitur: Ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris non subsistam. --Peccanti primo homini dictum est.: « Pulvis es, et in pulverem ibis (Gen. III, 19). » Mane autem dicitur illa tunc manifestatio mentium, quae in adventu judicis, apertis cogitationibus quasi post noctis tenebras demonstratur. Hinc Psalmista ait: « Mane astabo tibi et videbo (Psal. V, 5). » Quaerere autem Dei est homini subtili interrogatione discutere, et districte discutiendo judicare. Ac si ergo apertius deploret dicens: In praesenti quidem jam carnis mortem patior, et tamen adhuc de venturo judicio graviorem mortem, districtionis tuae sententiam, pertimesco. Sequitur:

CAPUT VIII. 133.0186A|

VERS 1, 2. Respondens autem Baldath suhites dixit: Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplexoris tui? --Injustis semper gravia sunt verba justorum, et quae ad aedificationem prolata audiunt; haec quasi superimpositum pondus ferunt. Vis quippe et summa loquentium quadrifaria qualitate distinguitur. Nam sunt nonnulli quos sentiendi simul ac dicendi amplitudo dilatat. Sunt nonnulli quos sentiendi simul ac dicendi inopia angustat. Sunt nonnulli qui efficaciam dicendi loquendo habent, sed acumen sentiendi non habent. Et sunt nonnulli qui acumini sentiendi subnixi sunt, sed ex inopia locutionis obmutescunt. Sed in beato viro Baldath cum multiplicitatem sermonis 133.0186B| ori tribuit, profecto inopiam cordis reprehendit. Ac si aperte dicat: Abundantia spiritus in sermone oris attolleris, sed sensus indigentia coangustaris. Sequitur:

VERS. 3. Nunquid Deus supplantat judicium, et Omnipotens subvertit quod justum est? --Haec beatus Job nec loquens negaverat, nec reticens ignorabat. Sed procaces quippe etiam nota jactanter proferunt, ut loquendo docti videantur. Sciendum vero est, quia divinae justitiae rectitudinem tunc laudant, cum se ad gaudium incolumitas sublevat. Sed si eorum vitam quamlibet breviter vis supernae correctionis attigerit, pulsati protinus consilium divini examinis increpant. Non mirum ergo si hic divinam justitiam laudat, qui nihil adversi ab ea 133.0186C| justitia tolerabat. Sequitur:

VERS. 4. Etiamsi filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manus iniquitatis suae. --Ac si afflictis catholicis errorem praedicatores praedicant: Vitae vestrae providete, et quam perversa teneatis, ex eorum qui inter vos defuncti sunt, damnatione cognoscite, quia Conditori omnium nisi perfidia vestra displiceret, nequaquam a vobis tam numerosos populos interitu saeviente subtraxerit. Sequitur:

VERS. 5. Tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum, et omnipotentem deprecatus fueris. --Quia enim haeretici tenere lucem veritatis aestimant, sanctam Ecclesiam quasi in erroris nocte positam ad diluculum veritatis vocant, quatenus et per cognitionem 133.0186D| Dei, quasi per diluculum surgant, et per preces poenitentiae peccata diluant. Sequitur:

VERS. 6. Si mundus et rectus incesseris. --Mundus videlicet in cogitatione, rectus in opere. Sequitur: Statim evigilabit ad te. --Ac si aperte dicat: Quia is qui nunc tribulationibus tuis virtutem tuae protectionis non exerit, quasi ab adjutorio haesitantis dormit. Sequitur: Et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae. --Idem praesentis vitae contrarietates admonet, ut tranquillitatis protinus securitatem probet. Sequitur:

VERS. 7. Intantum ut priora tua fuerint parva, et novissima multiplicentur nimis. --Quia perversi temporale gaudium, singulare bonum aestimant, hoc aliis pro magno pollicentur. Si vero habitaculum 133.0187A| justitiae consilium mentis vocat, afflictis catholicis, errorum magistri pacatum habitaculum justitiae promittunt, quasi eos ad sua pertrahunt, profecto a contentione conticescunt. Opes quoque intelligentiae sequentibus spondent crescere, dicentes: Intantum ut priora tua fuerint parva. Subditur:

VERS. 8. Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam. --Generationem pristinam ac patrum memoriam nequaquam videri, sed investigari admonent, quia hoc in ea nolunt conspici, quod liquido cunctis patet. Subjungitur:

VERS. 9. Hesterni quippe sumus, et ignoramus quomodo sicut umbra dies nostri sunt super terram. --Generatio 133.0187B| itaque pristina interroganda proponitur, ut transire tempus vitae praesentis sicut umbra monstretur, quia videlicet si ea quae erant, et jam tranacta [transacta] sunt, ad memoriam reducimus, patenter agnoscimus quam celeriter hoc quoque fugiat quod tenemus. Sequitur:

VERS. 10. Ipsi docebunt te, et de corde suo proferunt eloquia. --Notandum quod superius dixerat: Spiritus oris tui. Nunc vero reductis ad memoriam patribus dicit: De corde suo proferunt eloquia. Ac si vitam sanctae Ecclesiae haeretici detestantes dicant: Multiplicitatem spiritus habes in ore, in corde non habes. Sed illi contra te audiendi sunt, qui verba ex corde proferentes recta vivendo docuerunt. Sequitur:

133.0187C| VERS. 11, 12, 13. Nunquid potest vivere scirpus absque humore, aut crescere carectum sine aqua? --Cui Baltath scirpum vel carectum comparet, ipse protinus aperit, cum subjungit: Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit, sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit. --Scirpi ergo vel carecti nomine, hypocritae vitam signat, quae speciem quidem veritatis habet, sed adhuc manu ususfructum utilitatis non habet. Quae sterilitatis opere arida permanens, solo sanctitatis colore viridescit. Sed neque sine humore scirpus, neque sine aqua carectum proficit, quia hypocritarum vita ad bona opera infusionem quidem superni luminis percipit, sed in cunctis quae agit exteriores laudes appetens, a fructu perceptae 133.0187D| infusionis inanescit. De quibus Veritas dicit: « Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? » et reliqua (Marc. VII, 22). Scirpus in flore est, hypocrita in laude. Acutis vero angulis surgens carectum manu non carpitur, quia exasperatis per arrogantiam sensibus, de pravitate sua hypocrita corripi dedignatur. In flore suo manum carpentis incidit, quia in laude hypocrita positus, si hunc quisque corripere audeat, asperitate sua protinus corripientem secat, et quasi carpentis manu, sic a corripientis animo, quidam, ut ita dixerim, sanguis moeroris currat. Hinc Salomon ait: « Noli arguere derisorem, ne derideat te (Prov. IX, 9). » Juxta carnem quippe justi herba 133.0188A| sunt, propheta attestante, qui ait: « Omnis caro fenum (Isa. XL, 6). » Sed ante omnes herbas scirpus arescere dicitur, quia justis in bono suo permanentibus, ad viriditatem assumptae rectitudinis hypocritarum vita siccatur. Arescunt herbae, etiam reliqua, quia justorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed herbarum ariditatem scirpus praevenit, quia priusquam hypocrita de carne transeat, ea quae in se ostenderat, virtutum facta derelinquit. Hinc scriptum est: « Fiant sicut fenum aedificiorum quod priusquam evellatur, exaruit (Psal. CXXVIII, 6). » Quid cunctis operibus suis sperat, nisi honoris reverentiam, gloriam laudis, a melioribus metui, sanctus ab hominibus vocari? Sed permanere spes hypocritae non valet, quia aeternitatem non quaerens, 133.0188B| fugit quod tenet. De quibus Veritas dicit: « Receperunt mercedem suam (Matth. VI, 16), » Sequitur:

VERS. 14. Non placebit vecordia sua. --Magna quippe vecordia est, laboriosa agere, et ad auram laudis inhiare, forti opere praeceptis coelestibus inservire, sed terrenae retributionis praemium quaerere. Sed tamen hac ipsa sua vecordia pascitur, quia pro bono opere a cunctis honoratur. Haec vero sua ei vecordia placet interim, sed non placebit cum retributionis tempus advenerit. In poena displicet, quod vecors fuit. Sequitur: Et sicut tela aranearum fiducia ejus. --Bene hypocritarum fiducia aranearum telis similis dicitur, quia omne quod ad obtinendam gloriam exsudat, ventus vitae mortalis 133.0188C| dissipat. Nam quoniam aeterna non quaerunt, bona temporalia cum tempore amittunt. Pensandum quoque est, quod fila araneae per ordinem ducunt, quia sua hypocritae quasi sub discretione opera disponunt. Aranearum tela studiose texitur, flatu dissipatur, quia quidquid hypocrita cum labore peragit, aura humani favoris tollit. Hinc Veritas ait: « Exterminant enim facies suas, » et reliqua (Matth. VI, 16). Sanctitatis nunc fiduciam in ore hominum ponit, sed apparente cordis teste, praeterit omne quod exterius de humano favore confidit. Sequitur:

VERS. 15. Innititur super domum suam, et non stabit. --Domus nostrae cogitationis est res quaelibet quam per delectationem inhabitat animus. 133.0188D| Domus itaque hypocritae est delectatio favoris, quam quasi quietus inhabitat, quia per cuncta sua opera ad hanc se intra animum reclinat. Sed domus stare non valet, quia laus cum vita praeterit, et humanus favor in judicio non subsistit. Unde fatuae virgines turbatae dicturae sunt « Date nobis de oleo vestro (Matth. XXV, 8). » Sequitur: Fulciet eam, et non consurget. --Hoc namque quod per se stare non valet, fulcitur ut stet, quia cum vitam suam hypocrita labefactari in judicio conspicit, hanc fulciendo statuere operum enumeratione contendit. Hinc quidam dicturi sunt: « Domine, Domine, in nomine tuo prophetavimus? » et reliqua (Matth. VII, 22). Sed domus laudis tot allegationibus fulta minime consurget, 133.0189A| quia protinus Judex dicit: « Nunquam novi vos, discedite a me, » et reliqua (Matth. XXV, 12). Domus itaque hypocritae surgere non valet, quia per omne quod juxta praecepta coelestia agere potuit, a terrenis animam nunquam levat. Sequitur:

VERS. 16. Humectus videtur antequam veniat sol. --Saepe in sacro eloquio Dominus solis appellatione figuratur, sicut per prophetam dicitur: « Vobis autem qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae (Mal. IV, 2). » Scirpus itaque ista in nocte humidus est, sole autem veniente siccatur, quia nimirum hypocrita in tenebris vitae praesentis sanctus ab hominibus creditur, sed dum districtus Judex venerit, quam sit iniquus apparebit. Sequitur: Et in ortu suo germen ejus egredietur. --Herba quaelibet 133.0189B| nascendo e terra producitur, et post, aura et aestibus tangitur, et tunc demum ad proferendum seminis sui germen aperitur. Scirpus vero cum flore suo nascitur, moxque ut a terra surgit, sui secum seminis germen producit. Bene ergo per herbas reliquas sancti quilibet, per scirpum vero hypocrita designatur, quia justi viri prius in opere suae conversationis oriuntur, et ad aeternam patriam venientes exspectata retributione perfruuntur. At contra hypocrita, quae mox in bono opere nascitur, praesentis mundi gloriam recipere conatur. Germen itaque in ortu est remuneratio in inchoatione. Sequitur:

VERS. 17. Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. --Quid 133.0189C| radicum nomine, nisi latentes cogitationes accipimus? Quae in occulto prodeunt, sed in ostensione operum per apertum surgunt. Lapidum vero nomine in Scriptura sacra homines designantur, sicut sanctae. Ecclesiae per Isaiam dicitur: « Ponam jaspide lapide propugnacula tua, et portas tuas sculptas (Isa. LIV, 12). » Scirpus itaque iste, qui inter lapides commoratur, super acervum petrarum radices densat, quia omnis hypocrita cogitationes in exquirendam hominum admirationem multiplicat. Per omne enim quod hypocritae faciunt, quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt, quas radices scirpi in acervum radices mittunt. Scirpus etiam inter lapides commoratur, quia hypocrita stat ubi mentis suae intentionem solidat. Nam cum attestationem 133.0189D| multorum ambit percipere, quasi in luctatione subsistit. Sequitur:

VERS. 18. Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. --De loco suo hypocrita absorbetur, cum a praesentis vitae favoribus morte interveniente separatur. Sed hunc absorptum internus arbiter negat, seque eum nescire denuntiat, quia simulatorum vitam juste reprobando veritas ignorat, nec recognoscit ejus quae egit bona, quia ex recta intentione non protulit. Unde et fatuis virginibus in judicio veniens, dicit: « Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12). » Sed utinam hypocritis sua perditio sola sufficeret, et nequaquam perversa eorum studia ardentes alios ad vitam duplicatis 133.0190A| instigarent. Hoc namque unusquisque proprium esse solet, ut qualis ipse fuerit, tales sibi alios conjungi vellet. Sequitur:

VERS. 19. Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii geminentur. --Ac si aperte diceretur: Venientem judicem nequaquam cognoscit, sed multipliciter recipit, quia et laetius in sua iniquitate laetus est, quo et aliis male propagatus est. Cui enim hic non sufficit iniquitas propria, torqueatur necesse est illic et merito reatus alieni. Sequitur:

VERS. 20. Deus non projicit simplicem, nec porrigit manum malignis. --Quia nimirum districtus in judicio apparens, et despectum simplicium glorificando erigit, et malignorum gloriam reprobando confringit. Maligni enim vocantur hypocritae, qui 133.0190B| bona non bene faciunt, et recta quaeque sub studio laudis operantur. Manum vero cui porrigimus, hunc videlicet ab imis elevamus. Malignis ergo Deus manum non porrigit, quia quaerentes terrenam gloriam in imo derelinquit, et quamlibet videantur recta esse quae agunt, hos ad gaudia superna non provehit. Ut certe ideo appellantur maligni hypocritae, quia benignitatem erga proximum ostendunt, et dolos suae iniquitatis aperiunt. Quos contra bene per Moysem dicitur: « Non induas vestem ex lana linoque contextam (Deut. XXII, 11). » Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Sequitur:

VERS. 21. Donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. --Ac si aperte diceretur: Vita simplicium 133.0190C| nec ante judicium deserit, et malignorum mentes percutere deserendo, nec priusquam appareat praetermittit. Os quippe justorum tunc risu replebitur, cum eodem corda finitis peregrinationis fletibus, aeternae laetitiae exsultatione satiantur. De hoc risu discipulis Dominus dicit: « Mundus autem gaudebit, et vos tristes eritis, sed tristitia vestra in gaudium convertetur (Joan. XVI, 20). » Jubilum vero dicimus, cum tantam laetitiam corde concipimus quantam sermonis efficacia non explemus, et tamen mentis exsultatio hoc quod sermone non explicat, ore sonat. Bene autem os risu impleri dicitur, labia jubilo, quia in illa aeterna patria cum justorum mens in exsultatione recipitur, lingua in cantu laudis elevatur. Donec autem dicitur, non quod omnipotens 133.0190D| Deus eo usque malignos non sublevet, quousque electos suos ad jubilationis gaudia assumat, ac si post a poena eripiat quos ante in culpa deserens damnat. Sed hoc nequaquam ante judicium faciet, cum dubium hominibus videri possit, an fiat. Nam in electorum suorum jubilo, quia malignis manum non porrigit, ex ipsa jam districtione ultimi examinis constat. Sic namque et per Psalmistam dicitur: « Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedem tuorum (Psal. CIX, 1, 4). » Sequitur:

VERS. 22. Qui oderunt te induantur confusione. --Justorum hostes in extremo examine confusio induit, quia cum transacta mala redundare sibi ante 133.0191A| oculos mentis aspexerint, suus eos undique deprimens reatus vestit. Ad poenam quippe tunc factorum suorum memoriam tolerant, qui nunc quasi a sensu rationis extranei peccant gaudentes. Ibi vident quantum debuerint fugere quod amaverunt. Sequitur: Tabernaculum impiorum non subsistet. --Tabernaculum quippe construitur, ut ab aestu corpus et frigore defendatur. Quid itaque hoc loco tabernaculi nomine, nisi aedificatio terrenae felicitatis exprimitur? Per quam super se casura multiplicant, ut se a praesentis vitae necessitatibus, quasi ab aestu et imbribus defendant. Honoribus namque exerceri 133.0192A| ambiunt ne despecti videantur. Terrena aggregando exaggerant, ne inopiae frigore tabescant. Ubi ergo mentis habitationem construunt, ibi tabernacula proculdubio fixerunt. At contra justi nec oblata bona suspiciunt, nec illata mala valde pertimescunt. Sed et cum bonis praesentibus utuntur, ventura mala metuunt. Et dum de praesentibus malis gemunt, bonorum sequentium amore consolantur. Bene ergo dicitur: Tabernaculum impiorum non subsistit. --Quia vitae effugientis amatores, dum studiose in praesentibus construuntur, repente ad aeterna rapiuntur.

LIBER NONUS.

CAPUT IX. 133.0191B|

VERS. 1, 2. Respondens autem Job dixit: Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. --Homo quippe suppositus Deo justitiam percipit, compositus amittit. Quia quisquis se Auctori bonorum comparat, bono se quod accepit, privat. Sequitur:

VERS. 3. Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. --In Scriptura sacra millenarius numerus pro universitate solet intelligi. Hinc dicitur: « Verbi quod mandavit in mille generationes (Psal. CIV, 8). » Et Joannes ait: « Et regnabunt cum eo mille annis (Apoc. XX, 6). » Quia vero monas multiplicatus in denarium ducitur, denarius per semetipsum ductus in millenarium tenditur, cum 133.0191C| ab uno incipimus, ut ad millenarium veniamus. Quid hoc loco unius appellatione, nisi bene vivendi initium? Quid millenarii numeri amplitudine, nisi ejusdem vitae bonae perfectio designatur? Cum Deo autem contendere est, non ei tribuere, sed sibi gloriam suae virtutis arrogare. Qui enim cum Auctore contendit, unum pro mille respondere non sufficit, quia qui se de perfectione erigit, habere se bene vivendi nec initium ostendit. Sequitur:

VERS. 4. Sapiens corde est, et fortis robore. --Sapiens quippe Deus dicitur, quia sapientia et occulta nostra subtiliter cognita percutit. Nunc ut sapiens omnia invisibilis aspicit, et a nobis falli non potest, tunc ut fortis sine ullo obstaculo quos reprobat punit nec vitari potest. Sequitur: Quis resistit 133.0191D| ei, et pacem habuit? --Qui enim cuncta mirabiliter creat, ipse ut creata sibimet conveniant, ordinat. In quo ergo Conditori resistitur, pacis conventio dissipatur. Perversa enim mens unde contra Auctorem se erigit, inde se in semetipsa confundit. Resistere autem dicimus, cum repugnare ejus dispositionibus conamur. Neque enim nostra infirmitas incommutabili ejus sententiae obviat, sed tamen quod explere non valet tentat. Contraire satagit, sed ipso gladio contradictionis frangit. Sequitur:

VERS. 5. Qui transtulit montes, et nescierunt hi, 133.0192B| quos subvertit in furore suo. --In Scriptura sacra saepe montium nomine, praedicantium multitudo signatur. De quibus per Psalmistam dicitur: « Suscipiant montes pacem populo (Psal. LXXI, 3). » Sed montes veritas transtulit, cum praedicatores sanctos a Judaica obduratione subtraxit. Hinc dicitur: « Transferentur montes in cor maris (Psal. XLV, 3); » et ipsi aiunt: « Vobis primum oportebat loqui, » et reliqua (Act. XII, 46). Sed hanc ipsam translationem nescierunt hi qui in Domini furore subversi sunt, quia cum de suis finibus Hebraei apostolos pellerent, lucrum se fecisse arbitrati sunt, quod praedicationis lumen amiserunt. Sequitur:

VERS. 6. Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur. --De loco quippe suo 133.0192C| terra commota est, cum plebs Israelitica, de Judaeae finibus evulsa, nimirum colla gentibus subdidit, quia subdi Auctori recusavit. Quae scilicet terra columnas habuit, quia in sacerdotes et principes, legis doctores atque Pharisaeos ruitura ejus pertinaciter structura surrexit. Sed translatis montibus columnae concussae sunt, quia subductis a Judaea apostolis, nec ipsi vivere in illa permissi sunt, qui ab illa vitae praedicatores expulerunt. Per Romanum quippe principem Titum protinus Judaea destruitur, atque in cunctis gentibus sparsa dissipatur. Sequitur:

VERS. 7. Qui praecipit soli, et non oritur, stellas claudit quasi sub signaculo. --Aliquando namque in sacro eloquio solis nomine claritas praedicatorum 133.0192D| designatur, sicut per Joannem dicitur: « Factus est sol sicut saccus cilicinus (Apoc. VI, 12). » Ipsi etiam stellarum nomine signantur, de quibus dicitur: « Prohibitae sunt stellae pluviarum (Jer. III, 3). » Praedicatores quippe sancti, et sol nostris oculis per diem fiunt, cum contemplationem nobis verae lucis aperiunt. Et velut in tenebris stellae lucent, cum per activam vitam profuturi nostris necessitatibus terrena disponunt. Sed quia expulsis praedicatoribus non fuit qui plebi Judaicae in perfidiae suae nocte remanenti, vel claritatem contemplationis ostenderet, 133.0193A| vel activae vitae lumen aperiret. Veritas quippe quae hanc repulsa deseruit, subtracto praedicationis lumine merito suae pravitatis excaecavit, et quasi sub signaculo stellas clausit, quia dum praedicatores suos per silentium intra semetipsum retinuit, caecis iniquorum sensibus coeleste lumen abscondit. Qui igitur praedicatores suos nunc Judaeae oculis subtrahit, sed postmodum ostendit, quasi sub signaculo clausit stellas, ut absconsis prius et post coruscantibus astrorum spiritualium radiis noctem suae perfidiae, et nunc repulsa non videat, et tunc illuminata deprehendat. Hinc Isaias ait: « Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fiunt (Isa. X, 22). » Et Paulus: « Donec plenitudo 133.0193B| gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25). » Hinc est quod duo illi eximii praedicatores dilata morte subtracti sunt, ut ad praedicationis usum in fine revocentur. De quibus dicitur: « Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae (Apoc. XI, 4). » Sequitur:

VERS. 8. Qui extendit coelos solus. --Quid namque coelorum nomine, nisi haec eadem coelestis praedicantium vita signatur? De quibus per Psalmistam dicitur: « Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). » Ipsi igitur coeli, ipsi sol esse memorantur. Coeli scilicet, quia intercedendo protegunt, sol autem, quia praedicando vim luminis ostendunt. Commota igitur terra, coeli extenti sunt, quia cum Judaea 133.0193C| ad vim persecutionis infremuit, apostolorum vitam Dominus in cunctarum gentium cognitione dilatavit. Augusti quippe coeli fuerant, cum una plebs tot egregios praedicatores tenebat, sed solus Deus coelos extendit, qui secreti mira dispensatione consilii praedicatores suos unde permisit in una gente opprimi, fecit in mundi cardines inde dilatari. Sequitur: Et graditur super fluctus maris. --Quid enim maris nomine, nisi in bonorum nece saeviens mundi hujus amaritudo signatur? Hinc scriptum est: « Congregans sicut in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7). » Super fluctus ergo maris Dominus graditur, quia cum se procellae persecutionis erigunt, miraculorum ejus obstupefactione franguntur. Qui enim tumores humanae vesaniae mitigat, quasi 133.0193D| erectas in cumulo undas calcat. Tot enim in his fluctibus Dominus gressus posuit, quot superbis persecutoribus miracula ostendit. Unde Psalmista ait: « Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus (Psal. XCII, 4). » Quod bene per Jeremiam Dominus dicit: « Posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit, et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud (Jer. V, 22). » Arenam quippe Dominus mari opposuit, quando ad frangendam mundi gloriam, abjectos et pauperes elegit, sed transire arenam nequeunt, quia despectorum miraculis et humilitate franguntur. Sequitur:

133.0194A| VERS. 9. Qui facit Arcturum et Oriones. --Nequaquam sermo veritatis vanas Hesiodi, Arati et Callimachi fabulas sequitur, ut Arcturum nominans, extremam stellarum septem caudam Ursae suspicetur, et quasi Orion gladium teneat armatus insanus. Haec quippe astrorum nomina a cultoribus sapientiae carnalis inventa sunt. Sed Scriptura sacra idcirco eisdem vocabulis utitur, ut res quas insinuare appetit, notitia usitatae appellationis exprimantur. Quid namque Arcturi nomine, qui in coeli arce constitutus, septem stellarum radiis fulget, nisi Ecclesia universalis exprimitur, quae in Joannis Apocalypsi, per septem Ecclesias, perque septem candelabra figuratur? Quae dum dona in se septiformis gratiae Spiritus continet, claritate summae virtutis 133.0194B| irradians, quasi ab axe veritatis lucet. Et sicut Arcturus semper versatur, et nunquam mergitur, ita sancta Ecclesia persecutiones iniquorum sine cessatione tolerat, sed tamen usque ad mundi terminum sine defectu perdurat. Arcturus ergo dum versatur, erigitur, quia tunc sancta Ecclesia valentius in veritate reficitur, cum ardentius pro veritate fatigatur. Oriones quippe in suo ortu tempestates excitant, et maria terrasque perturbant. Significant autem martyres. Quia dum sancta Ecclesia ad statum praedicationis erigitur, pondus molestiasque persequentium passuri, ad coeli axem quasi in hieme venerunt. Oriones ergo coelum edidit, cum sancta Ecclesia martyres misit. Ex Orionibus itaque hiems horruit, quia crescente sanctorum constantia, frigida 133.0194C| mens infidelium ad tempestatem se persecutionis excitavit. Quid itaque Hyadum nomine, nisi doctores sanctae Ecclesiae signantur? Qui remota tempestate persecutionis, expletis noctibus longis infidelitatibus, tunc sanctae Ecclesiae orti sunt, cum etiam per credulitatis vernum lucidior annus aperitur; vocantur autem Graeco vocabulo yetus, pluviae. Bene ergo Hyadum appellatione expressi sunt, qui ad statum universalis Ecclesiae, sanctae praedicationis, ferunt imbres. Hinc Moyses ait: « Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, » et reliqua (Deut. XXXII, 2). Et Isaias: « Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem (Isa. V, 6). » Extensis enim coelis Dominus formavit Arcturum, quia in honorem deductis apostolis, in coelesti conversatione 133.0194D| fundavit Ecclesiam. Formato quoque Arcturo, fecit Oriones, quia roborata fide universalis Ecclesia contra procellas mundi edidit martyres. Editis quoque Orionibus protulit Hyadas, quia convalescentibus contra adversa martyribus, ad infundendam ariditatem humanorum cordium, doctrinam contulit magistrorum. Sequitur: Et interiora austri. --Quid hoc austri nomine, nisi fervor sancti Spiritus assignatur? Quo dum repletus quisque fuerit, ad amorem patriae spiritualis ignescit. Hinc enim dicitur: « Surge, aquilo, et veni, auster, » et reliqua (Cant. IV, 16). Interiora ergo austri sunt occulti illi angelorum ordines, et secretissimae patriae coelestis sinus quos implet calor Spiritus sancti. Illuc quippe 133.0195A| sanctorum animae, et nunc corporibus exutae, et post corporibus restitutae perveniunt, et quasi astra in abditis occultantur. Sequitur:

VERS. 10. Qui facit magna et inscratabilia, et mirabilia, quorum non est numerus. --Videlicet magna virtute, inscrutabilia ratione, innumerabilia multiplicitate. Divinae quippe fortitudinis facta tunc verius explemus, cum haec nos non posse cognoscimus. Tunc facundius loquimur, cum ab his obtupescendo reticemus. Hinc Psalmista ait: « Laudate eum in potentatibus ejus, » et reliqua (Psal. XIX, 7). Sequitur.

VERS. 11. Si venerit ad me, non videbo eum, et si abierit, non intelligam. --Accessus igitur recessusque Dei a mente nostra minime cognoscitur, quousque 133.0195B| rerum alternantium finis ignoratur, quia et de tentatione incertum est utrum probet, an trucidet, et de donis nequaquam deprehenditur, utrum hic desertos remunerent, an in via nutriunt, ut ad patriam perducant. Ac si ergo aperte deploret dicens: Postquam semel sponte oculos perdidi, quomodo quaesitae noctis caecitatem patior, nec ortum jam nec occasum solis agnosco? Sequitur:

VERS. 12. Si repente interroget, quis respondebit ei? --Repente interrogat Deus, cum nos ad districtionem sui examinis inopinatos vocat. Sed interrogationi illius respondere homo non sufficit, quia si remota tunc pietate discutitur, in illo examine etiam justorum vita succumbit. Vel certe interrogat, cum duris nos persecutionibus pulsat, et plerumque qui 133.0195C| percutitur, gemit. Sed respondere non sufficit, quia et ipsa ei percussionis suae adversitas displicet, sed tamen homo tacet, et divina judicia discutere metuit, qui esse se pulverem agnoscit. Hinc Paulus ait: « O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20). » Sequitur: Vel quis ei dicere potest, cur ita facis? --Auctoris facta semper veneranda sunt indiscussa, quia injusta nequaquam esse possunt. Rationem quippe de occulto ejus consilio quaerere nihil est aliud, quam contra ejus consilium superbire. Ad semetipsam ergo in percussione mens redeat, et quod apprehendere non valet, non requirat. Hinc Paulus dicit: « Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic? » (Ibid.) Sequitur:

VERS. 13. Deus cujus irae nemo resistere potest. --Mirandum 133.0195D| valde est, quomodo divinae irae nullum posse resistere dicitur, cum multos saepe restitisse, exemplis exigentibus demonstratur, sicut Moyses, Aaron, Phinees et David. Sed si subtiliter pensamus et verum cognoscimus, quia divinae irae non resistitur, et verum quod multi saepe restiterunt. Omnes enim sancti qui irae Dei obviant, ab ipso accipiunt, ut contra impetum percussionis ejus opponantur, atque, ut ita dixerim, cum ipso se erigunt contra ipsum, et velut nolenti opponitur, quod ab ipso ut fiat imperatur. Cum vero superat, indignatio humana non retinet. Hinc Moyses et dispositae ultionis iracundiam a semetipso repellere non valuit, ut terram intraret repromissionis, qui hanc volente Domino et 133.0196A| a populo amovit. Irae igitur Dei et resisti valet, quando ipse qui irascitur, opitulatur; et resisti omnino non valet, quando se et ad ulciscendum excitat et ipse precem, quae ei funditur, non aspirat. Hinc ad Jeremiam dicitur: « Tu ergo noli orare pro populo, nec assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me (Jer. VII, 16). » Hinc rursum scriptum est: « Quid clamas super contritione tua? Insanabilis dolor tuus (Jer. XXX, 15). » Sequitur. Et sub quo curvantur qui portant orbem. --Ipsi etenim orbem portant, qui curas praesentis saeculi tolerant. Unde apud Graecos terrae principes βασιλέις vocantur. Laus enim populus interpretatur. Basileus ergo Latine basis populi interpretatur, quia videlicet ipse super se populum 133.0196B| sustinet qui motus illius potestatis pondere fixus regit. Ac si ergo aperte dicat: Et subjectos quondam districte deseris, et erectas potestates gentium misericorditer flectis. Aliter. Angelicae virtutes orbem portant, quae regendi curas administrant, Paulo attestante, qui ait: « Nonne omnes administratorii sunt spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? » (Hebr. I, 14.) Ac si ergo diceret: Quis infirmorum hominum tuis nubibus obviet, cujus se formidine et virtutes angelicae inclinant? Vel certe erecti essent illi subtilissimi spiritus, si plene ejus majestatis potentiam attingerent. Sed qui orbem portant, sub Deo curvi sunt, quia divinitatis ejus celsitudinem quam sublevati videant, nec virtutes tamen angelicae comprehendunt. 133.0196C| Sequitur.

VERS. 14. Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? --Ac si aperte dicat: Si creatura illa hunc considerare non sufficit, quae carne non premitur, qua mente ego de judiciis disputo, qui pondere corruptionis angustor? Verba Dei ad nos sunt judicia illius, quae nostrorum actuum sententiam loquuntur, et verba nostra ad Deum sunt opera quae exhibemus. Sed cum Deo loqui verbis suis non valet homo, quia apud subtile ejus judicium nullam de suis actibus fiduciam tenet. Sequitur:

VERS. 15. Quia etiamsi habuero quidquid justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. --Omnis quippe humana justitia, injustitia esse convincitur, 133.0196D| si districte judicetur. Prece ergo post justitiam indiget, ut quae succumbere discussa poterat, ex solius judicis pietate convalescat. Ac si ergo dicat: Et si ad opus virtutis accrevero ad vitam, non ex meritis, sed venia convalescam. Prece itaque innitendum est cum recta agimus, ut omne quod juste vivimus ex humilitate condiamus. Sequitur:

VERS. 16. Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod exaudierit vocem meam. --Plerumque etenim mens igne divini amoris accenditur, atque ad intuenda coelestia et arcana sublevatur, sed repentina tentatione percussa, quae intentione forti erecta fuerat in Deum, ab hostis cogitationibus transfixa curvatur. Nam saepe ad hoc usque perducitur, 133.0197A| ut miretur quomodo tam summa comprehendit, quam cogitatio illicita polluit, et rursum quomodo illicita recipit, quam super se validus fervor spiritus rapit. Hinc scriptum est: « Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos (Psal. CVI, 26). » Mens itaque ex ipsa sua mutabilitate fit trepida, et per hoc quod nolens patitur, repulsam se abjectamque suspicatur, sibique certitudinem exauditionis obnubilat. Sequitur:

VERS. 17. In turbine enim conteret me. --Peccator quisque in turbine atteritur, qui erectus in tranquillitate videbatur, quia quem diu superna longanimitas tolerat, extremi judicii severitas necat. Hinc Psalmista ait: « Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet, et 133.0197B| in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). » Justus autem idcirco tunc non conteritur, quia hic semper sollicite metuit ne conteratur. Sequitur: Et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. --Nonnulli etenim prius a praesenti luce subtrahuntur quam ad proferenda bona malave merita active perveniant. Quos quia a culpa originis salutis sacramenta non liberant, et hic nihil ex proprio egerunt, et illuc ad tormenta perveniunt. Quibus unum vulnus est, corruptibiles nasci, aliud carnaliter emori. Sed quia post mortem quoque aeterna mors sequitur, occulto eis justoque judicio etiam sine causa vulnera multiplicantur. Perpetua quippe tormenta percipiunt, et qui nihil ex propria voluntate peccaverunt. Hinc namque scriptum est: « Non est mundus in 133.0197C| conspectu ejus, nec unius diei infans super terram. » Hinc per semetipsam Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5). » Quae etiam beato Job non incongrue verba conveniunt. Vulneratum se itaque sine causa asserens, hoc de se foris loquitur, quod de illo Veritas in occulto testatur dicens: « Commovisti me adversum eum ut affligerem eum frustra. » Sequitur:

VERS. 18. Non concedit quiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. --Saepe justis exercitium est virtutis, sola exterius adversa tolerare. Sed ut eorum vires certamen plenae probationis erudiat, nonnunquam et foris tormenta lacerant, et intus tormenta adversarii. Unde vir sanctus impletum se 133.0197D| amaritudiuibus asserit. Sequitur:

VERS. 19. Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas judicis, nemo pro me audet testimonium dicere. --Ille quippe vitae causas examinat, qui has per alienum testimonium non explorat. Quia qui districtus quandoque ostenditur illator poenae, diu tacitus exstitit testis culpae. Hinc etenim per prophetam dicitur: « Ego sum judex et testis (Jer. XXIX, 23). » Hinc rursum ait: « Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar (Isa. XLII, 14). » Sequitur:

VERS. 20. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. --Ac si aperte dicat: Quid de aliis 133.0198A| loquar, qui de me testimonium ipse ferre non valeo? Subdit etiam:

VERS. 21. Si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. --Ac si aperte diceret: Conditoris contra me judicia, qua temeritate redarguo, qui ipsum me infirmitatis caligine ignoro: Unde per prophetam dicitur: « Dedit abyssus vocem suam (Habac. III, 10), » et reliqua. Plerumque enim si scimus bona quae agimus, ad elationem ducimur, si scimus, minime servamus. Quis autem de virtutis suae conscientia non quantulumcunque superbiat? Aut quis rursum bonum in se custodiat quod ignorat? Et contra utraque, quid superest nisi ut recta quae agimus, sciendo nesciamus, ut haec et recta aestimemus, et minima? Sequitur. Et taedebat me vitae meae. --Taedet 133.0198B| justum vivere, quia et operando vitam non desinit quaerere, et tamen ejusdem vitae suae meritum non valet invenire. Subjungitur:

VERS. 22. Unum est quod locutus sum: Innocentem et impium ipse consumet. --Ac si aperte diceretur: Hoc apud me verbum cogitationis protuli, quia nec innocens, si districte discutior, apparebo; nec impius, si apud me latere voluero, a superni examinis acumine abscondor. Innocens ergo a Creatore consumitur, quia quantalibet ejus simplicitas fuerit, divinae magnitudinis simplicitate devoratur. Impius quoque a Conditore consumitur, quia Deo cuncta ordinante, ipsis suis se versutiis, ejus impietas judicatur. Vel certe et innocentem et impium ipse consumere dicitur, quia quamvis in meritis vitae divisi 133.0198C| sunt, a primo culpae merito aeque ad carnis interitum pertrahuntur. Hinc Salomon dicit: « Moritur doctus similiter ut indoctus (Eccle. II, 16). » Et rursum: « Cuncta subjacent vanitati, et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertentur (Eccle. III, 19, 20). » Sequitur:

VERS. 23. Si flagellat occidat semel, et non de poenis innocentium rideat. --Quis haec non per superbiam prolata crederet, nisi sententiam judicis audiret, qui ait: « Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job (Job XLII, 7). » Sed nos qui jam a Deo mente recessimus, et carne ad pulverem redimus, poena duplae mortis astringimur. Sed venit ad nos qui pro nobis sola carne moreretur, qui simplam suam duplae nostrae conjungeret, 133.0198D| et nos ab utraque liberaret. De qua per Paulum dicitur: « Quod autem mortuus est peccato, mortuus est semel (Rom. VI, 10). » Omne desiderium cum desideratur poena est. Hinc Salomon ait: « Spes quae differtur affligit animam (Prov. XIII, 12). » Ridere enim Dei est humanae animae nolle misereri. Ut illud: « Ego quoque in interitu vestro ridebo (Prov. I, 26). » Ac si ergo ex voce eorum qui incarnationis mysterium cupierunt, dicat: Quia vita nostra quotidie flagello vindictae pro culpa atteritur, ille jam veniat qui pro nobis semel sine culpa moriatur, et de innocentium poenis dicatur, ultra non rideat, si ipse carne passibilis appareat, in cujus se desideriis mens nostra castigat. Vel certe risum Dei 133.0199A| laetitia appellat. De innocentium poenis Dominus ridere dicitur, quia quo a nobis ardentius quaeritur, eo suavius de nobis laetatur. Quasi quoddam quippe ex poena gaudium facimus, cum per sancta desideria ejus nos amore castigamus. Hinc Psalmista ait: « Constituite diem solemnem in condensis, » et reliqua (Psal. CXVII, 27). Sequitur:

VERS. 24. Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operis. --Terrae nomine caro Christi exprimitur, appellatione impii diabolus designatur. Hujus impii manus fuerunt hi qui in Redemptoris nostri morte grassati sunt. Terra itaque data est in manus impii, quia antiquus hostis Redemptoris mentem corrumpere per se tentando non valuit, sed ejus carnem per suos satellites, ad triduum permissus 133.0199B| exstinxit. Hujus terrae judices, sacerdotes, et principes, Pilatus et illusores fuerunt. Vultus ergo judicum opertus exstitit ab impii malitia, quia mens persequentium eum quem carne tenere potuit, Deum nec per miracula agnovit. Hinc Paulus ait: « Usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen est super cor eorum (I Cor. III, 15). » Sequitur: Quod si non ille est, quis ergo est? --Ac si ergo diceret: Quis unquam impius esse putandus est, si ille populus qui ipsam pietatem persecutus est, impius non est? Repente enim privatur a diabolo ad sequaces ejus. Sequitur:

VERS. 25. Dies mei velociores fuerunt cursore. --Cursoris officium est quod sequitur annuntiare. Omnes igitur electi qui ante adventum Redemptoris 133.0199C| orti sunt; quia hunc aut videndo tantummodo, aut etiam loquendo nuntiarunt, quasi cursores in mundo fuerunt. Sed quia ante praestolatum Redemptoris tempus subtrahi praevidebantur, transire se velocius cursore dolent, diesque suos esse ingemiscunt, quia usque ad videndam Redemptoris lucem minime tenduntur. Sequitur: Fugerunt, et non viderunt bonum. --Omnia quae creata sunt, bona sunt, ut illud: « Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (Gen. I, 31). » Sed hoc bonum principaliter bonum est, per quod haec omnia bona sunt. Hinc Veritas ait: « Nemo bonus nisi solus Deus (Matth. X, 18). » Ac si ergo diceret: Ante exspectatum tempus elapsi sunt, qui ad Redemptoris praesentiam pervenire nequiverunt. MORALITER. Ad hoc homo conditus 133.0199D| fuit, ut bonum quod est videre, videre possit, et per augmenta temporum, tendi possit ejus vita tantummodo, non evolvi. Sed qui sponte ad culpam decidit, quod attigit vetitum pertulit decursum, et qui stare ad lucem noluit, fugiendo oculos amisit, quia culpa coepit ad ima decurrere, et se caecitate perculit, ne intus lumen videret. Sequitur:

VERS. 26. Pertransierunt quasi naves poma portantes. --Hi qui poma deferentes maria transmeant, ipsi quidem fructuum odore perfruuntur, sed eorumdem fructuum aliis cibos ferunt. Qui igitur antiqui Patres, nisi naves poma portantes exstiterunt? Qui divinae incarnationis mysterium prophetantes, ipsi quidem odore potati sunt, sed nobis fructum 133.0200A| de eadem spei perceptione detulerunt. Quod enim illi exspectando odorati sunt, hoc nos cernendo et percipiendo satiamur. Hinc Dominus ait: « Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis (Joan. IV, 38). » Vel certe qui navibus poma portant, cum paleis poma miscent, ut illaesa permaneant. Ita nimirum praecedentes in eo quod mysteria spiritualis vitae denuntiant, per interfusam haec historiae stipulam servant, et opertum nobis fructum spiritus deferunt, cum carnalia loquuntur. MORALITER. Naves cum poma portant fructus terrae, videlicet per fluctus ferunt. Terra vero hominis paradisus exstitit; poma etiam fuerunt mandati sermo, concessa possibilitas operis naturae indita, intelligentia Conditoris. Sed quia per crucis mysterium, ad ingenita 133.0200B| naturae bona restringimur, quasi per lignum poma portamus, et dum tot bona munerum servare etiam nunc in tentationibus conamur, aura vitae praesentis impellimur, mutabilitatis nostrae fluctu fatigamur. Aliter. Naves cum poma portant, suavitatem odoris habent, sed gravitudinem ponderis non habent, et humanum genus cum ad superna repetenda se erigit, flagrat quidem odore memoriae, sed ignem non exerit pondus vitae. Paradisi celsitudinem cum ardoris recordatione meminimus, et importunos tentationum fluctus ex carne toleramus. Subditur: Sicut aquila volans ad escam. --Sicut enim aquila quae ad alta evolat, et tamen pro sumendis carnibus terram petit, ita antiqui Patres fuerunt, qui inquantum humanitatis infirmitas admittebat, Creatoris lucem recta mente contemplati 133.0200C| sunt, sed incarnandum hunc in mundi fine praescientes, quasi a solis radii ad terram oculos deflexerunt. Quem dum pro humano genere passurum, moriturumque conspiciunt, quasi de ejus morte semetipsos reficiunt. MORALITER. Aquila etenim alto valde volatu suspenditur, sed per appetitum ventris terram expetit. Sic et humanum genus, in parente primo ad ima de sublimibus corruit. Sed quia cibum vetitum contigit, per ventris concupiscentiam ad terras venit, et quasi carnibus pascitur, cum deorsum corporeis voluptatibus laetatur. Sequitur:

VERS. 27. Cum dixero: Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor. --Plebs quippe Judaica loqui ut prius noluit, quaecunque praedixerat, negavit. Sed commutata facie torquetur, 133.0200D| quia dum interni sui hominis aspectum, quo agnosci a Conditore potuerat, foeditate perfidiae polluit, a praesentibus malis incipiens, sub aeterna se ultione damnavit. Quasi enim commutata facie ab Auctore non cognoscitur, quae perdita bonae conscientiae fide reprobatur. MORALITER. Saepe enim tacitis urgemur cogitationibus: cur omnipotens Deus condidit hominem, quem periturum praescivit? cur non talem facere voluit, qui perire non possit? Sed cum haec tacita mens interrogat, pavet, ne in superbiae ausum erumpat: et nequaquam ita nos debere loqui dicimus, cum nostrae infirmitatis modum ex inquisitione transeuntes nosmetipsos pavore reprehendimus. Sic facies commutatur, quia quae prius capiens mens 133.0201A| summa requirebat, infirmitatem suam agnoscens, venerari incipit quod ignorabat. Sed in ipsa comminatione dolor est, quia valde affligitur, quod primae culpae merito ad intelligenda ea quae de ipso sunt caecatur. Ori silentium indicit, sed excitatus dolor ex ipso quo restringitur, augetur. Sequitur:

VERS. 28. Verebar omnia opera mea. --Quae sint opera beati Job sacer hujus historiae textus ostendit. Quae ergo opera verebatur, qui illa semper exhibuit, ex quibus placari erga iniquitatem solet? Hinc itaque colligimus, ut si veraciter placere Deo cupimus, postquam perversa subegimus, etiam bene gesta timeamus. Deo quippe sunt quae in bonis operibus formidanda sunt desidia videlicet et fraus. Hinc propheta ait: « Maledictus omnis qui facit 133.0201B| opus Domini fraudulenter et desidiose (Jer. XLVIII, 10). » Desidiam quippe minor Dei amor exaggerat. Fraudem vero mala mente possidens proprius amor creat. Contra hanc dicitur: « Excutit manus suas ab omni munere (Isa. XXXIII, 15). » Munus namque a corde est, capta gratia a cogitatione. Munus ab ore est, gloria per favorem. Munus ex manu est, praemium per elationem. Ac si ergo humili confessione diceretur: Quae aperte egerim video, sed quid in his latenter pertulerim ignoro. Sequitur: Sciens quod non parceres delinquenti. --Si enim delinquenti non parcitur, quis ab aeterna morte eripitur, cum a delicto mundus nemo reperitur? An poenitenti parcet, delinquenti non parcet? Quia cum delicta plangimus, delinquentes non sumus? Et cum Petrus negans respicitur, et ad 133.0201C| lacrymas vocatur? Cur Paulus cum Redemptoris nomen in terra conaretur exstinguere, ejus verba meruit de coelo audire? Sed tamen culpa in utroque punita est. Delinquenti ergo Dominus non parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Sequitur:

VERS. 29. Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? --Si enim remota pietate discutimur, opus nostrum poena dignum est, quo remunerari praemiis praestolamur, non quod hunc laborasse poenitet, sed quod incertus esset de praemiis, et inter labores dolet. Sciendum vero est quia sancti viri ita incerti sunt, ut confidant; atque ita confidunt, ut tamen ex securitate non torpeant. Sequitur:

133.0201D| VERS. 30. Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae. --Aquae nivis sunt lamenta humilitatis. Quae profecto humilitas, quia ante districti Judicis oculos caeteris virtutibus praeeminet, quasi per magni meriti colorem candet. Sunt vero nonnulli qui lamenta habent, sed humilitatem non habent. Hi nimirum aquas habent, sed nivis aquas non habent. De quibus aquis nivis quidam ait: « Cor contritum et humiliatum, etc. (Psal. L, 19). » Vel certe aquae fontis vel fluminis ex terra oriuntur, aquae vero nivis aere proruunt. Qui enim pro terrenis bonis in precibus compunguntur, ex terrae aqua perfusi sunt. Qui vero idcirco plorant, quoniam praemia superna desiderant, aqua nivis hos 133.0202A| diluit, quia coelestis compunctio infundit. Per manus enim quid aliud quam opera designantur? Unde de quibusdam per prophetam dicitur: « Manus vestrae sanguine plenae sunt (Isa. II, 15). » Notandum quod non ait: Fulserint mundissimae, sed velut mundissimae, quia quousque poena corruptionis astringimur, quamlibet rectis operibus vivamus, veram munditiam non apprehendimus, sed imitamur. Sequitur:

VERS. 31. Tamen sordibus intinges me. --Deus nos intingere dicitur, intinctos sordibus demonstrare, quia quanto ad illum verius per bona opera surgimus, tanto subtilius vitae nostrae sordes agnoscimus, quibus ab ejus munditia discordamus. Ac si ergo aperte dicat: Quamvis lamentis supernae compunctionis infundar, quamvis per studia rectae operationis 133.0202B| exercear, in tua tamen munditia video quia mundus non sum. Sequitur: Et abominabuntur me vestimenta mea. --Vestis nomine corpus designatur, quo induta anima tegitur, ne in subtilitate suae substantiae nuda esse videatur. Hinc Salomon ait: « Omni tempore sint vestimenta tua candida (Eccle. IX, 8). » Et Isaias: « Vestimentum mistum sanguine erit in combustione (Isa. IX, 5). » More enim sacri eloquii vestimenta nostra nos abominari referuntur, quia abominabiles reddunt, sicut per Petrum de Juda dicitur: « Hic possidens agrum de mercede iniquitatis (Act. I, 18). » Quem agrum moriens possidere non potuit, sed possedit, dictum est, possidere fecit. Hanc vestimentorum sordem metuebat Paulus dicens: « Video aliam legem in membris meis, » et reliqua 133.0202C| (Rom. VII, 23). Sequitur:

VERS. 32. Neque enim viro qui similis mei est, respondebo, nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri. --Dum cum quolibet ex aequo in judicio contendimus, et quod contra nos dicatur, agnoscimus; et in his quae dicimus, audimus. Quia ergo invisibilis Judex quae facimus videt, quasi quae dicimus audit. Sed quia id quod ei displicet nequaquam plene cognoscimus, quasi quod ipse dixit, ignoramus. Sequitur:

VERS. 33. Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. --Durum quippe sonat quod Deum dicit arguere, sed durum non erit si recurrerit ad memoriam, quod ipse per alium 133.0202D| prophetam dicit: « Quiescite agere perverse, » et reliqua (Isa. I, 16). Et rursum: « Et venite et arguite me, dicit Dominus (Isa. I, 18). » In hoc enim quod Dominus se praecipit arguere, aperte insinuat quantam bonis actibus fiduciam praestet. Hinc est quod Dominus dicit: « Quaesivi virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me ne dissiparem eam, et non inveni (Ezech. XXII, 30). » Sed quanquam praesentis motibus animadversionis obvient, non tamen valent virtute propria ab humano genere supplicia mortis expellere. Redemptor quippe humani generis in hominibus solus justus apparuit, qui et hominem arguit ne delinqueret, et Deo obstitit ne feriret. In utrisque quippe manum posuit, 133.0203A| quia et exempla hominibus quae imitarentur praebuit, et Deo in se opera quibus erga homines placarentur moriendo ostendit. Sequitur:

VERS. 34. Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. --Per legem quippe virga Deus terruerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit morte moriatur. Sed incarnatus virgam abstulit, quia vias vitae per mansuetudinem ostendit. Hinc est quod ei dicitur, « Intende, prospere procede et regna, propter veritatem et mansuetudinem et justitiam (Psal. XLIV, 5). » Timeri quippe quasi Deus noluit, sed quasi Pater ut amaretur inspiravit. Quod liquido Paulus dicit: « Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba 133.0203B| [Pater] (Rom. VIII, 15). » Sequitur:

VERS. 35. Loquar, et non timebo eum. --Vir etenim sanctus, quia humani generis Redemptorem venire mitem conspicit, non metum a Domino, sed affectum a Patre sumit, et timorem despicit, quia per adoptionis gratiam ad amorem surgit. Hinc Joannes ait: « Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). » A peccati igitur morte timor nos suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Sequitur: Neque enim possum metuens respondere. --Respondere quippe cuilibet dicimus, cum factis illius digna opera recompensamus. Deo ergo respondere est, donis ejus praecedentibus nostra obsequia reddere. Dona enim nobis largitur, benignitatem 133.0203C| suam, et erga malos utitur. Respondere homo tot beneficiis debet, sed tamen respondere metuens non valet; quia humani generis Conditorem, qui adhuc serviliter formidat, procul dubio non amat. Nam tunc solum Deo vera obsequia reddimus, cum eos propter amoris fiduciam non timemus, cum nos ad bona opera affectus, non metus, dirigit. Sequitur:

CAPUT X.

VERS. 1. Taedet animam meam vitae meae. --Cum enim in amore Conditoris mens nostra accenditur, omne desiderium praesentis vitae levigatur. In taedium delectatio vertitur, atque hanc cum errore mens tolerat, cui victa prius reprobo amore serviebat. Sequitur: Dimittam adversum me eloquium meum. --Quasi pro se eloquio suo utitur, qui prava 133.0203D| quae gessit, defendere excusationibus conatur. Sed adversum se eloquium dimittit, qui accusare in se hoc incipit, quod erravit. Sequitur: Loquar in amaritudine animae meae. --Quis culpas suas detestans loquitur, restat necesse est ut has in amaritudine animae loquatur, ut haec ipsa amaritudo puniat, quidquid lingua per mentis judicium accusat. Sequitur:

VERS. 2. Dicam Deo: Noli me condemnare. --Qui peccatorem se in amaritudine animae asserit, quid Deo aliud quam ne condemnatur dicit, quia amaritudo praesentis poenitentiae, exstinguit supplicia sequentis irae? Duobus enim modis in hac vita judicat Deus, cum aut per mala praesentia irrogare jam tormenta 133.0204A| incipit sequentia. Unde scriptum est: « Secundo eos qui non crediderunt, perdidit (Jud. V). » Et in psalmo: « Induantur sicut diploide confusione (Psal. CXVIII, 29). » Aut cum tormenta sequentia flagellis praesentibus exstinguit. Hinc Paulus ait: « Cum judicamur a Domino, corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32). » Et alibi: « Ego quos amo arguo, et castigo (Apoc. III, 19). » Sequitur: Indica mihi cur me ita judices? Ac si diceret: Quia flagellando me judicas, ostende quod ad judicium per flagellum securum reddas. Aliter: Plerumque enim justus flagella ad probationem percipit, sed pro qua tamen specialiter culpa percutiatur minime cognoscit, atque magis in percussione trepidat, quo causam suae percussionis ignorat. Petit ut semetipsum 133.0204B| sibi judex indicet, quatenus quod ille animadvertendo percutit, hoc in se flendo et ipse castiget. Sequitur:

VERS. 3. Nunquid bonum tibi videtur si calumnieris, et opprimas me pauperem? --Ac si aperte diceretur: Tu qui summe bonus es, novi quia bonum non aestimas, ut pauperem per calumniam premas. Scio ergo quia non est justum quod patior, et eo magis doleo, quod causas justitiae ignoro. Cum vero se pauperem, non innocentem memorat, non jam de vita audaciam arripit, sed quam se infirmum conspiciat ostendit. Sequitur: Opus manuum tuarum. --Ac si aperte dicat: Impie opprimere non potes, quem te fecisse gratuito recordaris. Sequitur: Et consilium impiorum adjuves? --Quos namque hoc in 133.0204C| loco impios, nisi malignos spiritus vocat? Qui cum redire ipsi ad vitam nequeunt, crudeliter socios ad mortem quaerunt. Quorum nimirum consilium fuit, ut beatum Job divina correptio tangeret, et qui in tranquillitate justus exstiterat, saltem per flagella peccaret. Sed impiorum consilium Dominus non audivit, quia eorum tentationibus carnem justi prodidit, animam negavit. Hoc etiam consilium assidue Dominus destruit, quia pius Conditor cum viribus flagella moderatur, ne virtutem justorum poena transeat persequentium, et per astutiam fortium humana infirmitas excedat. Hinc Paulus ait: « Fidelis autem Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis, » et reliqua (I Cor. X, 13). Sequitur:

133.0204D| VERS. 4, 5, 6, 7. Nunquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu vides? Nunquid sicut dies hominis, dies tui, aut anni tui sicut humana sunt tempora ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris, et scias quia nihil impium fecerim? --Ac si humiliter requirens diceret: Cur me in tempore per flagella examinas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti? Cur culpas meas verberibus interrogas, quem per aeternitatis tuae potentiam, nec prius quam conderes ignoras? Oculi quippe carnei, facta temporum, nonnisi in tempore agnoscunt, et humanus visus quodlibet opus sequitur, non percurrit. Dies quoque et anni hominum, a diebus et annis aeternitatis discrepant, quia vita 133.0205A| nostra quae tempore incipitur, et tempore finitur. Deo quippe nec transacta praetereunt, nec adhuc ventura quasi quae non appareant, desunt. Quia is qui semper esse habet, cuncta sibi praesentia conspicit, cum aspiciendo post et ante non tenditur. Sequitur: Cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? --Ac si aperte dicat: Quid tibi restat, nisi parcere, cujus virtuti nullus valet obviare? Quo enim nemo est, qui animadversionem tuam ex merito suae virtutis retineat, eo a te facilius tua pietas exigit, ut parcas. Sequitur:

VERS. 8. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me? --Ac si humiliter dicat. Quia sub justo examine dignum non est tuae placationi quod feci, pensa 133.0205B| misericorditer ne pereat, quod fecisti. Quibus etiam verbis perversum Manichaei dogma destruitur, qui duo principia esse mentiens, a Deo spiritum, a Satana vero carnem conditam asserere conatur. Plasmatum vero se propter imaginem retulit, factum vero totum in circuitu, in eo quod ex carnis constat indumento memoravit. Notandum vero est, quia per hoc plasmatum Dei manibus asserit, misericordiae Judicis dignitatem suae conditionis supponit. Ac si aperte dicat: Cur tanta vilitate despicis, quem tanta dignitate condidisti? Et quem ratione caeteris rebus praefers, cur ex dolore supponis? Sequitur:

VERS. 9. Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. --Ac si aperte dicat: Infirmitatem carnis, et 133.0205C| reatum iniquitatis laxa. Sicut lutum itaque homo est conditus, de limo sumptus, quia quasi aqua infundit pulverem, cum anima rigat carnem. Lutum quippe fit, cum se aqua terrae conspergit. Haec autem quae de exteriori homine dicitur, etiam interiori potest congruere. Sicut lutum quippe homo interior exstitit, quia cum spiritus gratiae terrenae menti infunditur, ut ad intellectum sui Conditoris erigatur. Humana namque cogitatio quae peccati sui sterilitate aruit, per vim sancti Spiritus viridescit. Sequitur: Et in pulverem reduces me. --Ac si patenter postulet dicens: Materiam, quaeso, originis et poenam finis aspice, et culpis citius transeuntis parce. MORALITER. Cum enim per subtractionem spiritus mens electa, ad aliquantulum in tentationem deseritur, 133.0205D| quasi ab humore pristino terra siccatur, ut infirmitatem suam derelicta sentiat, et sine infusione supernae gratiae quantum homo aruit, agnoscat. Sequitur:

VERS. 10, 11. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me. --Plasmatus quippe homo, sicut lutum factus est, propagatus autem, et sicut lac mulgetur semine, et sicut caseum coagulatur in carne. Carnibus et pelle induitur, ossibus nervisque subditur. MORALITER. Mens etenim cum per sancti Spiritus gratiam ab usu vetustae conversationis abstrahitur, sicut lac mulgetur, quia in quadam inchoationis novae teneritudine et subtilitate 133.0206A| formatur. Sicut caseum coagulatur, quia in constipatione pinguescentis cogitationis astringitur, ut nequaquam jam per desideria defluat, sed in uno amore se colligens, ad solidam reformationem surgat. Pelle quippe et carnibus interior homo vestitur, quia cum ad superna erigitur, carnalium motuum obsidione vallatur. Carnibus et pelle vestimur, sed ossibus et nervis compingimur, quia etsi foris irruente tentatione concutimur, intus tamen nos Conditoris manus roborat contra tentamenta. Sequitur:

VERS. 12. Vitam et misericordiam tribuisti mihi. --Angustia quippe Dei laus esset discreta a creati corporis, nisi etiam sequenter exprimeretur mira aspiratio vivificationis. MORALITER. Vita quippe tribuitur, cum malignis mentibus benignitas aspiratur. 133.0206B| Sed vita sine misericordia accipi nequaquam valet, quia ad obtinenda justitiae bona Dominus non adjuvat, si prius misericorditer ante actas nequitias non relaxat. Vel certe vitam et misericordiam nobis tribuit, quia eam qua nos misericordia ad bene vivendum praevenit, etiam subsequenter custodit. Nisi enim misericordiam subroget, servari non valet vita quam praebet. Sequitur: Et visitatio tua custodivit spiritum meum. --Incassum enim nobis Conditor bona tribuit, si non omne quod tribuerit, ipse custodierit. MORALITER. Humanum quippe spiritum superna visitatio custodit, cum hunc virtutibus dilatum, vel flagello percutere, vel compungere amore non desinit. Sequitur:

VERS. 13. Licet haec celes in corde tuo, tamen scio 133.0206C| quia universorum memineris. --Ac si aperte dicat: Cur de me trepido, qui et universas gentes colligas, scio. Quod tamen in corde celas, quia hoc adhuc aperto sermone non indicas. Sed quia universorum reminisceris, me procul dubio de venia certum facis. Sequitur:

VERS. 14. Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? --Ad horam Dominus peccato parcit, cum reatum culpae concessis fletibus diluit. Sed ab iniquitate nostra mundos nos esse non patitur, quia volentes culpam fecimus, sed nonnunquam nolentes ejus memoriam cum delectatione toleramus. « Computruerunt et delerioraverunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6). » Ac si aperte dicat: Si culpam 133.0206D| venia abstulit, cur et a memoria non detergit? Sequitur:

VERS. 15. Et si impius fuero, vae mihi est, et si justus, non levabo caput. --Impius namque vae habet, justus miseriam, quia aeterna damnatio reprobum sequitur, et electus quisque doloribus transitoriae adversitatis expiatur. Impius caput levat, sed elatus evadere vae, quod sequitur, non valet. Justus laboris sui certamine afflictus, caput levare non sinitur, sed pressus a perpetua afflictione liberatur. Ac si ergo aperte deploret dicens: Aut substratus carnis desideriis, supplicio aeterno subjicior, aut repugnans illicitis motibus poena praesenti crucior. Sequitur:

133.0207A| VERS. 16. Et propter superbiam, quasi leaena capies me. --Leaena cum escam catulis exquirit, inhianter in foveam captionis cadit. Sic nimirum humana mens capta est, quae in libertate arbitrii condita desideria carnis nutrire appetiit, quasi leaena catulis escam quaesivit, atque in captionis suae foveam cecidit, quae suadente hoste ad cibum prohibitum manum tetendit. Quasi leaena ergo captus est per superbiam, quia inde hunc disciplina suae correptionis deprimit, unde transgressionem praecepti non timens, audacter saltum in foveam dedit. Dumque etiam quisque nostrum per culpam aliquid appetit, quid aliud quam praedam in foveam concupiscit? Quem tamen superna miseratio captum a fovea evehit, quia hunc infirmitate cognita ad veniam reducit. Qui dum virtute extollitur 133.0207B| lapsus ad desideria in humilitate religatur. Sequitur: Reversusque mirabiliter me crucias. --Cum Auctorem relinquimus, nec ipsa ullatenus destitutionis damna sentimus. Quo enim longe Conditor deserit, eo mens nostra insensibilibus obdurescit. At si afflatu sancti Spiritus tangitur, ad considerationem protinus evigilat, in coelestium inquisitione se excutit, amoris summi aestibus inardescit; quia omnipotens Deus, unde mentem nostram visitans ad amorem suum erigit, inde hanc per lacrymas gravius affligit. Et dum perflata mens ad summa rapitur, compunctionis suae poenam gaudens miratur. Sequitur:

VERS. 17. Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in 133.0207C| me. --Testes enim Dei sunt, qui per exercitium boni operis testantur quae electos secutura sint praemia veritatis. Unde hos quoque quos pro veritate passos agnoscimus, Graeco eloquio μάρτυρες, id est, testes vocamus. Testes quippe suos contra nos Dominus instaurat, cum electorum vitam pravitati nostrae ad arguendos nos instruendosque multiplicat, ut qui praeceptis non accendimur, saltem exemplis excitemur. Sequitur: Et multiplicas iram tuam. --Eo multiplicari ira Dei dicitur quo esse multiplex indicatur, quia ex ea nunc bonorum vita et labore cognoscimus, si emendari, dum tempus est nolumus, quanta post animadversione feriamur. Electos quippe Dei cernimus et pia agere, et crudelia multa tolerare. Hinc ergo colligitur districtus Judex quanta illic feriat 133.0207D| districtione quos reprobat, si hic cruciat quos amat, Petro attestante, qui ait: « Tempus est ut judicium incipiat de domo Dei (I Petr. IV, 17). » Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelium? Sequitur: Et poenae militant in me. --Consideratis quippe Dei testibus, poenae in nobis militant, quia dum miranda illorum facta conspicimus, vitam nostram quae ex eorum comparatione nobis displicet, studiosa afflictione cruciamus, ut quidquid in nobis polluerunt opera, diluant lamenta. Sequitur:

VERS. 18, 19. Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret! --Qui nimirum prima oratione jam protulit dicens: 133.0208A| « Quare non in vulva mortuus sum (Job III), » qui hoc quoque quod hic adjicit subdens: Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. --Illic verbis aliis non aliter adjungit dicens: « Sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem (Ibid., 16). » Quia vero haec superius late digessimus, pro vitando lectoris fastidio exposita replicare devitamus. Sequitur:

VERS. 20. Nunquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? --Cautum se ac sollicitum vivere ostendit, qui brevitatem praesentis vitae considerans, non ejus usum, sed terminum conspicit, ut ex fine colligat nihil esse quod transiens delectat. Hinc namque per Salomonem dicitur: « Si multis annis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse 133.0208B| debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeteritae (Eccle. XI, 8). » Sequitur: Dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum. --Ac si aperte dicat: Flagella tuae percussionis tempera, ut moderatis doloribus aestimare mala quae patior flendo convalescam. Sicut enim moderata afflictio lacrymas exprimit, ita immoderata subducit, quia moeror ipse quasi sine moerore fit, qui afflicti mentem devorans sensum doloris tollit. Flere dolorem suum non valet, qui pravae quidem consuetudini contraire nititur, sed tamen adhuc succrescentibus desideriis carnis gravatur, quia nisi a reatu culpae nos ligavimus misericorditer dimittamur, perfecte flere non possumus hoc, quod in nobis ipsis contra nosmetipsos dolemus. 133.0208C| Sequitur:

VERS. 21. Antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam caligine mortis. --Quid enim terrae tenebrosae nomine, nisi terrae Tartari claustra signantur? Quam aeternae mortis caligo operit, quia damnatos quosque in perpetuum a vitae luce disjungit? Nec immerito infernus terra dicitur, quia quique ab eo capti fuerint, stabiliter tenentur. Scriptum quippe est: « Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat (Eccle. I, 4). » Non quia ad terram tenebrosam qui culpam deflet, iturus est; sed quia ad hanc procul dubio qui plangere negligit, vadit. Subditur: Non revertar. --Quia nunquam ultra misericordia parcentis liberat, quos semel in locis poenalibus justitia judicandi 133.0208D| damnat. Sequitur:

VERS. 22.-- Terra miseriae et tenebrarum. --Miseria ad dolorem, tenebrae ad caecitatem. Ea ergo quae a conspectu districti judicis expulsos tenet, miseriae et tenebrarum terra perhibetur, quia foris dolor cruciat, quos divisos a vero intus caecitas obscurat lumine, quamvis miseriae et tenebrarum terra et aliter intelligi potest. Nam haec quoque terra in qua nascimur, est quidem miseriae, sed tenebrarum non est, quia multa hic corruptionis nostrae patimur, sed tamen adhuc in ea per conversionis gratiam ad lucem redimus. Veritate suadente, quae ait: « Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Joan. XII, 35). » Illa vero simul 133.0209A| miseriae et tenebrarum terra est, quia quisquis ad toleranda ejus mala descenderit, nequaquam ulterius ad lucem reddit. Sequitur: Ubi umbra mortis et nullus ordo. --Sicut mors exterior ab anima dividit carnem, ita mors interior a Deo separat animam. Umbra ergo mortis est obscuritas divisionis, quia damnatus quisque cum aeterno succenditur igne, ab interno lumine tenebratur. Natura vero ignis est ut a seipso et lucem exhibeat et concremationem. Sed transgressorum illa ultrix flamma concremationem habet, et lumen non habet. Hinc enim est quod de reprobis Veritas dicit: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, » et reliqua (Matth. XXV, 41). Hinc etiam per Psalmistam dicitur: « Super eos cecidit ignis, et non viderunt solem (Psal. LVII, 133.0209B| 9). » Mirum vero est valde quod dicitur, ubi nullus ordo. Neque enim omnipotens Deus qui mala bene punit, inordinata esse ullo modo vel tormenta sunt [sinit]. Quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemquam juxta modum criminis, et retributio sequitur ultionis? Hinc quippe scriptum est: « Potentes potenter tormenta patiuntur (Sap. VI, 7), » et fortioribus fortior instat cruciatio. Sed sanctus vir post umbram mortis intulit, quanta sit confusio in damnatorum mente subjungit, quia ipsa quoque supplicia quae ordinata per justitiam veniunt, ordinata procul dubio in corde morientium non sunt. Repulsis ergo in suppliciis ordo non erit, quia in eorum morte atrocius ipsa confusio mentis saevit. Quanta enim mira potentia judicantis 133.0209C| aequitas ordinat, ut poena animum quasi inordinata confundat. Vel certe abesse ordo suppliciis dicitur, quia quibuslibet rebus in poenam surgentibus propria qualitas non servatur. Sequitur: Et sempiternus horror inhabitat. --In hujus vitae 133.0210A| tormentis timor dolorem habet, dolor timorem non habet, quia nequaquam mentem motus cruciat, cum pati coeperit jam quod metuebat. Infernum vero et umbra mortis obscurat, et sempiternus horror inhabitat, quia ejus ignibus traditi, et in suppliciis dolorem sentiunt, et in doloris angustia pulsanti se semper pavore feriuntur, ut et quod timent, tolerent, et rursus quod tolerant, sine cessatione pertimescant. De his etenim scriptum est: « Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Marc. IX, 48). » Quia ergo et mors perimit et non exstinguit, dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat, flamma comburit sed nequaquam tenebras discutit; quantum per notitiam praesentis vitae colligitur, supplicia ordinem non habent, quae non suam per omnia qualitatem 133.0210B| tenent. Quamvis illic ignis et ad consolationem non lucet, et tamen magis torqueat, ad aliquid lucet. Nam sequaces quosque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt, quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverunt, ipsorum quoque eos interitus in augmento suae damnationis affligat. Quod profecto Evangelio teste collegimus, in quo, veritate nuntiante, dives ille quem contigit ad incendii aeterni tormenta descendere, quinque fratrum describitur meminisse. Sicut ergo coelestis ignis ardere novit ad solatium puerorum ut vincula incenderet, et tamen ardere ad supplicium nescit ut vestimenta incenderet, ita e diverso gehennae flamma reprobis, et nequaquam lucet ad 133.0210C| consolationis gratiam, et tamen lucet ad poenam, ut damnatorum oculis ignis supplicii et nulla claritate candeat, et ad doloris cumulum dilecti qualiter cruciantur, ostendat.

LIBER DECIMUS.

CAPUT XI. 133.0209C|

VERS. 1, 2. Respondens autem Sophar Naamathites, 133.0209D| dixit: Nunquid qui multa loquitur, non audiet? Et vir verbosus justificatur? --Mos esse procacium solet, ut recte dictis e diverso semper respondeant, ne si ad prolata consentiant inferiores esse videantur. Quibus justorum verba, quamlibet facta [alte] sonuerint, multa [muta] sunt, quia quorum vitia resecant, auditum gravant. Unde et ad crimen trahitur, hoc quod recta praedicatio contra crimina profertur. Nec fallacem quidem Sophar sententiam protulit, quod vir verbosus justificari nequaquam possit, quia dum quisque per verba defluit, perdita gravitate silentii, mentis amittit ( Deest hic substantivum aliquod nomen ). Hinc quippe scriptum est: « Cultus justitiae silentium (Isa. XXXII, 17). » Hinc Salomon ait: « Sicut urbs patens, et absque murorum 133.0210C| ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). » Sed 133.0210D| virtus verae sententiae perditur, quae sub discretionis custodia non profertur. Sequitur:

VERS. 3. Tibi soli tacebunt homines, et cum caeteros irriseris, a nullo confutaberis? --Imperita mens, ut diximus, veritatis sententias graviter tolerat, et silentium poenam putat. Ferre vocem non valet, quia tenta in vulnere sui reatus dolet, unde mox se ad defensionem praeparat, ut reatus sui verecundiam per verba pravae refutationis tegat. Perversi enim correctionis vocem, contumeliam derisionis putant. Sequitur:

VERS. 4. Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. --Quomodo enim beatus Job se mundum dicere potuit, qui ait: « Si justificare me voluero, os meum condemnabit me? » 133.0211A| (Job IV, 20.) Sic habet hoc pravorum malitia, ut cum vera in se flere mala renuit, fingat aliena. Nam quasi solatio facinoris utitur, si falsis vocibus et vita corripientis inquinetur. Sequitur:

VERS. 5. Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi. --Ipse quippe homo sibi loquitur, cum per hoc quod sentit nequaquam divinitatis spiritu a carnalis prudentiae intellectu separatur. Unde et adhuc Petro, hoc terrena sapienti, Veritas dicit: « Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI, 23). » Cui tamen recta confitenti dicitur: « Caro et sanguis revelavit tibi, » et reliqua (Matth. XVI, 17). Quid autem Dei labia, nisi judicia ejus accipimus? Labia itaque sua Deus aperit, cum voluntatem suam hominibus per aperta judicia 133.0211B| ostendit. Quasi enim reserato ore loquitur, cum remota obscuritate dispositionis intimae renuit occultare quod vult. Nam velut clausis labiis sensum nobis suum non indicat, cum occulta judicia cur quid faciat celat. Ac si ergo patienter diceret: Imperitiae tuae potius quam poenae compatior, quia sola carnis prudentia praeditum, a veritatis te spiritu vacuum agnosco. Si enim Dei occulta judicia cognosceres, tam procaces contra illum sententias non sonares. Sequitur:

VERS. 6. Ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex sit lex ejus. --Publica sapientia superna sunt opera, cum omnipotens Deus regit quos creat, perficit bona quae inchoat, et aspirando adjuvat quos visitationis suae lumine illustrat. 133.0211C| Secreta vero sapientia superna sunt opera, cum Dominus quos creavit deserit, cum bona quae proveniendo coeperat, nequaquam prosequendo consummat, cum dona quae contulit minime custodit. Ad haec se Paulus sapientiae illius secreta tetenderat cum dicebat: « O altitudo divitiarum sapientiae Dei, » et reliqua (Rom. XI, 33). Sequitur:

Et quod multiplex sit lex ejus. --Quid hoc loco Dei lex accipi, nisi charitas debet? per quam semper leguntur in mente praecepta vitae qualiter in actione teneantur. De hac etenim lege Veritatis voce dicitur: « Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem (Joan. XV, 12). » De hac Paulus ait: « Plenitudo legis dilectio (Rom. XIII, 10). » Sed haec eadem lex multiplex dicitur, quia studiosa sollicitudine charitas 133.0211D| ad cuncta virtutum facta dilatatur. Quae a duobus quidem praeceptis incipit, sed se ad innumerabilia extendit. Hujus namque legis initium, dilectio est Dei, ac dilectio proximi. Sed Dei dilectio per tria distinguitur, proximi autem ad duo praecepta derivatur. Sed haec nimirum duo dum sollicita cogitantur intentione, cor ad innumera virtutum mysteria tendunt, ne vel ad inferenda quae non debet, desideriis inquieta mens ferveat, vel erga exhibenda quae debet, otio resoluta torpescat. Hujus nimirum legis multiplicitatem bene Paulus enumerat diceus: « Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur, et reliqua (I Cor. XIII, 4). » Sequitur: Et intelligeres quod multum minora exigaris a Deo, quam mereatur 133.0212A| iniquitas tua. --Dolor quippe flagello temperatur, cum culpa cognoscitur. Si autem culpas perpendimus, profecto aequanimiter flagella toleramus, nec ex dolore ad impatientiam proruit, cum suo judicio conscientia addicit. Sed Sophar sciens quid diceret, sed cui diceret nesciens, non sine magna iniquitate fuit, qui virum justum usque ad objectionem iniquitatis increpavit. Quanquam enim Sophar iniquum vocet, quem superna sententia laudaverat, non tamen a venia reprobatus excluditur, qui ad verba contumeliae, divini amoris zelo promovetur. Citius enim culpa dimittitur, quae nequaquam malitiae studio perpetratur. Sequitur:

VERS. 7. Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? --Quid 133.0212B| vestigia, nisi benignitatem illius visitationis vocat? Quibus nimirum progredi ad superna provocamur, cum ejus spiritus afflatu tangimur, et extra carnis angustias, sublevati per amorem, agnoscimus Auctoris nostri contemplandam speciem quam sequamur. Nam cum mentem nostram spiritualis patriae amor inflammat, quasi sequentibus iter insinuat. Quae enim necdum cernimus, restat necesse est, ut vestigia sui amoris indagemus, quatenus usque ad contemplationis speciem quandoque mens veniat, quem nunc quasi tergo subsequens per sancta desideria explorat. Hinc Psalmista ait: « Adhaesit anima mea post me (Psal. LXII, 9). » Tunc quippe manifeste Omnipotens reperitur, cum mortalitatis nostrae funditus corruptione calcata, ab assumptis nobis in 133.0212C| divinitatis suae claritate conspicitur. Nunc autem a carnali cogitatione animum infusi Spiritus gratia sublevat, et in contemptum rerum praetereuntium exaltat. Incircumscripti luminis jubar intueri conatur et non valet, quod infirmitate pressus animus, et nequaquam penetrat, et tamen repulsus amat. Sequitur:

VERS. 8, 9. Excelsior coelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? longior terra mensura ejus, et latior mari. --Haec quidem tanto spiritualiter debent intelligi, quanto de Deo quidquam nefas est juxta corporea lineamenta sentiri. Sed coelo est excelsior, quia incircumscriptione sui spiritus cuncta transcendit. Inferno profundior, quia transcendendo subvehit. Terra longior, quia creaturae 133.0212D| modum perennitate suae aeternitatis excedit. Mari latior, quia rerum temporalium fluctus sic regens possidet, ut hos sub omnimoda potentiae suae praesentia coangustando circumdet. Possunt et coeli appellatione, angeli, et inferni vocabulo daemonia designari; per terram vero, justi homines; per mare autem peccatores intelligi. Excelsior itaque coelo est, qui ipsi quoque electi spiritus, visionem tantae celsitudinis perfecte non penetrant. Profundior inferno est, quia malignorum spirituum astutias longe subtilius quam ipsi putaverunt, judicans damnat. Terra longior. Quia longanimitatem nostram, patientia divinae longanimitatis exsuperat. Mari latior. Quia ubique facta peccantium retributionis 133.0213A| suae ultione damnat. Cujus bene potentiam egregius nobis doctor insinuat, cum breviter narrat: « Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III, 18). » Habet quippe Deus latitudinem, quia et in dilectione sua usque ad collationem persequentium tendit. Habet longitudinem, quia ad vitae patriam nos longanimiter tolerando perducit. Habet sublimitatem, quia ipsorum quoque intelligentiam qui recepti fuerint, in superna congregatione transcendit. Habet profundum, quia damnatis inferius districtionis suae judicium incomprehensibiliter exerit. Ac si ergo despecto diceretur: Profunditatem ejus atque excellentiam quanto tu cognoscere sufficis, qui vel virtute ad summa evehi, vel temetipsum reprehendere 133.0213B| in tentationibus nescis. Sequitur:

VERS. 10. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? (vel quis dicere ei potest. Cur ita facis? )--Subvertit Dominus coelum, cum, terribili et occulta dispensatione, humanae contemplationis celsitudinem destruit. Subvertit infernum, cum cujuslibet mentem in suis tentationibus pavidam cadere etiam ad deteriora permittit. Subvertit terram: cum fructificationem boni operis adversis irruentibus intercidit. Subvertit mare, cum fluctuationem nostrae titubationis immergenti subito pavore confodit. Coelum etiam simul infernusque coarctatur, cum unam eamdemque mentem, et sublevatio contemplationis illuminat, et importunitas tentationis obscurat. De coelo quippe lux oritur, infernus 133.0213C| autem tenebris possidetur. In unum etiam terra mareque coarctatur, cum unam eamdemque et certitudo solidae fidei roborat, et tamen ex aliquantula mutabilitate perfidiae aura dubietatis versat. Hinc quidem ait: « Credo, Domine, adjuva infidelitatem meam (Marc. IX, 33). » Divinum quippe judicium nec adversitate valet imminui, nec inquisitione agnosci. Sequitur:

VERS. 11. Ipse novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem nonne considerat. --Vana namque agimus, quoties transitoria cogitamus. Unde evanescere dicitur, quod repente ab intuentium oculis aufertur. Hinc Psalmista ait: « Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XVIII, 6). » Apte autem post vanitatem, 133.0213D| protinus iniquitas adjungitur, quia dum per quaedam transitorie ducimur, in quibusdam noxie ligamur. Cumque mens incommutabilitatis statum non tenet, a semetipsa defluens ad vitia prorumpit. Potest ergo et vanitas culpa intelligi, et iniquitatis nomine reatus gravior demonstrari. Si enim aliquando vanitas culpa non esset, Psalmista non diceret: « Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbatur (Psal. XXXVIII, 7). » Ex vanitate ergo, ut superius dictum est, ad iniquitatem ducimur, cum prius ad levia delicta defluimus, et usu cuncta levigante nequaquam post committere etiam graviora timemus. Hinc Salomon ait: « Qui modica spernit, paulatim decidit (Eccli. XIX, 1). » Si enim curare parva negligimus, insensibiliter seducti, audenter 133.0214A| etiam majora perpetramus. Et notandum quod non videri, sed considerari dicitur. Deus itaque vanitatem hominum novit, iniquitatem considerat, quia nec minora delicta multa deserit, et ad majora ferienda se intentius accingit. Sequitur:

VERS. 12. Vir vanus in superbiam erigitur. --Vanitatis quippe finis est, ut cum peccato mentem sauciat, hanc ex culpa audacem reddat, quatenus sui reatus oblita, qui amisisse innocentiam non dolet, justo excaecata judicio simul et humilitatem perdat. Sequitur: Et quasi pullum onagri se liberum natum putat. --Per pullum quippe onagri omne agrestinum genus exprimitur. Agri namque animalia in libertate habent, et ire quo appetunt, et quiescere cum lassantur. Hoc tamen plerumque homini non 133.0214B| licet, quod brutis animalibus licet. Qui ergo implere cuncta quae desiderat, per effrenatam libertatem quaerit, quid aliud quam pullo onagri similis esse concupiscit; ut disciplinae hunc lora non teneant, sed audenter vagus per silvam desideriorum currat. Restat ergo ut si esse jam similes pullo onagri nolumus, in cunctis quae appetimus nutum prius intimae dispensationis exquiramus. Sequitur:

VERS. 13. Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. --Firmasti cor non hoc per virtutem dicitur, sed per insensibilitatem, quis autem pertinacia insensibilitatis obdurescit, quasi confirmat, ne hoc jacula superni timoris confodiant. Unde quibusdam per prophetam Dominus dicit: « Tollam a vobis cor lapideum, et dabo vobis carneum 133.0214C| (Ezech. XI, 19). » Per manus opera designantur. Cum culpa igitur manus ad Deum expandere est, contra largitoris gratiam de virtute operum superbire. Qui in conspectu divini Judicis loquens sibi bona quae facit tribuit, ad Deum manus superbiens tendit. Sic profecto contra electos reprobi, sic contra catholicos haeretici effrenantur, quatenus eos quos redarguere ex infirmitate actionis non valent, ex crimine rumoris accusent. Sequitur:

VERS. 14, 15. Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, tunc levare poteris faciem tuam absque macula. --Omne peccatum aut sola cogitatione committitur, aut cogitatione simul et opere. Iniquitas 133.0214D| ergo in manu est, culpa in opere. Injustitia vero in tabernaculo, iniquitas in mente. Mens quippe nostra tabernaculum non incongrue vocatur, in qua apud nosmetipsos abscondimur, cum foris in opere non videmur. Prius enim iniquitatem a manu substrahi, et post a tabernaculo admonet injustitiam abscidi, quia quisquis jam prava a se opera exterius resecat, necesse profecto est, ut ad semetipsum rediens solerter in mentis intentione sese discernat, ne culpa quam jam in actione non habet, adhuc in cogitatione perduret. Hinc Salomon ait: « Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam (Prov. XXIV, 27). » Quod si perfecte haec duo tergimus, ad Deum statim sine macula faciem levamus. Interna quippe facies 133.0215A| hominis mens est; in qua nimirum recognoscimus, ut ab auctore nostro diligamur. Quam scilicet faciem levare est in Deo animum per studia orationis attollere. Sed elevatam faciem macula inquinat, si intendentem mentem reatus sui conscientia accusat. Quae ab spei fiducia protinus frangitur, si intenta precibus necdum devictae culpae memoria mordetur. Hinc per Joannem dicitur: « Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus ab eo, accipiemus (I Joan. III, 21, 22). » Hinc Salomon ait: « Qui avertit aurem suam ne audiat legem, et reliqua (Prov. XXVIII, 9). » Ut ergo ad precem facies sine macula levetur ante orationis tempora, semper debet sollicite conspici, quidquid potest in oratione reprobari, et tunc etiam 133.0215B| vere sine macula faciem levamus, cum nec prohibita mala nos committimus, nec quae nobis commissa sunt ex proprio zelo, retinemus. Sequitur: Et eris stabilis, et non timebis. --Tanto nimirum minus quisque ante judicem trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat. Timorem quippe superat, qui stabilitatem servat, quia dum sollicitus studet peragere quod mansuete conditor imperat, securus cogitat etiam quod terribiliter intendat. Sequitur:

VERS. 16. Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis. --Ac si aperte dicat: Si degustas gaudium quod intus permanet, leve fit protinus omne quod foris dolet; mala quippe vitae praesentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum quod sequitur, negligit. Ac si semel 133.0215C| quisque se ad aeterna erigat, prope nihil esse hic conspicit quidquid ad finem currit. Praesentis vitae adversa tolerat, et quasi nihil esse omne quod labitur, pensat. Bene autem praesentis vitae miserias aquis praetereuntibus comparat, quia calamitas transiens electi mentem nequaquam concussione subruit, sed tamen tactu moeroris [doloris] infundit. Nam minatur quidem per cruorem vulneris, et a suae certitudine non frangitur salutis. Sequitur:

VERS. 17. Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperum. --Fulgor quippe meridianus est, in vespere virtutis renovatio in tentatione, ut repentino charitatis fervore mens vigeat, quae jam lumen sibi gratiae occubuisse formidabat. Sequitur: Et cum te consumptum putabis, orieris ut Lucifer. --Saepe 133.0215D| namque tot tentamenta obsident, ut ipsa nos eorum numerositas pene ad lapsum desperationis inclinet. Sed moeroris nostri caliginem conditor conspicit, et subtracti luminis radios infundit, ita ut recta protinus per dona mens vigeat, quam paulo ante decertantia vitia superbiae calce deprimebant. Justus ergo cum se consumptum putaverit, ut Lucifer oritur, qui mox ut tenebrescere tentationum caligine coeperit, ad lucem gratiae reformatur, et in seipso demonstrat diem justitiae, qui casurus paulo ante timuit noctem culpae. Recte autem Lucifero justi vita comparatur. Solem quippe praecurrens Lucifer nuntiat. Et quid nobis sanctorum innocentia, nisi sequentis judicis claritatem clamat? In eorum namque admiratione 133.0216A| conspicimus, quid de majestate veri luminis aestimemus. Aliter: Peccatoris enim lumen in die est, obscuritas in vespere, quia in praesenti vita felicitate attollitur, sed adversitatis tenebris in fine debacchatur. Justo autem meridianus fulgor ad vesperum surgit, quia quanta sibi claritas maneat, cum jam lumen occumbere coeperit, agnoscit. Hinc namque scriptum est: « Timenti Dominum bene erit in extremis (Eccli. I, 13). » Et Psalmista: « Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini (Psal. CXXVI, 3). » Qui in hujus quoque vitae adhuc certamine positus, cum se consumptum putaverit, ut Lucifer oritur, qui foris cadens, intus innovatur, et quo magis exterius adversa tolerat, eo verius virtutum lumine interius coruscat, Paulo attestante, qui 133.0216B| ait: « Sed licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). » Sequitur:

VERS. 18. Et habebis fiduciam, proposita tibi spe. --Tanto namque spes in Deum solidior surgit, quanto quisque pro illo graviora pertulerit, quia nequaquam retributionis gaudium de aeternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione seminatur. Hinc per Psalmistam dicitur: « Euntes ibant et fiebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). » Hinc Paulus ait: « Si commorimur, et convivemus, si sustinemus et conregnabimus (II Tim. II, 12). » Tanto ergo major fiducia mentem roborat, quanto hanc fortior pro veritate 133.0216C| afflictio angustat. Sequitur: Et defossus securus dormies. --Sicut enim malis praesens securitas laborem, ita bonis praesens labor perpetuam securitatem parit. Defossum se securum dormire posse jam noverat, qui dicebat: « Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, » et reliqua (II Tim. IV; 6). Aliter: Rebus namque transitoriis occupati pensare negligimus, per quanta pensamus. Sed si reducto considerationis cultu, vomere ager excutitur, quidquid in mente latebat invenitur. Effossi ergo dormiunt, quia dum sua intima vigilanter penetrant, a laboriosis mundi oneribus sub quietis otio occultantur. Sequitur:

VERS. 19. Requiesces, et non erit qui te exterreat. --Quisquis 133.0216D| praesentem gloriam quaerit, profecto despectum metuit; at contra quisquis in populo aeternitate desiderio figitur, nec prosperitate attollitur, nec adversitate quassatur. Dum nil habet in mundo quod appetat, nil est quod in mundo pertimescat. Hinc etenim Salomon ait: « Non contristabit justum quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21). » Et rursum: « Justus quasi leo absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1). » Sequitur: Et deprecabuntur faciem tuam plurimi. --Neque enim justi viri idcirco per innocentiam itinera arcta custodiunt, ut ab aliis exorentur. Sed sive haeretici seu perversi quilibet per hoc quod inter homines quasi innocenter vivunt, videri pro hominibus intercessores volunt, et cum sancta insinuant 133.0217A| loquentes quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur. Sequitur:

VERS. 20. Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis. --Quod oculorum nomine vis intentionis exprimitur per Evangelium Veritas dicit: « Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22). » Oculi ergo impiorum sunt intentiones in eis carnalium desideriorum. Qui idcirco deficiunt quia aeterna negligunt, et sola semper transitoria praestolantur. Carnis vita per momenta deficit, et tamen carnale desiderium crescit. Quorum scilicet oculi tunc superna ultione deficiunt, quia suo judicio a terrena hic deficere delectatione noluerunt. Hinc Psalmista ait: « In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4). » A quibus et omne 133.0217B| effugium perit, quia eorum malitia ab animadversione districti judicis quo se occultare valeat, non invenit. Nam nunc tot hic habent effugia, quot sibi praeparant delectamenta. Sed quandoque eis effugium perit, quia eorum mens amissis omnibus se solummodo et judicem conspicit. Sequitur: Et spes eorum abominatio animae. --Quid hic peccator totis cogitationibus sperat, nisi ut potestate caeteros transeat? Cunctis rerum multiplicitate obsequentibus mirandus innotescat? Bene ergo spes eorum abominatio dicitur animae, quia ea quae carnales ambiunt, spiritales quique judicio rectitudinis adversantur. Nam quod peccatores voluptatem aestimant, hoc justi procul dubio poenam putant. Ut enim caro mollibus, sic anima duris nutritur. Spes itaque carnalium abominatio 133.0217C| dicitur, quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit. Sequitur:

CAPUT XII.

VERS. 1, 2. Respondens autem Job, dixit: Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur scientia? --Quisquis se praeire omnes ratione aestimat, quid iste aliud quam solum esse se hominem exsultat? et saepe contingit, ut cum per rumorem mens in altum ducitur, in despectum humanum, et sui admiratione sublevatur. In cogitatione etenim proprii favoris oritur scientia, sibique de singularitate sapientiae blanditur. Qui ergo solum se sapere aestimat, quid aliud quam hanc eamdem secum oriri sapientiam putat? Sequitur:

VERS. 3. Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior 133.0217D| vestri sum. --Ut amicorum superbiam beati Job corrigat, esse se superiorem tacet. Nec praeferendo, sed conferendo indicat, quod de se ii qui sibi longe sunt impares discant. Sequitur: Quis enim haec quae nostis ignorat? Ac si aperte dicat: Cum cunctis sint nota quae dicitis, de doctorum scientia singulariter tumetis? Sequitur:

VERS. 4. Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Dominum, et exaudiet eum. --Saepe infirma mens cum de bonis actibus cura humani favoris excipitur, ad gaudia exteriora derivatur. Cumque laudis suae vocibus inhiat, quod esse coeperat relinquit. Inde ergo a Deo disjungitur, unde in Deo laudanda videbatur. Nonnunquam vero recto operi animus 133.0218A| constanter innititur, et tamen humanis irrisionibus urgetur, et eo seipsum robustius in Deo solidat, quo foris non invenit quo requiescat; fitque Deo tanto proximus, quanto et a gratia humani favoris alienus. In precem protinus funditur, et pressus exterius ad penetranda quae intus sunt mundius loquitur. Quae dum compuncta sese in precibus accingit, inde intra se supernae exauditioni jungitur. Unde extra se ab humana laude separatur. Notandum vero, quam provide interponitur sicut ego. Quia sunt nonnulli quos et humanae irrisiones deprimunt, et tamen divinis auribus exaudibiles non sunt. Hinc Elias quibusdam dicebat: « Clamare voce majori Deus enim est, et forsitan loquetur, aut in diversorio est (III Reg. XVIII, 27). » Sed illum facit humana derisio 133.0218B| Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitae innocentia servat alienum. Sequitur: Deridetur enim justi simplicitas. --Hujus mundi sapientia est cor machinationibus tegere, sensum verbis velare, quae falsa sunt, vera ostendere; quae vera, fallacia demonstrare. At contra justorum sapientia est, nil per ostentationem fingere, sensum verbis aperire, vera ut sunt, demonstrare, falsa devitare, gratis bona exhibere, mala libentius tolerare quam facere, nullam de injuria ultionem quaerere, pro veritate contumeliam pati lucrum putare. Sed haec justorum simplicitas deridetur, quia ab hujusmodi sapientibus puritatis virtus fatuitas creditur. Omne enim quod innocenter agitur, ab eis procul dubio stultum putatur. Sequitur:

133.0218C| VERS. 5. Lampas contempta apud cogitationes divitum. --Quid hoc loco significatur nomine divitum, nisi elatio superborum? Qui venturum judicis aspectum non habent, dum superbis apud se cogitationibus tument. Quoscunque itaque sequentis vitae amor non humiliat, hoc in loco sacer sermo divites appellat, quia in judicii quique ultione non discrepant, utrum an solis moribus intumescant. Bene itaque justi simplicitas et lampas esse dicitur, et contempta. Lampas, quia interius lucet: contempta, quia exterius non lucet. Intus ardet flamma charitatis, foris nulla gloria resplendet decoris. Lampas ergo contempta justus est, quia superbi quique dum pensare bona sequentia nequeunt pene nil aestimant quos non vident habere quod amant. Lampas 133.0218D| ergo David per innocentiam fuerat, sed tamen valde contempta, quia exteriora cernentibus non lucebat. Quid igitur Paulus, nisi contempta lampas apud divitum congregationes fuit? de quo dicebant: « Epistolae graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10). » Sequitur: Parata ad tempus statutum. --Statutum quippe contemptae lampadis tempus est extremi judicii praedestinatus dies, quo justus quisque qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat, demonstratur. Tunc enim cum Deo judices venient, qui nunc pro Deo injuste judicantur. Unde electis suis Veritas dicit. « Vos qui secuti estis me, in regeneratione, » et reliqua (Matth. XIX, 28). MYSTICE 133.0219A| Lampas nobis etiam Redemptor noster exstitit, qui pro redemptione nostra in cruce moriens tenebrosis nostris mentibus lucem per lignum fudit. Hinc scriptum est: « Erat lux vera quae illuminat omnem hominem, » et reliqua (Joan. I, 9). Quem tamen apud cogitationes divitum contemptum vidit Evangelista, cum diceret: « In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). » Et rursum: « Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit 133.0220A| (Luc. XXIII, 11). » Quae in tempore parata, de quo scriptum est: « Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Ps. LXXIV, 3). » Lampas ergo quae nunc contemnitur, ad statutum tempus ventura praeparatur, quia ipse peccata in die ultima judicat, qui nunc peccantium derisiones portat. Hinc Propheta ait: « Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar. (Psal. XLII, 14). »

LIBER UNDECIMUS. 133.0219|

SEQUITUR CAPUT XII. 133.0219B|

VERS. 6. Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum. --Quia plerumque mali eo magis contra Deum superbiunt, quo ab ejus largitate et contra meritum ditantur: et qui provocari, bonis ad meliora debuerunt, donis pejores fiunt. Sed intelligendum est nobis, quomodo praedones appellentur, dum protinus addatur: Cum ipse dederit omnia in manibus eorum. --Si enim praedones sunt, violenter abstulerunt. Et dubium non est, quia violentorum non sit adjutor Deus. Quomodo igitur ipse dat, quod hi qui praedones sunt nequiter tollunt? Sed sciendum est, quia aliud est quod omnipotens Deus misericorditer tribuit, aliud quod iratus habere sinit. Nam quod perverse praedones faciunt, hoc dispositor 133.0219C| aequissimus fieri, nonnisi juste permittit, ut et is qui rapere sinitur, caecatus mente culpam augeat, et is qui rapinam patitur, jam in ejusdem rapinae damno, pro alia quam ante perpetravit culpa feriatur. Quod tamen intelligi de rebus quoque spiritalibus potest. Nam plerumque nonnulli doctrinae dona percipiunt, sed ex ejusdem donis intumescunt, et magni prae caeteris videri volunt. Atque omnipotentem Deum provocare est, de ejus donis inter proximos superbire. Qui etiam praedones non immerito vocantur, quia dum loquuntur quae non faciunt, in usu locutionis suae verba justorum tollunt. Sequitur:

VERS. 7, 8. Nimirum interroga jumenta et docebunt te, volatilia coeli et indicabunt tibi: loquere 133.0219D| terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. --Quid per jumenta nisi sensus pigriores? Quid per coeli volatilia, nisi summa atque sublimia sapientes intelligere debemus? De jumentis namque, id est, sensu pigrioribus scriptum est: « Animalia tua inhabitabunt in ea (Psal. LXVII, 11). » Et quia sublimia sapientes in verbis nostri Redemptoris evolant, scriptum est: « Ita ut volucres coeli veniant, et habitent in ramis ejus (Matth. XIII, 32). » Quid vero per terram, nisi terrena sapientes? Unde et primo homini coelestia deserenti dictum est: « Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). » Quid per pisces maris nisi curiosos hujus saeculi debemus accipere? de quibus Psalmista ait: « Pisces maris 133.0220B| qui per ambulant semitas maris (Psal. VIII, 9). » Qui in magnis rerum inquisitionibus quasi in abditis fluctibus latent. Quid autem cuncta haec inquisita doceant, adjungit dicens:

VERS. 9. Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit? --Ac si aperte dicat: Sine sensu tardiores, seu sublimia sapientes sine terrenis actibus deditos, seu hujus mundi occupatos inquisitionibus requiras, cuncta haec creatorem omnium Deum fatentur, et de potestate ejus concorditer sentiunt, quamvis sub ea non concorditer vivant. Quod tamen intelligi etiam juxta solam speciem litterae utiliter potest, quia omnis respecta creatura, quasi dat vocem attestationis propriae ipsam quam habet speciem suam, quia dum nostris oculis suas species 133.0220C| ingerunt, se a semetipsis non esse testantur. Eo ipso enim quod creatura sunt, per ostensam speciem Creatori suo quasi vocem confessionis reddunt. Qui quia omnia condidit, qualiter etiam debeant administrari disponit. Sequitur.

VERS. 10. In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis est. --Per manus quippe potestas exprimitur. Anima igitur omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis, in ejus potestate est, a quo est ut ipse provideat, qualiter sit qui praestat esse, quod non fuit. Potest vero per animam omnis viventis jumentorum vita signari. Omnipotens autem Deus jumentorum animam usque ad corporeos sensus vivificat, hominum vero spiritum, usque ad spiritualem intellectum tendit. In 133.0220D| ejus ergo manu est anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis, dum et in illo hoc praestat animae, ut vivificet carnem, et in isto hoc vivificat animam, ut ad intelligendam perveniat aeternitatem. In sacro autem eloquio spiritus hominis aliquando pro anima ponitur, ut illud: « Inclinato capite emisit spiritum (Joan. XVIII, 30), » aliquando pro effectu spiritali, sicut scriptum est: « Qui facit angelos suos spiritus (Hebr. I, 7). » Hoc autem loco si anima omnis viventis ipsa vita corporis signatur, spiritus universae carnis hominis, effectus intelligentiae spiritalis exprimitur. Sequitur:

VERS. 11. Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis, saporem? --Pene nullum latet, quod 133.0221A| quinque sensus corporis nostri, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus, in omni quod sentiunt atque discernunt, virtutem discretionis et sensus a cerebro trahunt. Ex istis ergo corporalibus exterioribusque interiora et spiritalia colligenda sunt. Intuendum quippe est quia cum una sit sapientia, alium minus, alium majus inhabitat. Alii hoc, alii illud praestat, et quasi cerebri more, nobismetipsis velut quibusdam sensibus utitur, ut quamvis ipsa sibimet nunquam sit dissimilis, per nos tamen diversa et dissimilia operetur semper. Sed in his verbis beatus Job etiam de electis ac reprobis aliquid innuere videtur; quia verba sapientiae quae reprobi audiunt, electi non solum audiunt, sed etiam gustant, ut eis in corde sapiat, quod reproborum non mentibus, sed 133.0221B| solummodo auribus sonat. His etiam verbis beatus Job, amicorum suorum imperitiam, et eorum qui de doctrina sapientiae inflantur, arrogantiam reprobat. Sequitur:

VERS. 12. In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. --Illa enim dicta in sapientiae radice solidata sunt, quae per vivendi usum etiam actuum experimento convalescunt. Sequitur:

VERS. 13. Apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam. --Haec non incongrue de Unigenito summi Patris accipimus, ut ipsum esse Dei Sapientiam sentiamus. Nam Paulus quoque nostro intellectui attestatur dicens: « Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, quia apud ipsum semper est (I Cor. I, 24), « quia » in principio 133.0221C| erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). » Habet autem Deus consilium et intelligentiam: consilium videlicet quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra. Potest quoque consilii nomine ipsa occulta judicii mota signari, vel quod aliquando tardius delinquentes percutit, non quia iniquorum culpa non conspicitur, sed ut damnationis eorum retinentia, quae pro agenda poenitentia differtur, quasi tarda ex consilio prodire videatur. Sequitur:

VERS. 14. Si destruxerit, nemo est qui aedificet. --Omnipotens Deus humanum cor destruit cum relinquit; aedificat, dum replet. Neque enim humanam mentem debellando destruit, sed recedendo, quia ad perditionem sufficit sibi dimissa. Unde plerumque 133.0221D| fit, ut cum audiens exigentibus culpis omnipotentis Dei gratia non repletur, incassum exterius a praedicatore moneatur; quia mutum est os omne quod loquitur, si ille interius in corde non clamet, qui aspirat verba quae audiuntur. Hic Propheta ait: « Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). » Sequitur: Si incluserit hominem, nemo est qui aperiat. --Quia omnis homo per id quod male agit, quid sibi aliud quam conscientiae suae carcerem facit, ut hunc reatus animi premat, etiamsi nemo exterius accuset? Qui cum judicante Deo in malitiae suae caecitate relinquitur, quasi intra semetipsum clauditur ne evadendi locum inveniat, quem invenire minime meretur. Nam 133.0222A| saepe nonnulli a pravis actibus exire cupiunt, sed quia eorumdem actuum pondere premuntur, in malae consuetudinis carcere inclusi, a semetipsis exire non possunt. Quia sicut nemo obsistit largitati vocantis, ita nullus obviat justitiae relinquentis. Includere itaque est Dei clausis non aperire. Unde et ad Moysem dicitur de Pharaone: « Ego indurabo cor ejus (Exod. VII, 3). » Sequitur:

VERS. 15. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur. --Si aqua scientia praedicationis accipitur, ut scriptum est: « Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae (Prov. XVIII, 4); » cum aqua continetur cuncta siccantur, quia si scientia praedicatorum subtrahitur, eorum qui viridescere in spe aeterna poterant, corda protinus 133.0222B| arefiunt, ut in desperata siccitate remaneant, dum fugitiva diligentes, nesciunt sperare mansura. Potest etiam aquae nomine sancti Spiritus gratia designari. Hinc Veritas ait: « Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). » Si ergo spiritus gratia ab auditoris mente subtrahitur, arescit protinus qui jam per spem viridescere in audiente videbatur. Quod autem non aquam, sed aquas memorat, pluralitatis appellatione, ad septiformem donorum spiritualium gratiam recurrit. Sequitur: Si emiserit eas, subvertent terram. --Sed sancti Spiritus gratia superno munere juxta vocem praedicantis infunditur, statim terra subvertitur, quia peccatricis mentis duritia, ab immobilitatis suae obstinatione permutatur, ut tanto 133.0222C| se postmodum praeceptis Dominicis flendo subjiciat, quantum superbiendo prius contra Dominum cervicem erigebat. Sequitur:

VERS. 16. Apud ipsum est fortitudo et sapientia. --Quia enim omnipotens Deus, pietatis suae mysterio homo factus est, prius mansuetudinis doctrinam protulit, et postmodum in judicio quantae sit fortitudinis ostendit; recte superius sapientia ante fortitudinem memoratur, cum de Patris Unigenito dicitur: « Apud ipsum est sapientia et fortitudo (Dan. II, 20). » Quia vero ad judicandum veniens, in terrore suae virtutis apparebit, et repulsis reprobis, electis suis in regno perpetuo qualiter sit sapientia Patris indicavit; recte in subsequenti sententia apud ipsum esse prius fortitudo, et post, sapientia dicitur. Sequitur: 133.0222D| Ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. --De iniquis quidem Dominus dicturus est: « Discedite a me, quia nescio vos (Matth. XXV, 41). » Sed quia scire Dei aliquando cognoscere dicitur, aliquando approbare, et scit iniquum, quia cognoscendo judicat. Neque enim iniquum quempiam judicasset, si nequaquam cognosceret. Et tamen iniquum nescit, quia ejus facta non approbat. Et novit ergo quia deprehendit, et novit, quia non approbat. Novit etenim decipientem, quia plerumque anteriora ejus mala conspicit, et hunc justo judicio cadere etiam in alia peccata permittit. Scriptum est: « Qui nocet noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11). » Novit quoque 133.0223A| et eum qui decipitur, quia saepe committunt homines mala quae sciunt, et idcirco permittuntur decipi, ut cadant in mala etiam quae nesciunt. Quod tamen deceptis aliquando ad purgationem, aliquando ad ultionis initium fieri solet. Sequitur:

VERS. 17. Adducit consiliarios in stultum finem. --Adducit autem consiliarios in stultum finem, cum etiam bonum quodlibet non bona intentione faciunt, sed ad temporalis muneris retributionem tendunt. Recte etiam consiliarios praedicatores accipimus, qui suis auditoribus consilium vitae praebent. Sed cum praedicator quisque ideo aeterna praedicat, ut temporalia lucra consequatur, profecto in stultum finem deducitur, quia illo per laborem tendit, unde per mentis rectitudinem fugere debuit. Sequitur: 133.0223B| Et judices stuporem. --Omnes enim qui in examinandis aliorum moribus praesunt, recte judices vocantur. Sed cum is qui praeest subjectorum vitam nequaquam sollicite discutit, neque qualiter corrigat agnoscit, in stuporem judex deductus est, quia qui judicare mala acta debuit, nequaquam ea quae judicanda sunt, deprehendit. Sequitur:

VERS. 18. Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. --Quid in fune accipitur, nisi peccatum, sicut in Salomone dicitur: « Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur (Prov. V, 22). » In renibus autem carnis delectatio accipitur. Regum itaque balteum dissolvit, quando in his qui bene regere sua membra videbantur, propter elationis culpam, castitatis in eis 133.0223C| cingulum destruit, ut eorum membris delectatio peccati dominetur. Sequitur:

VERS. 19. Ducit sacerdotes ingloriosos, et optimates supplantat. --Magna sacerdotis gloria est, rectitudo subditorum. Unde bene egregius praedicator discipulis dicit: « Quae est nostra spes, et gaudium aut corona gloriae. Nonne vos ante Dominum? » (I Thess. II, 19.) Sed cum sacerdotes vitam discipulorum negligunt, et nullum de eorum provectibus ante Deum fructum ferunt, quid aliud quam ingloriosi ducuntur? Quia ante districtum judicem nimirum gloriam tunc non inveniunt, quam modo in subditorum suorum moribus praedicationis studio non exquirunt. Sequitur: Et optimates supplantat. --Quia cum mentem regentium justo judicio deserit 133.0223D| haec, internum retributionis praemium non requirit, et in eo supplantatur quod fallitur, ut pro aeterna gloria, de principatu temporali gratuletur. Sequitur:

VERS. 20. Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. --Cum sacerdos non agit bona quae loquitur, ei etiam sermo subtrahitur, ne loqui audeat quod non operatur, sicut per Prophetam dicitur: « Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? » (Psal. XLIX, 16.) Et plerumque doctor qui docere audet quod negligit agere, cum desierit bona loqui quae operari contempsit, docere incipit subdito prava quae agit. Commutat ergo labium veracium, quia hi qui prius coelestia praedicando veraces 133.0224A| erant, dum temporalia diligentes ad terrena corruunt labium veracium commutatur, et senum doctrina tollitur, quia diligentes temporalia . . . . . suorum praecepta sequuntur ut locum regiminis quasi ad fructum voluptatis teneant, non ad usum laboris. Quod tamen apertius de Judaeis valet intelligi, qui ante incarnationem Domini veraces fuerunt, quia hunc venturum esse crediderunt atque nuntiaverunt. Sed postquam in carne apparuit, hunc esse negaverunt. Labium itaque veracium mutatum est, quia quem venturum dixerant, negaverunt praesentem, et doctrina senum ablata est, quia nequaquam ea credendo secuti sunt, quae patres suos meminerunt praedixisse. Sin vero senes eosdem quoque Judaeos accipimus, qui suadente perfidia, Veritatis verbo 133.0224B| contraire conati sunt; doctrina senum ablata est, postquam hanc Ecclesia ex gentibus videlicet juvencula accepit, quae per Psalmistam dicit: « Super senes intellexi (Psal. CXVIII, 100). » Sequitur:

VERS. 21. Effundens despectionem super principes, et eos qui oppressi fuerant relevans. --Cum enim Judaeorum populus in legis mandato permaneret, et cuncta gentilitas nulla Dei praecepta cognosceret, et illi per fidem principari videbantur, et isti in profundo pressi jacuerant per infidelitatem. Sed cum incarnationis Dominicae mysterium Judaea negavit, gentilitas credidit, et principes in despectionem ceciderunt, et hi qui oppressi in culpa perfidiae fuerant, in verae fidei libertate levati sunt. Aliter: Principes etenim non immerito vocantur qui suis semper 133.0224C| cogitationibus principantur, omnesque stultos motus potestate sapientiae comprimunt. Sed saepe contingit, ut in occulto animus de ipsa sua sapientia in elationis fastu sublevetur, et sub eis vitiis corruat, de quibus se victorem fuisse gaudebat. Sed nonnunquam hi qui in vitiis jacere videntur, ad poenitentiae lamenta currunt, seque contra culpas, quibus subjacebant, erigunt; et sub se postmodum carnis suae motus deprimunt, a quibus ante premebantur. Sequitur:

VERS. 22. Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. --Cum enim quoque mystica de occultis prophetarum verbis a credentibus agnoscuntur, quid aliud quam profunda de tenebris revelantur? Hinc Dominus ait: « Quae dico 133.0224D| vobis in tenebris, dicite in lumine (Matth. X, 27). » Umbra autem mortis erat legis duritia, quae unumquemque peccantem morte corporis punire sanciebat. Sed postquam Redemptor noster asperitatem legalis sanctionis per mansuetudinem temperavit, non jam pro culpa mortem carnis inferni constituit, sed mors quantum timenda esset indicavit. In luce procul dubio umbram mortis produxit. Ista etenim mors in qua caro separatur ab anima; umbra illius mortis est, in qua anima separatur a Deo. In luce ergo umbra mortis producitur, cum intellecta morte spiritus mors carnis minime timetur. Aliter: Profunda enim de tenebris Dominus revelat, quando aperta sententia ex occultis suis consiliis judicat, ut 133.0225A| de unoquoque quae sentiat ostendat. Quia enim videt nunc Creator omnia, et ipse in consiliis non videtur, recte de illo per Psalmistam dicitur: « Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12). » Umbra enim mortis est prava operatio, quae de imitatione antiqui hostis quasi de corporis lineamentis exprimitur. De quo etiam sub cujusdam significatione dicitur: « Et nomen illi mors (Apoc. VI, 8). » Et plerumque ejus maligna cogitatio mentes hominum latet, atque per hoc quod nescitur amplius praevalet. Umbra ergo in lucem producitur, dum sanctorum mentibus maligna operatio antiqui hostis ut destrui possit aperitur. Sequitur:

VERS. 23. Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. --Intelligi fortasse 133.0225B| valet, quoniam gentes Dominus multiplicat et perdit, quia nascuntur quotidie morituri. Et subversas in integrum restituet, quia resurgunt qui fuerunt mortui. Quod tamen melius accipimus, si hoc, qualiter in earum mente agitur, sentiamus. Multiplicat enim gentes et perdit, quia eas et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit. Sed subversas in integrum restituet, quia quas in infidelitatis casu reliquerat quandoque ad fidei statum reducet. Sequitur:

VERS. 24. Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invicem. --Cor enim principum terrae immutatum est, cum in Judaea summi sacerdotes et seniores populi illi suo consilio conabantur obsistere, quem prius venturum 133.0225C| esse praedicabant. Cumque ejus nomen persequendo molirentur exstinguere, decepti sua malitia incedere per invicem frustra conabantur. Sequitur:

VERS. 25. Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce. --Qui enim inter tot miracula aperta trepidat, quasi in tenebris palpat, quia quod tangit non videt. Omnis vero qui errat, nunc huc, nunc illuc ducitur; et quia aliquando ostendebant credere cum dicerent: « Nisi hic esset a Deo, non poterat facere quidquam (Joan. IX, 23). » Aliquando vero hanc a Deo esse denegabant, cum despicientes dicerent: « Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus et Joseph, et Simon et Judas, et sorores ejus nonne apud nos sunt? » (Matth. XIII, 55.) Sequitur: Et errare eos faciet 133.0225D| quasi ebrios. --Videbant quippe eum et suscitare mortuos, et tamen esse mortalem, quia non crederent Deum, quem conspiciebant suscitare mortuum? Sed rursum cum hunc mortalem conspicerent, despiciebant credere hunc immortalem esse Deum. Per hoc ergo quod omnipotens Deus talem se eorum oculis exhibuit, qui possit et divina ostendere et humana pati, errare eos quasi ebrios facit, ut eorum superbia, quae incarnationis ejus mysterium despicere maluit quam sequi, et contra humanitatem ejus se extolleret, inter lucentem divinitatis ejus potentiam miraretur. Quae cuncta quia beatus Job oculis praesentia per prophetiae spiritum facta sunt, recte sequitur:

CAPUT XIII. 133.0226A|

VERS. 1. Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea. --In illo enim ea quae secutura erant videbat assistentia, cui nec futura veniunt, nec praeterita discedunt, sed cuncta simul ante oculos ejus assistunt. Sed utilitatem dicta non habent, si intellectu carent. Sequitur: Et intellexi per singula. --Cum enim aliquid ostenditur vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est. Vidit namque Pharao per somnium quae erant Aegypto ventura (Gen. XLI, 17). Sed quia nequivit intelligere quod vidit, propheta scilicet non fuit. Aspexit Balthasar rex articulum manus scribentis in pariete (Dan. V, 25), sed propheta non fuit, quia intellectum rei quam viderat non accepit. Ut igitur beatus 133.0226B| Job prophetiae spiritum se habere testetur, non solum audisse et vidisse, sed etiam intellexisse se omnia asserit. Sequitur:

VERS. 2. Secundum scientiam vestram et ego novi, nec inferior vestri sum. --Quibus videlicet dictis innotuit quantae humilitatis fuit, qui se eis inferiorem negat, quorum vitam sancte vivendo longe transcenderat. Nam et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui sciendo coelestia eorum terrenas cogitationes per prophetiae spiritum transibat. Sequitur:

VERS. 3. Sed tamen cum Omnipotente loquar, et disputare cum Deo cupio. --Cum Omnipotente loquimur, dum ejus misericordiam deprecamur. Cum eo vero disputamus, dum nos illius conjungentes 133.0226C| justitiae, facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel certe cum Deo disputare est eum qui hic ejus praeceptis paruit, cum illo postmodum ad judicandos populos judicem venire, sicut cuncta relinquentibus praedicatoribus dicitur: « Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). » Loqui ergo ad orationem, disputare ad judicium pertinet. Vir igitur sanctus modo ad Omnipotentem loquitur, ut cum Omnipotente postmodum disputet. Quia ille cum Deo postmodum judex venit, qui hic ei modo in prece familiaris exstiterit. Sequitur:

133.0226D| VERS. 4. Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. --Liquet enim quia catholicorum figuram non teneant, qui cultores perversorum dogmatum vocantur. Qua in re hoc quoque oportet intendi, quod mendacii fabricatores dicuntur. Sicut enim paries aedificatur lapidibus, ita mendacium sermonibus fabricatur. Sequitur:

VERS. 5. Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes. --Sicut clausa janua in domo quae intus membra lateant, ignoratur, sic plerumque stultus si tacuerit, utrum stultus an sapiens sit, absconditur, si tamen nulla alia opera prodeant, quae sensum etiam tacentis loquantur. Unde per Salomonem dicitur: 133.0227A| « Stultus, si tacuerit, sapiens putabitur (Prov. XVII, 28). » Sequitur:

VERS. 6. Audite ergo correptiones meas, et judicium labiorum meorum attendite. --Bene autem prius correptionem, et postmodum judicium intulit, quia nisi per correptionem prius tumor stulti deprimatur, nequaquam intelligentia judicium justi cognoscitur. Sequitur:

VERS. 7. Nunquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? --Deus mendacio non eget, quia veritas fulciri non quaerit auxilio falsitatis. Haeretici autem quia quae prave de Deo intelligunt, ex veritate tueri non possunt, quasi ad probandum radium luminis falsitatis requirunt. Sequitur:

133.0227B| VERS. 8. Nunquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? --Stulti cum prudentium facta conspiciunt, haec eis omnia esse reprehensibilia videntur, suaeque imperitiae atque infirmitatis obliti, tanto intentius de alienis judicant, quanto profundius sua ignorant. At contra justi, et cum pravorum facta redarguunt, semper suae infirmitatis conscii, eos, etsi exterius saeviendo tamen interius compatiendo, reprehendunt; quia illius solius est peccata hominum sine compassione discutere, qui ex naturae suae omnipotentia ignorat peccare. Quia igitur amici beati Job ita ejus facta reprehenderant, ac si in se ipsi reprehensibile nihil haberent. Sequitur:

VERS. 9. Aut placebit ei quem celare nil potest? aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis? --Fraudem 133.0227C| Deo haeretici exhibent, qui ea astruunt, quae nequaquam ipsi pro quo loquuntur, placent; eumque dum quasi defendere nituntur, offendunt dum in adversitate ejus corruunt, cui videntur ex praedicatione famulari. Unde et per Psalmistam dicitur: « Ut destruas inimicum et ultorem (Psal. VIII, 3). » Quia autem latere Deum nil potest, hoc in eis judicat, quod intus sentiunt, non quod famulari foris videntur. Sequitur:

VERS. 10. Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. --Sunt namque nonnulli qui et veritatem in corde sentiunt, et tamen quae falsa sunt de Deo foris loquuntur. Ne enim vinci videantur, et cognoscunt veritatem interius, et tamen hanc interius [exterius] impugnant. Ac si ergo diceret: 133.0227D| Tanto magis de falsitate apud eum estis reprehensibiles, quanto et apud vosmetipsos quod verum est, videtis. Et sunt nonnulli qui quando ad mentem redeunt, Dei justitiam et rectitudinem contemplantur, et orando et flendo contremiscunt: sed postquam contemplatio transierit, sic audaces ad iniquitatem redeunt, ac si post dorsum ejus positi, ad justitiam ejus lumine videantur. Hi itaque apud se in abscondito quasi corporaliter videntem accipiunt faciem Dei. Sequitur:

VERS. 11. Statim ut se commoverit turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. --Cum sit naturae incommutabilis Omnipotens, in ira judicii perturbabilis non est. Sed humano verbo motus Dei dicitur ipsa 133.0228A| rectitudinis ejus districtio, qua humana pravitas feritur. Justi autem viri ante Deum metuunt, quam ejus ira contra eos moveatur, et ne commotum sentiant, tranquillum timent. At contra perversi tunc jam feriri pertimescunt, cum feriuntur, eosque tunc terror ejus a somno sui temporis exsuscitat, cum vindicta perturbat. Unde per prophetam dicitur: « Et tanto sola vexatio intellectum dabit auditui (Isa. XXVIII, 19). » Sequitur:

VERS. 12. Memoria vestra comparabitur cineri. --Omnes qui cogitatione terrena huic saeculo conformantur, per omne quod agunt, huic mundo relinquere sui memoriam conantur. Alii bellorum titulis, alii altis aedificiorum moenibus. Aura enim cinerem spargit, sicut scriptum est: « Non sic impii, non sic, 133.0228B| sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). » Recte ergo stultorum memoriam cineri comparat, quia illic ponitur, ubi ab aura rapitur. Sequitur: Et redigentur in lutum cervices vestrae. --Sicut per oculum visus, sic per cervicem solet superbia designari. Cervix itaque in lutum redigitur, cum superbus quisque humiliatur in morte, et elata caro tabescit in putredine. Intueamur enim qualia in sepulcris jacent divitum cadavera. Sequitur:

VERS. 13. Tacete paulisper, ut loquar quodcunque mihi mens suggesserit. --Sensum carnis locutos indicat. Quos idcirco silentium restringit, ut ea quae illi mens suggesserit dicat. Ac si aperte dicat. Non ego carnaliter, sed spiritaliter loquor, quia per sensum 133.0228C| spiritus audio, quae per ministerium corporis profero. Sequitur.

VERS. 14. Quare lacero carnes meas dentibus meis? --In Scriptura sacra dentes aliquando sancti praedicatores accipi solent, ut illud: « Dentes tui, sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro (Cant. VI, 5). » Aliquando interni accipi sensus solent, ut illud Jeremiae: « Fregit ad numerum dentes meos (Thren. III, 16). » Hoc igitur loco, quia dentes internos sensus accipimus, qui singula quae cogitant, quasi mandunt et comminuunt, atque ad ventrem memoriae transmittunt, considerare magnopere quid agere justi soleant, debemus; qui plerumque si qua in se quamlibet leviter carnalia esse deprehendunt, haec internis sensibus retractantes, 133.0228D| vehementer in semetipsis insequuntur, afflictione se conterunt, magnisque cruciatibus vel minima in se prava dijudicant, atque haec per poenitentiam damnant. Quod idcirco agunt, ut in conspectu aeterni judicis et ipsi inveniri, in quantum possibile est, irreprehensibiles debeant, et hi qui eos sic se judicare conspiciunt, emendare semetipsos a culpis gravioribus inardescant. Sequitur: Et animam meam porto in manibus meis. --Animam in manibus portare est intentionem cordis in operatione ostendere. Ac si igitur contra amicos suos beatus Job dicat: Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? Id est cur vel me districte coram hominibus dijudico, vel quid 133.0229A| appetam in opere ostendo, si utilitate proximorum, nec mala dijudicando, nec bona ostendendo proficio? Sequitur:

VERS. 15. Etiam si occiderit me, sperabo in ipso. --Nunquam est patientiae virtus in prosperis. Ille autem vere est patiens, qui et diversis atteritur, et tamen ab spei suae rectitudine non incurvatur. De reprobi namque sensu scriptum est: « Confitebitur tibi, cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 10). » Sequitur:

VERS. 16. Verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit Salvator meus. --Cum Paulus apostolus dicat: « Si nosmetipsos judicaremus, non utique dijudicaremur (II Cor. XI, 31). » Eo tunc Dominus Salvator invenitur facilius, quo nunc pro timore 133.0229B| Domini peccatum nostrum a nobismetipsis plus redarguitur. Sequitur: Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. --Sciendum quippe est quod duobus modis in conspectu Domini venimus. Unum quidem quod hic peccata subtiliter perpendentes in ejus non conspectu ponimus, et fiendo dijudicamus. Nam quoties conditoris nostri potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu ejus stamus. Unde recte quoque per virum Dei Eliam dicitur: « Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII, 1). » Alio quoque modo in conspectu Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus. Hypocrita igitur per examen ultimum ante conspectum judicis veuit. Sed quia modo culpas suas considerare et deflere 133.0229C| dissimulat, in conspectu Domini venire recusat. Sequitur:

VERS. 17. Audite sermonem meum, et enigmata percipite auribus vestris. --Per hoc quod enigmata nominat, figuratas se habere locutiones demonstrat. Unde apte quoque voce fidelis populi subditur:

VERS. 18. Si fuero judicatus, scio quia justus inveniar. --Quod ab ejusdem beati Job persona non discrepat, quando hoc ipse foris de semetipso loquitur, quod de illo Veritas hosti ejus interius dixerat: « Vidisti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram? » (Job I, 8.) Sed in his verbis quaestio est. Inferius enim dicit: Signasti quasi in sacculo delicta mea. Neque enim simul convenire queunt, 133.0229D| peccata et justitia. Sed sanctus vir sibi iniquitatem tribuens, et omnipotenti Deo purgationem suam, et peccatorem se cognoscit ex se, et justum se factum non ignorat ex munere. Sequitur:

VERS. 19. Quis est qui judicetur mecum? veniat. --Sancti viri ita se in operibus suis Deo auctore custodiunt, ut omnino unde accusantur exterius non inveniatur. Sequitur:

VERS. 20. Quare tacens consumor? --Tacens enim consumitur, qui de stulta se cogitatione reprehendens, apud semetipsum dente conscientiae mordetur. Ac si aperte dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra memetipsum accusatricem conscientiam non haberem? 133.0230A| Tacens enim consumitur, qui intus in re invenit, unde irascatur. Sequitur: Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar. --Hoc loco quid Dei faciem, nisi animadversionem debeamus accipere? in qua dum peccata respicit, punit. A qua videlicet nullus etiam justus absconditur, si duo quae postulat non amoveantur. Sequitur:

VERS. 21. Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. --In quibus videlicet duobus, quid aliud prophetiae vocem, quam tempus gratiae et redemptionis inquirit? Lex namque sub percussionis ultione populum tenuit, ut quisquis sub illa peccaret, protinus morte puniretur. Nec enim plebs Israelitica ex amore Domino, sed ex timore serviebat. Nunquam vero impleri justitia per 133.0230B| timorem potest, quia juxta Joannis vocem: « Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). » Ac si ergo diceret: Percussionis duritiam remove, formidinis pondus tolle, sed et irradiante gratia dilectionis spiritum securitatis infunde, quia si longe a percussione et formidine non fuero, scio quia a districtione tui examinis non abscondor; quoniam in conspectu tuo justus esse non valet, qui tibi non per dilectionem, sed per formidinem servit. Sequitur:

VERS. 22. Voca me, et respondebo tibi, aut certe loquar, et tu responde mihi. --Dum humanis oculis per assumptam carnem Redemptor noster apparuit, sua peccata hominibus aperuit, quae et perpetrabant, et nesciebant. Aliter: Vocare Dei est, nos amando 133.0230C| et eligendo respicere. Respondere autem nostrum est, amori illius bonis operibus parere. Ubi apte subditur. Aut certe loquar, et tu responde mihi. Loquimur namque, cum ejus faciem per desiderium postulamus. Respondit autem Deus loquentibus, cum nobis se amantibus apparet. Sequitur:

VERS. 23. Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi. --Iste in hac vita justorum labor est, ut semetipsos inveniant, et invenientes flendo et corrigendo, ad meliora perducant. Et quamvis inter iniquitatem atque peccatum nihil distare perhibeat Joannes apostolus, qui ait: « Iniquitas peccatum est (I Joan. III, 4). » Ipso tamen usu loquendi, plus iniquitas quam peccatum sonat, et omnis se homo libere peccatorem fatetur, iniquum 133.0230D| vero nonnunquam erubescit dicere. Inter scelera vero et delicta hoc distat, quod scelus etiam pondus peccati transit, quia cum offerri sacrificium per legem jubetur nimirum praecipitur sicut pro peccato, ita etiam pro delicto. Et scelus nonnunquam in opere est, delictum vero plerumque in sola cogitatione. Sequitur:

VERS. 24. Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? --Humanum genus contemplationem intimae lucis habuit in paradiso Sed sibimetipsi placens, quo a se recessit, lumen conditoris perdidit, ejusque faciem ad ligna paradisi fugit; quia post culpam videre metuebat, quem amare consueverat. Sed ecce post culpam venit in poenam, ex 133.0231A| poena autem ad amorem redit, quia quisquis fugerit, culpae fructus invenit, atque illam faciem quam timuit in culpa, excitatus requirit ex poena, ut jam caliginem caecitatis suae fugiat, atque hoc ipsum quod auctorem suum non videt, graviter perhorrescat. Sequitur:

VERS. 25. Contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris? --Quid est homo nisi folium? Qui videlicet in paradiso ab arbore cecidit, quid est nisi folium? Qui tentationis vento rapitur, et desideriorum flatibus levatur. Mens quippe humana quot tentationes patitur, quasi tot flatibus, motibus movetur. Bene autem post folium, etiam stipula appellatur homo. Qui enim arbor fuit in conditione, folium a semetipso factus est in 133.0231B| tentatione, sed post stipula apparuit in dejectione. Quia enim de alto cecidit, folium; quia vero per carnem terrae proximus fuit, etiam cum stare videbatur, stipula esse memoratur. Sed quia viriditatem intimi amoris perdidit, jam stipula sicca est. Ac si aperte deploret dicens: Cur tanta rectitudine impetis eum, quem sic infirmum esse in tentatione cognoscis? Sequitur:

VERS. 26. Scribis contra me amaritudines --Quia omne quod loquimur transit; quod vero scribimus, manet. Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel quippe peccanti homini dictum est: « Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). » Quae in paradiso, data de morte carnis nostrae sententia, ab ipso 133.0231C| initio generis humani usque in finem saeculi non mutatur. « Quis est enim homo qui vivit, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII)? » Sequitur: Et consumere me vis peccatis adolescentiae meae. --Ecce vir justus, quia in juventute sua se peccasse non invenit, adolescentiae facta pertimescit. Vel certe quia prima aetas apta bonis actibus adolescentia est, et justi viri cum magna mentis maturitate proficiunt, nonnunquam ad memoriam actionum suarum initium reducant, seque tantum de suis primordiis reprehendunt, quantum ex gravitate mentis altius profecerunt; quia eo indiscretos se fuisse inveniunt, quo discretionis arcem plenius postmodum consequuntur; recte nunc per sancti viri vocem adolescentiae peccata formidantur. Sequitur:

133.0231D| VERS. 27. Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti. --In nervo Deus pedem hominis posuit, quia pravitatem illius sorti districtionis suae sententia ligavit. Cujus omnes semitas observat, quia subtiliter singula ejus quaeque dijudicat. Semita enim angustior esse solet quam via. Quia autem vias actiones, non immerito semitas actionum cogitationes accipimus; Deus itaque omnes semitas observat, quia in singulis quibusque nostris, et cogitationes pensat, et vestigia pedum considerat, quia intentiones nostrorum operum quam recte ponantur, ne et hoc quod bonum agitur, non recto desiderio, agatur. Possunt quoque per pedum vestigia, quaedam male acta 133.0232A| designari. Nam pes in corpore est, vestigium in via; et plerumque dum quaedam prave agimus, intuentibus hoc fratribus exemplum malum praebemus. Et quia inflexu, extra viam pedibus sequentibus, vestigia distorta relinquimus dum per nostra opera ad scandalum aliena amoena corda provocamus. Quae tamen cuncta omnipotens Deus subtiliter examinat, atque in judicio singula recompensat. Sed quando homo, qui carnis suae infirmitate constringitur, contra cuncta valeat subtiliter assurgere atque inconcussa cogitatione rectitudinem tenere? Sequitur?

VERS. 28. Qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. --Sicut enim vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in semetipso putredinem habet de qua consumatur, 133.0232B| atque hoc est unde consumitur, ut non sit. Aliter: Homo enim quasi putredo consumitur, dum carnis suae corruptione contritus, cui quia immunda tentatio, non aliunde, sed a semetipso nascitur, more tineae carnem tentatio, quasi vestem de qua exit, consumit. Sequitur:

CAPUT XIV.

VERS. 1. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. --In sacro eloquio mulier aut pro sexu ponitur, aut pro infirmitate. Pro sexu quippe sicut scriptum est: « Misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV. 4). » Pro infirmitate vero, sicut per quemdam sapientem dicitur: « Melior iniquitas viri, quam benefaciens mulier (Eccli. XXIV, 14). » Hoc igitur 133.0232C| loco, mulieris nomine, quid nisi infirmitas designatur, cum dicitur. Homo natus de muliere? Ac si apertius dicatur: Quid in se habet fortitudinis, qui natus est de infirmitate? Ecce viri sancti vocibus poena hominibus breviter est expressa, qui et angustatur ad vitam, et dilatatur ad miseriam. Si enim subtiliter consideretur omne quod hic agitur, poena miseriae est. Ipsi etenim corruptioni carnis servire ad necessaria atque concessa miseria est. Sequitur:

VERS. 2. Qui quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. --Quasi flos enim egreditur, quia nitet in carne, sed conteritur, quia redigitur in putredinem. Quid enim sunt nati homines in mundo, nisi quidam flores in campo? Unde Isaias ait: « Omnis caro 133.0232D| fenum, et omnis gloria ejus, sicut flos agri (Isa. XL, 6). » Homo etenim more floris procedit ex occulto et subito apparet in publico; qui statim ex publico per mortem retrahitur ad occultum. Quaeri enim potest, cur vitae hominis cursum umbrae potius quam soli comparat, nisi quia amisso amore conditoris, calorem cordis perdidit, et in solo iniquitatis suae frigore remansit. Quia juxta Veritatis vocem: « Abundavit iniquitas et refrigescit charitas multorum (Matth. XXIV, 12). » Qui igitur in amore Dei calorem cordis non habet, nec tamen vitam quam diligit, tenet, scilicet velut umbra fugit. Unde recte quoque de illo scriptum est: Quia secutus est umbram. Bene autem dicitur: Et nunquam in eodem statu permanet, quia 133.0233A| dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad juventutem, juventus ad senectutem, senectus transit ad mortem, in cursu vitae praesentis ipsis suis augmentis ad detrimenta impellitur. Sequitur:

VERS. 3. Et dignum aucis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere tecum in judicium? --Consideravit quippe superius et omnipotentis Dei potentiam, et infirmitatem suam deduxit ante oculos. Se et Dominum pensavit, quis cum quo ad judicium veniat. Vidit hinc hominem, inde Conditorem, id est pulverem et Deum. Et recte ait: Et dignum ducis 133.0234A| super hujuscemodi aperire oculos tuos? Sequitur:

VERS. 4. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Ipse,--qui per se solus est mundus, mundare praevalet immunda. Homo enim in corruptibili carne vivens, habet tentationum immunditias impressas in semetipso, quia nimirum eas traxit ab origine. Ipsa quippe propter delectationem carnis ejus conceptio immunditia est. Unde Psalmista ait: « Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). »

LIBER DUODECIMUS. 133.0233| 133.0233B| VERS. 5. Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est. --Hoc etenim apud nos velut non esse considerat, quanta velocitate transcurrit. Quia vero omnipotenti Deo etiam labentia instant, apud eum esse numerum mensium nostrorum perhibet. Vel certe in diebus brevitas temporis, in mensibus vero quasi multiplicata dierum spatia designantur. Nobis vero dies breves sunt. Sed quia vita nostra ostenditur apud Deum, numerum mensium nostrorum esse memoratur. Unde et per Salomonem dicitur: « Longitudo dierum in dextera illius (Prov. III, 16). » Sequitur: Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt. --Nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt, absque omnipotentis Dei consilio occulto veniunt. Nam cuncta Deus secutura praesciens, 133.0233C| ante saecula decrevit, qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe jam homini est, quantum hunc mundi prosperitas sequatur, vel quantum adversitas feriat, ne electos ejus aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Quod tamen intelligi etiam juxta spiritum valet, quia nonnunquam in virtutibus proficere conamur, et quaedam dona percipimus, a quibusdam vero repulsi in imis jacemus. Nemo enim est qui tantum virtutes apprehendat, quantum desiderat, quia omnipotens Deus interiora discernens ipsis spiritualibus profectibus modum ponit, ut ex hoc homo quod apprehendere conatur, et non valet, in illis se non elevet quae valet. Sequitur.

VERS. 6. Recede paululum ab eo, ut requiescat, 133.0233D| donec optata veniat, sicut mercenarii dies ejus. --Hoc loco recede dicitur, vim flagelli amove. Quis enim valet Deo recedente quiescere, cum ipse solus sit requies? Et a quo quisque quanto longe fuerit, fit tanto et inquietus. Itaque sic recede ab eo dicitur, ut intelligas feriendo. Mercenarius quanto longe est a fine operis, tanto et a retributione mercedis. Ita vir quisque sanctus in hac vita positus, dum longe se ab exitu vitae praesentis conspicit, longe se esse ab aeternis gaudiis gemit. Sequitur

133.0234B| VERS. 7. Lignum habet spem; si praecisum fuerit rursum virescit, et rami ejus pullulant. --In Scriptura etenim sacra ligni nomine aliquando crux intelligitur, ut illud: « Mittamus lignum in panem ejus (Jer. XI, 19). » Aliquando autem vir justus aut etiam injustus, ut illud prophetae: « Ego Dominus humiliavi lignum sublime, exaltavi lignum humile (Ezech. I, 24). » Aliquando autem incarnata Dei Sapientia figuratur, ut illud: « Lignum vitae est his qui apprehenderint eam (Prov. III, 18). » Hoc ita loco cum lignum praefertur homini, quid homo, nisi carnalis quisque accipitur? Et quid ligni nomine, nisi justi uniuscujusque vita signatur? Lignum etenim habet spem, si praecisum fuerit, rursum virescit. Quia cum in morte passionis pro veritate afficitur, 133.0234C| in aeternae vitae viriditate recuperatur, et qui hic virebat per fidem, illic virescit per speciem. Et rami ejus pullulant. Quia plerumque ex passione justi fideles quoque ad amorem coelestis patriae multiplicantur, et viriditatem vitae spiritalis accipiunt, dum hunc pro Deo fortiter egisse gratulantur. Sequitur:

VERS. 8, 9. Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere mortuus fuerit truncus illius: ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est. --Quid radix justi, nisi sancta praedicatio, quia ab ipsa oritur, et in ipsa subsistit? Et quid terrae vel pulveris nomine, nisi peccator accipitur? Justi igitur radix in terra senescit, et in pulvere truncus emoritur, quia corda pravorum ejus 133.0234D| praedicatio despecta, cunctis viribus effeta creditur. Et in pulvere truncus emoritur, quia inter manus persequentium corpus illius examinatur. Ad odorem aquae germinat, quia per afflatum sancti Spiritus in electorum cordibus exemplo sui operis germen virtutis facit. Succisor trunco, comam facere est, exstincto corporaliter justo, ipso suae passionis exemplo, multorum corda excitare, et ex fide recta viriditatem veritatis ostendere. Bene autem dicitur: Quasi cum primum plantatum est. Omne quod hic a justis agitur, 133.0235A| secunda plantatio est, quia prima videlicet plantatio, non in opere justorum, sed in praescientia Conditoris est. Potest etiam radix justi ipsa natura humanitatis intelligi ex qua subsistit. Quae videlicet radix senescit in terra, cum natura carnis deficit, in pulverem redacta. Cujus in pulvere truncus emoritur, quia exstinctum corpus a sua specie dissipatur. Sed ad odorem aquae germinat, quia per adventum sancti Spiritus resurgit. Et faciet comam quasi cum primum plantatum est, quia ad illam speciem redit, ad quam percipiendam creatus fuerat, si in paradiso positus peccare noluisset. Quod fortasse de Domino valet intelligi, quoniam et si occidi per passionem potuit, per resurrectionis gloriam rursus ad viriditatem vitae venit. Hujus rami pullulant, quia ex resurrectione 133.0235B| illius multiplicati, longe lateque fideles creverunt. Hujus radix in terra quasi senuit, quia ejus praedicatio Judaeorum perfidiae despecta fuit. Et in pulvere truncus emortuus est. Quia in corde persequentium quod perfidiae suae vento levabatur, despectabilis et contemptus est habitus, quia carne potuit occidi. Sed ad odorem aquae germinavit. Quia per virtutem Dei exstincta caro illius ad vitam rediit, juxta quod scriptum est: « Quem Deus suscitavit a mortuis (I Thess. I, 10). » Et fecit comam quasi cum primum plantatum est. Quia illa apostolorum debilitas, quae in morte illius expavit et negavit, et negando aruit, per resurrectionis ejus gloriam rursus ad fidem viruit. Unde et subditur:

VERS. 10. Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus 133.0235C| atque consumptus, ubi, quaeso, est? --Nullus homo sine peccato est, nisi ille qui in hunc mundum non venit ex peccato. Et quia omnes in culpa ligamur, ipsa amissione justitiae morimur. Concessa prius in paradiso veste innocentiae nudamur, interitu etiam carnis subsequente consumimur. Homo itaque peccator moritur in culpa, nudatur a justitia, consumitur in poena. Hanc nuditatem peccatoris filii tegere dignatus est pater, qui eo redeunte dixit: « Cito proferte stolam primam (Luc. XV, 22). » Prima quippe stola est innocentiae vestis, quam homo bene conditus accepit, male a serpente persuasus perdidit. Contra hanc rursum nuditatem dicitur: « Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet (Apoc. XVI, 15). » Vestimenta quidem custodimus, 133.0235D| cum praecepta innocentiae servamus in mente, ut cum nos judici culpa nudat, ad amissam redeuntes innocentiam poenitentia operiat. Quia peccator homo illic stare noluit, ubi conditus fuit: hic vero ubi cecidit, diversa ei prohibentur, patriam volens perdidit. A peregrinatione vero sua quam diligit, invitus expellitur. Ubi ergo est, qui in ejus amore non est, ubi verum esse est? Sequitur:

VERS. 11, 12. Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat: sic homo, cum dormierit, non resurget. --Mare mens hominis, et quasi fluctus maris sunt cogitationes [ejus] mentis, quae aliquando per iram tumescunt, per gratiam tranquillae fiunt, per odium cum amaritudine defluunt. 133.0236A| Sed cum homo moritur, aquae maris recedunt, quia juxta Psalmistae vocem, « In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4). » Et rursum de moriente scriptum est: « Amor quoque et odium simul peribunt (Eccle. IX, 6). » Arescit ergo fluvius vacuefactus, quia, subducta anima, vacuum corpus remanet. Quasi enim alveus fluminis vacuus, corpus exanime. Sed in his valde durum videtur esse quod sic homo cum dormierit non resurget. Cur itaque laboramus, si in resurrectionis retributione non tendimus? Quomodo autem dicitur, non resurget, cum scriptum sit: « Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). » Sed subjecta sententia indicat quae discretio in praemissa lateat. Nam subditur: Donec atteratur coelum, non evigilabit 133.0236B| nec consurget de somno suo. --Liquet enim quia non resurget, sed donec atteratur coelum, quia nisi hujus finis advenerit, humanum genus a somno mortis ad vitam non evigilabit. Non ergo quia omnimodo non resurgat, sed, quia ante contritionem coeli humanum genus minime resurgat, insinuat. Sequitur:

VERS. 13. Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me? --Quia ante adventum Mediatoris hominis, omnis homo, quamvis mundae probataeque vitae fuerit, ad inferni claustra descendit, dubium non est. Nec tamen ita justorum animas ad infernum dicimus descendisse, ut in locis poenalibus tenerentur: sed esse superiora inferni loca credenda sunt, ut in superioribus requiescerent justi, et in 133.0236C| inferioribus cruciarentur injusti. Unde et Psalmista praevenientem se Dei gratiam dicit: « Eripuisti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXI, 13). » Beatus igitur Job, ante Mediatoris adventum ad infernum se descendere sciens, Conditoris sui illic protectionem postulat, ut a locis poenalibus alienus existat. Sequitur: Et abscondas me donec pertranseat furor tuus. --Furor etenim omnipotentis Dei, in hoc quotidie vim suae districtionis peragit, quod viventes indigne suppliciis demergit. Qui furor nunc equidem transit, sed in finem pertransit, quia modo agitur, sed in mundi termino consummatur. Qui tamen iste furor, quantum ad electorum animas in Redemptoris nostri adventu pertransiit, quia eas ab inferni claustris ad paradisi gaudia Mediator Dei et 133.0236D| hominum, dum ipse illuc pie descenderet, reduxit. Sequitur: Et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? -- « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV, 4). » Hanc itaque redemptionem vir Domini praesciens, in qua erant multi ex gentilitate liberandi, sicut ipse ait: « Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris (Job X, 13). » Apud omnipotentem Deum tempus sibi constitui suae recordationis petit. Hinc est enim quod in Evangelio Dominus dicit: « Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 32). » Omnia videlicet electa. Sequitur:

133.0237A| VERS. 14. Putasne mortuus homo rursum vivet? --Solent justi viri in eo quod ipsi certum ac solidum sentiunt, quasi ex dubietate aliquid proferre, ut infirmorum in se verba transferant. Sed rursum per fortem sententiam infirmantium dubietatem omnimodo contradicunt, quatenus per hoc quod dubie proferre cernuntur, infirmis aliquatenus condescendant, et per hoc quod certam sententiam proferunt, infirmorum mentes dubias ad soliditatem trahant. Sequitur: Cunctis diebus quibus milito, exspecto donec veniat immutatio mea. --Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus, insinuat; et cursum vitae praesentis quantum despiciat, innotescit qui hunc miseriam appellat. Per malitiam quippe semper 133.0237B| ad finem tenditur, et quotidie conclusionis terminus exspectatur. Cursum itaque vitae hujus despicit, et statum soliditatis requirit, qui per hoc, quod mutabiliter militat, ad immutationem suam pervenire festinat. Sequitur:

VERS. 15. Vocabis me, et ego respondebo tibi. --Respondere cuilibet dicimus, cum ejus factis congrua ad invicem opera reddimus. In illa igitur mutatione vocat Dominus, et respondet homo, quia ante incorrupti claritatem, incorruptus homo ostenditur post corruptionem. Nunc etenim quousque subditi corruptioni sumus, Auctori nostro minime respondemus, quia, dum corruptio ab incorruptione longe est, similitudo apta nostrae responsioni non est. De illa vero immutatione scriptum est: 133.0237C| « Cum apparuerit, similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). » Sequitur: Operi manuum tuarum porrige dexteram. --Ac si patenter dicat: Idcirco creatura corruptibilis persistere ad incorruptionem potest, quia tuae potestatis manu erigitur, et tui respectus gratia, ut persistat, tenetur. Potest quoque dexterae nomine Filius designari, quia « omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). » Operi igitur manuum suarum porrexit omnipotens Deus dexteram suam, quia ut abjectum atque in infimis jacens, ad summa erigeret genus humanum, incarnatum ad hoc Unigenitum misit, ex cujus nobis incarnatione datum est, ut qui ex voluntate propria in corruptionem cecidimus, vocanti nos Deo quandoque ad incorruptionis gloriam respondere 133.0237D| valeamus. Sequitur:

VERS. 16. Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis. --Gressus Deus dinumerat, cum singula quaeque nostra opera propter retributionem signat. Quid enim in gressibus, nisi unaquaeque nostra actio designatur? Omnipotens itaque Deus et gressus dinumerat, et parcit peccatis, quia et subtiliter acta nostra considerat, et tamen haec poenitentibus misericorditer relaxat. Sequitur:

VERS. 17. Signasti quasi sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. --Signantur quasi in sacculo delicta nostra, quia hoc quod nos exterius agimus, nisi poenitentia interveniente diluamus, in 133.0238A| secreto judiciorum Dei, sub quadam occultatione servatur, ut quandoque etiam de sigillo secreti exeat ad publicum judicii. Unde etiam per Moysen dicit: « Nonne haec congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? In diem ultionis reddam illis (Deut. XXXII, 34, 35). » Cum vero pro malis quae fecimus, disciplinae flagello atterimur, et haec per poenitentiam deflemus, iniquitatem nostram et signat et curat; quia nec inulta hic deserit, nec in judicio punienda servat. Vel certe peccata nostra signantur in sacculo, cum mala quae fecimus, sollicito semper corde pensamus. Quid namque est cor hominis, nisi sacculus Dei? Ubi dum studiose conspicimus per quanta delinquimus, peccata nostra quasi in Dei sacculo signata portamus. Ac si ergo dicat: Quomodo 133.0238B| signas ut poenitendo videam, agis procul dubio ne in retributione videantur. Sequitur:

VERS. 18, 19. Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur; et hominem ergo similiter perdes. --Hoc crebro agitur, ut cadentibus rupibus saxum ad loca alia transferatur, ut aquae lapides excavent, et paulatim terra alluvionibus consumatur. Sed magna nobis intentione discutiendum est quod infertur: Et homines similiter perdes. Quid est enim hoc quod cadenti monti et saxo translato, quod excavato lapidi, et per alluvionem terrae consumptae perditio humana, nisi hoc quod patenter datur intelligi, quia duo sunt genera tentationum? Unum quod in mente etiam justi hominis 133.0238C| per repentinum eventum agitur, quatenus sic subito tentetur, ut hunc inopinato eventu concutiat et prosternat, casumque suum nonnisi, postquam ceciderit, videat. Aliud vero quod paulatim venit in mentem, et resistentem animum lenibus suggestionibus inficit, et omnes in eo vires justitiae, non nimietate sua, sed assiduitate consumit. Quia ergo alia est tentatio quae justos plerumque subita invasione prosternit, dicatur: Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo, id est mens sua sancta, cujus locus justitia fuerat, impulsu subito transfertur ad culpam. Rursum quia alia est tentatio quae se cordi hominis leniter infunditur, omnem duritiam fortitudinis corrumpit atque consumit, dicatur: Lapides excavant aquae. Quia videlicet duritiam 133.0238D| mentis absorbent assidua et mollia blandimenta libidinis, et lentum atque subtile vitium corrumpit durum et forte propositum mentis. Unde subditur: Et alluvione paulatim terra consumitur. Sicut enim influente aqua paulatim consumitur terra, sic leniter subripiente vitio mens etiam fortis absorbetur. Unde bene subjungitur: Et homines ergo similiter perdes, id est, quia cum tentationem justo judicio ejus menti qui stare in alto cernitur, repente dominari permittis, cadere ac defluere facis mentem, et voluntas ad judicium commutatur, quasi ad locum alium transfertur saxum. Sequitur:

VERS. 20. Roborasti eum paululum, ut in perpetuum 133.0239A| transiret. --Paululum roboratus est homo, quia vivendi vires ad modicum accepit, ut in perpetuum transeat, ubi ejus vitam terminus non concludat. Sequitur: Immutabis faciem ejus, et mittes eum. --Facies hominis immutatur, cum ejus species morte atteritur. Omittit vero, quia ab his quae volens tenuit, transire ad aeterna cogitur nolens. Sequitur:

VERS. 21.-- Sive nobiles fuerunt filii ejus, sive ignobiles, non intelligit. --Sicut enim hi qui adhuc vires [vivi, seu in vivis f. ] sunt, mortuorum animas quo loco habeantur, ignorant, ita mortui vitam in carne viventium post eos qualiter disponatur nesciunt. Quod tamen de animabus sanctis sentiendum non est. Quia qui intus claritatem omnipotentis Dei vident, nullomodo credendum est, quia foris sit aliquid 133.0239B| quod ignorent. Sed carnales quique qui amorem praecipuum filiis impendunt, hoc eos beatus Job nescire postmodum asserit, quod hic vehementer amaverunt. Quod tamen si intelligi spiritaliter debet, non incongrue filiorum nomine opera designantur, sicut de muliere Paulus dicit, quia salva erit per filiorum generationem. Nobiles ergo sunt filii recta opera facientes, ignobiles autem facta perversa. Et saepe homo agere quaelibet bona intentione nititur, sed tamen pro multis quae subrepunt, ejus acta apud omnipotentem Deum qualiter habeantur incertum est. Sequitur:

VERS. 22. Et tamen caro ejus dum vivet, dolebit: et anima ejus super semetipsum lugebit. --De conjugibus Paulus dicit: « Tribulationem tamen carnis 133.0239C| habebunt hujusmodi (I Cor. VII, 28). » Quia quisquis in se gaudere appetit, eo ipso jam in luctu est, quo a vera laetitia recessit. Vera quippe laetitia menti Creator est. Sequitur:

CAPUT XV.

VERS. 1. Respondens autem Eliphaz Themanites dixit. --Crebro jam diximus beatum Job, typum sanctae universalis Ecclesiae, amicos vero illius haereticorum speciem tenere, qui quasi ex defensione Domini, occasionem stultae locutionis inveniunt, et contumeliosa contra bonos verba jaculantur. Quibus cuncta quae a fidelibus sentiuntur, quasi in vento prolata displicent. Unde nunc dicitur:

133.0239D| VERS. 2. Nunquid sapiens respondebit, quasi in ventum loquens? --Nec bonorum verba, dicta rationis aestimant, sed stimulos favoris. Unde et subditur. Et implebit ardore stomachum suum. --Qui ea etiam quae sciunt contumeliose dicere, student semper, ut dictum est, ex Domini defensione palliare. Sequitur:

VERS. 3. Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quae tibi non expediunt. --Nullum vero existimant timorem Domini habere, nisi eum quem potuerunt ad suae confessionis stultitiam trahere. Unde adjungit:

VERS. 4. Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Domino. --Tulisti, dicitur abstulisti. 133.0240A| Ac si aperte dicat: De tua justitia praesumens Creatoris tui gratiam despicis deprecari. Cum enim vera mala haeretici contra bonos non inveniunt, fingunt quae redarguunt, ut justi esse videantur. Et fit plerumque ut ad aperta contumeliorum verba perveniant. Unde adhuc subditur:

VERS. 5. Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. --Iniquitas os docet, quando ex mala vita concipitur, quod pejus dicatur. Ac si ei aperte diceretur: Quod perverse loqueris, ex perversiori vita didicisti. Sed quoniam sancta Ecclesia veram Domini carnem, veram Domini mortem confitens, ab haereticis qui hoc negant, irrogare Deo contumeliam creditur. Unde nunc dicitur: Et imitaris linguam blasphemantium. Sequitur:

133.0240B| VERS. 6. Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi. --Quia enim ex errore confessionis existimant mala adversitatis erumpere, labia sua ei asserunt respondere, ut culpa eloquii sit causa flagelli. Sequitur:

VERS. 7, 8. Nunquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? Nunquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? --Ac si verbis apertioribus dicat: Qui de aeterno loqueris, pensa quia temporalis es. Qui de ejus sapientia disputas, pensa quia consilium ignoras. Sequitur:

VERS. 9. Quid nosti quod ignoremus? Quid intelligis, quod nesciamus. --Quae videlicet dicta patenter ostendunt, ex qua mentis elatione prodeat, quidquid 133.0240C| quasi ad Dominicam defensionem sonat. Sequitur:

VERS. 10. Et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui. --Quia omnes haeretici a sancta universali Ecclesia sunt egressi testatur Joannes, qui ait: « Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis (Joan. II, 19). » Sed ut ea quae asserunt commendare stultis mentibus hominum quasi de antiquitate possent, antiquos Patres se habere testantur, atque ipsos doctores Ecclesiae suae professionis magistros dicunt. Cumque praesentes praedicatores despiciunt, de antiquorum Patrum magisterio falsa praesumptione gloriantur, ut ea quae ipsi dicunt etiam antiquos Patres tenuisse fateantur. Sequitur:

VERS. 11. Nunquid grande est, ut consoletur te 133.0240D| Deus, sed verba tua prava hoc prohibent. --Ac si ei patenter dicat: Si professione fidei corrigeris, jam dudum consolationem flagellis habere potuisses. Sequitur:

VERS. 12. Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? --Saepe justorum mens ita ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed quia hanc contemplationis vim in occulto agere haeretici ignorant, hoc a justis et recta sapientibus fieri magis per hypocrisim, quam per veritatem putant. Sequitur:

VERS. 13. Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? --Plerumque 133.0241A| justi aliquibus necessitatibus afflicti, sua opera coguntur fateri. Quod beatus Job fecerat, quem post justitiam flagella deprimebant. Sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potius quam per veritatem existimant prolata. Ex suis enim cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posset vera bona non aestimant. Sequitur:

VERS. 14. Quid est homo ut immaculatus sit? --Eo enim ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur, et infirmus. Homo enim ab humo appellatus est Et quomodo valet esset sine macula, qui sponte sua ad infirmitatem concidit factus de terra. Ubi et additur. Et justus appareat, natus de muliere? --Primam quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso. Quomodo ergo justus apparebit, qui de illa 133.0241B| natus est, quae injustitiae propinatrix exstitit? Sequitur:

VERS. 15. Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu ejus. --Hoc coelorum nomine repetiit, quod sanctorum prius appellatione signavit. Nam de eisdem sanctis scriptum est: « Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). » Quia per naturam omnes in semetipsis propriam mutabilitatem habent. Sed dum immutabili veritati semper inhaerere desiderant, inhaerendo agunt ut immutabiles fiant. Cumque ad hanc se toto affectu tenent, quandoque accipiunt ut super semetipsos ducti, vincant hoc quod in semetipsis mutabiles exstiterunt. Coeli non sunt mundi in conspectu ejus, quia per semetipsos ante districtum judicium, 133.0241C| nec ipsi esse mundi ad perfectum possunt, qui munditiae praedicatores fiunt, Joanne attestante, qui ait: « Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus (Joan. I, 8) » et reliqua. Sequitur:

VERS. 16. Quanto magis abominabilis et inutilis homo! --Abominabilem scilicet propter immunditiam maculae; inutilem vero propter injustitiam imperfectae vitae. Qui tamen abominabilis et inutilis intelligi et aliter potest. Aliquando enim homo perversus quaedam recte agere videtur, sed per ea quae iniqua sunt, etiam ea ejus quae recta sunt destruuntur. Et quia multum Deo displicent mala, neque illa placent quae videntur bona. Qui ergo in malis suis Deo abominabilis est, in bonis inutilis. Sequitur: 133.0241D| Qui bibit quasi aquam iniquitatem. --Culpa enim quae ab stulto homine, sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur. Sequitur:

VERS. 17. Ostendam tibi, audi me, quod vidi narrabo tibi. --Habent hoc omnes arrogantes proprium, ut cum rectum quid vel parum senserint, in usum hoc elationis inflectant, atque unde per intellectum sibimetipsis altiores fiunt, inde per tumorem elationis in foveam cadant. Et ut fortiorem sibi auctoritatem arroget, dicit: Quod vidi narrabo tibi. --Quia vero nonnunquam haeretici de damnatis suis partibus confunduntur, et tamen eorum sententias, quasi cum auctoritate ad medium proferunt, ex quorum stultitia jure reprobantur. Subditur:

133.0242A| VERS. 18, 19. Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos. Quibus solis data est terra, et non transivit per eos alienus. --Solis suis patribus datam terram existimant, quia solos errorum suorum magistros rexisse veraciter Ecclesiam putant. Quis vero alienus, nisi apostata angelus vocatur? Unde per Psalmistam de cunctis simul malignis spiritibus dicitur: « Quomodo alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam (Psal. LIII, 5). » Haeretici igitur, quia doctorum suorum corda apostatae angelo existimant non fuisse subjecta, transisse per eos alienum denegant. Cui videlicet alieno per unumquemque transire est, iniquas in corde ejus cogitationes immittere. Sequitur:

VERS. 20. Cunctis diebus suis impius superbit. --Solent 133.0242B| etiam electi in quibusdam cogitationibus suis atque actibus superbire, sed quia electi sunt, cunctis diebus suis superbire non possunt, quia priusquam vitam finiant, ad humilitatis metum [metam] ab elatione corda commutant. Impius vero diebus suis omnibus superbit, quia sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Unde bene subditur: Et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. --Superbire minime debuisset, etiamsi annorum suorum certum numerum habere potuisset, ut sciens quantum viveret, praesciret quando se ab elatione removeret. At postquam vita semper incerta est, tanto semper mors subrepens timeri debet, quantum nunquam praevideri valet. Bene autem superbiam impii tyrannidem vocat. 133.0242C| Proprie enim tyrannus dicitur qui in communi republica non jure principatur. Sed sciendum est quia omnis superbia juxta modum proprium tyrannidem exercet, nec intuetur Dominus quantum quisque mali valeat facere, sed quantum vellet. Et cum deest potestas foris, apud se tyrannus est, cui iniquitas dominatur intus. Sequitur:

VERS. 21. Sonitus terroris semper in auribus illius, et cum pax sit, ille insidias suspicatur. --Nil autem simplici corde felicius, quia quo innocentiam erga alios exhibet, nil est quod pati ab aliis formidet. At contra mens prava semper in laboribus, quia aut molitur mala quae inferat, aut metuit ne haec sibi ab aliis inferantur, et quidquid contra proximos 133.0242D| excogitat, hoc contra se excogitari a proximis formidat. Fit undique suspecta, undique trepida. Omnis qui ad memoriam venit exquirere contraria creditur. Cui ergo tranquillitas securitatis deest, huic procul dubio terroris sonitus semper in auribus est, et saepe contingit, ut tali cuilibet proximus suus simpliciter loquatur, nil adversum cogitet. Sed cum pax sit, ille insidias suspicatur, quia qui semper dolose agit simpliciter erga se agi non aestimat. Et quia scriptum est: « Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). » Involutus iniquitatis suae tenebris, jam de luce desperat. Unde et sequitur:

VERS. 22. Non credit quod reverti possit de tenebris, circumspectans undique gladium. --Quia dum 133.0243A| feriri se undique insidiis credit, salute desperata semper ad nequitiam excrescit. Sequitur:

VERS. 23. Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. --Panis etenim stipendium vitae praesentis, tenebrarum vero dies tempus ultionis accipitur. In hac vita quae . . . . . suo aliquando iste perversus iram superni judicis perpendit praesentem, sed e malo non avertitur, ut etiam ipsa quoque ab ejus interitu valeat averti. Accusante autem se conscientia feriri metuit, sed tamen semper auget quod feriatur. Contemnit enim reditum suum, desperat veniam, superbit in culpa. Sequitur:

VERS. 24. Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium. --In 133.0243B| omni quod iniquus agit, tribulatione et angustia vallatur, quia cor ejus anxietate et suspectione confunditur. Sciendum quoque, quia rex qui praeparatur ad praelium, sic de hoste suspectus est, ut eumdem, quem ducit, exercitum metuat ne labefactetur, ne destitutione militum, jaculis pateat inimicorum. Iniquus ergo angustia vallatur sicut qui praeparatur ad praelium, quia videlicet falsa agens, falsa loquens, formidat ne suos amittat milites, id est argumenta falsitatis, et veritatis jaculis pateat, si ei fortasse defuerit quod ex fallacia opponat. Sequitur:

VERS. 25. Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. --Haec de ipso iniquorum capite scilicet Antichristo 133.0243C| apertius sentiuntur. Qui contra Deum manum erigens, roborari dicitur, quia parvo tempore permittitur exaltari, ut cum ad modicum gloriari sinitur, eo in perpetuum atrocius puniatur. Sed quia ejus membra sunt omnes iniqui, hoc quod in fine mundi ille tunc singulariter acturus est unus, videamus modo qualiter a malis agatur singulis. Contra Deum quippe manum tendere est in operatione prava despectis Dei judiciis perseverare, et quia tunc magis irascitur cum permittit impleri, quod saltem concipi in cogitatione non debuit. Contra Omnipotentem iniquus iste roboratur, quia prosperari in mala sua actione permittitur, quatenus et perversa faciat, et tamen feliciter vivat, de quo adhuc subditur:

133.0243D| VERS. 26. Cucurrit adversus Deum erecto collo. --Erecto collo adversus Deum currere est, ea quae Creatori displicent cum audacia perpetrare. De quo recte dicitur cucurrit, id est, in malo opere obstaculum de adversitate non habuit, de quo adhuc additur. Et pingui cervice armatus est. --Pinguis cervix est opulenta superbia, affluentibus videlicet rebus quasi multis carnibus fulta. Potens igitur iniquus in pingui cervice armatur contra Dominum, quia rebus temporalibus tumens, contra praecepta veritatis quasi de magnitudine carnis erigitur. Sequitur:

VERS. 27. Operuit faciem ejus crassitudo. --Visus quippe in facie, in qua et prima corporis honorabilior 133.0244A| pars est. Non ergo immerito mentis intentio per faciem designatur, quam quolibet vertimus, illud videmus. Faciem ergo crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit, et hoc quod in eis honorabile esse debuit, ante Dei oculos foedat, quia curis multiplicibus aggravat. Sequitur. Et de lateribus ejus arvina dependet. --Quia arvina pinguedo est carnis, latera dicere solemus divitum, hos quos eis conjunctos cernimus. Arvina de lateribus ejus pendet, quia quisquis potenti et in iniquo adhaeret, ipse quoque de ejus potentia velut ex pinguedine rerum tumet. Qui patroni perversi iniquitatem sequens Deum non timet, quos valet, et quantos valet pauperes affligit, et de gloria temporali cor elevat. Sequitur:

133.0244B| VERS. 28. Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulis sunt redactae. --Quia enim a conversatione conviventium civitas appellatur, civitates desolatae sunt ipsi obsequentium cunei perversorum, quorum clamoribus perversus iste laudatur, cum ad prava opera per nequitiam rapitur. Domus vero desertae sunt cogitationes pravae quas iniquus iste inhabitat, quia per omne quod agit iniquorum omnium cogitationibus placere appetit. Qui deserti et desolati dicuntur, quia omnipotens Deus et conversationes, et cogitationes talium deserit. Ruentia namque domorum atque civitatum aedificia tumulos faciunt. Quomodo dum pravi quique confusis actionibus sibimetipsis ad 133.0244C| perversa opera junguntur, ostendunt procul dubio, quia aedificia vitae ceciderunt. Sequitur:

VERS. 29. Non habitabitur [ditabitur], nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. --Quod hic non habitabitur dictum est, in quibusdam codicibus reperi non ditabitur. Sed sensus non discrepat, quamvis a se sermo discordet. Ille enim virtutibus dilabitur, cujus mentem non habitat omnipotens Deus. Sed quia superbi cogitatio Auctoris sui gratiam non inhabitat, profecto virtutibus non ditatur. Propter hoc ergo quod interius est vacuus ditatur, non inhabitabitur: propter hoc vero quod transitorie foris tumet, recte subjungitur: Nec perseverabit substantia ejus. --Superbus enim quisque dum contra Dominum roboratur, 133.0244D| dum currit erecto collo, et in pingui cervice contra Auctorem erigitur, stare quasi arbor videtur: sed status ejus sine radice est, quia velut ad levem flatum, sic ad modum occultae sententiae vita ejus eruitur. Sin vero hoc loco terram, aeternae vitae retributionem accipimus, de qua Propheta ait: « Portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). » Iniquus iste in terra radicem suam non mittit, quia nunquam ad aeternae vitae desiderium cordis sui cogitationem planat. Quod enim radix arbori, hoc unicuique hominum cogitatio sua est. Sequitur:

VERS. 30. Non recedet de tenebris. --Si superbus iste a culpa ad justitiam redire voluisset, de 133.0245A| tenebris recederet: sed quia lucem justitiae non quaerit, de tenebris non recedit. Sequitur: Ramos ejus arefacit flamma. --Quia ipsi quoque qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis aestuant, et dum desideriorum flamma clientium ejus animos accendit, scilicet ramos ejus arefacit, ut fructum boni operis non ferant. Sequitur: Et auferetur spiritu oris sui. --Superbus etenim quisque, quo in hac vita plus valet, eo sibi linguae frena audacius relaxat, ut loquatur perversa quaelibet, et auferetur spiritu oris ejus, quia eo percussionis sententiam accipit, quo oris sui spiritum sub divina formidine non restrinxit. Sequitur:

VERS. 31. Non credit frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. --Quoties post culpam 133.0245B| eleemosynas facimus quasi pro pravis actibus pretium damus. Unde et per Prophetam de eo qui haec non agit, dicitur: « Non dabit propitiationem suam, nec pretium redemptionis animae suae (Psal. LXXXIV, 89). » Nonnunquam vero divites elati inferiores opprimunt, aliena rapiunt, et tamen quasi quaedam aliis largiuntur. Sed non frustra credit, quod pretio redimendus sit, quia eleemosyna superbi divitis eum redimere non valet, quam perpetrata simul rapina pauperis ante Dei oculos ascendere non permittit. Quod fortasse intelligi et aliter potest. Quia saepe superbi divites, cum eleemosynam tribuunt, non hanc pro aeternae vitae desiderio, sed pro extendenda vita temporali largiuntur. Mortem se posse differre dationibus credunt. Sed non credat 133.0245C| frustra errore deceptus, quod aliquo pretio sit redimendus, quia obtinere ex impenso munere non valet, ut finem debitum evadat, cujus etiam nequitia intercidit vitam. Unde subditur:

VERS. 32. Antequam dies ejus impleantur, peribit, et manus ejus arescit. --Praefixi dies singuli Dei praescientia nec augeri possunt nec minui, nisi contingat ut ita praesciantur, ut aut cum optimis operibus longiores sint, aut cum pessimis breviores. Sicut Ezechias augmentum meruit dierum impensione lacrymarum. Et sicut de perversis scriptum est: « Indisciplinatis obviat mors (Isa. XXXVIII, 5). » Sed saepe iniquus quamvis in occulta Dei praescientia longa vitae ejus tempora non sint praedestinata, ipse tamen quia carnaliter vivere appetit, longos dies 133.0245D| animo proponit, et quia ad illud tempus pervenire non valet quod exspectat, quasi antequam dies illius impleantur, perit. Aliter. Sunt namque nonnulli, qui post vitam perditam ad semetipsos redeunt, et accusante se conscientia, perversa itinera relinquunt, commutant opera, antiquae suae pravitati contradicunt, terrenas actiones fugiunt, desideria superna sectantur. Sed priusquam in eisdem sanctis desideriis solidentur, per torporem mentis ad ea quae dijudicare coeperant redeunt, atque ad mala quae fugere disposuerant recurrunt: quia et si quid bonfortasse agere coeperit, priusquam in eo per longitudinem temporis convalescat, ad exteriora delabitur, et perverse deserit quae recte inchoasse videbatur 133.0246A| ( Haec videntur legi debere numero plurali ). Unde apte subditur: Manus ejus arescit. Quia dum exterioribus actibus intempestive involvitur, ab omni nimirum bona operatione siccatur. Unde adhuc bene dicitur:

VERS. 33. Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus. --Si florentem vineam per inaequalitatem aeris immoderatum frigus attigerit, protinus ab omni humore viriditatis arefacit. Et sunt nonnulli qui post perversa itinera sanctas vias sectari appetunt, sed priusquam in eis, ut diximus, bona desideria roborentur, quaedam illos praesentis saeculi prosperitas accipit, quae eos rebus exterioribus implicat et corum mentem dum a calore intimi amoris retrahit, quasi ex frigore exstinguit, et quidquid in 133.0246B| eis de virtutum flore apparere videbatur, interficit. Nonnunquam vero vineam non frigus, sed aestus arefacit. Cumque immoderato calore tangitur, discusso flore botrus tabescit, et plerumque contigit, ut hi qui ad bona opera recta intentione non veniunt, cum placere se hominibus vident, ad exercenda haec eadem opera vehementius accendantur, humanis placitura oculis agere anxie studeant, et quasi sancto desiderio fervescant. Quid itaque istos nisi in flore aestus attingit? Sequitur: Et quasi oliva projiciens florem suum. --Oliva quippe cum in flore est, si immoderata nebula tangitur, a plenitudine fructuum vacuatur. Et quoties quippe inchoantes bona opera ab aspicientibus laudari coeperint, atque in suis laudibus delectari, fit caligo intelligentiae in cogitatione, 133.0246C| ut jam discernere nequeant qua intentione quid faciant, et fructum perdunt operis, velut ex nebula favoris. Sequitur:

VERS. 34. Congregatio enim hypocritarum sterilis. --Coepta enim bona non amitteret, si hypocrita non fuisset. Congregant enim hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in aeterna retributione non appetunt, fecundi ac virides in suis operibus humanis oculis videntur, sed in conspectu occulti judicis infecundi et aridi apparent. Sequitur: Et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. --Sicut enim corpus in tabernaculo, sic et mens habitat in cogitatione. Sed ignis tabernacula devorat, cum aestus avaritiae cogitationes devastant. 133.0246D| Et fit plerumque ut hypocrita aurum, vel quaeque bona corporalia ab hominibus contemnat; sed quia haec non accipit, majores ab eis laudes recipere quaerat. Sin vero eorum tabernacula debemus accipere, in quibus illorum animae habitant, ignis eorum tabernacula devorat, quia qui hic in mente ardent igne avaritiae, illic etiam in carne concremantur ignibus gehennae. Sequitur:

VERS. 35. Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparat dolos. --Dolorem quippe concipit, dum perversa cogitat; iniquitatem parit, cum explere coeperit quod cogitavit. Invidendo, dolorem concipit; derogando, iniquitatem parit. Uteri itaque nomine, recte mens accipitur, quia sicut 133.0247A| proles in utero concipitur, sic cogitatio in mente generatur. Et sicut in ventre cibi, ita in mente continentur cogitationes. Vetus quippe hypocritae praeparat 133.0248A| dolos, quia tanto semper majorem malitiam contra proximos in mente concipit, quanto solus prae omnibus videri innocentior quaerit.

LIBER TERTIUS DECIMUS.

CAPUT XVI. 133.0247B|

VERS. 1, 2. Respondens Job dixit: Audivi frequenter talia. --Electi quippe frequenter aliena mala quasi sua audiunt, et ab his eis crimen impingitur, a quibus crimina impacta perpetrantur. Hac enim responsione beatus Job illud Ecclesiae tempus significat quo, oppressa ab adversariis temporali eorum potentia, quasi dejecta creditur. Unde sequitur: Consolatores onerosi omnes vos. --Sive enim haeretici seu pravi quilibet, cum laborare bonos in adversitate conspiciunt, in eo quod eos consolari appetunt, mala eis persuadere conantur. Unde non immerito bonorum mentibus onerosa fit eorum consolatio, quia inter verba dulcedinis, virus propinare cupiunt erroris. Sequitur:

133.0247C| VERS. 3. Nunquid habebunt finem verba ventosa? --Ventosa enim verba sunt, quae inflationi temporali potius quam rectitudini serviunt. Saepe autem mali etiam bona dicunt, sed quia non bene dicunt, ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum etsi quando sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. Sequitur: Aut aliquid tibi molestum est si loquaris? --Mali viri cum aliis similibus sibi conviciosa verba proferunt, eo citius obmutescunt, quod de se talia mox audiunt, qualia suis auditoribus dicunt. Cum autem bonos viros per vitiosa verba jaculantur, nihil eis molestiae ex convicio nascitur, quia contra tacentes loquuntur, nec compellunt audire quod sunt, quia justi convicia non reddunt, etiam dum coguntur audire quod non sunt. 133.0247D| Sequitur:

VERS. 4. Poteram et ego similia vestri loqui. --Narrat justus quid facere poterit, sed ne justitiam deserat, quod facere poterat declinat. Sequitur:

VERS. 5, 6. Atque utinam esset anima vestra pro anima mea! Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. Roborarem vos ore meo, et moverem labia quasi parcens vobis. --Aliquando necesse est ut pravis mentibus quae humana praedicatione corrigi nequeunt, divina flagella optari benigne debeant. Quod cum magno fit amoris studio, videlicet non errantis poena, sed correptio quaeritur, et oratio potius quam maledictio esse monstratur. Notandum quod non ait: Esset anima mea pro anima vestra, sed, Utinam esset anima vestra, pro anima mea. Quia profecto sibi malediceret, si se illis similem fieri optaret, illis vero meliora voluit quos sibi fieri similes quaesivit. Consolamur vero pravos in flagello constitutos, cum de exteriori percussione 133.0248B| interiorem in eis convalescere salutem indicamus. Caput etiam movemus, cum mentem, quae principale nostrum est, ad compassionem inflectimus, eosque inter flagella roboramus, cum doloris eorum vim verbis mitibus lenimus. Sunt namque nonnulli, qui dum interna nesciunt, de malis exterioribus desperabiliter affliguntur. Quod vero non ait, parcens, sed quasi parcens vobis, nequaquam hoc negligenter praetereundum puto, quia sancta Ecclesia disciplinae vigorem cum permistione mansuetudinis servans, aliquando malis, et quasi parcens, parcit, aliquando vero et quasi non parcens, parcit. Sancta ergo Ecclesia cum praedicatores suos quaedam facta malorum sub dispensatione invectionis increpat, labia quasi parcens movet, sed tamen 133.0248C| parcendo non parcit, quia ab invectione culpae generaliter non tacet, quae specialiter tacet. Sequitur:

VERS. 7. Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescit dolor meus, et si tacuero, non recedit a me. --Hoc personae beati Job qualiter congruat, nullus ignorat; sed si ad sanctae Ecclesiae typum trahatur, haec et cum loquitur dolor minime quiescit, quando locutione sua perversos minime corrigi conspicit, et cum tacet dolor minime recedit, quia etsi aversata conticuerit, hoc ipsum amplius quod tacet gemit, quia se tacente perversorum culpas excrescere conspicit. Sequitur:

VERS. 8. Nunc autem oppressit me dolor meus. --Dolore suo sancta Ecclesia premitur, quando in malitia 133.0248D| sua crescere perversos intuetur. Et quia dum pauci crescunt, etiam infirmi qui in ea sunt, ad sequenda studia pravitatis irritantur, recte additur: Et ad nihilum redacti sunt omnes artus mei. --Sicut enim per ossa fortes, sic per artus infirmi quique designari solent. Membra ergo Ecclesiae ad nihilum rediguntur, quando ex imitatione pravorum in hoc mundo crescentium, infirmi quique deterius informantur. Videntes etenim malorum felicitatem, saepe et ab ipso fidei statu dilabuntur. Bene autem dicitur: Nunc autem, quia videlicet tempus doloris Ecclesiae modo est, et tempus gaudii postmodum. Sequitur:

VERS. 9. Et rugae meae testimonium dicunt contra me. --Quid per rugas, nisi duplicitas designatur? Rugae itaque sunt sanctae Ecclesiae omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Has autem rugas in electis suis Ecclesia sancta non habet, quia videlicet nesciunt 133.0249A| aliud foras ostendere, et intus aliud habere. Unde recte egregius praedicator dicit: « Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). » Ac si ergo dicat: Ipsi insequendo increpant, qui nunc in meo corpore positi, duplicitatis suae in se malitiam non emendant. Sequitur: Et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi. --Etiam pacis suae tempore sancta Ecclesia falsiloquium patitur, dum sunt in ea multi qui de aeternitatis promissione diffidunt et tamen se fideles esse mentiuntur. Qui dum praedicationi ejus aperte contradicere non praesumunt, falsiloquium non contra faciem, sed quasi post dorsum patitur. Sed cum tempus malitiae eruperit, is qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem 133.0249B| venit, quia verbis verae fidei apertis vocibus obsistit. Sequitur:

VERS. 10. Colligit furorem suum in me. --Habet nunc diabolus contra sanctam Ecclesiam furorem, sed sparsus furor ejus est, quia occultae sunt ejus tentationes quas per singulos movet. Cum vero contra eam aperta persecutione eruperit, furorem suum in ea colligit, quia in afflictione illius tota se intentione constringit. Sequitur: Et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis. --De quo et subditur: Hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. --Ille quippe antiquus hostis contra hanc dentibus fremit, eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios crudelia exercet, et per alios quae exerceat providet. Dentes namque hujus hostis 133.0249C| sunt bonorum persecutores atque carnifices, qui ejus membra laniant, dum electos illius suis persecutionibus affligunt. Oculi vero hujus hostis sunt hi qui contra eam provident mala quae fiant, suisque consiliis persecutorum ejus crudelitatem inflammant. Antiquus ergo adversarius fremit contra eam dentibus suis, dum per crudeles reprobos in ea insequitur vitam bonorum. Intuetur eam terribilibus oculis, quia pravorum consiliis non cessat mala exquirere, in quibus hanc semper deterius affligat. Sequitur:

VERS. 11. Aperuerunt super me ora sua exprobrantes. --Ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et erroris sui mala praedicare non metuunt, et praedicamentis rectae fidei invident. Sequitur: Percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis. --Maxilla 133.0249D| quippe Ecclesiae sancti praedicatores sunt, sicut sub Judaeae specie per Jeremiam dicitur: « Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus (Thren. I, 2). » Maxillam quippe perversi feriunt, cum bonos praedicatores insequuntur, et tunc reprobi grande aliquid fecisse aestimant, cum vitam praedicatorum necant. Illa quippe poena eos satiat, quae mentem Ecclesiae praecipue castigat. Sequitur:

VERS. 12. Conclusit me Deus apud iniquum, et in manus impiorum me tradidit. --Electorum populus apud iniquum concluditur, cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus traditur impiorum, quia quo 133.0250A| hunc in mente capere nequeunt, eo contra carnem illius crudelius inardescunt. Sequitur:

VERS. 13. Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum. --In eo quod se repente contritum asseruit, infirmorum mentem improvidam designavit. Qui dum mala quae ventura sunt praevidere nesciunt, tanto eis graviora fiunt, quanto et ab eis inopinata tolerantur. Firmis autem mentibus repente adversa non veniunt, quia, priusquam veniant, praevidentur. Quod tamen nunc quoque sancta Ecclesia in quibusdam retro latentibus patitur, qui post doctrinae opulentiam, subditis aliquando vitiis conteruntur, ut sic in quibusdam malis corruant, ac si verbi pabulum nunquam habuissent. Sequitur: Tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit quasi 133.0250B| in signum. --Sicut in malis cervix superbiam, sic in bonis libertatem erectionemque significat. Et quia persecutionis tempore infirmi quidam vera quae sentiunt praedicare libere non praesumunt, recte de hoc hoste dicitur. Tenuit cervicem meam, confregit. --Fortasse autem hi cervicis appellatione signati sunt, qui pacis ejus tempore plus quam decet, eriguntur; et sub occasione defendendae rectitudinis, vitio deserviunt elationis. Qui persecutionis tempore, idcirco adversa plus sentiunt, quia de prosperis extolluntur. Constat nimirum quia idcirco signum ponitur ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis autem populus in signum hosti suo est positus, quia eum semper suis persecutionibus affligit. Qui enim in hac vita assidua mala tolerat, velut in signo 133.0250C| positus excipit facientes. Sequitur:

VERS. 14. Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra viscera mea. --Haec juxta litteram beato Job congrui [congruere] posse videbantur per hoc quod dicitur. Circumdedit me lanceis suis, nisi subderet quod eo scriptum minime legitur. Effudit in terra viscera mea. --Ex qua re necesse est, ut dum hoc juxta litteram invenire non possumus, ea quae in verbis ejus secundum historiam sonant, juxta spiritum requiramus. Sancta Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur, quando in membris suis ab impugnatore callido tentationum jaculis impeditur. Bene autem circumdare lanceis dicimus, quia antiquus hostis intentionis suae vulnere ab omni parte 133.0250D| nos impetit. Convulneravit lumbos meos. In lumbis quippe luxuria est. Unde et is qui cupiebat voluptatem libidinis a corde exstinguere, praedicavit dicens: « Succincti lumbos mentis vestrae (I Petr. I, 13). » Cum ergo antiquus hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc procul dubio in lumbis ferit. Ubi notandum quoque est, quod non ait: vulneravit, sed convulneravit lumbos meos. Sicut enim loqui aliquando unius est, colloqui vero duorum, vel fortasse multorum: sic antiquus hostis, quia nos ad culpam sine nostra voluntate non rapit, nequaquam lumbos nostros vulnerare, sed convulnerare dicitur, quia hoc quod nobis ille male suggerit, nos sequentes ex voluntate propria implemus. Sequitur: 133.0251A| Non pepercit. --Ac si dicat: Non destitit. Et effudit in terra viscera mea. Quid aliud sanctae Ecclesiae viscera debemus accipere, nisi eorum mentes, qui ejus quaedam in se mysteria continent, qui ad intima sacramenta deserviunt? Sed antiquus adversarius cum fideles quosdam, qui interioribus sacramentis deservire videbantur, ad saecularia negotia pertrahit, ejus procul dubio viscera in terram fundit. Sequitur:

VERS. 15. Concidit me vulnere super vulnus. --In infirmis suis sancta Ecclesia vulnere super vulnus conciditur, quando peccatum peccato additur, ut culpa vehementius exaggeretur. Quem avaritia pertrahit ad rapinam, rapina ducit ad fallaciam, ut perpetrata culpa ex falsitate etiam defendatur, quid 133.0251B| iste, nisi super vulnus concisus est vulnere? Unde quoque et per prophetam dicitur: « Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium, inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit (Osee IV, 2). » Sequitur: Irruit in me quasi gigas. --Facile quippe inimico resistitur, si non ei vel in multis, vel in uno diutius consentiatur, sin vero ejus suasionibus anima subesse consuerit, quanto se ei crebrius subjicit, tanto eum sibi intolerabiliorem facit, ut ei reluctari non valeat. Sequitur:

VERS. 16. Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. --Quid in sacco et in cinere, nisi poenitentia? Quid in cute et in carne, nisi peccatum carnis debet intelligi? Cum ergo quidam post lapsum carnis ad poenitentiam redeunt, 133.0251C| quasi saccus super cutem consuitur, et cinere caro cooperitur, quia culpa carnis per poenitentiam tegitur, ne in districti Judicis examine ad ultionem videatur. Sequitur:

VERS. 17. Facies mea intumit fletu. --Facies quippe Ecclesiae sunt hi qui in locis regiminum positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi, etiamsi quid in corpore latet deforme. Qui nimirum praelati plebibus plangunt culpas infirmantium, seque sic de alienis lapsibus ac si de propriis affligunt. Sequitur: Et palpebrae meae caligaverunt. --Palpebrae enim recte appellatae sunt, qui ad providenda pedum itinera vigilant. Sed cum occulta Dei judicia nec praepositi vigilantes intelligunt, palpebrae sanctae Ecclesiae caligant. Sequitur:

133.0251D| VERS. 18. Haec passus sum absque iniquitate manus meae, dum haberem mundas ad Deum preces. --Absque iniquitate enim manus suae pertulit, « qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 22). » Et tamen dolorem crucis pro nostra redemptione toleravit. Qui solus pro omnibus mundas ad Deum preces habuit, quia et in ipso dolore passionis pro persecutoribus oravit dicens: « Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). » Sequitur.

VERS. 19. Terra ne operiat sanguinem meum, neque inveniat locum in te latendi clamor meus. --Peccanti homini dictum est: « Terra es, et in terram ibis (Gen. 133.0252A| III, 19). » Quae scilicet terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit, quia unusquisque peccator redemptionis suae pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus volet proximus innotescit. Terra etiam ejus sanguinem non aperuit, quia sancta Ecclesia redemptionis ejus mysterium in cunctis jam mundi partibus praedicavit. Ipse enim sanguis redemptionis qui sumitur, clamor est nostri Redemptoris. Unde etiam Paulus dicit: « Et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel (Hebr. XII, 24). » Locum enim latendi clamor ejus in nobis invenit, si hoc quod mens credit, lingua tacet. Sed ne in nobis clamor ejus lateat, restat ut unusquisque juxta modulum suum vivificationis suae mysterium proximis innotescat. Sequitur:

133.0252B| VERS. 20. Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis. --Cum enim Filius labefactaretur in terra, erat ei testis in coelo. Testis quippe Filii Pater est, de quo ipse in Evangelio dicit: « Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me (Joan. V, 37). » Qui recte etiam conscius dicitur, quia una voluntate, uno consilio Pater cum Filio semper operatur. Quod fortasse etiam ad vocem ejus corporis referri valet. Sancta namque Ecclesia idcirco adversa vitae praesentis tolerat, ut hanc superna gratia ad praemia aeterna perducat. Carnis suae mortem despicit, quia resurrectionis gloriae intendit, transitoria sunt quae patitur; perpetua quae praestolatur. De quibus nimirum bonis perpetuis dubietatem non habet, quia fidele jam testimonium 133.0252C| Redemptoris gloriam tenet. Qui recte conscius dicitur, quia naturam nostram non solum creando novit, sed etiam assumendo. Scire enim ejus est nostra suscepisse. Unde etiam per Psalmistam dicitur: « Ipse enim scit figmentum nostrum (Psal. CII, 14). » Quae tamen vox cum beato Job congruere nobis etiam singulis potest. Omnis enim, qui ex eo quod agit, humanas laudes appetit, testem in terra quaerit; qui autem de actibus suis omnipotenti Deo placere festinat, testem se habere in coelo considerat. Sequitur:

VERS. 21. Verbosi amici mei, ad Deum stillat oculus meus. --Quid enim per oculum, nisi cordis intentio designatur? Sicut scriptum est: « Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit 133.0252D| (Luc. XI, 34). » Cum ergo verbosi amici sunt, id est, cum et ipsi derogant, qui in fide sociantur ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat. Sequitur:

VERS. 22. Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. --Peccatores quidem nos esse semper agnoscimus, sed tamen saepe in flagello positi, pro quo magis peccato flagellamur, ignoramus. Et nos ipsi subtili inquisitione discutimus, ut sic quomodo possumus causam persecutionis nostrae investigare valeamus, quae dum plerumque nos latet, sit nobis oneri caecitas nostra, et de eo quod patimur plus dolemus. 133.0253A| Quisquis vero cum collega suo ad judicium accedit, et quod sentit, dicit, et quidquid contradicitur agnoscit, et voluerit, pulsat et novit unde pulsatur. Qui enim divina animadversione percutitur, dum novit quidem quia vapulat, sed cur vapulet ignorat, quasi dicit ipse quod sentit, sed quod contra se dicitur nescit, quia ipse quidem ingemiscit in verbere, sed Deus aperte non declarat, pro qua eum feriat ultione. Sequitur:

VERS. 23. Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo. --Omne quod transit breve est, etiamsi tardius terminari videatur. In mortis autem semita, per quam non revertimur, ambulamus; non quod ad vitam carnis minime resurgendo reducimur, sed quod ad labores hujus vitae mortalis 133.0253B| vel ad conquirenda praemia laboribus iterum non venimus. Sequitur:

CAPUT XVII.

VERS. 1. Spiritus meus attenuabitur. --Attenuatur spiritus timore judicii, quia electorum mentes quo amplius extremo judicio propinquare se sentiunt, eo ad discutiendos semetipsos terribilius contremiscunt, et si quas in se carnales cogitationes unquam inveniunt, poenitentiae ardore consumunt, nec cogitationes suas dilatari carnali voluptate permittunt. Sequitur: Dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulcrum. --Qui enim considerat qualis erit in morte, semper fit timidus in operatione, atque unde in oculis suis jam quasi non vivit, inde veraciter in oculis sui Conditoris vivit. Sequitur:

133.0253C| VERS. 2. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. --Ac si aperte dicat: Culpam non feci, et flagella suscepi. Sed hac in re animum movet, qui in multis se historiae locis peccasse confitetur, qua ratione nunc peccasse se abnegat? Sed ad haec ratio celeriter occurrit, quia nec tantum peccavit, ut flagella mereretur, nec tamen sine peccato esse potuit. Redemptor etiam ad ereptionem nostram veniens, et non peccavit, et amaritudinem pertulit, quia poenam nostrae culpae sine culpa suscepit. Sequitur:

VERS. 3. Libera me, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. --Ipse etenim non peccavit in cogitatione vel opere, ipse in amaritudine moratus est per passionem, ipse liberatus est per 133.0253D| resurrectionem. Ipse juxta patrem positus est per ascensionem, quia profectus in coelum sedet a dextris Dei. Et quia per ascensionis ejus gloriam Judaea in discipulorum ejus persecutionem commota est, recte nunc dicitur Et cujusvis manus pugnet contra me. Sequitur:

VERS. 4. Cor eorum longe fecisti a disciplina. --Si enim disciplinae custodiam nossent, nequaquam Redemptoris nostri praecepta contemnerent. Ipsa eos carnis suae mortalitas excitasset ad amorem vitae immortalis. Hoc ipsum namque in hac vita corruptionis nos esse subjectos jam de flagello disciplinae est. Aestu enim et frigore, fame sitique turbari, morbis affici, quandoque etiam exstingui, quid sunt haec alia 133.0254A| quam flagella peccati? Neque hoc ita dicitur, ac si omnipotens et misericors Deus longe cor hominis a disciplina faciat, sed quod sponte lapsum ibi remanere ubi cecidit judicando permittat. Sequitur: Propterea non exaltabuntur. --Quia dum infimis voluptatibus dimissi terrena bona semper desiderant, cor ad superna gaudia nunquam levant. Exaltarentur quippe si mentem ad spem patriae coelestis erigerent. Sed qui per disciplinam custodire vitam minime student, semper per desideria in imis jacent. Sequitur:

VERS. 5. Praedam pollicetur sociis et oculi filiorum deficient. --Postquam de multitudine iniquorum, id est de antiqui hostis corpore beatus Job sententiam protulit, mox ad ipsum eorum principem, id 133.0254B| est caput omnium perditorum sententiam vertit, atque a plurali numero ad singularem redit. Perversus itaque iste auctor erroris praedam sociis polliceretur, quia malignis spiritibus pravorum mittit animas, in eorum fine rapiendas. Et oculi filiorum ejus deficient. Quia dum intentiones hominum ad sola terrena speranda excitat, hoc illos amare facit, quod diu tenere non possint. Possunt quoque et per socios fortasse intelligi crudelissimi quique et omni malitia jam repleti. Per filios vero hi qui adhuc deceptoris promissionibus illusi, augendae pravitati nutriuntur. Sed oculi filiorum ejus deficient, quia pravorum intentiones cadunt. Sequitur:

VERS. 6. Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum suum coram eis. --Haec beatus Job dicat 133.0254C| ex se, dicat ex vocibus omnium electorum. Omnis quippe qui flagello percutitur, quasi in proverbium ponitur vulgi, quia stultus quisque dum cuiquam maledicere appetit, ex illius similitudine maledictionem sumit, quem temporaliter percussum videt, eamque poenam suo optat adversario, quam evenisse conspicit justo, sicque fit ut non recte sapientibus in exemplum deducatur rectus. Sequitur:

VERS. 7. Caligavit ad indignationem [ab indignatione] oculus meus, et membra mea quasi in nihilum sunt redacta. --Ab indignatione oculus caligat quando ipsi quoque qui in Dominico corpore, id est in Ecclesia, lumen veritatis habent, dum se diutius despici ac dedignari conspiciunt, de occulti judicii admiratione turbantur, et secretum Dei penetrare nequeunt, cur 133.0254D| praevalere perversi contra bonorum innocentiam permittantur. Membrorum quippe nomine, teneritudo infirmorum exprimitur, qui dum perversos prospiciunt florere, justosque cruciari, ad hoc nonnunquam perveniunt, ut se bona vel inchoasse poeniteant. Sequitur:

VERS. 8. Stupebant super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabatur. --Hoc loco innocens necdum perfectus justus accipitur, qui bona adhuc inchoans, etsi nocere aliis non novit, perfecta tamen ipse agere nequaquam valet. Succenditur vero contra hypocritam innocens, dum gloriae simulatoris invidet, etiam qui nulli nocere solet. Sin vero hoc in loco innocens quilibet perfectus in bono accipitur, 133.0255A| contra hypocritam innocens suscitatur, quando et florere conspicit, et tamen cum suo eum flore contemnit. Sequitur:

VERS. 9. Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. --Considerato quippe hypocrita, justus viam suam tenet, quia dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quae mundi sunt intuetur: ipse ad amorem coelestium robustius stringitur, sciens quia bonis desideriis praemia aeterna non deerunt, dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Qua ex re mundis quoque manibus addet fortitudinem, quia conspiciens perversos obtinere terrenam gloriam, bona opera sua provehit ad perfectionem, et tanto altius temporalia despicit, quanto haec etiam malis abundare cernit. 133.0255B| Sequitur:

VERS. 10. Igitur vos omnes convertimini et venite. --Quae videlicet exhortationis verba, proprie ad electos format, quos ad aeternitatem vocat. Qui duobus modis invitantur, scilicet ut et convertantur et veniant. Convertantur nimirum fide, veniant opere. Vel certe convertantur deserendo mala, et veniant bona faciendo, sicut scriptum est: « Declina a malo et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). » Sequitur: Et non inveni in vobis ullam sapientiam. --Quid est enim quod eos ad sapientiam vocat, et tamen optat ne illos sapientes inveniat, nisi quod ad veram sapientiam venire non possunt, qui falsae suae sapientiae fiducia decipiuntur? De quibus scriptum est: « Vae vobis qui sapientes estis in oculis vestris, 133.0255C| et coram vobismetipsis prudentes (Isa. V, 21). » Sequitur

VERS. 11. Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. --Sancta electorum Ecclesia per diurna et nocturna tempora conspicit vitae suae spatia transire, quia noctem in adversitatibus, diem vero in prosperitatibus habere consuevit. Quasi enim lux ei oritur ex tranquillitate pacis, et nox ex dolore persecutionis. Sed cum post quietis otia, ad excrescentes contra se persecutiones laboremque redit, dies suos transisse testatur. In quibus tamen diebus solet tanto gravioribus curis premi, quanto a se ipsa tranquillitate pacis subtiliores a Judice rationes excogitat exquiri. Sed dum bonis mentibus temporalis felicitas transit, etiam 133.0255D| cura eis terrenae dispensationis subtrahitur, quae eos in cogitationibus torquere videbatur. Sequitur:

VERS. 12. Noctem verterunt in diem. --Dissipatae etenim cogitationes noctem in diem vertunt, quia nonnunquam justis amplius placet ex adversitate mala perpeti, quam ex prosperitate terrenae dispensationis cura fatigari. Sequitur: Et rursum post tenebras spero lucem. --Lux enim post tenebras speratur, quia vel post noctem vitae praesentis aeternum lumen percipitur, vel ita hic adversitas atque prosperitas alternat, ut sibi succedere vicissim non desinant. Unde fit, ut et in luce nox in suspicione sit, et nocte lux in praesumptione, sicut scriptum est: « In die bonorum ne immemor sis malorum, et 133.0256A| in die malorum ne immemor sis bonorum (Eccli. II, 27). » Sequitur:

VERS. 13. Si sustinuero, infernus domus mea est, in tenebris stravi lectulum meum. --Priores etenim sancti et sustinere adversa poterant, et tamen corporibus educti adhuc ab inferni locis liberari non poterant, quia necdum venerat qui illuc sine culpa descenderet, ut eos qui ibi ex culpa tenebantur, liberaret. Tunc vero homo suum lectulum in tenebris stravit, quando lucem justitiae persuasori callido consentiendo deseruit, et quia in ipsis inferni locis justorum quoque animae sine tormento tenebantur, ut et pro originali culpa adhuc illud descenderent, et tamen ex propriis actibus supplicium non haberent. Quasi in tenebris lectulum stravisse, est in inferno 133.0256B| sibi requiem praeparasse. Grave enim taedium electis fuit post solutionem carnis, adhuc speciem non videre Creatoris. Quod taedium non immerito beatus Job tenebras vocat. Sequitur:

VERS. 14. Putredini dixi: Pater meus es, mater mea, et soror mea vermibus. --Quid est quod dixit putredini, Pater meus es, nisi quod omnis homo ab origine jam vitiata descendit? Unde et additur: Mater mea, et soror mea vermibus. Quia videlicet, et ab ipsa putredine, et cum ipsa venimus in hunc mundum. Quantum enim ad materiam corruptibilis carnis, mater nostra ac soror vermes sunt, quia et de putredine processimus, et cum putredine venimus quam portamus. Quod si intelligi spiritaliter potest, et mater natura, et consuetudo non immerito soror 133.0256C| vocatur, quia ab illa cum ista sumus. Quae videlicet mater et soror vermes sunt, quia ex natura corruptibili et consuetudine perversa cogimur, ut quasi quibusdam vermibus, sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur. Carnis enim natura vitiata, et consuetudo perversa, quia innumeras curas in corde infirmitatis nostrae generant, bene mater et soror vermes vocantur. Mordent enim animum curae dum inquietant. Sequitur:

VERS. 15. Ubi est ergo nunc praestolatio mea? --Quae esse potuit praestolatio justorum, nisi justus et justificans Deus, qui ad poenas humani generis sponte descenderit, ut captivos mortis justitiae suae virtute liberaret? Hujus enim praesentiam minime cessabant intenta cogitatione praestolari, quam quandoque 133.0256D| esse venturam noverant, sed venire citius quaerebant. Sequitur: Et patientiam meam quis considerat? --Expressit desiderium quo festinat in carne positus redimi, et ab inferis ad superna revocari. Et quidem paucorum hominum ista fuit perpendere, ut scirent de praesentis vitae laboribus, vel de subsequenti post mortem dilectione cogitare. Quod utrumque justi ante adventum Redemptoris nostri se perpeti dolebant. Unde recte dicitur: Et patientiam meam quis considerat? --Et quidem non deest qui patientiam consideret, sed cum citius non exaudit, quasi minus considerari dicitur Deus. Ipsa enim humani generis quae venit in fine mundi Dei redemptio, ab his qui a mundi initio praecesserunt 133.0257A| tarde credebatur, quia longo temporis spatio a coelestium remuneratione disjuncti sunt, Veritate a testante, quae ait: « Multi prophetae et reges voluerunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24). » Sequitur:

VERS. 16. In profundissimum infernum descendent omnia mea. --Cum constet quod apud inferos justi non in locis poenalibus, sed in superiori quietis sinu tenerentur, magna nobis oboritur quaestio, quidnam sit quod beatus Job asserit, dicens: In profundissimum infernum descendent omnia mea. Si itaque quantum a celsitudine coeli aer iste caliginosus infernus est, quantum ad ejusdem aeris altitudinem terra inferius jacet, et infernus intelligi et profundus 133.0257B| potest: quantum vero ad ejusdem altitudinem terrae, et illa loca inferi, quae superiora sunt aliis receptaculis, inferni profundissimi appellatione signantur, quod aer coelo, terra ad aera, hoc ille est superior infernorum sinus ad terram. Sed mirum valde quod adjungit: Descendent omnia mea. Cum enim sola anima mea descensura esset ad inferni loca, quid 133.0258A| est quod vir sanctus illuc perhibet omnia sua descendere, nisi quod ibi se esse totum videt, ubi pondus suae remunerationis intelligit? Quia hoc quod ex se insensibile in terra deserit, quousque ad incorruptionem resurrectionis redeat, se esse non sentit. Vel certe in infernum ejus omnia descendunt, quia laborum omnium retributio adhuc in sola inferni quiete recipi praestolabatur, et quasi illuc descendit omne quod egit, quia ibi quietem retributionis suae ex omnibus invenit. Sequitur: Putasne saltem ibi erit requies mihi? --In quibus nimirum verbis, et innotescit quod desiderat, et tamen se esse adhuc de suscipienda requie dubium designat, ne cujus sancta opera tot flagella secuta sunt, occulto judicio superni Judicis post flagella temporalia etiam 133.0258B| mansura tormenta sequerentur. Qua in re cum magno nobis timore pensandum est, quis nostrum jam de requie aeterna securus sit, si et ea adhuc et ille trepidat, cujus virtutis praeconia et ipse judex qui pertulit clamat: « Si enim justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebit? (I Petr. IV, 18.) »

LIBER QUARTUS DECIMUS.

CAPUT XVIII. 133.0257C|

VERS. 1, 2. Respondens autem Baldath Suhites dixit: Intellige prius et sic loquamur [Usque ad quem finem verba jactabitis. Intelligite ].--Omnes haeretici sanctam Ecclesiam in quibus incognitis superbire putant, quaedam vero nec intelligere suspicantur. Sequitur:

VERS. 3. Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram te? --Humanae mentis est proprium hoc sibi fieri suspicari quod facit. Arbitrantur enim se despici, quia bonorum mores despicere consueverunt. Et quia in his quae comprehendi valent ratione contra haereticos, ostendit Ecclesia rationabile non esse quod astruunt, aestimari se ab ejus judicio velut jumenta suspicantur. Sequitur:

133.0257D| VERS. 4. Qui perdis animam in furore tuo. --Haeretici vel zelum rectitudinis vel spiritalem gratiam sanctae praedicationis, non virtutis pondus, sed insaniam furoris existimant, quo furore videlicet perire fidelium animas arbitrantur. Sequitur: Nunquid propter te derelinquetur terra? Quid ergo est dicere, nunquid propter te derelinquetur terra, nisi hoc quod saepe fidelibus dicunt, quia si hoc est verum quod vos dicitis, omnis terra derelicta, quam jam prae multitudine nos tenemus. Sequitur: Et transferentur rupes de loco suo. --Haeretici rupes vocant eos quos sublimibus in humano genere excedere sensibus aestimant, quos profecto doctores se habere gloriantur. Cum vero sancta Ecclesia perversos quosque praedicatores intra sinum fidei rectae colligere 133.0258C| studeret, quid aliud quam de locis propriis movet, ut intra eam recta sentientes jaceant humiliter, qui in perversis suis sensibus prius rigidi stabant? Sed hoc fieri haeretici omnino contradicunt, et propter vocem ejus rupes de loco proprio transferri renituntur. Sequitur:

VERS. 5, 6. Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? --Haec si in praesentis vitae definitione denuntiat, fallitur; quia plerumque et impiis inesse lumen prosperitatis cernitur, et pios tenebrae ignobilitatis et paupertatis abscondunt. Sin vero ad hoc ejus sermo dirigitur, ut ostendat quid impii in suo fine patiantur, veraciter dicitur. Nonne lux impii exstinguetur? Omnis namque impius habet flammam ignis proprii, quem in corde 133.0258D| suo ex fervore desideriorum temporalium accendit, sed non splendebat flamma ignis ejus, cum in die exitus omnis exterior decor subtrahitur, et solo suo intrinsecus ardore concrematur. Flamma ergo ab igne subtrahitur, cum gloria exterior ab aeterno ejus ardore separatur. Habent etiam et justi flammam ignis sui, sed nimirum quae resplendeat, quia videlicet eorum desideria in bonis operibus lucent. Sequitur: Lux obtenebrescit in tabernaculo ipsius. --Si plerumque tenebras tristitiam, non immerito lucem accipere gaudium debemus. Lux ergo in tabernaculo illius obtenebrescit, quia in ejus conscientia quam male inhabitat gaudium, quod de temporalibus rebus fuerat, deficit. Sequitur: Et lucerna quae superest exstinguetur. --Ut enim de usu multorum 133.0259A| loquar, lucerna lumen in testa est, gaudium in carne. Lucerna ergo quae super eum est exstinguetur, quia cum malorum suorum retributio impium sequitur, in ejus mente gaudium carnale dissipatur. Sic enim iniquorum mentem terrena gaudia possident, ut super ipsam sint, non apud ipsam. Sequitur:

VERS. 7. Arctabuntur gressus virtutis ejus. --Nunc enim quasi virtutis suae gressus exerit, quoties potestatis suae violentias exercet. Sed gressus virtutis ejus arctabuntur, quia vires malitiae illius quas nunc in voluptatibus suis exhibet postmodum poena constringit. Sequitur: Et praecipitabit eum consilium suum. --Habet nunc consilium omnis iniquus praesentia appetere, aeterna desperare, injusta agere, justa deridere. Sed cum Judex justorum injustorumque 133.0259B| venerit, suo unusquisque impius consilio praecipitatur, quia per hoc quod hic elegit appetere, pravis cogitationibus in aeterni supplicii tenebras mergitur. Quem enim hic gloria temporalis extollit, illum illic sine termino poena premit. Sequitur:

VERS. 8. Immisit enim in rete pedem suum, et in maculis ejus ambulat. --Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit, ejicit; sic qui in peccatis se dejicit, non mox ut voluerit surgit, et qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat, et cum expediri ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur. Saepe namque contingit ut quis hujus mundi delectatione persuasus in eo ad honoris gloriam pertingat, et plerumque habita vilescunt, percipiendo 133.0259C| discit quam sit vile quod expetiit. Unde revocatus ad mentem, exquirit qualiter sine culpa fugiat, quod se conspicit esse adeptum. Sed ipsa eum dignitas quae implicavit, tenet; et sine culpis aliis fugere non valet hoc, ubi sine culpa pervenit. Sequitur:

VERS. 9. Tenebitur planta illius laqueo. --Quia videlicet stringitur funis in peccati laqueo, et quia hostis generis humani cum uniuscujusque vitam in culpa diligat, ad ejus mortem anxius anhelat. Sequitur: Exardescet contra eum sitis. --Antiquus quippe noster inimicus, cum in peccato vitam illaqueat, sitit, ut mortem peccatoris bibat. Quod tamen et aliter intelligi potest. Nam perversa mens cum in peccato se venisse conspicit, quadam cogitationis 133.0259D| superficie evadere peccati laqueos quaerit. Sed vel terrores vel opprobria hominum timens, eligit in aeternum mori, quam ad tempus aliquid adversitatis perpeti. Unde se totum vitiis deserit, quibus jam semel obligatum sentit. Cujus ergo usque ad finem vita in culpa constringitur, ejus planta laqueo tenetur. In cujus quippe animo contra eum sitis exardescit, quia quo agere perverse consuevit, eo ad ebibenda mala vehementer accenditur. Impio quippe sitire est hujus mundi bona concupiscere. Sequitur:

VERS. 10. Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. --In terra pedica absconditur, cum culpa sub terrenis occultatur. Inimicus 133.0260A| quippe insidians ostendit humanae menti quid in terreno lucro appetat, et occultat peccati laqueum unde ejus animam stringit. Decipula vero a decipiendo vocata est, et tunc ab antiquo hoste super semitam decipula ponitur, quando in actione hujus mundi, quam mens appetit, peccati laqueus paratur. Quae videlicet non facile deciperet, si videri potuisset. Sic quippe decipula ponitur, ut dum esca ostenditur, nequaquam ipsa a transeunte videatur: quasi esca quippe in laqueo est lucrum cum culpa, et hujus mundi prosperitas cum iniquitate. Ibi ergo inimicus decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit, quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquae cogitationis. Et quia perversus homo, omne quod facit, etiam pati 133.0260B| metuit, recte sequitur:

VERS. 11. Undique terrebunt eum formidines. --Tales enim contra se omnes esse suspicatur, qualia ipse esse contra omnes nititur. Sequitur. Et involvent pedes ejus. --Prava itaque desideria ad pessimam actionem trahunt, et pessima actio restringit in formidine. Quae videlicet formido involvit pedes, ne in rectam exire valeant actionem, et saepe contingit, ut idcirco quisque bonus esse metuat, ne hoc a pravis ipse patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur; dumque hoc pati quod fecit, metuit, undique territus, undique suspectus, quasi pedes involutos habet. Sequitur:

VERS. 12. Attenuet fame robur ejus, et inedia invadat costas ejus. --Scripturae sacrae more optare 133.0260C| videtur quod futurum praevidet, scilicet non maledicentis animo, sed praedicentis. Omnis itaque homo, quia ex anima et carne constat, quasi ex robore et infirmitate compositus est. Robur ergo hominis anima est rationalis, quae impugnantibus vitiis resistere per rationem valet. Ergo robur iniqui fame attenuatur, quia ejus anima nulla interni cibi refectione pascitur, de qua scilicet fame per prophetam dicitur: « Emittam famem in terra, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos. VIII, 11). » Costae ergo uniuscujusque sunt sensus animae, qui latentes cogitationes muniunt. Inedia igitur invadet costas, quando omni spirituali refectione subtracta, sensus mentis deficiunt, et cogitationes suas regere vel tueri non possunt. Sequitur:

133.0260D| VERS. 13. Devoret pulchritudinem cutis ejus, et consumet brachia illius primogenita mors. --Pulchritudo cutis est gloria temporalis, quae dum foris concupiscitur, quasi species in cute retinetur. Brachiorum vero nomine non incongrue opera designantur, quia corporale opus brachiis agitur: quid autem mors nisi peccatum est, quod ab interiori vita animam occidit? Si igitur peccatum mors, non incongrue primogenita mors superbia valet intelligi, quia scriptum est: « Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). » Pulchritudinem igitur cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat, quia iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Sequitur:

133.0261A| VERS. 14. Allevatur [avellatur] ae tabernaculo suo fiducia ejus, calcet super eum quasi rex interitus. --Hoc loco interitus nomine, ipse hostis generis humani qui interitum intulit designatur. Iste itaque interitus, in die exitus quasi rex super impium calcat, quia quem prius blandis persuasionibus decipit, ad extremum violentis nisibus ad supplicium rapit. Sin vero interitus nomine, non aperte diabolus, sed peccatum debet intelligi, ex quo contigit reprobos ad interitum trahi: talis nimirum interitus quasi rex calcat mentem, cum eam non resistentem possidet. Non enim potest in hac vita homini posito tentatio deesse peccati, sed aliud est peccato tentanti resistere, aliud dominanti servire. Hujus quippe de tabernaculo fiducia avellitur, quando perversus 133.0261B| quisque, qui multa sibi ad votum in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Sequitur:

VERS. 15. Habitent in tabernaculo ipsius socii ejus qui non est. --Id est, in mente ejus apostatae angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia summa essentia recessit, et per hoc quotidie excrescente defectu quasi ad non esse tendit, quod semel ab eo, qui vere est, cecidit. Sequitur: Aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. --Sulphur quid aliud quam fontium ignis est? Quod tamen sic ignem nutrit, ut fetorem gravissimum exhalet. Quid itaque in sulphure, nisi peccatum carnis accipimus? Quod dum perversis cogitationibus quasi quibusdam fetoribus mentem replet, aeterna incendia praeparat. Hoc ergo 133.0261C| in tabernaculo iniqui sulphur aspergitur, quoties perversa delectatio carnis in ejus mente dominatur. Sequitur:

VERS. 16. Deorsum radices ejus siccentur, sursum autem atteratur mes sis ejus. --Quid namque radicum nomine, quae in occulto positae [sitae] sunt, et germen in apertum ferunt, nisi cogitationes accipimus? Quae dum non videntur in corde, visibilia opera producunt, unde et messis nomine, eadem aperta operatio designatur, quae videlicet ex latenti radice producitur. Sed dum pravus quisque cogitationes suas in infirmis rebus ponit, et sempiternae viriditatis gaudia appetere negligit, quid aliud quam radices suas deorsum siccare permittit? Cujus messis sursum atteritur, quia ejus omnis operatio a superno judicio 133.0261D| quasi nihilum deputatur, etiamsi ante oculos humanos bona videatur. Sequitur:

VERS. 17. Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen illius in plateis. --Intuendum nobis est, quia sic Baldath Suhites de unoquoque loquitur, ut latenter ad caput omnium iniquorum, ejus verba vertantur. Plateae quoque appellatione Graeca, a latitudine sunt vocatae. Memoriam vero suam in terra statuere conatur Antichristus, cum in terrena gloria appetit si esset possibile in perpetuum permanere. Nomen suum in plateis celebrare gaudet, cum longe lateque operationem suae iniquitatis extendit. Sed quia diu haec iniquitas non sinitur extolli, dicitur: Memoria illius pereat de terra. Sequitur:

133.0262A| VERS. 18. Expellat eum de luce ad tenebras. --De luce ad tenebras dicitur, cum de honore vitae praesentis ad aeterna supplicia damnatur. Unde apertius subditur: Et de orbe transferet eum. De orbe quippe transfertur, cum superno apparente judice de hoc mundo tollitur, in quo perverse gloriatur. Sequitur:

VERS. 19. Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus. --Scriptum quippe est quia Dominus Jesus « interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8). » Dum ergo ejus iniquitas cum mundi statu terminatur, progenies ejus in populo suo non relinquitur, quia et ipse ejus populus cum eo ad supplicium pariter urgetur, et omnes iniqui qui de ejus perversa persuasione in pravis 133.0262B| actibus nati sunt, illustratione adventus Domini aeterno interitu cum eodem capite suo ferientur. Sequitur:

VERS. 20. In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. --Tanta enim tunc contra justos iniquitate effrenabitur, ut etiam electorum corda non parvo pavore feriantur. Unde scriptum est: « Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). » Quod videlicet dicitur, non quia electi casuri sunt, sed magnis terroribus trepidaturi. Tunc vero contra eum certamen justitiae et novissimi electi habere narrantur et primi, quia scilicet et hi qui in fine mundi electi reperiuntur, in morte carnis prosternendi sunt, et illi etiam qui a prioribus mundi partibus praecesserant, 133.0262C| Enoch scilicet et Elias, ad medium revocantur, et crudelitatis ejus saevitiam in sua adhuc mortali carne passuri sunt. Hujus vires in tanta potestate laxatas novissimi obstupescunt, et primi metuunt. Sequitur:

VERS. 21. Ergo haec sunt tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. --Superius enim dixerat: Expellat eum de luce ad tenebras, et de orbe transferat eum, cujus cum mala subjungeret, adjunxit: Haec sunt tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. Videlicet indicat, quia is qui nunc Deum ignorando extollitur, tunc ad propria tabernacula pervenit, quando eum sua iniquitas in supplicia demergit, et locum suum quandoque invenit tenebras, qui dum hic de falsa gauderet luce 133.0262D| justitiae, locum tenebat alienum; perversi enim in omni quod per simulationem faciunt, nomen gloriae justorum quasi locum occupare alienum nituntur. Sequitur:

CAPUT XIX.

VERS. 1, 2. Respondens autem Job dixit: Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? --Sancti viri eloquia, ut saepe jam diximus, aliquando ex persona propria, aliquando vero ex voce capitis, aliquando autem ex typo universalis Ecclesiae sentienda. Valde ergo affligitur anima justorum, quando illi contra bonos districtas sententias intorquent, qui bene vivere ignorant, et ex voce sibi justitiam vindicant, quam moribus impugnant. Atteruntur 133.0263A| enim boni sermonibus iniquorum, quando contra illi in verbis tument. Sequitur:

VERS. 3. En decies confudistis me. --Numeratis vicibus locutionum amicorum Job, adhuc quinquies locutos eos esse cognoscimus. Sed propter hoc quod ab eis quinquies increpationes audierat, quorum increpationibus quinquies ipse respondit, decies se perhibet esse confusum: quia et in eo graviter laboravit quod frustra increpatus est, et in eo confusionem pertulit, quod verba doctrinae non audientibus dixit. Sin vero ad typum sanctae Ecclesiae haec verba referimus, liquet quod magnum est gaudium servare Decalogi praecepta. Sed hanc perversi decies confundunt, quia per omne quod peccant, pravis suis moribus Decalogi praecepta relinquunt. Sequitur: 133.0263B| Et non erubescitis opprimentes me? --Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat, et plerumque per hoc quod exterius erubescunt, ad interiora sua redeunt, et contra se internum judicium sumunt. Et sunt nonnulli, qui postquam Deum in mente contempserint, multo magis humana judicia spernunt. Hinc est enim quod de quibusdam impudenti fronte peccantibus dictum est: « Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt (Isa. III, 9). » Plerumque enim tales sunt adversarii sanctae Ecclesiae, qui a perpetrandis malis, nec timore Domini, nec pudore hominum refrenantur. Sequitur:

VERS. 4. Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia 133.0263C| mea. --Habent hoc haeretici proprium, ut de inani scientiae suae arrogantia inflentur, et recte credentium simplicitatem saepe derideant, et nullius esse meriti vitam humilium ducant. At contra, sancta Ecclesia in omni quod veraciter sapit, sensum suum humiliter deprimit, ne scientia infletur, ne inquisitione occultorum tumeat, et perscrutari aliqua quae ultra vires sunt illius praesumat. Utilius etenim studet nescire quae perscrutari non valet quam audacter diffinire quae nescit. Scriptum est quippe: « Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis, opprimitur gloria (Prov. XXV, 27). » Dulcedo etenim mellis, si plusquam necesse est, sumitur, unde delectatur os, inde vita comedentis necatur. Dulcis quoque est 133.0263D| requisitio majestatis, sed qui hanc plus scrutari appetit, quam humanitatis cognitio permittit, ipsa hunc ejus gloria opprimit, quia velut immoderate mel sumptum perscrutantis sensum, dum non capitur, rumpit. Nobiscum vero esse dicitur, quod pro nobis est, et rursum non nobiscum esse dicitur, quod contra nos est. Quia ergo scientia sua cor haeretici inflat, fidelis autem cognitio ignorantiae suae humiliat, dicat beatus Job sua voce, dicat etiam confessione universalis Ecclesiae, mecum erit ignorantia mea. Et quia haec ipsa haeretici quae scire quaerunt, ad usum solius elationis accipiunt, ut contra fideles et humiles docti videantur, recte subjungitur:

133.0264A| VERS. 5. At vos contra me erigimini. --Ac si apertius dicatur: Qui erigi contra vosmetipsos ex mea persecutione debuistis. Ordo quippe erectionis in bono iste est, ut primum contra nos, et postmodum contra malos erigamur. Nam qui contra bonos erigitur, per superbiam inflatur. Contra nosmetipsos enim erigimur, quando mala propria recognoscentes, districta nosmetipsos poenitentiae ultione ferimus, quando nequaquam nobis in peccatis parcimus, et nullis erga nos cogitationum blandimentis inclinamur.

Qui si districte prius nostra in nobis mala insequimur, justum quoque est, ut etiam contra aliena mala utiliter erigamur, et ea quae in nobis punimus, etiam in aliis redarguendo superemus. Sequitur: 133.0264B| Et arguitis me opprobriis meis. --Omnes reprobi grave opprobrium deputant mala temporalia, et tanto esse unumquemque a Deo despectum credunt, quanto hunc afflictum ex percussionis flagello conspiciunt. Nil enim in moribus, nil in actibus quaerunt, sed quoslibet quos in hac vita viderint percussos esse, jam divino judicio damnatos arbitrantur. Sequitur:

VERS. 6. Saltem nunc intelligite, quia Deus non aequo judicio afflixerit me. --O quam durum sonat vox justi verberibus afflicti, quam tamen non elatio, sed dolor expressit. Sed justus non est qui justitiam in dolore deserit. Beatus autem Job, quia mite cor habuit, nec in dura voce peccavit. Nam si hunc peccasse in hac voce dicimus, implesse diabolum astruimus 133.0264C| quod proposuit dicens: « Tange os ejus et carnem, si non in facie benedixerit tibi (Job II, 5). » Gravis itaque quaestio oritur. Si etenim non peccavit in eo quod dicit saltem nunc intelligite, quia Deus non aequo judicio afflixerit me. Deum quod dici nefas est injuste egisse aliquid consentimus. Beatus enim Job vitam suam attenderat, et ea quae patiebatur flagella pensabat, et videbat aequum non esse, ut ad talem talia flagella reciperet, et cum dicit non se aequo judicio afflictum, hoc libenti voce locutus est, quod in secreto suo Dominus de illo adversario ejus dixerat; « Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra (Job II, 3). » Igitur et vera Job dixit, dum vitam cum flagello pensavit, et Deus non injusto judicio Job afflixit, quia merita ex flagello 133.0264D| cumulavit, et diabolus quod promiserat, non implevit, quia beatus Job inter verba, quae durum sonant, et a vera sententia, et a mente humilium non recessit. Sequitur: Et flagellis suis me cinxerit. --Aliud quippe est, flagellis percuti, aliud cingi. Flagellis namque percutimur, cum consolationem et in doloribus ex rebus aliis habemus. Nam cum tanta nos afflictio deprimit, ut ex nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur. Cinctus enim flagellis Paulus fuerat cum dicebat: « Foris pugnae, intus timores (I Cor. VII, 5). » Sequitur:

133.0265A| VERS. 7. Ecce clamabo vim patiens, et nemo audiet, vociferabor, et non est qui judicet. --Omnipotens Deus quid nobis profuturum esse valeat sciens, dissimulat exaudire vocem dolentium, ut augeat utilitatem, et purgetur vita per poenam, ut quietis tranquillitas, quae hic inveniri non valet, alibi quaeratur. Et non est qui judicet. Non est enim qui judicet dicitur, quando judicare dissimulat. Sequitur:

VERS. 8. Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit. --Circumseptam verberibus semitam suam vidit, cum transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit, et quia se percuti aspexit, nec tamen percussione dignam vitam in semetipso reperit, quasi 133.0265B| in calle cor ignorantiae suae tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur penetrare non potuit. Quod ad infirma quoque membra sanctae Ecclesiae non incongrue refertur. Quia igitur saepe infirmitate, nonnunquam vero ignorantia, peccatur, ex infirmantibus membris dicitur: Semitam meam circumsepsit, et transire non possum. Ex eis vero qui ad ipsum opus bonum quod eligant, caligant, subditur: Et in calle meo tenebras posuit. In calle ergo suo tenebras invenit, quia in his quae agere appetit, quid eligere debeat, nescit. Contra haec utraque per Psalmistam dicitur: « Dominus illuminatio mea, et salus mea (Psal. XXVI, 1). » Sequitur:

VERS. 9. Exspoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. --Quod cuncta haec beati 133.0265C| viri in afflictione positi personae conveniant, dubium non est. Sed quia historiae verba patent, expositione juxta litteram non indigent. Oportet ergo ut per sensus debeat mysticos investigari, id est, justitia ab infirmis ablata est, quae ab eis auferri non possit, sed idcirco potuit tolli, quia more vestimenti exterius adhaesit. Qua in re quaerendum est quomodo sanctae Ecclesiae membra dici valeant qui potuerunt justitiam perdere, quam tenere videbantur. Sed sciendum est quod plerumque a membris ejus infirmantibus justitia ad tempus amittitur, sed per cognitionem culpae postmodum ad poenitentiam redeunt, seseque ad eamdem justitiam fortius quam credebatur astringunt. Sequitur: Et abstulit coronam de capite meo. --Sicut caput corporis prima 133.0265D| pars est, ita principale interioris hominis mens est. Corona vero victoriae praemium est, quod desuper ponitur, ut qui certaverit remuneretur. Quia ergo multi adversitatibus pressi minime in certamine perdurant, in eis sancta Ecclesia quasi de capite coronam amittit. Corona quippe in capite est superna remuneratio in mente. Et sunt plerique qui dum adversitatibus affliguntur superna praemia cogitare negligunt, et ad perfectionem victoriae pervenire non possunt. In his itaque corona de capite aufertur, quia supernum et spiritale praemium de mentis cogitatione tollitur. Vel certe caput fidelium non immerito sacerdotes accipimus, qui pars membrorum Domini praemia sunt. Unde et per prophetam, 133.0266A| « caput et cauda (Isa. IX, 14) » exterminari dicitur. Corona ergo de capite aufertur, cum supernae remunerationis praemia etiam ipsi deserunt, qui in hoc Ecclesiae corpore praeesse videbantur. Sequitur:

VERS. 10. Destruxit me undique et pereo, et quasi avulsae arbori abstulit spem meam. --Quasi undique enim Ecclesia destruitur, atque in infirmis membris deperit, quando ipsa quae videbantur fortia corruunt, quando corona de capite abstrahitur. Arbor quippe vento impellitur ut cadat, et quem minae terrent ut ad injustiam corruat, quid aliud quam arboris flatu ventum pertulit, et statum suae rectitudinis amisit? Sequitur:

VERS. 11. Iratus est furor ejus contra me, et sic 133.0266B| me habuit quasi hostem suum. --Praedicatore quippe attestante didicimus, quia « fidelis est Deus, et non patitur nos tentari supra id quod possumus ferre, sed facit cum tentatione proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13). » Per prophetam quoque dicit Dominus: « Plaga inimici, percussi te castigatione crudeli (Jer. XXX, 14). » Qui ergo ita percutitur, ut vires illius a percussione superentur, non hunc Dominus quasi filium per disciplinam, sed quasi hostem per iram ferit. Sequitur:

VERS. 12. Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me. --Latrones namque ejus, maligni sunt spiritus, qui exquirendis hominum mortibus occupantur, qui viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quae exterius tolerant, 133.0266C| cogitationes quoque pravas immittere non desistunt. Sequitur: Et obsederunt in gyro tabernaculum meum. --In gyro enim tabernaculum obsident, quando ex omni latere suis tentationibus mentem cingunt, quae tamen verba, ut jam praediximus, beato Job, etiam juxta historiam, congruunt, qui dum mala quae pertulit, ante oculos congessit, non quasi filium, sed quasi hostem percussum se esse indicavit. Per quem etiam sibi latrones ejus viam fecerunt, quia maligni spiritus contra eum licentiam percussionis acceperunt. Cujus in gyro tabernaculum obsiderunt, quia, sublatis rebus et filiis, etiam corpus ejus omne vulneribus attriverunt. Sed mirum valde est, cum latrones diceret, cur addidit ejus. Ut videlicet eosdem latrones Dei esse monstraret. Sed quia in eis et voluntas 133.0266D| injusta est, et potestas justa, et latrones dicuntur ejus, et Dei. Sed quia, ut saepe jam diximus, sanctus vir positus in dolore poenarum, modo suis, modo Ecclesiae, modo Redemptoris nostri vocibus utitur, et plerumque sic sua narrat, ut tamen per typum, ea quae sunt sanctae Ecclesiae ac Redemptoris nostri proferat, postposita cura historiae, paulisper in his quae subjungit, qualiter Redemptoris nostri vocibus congruat, demonstremus. Sequitur:

VERS. 13. Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. --Hoc melius ostendimus, si Joannis ad medium testimonium proferamus, qui ait: « In propria venit, et sui eum non 133.0267A| receperunt (Joan. I, 11). » Adeo quippe fratres longe facti sunt, et noti recesserunt, quia tenentes legem prophetare Hebraei noverant, et praesentem minime recognoscebant. Unde et recte dicitur:

VERS. 14. Et dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. --Judaei etenim propinqui per carnem, noti per legis instructionem, quasi obliti sunt quem prophetaverunt, dum eum et incarnandum verbis legis canerent, et incarnatum verbis perfidiae negarent. Sequitur:

VERS. 15. Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me. --Inquilini domus Dei fuerant sacerdotes, quorum origo in Dei servitio, deputatum jam per officium in conditionem tenebatur. 133.0267B| Ancillae autem non immerito intelliguntur levitarum animae ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubilis familiarius servientes, qui incarnatum Dominum, quem dudum per legis verba praedixerant, cognoscere ac venerari noluerunt. Sequitur: Et quasi peregrinus fui in oculis eorum. --Redemptor etenim noster dum a Synagoga cognitus non est, in domo sua quasi peregrinus exstitit. Quod aperte propheta testatur dicens: « Quare sicut colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? » (Jer. XIV, 8.) Sequitur:

VERS. 16. Servum meum vocavi, et non respondit. --Quid enim Judaicus populus fuit, nisi servus, qui non amore filii obsequebatur Domino, sed timore servili? Quo contra nobis per Paulum dicitur: « Non 133.0267C| accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater (Rom. VIII, 15). » Hunc igitur servum vocavit Dominus, quia collatis muneribus quasi emissis vocibus ad se eum ducere studuit, sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. Vocat enim nos Dominus, cum muneribus praevenit. Sequitur: Ore meo deprecabar illum. --Ac si apertius diceretur: Ego ille qui ante incarnationem meam tot ei praecepta facienda per prophetarum ora mandaveram, incarnatus ad eum veniens, ore eum proprio deprecabar. Hinc per sponsam dicitur: « Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). » Bene autem dicitur, deprecabar, quia in carne monstratus, dum mandata vitae humiliter dixit, quasi 133.0267D| superbientem servum ut viveret, rogavit. Sequitur:

VERS. 17. Halitum meum exhorruit uxor mea. --Quid uxor Domini, nisi Synagoga accipitur, in legis foedere carnali ei intelligentia subjecta? Halitus vero ex carne est, sed infidelis populus carnem Domini carnaliter intellexit, quia purum hunc hominem credidit. Halitum ergo ejus uxor exhorruit, quia Synagoga eum quem videbat hominem, Deum credere expavit. Sequitur: Et orabam filios uteri mei. --In utero autem proles concipitur, quae in hac vita profertur. Quid ergo uterum Domini, nisi ejus consilium debemus accipere, in quo ante saecula per praedestinationem concepti sumus, ut 133.0268A| creati per saecula producamur? Deus ergo, qui manet ante saecula, uteri sui filios oravit, quia eos quos potenter per dignitatem suam condidit, incarnatus veniens humiliter rogavit. Sequitur:

VERS. 18. Stulti quoque despiciebant me. --Sapientibus a veritatis fide cadentibus, recte de stultis additur quoque, quia dum Pharisaei Dominum ac legisperiti despicerent, eorum incredulitatem etiam populi sui turba secuta est, quae in eo quod hominem vidit, Redemptoris mundi praedicamenta despexit. Sequitur: Et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. --Quasi accedebat quippe ad corda populorum Dominus, cum eis miracula demonstraret, et quasi recedebat, cum nulla signa ostenderet. Sed recedenti 133.0268B| Domino detrahebant, cum a miraculis quiescenti praebere fidem nolebant. Sequitur:

VERS. 19. Abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam adversatus est mihi. --Scribae itaque et legis doctores qui erudire populos ad vitam consueverant, quid aliud quam venturi Redemptoris consiliarii fuerunt? Qui tamen dum incarnatum Dominum conspicerent, consiliis suis multos ab ejus fide diviserunt, quamvis prius ad credendum incarnationem ejus per prophetarum verba multos docuisse viderentur. Ipse enim ordo suadente perfidia a fide veritatis aversus est, qui prius in labore praedicationis serviens maxime diligebatur. Sequitur:

VERS. 20. Pelli meae consumptis carnibus adhaesit 133.0268C| os meum. --In osse fortitudo, in carnibus vero infirmitas corporis designatur. Quia igitur Christus et Ecclesia una persona est, quid per os nisi ipse Dominus designatur? quid per carnem nisi discipuli, qui passionis ejus tempore infirma sapuerunt? Per pellem vero quae exterior carne manet in corpore, quid nisi illae sanctae feminae figurantur, quae ad praeparanda subsidia corporis, exterioribus Domino ministeriis serviebant? Nam cum ejus discipuli, quamvis necdum firmi veritatis fidem populis praedicarent, ossi suo inhaerebant carnes, et cum sanctae mulieres ea quae necessaria erant praepararent, quasi pellis exterius manebat in corpore. Quasi ergo consumpta carne os Domini pelli suae adhaesit, quia fortitudo ejus passionis tempore fugientibus 133.0268D| discipulis, juxta se mulieres invenit. Sequitur: Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. --Quid enim circa dentes aliud quam labia habemus, etiamsi nulla flagella patiamur? Sed quid per labia, nisi locutio, quid per dentes, nisi sancti apostoli designantur? Sed quia passionis ejus tempore, isti dentes prae timore mortis amiserunt morsum correptionis, amiserunt fiduciam roboris, amiserunt efficaciam omnimodae operationis, ita ut duo ambulantes post ejus mortem ac resurrectionem in via loquerentur, et dicerent: « Vos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 21); » recte nunc dicitur: Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. --Confabulabantur adhuc 133.0269A| de eo, sed jam in illo minime credebant. Peractis itaque his quae in voce capitis dixit, ad propria verba beati Job revertitur dicens:

VERS. 21. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. --Hoc habere solet proprium mens piorum, quod cum injusta ab adversariis patitur, non tam ad iram quam ad preces movetur, ut se moderari eorum pravitas placide valeat, plus deprecari quam irasci eligunt. Notandum quoque quod eis quae secreto apud Deum gesta sunt, beati viri in publico verba concordant. A Satan quippe percussus fuerat, nec tamen percussionem suam Satanae tribuit, sed tactum se manu Domini appellat, sicut ipse quoque Satan dixerat: « Mitte manum tuam, et tange os 133.0269B| et carnem (Job II, 5). » Sequitur:

VERS. 22. Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? --Non abhorret a locutione pietatis, quod a Deo se perhibet persequi. Est namque persecutor bonus, sicut de semetipso ore prophetico Dominus dicit: « Detrahentem occulte adversus, proximum suum hunc persequebar (Psal. C, 5). » Cum vero sanctus quisque flagellari permittitur, scit quod persecutionem contra commissa vitia ex interna dispensatione patiatur. Crudeles autem mentes persecutorum cum potestatem feriendi appetunt contra bonorum vitam, non studio purgationis, sed livoris fascibus accenduntur. Et quidem hoc faciunt, quod Deus omnipotens fieri permittit; sed dum una causa cum Deo etiam per eos agitur, 133.0269C| non tamen voluntas una in eadem causa servatur, quia cum Omnipotens amando purgationem exhibet, injustorum pravitas saeviendo malitiam exercet; quod intelligi et aliter potest, tanto enim Deus omnipotens, justus [justius] aliena vitia percutit, quanto in semetipso nihil habet vitiorum. Homines cum per disciplinam alios feriunt, sic alienam infirmitatem debent percutere, ut etiam ad suam oculos noverint revocare. Ac si aperte diceretur: Ita ex infirmitatibus meis affligitis, ac si more Dei de infirmitate nihil habeatis. Unde et subditur: Et carnibus meis saturamini? Quorum mens proximorum poenas esurit, saturari procul dubio alienis carnibus quaerit. Sciendum quoque, quia hi etiam qui alienae vitae detractione pascuntur, alienis procul dubio carnibus 133.0269D| satiantur. Unde per Salomonem dicitur: « Noli esse in conviviis potatorum, neque comedas cum eis qui carnes ad vescendum conferunt (Prov. XXIII, 20). » Sequitur:

VERS. 23, 24. Quis mihi det, ut exarentur in libro stilo ferreo, aut plumbi lamina vel certe sculpantur in silice cuncta quae pertuli? Quia forti Patrum sententia . . . . . . gravis ille Judaeorum populus agnovit, stilo ferreo et plumbi lamina scripta sunt; quia vero haec etiam dura gentilium corda noverunt, quid ea nisi sculpta in silice videmus? Et notandum, quia in plumbo quod scribitur ipsa metalli mollitie citius doletur. In silice vero tardius quidem valent litterae exprimi, sed difficilius deleri. Non ergo immerito 133.0270A| per plumbi laminam Judaea exprimitur, quae praecepta Dei et sine labore percepit, et cum celeritate perdidit. Recte gentilitas per silicem figuratur, quae verba sacri eloquii vix custodienda suscipere potuit, sed tamen fortiter suscepta servat. Per stilum vero ferreum, quid aliud quam fortis Dei sententia designatur? Unde et per prophetam dicitur: « Peccatum Judae scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino (Jer. XVII, 1). » Recte quoque per plumbi laminam eos accipimus quos avaritiae pondus gravat, quibus per increpantem Prophetam dicitur: « Filii hominum, usquequo graves corde? » (Psal. IV, 3.) Per plumbum namque, cujus natura gravis est ponderis, peccatum avaritiae specialiter designatur, quod mentem quam infecerit ita gravem reddit, ut 133.0270B| ad appetenda sublimia attolli nequaquam possit. Hinc enim apud Zachariam scriptum est: « Leva oculos tuos, et vide, quid est hoc quod egreditur; et dixi. Quidnam est! et ait: Haec est amphora egrediens. Et dixit: Haec est oculus eorum in terra universa, et ecce talentum plumbi portabatur (Zach. V, 5, 7). » Quae tamen beato Job verba sanctae Ecclesiae quoque congruunt, quae duo sacri eloquii Testamenta custodiens, quasi secundum sermones suos scribere petit. Quae quia forti sententia modo per pondus avaritiae gravibus, modo autem duris cordibus loquitur, stilo ferreo in plumbi lamina, vel certe in silice scribit. Sequitur:

VERS. 25. Scio enim quod Redemptor meus vivit. --Qui enim non ait Conditor, sed Redemptor, 133.0270C| aperte eum denuntiat, qui ut nos de captivitate redimeret, inter nos incarnatus apparuit, suaque passione nos a perpetua morte liberavit. Et notandum quanta fide se in virtute ejus divinitatis astringit, de quo et per Paulum dicitur: « Quia si et crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). » Ait namque: Scio enim quod Redemptor meus vivit. Ac si apertis vocibus dicat: Infidelis quisque illum flagellatum, derisum, palmis caesum, corona spinea coronatum, sputis illitum, crucifixum, mortuum noverit, ego illum post mortem vivere certa fide credo. Sed quid beatus Job per resurrectionem illius etiam de tuae carnis resurrectione confidis, aperta quaesumus voce profitere. Sequitur: Et novissimo die de terra surrecturus sum. --Quia 133.0270D| videlicet resurrectionem quam in se ostendit, in nobis etiam quandoque facturus est. Resurrectionem quippe quam in se ostendit, nobis promisit, quia sui capitis gloriam sequuntur membra. Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen ejusdem resurrectionis exquiro. Credo namque quia resurrecturus sim, sed volo audire qualis. Sequitur:

VERS. 26. Et rursum circumdabor pelle mea. --Dum aperte pellis dicitur, omnis dubitatio verae resurrectionis aufertur, quia non, sicut Euticius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum 133.0271A| spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Unde etiam Redemptor noster, dubitantibus de sua resurrectione discipulis, ostendit manus et latus, palpandaque ossa praebuit dicens: « Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). » Sequitur: Et in carne mea videbo Deum. --Ecce resurrectionem, ecce pellem, ecce carnem apertis vocibus fatetur. Quid ergo remanet, unde possit mens nostra dubitare? Si itaque iste vir sanctus effectum resurrectionis Dominicae reducendam carnem in integro statu credidit, quis erit reatus nostrae dubitationis, si vera carnis resurrectio, nec post exemplum creditur Redemptoris? Sequitur:

VERS. 27. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei 133.0271B| conspecturi sunt, et non alius. --Si enim, sicut quidam errorum sequaces arbitrantur, quia post resurrectionem corpus palpabile non erit, sed invisibilis corporis subtilitas caro vocabitur, quamvis substantia carnis non sit, profecto alius est qui moritur, alius qui resurgit. Sed beatus Job hanc eis sententiam veridica voce destruit, qui ait: Quem visurus sum ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Nos autem beati Job fidem sequentes, et Redemptoris nostri post resurrectionem corpus palpabile veraciter credentes, fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram diversam, et eamdem. Eamdem per naturam, diversam per gloriam; eamdem per veritatem, diversam per potentiam. Sequitur: Reposita est haec spes mea in sinu meo. --Nihil 133.0272A| nos certius habere credimus, quam hoc quod in sinu tenemus. In sinu ergo suam spem repositam tenuit, qui vera certitudine de spe resurrectionis praesumpsit. Sequitur:

VERS. 28. Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? --Priori quippe sententia iniquorum facta reprehendit, sequenti autem ex divino judicio poenas innotuit. Ait enim: Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum? Perversi quilibet malo studio bene prolata audiunt, et in lingua justi accusationis auditum invenire appetunt, quid aliud quam contra eum verbi radicem quaerunt, ex qua videlicet loquendi originem sumant, et ramos pravae loquacitatis in accusationem dilatent. 133.0272B| Sequitur:

VERS. 29. Fugit ergo a facie gladii, quia ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse judicium. --Omnis qui perverse agit, eo ipso quo hoc despicit, esse Dei judicium nescit. Si enim hoc timendo sciret, quae in illo sunt punienda non ageret. Nam sunt plerique qui extremum esse judicium verbotenus sciunt, sed perversa agendo testantur quia nesciunt. Qui enim hoc non formidat, ut debet, necdum cognovit cum quanto turbine terroris adveniat. Si enim pensare pondus trementi examinis nosset, irae diem utique tremendo praecaveret. Faciem quoque gladii fugere est: animadversionis districtae sententiam, prius quam appareat, placare.

LIBER QUINTUS DECIMUS. 133.0271| 133.0271C| Quia amici beati Job nequaquam perversi esse potuerint Sophar Naamathitis verba testantur, qui de ore ejus terrorem venturi judicii audiens protinus adjungit:

CAPUT XX.

VERS. 1, 2. Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. --Ac si apertis vocibus dicat: quia extremum judicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timorem confundor. Tanto quippe se animus amplius in cogitatione dilaniat, quanto illud esse terribile quod imminet pensat. Sequitur:

VERS. 3. Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi. --Ac si aperte dicat: Tua quidem verba audio, sed an recte 133.0271D| prolata sint spiritu meae intelligentiae discerno. Sequitur:

VERS. 4, 5. Hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti. --Liquet nunc quia suae intelligentiae spiritu inflatus, eas quas contra impios sententias profert, in beatum Job redargutionibus inflectit. Quem enim prius justa 133.0272C| agere et postmodum poenas tolerare conspexit, omnem in illo hypocrisim aestimat fuisse quod vidit, quia videlicet a justo Deo justum famulum affligi posse non credidit. Sed nos intueamur, quam vera dicit, si haec contra impios loqueretur. Impii itaque quia praesentem vitam diligunt, in eo procul dubio elati, percipere laudem quaerunt, linguae favoribus extolluntur, nec esse boni, sed dici appetunt. Quam videlicet laudem longam esse aestimant dum assequuntur, sed brevem intelligunt fuisse dum amittunt. In fine quippe eis ostenditur quam nil fuit quod amaverunt, et saepe hypocrita, dum sanctum se simulat et iniquum exhibere minime formidat, ab omnibus honoratur, eique sanctitatis gloria defertur ab his qui exteriora cernunt, sed interiora prospicere 133.0272D| nequeunt. Sed hoc, eorum gaudium aeternitati comparatum, quid erit, quando, irruente mortis articulo, ita consumitur ac si omnino non fuerit? Cujus nimirum gaudii laetitia pertransit, et poena permanet, et, cum res amittitur, causa durat. Sequitur:

VERS. 6, 7. Si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterguilinium 133.0273A| in fine perdetur. --Superbia hypocritae usque ad coelum ascendere dicitur, quando ejus elatio coelestem vitam agere videtur. Cujus etiam caput quasi nubes tangit, quando principalis pars, videlicet intellectus illius, sanctorum praecedentium coaequari meritis creditur; sed quasi sterquilinium in fine perdetur, quia in morte sua dum ad tormenta ducitur, stercorum vitiorum plenus, a malignis spiritibus conculcatur. Gaudia etenim vitae praesentis quae injusti aestimant magna bona, justi stercora deputant. Unde scriptum est: « De stercore boum lapidatus est piger (Eccli. XXII, 2). » Sequitur: Et qui eum viderunt, dicent: Ubi est? --Plerumque hypocritarum vita etiam ab hominibus reproba in fine cognoscetur, ut signis jam apertioribus qui fuerint ostendantur. 133.0273B| Qui igitur hunc elatum viderunt, de exstincto dicent: Ubi est? --Quia neque hic ubi elatus fuerat apparet, neque in aeternitatis requie de qua esse putabatur. Unde subditur:

VERS. 8. Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. --Quid est vita hypocritae, nisi quaedam visio phantasmatis, quae hoc ostendit in imagine quod non habet in veritate? Unde recte quoque somnio comparatur, quia omnis laus et gloria, quasi dum tenetur, amittitur. Saepe namque in nocturna visione nonnulli pauperes factos se divites admirantur, sed repente evigilantes inveniunt quam falsum fuerit quo gaudebant; eosque evigilasse poenitet, quia evigilantes inopiam veram tenent. Sic hypocritarum mentes dum aliud est 133.0273C| quod agunt, atque aliud quod hominibus ostendunt, laudes de ipsa sanctitatis ostentatione recipiunt, sed inter haec occultae vocationis hora surrepit, et cum carnis oculos claudunt, mentis aperiunt, moxque ut supplicia aeterna receperint, ibi vident quam virtutum aestimatione divites in somnis fuerunt. Sequitur:

VERS. 9. Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. --Quid est locus hypocritae, nisi cor adulantium? Ibi quippe requiescit, ubi favores invenerit. Oculus ergo qui eum viderat non videbit, quia substratus in mortem, stultis amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere. Nec ultra eum locus suus intuebitur, quia lingua adulantium hunc ad judicium 133.0273D| favoribus non sequuntur. Sequitur:

VERS. 10. Filii ejus atterentur egestate. --Scriptum est: « In malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I, 4). » Et per Psalmistam dicitur: « Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11). » Filii itaque hujus hypocritae atterentur egestate, quia hi qui in hypocrisim ex ejus imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt. Sequitur: Et manus illius reddent illi dolorem suum. --Quid per manus nisi opera designantur? Manus itaque illius ei dolorem reddent, quia damnationem justam ex iniqua recipiet operatione. Sequitur:

VERS. 11. Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae 133.0274A| ejus, et cum eo in pulvere dormient. --Quid itaque adolescentia hujus hypocritae nisi inchoatio pravitatis est? In adolescentia quippe jam libido fervescere inchoat, et tunc adolescentiam hypocrita habet, cum appetere et amplecti libidinem gloriae coeperit. Quam in eo dum adulantium blanda fomenta multiplicant, robustiorem reddunt, et quasi in ossa convertunt. Hoc enim quod male coepit, pejus quotidie per consuetudinem roborat: quae nimirum ossa cum eo in pulvere dormient, quia eo usque in illo iniquae consuetudines perdurant, quo hunc ad mortis pulverem pertrahant. Aliter: cum hypocrita levis ac mobilis multa pueriliter facit, etiam in his quae fortia egerit, in vitio mollescit. Quae videlicet ejus ossa, cum eo in pulvere dormient, quia videlicet sicut pulvis 133.0274B| est omnis simulatio illa quam agit, ita in illo et si quid habet validum, omni soliditate vacuatur, ut per virtutes arrogantium hoc quoque perdat quod in eo potuit esse virtutis. Sequitur:

VERS. 12. Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. --In ore hypocritae malum dulce est, quia ei iniquitas suavis in mente, os quippe cordis cogitatio est, de qua scriptum est: « Labia dolosa in corde et corde locuta sunt mala (Psal. XI, 3). » Sed hoc malum quod in ore hypocritae dulce est, sub lingua ejus absconditur, quia asperitas malitiae, quae latet in mente, sub tegmine blandae locutionis operitur. Malum namque in lingua et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam suae pravitatis aperiret. Sequitur:

133.0274C| VERS. 13. Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. --Malum enim quod diligit parcit, quia non hoc in semetipso poenitendo persequitur. Unde et additur: Non derelinquet illud. Si enim vellet relinquere, nequaquam parceret, quia persequeretur. Sed hoc celat in gutture, quia servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce. Sequitur:

VERS. 14. Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. --Quod panis in utero, hoc est satietas temporalis delectationis in mente. Satietur ergo nunc hypocrita illata laude, delectetur honoribus, panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus, quia satietas transitoriae delectationis in retributionis fine ad amaritudinem 133.0274D| vertitur. Et fel aspidum, id est, malignorum spirituum persuasio fuisse cognoscitur, quod hic laus gloriae esse credebatur. Vel certe quia panis Scripturae sacrae intelligentia non inconvenienter accipitur, quae mentem reficit, eique boni operis vires praebet. Et plerumque hypocrita etiam sacri eloquii erudiri mysteriis studet, nec tamen ut ex eisdem vivat, sed ut caeteris hominibus quam sit doctus appareat; sed dum de sacrae legis scientia gloriatur, vitae potum convertit sibi in veneni poculum, et inde reprobus moritur unde ad vitam erudiri videbatur. Neque hoc inconvenienter accipitur, quod nonnunquam hypocrita dum doctrinae verbo ad ostensionem studet, divino judicio caecatus, hoc ipsum 133.0275A| verbum prave intelligit, quod male quaerit, et cum in errorem haereseos labitur, contingit ei, ut sicut de felle aspidum, sic infelix de pane moriatur, et in doctrina sua mortem invenit; quia in verbis vitae vitam minime quaesivit. Sequitur:

VERS. 15. Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. --Vult hypocrita scire divina eloquia, nec tamen facere, vult docte loqui, nec vivere. Pro eo quod non ait quae novit, etiam hoc quod novit amittit. Divitias igitur sacrae legis quas legendo devoravit, obliviscendo evomit, easque de ventre illius extrahit, quia hoc quod servare noluit, justo judicio de ejus memoria evellit, ne praecepta Dei saltem in lingua teneat, quae non servat in vita. Unde per Prophetam dicitur: « Peccatori 133.0275B| autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? » (Psal. XLVIII, 16.) Sequitur:

VERS. 16. Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae. --Aspis parvus est serpens, vipera prolixioris est corporis. Vipera enim dicitur, eo quod vi pariat. Quid ergo per aspides parvos nisi latentes suggestiones immundorum spirituum figurantur, qui cordibus hominum parva prius suasione surrepunt? Quid vero per linguam viperae, nisi violenta diaboli tentatio designatur? Prius enim leniter surrepit, postmodum vero etiam violenter trahit. Caput itaque aspidum sugit, quia initium suggestionis occultae, prius parvum in corde nascitur; sed occidit eum lingua viperae, quia postmodum capta mens veneno 133.0275C| violentae tentationis necatur. Sed fortasse haec ipsa intelligere etiam per contrariam interpretationem valemus. Nam quia aspis veneno suo concite, vipera autem tardius occidit; per aspidem violenta et subita, per viperam lenis et diuturna tentatio designatur. Unde illi mors insurrectione capitis, viperae autem in lingua esse perhibetur, quia repentina tentatio saepe inopinatam mentem, mox ut surgit, interficit; longa vero tentatio, quia prava diutius persuadendo suggerit, velut ex lingua vipera occidit. Sequitur:

VERS. 17. Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri. --In Evangelio dicit Dominus: « Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). » Rivuli 133.0275D| ergo sunt fluminis, dona Spiritus sancti. Rivulus est fluminis charitas, rivulus fluminis fides, rivulus fluminis spes. Sed quoniam omnis hypocrita nec Deum nec proximum diligit, cum transitoriam mundi gloriam quaerit rivulos fluminis non videt, quia irrigatione non perinfunditur charitatis. Et notandum quod non rivos, sed rivulos dicit. Accipi enim rivuli fluminis possunt esse dona spiritalia, quae in amantis mente ita de coelestibus subtiliter currunt, ut per os carnis impleri non possint. Fluvius autem torrens est, ipsa inundatio Spiritus sancti, quae in contemplantis animum exuberanti infusione colligitur, cum mens plusquam intelligere sufficit, repletur. Mel enim desuper cadit, butyrum vero ex animalium lacte 133.0276A| colligitur. Mel itaque ex aere, butyrum ex carne est. Summi autem Patris Unigenitus, cum sit Deus super omnia, homo factus est inter omnia; qui cum nos divinitatis suae dulcedine et mysterio incarnationis replevit, melle nos pariter et butyro satiavit. Quia ergo Spiritus Christi mentem quam repleverit, et divinitatis ejus dulcedine, et incarnationis fide laetificat, isti rivuli torrentis fluminis mellis simul et butyri esse memorantur. Sequitur:

VERS. 18. Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur. --Persolvit enim in tormento ea quae hic illicite servavit desideria, et flammis ultricibus traditus semper moritur, quia semper in morte servatur. Non enim in morte consumitur: quia si consumeretur vita morientis, cum vita etiam poena finiretur, sed 133.0276B| ut sine fine crucietur, vivere sine fine in poena compellitur, ut, cujus vita hic mortua fuit in culpa, illicque mors vivat in poena. Sequitur: Juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. --Qui enim multa invenit ad culpam, novis cruciatur inventionibus in poena. Nam quod hic suspicari non potuit, hoc illic ultionibus traditus sentit. Sicut enim exercitati in bonis operibus electi nonnunquam plus student agere quam eis dignatus est Dominus jubere: sic plerumque perversi quique in pravis actionibus exercentur, ut plus inveniant in perversa operatione quod faciant, quam ex usu reproborum iniquitatis potuerunt. Unde et amplioris retributionis tormento feriuntur. Sequitur:

VERS. 19, 20. Quoniam confringens nudavit pauperes, 133.0276C| domum, rapuit et non aedificavit eam, nec est satiatus venter ejus. --Domum pauperis confringit et nudat, quia eum quem per potentiam conterit, exspoliare quoque per avaritiam non erubescit. Rapit eam et non aedificat. Ac si aperte diceretur: Qui hanc aedificare debuit insuper rapit. Rapuit ergo, et non aedificavit eam, quia non solum de suo nil tribuit, sed etiam, quod erat alienum, tulit. Venter quippe iniqui avaritia est, quia in ipsa colligitur, quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur. Nam more ignis, cum ligna quae consumat acceperit, excrescit. Sequitur: Et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit. --Majoris autem iracundiae est, cum et hoc tribuitur quod mala desideratur, 133.0276D| atque inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit quod Deo irascente concupivit. Unde et per Psalmistam dicitur, cum escam carnis male populus desiderasse perhibetur: « Adhuc esca erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos, et occidit plurimos eorum (Psal. LXXVII, 38). » Sequitur:

VERS. 21. Non remansit de cibo ejus. --Cibus ejus est omne quod perverso desiderio concupivit. Sed perverso hypocritae de cibo suo nil remanet, quia cum ipse ad aeterna supplicia ducitur, a cunctis bonis quae hic possederat, alienatur. Unde et adhuc subditur: Propterea nihil remanebit de bonis ejus. --Si enim de bonis suis aliquid remaneret, secum quae 133.0277A| habuerat tolleret; sed quia omnia ambiens timere judicem noluit, ex hac vita subtractus, nudus ad judicem vadit. Sequitur:

VERS. 22.-- Cum satiatus fuerit, arctabitur. Prius quippe anhelat per avaritiam, concupita congregare, et, cum quasi in quodam ventre avaritiae multa congesserit, satiatur, arctatur; quia dum anxiatur qualiter acquisita custodiat, ipsa sua eum satietas angustat. Sequitur: Aestuabit et omnis dolor irruet super eum. --Prius namque dolorem habuit in ipsa suae concupiscentiae fatigatione, qualiter concupita raperet, quomodo alia blandimentis, alia terroribus auferret. At postquam acquisitis rebus pervenit ad desiderium, alius hunc dolor fatigat, ut cum sollicito timore custodiat, quod cum gravi labore meminit 133.0277B| acquisitum. Post haec quoque ad gehennam ducitur, aeternis cruciatibus mancipatur. Omnis ergo dolor super eum irruet, quem et hic prius poena concupiscentiae, postmodum vero cura custodiae, et illic quandoque poena ultionis cremabit. Sequitur:

VERS. 23. Utinam impleatur venter ejus, et immittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. --Super hunc hypocritam Dominus bellum suum pluit, cum judiciorum suorum gladiis ejus opera percutit. Bellum namque Deo pluere est, iniqui vitam districtis sententiis desuper ad interitum urgere. Sequitur:

VERS. 24. Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum. --Sciendum quod avaritia aliquando per elationem subrepit, aliquando vero per timorem. 133.0277C| Sunt namque nonnulli, dum potiores videri appetunt, in alienarum rerum ambitum succenduntur. Et sunt nonnulli qui, dum sibi subsidiorum necessaria deesse timent, mentem ad avaritiam relaxant et aliena ambiunt, cum sibi sua sufficere non posse suspicantur. Omnis ergo necessitas non incongrue ferrum vocatur, quia vitam inopis moeroris vulnere cruciat, sicut quoque de ejus necessitatibus scriptum est, qui a fratribus venditus, afflictam vitam ducebat. « Ferrum pertransivit animam ejus (Psal. CIV, 18). » Quid ergo sunt arma ferrea, nisi necessitates vitae praesentis, quae dure premunt, et vitam inopis insequuntur? Ferrum quippe aerugo consumit, aes autem consumere difficilius solet. Ferro ergo necessitas praesens, quae transitoria est, aere autem 133.0277D| sententia aeterna figuratur. Et quia judicium supernum ab iniqui mente non attenditur, juste arcui comparatur, quomodo velut ex insidiis percutit, dum illud is qui percutitur non attendit. Fugiet ergo arma ferrea, et irruet in arcum aereum, quia dum praesentes necessitates metuens multa per avaritiam rapit, extremi judicii districtis se percussionibus anteponit. Sequitur:

VERS. 25.-- Eductus et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua. --Iniquus iste insidiatur depraedationibus proximorum, sed dum prava in cogitatione machinatur, quasi adhuc gladius in vagina est. Dum vero malum quod cogitavit, inique perficit, de vagina sua egreditur. Quia de occultatione 133.0278A| cogitationis suae per iniquitatem malae operationis aperitur, ostenditur in opere qualis latuit in cogitatione. Et notandum quod ait: Eductus et egrediens de vagina sua. Eductus, scilicet per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem. Fulgur quippe, cum repente desuper venit, cum terrore ante oculos clarescit; claritatem ostendit, et anteposita percutit. Sic videlicet iniquus, cum gloriam vitae praesentis assumpserit, unde in hoc mundo per potentiam clarus ostenditur, inde agitur ut multi feriantur. Quare fulgurare iniqui est, in hujus vitae honore clarescere. Sed quia splendor gloriae illius aeternis gehennae suppliciis mancipatur, recte nunc dicitur fulgurans in amaritudine sua. Quia enim modo quasi ex terrore et claritate feriens gaudet, 133.0278B| inde post supplicia in perpetuum sustinet. Sequitur: Vadent et venient super eum horribiles. --Quid hoc loco horribiles nisi maligni spiritus appellantur? bonis videlicet mentibus pavendi atque fugiendi? Et quia iidem maligni spiritus certis quibusque vitiis singuli obsequi sunt credendi, cum perversus iste alia quidem vitia ad momentum deserere videtur, sed alia agere incipit, profecto super hunc horribiles vadunt et veniunt, quia perversi mentem etsi alia mala deserunt, alia occupant. Sequitur:

VERS. 26, 27. Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus. --Quamvis hypocrita actiones bonas in superficie ostendit, quaedam tamen in eo malorum operum tenebrae apparent, sed tamen minus prodit in opere, quam in ejus latet cogitatione. Nam qui 133.0278C| cuncta simul in effectu non explet, cuncta quae noceant in mente tacitus tenet. Sequitur: Devorabit eum ignis, qui non succenditur. --Miro valde modo paucis verbis expressus est gehennae ignis. Ignis namque corporeus, ut esse ignis valeat, corporeis indiget fomentis, qui cum necesse est ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur, nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis, cum sit corporeus et in semetipso reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus semel inextinguibilis durat, et succensione non indiget, et ardore non caret, quia Omnipotentis justitia, futurorum praescia, ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit, qui in poena reproborum esse 133.0278D| semel inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret. Sequitur: Affligitur relictus in tabernaculo suo. --Iniqui enim tabernaculum caro est, quia laetus ipsam inhabitat, et, si sit possibile, optat ut eam nunquam relinquat. Quam videlicet carnem, cum in resurrectione susceperit, cum ea gehennae ignibus traditus ardebit. Tunc ab ea educi appetit, tunc ejus tormenta, si valeat evadere, quaerit. Tunc incipit velle vitare quod amavit, sed qui eamdem carnem Deo praeposuit, judicante Deo agitur, ut ex ea amplius in igne crucietur. Hic itaque eam relinquere non vult, et tamen ab ea abstrahitur: illic eam relinquere appetit, et tamen in eo propter supplicia servatur. Ad augmentum 133.0279A| itaque tormentit, et hic de corpore nolens educitur, et illic in corpore tenetur invitus. Sequitur:

VERS. 28. Revelabunt coeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. --Quid enim per coelos, nisi justos; et quid per terram, nisi peccatores accipimus? Unde et in Dominica oratione petimus: « Fiat voluntas tua in coelo et in terra (Matth. VI, 10). » Hujus itaque impii ad illud terribile judicium deducti revelant coeli iniquitatem: et terra resurgit adversus eum, ut qui hic nec bonis unquam nec malis pepercit, in illo eum tremendo examine et justorum vita, et peccatorum pariter accuset; et gravis quidem est, si quid justis potius, quam peccatoribus noceat. Unde et per prophetam dicitur: 133.0279B| « Sanguis ejus in medio ejus est. Super limpidissimam petram effudit eum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere (Ezech. XXIV, 7). » Possunt vero per terram non peccatores et reprobi, sed hi qui terrenis actibus occupati, eleemosynarum et lacrymarum ope ad aeternam vitam perveniunt, designari. De quibus per Psalmistam dicitur, cum venire Dominus ad judicium nuntiaretur: « Advocavit coelum desursum et terram, ut discerneret populum (Psal. XLIX, 4). » Hypocritae itaque hujus coeli iniquitatem revelant, atque terra adversus eum consurget, cum et hi qui cum Deo judices veniunt, et hi qui per judicium liberantur, pravitatis illius testes existunt. Sequitur:

VERS. 29. Apertum erit germen domus illius, detrahetur 133.0279C| in die furoris Dei. --Tunc germen domus illius aperitur, cum omne malum, quod in conscientia illius nascebatur, ostenditur. Modo quippe germen domus hypocritae manet occultum, quia etsi in bona imagine apparet ejus operatio, sed latet intentio. In hoc itaque hypocrita germen domus aperitur, quia in ejus mente cogitatio perversa detegitur, et in die furoris Dei detrahetur, quia ostensa ira judicis flammis ultricibus traditus, ab ejus conspectu separatur. Sequitur: Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino. --Si enim bene agere in hac vita positus voluisset, partem apud Dominum coelestis regni consortium haberet, sed quia pravis subdi desideriis elegit, 133.0279D| partem suam a Domino in tormentis invenit, quia ejusdem Domini participari gratia non quaesivit. Qui enim pro magnis malis in supplicium mergitur, fortasse credebatur quod per id verbis quae male dixerat minime judicaretur. Sed cum districta omnipotentis justitia Dei supplicium a reprobis pro perversis actibus exigit, eis mala usque ad verborum retributionem reddit. Sancti autem viri non partem a Domino accipere, sed partem suam ipsum Dominum habere desiderant. Unde Propheta deprecatur dicens: « Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 57). » Iniquus vero, qui portionem suam habere ipsum Dominum non quaesivit, partem suam extra Dominum ignem invenit. Haec Sophar ita intulit, ut per ea quae contra hypocritam dixerat, beati Job vitam feriret, existimans 133.0280A| quod is, qui a Domino percussus esset, cuncta bona quae egerat, mente simplici non egisset. Quem enim percussum vidit, Deo displicuisse credidit. Sed beatus Job more sanctae et universalis Ecclesiae, quae a perversis verborum jacula aequanimiter tolerat, et cum superborum dicta audit, humilitatis suae tramitem non derelinquit, cum magna cordis humilitate subjunxit, dicens:

CAPUT XXI.

VERS. 1, 2, 3. Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam. --Qui enim cum diceret, audite, addidit quaeso, cum quanta humilitate loquatur insinuat, dum contra superbientes rogat, ut eorum sensum ad salutis doctrinam deducat. Sequitur:-- Sustinete me ut et ego loquar, et post, mea, si videbitur, 133.0280B| verba ridete. --Boni etenim cum loquuntur, duo sunt quae in suis locutionibus attendunt, ut videlicet aut sibi et auditoribus suis, aut sibimet solis prosint, si auditoribus prodesse non possunt. Cum enim bene audiuntur bona quae dicunt, simul sibi et auditoribus prosunt. Cum enim ab auditoribus deridentur, sibi procul dubio praestiterunt quos a culpa liberos fecerunt. Et notandum quia dum subjungeret, agite poenitentiam, praemisit audite. Cum vero subderet, post, mea, si videbitur, verba ridete, praemisit, sustinete me. Audire quippe volentis est, sustinere nolentis. Amici ergo ejus si doceri appetunt, audiant; si autem irridere parati sunt, sustineant quae dicuntur. Sequitur:

VERS. 4. Nunquid contra hominem disputatio mea 133.0280C| est, ut merito non debeam contristari? --Omnis qui Deo placet et hominibus displicet causas tristitiae nullas habet. Qui autem hominibus placens, Deo displicet, aut simul Deo et hominibus displicere se credit. Si hunc tristitia non afficit, a virtute sapientiae alienus existit. Beatus autem Job displicuisse Deo inter flagella se credidit, et idcirco animum ad tristitiam vocavit, quia despiciendus non erat cui se displicuisse formidabat. Sequitur:

VERS. 5. Attendite me et obstupescite, id est, considerate quae egi, et admiramini. Sequitur: Et superponite digitum ori vestro. --Ac si aperte: Scientes bona quae egi, et considerantes mala quae patior, vosmetipsos etiam a verborum culpa compescite, 133.0280D| atque in meis persecutionibus vestra damna formidate. Vel certe quia digitis quaeque discernimus, non incongrue per digitum discretio designatur. Unde per Psalmistam dicitur: « Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum (Psal. CXLIII, 1). » Digitus ergo ori superponitur, cum per discretionem lingua refrenatur, ne per hoc quod loquitur in stultitiae culpa dilabatur. Sequitur:

VERS. 6. Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. --Quia beatus Job actuum suorum oblitus non fuerit, extrema ejus locutio ostendit. Qua ex re hoc nunc quidem ab eo amicis dicitur: Et ego quando recordatus fuero, pertimesco; constat nimirum quod per 133.0281A| irrisionem dicatur. Ac si aperte diceretur: Si me aliquid hypocritae habere meminero, in poenitentiae mox fletu contremisco. Carnem vero suam si recordatus fuerit tremore perhibet concuti, id est infirmitatem operis, ultionis pavore fatigati. Sequitur:

VERS. 7. Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? --Nisi eos enim patientia divina toleraret, nequaquam diu vitam in peccatis ducerent. Sublevantur namque divitiis cum esse potentes incipiunt. Confortantur vero, cum in hac vita diu subsistere permittuntur. Quos enim substantia sublevat, in fastu suae potentiae dierum longitudo confortat. Vel certe sublevati et confortati referuntur, quia sublevantur honoribus, confortantur rebus. Sequitur:

133.0281B| VERS. 8. Semen eorum permanet coram eis. --In augmento magnae felicitatis, cum magno patrimonio dantur et haeredes. Ac ne qua necessitas temporis saltem ab oculis subtrahat eos, in quibus animus exsultat, sequitur: Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. --Ecce adest vita, adsunt honores et divitiae, adsunt filii, adsunt nepotes. Sequitur:

VERS. 9. Domus eorum securae sunt et pacatae, et virga Dei non est super illos. --Securae et pacatae sunt, quia peccantes vivunt, lugenda agunt, et gaudia non relinquunt, et virga eos supernae disciplinae non percutit. Sequitur:

VERS. 10. Bos eorum concepit, et non [abortivit] obortit, vacca peperit, et non est privata fetu suo. --Vulgaris 133.0281C| locutionis est, ut bovem masculum, et vaccam feminam, sed litteraturae locutio communis generis appellat. Unde nunc dicitur. Bos eorum concepit, et non abortivit, et reliqua. Dominus gregum prima felicitas est, si grex sterilitatem non habens, concipit; secunda si conceptus ad partum venit; tertia vero si hoc, quod parturitum est, per nutrimenta ad profectum ducatur. Ut ergo tota simul adesse impiis demonstret eorum greges beatus Job asserit concepisse, et non obortiisse, peperisse et fetu proprio non esse privatos.

VERS. 11. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. --Ipsum quoque infantum lusum in domo iniquorum ne vilem valde esse crederemus, subjungens ait:

133.0281D| VERS. 12. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ac si patenter dicat: Cum Domini honoribus et rebus tument, subjecti ludicris actibus gaudent. Sequitur:

VERS. 13. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. --Ecce, beate vir, eorum gaudia diu narraveras, quomodo nunc asseris quod in puncto ad inferna descendant, nisi quod omnis longitudo temporis vitae praesentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur? In puncto enim stilum ponimus et levamus. Quasi ergo in puncto vitam tetigit, quia hanc accepit et amisit. Potest in puncto hoc quoque intelligi, quod saepe hi, qui diu in iniquitate tolerati sunt, subita morte rapiuntur, ut nec 133.0282A| flere ante mortem liceat quae peccaverunt. Sequitur:

VERS. 14. Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. --Haec verbis dicere vel stulti minime praesumunt, sed tamen perversi omnes Deo recedere non verbis, sed moribus dicunt. Dicunt ergo: Recede a nobis, qui ei ad se aditum praebere recusant, eumque pravis actibus impugnant etiamsi verbis eum laudare videantur. Dicunt etiam: Scientiam viarum tuarum nolumus, --eo ipso quo ejus scientiam apprehendere contemnunt. Via autem Dei pax, via Dei humilitas, via Dei patientia est. Sed quia haec omnia iniqui despiciunt, Deo dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus. Dum enim in praesenti vita superbiunt, dum honoribus inflantur, dum etiam si non habent, appetunt, vias Dei in cogitatione contemnunt. Sequitur:

133.0282B| VERS. 15. Quis est Omnipotens ut serviamus ei? --Mens enim hominis male exterius fusa, sic in rebus corporeis sparsa est, ut neque ad semetipsam intus redeat, neque eum, qui est invisibilis, cogitare sufficiat. Unde viri carnales jussa spiritalia contemnentes Deum, quia corporaliter non vident, quandoque ad hoc perveniunt, ut etiam non esse suspicentur. Unde scriptum est: « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). » Sequitur: Et quid nobis prodest, si oraverimus eum? --Cum Deus in oratione non quaeritur, citius animus in oratione lassatur, quia cum illa quisque postulat quae fortasse juxta occultum judicium Deus retribuere recusat, ipse quoque venit in fastidio, qui non vult dare quod amatur. Sese magis Dominus quam ea quae condidit vult 133.0282C| amari, aeterna potius quam terrena postulari, sicut scriptum est: « Quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). » Sequitur:

VERS. 16. Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. --Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia sub dominio mentis premit, nam quisquis ea minime diligit, se magis illis quam sibi illa supponit. Quidnamque est iniquorum consilium, nisi terrenam gloriam quaerere, aeternam negligere salutem, temporalem cum damno interiori appetere, et dolores transitorios ad aeternos gemitus commutare? Vir igitur sanctus, has iniquorum cogitationes intuens, aspernetur et dicat: Consilium impiorum longe sit a me. Sequitur:

133.0282D| VERS. 17. Quoties lucerna eorum exstinguitur. --Saepe impius in lucem suam aestimat filiorum vitam, sed cum filius, qui nimis amatur, subtrahitur, lucerna impii, quae videbatur, exstincta est. Saepe impius praesentis honoris gloriam lucernam putat, sed dum sublata dignitate dejicitur, lucerna exstincta est, quae ei juxta desiderium lucebat. Sequitur: Et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui. --Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus ex aliqua adversitate patiuntur. Bene autem dicitur: Et dolores dividet furoris sui, qui enim aeternos dolores impio per retributionem servat, et aliquando mentem ejus etiam temporali dolore transverberat, quia hic quoque et illic percutit, furoris sui super impium 133.0283A| dolores dividit. Neque enim poena praesens, quae injusti animum a pravis desideriis non immutat, ab aeternis suppliciis liberat. Unde et per Psalmistam dicitur: « Pluit super peccatores laqueos, ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum (Psal. X, 6). » Dicendo etenim laqueos, ignis, sulphur, et spiritus procellarum, multos nimirum dolores intulit. Sed quia ab his doloribus peccator, qui non corrigitur, ad aeterna supplicia vocatur, eosdem dolores non jam totum calicem, sed partem calicis dixit, quia videlicet eorum passio hic quidem per dolores incipitur, sed in ultione perpetua consummatur. De quorum fine adhuc subjungitur:

VERS. 18. Erunt sicut paleae ante faciem venti, et 133.0283B| sicut favilla, quam turbo dispergit. --Iniquus cum in potestate conspicitur, cum valde in oppressionibus ac violentiis effraenatur, ab infirmorum cogitationibus gravis nimium, et quasi in hunc mundum radicatus aestimatur. Cum enim districti judicis sententia venerit, omnes iniqui quasi paleae ante ventum erunt; qui, ut ita dicam, irae flatu subito levantur, atque asportantur ad ignem, quos hic quondam in suis praejudiciis, quasi duri ponderis super jacentem molem indigentium lacrymae movere non poterant; et ad rapientis judicii manum leves sunt, qui per injustitiam proximis graves fuerunt. Sequitur: Et sicut favilla, quam turbo dispergit. --Ante omnipotentis Dei oculos iniqui vita favilla est, quia et si ad momentum 133.0283C| apparet viridis, ab ejus tamen judicio jam consumpta cernitur, quia consumptioni aeterna est deputata. Hanc favillam turbo dispergit, quia « Deus noster manifeste veniet, et non silebit (Psal. XLIX, 5), » et reliqua. Sequitur:

VERS. 19. Deus servavit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit tunc sciet. --Et rursum scriptum est: « Anima, quae peccaverit, ipsa punietur (Ezech. XVIII, 4). » Peccatum quippe originale a parentibus trahimus, et nisi per gratiam baptismatis solvamur, etiam parentum peccata portamus, quia unum adhuc videlicet cum illis sumus. Reddit ergo peccata patrum in filiis, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima punitur prolis, et rursum peccata parentum non reddit in filiis, quia ab originali culpa 133.0283D| per baptismum liberamur, non jam parentum culpas, sed, quas ipsi committimus, habemus. Sed tamen intelligi etiam aliter potest, quia quisquis pravi parentis iniquitatem imitatur, etiam ex ejus delicto constringitur. Quisquis autem parentis iniquitatem non imitatur, nequaquam delicto illius gravatur. Sequitur: Et cum reddiderit tunc sciet. --Nescit enim impius mala quae fecit, nisi pro eisdem malis puniri jam coeperit. Unde et per prophetam dicitur: « Et tantummodo sola vexatio intellectum auditui dabit (Isa. XXVIII, 19). » Tunc namque intelligit quod audivit, cum se jam pro contemptu vexari doluerit. Sequitur:

VERS. 20. Videbunt oculi ejus interfectionem suam, 133.0284A| et de furore Omnipotentis bibet. --Qui si in hac vita positus, culpam suam videre voluisset, de Omnipotentis furore postmodum non biberet, sed, qui hic avertit oculos a respectu criminis, illic declinare non valet sententiam damnationis. Sequitur:

VERS. 21. Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? Et si numerus mensium ejus dimidietur? --Neque enim sic debemus accipere, ut iniquus iste postea quam damnatus aeternis suppliciis fuerit, de domo sua, id est cognatis, quos reliquerit, minime cogitabit, cum per semetipsam Veritas dicit: « Quia dives, qui in inferno sepultus fuerat, de quinque fratribus, quos reliquerat, etiam in supplicium positus curam gerebat (Luc. XVI, 28). » Omnis namque peccator prudens erit in poena, qui stultus fuit in 133.0284B| culpa. Pro summo hic namque bono concupiscit germen generis habere domum vel familiam, opibus repleri, et diu in hac carnis corruptione vivere. Sed si fortasse aliquid ad ejus desiderium veniat, quod tamen obtinere non possit nisi cum offensione Conditoris, ejus animus ad paululum perturbatur; cogitat quia si hoc egerit unde offensam sui Conditoris incurrit, in domo, in filiis, in vita percutitur. Sed superbia sua protinus instigatus obdurescit, et quamlibet in vita percussionem sentiat, nequaquam curat, dummodo quae cogitaverit expleat, et, quousque vivit, voluptates suas perficere non desistat. Et in hoc ergo se peccator contra Deum erigit, ubi Deus omnipotens ejus erectionem frangit, et nec 133.0284C| illata percussio mentem humiliat, quam in deliberatione contra Deum obstinatio obdurat. Sequitur:

VERS. 22. Nunquid Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos judicat? --Cum his quae de nobis aguntur ambigimus, debemus alia quae nobis sunt certa conspicere, et eam quae de nostra nobis incertitudine surrexerat, cogitationis querelam placare. Ecce enim quod electos ad vitam flagella revocant, et malis actibus reprobos nec flagella compescunt, omnipotentis Dei judicia super nos valde occulta sunt, et injusta non sunt. Sed tendamus oculum mentis ad superiora. In illis aspicimus, quia de nobis quid juste conqueri non habemus. Omnipotens enim Deus angelorum merita discernens, alios in aeterna luce sine lapsu permanere constituit, alios 133.0284D| sponsos ab statu suae celsitudinis in aeternae damnationis ultione prostravit. Nobiscum igitur injuste nihil agit, qui et subtiliorem nobis naturam juste judicavit. Sequitur:

VERS. 23, 24, 25. Iste moritur robustus et sanus, dives et felix. Viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa ejus irrigantur. Alius vero moritur in amaritudine animae suae absque ullis opibus. --Ista cum ita sint, quis in Omnipotentis secreto discutiat, cur ita haec esse permittat? Sed electis et reprobis vita quidem dispar est, carnis autem in morte corruptio dispar non est. Unde subjungitur:

VERS. 26. Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. --Quid ergo mirum, si prosperitate 133.0285A| vel adversitate praesentis saeculi dissimiliter ad momentum currunt, qui per corruptionem carnis ad terram similiter redeunt? Illa est ergo solummodo vita cogitanda, in qua cum resurrectione carnis ad finem dissimilem pertingitur retributionis. Sequitur:

VERS. 27, 28. Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? --Impium enim crediderant, quem a laetis rebus temporaliter destructum videbant. Sed sanctus vir tanto eos alta consideratione dijudicat, quanto inter damna, quae pertulerat, infracta rectitudine stabat. Quid enim ei foris rerum damna nocuerant, qui illum non amiserat, quem interius amabat? ALLEGORICE. 133.0285B| Viscera ejus plena sunt adipe. Sicut enim ex abundanti cibo adeps, ita ex abundantia rerum superbia nascitur, quae impingat mentem divitis, dum elevatur animus superbientis. Superbia quippe cordis, quasi quaedam pinguedo est crassitudinis. Unde, quia plerique ex abundantia peccata perpetrant, per Prophetam dicitur. « Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII, 7). » Amatores hujus saeculi quasi ossa habent, quando in hoc mundo fortitudinem dignitatum possident. Sed si exteriori dignitati desint terrenae et domesticae divitiae, quantum ad suum judicium ossa quidem habent, sed et medullas in ossibus non habent. Quia ergo sic iste amator hujus saeculi exteriori potestate fulcitur, ut etiam interiori terrenae domus abundantia saginetur, dicitur, 133.0285C| et medullis ossa ejus irrigantur. Vel certe ossa sunt hujus divitis pravae consuetudines et durae. Medullae vero in ossibus sunt ipsa mala desideria vivendi, quae neque ex pravitatis satisfactione satiantur. Quae medullae quasi ossa irrigant, cum ipsa prava desideria perversas consuetudines suas in voluptatum delectatione conservant. Et sunt nonnulli qui in hoc mundo divitias non habent, sed habere concupiscunt, elati esse appetunt, quamvis in hoc mundo quod cupiunt, obtinere non possint. Et cum nullis rebus vel honoribus fulti sint, per mala tamen desideria in conspectu interni judicis, reos conscientia addicit. Talis etenim quisque plerumque ideo affligitur, quia ditescere ac superbire non valet. In pulvere etenim dormire est, in terrenis 133.0285D| desideriis oculos mentis claudere. Unde unicuique peccanti, et in culpa sua dormienti dicitur. « Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). » Vermes vero qui de carne nascuntur, eos simul operiunt, quia sive divitis sive pauperis animum curae carnales premunt. In rebus enim terrenis pauper et dives reprobus quamvis non pari prosperitate fulciantur, pari tamen anxietate turbantur, quia quod ille jam cum metu habet, iste cum anxietate appetit, et quia habere non valet, dolet. Sed cum scriptum sit: « Quis scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in illo est? (I Cor. I, 11.) » qua ratione nunc dicitur certe novi cogitationes tuas? Sed tunc spiritus hominis 133.0286A| ignoratur ab altero, cum verbis vel opibus non demonstratur. Nam cum scriptum sit. « Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 11). » per hoc quod foris agitur, quidquid latet aperitur. Proinde beatus Job cum amicorum colloquentium cogitationes nosse se diceret adjunxit: Et sententias contra me iniquas, ut ex patenti re ostendat, quia hoc, quod in eis latebat, invenisset. Sequitur:

VERS. 29, 30. Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis, quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. --Saepe etenim diu divina patientia tolerat, quos jam ad supplicia praescita condemnat, permittit florere, quos adhuc cernit pejora perpetrare. Quia enim videt ad quam damnationis foveam 133.0286B| tendant, hoc eis pro nihil esse existimat, quod hic perversi relinquenda multiplicant. Viator quippe dicitur, qui praesentem vitam sibi esse viam, non patriam, attendit. Qui in dilectione praetereuntis saeculi cor figere despicit, qui non remanere in transeuntibus, sed ad aeterna pervenire concupiscit. Hinc Moyses ait: « Transiens videbo visionem hanc (Exod. III, 2). » Hinc Jeremias ait: « O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, et caetera (Thren. III, 2). » Igitur, quia malus: ad diem perditionis servatur: et ad diem furoris ducitur, hoc non nisi qui est viator intelligit, quoniam qui cor in praesentibus figit, quae iniquum sequantur supplicia non deprehenditur. Sequitur:

VERS. 31. Quis arguet coram eo viam ejus, et quae 133.0286C| fecit quis reddet illi? --Saepe malus indignationem Conditoris sui quam in aeternum passurus est, et in hac quoque vita positus experitur, dum prosperitatem quam amat amittit, et adversitatem quam formidat invenit. Et quamvis increpari de suis pravitatibus auctorum lingua etiam in prosperis valeat, scimus tamen quod cum facta sua perversum quemque dejiciunt, justorum increpatio convalescat. Sed qua ratione ista dicuntur, dum etiam justis tacentibus hoc quoque notum sit, quia toties hic iniqui via arguitur quoties ejus prosperitas intervenisse adversitate turbatur. Sed beatus Job, dum de omni malorum corpore loqueretur, subito ad iniquorum omnium caput verba convertit. Vidit enim quod in finem mundi Satan hominem ingrediens, quem sacra 133.0286D| Scriptura Antichristum appellat, tanta elatione extollitur, tanta virtute principatur, tantis signis et prodigiis in sanctitatis ostensione se elevat, ut argui ab homine ejus facta non valeant, quia cum potestate terroris adjunguntur etiam signa ostensae sanctitatis et ait: Quis arguet coram eo viam ejus? Quis videlicet hominum illum increpare audeat, cujus visum ferre pertimescit? Sed tamen ejus viam, non solum Elias et Enoch, qui in ejus exprobratione ad medium reducuntur, etiam omnes electi arguunt, dum contemnunt, dum virtute mentis ejus malitiae resistunt. Sed quia hoc ex divina gratia, et non suis viribus faciunt, recte nunc dicitur: Quis arguet coram eo viam ejus? Quis etenim nisi Deus, 133.0287A| cujus adjutorio electi ut resistere valeant fulciuntur? Multi enim nunc vias Antichristi judicantes corripiunt, sed hoc quasi in ejus absentia faciunt, dum illum arguunt quem adhuc specialiter non intuentur. Cum vero in illo damnato homine venerit, quisquis ejus praesentiae resistit coram eo viam ejus arguet, cujus vires conspicit et contemnit. Vel certe viam ejus arguere est, prosperitatem cursus ejus aeterno supplicio interveniente turbare. Quod quia Dominus solus propria virtute facturus est, de quo scriptum est: « Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8), » recte dicitur: Quis arguet coram eo viam ejus? Unde et sequitur: Et quae fecit quis reddet ei? Quis nimirum nisi Dominus 133.0287B| qui solus illi perdito homini quae fecit reddet, dum potestatem ejus tam validam per adventum suum aeterna damnatione contriverit. Sequitur:

VERS. 32. Ipse ad sepulcra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. --Quia sepulcra mortuos contegunt, quid aliud per sepulcra, quam reproborum corda signantur, in quibus exstinctae a vita beatitudinis animae velut in sepulcris latent? Iniquus ergo iste ad sepulcra deducitur, quia in pravorum cordibus recipietur, quomodo soli illi eum suscipiunt, in quibus mortuae animae a Deo reperiuntur. De quo recte etiam, dum ejus supplicia describerentur, per prophetam dicitur. « In circuitu illius sepulcra ejus, omnes interfecti et qui ceciderunt gladio (Ezech. XXII, 22). » Illi quippe in inferno juxta illum sunt. 133.0287C| Satanae itaque in congerie mortuorum vigilare est, in reproborum cordibus malitiae suae astutias exercere. Sequitur:

VERS. 33. Dulcis fuit glareis Cocyti. --Graeca lingua Cocytus, luctus dicitur, qui tamen luctus feminarum vel quorumlibet infirmantium solet intelligi. Sapientes hujus saeculi a luce veritatis exclusi, quasi umbras quasdam de veritatis inquisitione tenere conati sunt. Unde Cocytum fluvium currere apud inferos putaverunt, videlicet designantes quod hi qui digna doloribus opera faciunt, in infernum ad luctum decurrunt. Scriptum quippe est: « Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXX, 25). » Qui enim in Domino confortari renuunt, ad luctum per animi infirmitatem 133.0287D| tendunt. Glaream lapillos fluminum appellare consuevimus, quos aqua defluens trahit. Quid ergo per glaream, nisi reprobi designantur, qui suis voluptatibus 133.0288A| dediti, quasi semper ad ima trahuntur? Qui enim contra voluptates hujus saeculi stare fortiter nolunt, glareae Cocyti fiunt, quia suis quotidie lapsibus ad luctum tendunt: ut in aeternum postea lugeant, qui modo se in suis voluptatibus delectabiliter relaxant. Et quia antiquus hostis suum vas illum reprobum hominem ingressus dum dona perversis tribuit, dum eos in hoc mundo honoribus extollit, dum eorum oculis prodigia ostendit, dum fluxae mentes hunc in suis prodigiis mirantur et sequuntur, bene de eo dicitur: Dulcis fuit glareis Cocyti. Cum enim hunc electi despiciunt, cum mentis calce contemnunt, illi eum sequentes diligunt, qui velut ab aqua voluptatis ad perpetuum luctum trahuntur, qui per terrenam concupiscentiam more 133.0288B| glareae quotidianis lapsibus ad ima dilabuutur. Sequitur: Et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. --Hoc loco homo humana sapiens dicitur. Sed cum plus sint omnes quam innumerabiles, quaerendum nobis est cur ante se innumerabiles, et post se omnes trahere dicitur, nisi quod antiquus hostis in reprobum tunc hominem ingressus, cunctos quos carnales invenerit, sub suae jugum ditionis rapit. Qui et nunc priusquam appareat innumerabiles quidem, non tamen omnes carnales trahit, quia quotidie a carnali opere ad vitam multi revocantur, atque ad statum justitiae alii per brevem, alii vero per longam poenitentiam redeunt; et nunc innumerabiles rapit, cum falsitatis suae stupenda hominibus signa non exhibet. Cum vero coram carnalium 133.0288C| oculis miranda eis prodigia fecerit, post se tunc non innumerabiles, sed omnes trahit; quia bonis praesentibus delectantur, potestati illius se absque retractatione subjiciunt. Haec beatus Job, qui contra iniquorum principem mire disseruit, qui in hac vita extolli permittitur, sed in adventu Domini destruetur, de se patenter ostendit quia flagella Dominica non ex offensione susceperit, quomodo si iniquus quisque in hac vita permittitur prosperari, necesse est ut electus Dei debeat sub flagelli fervore teneri, ex qua re amicos arguit dicens:

VERS. 34. Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? --Amici beati Job eum consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Cumque hinc 133.0288D| hypocritam vel impium dicerent, per hoc quod ipsi mentientes perpetrabant culpam, augebant procul dubio poenam justi vulneribus afflicti.

LIBER SEXTUS DECIMUS.

CAPUT XXII. 133.0287D|

Qui contra veritatis verba . . . allegatione deficiunt, saepe etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur. Unde Eliphaz, beati Job sermonibus pressus, ea dicit quae nullus ignorat, ait enim:

133.0288D| VERS. 1, 2. Nunquid Deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? --In comparatione etenim Dei, scientia nostra ignorantia est. Ex Dei namque participatione sapimus, non comparatione. Sequitur:

133.0289A| VERS. 3. Quid prodest Deo si justus fueris, aut quid ei confers, si immaculata fuerit vita tua? --In omni quippe quod bene agimus, nosmetipsos, non autem Dominum juvamus. Unde per Psalmistam dicitur: « Dixit Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2.) » Sequitur:

VERS. 4, 5. Nunquid timens te arguet te, et veniet tecum ad judicium? --Quis hoc vel desipiens sentiat, quod Dominus ex timore arguat, et ex metu judicium suum contra nos proponat? Sed quia verba sua metiri nesciunt, procul dubio ad otiosa dicta dilabuntur, in quibus si se minime reprehendunt, statim ad noxia et contumeliosa prosiliunt. Unde Eliphaz, qui odiosa intulit, ad contumeliosa protinus verba prorupit dicens: Et non propter malitiam 133.0289B| tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? --Sequitur:

VERS. 6. Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa. --In Scriptura sacra appellatione pignoris aliquando donum Spiritus sancti signatur, ut illud Pauli: « Qui dedit nobis pignus Spiritus (II Cor. V, 5.) » Aliquando confessio peccatorum, sicut in lege scriptum est: « Si debitum debet tibi quispiam frater tuus, et abstuleris pignus ab eo, ante solis occasum pignus restitue (Deut. XXIV, 12, 13). » Quia ergo sancta Ecclesia quilibet ab haereticis ad veritatem fidei revertentes praecipit prius ut confiteri erroris sui culpam habeant, persuadet, et quasi per haereticorum speciem, per Eliphaz dicitur. Abstulisti pignus fratrum tuorum sine causa, id est, ab his qui 133.0289C| a nobis ad te veniunt inutiliter confessionem erroris exegisti. Si vero, ut praediximus, pignus, dona sancti Spiritus sentimus, haeretici sanctam Ecclesiam fratrum suorum dicunt pignus abstulisse, quia illos qui ad illam veniunt, dona spiritualia suspicantur amittere. Unde sequitur: Et nudos exspoliasti vestibus. --Eos quos haeretici perversis praedicationibus trahunt, praecepta doctrinae suae quasi quaedam vestimenta habere existimant, et tandiu illos vestitos putant, quandiu haec quae ipsi praedicaverunt, ab illis servari considerant. Ex quibus cum quidam ad sanctam Ecclesiam redeunt, eos protinus doctrinae vestimenta perdidisse suspicantur. Sed cum nudus exspoliari nequeat, quaerendum nobis est, quomodo 133.0289D| prius nudi, et postmodum exspoliati memorantur. Sed sciendum quia omnis qui cordis puritate perfruitur, eo ipso quo duplicitatis tegumentum non habet, nudus est. Et sunt nonnulli apud haereticos, qui cordis quidem puritatem habent, sed tamen doctrinae eorum dogmata perversa suscipiunt. Hi nimirum et ex sua puritate nudi sunt, et quasi ex eorum praedicatione vestiuntur. Sequitur:

VERS. 7. Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. --Haeretici quo veritatis soliditatem non tenent, eo nonnunquam student ut loquaciores appareant, et contra catholicorum fidem quasi doctrinae scientia gloriantur. Cunctos quos aspiciunt pravis ad se trahere sermonibus quaerunt, et unde sibi alios ad interitum sociant, inde aliquid se agere 133.0290A| vivaciter putant. Eos vero lassos dicimus, qui sub hujus saeculi onere laborioso fatigantur. Unde et ipsa Veritas dicit: « Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). » Haeretici igitur qui sua dogmata praedicare non cessant, sanctam Ecclesiam quasi de imperitia irrident, dicentes: Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. Se enim dare aquam lasso existimant, cum quibusdam sub terreno fasce laborantibus, sui poculum erroris praebent: et panem esurienti se non subtraxisse suspicantur, quia etiam de invisibilibus atque incomprehensibilibus inquisti, cum superba audacia respondent et tunc se doctos prae omnibus credunt, cum loqui de incognitis infelicius praesumunt. Sancta vero Ecclesia 133.0290B| dum quempiam videt esurire quod ei non prosit accipere, aut si jam sunt sibi cognita modeste supprimit, aut, si adhuc videntur incognita, humiliter fatetur, eosque ad ordinatae humilitatis sensum revocat, cum per suum illis praedicatorem dicit: « Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XI, 20), » Et rursum. « Noli altum sapere, sed time (Rom. XII, 3). » Sequitur:

VERS. 8. Infortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. --Ac si patenter dicat: Qui in praedicatione tua terram universaliter occupasti, potentia fortitudinis, non ratio veritatis fuit. Quia enim Christianos principes praedicationem ejus tenere conspiciunt, hoc quod ei a populis creditur, non virtutem rectitudinis, sed causam saecularis 133.0290C| potentiae esse suspicantur. Sequitur:

VERS. 9. Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. --Plebes quae haereticis praedicantibus sunt subjectae, ex carnali intelligentia errorum eorum semina perversa suscipiunt, eisque in sua damnatione sociantur. Sed cum sancta Ecclesia ipsos errorum praedicatores, vel ratione victos ad se suscipit, vel studio perversitatis obduratos sub disciplinae suae vinculo restringit, destituti haeretici cum remanere apud se plebes sine praedicatoribus vident, quid aliud a sancta Ecclesia quam viduas vacuas relictas dolent? Et quia subtractis haereticorum magistris eorum discipulos in suo opere infirmari suspicantur, quasi lacertos pupillorum comminutos ab Ecclesia esse conqueruntur. Vel certe quia 133.0290D| sancta Ecclesia, dum quosdam ab haereticis venientes suscipit, liquet nimirum quod pristino errori eorum contradicit. Quia ergo eos a carnali intentione suae superstitionis revocat, haeretici cum hos aliter vivere aspiciunt quam docuerunt, lacertos eorum ab operatione, quam prius tenuerant, comminutos esse ab Ecclesia detestantur. Sequitur:

VERS. 10. Propterea circumdatus es laquies et conturbat te formido subita. --Illum formido subita conturbat, qui considerare negligit quid ex districtione judicis venientis immineat. Quia ergo fidelem populum haeretici culpis perfidiae oppressum credunt, circumdatum laqueis accusant, et quia existimant quod futura non praevideat in percussione 133.0291A| sua hunc subita conturbatum formidine putant. Sequitur:

VERS. 11. Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri? --Ac si aperte dicat: Securitatem pacis tibi in spe proposueras, et idcirco de praesumptione tua quasi de luce gaudebas, nec te unquam opprimi tribulationibus existimasti. Sequitur:

VERS. 12, 13, 14. Annon cogitas quod Deus altior caelo sit, et super stellarum verticem sublimetur, et dicis: Quid enim novit Deus. Et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat. --Sunt plerique ita habetes ut formidare nesciant nisi quod corporaliter vident. Unde fit ut Deum non metuant, quem 133.0291B| videre non possunt. Haeretici autem, quia se sapientes arbitrantur, verba contra catholicos irrisionis proferunt, atque ab eis illum non timeri suspicantur, quem videre corporaliter nequeunt, ut quasi per torporem sensus Auctorem suum existiment, quia excelsior coelo est, et super stellarum vertices sublimatur, ex longinquo videre non posse. Et quia inter nos et coelestem sedem partes aeriae intersunt, quasi in nube latens per caliginem judicet, et superioribus intentus, minus ima perpendat, et dum coeli cardines ambiendo constringit, interiora non videat. Sed quis de Deo vel desipiens ista suspicetur? Qui nimirum cum sit semper omnipotens, sic intendit omnibus, ut adsit singulis; sic adest singulis, ut simul omnibus nunquam desit. Nam etsi quosdam 133.0291C| peccatores deserit, eisdem tamen ipsis adest per judicium, quibus deesse videtur per adjumentum. Sequitur:

VERS. 15. Nunquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui? --Sicut semita Redemptoris nostri humilitas, ita semita saeculorum superbia. Saeculorum itaque semitam viri iniqui calcant, quia per hujus vitae desideria in elatione perambulant. Sequitur:

VERS. 16. Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum. --Cum tempus vitae a divina nobis praescientia sit procul dubio fixum, quaerendum valde est, qua ratione nunc dicat, quod iniqui ex praesenti saeculo ante tempus proprium subtrahantur. Omnipotens enim Deus, 133.0291D| etsi aliquando mutat sententiam, nunquam ergo eo tempore ex hac vita quisque subtrahitur, quo ex divina potentia ante tempora praescitur. Sed sciendum quia creans et ordinans nos omnipotens Deus juxta singulorum merita disponit, et terminum ut et malus ille breviter vivat, ne multis bene agentibus noceat, vel bonus diutius in hac vita subsistat, ut multis boni operis adjutor existat. Quamvis omnipotens Deus illud tempus uniuscujusque ad mortem praesciat, quo ejus vita terminatur. Nec alio in tempore quispiam mori poterit, nisi ipso quo moritur. Cum ergo ita sit, quid est quod dicitur quod iniqui ante tempus suum sublati sunt, nisi quod omnes qui praesentem vitam 133.0292A| diligunt, longiori sibi ejusdem vitae spatia promittunt? Sed cum eos mors superveniens a praesenti vita subtrahit, eorum vita spatia, quae sibi longiora quasi in cogitatione tendere consueverant, intercidit. Iniqui enim dum corde transire ad aeterna negligunt, et cuncta praesentia fugitiva esse non intuentur, mentem in amore vitae praesentis figunt, et quasi longae habitationis in ea sibi fundamenta construunt, quia in terrenis rebus per desideria solidantur, et quia quotidiano temporis lapsu, ipsa praesentis vitae mortalitas decurrit, atque dedicationem reproborum eosdem reprobos subtrahendo destruit, recte de iniquis dicitur: Et fluvius subvertit fundamenta eorum, id est, ipse cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversae constructionis. Sequitur:

133.0292B| VERS. 17. Qui dicebant Deo: Recede a nobis. --Haec etiam beatus Job dixisse quis ambigat? Et quae in ejus dictis exposuimus, propter legentis fastidium replicare devitamus. Sequitur: Et quasi nihil posse facere. Omnipotens, aestimabant eum. --In his ergo sermo, et non sententia immutatur. Nam quod per beatum Job dictum est. « Quid est Omnipotens ut serviamus ei? » (Job XXI, 15.) hoc per Eliphaz dicitur, et quasi nihil possit facere aestimabant eum. Sequitur:

VERS. 18. Cum ille implesset domos eorum bonis. --Malorum domos Dominus bonis implet, quia etiam ingratis bona sua non denegat, ut aut benignitatem Conditoris erubescant, et ad bonitatem redeant; 133.0292C| aut redire omnimodo contemnentes, inde illic gravius puniantur. Sequitur: Quorum sententia procul sit a me. --Hoc etiam per beatum Job dictum est: Ait namque: Quorum consilium longe sit a me. Quamvis aliud sententia, at aliud consilium possit intelligi. Sententia quippe in ore est, consilium in cogitatione. Constat nimirum quia iste malorum verbis, iste vero etiam a cogitatione desiderat esse dissimilis. Sequitur:

VERS. 19. Videbunt justi et laetabuntur, et innocens subsannabit eos. --Justi, cum hic injustos errare conspiciunt, de errore pereuntium non possunt laetari. Si enim gaudent erroribus, justi non sunt. Rursum si per insultationem laetantur, eo quod tales non sunt quales alios esse conspiciunt, omnino superbi 133.0292D| sunt. Unde et Pharisaeus justificationem perdidit, qui publicani meritis gaudendo se praetulit, dicens: « Gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus (Luc. XVIII, 11). » Quando ergo videbunt justi iniquorum interitum et laetabuntur, nisi cum districto judici perfecta jam securitate exsultationis inhaeserint, cum in illo extremo examine illorum damnationem conspiciunt, et de se jam quod metuant non habebunt? Nunc itaque reprobos aspiciunt et gemunt, tunc conspicient et subsannabunt, quia eos exsultando despicient, quos modo nec sine gemitu iniqua perpetrantes, nec sine metu vident pro iniquitate morientes. Sequitur:

133.0293A| VERS. 20. Nonne succisa est erectio eorum, et reliquias eorum devorabit ignis? --Hic namque iniqui erecti sunt, quia in pravis actionibus extolluntur, quia perversa agunt, et tamen pro perversis actibus minime feriuntur. Sed eorum erectio tunc succiditur, cum vel a praesenti vita ad interitum, vel a conspectu aeterni judicis ad aeternum gehennae incendium pertrahuntur. Qui et si hic mortuam suam carnem relinquunt, ipsam quoque in resurrectione recipient, ut cum carne ardeant, in qua peccaverunt, sicut enim eorum culpa in mente fuit et corpore, ita eorum poena in anima erit pariter et carne. Sequitur:

VERS. 21, 22. Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos. Suscipe ex ore illius 133.0293B| legem, et pone sermones ejus in corde tuo. --Culpa superbiae est docere meliorem. Quam saepe haeretici perpetrant, qui de his quae prave sentiunt, quasi docere catholicos praesumunt. Tunc enim putant Deo acquiescere, si illos contigerit eorum perversitatibus consentire, et acquiescentibus pacem promittunt, quia contra eos qui sibi consentiunt jam jurgari desistunt. Fructus autem optimos sibi consentientibus pollicentur, quia eos solos bona opera agere existimant, quos ad sua dogmata se trahere exsultant. Quibus hoc congruit quod adjungit. Suscipe ex ore illius legem, quia ea quae ipsi sentiunt, ex ore Dei procedere suspicantur. Et pone sermones ejus in corde tuo. Ac si astruat dicens: Quos nunc usque in ore, et non in corde tenuisti; quia enim 133.0293C| eorum perversa dogmata respuit, non eum verba Dei in sensu, sed in ostensione habuisse criminantur. Sequitur:

VERS. 23. Si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. --Fidelem populum a Deo discessisse haeretici existimant, cum suis praedicationibus resistentem vident, ac si aperte dicant: Quia nostris dogmatibus resistendo a Deo recessisti, idcirco a justitiae aedificatione destructus es. Tabernaculum vero aliquando accipimus tabernaculum corporis, aliquando vero habitaculum cordis. Nam sicut anima habitamus in corpore, ita per cogitationem habitamus in mente. Iniquitas ergo in tabernaculo mentis est, perversa intentio in studio cogitationis, iniquitas autem in 133.0293D| tabernaculo corporis est per expletionem operis actio carnalis. Ac si Eliphaz patenter dicat: Quisquis ad Deum post errata revertitur, in cogitatione simul et in opere mundatur. Sequitur:

VERS. 24. Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. --Quid per terram, nisi infirmitas actionis, quid per duritiam silicis, nisi fortitudo signatur? Quid per torrentes aureos, nisi doctrinam intimae claritatis accipimus? Omnipotens autem Dominus ad se conversis pro terra dat silicem, quia pro infirma actione, fortitudinem tribuit robusti operis. Dat etiam pro silice torrentes aureos, quia pro robusto opere doctrinam multiplicat clarae praedicationis. Sequitur:

133.0294A| VERS. 25. Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. --Quos magis alios hostes patimur, quam malignos spiritus, qui cogitationibus nostris obsident? Argenti nomine sacra eloquia designari testatur Psalmista, qui ait: « Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examiminatum, probatum terrae (Psal. XI, 7). » Et saepe cum sacris eloquiis intendimus, malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent. Quid nimirum Psalmista protulerat, cum dicebat: « Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII, 15). » Sed quia nemo hostes sua virtute superat, per Eliphaz dicitur: 133.0294B| Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. Ac si aperte diceretur: Dum malignos spiritus Dominus a te sua virtute repulerit, divini eloquii talentum lucidum excrescit. Sequitur:

VERS. 26. Tunc super Omnipotentem deliciis afflues. --Super Omnipotentem deliciis affluere est, in amore illius Scripturae sacrae epulis satiari, in cujus nimirum verbis tot delicias invenimus, quot ad provectum nostrum intelligentiae diversitates accipimus. Hinc etiam in admirationem sponsae scriptum est: « Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens? » (Cant. VIII, 5.) Sequitur: Et elevabis ad Deum faciem tuam. --Ad Deum faciem elevare est cor ad sublimia investiganda attollere, 133.0294C| nam sicut per corporis faciem homini, ita per interiorem hominem Deo noti atque conspicabiles sumus. Cum vero culpae reatu deprimimur, ad Deum levare cordis nostri faciem veremur; cum vero poenitentiae lamentis culpa diluitur, et sic perpetrata planguntur, ut plangenda minime perpetrentur, magna menti fiducia nascitur, et ad conspicienda supernae retributionis gaudia cordis nostri facies levatur. Ac si aperte haeretici fideli populo dicant: Quandiu praedicationem nostram non sequeris, cor in infimis premis. Sequitur:

VERS. 27. Rogabis eum, et exaudiet te. --Rogant quippe Dominum, sed exaudiri minime merentur, qui jubentis Domini praecepta contemnunt. Unde scriptum est: « Qui declinat aurem suam ne 133.0294D| audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). » Sequitur: Et vota tua reddes. --Qui vota vovit, sed haec per infirmitatem solvere non valet, ei ex peccati poena agitur, ut volenti bonum, posse subtrahatur. Cum vero in conspectu intimi judicis ea quae obsistit culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur. Sequitur:

VERS. 28. Decernes rem, et eveniet tibi. --Hoc esse proprium infirmantium solet, ut tantum quempiam existiment justum, quanto hunc adipisci conspiciunt omne quod appetit, cum videlicet noverimus nonnunquam bona terrena justis subtrahi, quae largo munere tribuuntur injustis. Sed si dicta haec Eliphaz de donis spiritalibus intulit, sciendum quod 133.0295A| res decernitur et venit, cum virtus quae ex desiderio expetitur, largiente Deo etiam affectum prosperatur. Unde et adhuc subditur: Et in viis tuis splendebit lumen. --In viis quippe justorum lumen resplendere est, per mira operum virtutum signa suae claritatis aspergere, ut quocunque per intentionem pergunt, ab intuentium cordibus peccati noctem excutiant, et sui operis exemplo in eis justitiae lumen infundant. Sequitur:

VERS. 29. Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. --Quae nimirum sententia a veritatis ore non discrepat, dicentis: « Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Matth., XXIII, 12). » Unde per Salomonem dicitur: « Antequam conteratur, 133.0295B| exaltatur cor hominis, et antequam glorietur, humiliatur (Prov. XVIII, 12). » Recte autem dicitur: Qui inclinaverit oculos ipse salvabitur, quia quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima superbiae ostensio in oculis esse solet. Hinc enim scriptum est: « Et oculos superborum humiliabis (Psal. XVII, 28). » Oculos ergo inclinare est, nullum respiciendo despicere, sed se minorem atque imparem cunctis quos aspicit aestimare. Salvabitur itaque qui oculos inclinat, quia qui falsum superbiae verticem deserit, veritatis altitudinem ascendit. Sequitur:

VERS. 30. Salvabitur autem innocens in munditia manuum suarum. --Quae scilicet sententia, si de coelestis regni retributione promittitur, veritate fulcitur, 133.0295C| quia cum de Deo scriptum sit: « Qui credidit unicuique juxta opera sua (Rom., II, 6), » illum in extremo examine justitia aeterni judicis salvat, quem hic ejus pietas ab immundis operibus liberat. Sin vero ad hoc salvari hic quisque munditia manuum suarum creditur, ut suis viribus innocens fiat, procul dubio erratur, quia si superna gratia nocentem praevenit, nunquam profecto inveniet quem remuneret innocentem. Unde veridici Moisi voce dicitur: « Nullusque apud te per se innocens est (Exod. XXXIV, 7). » Quae tamen omnia pro typo haereticorum promissionibus congruunt. Qui cum fideles quoque in praesenti vita afflictos inveniunt, eos ex culpa perfidiae percussos arbitrantur, eisque si sua dogmata sequantur, salutem innocentiae per bonorum 133.0295D| operum munditiam promittunt. Sequitur:

CAPUT XXIII.

VERS. 1, 2. Respondens autem Job ait: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. --More suo beatum Job planioribus verbis inchoat, sed dicta sua, alta mysterii prosecutione consummat. Mederi quippe dolor afflicti ex amicorum consolatione debuerat, sed consolatio eorum ad blandimenta fallaciae erupit, quia videlicet inordinatae consolationis intentio percussionem, quam minuere debuit, multiplicavit. In quibus nimirum verbis per typum sanctae Ecclesiae etiam fidelium dolor exprimitur, qui eo amplius gemunt, quo malos blandiri conspiciunt, 133.0296A| quia juxta Pauli vocem, « per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 18). » Manus quippe plagae est fortitudo percussionis. Primam namque percussionem suam electi considerant, qui a Conditoris sui visione divisi sunt, quia nequaquam illuminationis intimae claritate fruuntur, sed in praesentis vitae exsilio quasi in caecitatis loco religati gemunt. Semper ergo habent in hac vita manum plagae gemitum suum, sed cum adhuc etiam in hac vita adversa accedunt, manus plagae eorum etiam super gemitum gravatur. Sequitur:

VERS. 3. Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium ejus? --Electus quisque nisi Dominum cognovisset, utique non 133.0296B| amaret. Sed aliud est cognoscere per fidem, atque aliud per speciem, aliud invenire per credulitatem, aliud per contemplationem. Ex qua re agitur, ut electi omnes eum, quem fide cognoverunt, videre quoque per speciem anhelant, cujus amore flagrantes aestuant, quia ejus dulcedinis suavitatem jam ipsa suae fidei certitudine degustant. Quid enim solium Dei est, nisi illi angelici spiritus, qui, Scriptura teste, Throni vocati sunt? Qui utique usque ad solium Dei venire vult, quid aliud quam interesse angelicis spiritibus concupiscit ut nulla jam defectiva temporum momenta sustineat, sed permanenti gloria in contemplationem aeternitatis exsurgat? Sequitur:

VERS. 4. Ponam coram eo judicium, et os meum 133.0296C| replebo increpationibus. --Coram Deo ponere judicium est, intra secretum mentis per contemplationem fidei, ad tremendum examen majestatis illius oculos nostrae considerationis aperire, quod peccator homo mereatur attendere, et, occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat considerare. Qui enim sibi in conspectu Dei judicium ponit, os suum increpationibus replet, quia dum subtile examen tremendi contra se judicis contemplatur, amare se poenitentiae invectione persequitur. Sequitur:

VERS. 5. Ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. --Tunc enim culpas plangimus, cum pensare coeperimus; sed tunc subtilius pensamus, cum sollicitius plangimus, atque ex 133.0296D| lamentis in corde nostro plenius nascitur quid est quod peccantibus divina districtio minatur, quae erunt illa reproborum improperia qui terrores, quae implacabilis majestatis aversio. Tanta enim tunc Dominus reprobis iratus dicet, quanta eos pati ex aequitate permiserit. Sequitur:

VERS. 6. Nolo multa fortitudine contendat mecum, ne magnitudinis suae mole me premat. --Mens etenim quaelibet justi, si ab omnipotente Domino districte judicatur, mole magnitudinis premitur. Sequitur:

VERS. 7. Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. --Quis enim alius, nisi mediator Dei et hominum, homo Christus 133.0297A| Jesus, aequitatis nomine designatur? De quo scriptum est: « Qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia (I Cor. I, 30). » Quae scilicet justitia dum in hunc mundum contra vias peccatorum venit, antiquum hostem vicimus, a quo capti tenebamur. Ac si ergo diceret: Ad redarguendas vias meas incarnatum Filium mittat, et tunc insidiantem adversarium per absolutionis meae judicium victor excludam. Sequitur:

VERS. 8, 9. Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum; si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum, si me vertam ad dextram, non videbo illum. --Creator quippe omnium in patre non est, quia ubique est, et tunc minus invenitur, quando is qui totus ubique est in 133.0297B| parte quaeritur. Sequitur:

VERS. 10. Ipse vero scit viam meam. --Ac si aperte dicat: Videre non valeo videntem me, et eum qui me subtiliter intuetur, intueri non possum, ut videlicet ostendat quia tanto cautius formidandus est, quanto conspicabilis non est. Qui enim ita nos aspicit, ut a nobis aspici nequeat, eo magis timendus est, quo cuncta videns minime videtur. Aliter: Ad orientem quippe imus, cum mentem in consideratione majestatis ejus attollimus, sed non apparet, quia qualis in natura sua est, a cogitatione mortali videri non praevalet. Ad occidentem imus, cum subletum [sublatum] in Deo cordis oculum, sed ipsa immensitate luminis reverberatum, ad nosmetipsos reducimus, et lassati discimus super nos valde esse quod quaerebamus, 133.0297C| nostram mortalitatem considerantes, indignos nos adhuc esse deprehendimus, qui immortalem videre valeamus. Ad sinistram ire est, peccatorum delectationibus consentire. Et nimirum constat, quia Deum apprehendere non valet, qui adhuc in delectatione peccati per sinistram jacet. In dexteram proculdubio vertitur, qui de virtutibus elevatur, sed Deum videre non valet, qui privata laetitia de bonis actibus gaudet, quia in eo cordis oculum tumor elationis premit. Ipse scit viam meam, ac si patenter dicat: Ego me et districte discutio, et tamen ille quem videre non valeo, videt subtiliter cuncta quae ago. Sequitur: Et probabit me quasi aurum quod per ignem transit. --Aurum in fornace 133.0297D| ad naturae suae claritatem proficit, dum sordes amittit. Quasi aurum ergo, quod per ignem transit, probatur anima justorum, quibus exustione tribulationis et subtrahuntur vitia, et merita augentur. Sequitur:

VERS. 11. Vestigia ejus secutus est pes meus. --Quasi quidam namque Dei gressus sunt, ipsae quas cernimus ejus operationes, quibus bonus quisque malusque regitur, quibus justi injustique suis ordinibus disponuntur, quibus et subjectus quisque ad meliora quotidie ducitur, et adversus ad deteriora corruens toleratur. De quibus nimirum gressibus Propheta dicebat: « Visi sunt gressus tui, Deus (Psal. LXVII, 25). » Nos itaque cum virtutem longanimitatis atque pietatis ejus intuemur, et intuentes 133.0298A| imitari contendimus, quid aliud quam gressuum ejus vestigia sequimur, quia extrema quaedam ejus operationis imitamur? Haec enim Patris sui vestigia Veritas admonebat imitari, cum diceret: « Orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V, 44), » et reliqua. Potest tamen beatus Job, sic in futura operatione incarnandae Sapientiae intendere, sicut nos ejusdem Sapientiae jam praeterita opera per fidem videmus. Cujus nimirum vitam dum beatus Job superno Spiritu repletus sollicita intentione conspiceret, futuram mansuetudinis illius humilitatem praevidens, quasi ad exemplum sibi propositum recurrit, ut quidquid, in hac vita ageret, ad imitationis illius vestigia ligaret. De quibus ejus vestigiis per Petrum dicitur: « Christus passus est pro nobis, 133.0298B| vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). » Sequitur: Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. --Custodit enim et non declinat, qui hoc ubi intendit, operatur; et custodire quippe per intentionem est, non declinare per operationem. Haec namque est sollicitudo justorum, ut actus suos quotidie juxta vias veritatis examinent, et eas sibi in regulam proponentes, a rectitudinis earum tramite non declinent. Sequitur:

VERS. 12. A mandatis labiorum ejus non recessi. --Sicut bene obsequentes famuli dominorum suorum vultibus semper intenti sunt, ut ea quae praeceperint festini audiant, et implere contendant, sic justorum mentes per intentionem suam omnipotenti 133.0298C| Domino assistunt, atque in Scriptura ejus quasi os ejus intuentur, ut quia per eam Deus loquitur omne quod vult, tanto a voluntate ejus non discrepant, quanto eamdem voluntatem illius, ejus eloquio agnoscunt. Sequitur: Et in sinu meo abscondi verba oris ejus. --In sinu etenim cordis verba oris ejus abscondimus, quando mandata ejus non transitorie, sed implenda opere audimus. Hinc est enim quod de ipsa matre Virgine scriptum est: « Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo (Luc. II, 19). » Sequitur:

VERS. 13. Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus. --Nunquidnam non sunt angeli homines, coelum et terra, aer et maria, cuncta volatilia et quadrupedia atque serpentia? Et certe scriptum 133.0298D| est: « Creavit ut essent omnia (Sap. I, 14). » Cum ergo in rerum creatura tam multa sint, cur beati viri voce nunc dicitur, ipse enim solus est? Sed aliud est esse, aliud principaliter esse, aliud mutabiliter atque aliud immutabiliter esse. Sunt enim haec omnia, sed principaliter non sunt, quia in semetipsis minime subsistunt, et nisi manu gubernantis teneantur, esse nequaquam possunt. Hinc enim ad Moysem dicitur: « Ego sum qui sum. » Et: « Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14), » cogitationem quippe ejus nullus avertit, quia nemo resistere ejus occultis judiciis praevalet. Nam etsi quidam fuerunt, qui de precationibus suis ejus cogitationem avertisse viderentur, ita fuit ejus interna cogitatio, ut sententiam ejus 133.0299A| avertere deprecando potuissent, et ab ipso acceperunt quod agerent apud ipsum. Dicat ergo: Et nemo avertere potest cogitationem ejus, quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Unde scriptum est: « Praeceptum posuit et non praeteribit (Psal. CXLVIII, 6). » Sequitur: Et anima ejus, quod voluit, hoc fecit. --Cum sit cunctis exterior corporeis, cunctis mentibus interior Deus, ea ipsa via ejus qua penetrat omnia, cuncta disponit, anima illius appellatur, cujus videlicet voluntati, nec illa obsistunt quae contra voluntatem illius fieri videntur, qui ad hoc nonnunquam permittit fieri etiam quod non praecepit, ut per hoc illud certius impleatur quod jubetur. Apostatae quippe angeli perversa voluntas est, sed tamen a Deo mirabiliter 133.0299B| ordinatur, ut ipsae quoque ejus insidiae utilitati bonorum serviant, quos purgando tentant. Sequitur:

VERS. 14. Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei. --Ac si aperte dicat: Jam perpendo quae patior, sed ad haec formido quae pati possum. Explet enim in me voluntatem suam, quia multis me persecutionibus affligit, sed multa similia praesto sunt ei, quia ferire si cogitat, adhuc invenit ubi plaga crescat. Sequitur:

VERS. 15. Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum timore sollicitor. --Bene a facie Domini turbatur, qui terrorem majestatis illius, cordis sui obtutibus proponit, et ejus rectitudinis pavore concutitur, dum se reddendi rationibus conspicit 133.0299C| idoneum non esse, si districte judicetur. Recte autem dicitur, Et considerans eum timore sollicitor, quia divinae animadversionis vim cum minime quisque considerat, minime formidat, et tanto magis in hac vita quasi securus est, quanto a consideratione internae districtionis alienus. Sequitur:

VERS. 16. Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. --Ex divino munere cor justi molle dicitur, quia superni judicii timore penetratur. Molle est etenim quod penetrari potest, durum quod penetrari non potest. Unde per Salomonem dicitur: « Beatus homo qui semper est pavidus. Qui vero mentis est durae, corruet in malum (Prov. XXVIII, 14). » Non autem secura, sed conturbata sunt corda bonorum, quia dum futuri examinis pondus considerant, 133.0299D| quietem hic habere non appetunt, securitatem suam districtionis intimae consideratione perturbant. Sequitur:

VERS. 17. Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. --Ille enim in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit, qui idcirco pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur. Flagella quippe bonorum aut vitia perpetrata purgant, aut quae poterant perpetrari futura devitant. Beatus autem Job, quia in flagello positus, nec a peccatis praecedentibus purgabatur, nec ab imminentibus tergebatur, sed ejus tantummodo in flagello virtus augebatur, fiducialiter dicit: Non enim perii propter 133.0300A| imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Qui enim semper divinae formidinis pondus aspexit, ejus cordis faciem caligo peccati non operuit, et is quem supplicia nulla sequebantur, salutem corporis propter imminentes tenebras non amisit. Sequitur:

CAPUT XXIV

VERS. 1. Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora. Qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. --Quid dies nisi ipsa ejus aeternitas appellatur? quae nonnunquam unius diei pronuntiatione exprimitur, sicut scriptum est: « Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11). » Nonnunquam vero per suam longitudinem dierum multorum appellatione signatur, de quibus scriptum est: 133.0300B| « In saeculum saeculi anni tui (Psal. CI, 25). » Nos itaque intra tempora volvimur, per hoc quod creatura sumus. Deus autem qui creator est omnium, aeternitate sua tempora nostra comprehendit, quia ipse quidem nostra comprehensibiliter conspicit, nos autem ea quae ejus sunt comprehendere nullatenus valemus. Sed cum natura Deus simplex sit, mirandum valde est cur dicit: Qui noverunt eum ignorant dies illius. Neque enim aliud ipse, atque aliud dies ejus sunt. Deus namque hoc est quod habet, aeternitatem quippe habet, sed ipse est aeternitas. Quid est itaque dicere, qui noverunt eum ignorant dies illius, nisi quia et cognoscunt eum, et adhuc nesciunt? Nam et qui eum jam fide tenent, adhuc per speciem ignorant, et cum ipse sit aeternitas quam veraciter 133.0300C| credimus, qualiter tamen sit ipsa ejus ignoramus. Sequitur:

VERS. 2. Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos. --Quos aliorum nomine, nisi haereticos designat? qui a sanctae Ecclesiae gremio extranei existunt. Ipsi enim terminos transferunt, quia constitutiones Patrum praevaricando transcendunt, de quibus constitutionibus scriptum est: « Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). » Qui reges diripuerunt et pascunt, quia imperitos quosque perversis ad se persuasionibus trahunt, et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt. Sequitur:

VERS. 3. Asinum pupillorum abigerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae. --Quos hoc loco 133.0300D| pupillos accipimus, nisi electos Dei in mentis teneritudine positos, qui magna fidei gratia nutriuntur, et patris sui jam pro se mortui faciem necdum vident? Sunt namque nonnulli, qui quamvis ipsi agere spiritalia nequeant, ad summa tamen tendentibus libenter subsidia ministrant. Portare enim asinus onera hominum solet. Quasi ergo quidam asinus electorum est, qui terrenis rebus deserviens deportat onera usibus hominum. Et saepe cum haeretici quemlibet talem a sanctae Ecclesiae gremio avertunt, quasi pupillorum asinum abigunt. Quae autem vidua, nisi sancta Ecclesia debet intelligi, quae occisi viri sui interim visione privata est? Bos autem hujus est viduae unusquisque praedicator, et saepe 133.0301A| contingit, ut haeretici perversis suis dogmatibus, ipsos etiam qui praedicatores videbantur, trahant. Bovem ergo viduae auferunt, cum de sancta Ecclesia etiam praedicantem tollunt, ubi recte est adjunctum, pignore. Pignus namque cum tollitur, aliud quidem est quod tenetur, sed tamen adhuc aliud quaeritur, et plerumque ideo eos conantur auferre qui praedicant, et eorum etiam sequaces trahant. Pro pignore ergo bos viduae tollitur, quando idcirco ipse qui praedicat, recipitur, ut alii sequantur. Sequitur:

VERS. 4. Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae. --Paupertatis namque nomine saepe humilitas designari solet, et nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, 133.0301B| si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt. Sequitur:

VERS. 5. Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum. --Onager enim agrestis est asinus. Et recte in hoc loco onagris comparantur haeretici, quia in suis voluptatibus dimissi, a vinculis fidei et rationis sunt alieni. Unde scriptum est: « Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui (Jer. II, 24). » Non enim Dei, sed suum opus peragunt, dum non recte [recta] dogmata, sed propria desideria sequuntur. Scriptum quippe est: « Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat (Psal. C, 6). » Sequitur: Vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis. --Ad 133.0301C| Ad praedam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum rapere semper conantur, ut per haec perversis filiis panem erroris parent. De quo videlicet pane apud Salomonem verbis mulieris pravitatis haereticae typum gerentis dicitur: « Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditur suavior (Prov. IX, 17). » Sequitur:

VERS. 6. Agrum non suum demetunt, et vineam ejus quem vi oppresserunt vindemiant. --Potest agri nomine Scripturae sacrae latitudo signari, quam haeretici non suam demetunt, quia ex ea sententias longe a suis sensibus diversas tollunt. Quae vineae quoque appellatione exprimitur, quia, per veritatis sententias, botros virtutum profert. Cujus vineae tamen, id est Scripturae sacrae, Conditorem quasi 133.0301D| vi opprimunt, quia ejus sensum in verba sacri eloquii inflectere violenter conantur. Qui dicit: « Servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis (Isa. XLIII, 24), » et eamdem vineam vindemiant, qui ex ea sententiarum botros pro suae intelligentiae professione coacervant. Potest agri vel vineae nomine universa Ecclesia signari, quam perversi doctores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant, quia Creatoris nostri gratiam persequentes, dum quosdam de illa, qui recti videbantur, rapiunt; quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt. Sequitur:

VERS. 7. Nudos dimittunt homines indumenta 133.0302A| tollentes, quibus non est operimentum in frigore. --Sicut vestimenta corpus, ita bona opera protegunt animam. Unde cuidam dicitur: « Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet (Apoc. XVI, 15). » Haeretici itaque cum in quorumdam mentibus bona opera destruunt, nimirum velamina indumentorum tollunt. Operimentum quippe ad justitiam pertinet, frigus ad culpam. Et sunt nonnulli qui in quibusdam rebus peccata faciunt, in quibusdam vero recta opera sequuntur. Qui ergo ex aliis actibus delinquit, atque ex aliis bona peragit, quid iste nisi in frigore vestitus alget et tegitur? Quia ex alio opere fervescit ad justitiam, qui ex alio frigescit ad culpam. Sed cum haeretici talibus bona opera subtrahunt, agunt ne in frigore habeant quo 133.0302B| vestiantur. Potest vero per frigus desiderium, per vestimenta operatio designari. Et sunt plerique qui adhuc perversis desideriis aestuant, sed contra se spiritaliter decertantes, rectis sibi operibus repugnant, et bonis actibus tegunt hoc quod sinistrum sibi resultare per tentationem sentiunt. Hi itaque unde mala desiderant, inde algent; unde autem bona operantur, inde vestiti sunt. Cum vero haeretici perversis allegationibus rectae fidei eis opera subtrahunt, quid agunt nisi ut hi qui adhuc desideriorum carnalium frigora sentiunt, sine bonorum actuum vestimento moriantur? Sequitur:

VERS. 8. Quos imbres montium rigant, et non habentes velamen amplexantur lapides. --Imbres sunt montium, verba doctorum. De quibus montibus 133.0302C| voce sanctae Ecclesiae dicitur: « Levavi oculos meos ad montes (Psal. CXX, 1). » Hos itaque imbres montium rigant, quia sanctorum Patrum fluenta satiant. Velamen autem ut jam praediximus, boni operis tegmen accipimus, quo quisque tegitur, ut ante omnipotentis Dei oculos pravitatis ejus foeditas operiatur. Unde scriptum est: « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). » Quos autem nomine lapidum, nisi fortes intra sanctam Ecclesiam viros accipimus. Quibus per primum pastorem dicitur: « Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II, 5). » Hi itaque, qui de nullo opere suo confidunt, ad sanctorum martyrum protectionem currunt, atque ad sacra eorum corpora fletibus insistunt, promereri 133.0302D| se veniam eis intercedentibus deprecantur. Quid ergo isti in hac humilitate faciunt, nisi quia bonae actionis velamen non habent, lapides amplexantur. Sequitur:

VERS. 9. Vim fecerunt depraedantes pupillum, et vulgum pauperem spoliaverunt. --Haeretici vero depraedantes pupillos viam faciunt, quia contra infirmas fidelium mentes verborum et operum violentia grassantur. Vulgus autem pauper est indoctus populus, qui si veras sapientiae divitias haberet, vestimentum suae fidei non amitteret. Quasi quidam intra sanctam Ecclesiam senatores sunt veri doctores, qui cum scientiam in corde multiplicant, veris apud se divitiis abundant. Sed haeretici vulgus pauperum 133.0303A| exspoliant, quia doctos non praevalent, indoctos quosque a velamine fidei praedicatione pestifera denudant. Sequitur:

VERS. 10. Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. --Quod ait nudis, hoc replicat, absque vestitu. Sed aliud est nudum esse, aliud nudum incedere. Omnis enim qui nec bona nec mala operatur nudus est, et otiosus: qui autem mala agit nudus incedit, quia sine velamine boni operis per iter pravitatis pergit. Sunt vero nonnulli, qui sacri eloquii dicta desiderant, qui quoties Patrum sententias pro aedificandis mentibus in cogitatione versant, quasi de bona segete spicas portant. Haeretici igitur nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus spicas tollunt, quia sive quidem 133.0303B| otiosi sint, et in nullis se bonis exerceant, seu per iter impudentiae absque velamine boni operis pergant, etiam si quando jam ad poenitentiam redire cupiunt, et pabulum verbi concupiscunt, eis esurientibus spicas tollunt, quia in eorum mente perniciosis persuasionibus Patrum sententias destruunt. Sequitur:

VERS. 11. Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. --Omnes qui sanctam Ecclesiam persequuntur, quid aliud quam torcular calcant? Quod divina dispensatione agi permittitur, ut animarum botri in spiritale vinum defluant, quae carne corruptibili exutae ad regna coelestia velut in apotheca currant. Sed omnes qui vitam fidelium persequuntur, calcant et sitiunt, quia ad agenda 133.0303C| crudelia ferociores fiunt, et impietatis suae meritis caecati, eo ambiunt graviora facere, quo jam gravia fecerunt. Haeretici autem cum per se persecutionis potestatem non habent, hujus saeculi potentes commovent, eorumque mentes ad persequendum pertrahunt, et quibus valent persuasionibus accendunt. Quos cum crudelia agere contra catholicorum vitam conspiciunt, quasi in ipso solis fervore requiescunt. Sequitur:

VERS. 12. De civitatibus fecerunt viros gemere. --Quia civitates a conviventibus populis appellantur, non immerito civitatum nomine verae sunt fidei Ecclesiae designatae, quae in singulis mundi partibus positae, unam catholicam faciunt, in qua fideles omnes 133.0303D| de Deo recta sentientes concorditer vivunt. Haeretici igitur quia perversis saepe hujus mundi potentibus adhaerentes, bonorum socialem vitam atque concordiam persequuntur, recte nunc dicitur. De civitatibus fecerunt viros gemere. Quos recte B. Job, viros memorat, quia illos magis haeretici exstinguere ambiunt, qui perfectis gressibus per viam Dei non fluxe et enerviter, sed viriliter currunt. Sequitur: Et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur. --Vulneratur quippe anima justorum, cum fides turbatur infirmorum, quibus jam hoc ipsum clamare est, de alieno lapsu tabescere. Sed Deus inultum abire non patitur, quia etsi injusto ordine injuste aliquid fieri permittit, inultum tamen abire non sinit injustum, quod fieri permisit injuste 133.0304A| quia et de reproborum injustitia quasdam, quas inesse considerat, culpas percutit electorum, et tamen aeterna justitia ferire non negligit injustitiam ferientium. Sequitur:

VERS. 13. Ipsi fuerunt rebelles lumini. --Plerumque perversi, et cognoscunt recta quae sequi debeant, et tamen sequi despiciunt quae cognoscunt. Lumini ergo rebelles sunt, quia sua desideria sequendo, bonum despiciunt quod noverunt. Sequitur: Nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. --Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum sequuntur ut nesciant, sicut de quibusdam scriptum est: « Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 21). » De quibus paulo post additur: « Tradidit 133.0304B| illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt (Rom. I, 28). » Angustior est quippe semita quam via. Qui autem bona manifestiora agere contemnunt, nequaquam ad subtiliora intelligenda perveniunt. Exspectavit omnipotens Deus, ut per ejus semitas pergerent, sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitae itinera quae noluerunt per innocentiam, saltim per poenitentiam tenerent. Sequitur:

VERS. 14. Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem, per noctem vero erit quasi fur. --Cum homicida in nece proximorum per nocturnum maxime silentium soleat grassari, cur hoc in loco mane primo consurgere ad interficiendum egenum et pauperem dicitur, in nocte vero quasi 133.0304C| fur esse perhibetur? Sed ipsis verbis litterae dum sibi non congruunt, ad indaganda spiritus secreta revocamur. In Scriptura sacra mane aliquando adventus Dominicae incarnationis designatur, ut illud prophetae: « Venit mane et nox (Isa. XXI, 12). » Quia et novae lucis primordia in Redemptoris nostri praesentia fulserunt, et tamen a persecutorum cordibus suae perfidiae tenebrae non sunt detersae. Aliquando adventus jam terribilis et districti judicis. Ut illud: « In matutino interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII, 8). » Et illud: « Mane astabo tibi, et videbo (Psal. V, 5). » Aliquando vero praesentis vitae prosperitas poni consuevit, sicut per Salomonem dicitur: « Vae terrae cujus rex 133.0304D| est puer, et cujus principes mane comedunt (Eccle. X, 16). » Scriptum est enim: « Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). » Mane itaque primo consurgit homicida, quia in praesentis vitae gloria perversus quisque erigitur, et illorum vita deprimitur, qui dum sequentem gloriam sitiunt, quasi satiari in vespere exquirunt. Pravus etenim quisque in hoc mundo dignitatem transitoriae potestatis arripiens, tanto se ad peragenda mala acrius dilatat, quanto per charitatis viscera nullum amat. Totis enim cogitationibus contra bonos saevit, et innocentiae vitam interimit. Per noctem vero erit quasi fur. In nocte quippe tribulationis et delectationis suae etsi exercere crudelitatis manum non valet, eis tamen quos praevalere conspicit, 133.0305A| concilia perversitatis praebet, huc illucque discurrit, et quaeque poterit, in bonorum laesione suggerit. Sequitur:

VERS. 15. Oculus adulteri observat caliginem dicens: Non me videbit oculus. --Hoc etiam juxta litteram nil obstat intelligi, ut qui adulterium perpetrare desiderat tenebras exquirat. Sed quia contra haereticos sententia promitur, dignum est, ut hoc quod dicitur mystice sentiatur. Nam Paulus ait: « Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei (II Cor. II, 17). » Adulter quippe in carnali coitu non prolem sed voluptatem quaerit, et perversus quisque ac vanae gloriae serviens, recte adulterare verbum Dei dicitur, quia non per sacrum eloquium in Deo filios gignere, sed suam scientiam 133.0305B| desiderat ostentare. Quem libido gloriae ad loquendum trahit, voluptati magis quam generationi operam impendit. Ubi apte subditur: Non me videbit oculus, quia adulterium quod in mente agitur, valde difficile est, ut ab humano visu penetretur. Quod perversa mens tanto securius perpetrat, quanto se ab hominibus videri non metuit, quos erubescat. Sequitur: Et operiet vultum suum. --Idcirco operit adulter faciem suam ne cognoscatur. Omnis autem qui sentiendo vel agendo nequiter vivit, operit vultum suum, quia ad hoc perversitate dogmatis vel operis tendit, ut ab omnipotente Deo in judicio recognosci non possit. Unde in fine quibusdam dicturus est: « Nunquam novi vos. Discedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 133.0305C| 23). » Quid autem vultus cordis humani est, nisi similitudo Dei? quem videlicet vultum perversus operit, ut cognosci nesciat cum vitam suam, vel malis actibus, vel perfidiae errore confundit. Sequitur:

VERS. 16. Perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem. --Quidnam hoc loco domorum nomine, nisi conscientiae designantur, in quibus habitamus contractando quid agimus? Unde quidam sanato dicitur: « Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit (Marc. V, 19). » Justis itaque cum in praesenti saeculo diei prosperitates clarescunt, eis errorum magistri perversa suadere metuunt, sed consilia exquirunt, dejectionem prosperitatis eorum 133.0305D| summopere praestolantur, ut in adversitatis tenebris, eorum mentes suadendo perfodiant, quibus prospere viventibus perversa loqui minime audebant, quos mox ut in adversitate viderint, exsurgant et non nisi ex peccati merito talia illos perpeti asserunt; quia praesentis vitae solum gloriam diligentes, flagellum damnationem putant. In tenebris ergo domos perfodiunt, quia bonorum mentes ex ipsa eorum corrumpere adversitate moliuntur. Sequitur:

VERS. 17. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis. --Aurora quippe mens justi est, quae peccati sui tenebras deserens, ad lucem jam erumpit aeternitatis, sicut de sancta quoque Ecclesia dicitur: « Quae est ista quae progreditur quasi aurora 133.0306A| consurgens? (Cant. VI, 9.) » Quo igitur justus quisque justitiae luce irradians in praesenti vita honoribus sublimantur, eo ante perversorum oculos tenebrae mortis fiunt, quia qui perverse se egisse meminerunt, corrigi pertimescunt. Semper enim desiderant in suis pravitatibus se laxare, incorrecti vivere. Sequitur: Et sic in tenebris quasi in lumine ambulant. --Perversae etenim mentes gaudent in facinoribus, per culpam suam quotidie ad supplicium trahuntur, et securi sunt. Unde et per Salomonem dicitur: « Sunt impii qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant (Eccle. VIII, 14). » De quibus rursum scriptum est: « Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). » Sic itaque in tenebris quasi in luce ambulant, 133.0306B| quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiae circumfundant. Vel certe, quia tenebrae vitam praesentem non inconvenienter exprimunt, in qua alienae conscientiae non videntur, lux vero nostra patria aeterna est, in qua dum vultus prospicimus, corda nostra in nobis vicissim videmus. Iniqui autem, quia vitam praesentem ita diligunt, atque haec exsilii tempora complectuntur, ac si jam in patria regnent, recte dicitur: Sic in tenebris, quasi in luce ambulant. Sequitur:

VERS. 18. Levis est super faciem aquae. --A plurali numero ad singularem redit, quia plerumque unus mala inchoat, et imitando multi subsequuntur: sed ejus principaliter culpa est, qui perversis sequentibus exempla praebuit iniquitatis. Unde ad illum 133.0306C| redit crebro sententia, qui auctor exstitit in culpa. Aquae autem superficies huc illucque aura impellitur, et nulla stabilitate solidata movetur. Iniqui igitur mens plus quam aquae superficies levis est quia quamlibet hanc aura tentationis attigerit, sine tarditate aliqua retractationis trahit. Si enim cor fluxum cujuslibet perversi cogitamus, quid aliud quam in vento positam aquae superficiem cernimus. Sequitur: Maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. --Quisquis in vita praesenti recta agit, et adversa sustinet, laborare quidem adversitate cernitur, sed ad benedictionem haereditatis perpetuae consummatur. Quisquis vero perversa agit, et tamen prospera recipit, seque a malis actibus nec donorum largitate compescit, 133.0306D| prosperari quidem compescitur, sed reatu perpetuae maledictionis ligatur. Via namque vinearum, rectitudo est Ecclesiarum. Qua in re sive haeretici cum seu carnalem quempiam nil obstat intelligi, quia via vinearum, id est rectitudo ecclesiarum amittitur, dum vel fides recta vel rectitudo justitiae non tenetur. Ille namque per viam vinearum ambulat, qui sanctae universalis Ecclesiae praedicationem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat. Sequitur:

VERS. 19. Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. --Idcirco iniquitas frigori comparatur, quia peccatoris mentem torpore constringit. Unde scriptum est: « Sicut frigidam facit cisterna aquam 133.0307A| suam, sic frigidam facit animam malitia sua (Jer. VI, 7). » Quo contra charitas calor est, quia videlicet mentem accendit, quam replet. De quo scriptum est: « Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). » Et sunt nonnulli qui dum iniquitatum suarum frigora declinant, ad veram fidem vel ad sanctitatis habitum veniunt. Sed quia plus quam necesse est de suis sensibus praesumunt, saepe in fide quam accipiunt, ea quae non capiunt, perscrutari volunt ut ratione magis in Deo, quam fide teneantur. Quia vero humana mens perscrutari non valet divina secreta, omne quod ratione perscrutari non possunt credere contemnunt, et per inquisitionem nimiam in errorem labuntur. Hi itaque cum necdum crederent, vel adhuc iniquitatis 133.0307B| operi vacarent, aquae nivium fuerunt, sed cum carnalia facta deserentes, in fide ad quam perducti sunt, plus appetunt perscrutari quam capiunt, amplius profecto calent, quam calere debuerunt. Bene ergo de hoc perverso quolibet prophetantis duntaxat sententia, non optantis dicitur. Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Sequitur: Et usque ad inferos peccatum illius. --Peccatum quippe usque ad inferos ducitur, quod ante finem vitae praesentis per correptionem atque poenitentiam non emendatur. De quo videlicet peccato per Joannem dicitur: « Est peccatum ad mortem, non pro illo dico quis ut roget (I Joan. V, 15). » Peccatum namque ad mortem est, peccatum usque ad mortem, quia scilicet peccatum quod hic non corrigitur, ei venia 133.0307C| frustra postulatur. De quo adhuc subditur:

VERS. 20. Obliviscatur ejus misericordia. --Omnipotentis 133.0308A| Dei misericordia oblivisci ejus dicitur, qui omnipotentis Dei justitiam fuerit oblitus, quia quisquis eum nunc justum non timet, post haec invenire non valet misericordem. Quae nimirum sententia non solum ei intenditur, qui verae fidei praedicamenta deserit, sed etiam qui in fide recta positus carnaliter vivit, quia ultio aeternae animadversionis non evaditur, utrum in fide an in opere peccetur. Sequitur. Dulcedo illius vermes. --Quisquis in hoc mundo appetit prosperari, caeteros excedere, rebus et honoribus tumere, huic nimirum cura saecularis in delectatione est, quies in labore. Valde enim fatigatur, si desit cura saeculi qua fatigatur. Quia autem natura est vermium momentis singulis incessanter moveri, non immerito signatur vermium 133.0308B| nomine inquietudo cogitationum. Perversae itaque mentis dulcedo vermis est, quia inde delectabiliter pascitur, unde per inquietudinem incessanter agitatur. Potest quoque apertius vermis nomine caro signari. Unde et superius dicitur: Homo putredo et filius hominis vermis. Luxuriosus igitur quilibet, et carnis voluptatibus deditus, quanta sit caecitas, demonstratur cum dicitur: Dulcedo illius vermis. Quid namque caro nisi putredo ac vermis est? et quisquis carnalibus desideriis anhelat, quid aliud quam vermem amat? quid enim sit carnis subtantia testantur sepulcra. Quis parentum, quis amicorum fidelium quamlibet dilecti sui tangere scaturientem vermibus carnem potest? Caro itaque cum concupiscitur, pensetur quid sit examinis 133.0308C| [exanimis], et intelligitur quid amatur.

LIBER SEPTIMUS DECIMUS. 133.0307| 133.0307C| Verbis itaque praecedentibus sanctus vir per discretas prudentiae arctae sententias iniqui cujuslibet culpas pertulit, et quam sit damnanda ejus actio expressit de cujus poena subjicit, dicens:

133.0307D| VERS. 20. Non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. --In recordatione enim conditoris non reducitur, quisquis usque ad finem vitae vitiis subjugatur. Nam si hunc superni respectus memoria tangeret, procul dubio ab iniquitate revocaret. Ejus quippe merita exigunt, ut funditus ab auctoris recordatione deleatur. Sciendum vero est quod recordari Deus nequaquam proprie dicitur. Qui enim oblivisci non potest, quo pacto recordari potest? Sed quia eos nos, quorum recordamur, amplectimur, ab his autem quorum obliviscimur, elongamur. Humano usu et recordari Deus dicitur, cum dona tribuit, et oblivisci cum in culpa derelinquit. De hoc infructuoso ligno per Joannem dicitur: « Jam enim securis ad radicem arboris posita 133.0308C| est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Luc. III, 9; Matth. III, 10). » Hoc autem loco, ut aeterna supplicia reprobis designentur, nequaquam dicitur abscidi, 133.0308D| sed conteri, quia videlicet reprobos mors quidem carnis abscidit, sed poena subsequens conteret. Quasi enim hic inciditur, cum a praesenti vita separatur. Sed in gehenna conteritur, cum perpetua damnatione cruciatur. Sequitur:

VERS. 21. Pavit enim sterilem quae non parit, et viduae bene non fecit. --Quae hoc loco sterilis, nisi caro nominatur? quae dum sola praesentia appetit, bonas gignere cogitationes nescit. Quae autem vidua, nisi anima nuncupatur, quam quia Conditor sibi jungere voluit, ab thalamum uteri carnalis venit, Psalmista attestante, qui ait: « Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). » Quae recte vidua dicitur, quia ejus vir pro ea mortem pertulit, et nunc in coeli penetralibus, ab ejus 133.0309A| oculis occultus, quasi in parte alterius regionis vivit. Iniquus ergo sterilem pascit, et viduae benefacere negligit, quia carnis desideriis serviens, curam animae vitamque contemnit. Caro quippe non solum sterilis, sed etiam quae non parit dicitur, quia suo sensu bonas cogitationes gignere nec in ultimis valet. Quod tamen intelligi de haereticis etiam praedicantibus potest. Unusquisque namque praedicator erroris dum plebem extra unitatem Ecclesiae positam docet, profecto sterilem, et eam quae parere non valet, pascit; quia ei usum sui laboris impendit, quae spiritales fructus nequaquam reddit. Bene autem viduae non facit, quia videlicet sanctae universali Ecclesiae, cujus vir adversa mortis pertulit, vivere ac deservire contemnit. Viduae enim benefacere 133.0309B| est, in ejus quae morte viri sui atteritur, consolatione laborare. Saepe autem praedicator erroris hujus mundi divitibus jungitur. Unde subditur:

VERS. 22. Detraxit fortes in fortitudine sua. --In fortitudine quippe suae pravitatis fortes quosque detrahit, cum per sui erroris astutiam mundi hujus. potentes rapit, quos contra per Paulum dicitur: « Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). » Fortitudo autem perversi praedicatoris est, elata scientia locutionis, qua inflatus caeteros despicit, atque in contemptu omnium quasi singulariter apud se peritus intumescit. Sequitur: Et cum steterit non credit vitae suae. --Stat in hoc mundo perversus quisque praedicator, quousque terreno 133.0309C| vivit in corpore, sed vitae suae credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Vitae enim suae crederet, si Conditoris sui substantiam recte sentiret. Nam perversus quisque etiam si rectam fidem in sinu Ecclesiae tenere videatur, stat, et vitae suae non credit, quia recta quidem sunt quae per fidem de Conditore intelligit, sed tamen fidei opera contemnit, et incredulitatis redarguitur, quia ab eo quod se ostendit credere vivendo reprobatur. Hinc enim per Joannem dicitur: « Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). » Sequitur:

VERS. 23. Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam. --Quisquis delinquit et vivit, idcirco hunc divina dispensatio in iniquitate 133.0309D| tolerat, ut ab iniquitate compescat. Sed qui diutius toleratur, nec tamen ab iniquitate compescitur, munus quippe supernae patientiae percipit, sed reatus sui vinculis, ex ipso se munere arctius astringit. Hinc per Paulum dicitur: « An ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5). » Sequitur: Oculi ejus in viis sunt ejus. --Vias enim suas intuetur peccator, quia sola cogitare, sola cernere nititur, quae sibi ad commodum temporale suffragentur. Hinc enim Paulus dicit: « Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi (Phil. II, 21). » Via namque elati superbia, 133.0310A| via raptoris avaritia, via est lubrici concupiscentia carnalis. In viis ergo suis iniquus quisque oculos deprimit, quia solis vitiis ut per haec animo satisfaciat, intendit. Unde et per Salomonem dicitur: « Oculi stultorum in finibus terrae (Prov. XVII, 24). » Sequitur:

VERS. 24. Elevati sunt ad modicum, et non subsistent. --Iniquorum gloria cum plerumque in annorum multitudinem tenditur, ab infirmorum mentibus esse longa, et quasi stabilis aestimatur. Sed cum repentinus hanc finis intercipit, brevem fuisse sine dubio redarguit, quomodo determinans innotescit, quia quod praeterire potuit, modicum fuit. Elevantur ergo ad modicum et non subsistunt, quia eo ipso quod videri alti appetunt, a vera Dei essentia longe 133.0310B| per elationem fiunt. Subsistere etenim nequeunt, quia ab aeternae essentiae soliditate dividuntur, atque hanc primam ruinam tolerant, quia per privatam gloriam in semetipsis cadunt. Hinc enim per Psalmistam dicitur: « Dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXI, 18). » Vir itaque sanctus cum pravorum gloriam defectumque discuteret, ad cuncta protinus mentis oculum tetendit dicens: Humiliabuntur sicut omnia et auferentur.--Omnia, profecto terrena, ac si aperte dicat: Stare ullo modo nequeunt, quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur, dumque temporalia diligunt, cum his ex temporis volubilitate percurrunt. Sed quaeri potest, cum per Salomonem dicitur: « Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stat (Eccle. I, 4), » 133.0310C| cur beatus Job omnia humiliari asserat, et auferri. Quod tamen facile discutimus, si terram et coelum vel qualiter transeant, vel qualiter maneant distinguamus. Utraque namque haec per eam quam nunc habent imaginem transeunt, sed tamen per essentiam sine fine subsistunt. Hinc namque per Paulum dicitur: « Praeterit enim figura mundi ejus (I Cor. VII, 31). » Sequitur: Et sicut summitates spicarum conterentur. --Spicarum quippe summitates aristae sunt. Aristae autem conjunctae in spica prodeunt, sed crescendo paulisper a se hirsutae et rigidae distinguuntur. Quid ergo pravos hujus mundi divites dixerim, nisi aristas quasdam humani generis? Qui dum contra se superbiunt, sed bonorum vitam unanimiter 133.0310D| affligunt, adversum se quidem divisi sunt, sed tamen concorditer grana deorsum premunt. Sed triturae tempus adveniet, quod et aristarum rigiditatem frangat, et solida grana non conterat. Cumque aristae franguntur, candor granorum ostenditur, quia iniquis in supplicia aeterna cadentibus, sanctorum justitia quanta veritate clareat demonstratur. Sequitur:

VERS. 25. Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum? --Cur ergo dicitur: Si non est ita, mentitum me arguere quis potest, dum scilicet noverimus quod fallacem reprehendere cuilibet licet? Sed si loquentis, sensum subtili interrogatione discutimus, quam sint recta quae protulit citius invenimus. Justus namque, et si quid unquam delinquendo 133.0311A| loquitur, dignum non est ut ab injustis et prave viventibus judicetur, ac si ergo dicat: Ita cuncta ut protuli, quae tamen si ita non essent, a vobis redargui non possem, quia dum adhuc propriae succumbitis, alienam reprehendere fallaciam non valetis. Sequitur: Et ponere ante Deum verba mea. --Ante Deum quippe verba ponere est, considerato intimo judice, exteriora dicta pensare. Vir igitur sanctus ab amicis superbientibus, verba sua ante Deum poni posse non aestimat. Ac si aperte dicat: Idcirco quae loquor ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Quod tamen et ex typo sanctae Ecclesiae nil obstat intelligi. Quae cum de infirmis suis ab haereticorum irrisione reprehenditur, ipsam irrisionis eorum 133.0311B| astutiam dedignatur. Sequitur:

CAPUT XXV.

VERS. 1, 2. Respondens autem Baldath Suhites dixit: Potestas et terror apud eum est, --ac si aperte dicat: Solus corda mortalium veraciter terret, qui haec ex divinitatis suae potentia veraciter possidet, humana enim potentia quem terrorem incutit, quae jure ejusdem potentiae quando careat, nescit? Sequitur: Qui facit concordiam in sublimibus suis. --Bonos quippe omnipotens Deus ad meritum provehit, cum contra eorum vitam malos saevire permittit, atque in concordia componuntur summa, dum confunduntur infima, quia inde in coelestibus, electos suos angelorum choris sociat, unde in terrenis et infimis reproborum mores suis nutibus adversantes 133.0311C| portat. Sed inter haec libet inquirere, si pax in sublimibus summa retinetur, quid est quod per angelum Danieli dicitur: « Ego veni propter sermones tuos. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus? (Dan. X, 12-13.) » Sed quia certa angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt praelata, cum subjectorum mores adversum se vicissim praepositorum spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt spiritus contra se venire referuntur. Cumque uniuscujusque gentis vel culpa vel justitia ad supernae curiae consilium ducitur, ejusdem gentis propositus vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse perhibetur. Sequitur:

VERS. 3. Nunquid est numerus militum ejus. --In cognitione humanae rationis supernorum spirituum 133.0311D| numerus non est, quia quanta sit illa frequentia invisibilis exercitus, nescit de quo per Danielem dicitur: « Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10). » Supernorum civium numerus infinitus et definitus exprimitur, ut qui Deo est numerabilis, esse nobis innumerabilis demonstretur. Angelicos spiritus recte Dei milites dicimus, quia eos decertare contra potestates aereas non ignoramus, quae tamen certamina non labore, sed imperio peragunt. Cui tamen militiae electorum hominum numerus jungitur, qui per sublime mentis desiderium a terrenae conversationis servitute liberantur, de quibus per Paulum dicitur: « Nemo militans Deo, implicat se negotiis 133.0312A| saecularibus (II Tim. II, 4). » Qui licet nunc pauci appareant, in invisibili tamen patria innumerabiles regnant. Sequitur: Et super quem non surget lumen illius? Lumen quippe Dei est gratia praeveniens, quae nisi in nostro corde gratuito surgeret, profecto mens nostra in peccatorum suorum tenebris obscura remaneret. Sequitur:

VERS. 4. Nunquid justificari potest homo comparatus Deo? --Versus iste superius a beato Job dicitur, et nunc in ejus exprobratione replicatur. Omnis namque vir justus, Dei illustratione justus est, non comparatione. Humana quippe justitia auctori comparata injustitia est, quia etsi in ipsa sua conditione homo persisteret, Creatori non posset coaequari creatura. Sequitur: Aut apparere mundus natus de 133.0312B| muliere? --Ac si aperte diceretur: Ne contra auctorem suum homo superbiat, consideret unde huc venit, et intelligat quid sit. Sequitur:

VERS. 5. Ecce luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus. --Quid per lunam nisi cuncta simul Ecclesia? quid per stellas, nisi singulorum bene viventium animae designantur? Qui dum inter pravorum hominum conversationes magnis virtutibus eminent, quasi in tenebris noctis lucent. Unde per Paulum quoque discipulis dicitur: « Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Phil. II, 15). » Quia enim sancta Ecclesia lunae appellatione exprimitur, Propheta testatur dicens: « Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo. » Luna ergo non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus, 133.0312C| quia nec sancta Ecclesia virtute propria tot miraculis emicat, nisi hanc praevenientis gratiae dona perfundant, nec singulorum bene viventium mentes a peccatorum maculis mundae sunt, si remota pietate judicentur, quia apud districti judicis oculos sua unumquemque corruptibilitas inquinat, nisi hunc quotidie gratia parcentis tergat. Sequitur:

VERS. 6. Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis? --Ac si aperte diceretur: Si ipsi quoque esse sine contagio non valent, qui inter praesentis vitae tenebras virtutibus lucent, quanto reatu iniquitatis obstricti sunt qui adhuc carnaliter vivunt? Si a peccato liberi esse nequeunt qui jam in coelestibus desideriis conversantur, quae peccatorum pondera tolerant qui carnis suae voluptatibus dediti, 133.0312D| adhuc putredinis jugum portant? Hinc Petrus ait: « Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (I Petr. IV, 18.) » Recte quippe homo putredo, filius vero hominis vermis vocatur. Primus quippe homo putredo, non vermis, quia et si per mortem putruit, non tamen ex putredine per nativitatem venit. Qui autem filius est vermis dicitur, quia jam ex mortalium corporum corruptione propagatur. Sequitur:

CAPUT XXVI.

VERS. 1, 2. Respondens autem Job dixit: Cujus adjutor es? Nunquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis? --Adjuvare imbecillem charitatis est, adjuvare vero potentem velle, elationis. 133.0313A| Ac si ergo aperte dicat: Dum eum juvare niteris sub cujus magnitudine succumbis, omne quod impendis solatium, de ostentatione est, non de pietate. Sed inter haec sciendum est, quia plerumque etiam Deum, qui videlicet imbecillis non est humiliter agentes adjuvamus. Unde et per Paulum dicitur: « Adjutores enim Dei sumus (I Cor. III, 9). » Nam cum ei (quem ipse per internam gratiam infundit) nos exhortationis voce concurrimus, hoc quod ille per spiritum agit intrinsecus, nos exterius ministerio vocis adjuvamus. Sequitur:

VERS. 3. Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam. --Dare stulto consilium, charitatis est; dare sapienti, ostentationis; dare vero ipsi sapientiae, perversitatis. Sequitur: Et prudentiam 133.0313B| tuam ostendisti plurimam. --Omnis cui prudentia recta est, plurima non est, quia juxta Pauli vocem, « non plus appetit sapere, quam oportet sapere (Rom. XII, 3). » Cui vero plurima, non est recta, quia dum ultra modum tenditur, in quolibet latere culpae declinatur. Prudentiam vero suam plurimam ostendunt qui prudentiores videri prae aliis appetunt. Sequitur:

VERS. 4. Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum? --Per spiramentum vivimus, per prudentiam sapientes sumus. Prius autem nostrum est vivere, postmodum sapere, quia ut sapientes esse possimus, prius agitur ut simus. Qui ergo vitam dedit, ipse procul dubio et prudentiam contulit. Baldath autem, qui beatum Job pro culpa flagellatum 133.0313C| credidit, occultum Dei judicium, quod venerari humiliter debuit, superba nisus est temeritate penetrare. Ipsi ergo se per prudentiam praetulit, cujus judicium non intelligendo judicavit. Sequitur:

VERS. 5. Ecce gigantes gemunt sub aquis. --Dignum quippe erat, ut per increpationem prius tumorem sapientiae terrenae retunderet, et per doctrinam postmodum ad plena mysteriis verba transiret. Gigantes autem vel apostatas angelos, vel superbos quosque homines nil obstat intelligi. Hinc enim per prophetam dicitur: « Mortui non vivent, gigantes non resurgent (Isa. XXVI, 14). » Hinc rursum scriptum est: « Vir qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur (Prov. XXI, 16). » Ac si ergo diceret: 133.0313D| Cur de scientia homo superbiat, cum ignorantiae abyssus et ipsos superbissimos angelorum spiritus premat? Si autem gigantum nomine potentes hujus saeculi designantur, in aquis possunt populi signari, Joanne attestante, qui ait: « Aquae sunt populi (Apoc. XVII, 15). » Bene autem contra superbientem dicitur: Ecce gigantes gemunt sub aquis. Quia elati omnes dum in hac vita assequi honorum celsitudinem cupiunt, sub ponderibus populorum gemunt. Nam quantum quis hic altius erigitur, tanto curis gravioribus oneratur, eisque ipsis populis mente in cogitatione supponitur, quibus superponitur dignitate. Sequitur: Et qui habitant cum eis. --Ac si dieat: Pariter gemunt, qui gloriae eorum ex delecta tione sociantur. Sequitur:

133.0314A| VERS. 6. Nudus est infernus coram illo, et nullum operimentum est perditioni. --Quod Paulus quoque ait: « Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13). » Inferni vero et perditionis nomine diabolum et omnes damnationis ejus socios designat. Sequitur:

VERS. 7. Qui extendit aquilonem super vacuum. --Aquilonis nomine in sacro eloquio appellari diabolus solet, qui, ut torporis frigore gentium corda constringeret, dixit: « Sedebo in mente testamenti, in lateribus aquilonis (Isa. XIV, 13). » Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet, quae divini amoris gratia non replentur. Sequitur: Et appendit terram super nihilum. --Quid enim terrae nomine, nisi sancta Ecclesia designatur? Quae dum praedicationis 133.0314B| verba suscipit, fructum boni operis reddit. De qua per Moysen dicitur: « Audiat terra ex ore meo (Deut. XXXII, 1). » Et quid per nihilum, nisi gentiles designantur? De quibus per prophetam dicitur: « Omnes gentes velut nihilum et inane reputatae sunt ei (Isa. XL, 17). » Ergo in nihilum terra suspenditur, quod prius vacuum ab aquilone tenebatur, quia illa corda gentilium repleta sunt charitate Dei, quae pressa prius fuerant tepore diaboli. Aliter: Quia Judaeorum corda a fide vacua diabolo sunt subdita, extendit aquilonem super vacuum. Quia vero nullis existentibus meritis, sicut dictum est, « pro nihilo salvos facies illos (Psal. LIII, 6), » super gentes Dominus fundavit Ecclesiam, quae per prophetam nihilum sunt vocatae. apte secutus adjunxit: Appendit terram super 133.0314C| nihilum. Sequitur:

VERS. 8. Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum. --Quid hoc loco aquam, nisi scientiam? quid nubes, nisi praedicatores appellat? Hinc scriptum est: « Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae (Prov. XVIII, 4). » Hinc Isaias ait: « Qui sunt isti, qui ut nubes volant? » (Isa. LX, 8.) Ut vero auditores rudes non inundatione scientiae, sed moderata praedicationis distillatione foveantur, ligat Deus aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum, quia doctorum praedicationem temperat, ut auditorum infirmitas dictorum rore nutrita convalescat. Hinc Paulus ait: « Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi 133.0314D| carnalibus, et caetera (I Cor. III, 1). » Pariter namque aquae erumperent, si coram infirmis auditoribus, quanta est scientia ex ore loquentis emanaret, si simul se omnis plenitudo praedicationis effunderet, et nihil sibi in ea proficientibus reservaret. Sequitur:

VERS. 9. Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam. --In vultu solet cognitio demonstrari. Solii ergo ejus vultus tenetur, quia a nobis in hac vita gloria regni ejus non quanta intrinsecus habetur, agnoscitur: super quod recte expandi nebula dicitur, quia sicut est, illa coelestis regni gloria non videtur. Nam, « corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitaatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). » 133.0315A| Ad videndum ergo eum nebula aspergitur, quia nostra ipsa ignorantiae obscuritate caligamus. Unde recte per Psalmistam dicitur: « Caligo sub pedibus ejus (Psal. XVII, 10). » Tenet ergo vultum solii sui, quia majestatis suae potentiam mortalibus abscondit. Sed si ejus solium angelicas virtutes accipimus, ipsis quoque velut sedi regiae praesidet, sui nobis vultum solii tenet: quia quandiu in hac mortali carne subsistimus, quae et quanta sint illa angelorum ministeria non videmus. Et expandit super illud nebulam suam, quia procul dubio et cor nostrum ad quaerendum sublevat, et tam occulta moderatione agitur, ut ipsa inquisitionis suae immensitate reprimatur. Unde scriptum est: « Dedit abyssus vocem suam, ab altitudine fantasiae suae (Habacuc III, 10). » Vel certe 133.0315B| quia solium Dei, ipsi nos sumus, vultum solii sui non immerito tenere dicitur, dum nostra scientia progredi ad altiora prohibetur. Super quod solium suum nebulam suam Deus aspergere dicitur, quia invisibilis manens, occulta super nos judicia exerit, ut et fiat in promptis quod videre possimus, et tamen origo facti lateat in abditis, ut cur fiat nescire debeamus. Sequitur:

VERS. 10. Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. --Aquas Dominus termino circumdat, quia humani generis scientiam moderatur ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeant, perfectae ad cognitionem claritatis intimae non pertingant, si vero lucis nomine, justos accipimus, tenebrarum vero appellatione, 133.0315C| peccatores. Unde et Paulus dicit: « Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 10), » hoc ipsum quod diximus sentiri nil obstat, quia perfecta aeternitatis scientia nulli tribuitur, quousque cursus justorum injustorumque finiatur. Sequitur:

VERS. 11. Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. --Quid aliud columnas coeli, quam vel sanctos angelos, vel summos praedicatores Ecclesiae appellat? super quos in coelestibus crescens universa spiritalis fabricae structura surrexit, sicut alias Scriptura testatur dicens: « Qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei (Apoc. III, 12). » Possumus etiam columnas coeli et ipsas Ecclesias non inconvenienter accipere. Hinc Salomon ait: 133.0315D| « Sapientia aedificavit sibi domum, et scidit columnas septem (Prov. IX, 1). » Ac si ergo diceret: Quia nec in plerisque ipsi pertingere ad voluntatis celsitudinem praevalent, qui ejusdem voluntatis praemia denuntiantes vident. Sed ipsae quoque coelestium virtutes, quae hunc sine cessatione conspiciunt, in ipsa sua contemplatione contremiscunt; sed eisdem tremor timoris non est, sed admirationis. Sequitur:

VERS. 12. In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum. --Quid aliud maris nomine, quam praesens saeculum designatur, in quo corda hominum terrena quaerentium diversis cogitationum fluctibus intumescunt? Sed jam in fortitudine illius maria congregata sunt, quia incarnato Domino discordantia 133.0316A| saecularium corda concorditer credunt. Quis hic superbus nominatur, nisi ille qui dixit: « Ascendam super altitudinem nubium, et similis ero Altissimo (Isa. XIV, 14). » Et de quo voce Dei dicitur: « Qui factus est ut nullum timeret, et ipse est rex super omnes filios superbiae (Job XLI, 24, 25). » Notandum vero quod non ait fortitudo, sed prudentia ejus percussit superbum. --Nam quamvis sicut dictum est, propter naturam simplicem Dei, fortitudo sapientia sit, Dominus tamen diabolum quantum ad faciem exspectat [spectat] non virtute, sed ratione superavit. Ipse namque diabolus in illa nos parentis primi radice supplantans, sub captivitate sua quasi juste tenuit hominem, qui libero arbitrio conditus ei injusta suadenti concessit. Sed dum audacter eum, 133.0316B| in quo nihil sibi competebat, appetiit, jure illum, quem quasi juste tenebat, amisit. Prudentia itaque, non virtute percussus est, quia dum ad tentandum Deum solvitur, ab homine possidendo religatur, ut inde eum qui sub ipso erat, perderet; unde cum illo qui super ipsum est, congredi praesumpsisset. Sequitur:

VERS. 13. Spiritus ejus ornavit coelos. --Quos coelos, nisi eos de quibus scriptum est: « Coeli enarrant gloriam Dei? (Psal. XVIII, 2.) » Quos tunc ornavit Spiritus, cum replevit quod Luca referente, didicimus qui ait: « Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes, et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque 133.0316C| supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 2, 3, 4). » Sequitur: Et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. --Quis enim colubri nomine appellatur, nisi antiquus hostis et lubricus et tortuosus, qui decipiendo homini colubri ore locutus est? De quo per prophetam dicitur: « Leviathan serpentem vectem tortuosum (Isa. XXVII, 1). » Cavernae hujus lubrici corda fuerunt iniquorum, quae quia ad pravitatem propriam traxit, quasi in eorum habitatione requievit: sed obstetricante manu Domini, tortuosus coluber de propriis cavernis expulsus est, quia dum nobis divina gratia medetur, is qui nos tenuerat antiquus hostis, a nobis ejicitur, 133.0316D| sicut incarnata Veritas dicit: « Nunc princeps hujus mundi ejicitur foras (Joan. XII, 31). » Unde jam nunc sanctos omnes non tenendo possidet, sed tentando persequitur. Nam quia in eis intrinsecus non regnat, contra eos extrinsecus pugnat. Sequitur:

VERS. 14. Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus, et cum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? --Quid hoc loco viarum nomine, nisi actiones Domini appellari? Unde et per prophetam Dominus dicit: « Non enim sunt viae meae sicut viae vestrae (Isa. LV, 8). » Adventum ergo Dominicum narrans ex parte vias Dei retulerat, quia alia ejus actio fuit 133.0317A| qua nos condidit, alia qua redemit. Ea itaque, quae de Domini actione narrat, extremi judicii comparatione levigans ait. Ecce ex parte dicta sunt viarum ejus, quod et parvam stillam sermonum ejus appellat, quia quidquid altum, quidquid terribile in hac vita positi de ejus consideratione cognoscimus, ex immensitate secretorum coelestium, velut tenuis ad nos gutta superni liquoris emanat. Et quis poterit 133.0318A| tonitruum magnitudinis ejus intueri? Ac si aperte dicat: Si humilitatis ejus admiranda vix ferimus, sonorum atque terribilem majestatis ejus adventum, qua virtute tolerabimus? Hunc tonitruum adventus illius etiam David psalmista insonat [intonat], dicens: « Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit (Psal. XLIX, 3). »

LIBER OCTAVUS DECIMUS.

CAPUT XXVII 133.0317B|

VERS. 1. Addidit quoque Job assumens parabolam suam, et ait. --Quo profecto versu ostenditur hujus sanctissimi viri dicta quam mystice sint prolata, dum parabola id est similitudo assumpta narratur ab eo qui nihil inferius per comparationem vel similitudinem loquitur. Ad eam itaque similitudinem cuncta trahenda sunt, qua figurate Ecclesia designatur, et in ipso quidem locutionis exordio dicta aperte prolata sunt, sed subjectis obscuritatibus implicantur. Sequitur:

VERS. 2. Vivit Deus, qui abstulit judicium meum; et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. --Quibus nimirum verbis beatus Job et sua narrat, et Ecclesiae tempora afflicta significat, in 133.0317C| quibus aperta infidelium pervicacia premitur, et persecutionis amaritudine perturbatur. Duobus namque modis Ecclesia ab adversariis tentari solet, ut videlicet persecutionem aut verbis patiatur aut gladiis. Nunc vero de ea persecutione loquitur, in qua non gladiis, sed falsis assertionibus lacessitur. Vir itaque sanctus sanctae Ecclesiae typum gestans, ut Deum esse fateatur, ait: Vivit Deus. Ut vero res humanas eum curare perhiberet, subdidit: Qui abstulit judicium meum, et ad amaritudinem adduxit animam meam. Ista enim quae patitur, non casu se perpeti, sed Deo omnia disponente, testatur; ne tentatori suo amaritudinis suae potestatem tribuit, sed auctori. Sequitur:

VERS. 3, 4. Quia donec superest halitus in me, et 133.0317D| spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua meditabitur mendacium. --Quod prius iniquitatem, hoc postmodum repetens mendacium dixit. Nam et omne mendacium iniquitas est, et omnis iniquitas mendacium, quia profecto ab aequitate discrepat quidquid a veritate discordat. Sed inter hoc quod ait loqui, postmodum subdidit meditari, magna distantia est. Nonnunquam enim pejus est mendacium meditari, quam loqui. Nam loqui plerumque praecipitationis est, meditari veto studiosae pravitatis, quamvis nonnumquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam praecipitando mentiatur. Sed quia scriptum est: « Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11); » et: « Perdes 133.0318B| eos qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7); » hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cujuslibet per eorum fallaciam defendatur, nec suae animae noceant, dum praestare carni nituntur alienae. » Sequitur:

VERS. 5. Absit a me ut justos vos esse judicem, donec deficiam non recedam ab innocentia mea. --Ab innocentia quippe recederet, si bona de malis aestimaret, Salomone attestante qui ait: « Qui justificat impium et qui condemnat justum, uterque abominabilis est ante Deum (Prov. XVII, 15). » Sunt namque nonnulli, qui dum malefacta hominum laudibus efferunt, augent quae increpare debuerunt. Hinc per prophetam dicitur: « Vae qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite 133.0318C| universae aetatis (Ezech. XXXIII, 16). Sequitur:

VERS. 6. Justificationem meam quia coepi tenere, non deseram. --Coeptam namque justificationem desereret, si in peccantium laude declinaret. Sequitur: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. --Ac si aperte dicat: Pro vobis non debeo ad culpam pertrahi, qui peccare in propriis formidavi. Sciendum vero est quod quisquis a praeceptis Dominicis discordat opere, quoties ea audit, corde suo reprehenditur atque confunditur, quia id quod non fecerit memoratur. Nam in quo errasse considerat, ipsa se conscientia latenter accusat. Unde David propheta precatur dicens: « Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua (Psal. CXVIII, 6). » Graviter namque unusquisque 133.0318D| confunditur, quando mandata Dei vel legendo, vel audiendo respicit, quae vivendo contempsit. Hinc Joannis voce dicitur: « Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum (I Joan. III, 21). » Et: « Quidquid petierimus, accipiemus (Joan. XIII, 14). » Ac si diceret: Si id quod praecipit facimus, id quod petimus obtinemus. Valde namque haec apud Deum utraque sibi necessario congruunt, ut et oratione operatio et operatione fulciatur oratio. Sic quaeri potest quo pacto a corde suo reprehendi se negat, qui se peccasse superius accusat, dicens: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum? Vel certe si justificare me voluero, os meum condemnabit me. --Sed sciendum est quod sunt peccata 133.0319A| quae a justis vitari possunt, et sunt nonnulla, quae etiam a justis vitari non possunt. Mens itaque justorum etsi libera est a perverso opere, aliquando tamen corruit in perversa cogitatione. Et in peccato ergo labitur, quia saltem in cogitatione declinatur et tamen unde semetipsam postmodum flendo reprehendat non habet, quia ante se reparat quam per consensum cadat. Sequitur:

VERS. 7. Sicut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. --In sacro eloquio sicut et quasi, non aliquando pro similitudine ponitur, sed pro veritate. Unde est illud: « Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre (Joan. I, 14), » unde et hic sicut et quasi pro affirmatione potius quam pro similitudine dictum videtur. Inter impium vero 133.0319B| et iniquum hoc distare nonnunquam solet, quia omnis impius iniquus, non tamen omnis iniquus est impius. Impius enim pro infideli ponitur, id est a pietate religionis alienus; iniquus vero dicitur, qui pravitate operis ab aequitate discordat, vel si fortasse Christianae fidei nomen portat. Beatus igitur Job voce typica sanctae Ecclesiae, quia alios rectae fidei contradicentes tolerat, impium se habere fatetur inimicum. Quia vero alios sub praetextu fidei intus positos in pravis operibus patitur, iniquum adversarium suum detestatur [testatur]. Si autem sicut et quasi oportet ut magis pro similitudine posita sentiamus, sancta Ecclesia quos viventes carnaliter intra se tolerat, de similitudine impiorum notat. Intus quippe inimicus est, qui fidelem se dum affirmat 133.0319C| vocibus, moribus negat. Sequitur:

VERS. 8. Quae enim spes hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? --Hypocrita qui Latina lingua dicitur simulator, justus non esse appetit, sed videri, et idcirco avarus raptor est, qui dum iniqua agit, desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae: qui dum praesentia diligit, futura minime sperat. Sequitur:

VERS. 9. Nunquid clamorem ejus audiet Deus, cum venerit super eum angustia? --Clamorem ejus angustiae tempore Dominus non audit, qui tranquillitatis tempore in praeceptis suis ipse Dominum clamantem non audit. Scriptum quippe est: « Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). » Hinc Dominus ait: 133.0319D| « Novissime veniunt fatuae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis (Matth. XXV, 11). » Et responditur eis. « Amen, amen dico vobis, nescio vos. » Sequitur:

VERS. 10. Aut poterit in Omnipotente delectari? --Qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur. Esse quidem sine delectatione anima nunquam potest. Nam aut infimis delectatur, aut summis; et quanto altiori studio exercetur ad summa, tanto majori fastidio torpescit ad infima; quantoque acriori cura inardescit ad infima, tanto tepore damnabili frigescit a summis. Utraque enim simul et aequaliter amari non possunt. Delectari ergo in Deo hypocrita non valet, quia in ejus mente 133.0320A| desideria superna non prodeunt, quam profecto spinae terreni amoris premunt. De quo aperte subditur: Et invocare Dominum in omni tempore. --Tunc quippe Deum hypocrita invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustat. Nam cum in hoc saeculo effectum quaesitae felicitatis invenerit, auctorem qui hanc ipsam felicitatem tribuit non quaerit. Sequitur:

VERS. 11. Docebo vos per manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam. --Sic beatus Job loquitur verbis suis, ut aliquid signet ex nostris. Nam sancta Ecclesia docens in quantum cognoscere expedit, nil veritatis abscondit. Quia enim manus Dei vocatur filius, « omnia quippe per ipsum facta sunt (Joan. I, 3): » per manum Dei docere se 133.0320B| perhibet eos quos in propria sapientia remanere fatuos videbat. Ac si aperte dicat: Ego ex me aliquid nescio, sed quidquid ex veritate sentio, hoc de ejusdem veritatis largitate comprehendo. Sequitur:

VERS. 12. Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini? --Scriptum est: « Servus qui cognovit voluntatem domini sui et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Qui autem non cognovit et non fecit digna, plagis vapulabit paucis (Luc. XII, 47). » Rursusque scriptum est: « Scienti igitur bonum et non facienti, peccatum est illi (Jac. IV, 17). » Ad majoris ergo culpae cumulum hostes suos sancta Ecclesia perhibet, et scire quid sequi debeant, et sequi nolle quod sciunt. Sequitur:

133.0320C| VERS. 13. Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum quam ab omnipotente suscipient. --Quam profecto partem haereditatemque protinus insinuat, cum subjungit:

VERS. 14. Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane. --Non absurde impii vocantur haeretici qui per errorem pravi dogmatis a cognitione veritatis sunt alieni. Quos sequenti verbo etiam violentos appellat: quippe qui Scripturae sententias recta dogmata continentes ad intellectum pravum conantur violenter inflectere. Violenti ergo sunt, etsi non rebus hominum, certe sensibus praeceptorum, filii autem violentorum sunt sequaces haereticorum, qui dum errori eorum consentiunt, quasi ex eorum praedicatione generantur. 133.0320D| Sed multiplicati in gladio erunt, quia quamvis modo immensa multitudine in perdita libertate succrescunt, venturi tamen judicis sententia feriuntur. Unde per Moysem Dominus dicit: « Gladius meus manducabit carnes (Deut. XXXII, 42). » Nepotes quippe haereticorum sunt, qui de errantium filiorum praedicatione nascuntur, quos nequaquam panis satiat, quia dum in sacri verbi pabulo plus quaerunt sentire quam capiunt, semper veritatis cognitione jejunant. Sequitur:

VERS. 15. Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu. --Ex eo videlicet haereticorum populo derelicti sepelientur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, profecto in poena perpetua 133.0321A| intelligentia terrena deprimuntur. Sequitur: Et viduae ejus non plorabunt. --Quas viduas ejus accipimus, nisi subjectas ejus plebes morte illius feliciter destitutas? Quia saepe ut diximus, dum praedicator erroris ad aeterna supplicia rapitur, subjectae plebes illius ad cognitionis verae gratiam revertuntur. His enim plebibus perversus praedicator quasi maritus praefuit, quia male eis conjunctus inhaeserat corruptor mentis. Nequaquam ergo viduae vel destitutae plorant, quia morte pravi doctoris viam veritatis inveniunt, ex ejus interitu affligi posse videbantur. Vel certe non plorant viduae, quia in suo errore remanentes dum sanctum fuisse aestimant praedicatorem suum, spe falsa ne lugeant, consolantur. Sequitur:

133.0321B| VERS. 16, 17. Si comparaverit sicut terra argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta. Praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. --Argentum intelligi sacri eloquii claritas solet, sicut alias dicitur: « Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne probatum (Psal. XI, 7). » Horum scilicet argentum, id est haereticorum eloquium, terrae est comparatum quia de Scriptura sacra ut aliquid sciant, ex appetitu terrenae laudis elaborant. Qui etiam sicut lutum vestimenta praeparant, quia fluxe et inquinabiliter ea quibus se tueri volunt, Scripturae sacrae contexunt testimonia. Praeparabit quidem, sed justus vestietur illis. Justus ergo vestietur eis vestimentis quae praeparavit injustus; quia vir sanctus eisdem sententiis ad veritatem utitur, quibus 133.0321C| se perversus quisque doctum ostendere contra veritatem conatur. Et argentum innocens dividet. Argentum est innocentem dividere, eloquia Domini minute discreteque exponere, et unicuique quod digne congruat coaptare. Nam eloquium Domini, quod hic argentum vel vestimenta hoc alibi spolia nominantur. Quod etiam Psalmista testatur per comparationem dicens: « Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa (Psal. CXVIII, 162). » Sequitur:

VERS. 18. Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. --Tinea sibi domum corrumpendo aedificat, nec meliori comparatione haereticus demonstrari potuit, qui locum suae perfidiae non nisi in mentibus quas corruperit, fecit, qui etiam 133.0321D| sequaces suos ab aeterno igne esse liberos pollicetur. Spondet quippe eis refrigerium quietis aeternae, sed verba ejus soliditatem non habent, quia plenitudine veritatis carent. Unde et subditur: Et sicut custos fecit umbraculum. Umbraculum namque custodis nullo fundamento solidatur, sed tempore mox transeunte destruitur, et promissa ab haereticis requies cum tempore destruitur, quae post hanc vitam nullatenus invenitur. Sequitur:

VERS. 19. Dives cum dormierit, nisi secum aufert, aperit oculos suos et nihil inveniet. --Cui nimirum sententiae Psalmista concinens dicit: « Turbati sunt omnes incipientes corde, dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in 133.0322A| manibus suis (Ps. LXXV, 5). » Res suas cum moreretur secum tolleret, si ad potentis vocem cum viveret sibi tulisset. Nam terrena omnia quae servando amittimus, largiendo servamus. Sed quia homo ex anima constat et corpore, cum unius rei somnus dicitur, alterius vigilia demonstratur, quia cum corpus obdormiscit in morte, tunc anima vigilat in vera cognitione. Et dormit ergo dives et oculos aperit, quia cum carne moritur, ejus anima videre cogitur quod praevidere contempsit. Aperit oculos suos et nihil inveniet, quia illic aperit ad supplicia quos hic ad misericordiam clausos habebat. Aperit oculos, et pietatis fructum non inveniet, quos clausos his tenuit cum viveret. Sequitur:

VERS. 20. Apprehendet eum quasi aqua inopia, 133.0322B| nocte opprimet eum tempestas. --Videamus nunc inopiam divitis ardentis, cujus tantum fuit abundantia epulantis. Ait enim: « Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XIX, 24). » Non autem immerito aquae tunc illa inopia comparatur, quia in inferno cruciat, qui susceptos in profundis absorbens solet lacus designari nomine. Unde per prophetam humani generis voce dicitur: « Lapsa est in lacum vita mea (Thren. III, 53). » Tempestatis vero nomine, judicii turbinem designat, quod etiam Psalmista testatur dicens: « Deus noster manifeste veniet, Deus noster et non silebit (Psal. XLIX, 3). » Et quia ipsa venturi exitus ignorantia nox vocatur, 133.0322C| nocte eum opprimet tempestas, id est, turbo divini judicii eum dum ignorat, apprehendit. Sequitur:

VERS. 21. Tollit eum ventus urens. --Quis hoc loco ventus urens, nisi malignus spiritus vocatur, qui desideriorum flammas in corde excitat, ut ad aeternitatem suppliciorum trahat? Perversum ergo quemlibet ventus urens dicitur tollere, quia insidiator malignus spiritus, qui viventem quemque accendit ad vitia, morientem trahit ad tormenta. Hinc Jeremias: « Ollam succensam video, et faciem ejus a facie Aquilonis (Jer. I, 13). » Sequitur: Et velut turbo rapit eum de loco suo. Locus perversorum est temporalis vitae dilectio, et carnis voluptas. Quasi turbine igitur unusquisque de loco suo rapitur, cum 133.0322D| a cunctis suis delectationibus, extremo territus die, separatur. De quo extremo die apte subjungitur:

VERS. 22. Et mittet super eum, et non parcet. --Peccatorem quotiens Deus feriendo corrigit, ad hoc flagellum mittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. Qui enim flagellum emisit ut parceret, ad hoc emittit quandoque ne parcat. In hac namque vita, Dominus tanto magis studet ut parcat quanto magis exspectando flagellat. Sequitur: De manu ejus fugiens fugiet. --Ille etenim fugit de manu ferientis, qui pravitatem suae corrigit actionis. Vel certe quia in sacro eloquio manus operatio solet intelligi, de manu percussi 133.0323A| fugit, qui dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit. Unde adhuc subditur:

VERS. 23. Stringit, stringet super eum manus suas. --Manus quippe stringere est vitae suae opera rectitudine confirmare. Unde etiam Paulus ait: « Remissas manus, et dissoluta genua erigite (Hebr. XII, 12). » Dum itaque alienum interitum conspiciunt, revocantur ad cor, ut recogitent suum, et unde alius ad tormenta ducitur, a tormento alius inde liberatur. Stringit ergo super eum manus suas, quia conspicit in aliena poena quod timeat, et dum delinquentem sic percussum respicit, dissoluta opera sua justitiae vigore constringit. Hinc scriptum est: « Laetabitur justus cum viderit vindictam (Psal. LVII, 11). » et reliqua. Sequitur: Et sibilabit super illum, intuens locum 133.0323B| ejus. --Quid in sibilo, nisi intentio admirationis exprimitur? Si vero in sibilo fortasse alia significatio quaeritur, moriente peccatore hi qui interitum ejus aspiciunt, os in sibilo stringunt, dum ad ea quae contempserant verba spritalia convertuntur, ut jam credere et praedicare incipiant, quae prius dum iniquum florere cernerent non credebant. Hinc Salomon ait: « Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus (Prov. XXI, 11). » Vir igitur sanctus postquam potentum poenas qui extolluntur in saeculo sufficienter explevit, rursum ad haereticorum superbiam, qui extolluntur in eloquio verba convertit. Nam sequitur:

CAPUT XXVIII.

VERS. 1. Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. --In argento eloquium, 133.0323C| in auro vitae sapientiae claritas designari solet. Et quia haeretici sic de eloquii sui nitore superbiunt, ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur: qui libri ad loquendum nobis quasi quaedam argenti venae sunt, quia de ipsis locutionis nostrae originem trahimus, eos ad sacrae auctoritatis paginas revocat, ut si vere loqui desiderant, inde sumere debeant quid loquantur, et ait: Habet argentum venarum suarum principia. Ac si aperte dicat: Qui ad verae praedicationis verba se praeparat, necesse esse ut causarum origines a sacris paginis sumat. Vera siquidem fidelium sapientia, cui universalis Ecclesia locus est, tribulationem vobis persequentibus patitur, sed a cunctis peccatorum sordibus 133.0323D| persecutionis vestrae igne purgatur. Unde scriptum est: « In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptabiles in camino humiliationis (Eccli. II, 5). » Quo in loco hoc quoque potest convenienter intelligi, ut de sua stulta haeretici passione videantur increpari. Nam saepe pro Jesu Christi Domini ac Redemptoris nostri nomine multa patiuntur, seseque eisdem passionibus ejus fieri martyres sperant: quibus sancti viri voce nunc dicitur: Auro locus est, in quo conflatur. Nam juxta hoc quod jam et ante nos dictum est: « Quisquis extra Ecclesiae unitatem patitur, poenas pati potest, martyr fieri non potest, » quia, auro locus est in quo conflatur. Quid itaque ad haec haeretici dicitis? Conflari per 133.0324A| afflictionem carnis, vel etiam per martyrium vultis, sed locum quo debeatis conflari nescitis. Sequitur:

VERS. 2. Ferrum de terra tollitur. --Solent haeretici de justitiae suae contra nos elatione gloriari, atque opera sua ostentationis inflatione jactari, nosque iniquos ut diximus, aut esse, aut fuisse criminantur. Per humillimam ergo confessionem et veracem defensionem contra eos vir sanctus loquitur dicens: Ferrum de terra tollitur. Ac si aperte dicat: Fortes igitur qui acutissimis linguarum gladiis in hac acie defendendae fidei ferrum fiunt, aliquando terra in infimis actionibus fuerunt. Peccanti quippe homini dictum est: « Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 20). » Sed de terra ferrum tollitur, cum fortis propugnator Ecclesiae a terra, quam prius tenuit, actione separatur. 133.0324B| Non ergo debet in eo despici quidquid fuit, qui jam accepit esse quod non fuit. Sequitur: Et lapis solutus calore in aes vertitur. --Tunc lapis calore solutus, cum cor durum atque a divini amoris igne frigidum, eodem divini amoris [igne] tangitur, et in fervore spiritus liquatur, ut ad sequentem vitam desideriorum aestu ardeat, quam prius audiens insensibilis manebat, ex quo ardore scilicet et emollitur ad amorem, et operatur ad operationem, ut sicut prius durus fuerat in amore saeculi, ita se fortem postmodum exerceat in amore Dei; et quod ante audire renuebat, et credere et praedicare incipiat. Sequitur:

VERS. 3. Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat. --Tempus posuit tenebris, iniquis 133.0324C| videlicet modum, quod iniqui esse desistant, unde eisdem per Apostolum dicitur: « Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Eph. V, 10). » Sicut aliis quoque discipulis isdem doctor egregius dixit: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12). » Universorum nomine electos et reprobos voluit comprehendi. Nam bona faciens et ordinans Deus, mala vero non faciens, sed ab iniquis facta ne inordinate eveniant, ipse disponens, considerat universorum finem, et patienter tolerat omnia, atque intuetur electorum terminum, quod ex malo mutentur ad bonum. Intuetur etiam reproborum 133.0324D| finem, quod e malo opere dignum trahantur ad supplicium. Sequitur:

VERS. 4. Lapidem quoque caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. --Quid durius illa perfidia Judaeorum? quid populus, qui auctorem vitae videre per finem noluit, quem per prophetam praedixit, nisi lapis caliginis fuit? quia et crudelitate durus fuit, et infidelitate nebulosus. Qui alio quoque vocabulo, umbra mortis dicitur. Umbra quippe alis exprimitur, qualia ejus rei de qua trahitur fuerint lineamenta. Quis autem mortis nomine, nisi diabolus vocatur? De quo per quamdam ministri sui significationem dicitur: « Nomen illi mors (Apoc. VI, 8). » Cujus ille populus umbra exstitit, quia iniquitatem illius sequens, ejus in se imaginem expressit. Quid 133.0325A| vero torrentis nomine, nisi ille a conspectu tremendi judicis per ultimum examen egrediens, atque electos et reprobos dividens, ignis vocatur? Unde per prophetam dicitur: « Fluvius igneus rapidus, qui egrediebatur a facie ejus (Dan. VII, 10). » Quis autem in hoc mundo peregrinatur populus, nisi qui ad sortem electorum currens, habere se patriam novit in coelestibus? Et tanto magis illic sperat invenire se propria, quanto hic cuncta quae praetereunt esse a se deputat aliena. Hinc Paulus ait: « Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). » Potest fortasse in torrentis nomine ipsa irrigatio sanctae praedicationis intelligi, juxta id quod per Salomonem dicitur: « Oculum qui subsannat patrem, et despicit partum matris suae, effodiant 133.0325B| illum corvi de torrentibus (Prov. XXX, 17). » Sanctorum quippe praedicatio obduratas mentes reproborum deserit, et ad pia humilium se corda convertit. Sequitur: Et eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. --Quis hoc loco alius accipitur egens homo, nisi ille de quo per Paulum dicitur: « Qui propter nos egenus factus est dum esset dives? (II Cor. VIII, 6.) » Cujus videlicet egentis hominis pedes sancti praedicatores fuerunt, per quorum profectus praesentiam gentilitatem circumens, mundum perambulavit universorum. Sed eorum qui umbra mortis et lapis caliginis exstiterunt, pes hominis egentis oblitus est, quia in ipso initio nascentis Ecclesiae dum sancti apostoli coelorum regnum Judaeae praedicare voluissent, videntes quod in eis nihil omnino 133.0325C| proficerent, ad praedicandum gentibus defluxerunt, sicut ipsis in suis Actibus dicunt: « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quomodo repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). » Quos recte quoque et invios vocat, quia dum infidelitate sua obdurati sunt, verbis vitae ad cor viam praebere noluerunt. Sequitur:

VERS. 5. Terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est. --Panem Judaea dare consueverat, quae legis verba proferabat, sed haec terra in loco suo igne subversa est, quia fidelium signa conspiciens, invidiae se fasce concremavit. Quia enim semper invidia de superbia nasci solet, in loco suo igne periit, quae idcirco arsit invidia, quia superbiam non 133.0325D| relinquit. Sequitur:

VERS. 6. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. --Quid enim hoc loco per lapides nisi sanctorum ac fortium mentes accipimus? In Scriptura etenim sacra aliquando lapides in malo, aliquando vero in bono accipi solent. Hinc Joannes [Lucas] ait: « Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Luc. III, 8). » Hinc Petrus ait: « Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domos spiritales (I Petr. II, 5). » Sapphirus quidem lapis colorem aeris habet, et quia de Judaea nunquam sanctae animae, quae coelestem vitam ducerent, defuerunt, dicitur: Locus sapphiri lapides ejus. Et quam magna vitae ac sapientiae claritate per fidem fulsit. 133.0326A| adjungitur: Et glebae illius aurum. Quid per glebas, nisi collectiones singulorum ordinum ac multitudines designantur? Glebae autem ex humere et pulvere constringuntur. Omnes ergo qui rore gratiae infusi ex mortis debito pulverem se esse veraci cognitione confessi sunt, dum vitae virtute clarescerent, quasi aureae in illa glebae jacuerunt. Glebas haec terra habuit in prophetis, glebas in doctoribus, glebas in Patribus antiquis, qui magna se infusione gratiae in professionis et operis unanimitate tenuerunt. Sequitur:

VERS. 7. Semitam ignorabit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. --Quis hoc loco avis nomine nisi ille signatur, qui corpus carneum quod assumpsit, ascendendo ad aethera libravit? Qui apte quoque 133.0326B| etiam vulturis appellatione exprimitur, qui manens in altitudine divinitatis suae, quasi quodam volatu sublimi, cadaver mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de coelestibus ad ima submisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et, dum mortuum animal petiit, mortem apud nos, qui apud se erat immortalis, invenit. Sed hujus vulturis oculus fuit intentio nostrae resurrectionis, quia ipse ad triduum mortuus ab aeterna morte nos liberavit. Ille ergo perfidus Judaeae populus mortalem vidit, sed, quod morte sua nostram mortem destrueret, minime attendit. Conspexit quidem vulturem, sed oculos vulturis non aspexit, qui dum humilitatis ejus vias quibus nos ad alta sublevavit, considerare noluit, semitam avis ignoravit. Neque enim pensare studuit 133.0326C| quod ejus humilitas non levaret ad coelestia, et mortis ejus intentio reformaret ad vitam. Sequitur:

VERS. 8. Non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena. --In cunctis Latinis codicibus institores positos reperimus, in Graecis vero negotiatores invenimus. Qui hoc loco institores, nisi prophetae sancti vocati sunt, qui Synagogae mores ad fidem instruere prophetando curaverunt? Quorum nimirum filii sancti apostoli nuncupantur, qui ut Deum hominem crederent, ad eamdem fidem ex eorum sunt praedicatione generati. Calcarent quippe institorum filii, si praedicatores sancti ejusdem Synagogae vitia calce virtutis premerent. Si autem institores eosdem sanctae Ecclesiae praedicatores accipimus, institorum filios pastores et doctores, qui 133.0326D| apostolorum viam secuti sunt, nil obstat intelligi. Qui Synagogam minime calcaverunt, quia dum eorum Patres, id est, apostoli ab illa repulsi sunt, ipsi quoque ab ejus vocatione cessaverunt. Per quam videlicet Synagogam leaena non pertransiit, quia sancta Ecclesia collectioni gentium dedita nequaquam se ad illum Judaeae populum diutius occupavit. Recte autem Ecclesia leaena nuncupatur, quia male viventes in vitiis ore sanctae praedicationis interficit. Ecclesia itaque per Synagogam transiit, sed non pertransiit, quia ex illa ad fidem paucos rapuit. Sequitur:

VERS. 9. Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. --Manum quippe ad silicem 133.0327A| extendit, quia ad duritiam gentium suae brachium praedicationis misit. Unde et eisdem beatus Job passionis suae historiam praesciens gentibus innotescendam dicit: « Scribantur haec stylo ferreo in plumbi lamina, vel certe sculpantur in silice (Job XIX, 24). » Quid vero hoc loco montes, nisi hujus saeculi potentes accipimus, qui pro terrena substantia altum tument? De quibus Psalmista ait: « Tange montes, et fumigabunt (Psal. CXLIII, 5). » Sed montes a radicibus sunt eversi, quia praedicante sancta Ecclesia summi hujus saeculi potentes in adoratu omnipotentis Dei ab intima cogitatione ceciderunt. Sequitur:

VERS. 10. In petris rivos excidit, --id est, in duris gentilium cordibus fluvios praedicationis aperuit, 133.0327B| sicut per prophetam quoque de irriganda dicitur ariditate gentilium. Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Sequitur: Et omne pretiosum vidit oculus ejus. --Sciendum magnopere, quia tanto unaquaeque anima fit pretiosior ante oculos Dei, quanto pro amore veritatis despectior fuerit ante oculos suos. In Scriptura sancta videre Dei aliquando pro eligere ponitur. Vidit pretiosum, cum humanam animam de se abjecta sapientem gratiae suae illustratione respexit, de qua videlicet anima per prophetam dicitur: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jer. XV, 19). Sequitur:

VERS. 11. Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit. --Quid namque 133.0327C| hic aliud flumina, nisi antiquorum Patrum dicta nuncupantur? Sed horum fluminum Judaea speciem tenuit, dum litterae superficiem tenens, eorum profunda nescivit; nos vero veniente Domino in eis interna spiritalia quaerimus, eorum profunda rimamur. Quod ipse Dominus facere dicitur, quia id nos agere ipso donante praevalemus. Per nos ergo qui non litteram quae occidit, sed spiritum qui vivificat (II Cor. III, 6) sequimur, profunda fluviorum Dominus scrutatur, et abscondita in lucem producit, quia dicta legis, quae caligosa nimis historia obscurat, nunc expositio spiritalis illuminat. Unde et loquens in parabolis per Evangelium Veritas discipulis praecipit, dicens: « Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure auditis praedicate super 133.0327D| tecta (Matth. X, 27). » Sequitur:

VERS. 12, 13. Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Nescit homo pretium ejus. --Vir itaque sanctus quam sapientiam contemplatur, nisi eam de qua Paulus apostolus dicit: « Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam? (I Cor. I, 24.) » De qua per Salomonem dicitur: « Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1); » et de qua Psalmista ait: « Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). » Hujus nimirum sapientiae homo pretium nescit, quia nihil dignum aestimatione illius invenit; non autem hoc sapientiae pretium et esse dicitur et nesciri, sed idcirco nesciri quia deest, eo scilicet loquendi genere, quo in angustiis quisque depressus cum remedium 133.0328A| subventionis non invenit, fateri solet, quia quid faciat nescit. Hujus ergo sapientiae pretium nescire est, dignum operis meritum quo illam percipiat non invenire. Ad hoc namque pretium damus, ut ejus vice rem quam appetimus possidere debeamus. Quid autem non dedimus, ut hanc sapientiam, quae Christus est, percipere mereremur? Gratia quippe redempti sumus. Hinc Paulus ait: « Cum adhuc peccatores essemus secundum tempus, Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 8, 9). » Sequitur: Nec invenietur in terra suaviter viventium. --Quid hoc loco signatur terrae nomine, nisi anima humana? de qua Psalmista ait: « Anima mea sicut terra, sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). » Haec autem sapientia inveniri in terra suaviter viventium non 133.0328B| valet, quia quisquis adhuc hujus vitae voluptatibus pascitur, ab aeternae sapientiae intellectu separatur. Nam si vere saperet, expulsus ab internis gaudiis de ea in qua cecidit exsilii sui caecitate lugeret. Hinc namque per Salomonem dicitur: « Qui apponit scientiam apponit dolorem (Eccle. I, 18). » Sequitur:

VERS. 14. Abyssus dicit: Non est mecum. --Quid hoc loco abyssum nisi corda hominum vocat? quae et per lapsum fluida, et per duplicitatem sunt caligine tenebrosa. Quae nimirum abyssus non esse in se hanc sapientiam profitetur, quia iniqua mens dum esse sapiens carnaliter appetit, stultam tam se ad spiritalia ostendit. Namque teste Paulo, « Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum 133.0328C| (I Cor. III, 19). » Tanto quisquis intus amplius stultus fit, quanto conatur exterius sapiens videri. Sequitur: Et mare loquitur: Non est mecum. --Quid enim maris nomine nisi saecularium mentium amara inquietudo signatur; quae dum se vicissim inimicitiis impetunt, quasi adversantes se undae collidunt? Recte enim mare vita saecularium dicitur, quia dum procellosis actionum motibus concitatur, ab internae sapientiae quiete atque stabilitate disjungitur. Quo contra bene per prophetam dicitur: « Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? (Isa. LXVI, 2.) » Sequitur:

VERS. 15. Non dabitur aurum obrizum pro ea. --Quod namque per aurum obrizum, nisi sancti angeli 133.0328D| designantur, qui recte et aurum vocantur, et obrizum? Aurum, quia fulgent claritate justitiae; obrizum, quia nullum habuerunt unquam contagium culpae. Homines vero justi, quandiu in hac carne corruptibili mortaliter vivunt, aurum quippe esse possunt, obrizum omnino esse non possunt, quia « Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). » Nam quamvis in hac vita ex magna justitiae claritate resplendeant, nequaquam ad purum, peccatorum sordibus carent, Joanne apostolo attestante, qui ait: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). » Sed, quia pro hac sapientia 133.0329A| nullus angelorum redemptor humani generis mittendus fuit, ne quis spem in his, quos in adjutorium hominum saepius apparuisse didicimus, angelis poneret, dictum est: Non dabitur obrizum pro ea. Sequitur: Nec appendetur argentum in commutatione ejus. --Quia enim argento saepe eloquia divina signantur, possunt argenti vocabulo etiam ejusdem eloquii scriptores intelligi, quorum vita inter turbas hominum resplenduit luce virtutum. Sed quia lex peccata judicare potuit, non auferre, non quisquam veterum Patrum, non legislator Moyses humani generis redemptor exstitit. Argentum ergo in commutatione hujus sapientiae non appenditur, quia quilibet sancti esse potuerunt, in comparatione unigeniti Filii nullius meriti fuisse pensatur. Sequitur:

133.0329B| VERS. 16. Non conferetur tinctis Indiae coloribus. --Quid enim per Indiam, quae nigrum populum mittit, nisi hic mundus accipitur, in quo vita hominum per culpam obscura generatur? Tincti autem colores sunt Indiae, hujus mundi sapientes, qui quamvis per infidelitatem et plerumque per actionem foedi sunt, ante humanos tamen oculos superductae honestatis colore fuscantur. Sed coaeterna Dei sapientia tinctis Indiae coloribus non confertur, quia quisquis hanc veraciter intelligit, ab his omnibus quos mundus sapientes coluit, quam longe distet agnoscit. Sequitur: Nec lapidi Sardonico pretiosissimo vel sapphiro. --Sardonicus quippe terrae rubrae similitudinem tenet, sapphirus vero 133.0329C| aeream habet speciem. Possunt ergo in Sardonico, per terram rubram homines, in sapphiro autem per aeream visionem angeli designari. Nam cum terrae rubrae speciem lapis Sardonicus habeat, non immerito hominem significat, quia et Adam, qui primus est conditus, Latino sermone terra rubra nominatur. Quid est ergo quod dicitur, quia haec sapientia lapidi Sardonico vel sapphiro non confertur, nisi quod is qui est « Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24), » mediator scilicet « Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), » tanta magnitudine excellat omnia, ut ei nec in terra primi homines, nec in coelo angeli comparentur? Unde et per Psalmistam dicitur: « Quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? » 133.0329D| (Psal. LXXXVIII, 7.) Possunt autem per Sardonicum lapidem Patres Testamenti Veteris, per sapphirum vero praedicatores exprimi Testamenti Novi. Ac si patenter insinuat dicens: Et qui homo inter homines cernitur, nec in antiquis quisquam, nec in novis Patribus aequatur, quia ex deitate habet quod in humanitate quemquam similem non habet. Sequitur:

VERS. 17. Non aequabitur ei aurum vel vitrum. --Auri namque metallum novimus potiori metallis omnibus claritate fulgere: vitri vero natura est, ut extrinsecus visum, pura intrinsecus perspicuitate perluceat. Quid ergo aliud in auro vel vitro accipimus, nisi illam supernam patriam, illam beatorum civium societatem, 133.0330A| quorum corda sibi invicem et claritate fulgent, et puritate translucent? quam Joannes in Apocalypsi conspexerat cum dicebat: « Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide, ipsa vero civitas ex auro mundo, simili vitro mundo (Apoc. XXI, 18). » Sequitur:

VERS. 18. Nec commutabuntur pro ea vasa auri, excelsa et eminentia. --Excelsum quippe vas auri Helias exstitit, excelsum vas auri Hieremias, excelsa atque eminentia auri vasa priores Patres fuerunt. Sed haec Dei sapientia, ut a carnali nos conversatione redimeret, apparuit in carne, et qui illam veraciter non agnovit, mediatorem Dei et hominum Christum Jesum esse unum ex prophetis putavit. Ecclesia vero pro hac sapientia vasa auri excelsa 133.0330B| et eminentia non commutavit, quia Christum Dei Filium non unum esse prophetarum, sed unum prophetarum Dominum credidit. Sequitur: Nec commemorabuntur comparatione ejus. --Omnes enim supernae patriae electi sancti quidem et justi sunt, sed participatione sapientiae, non comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati? Lumen autem sapientia, lumen et servi sapientiae vocari solent. Sed illa lumen illuminans, isti lumen illuminatum, sicut scriptum est: « Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). » Istis autem tantummodo dicitur: « Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). » Sequitur: Trahitur sapientia de occultis. --De occultis sapientia trahitur, quia cum sit invisibilis, non nisi invisibiliter 133.0330C| invenitur, quae recte quoque trahi dicitur, quia sicut flatum trahimus ut corpus vivat, sic ab intimis sapientiae spiritus ducitur, ut ad vitam anima subsistat. Unde Psalmista ait: « Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131). » Sequitur:

VERS. 19. Non adaequabitur ei topazium Aethiopiae. --Quid Aethiopia nisi praesentem mundum accipimus? coloris nigredine designat peccatorem pollutum foeditate meritorum. Aliquando vero Aethiopiae nomine specialiter gentilitas designari solet, infidelitatis prius nigra peccatis, quam veniente Domino Habacuc propheta vidit timore perterritam, et ait: « Tabernacula Aethiopum expavescent; tabernacula terrae Madian (Habac. III, 7.) » Topazion vero pretiosus lapis est, et quia Graeca lingua pan omne dicitur, 133.0330D| pro eo quod omni calore resplendet, topazion quasi thonpazion vocatur. Dum vero in Deum conversa gentilitas credidit, ex ea multi sunt ita dono Spiritus locupletati, ut quasi multis coloribus, sic multis in altis virtutibus luceant. Ac si ergo eis diceretur: Nullus sanctorum quibuslibet virtutibus plenus existat, tamen nigredine mundi collectus, aequari non potest ei de quo dictum est: « Quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). » Sequitur: Nec tincturae mundissimae componentur. --Tincturae enim mundissimae vocantur hi qui veraciter sunt humiles, et veraciter sancti, qui sciunt quidem quia ex semetipsa virtutum speciem non habent, sed hanc ex dono gratiae supervenientis 133.0331A| tenent. Tincti enim non essent, si sanctitatem naturaliter habuissent; sed mundissimae tincturae sunt, quia humiliter custodiunt supernitentem in se virtutum gratiam quam acceperunt. Pensandum magnopere est, quod a sancto viro requiritur unde sapientia veniat. Ab eo etenim venit a quo orta est. Sed quia ab invisibili et coaeterno Patre nascitur, ejus via occulta est. Unde et per prophetam dicitur: « Generationem illius quis enarrabit? » (Isa. LIII, 8.) Locus vero intelligentiae ejus est humana mens, quam haec Dei sapientia, dum replevit, sanctam facit. Quia ergo et invisibilis est de quo prodiit, et incertum nobis est in cujus mente intellecta requiescat, recte nunc dicitur:

VERS. 20. Unde ergo sapientia veniet, vel quis est 133.0331B| locus intelligentiae? --Sed hoc valde mirum est quod protinus subinfertur:

VERS. 21. Abscondita est ab oculis omnium viventium. --Sapientia quippe, quae Deus est, si omnium 133.0332A| viventium oculis esset occulta, hanc procul dubio sanctorum nemo vidisset. Sed et huic sententiae Joannem audio concordantem, qui ait: « Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18). » Sed juxta beati Job sententiam sapientia, quae Deus est, abscondita est ab oculis omnium viventium: quia in hac mortali carne consistentibus et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potest per incircumscriptum lumen aeternitatis. Sin vero a quibusdam potest in hac corruptibili carne viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus quodam contemptionis acumine aeterna Dei claritas videri. Hoc quoque a beato Job sententia non abhorret, qui ait: Abscondita est ab oculis omnium viventium. Quam quisquis sapientiam, quae Deus est, 133.0332B| videt, huic vitae funditus moritur, ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eam videt, qui adhuc carnaliter vivit. Hinc Moysi dicitur: « Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 20). »

LIBER NONUS DECIMUS. 133.0331| 133.0331B| VERS. 21. Volucres quoque coeli latet. --In Scriptura sacra volucres aliquando in malo, aliquando vero in bono datur intelligi. Per volucres quippe 133.0331C| nonnunquam potestates aeriae designantur bonorum studiis adversae. At contra in bono volucres poni solent: « Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod acceptum homo mittit in hortum suum, et crevit, et factum est in arbore magna, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus (Luc. XIII, 19). » Hoc igitur in loco postquam de sapientia dictum est: Abscondita est ab oculis omnium viventium, recte subjungitur: Volucres coeli quoque latet, quia in hac corruptibili carne constituti naturae ejus potentiam ipsi quoque vivendo non penetrant, qui jam per meritum sanctae contemplationis volant, ubi apte subjungitur:

VERS. 22. Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. --Quid perditionis et 133.0331D| mortis nomine, nisi maligni spiritus designantur, qui inventores mortis et perditionis exstiterunt? Videre quippe perfecte coaeternam Dei sapientiam, hoc est quod habere. Ideo iniqui spiritus hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam eam habere potuerunt. Ad lucem quippe ejus clauserunt oculos cordis, superfusis ejus radiis repugnantes. Famam ergo sapientiae malignis spiritibus audisse est, sed eamdem sapientiam non vidisse, et ejus potentiam ex virtute illius cognovisse, et tamen sub ea humiliter stare noluisse. Hinc Veritas ait: « Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). » Sequitur:

VERS. 23. Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. --Locus sapientiae Pater est. Locus sapientiae 133.0332B| sicut ipsa Sapientia attestante, dicitur: « Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10, 11). » Aliter ergo sapientia habet viam, atque aliter locum. Viam per humanitatis transitum, locum vero per 133.0332C| statum divinitatis. Ac si aperte diceretur: Humanae cogitationi occulta sunt, vel quando per carnem ad homines Sapientia veniat, vel quomodo apud Patrem invisibilis etiam cum foris apparuerit persistat. Quamvis hoc intelligi et aliter potest. Nam via ejus non inconvenienter accipitur hoc ipsum quod venit ad cor, seseque nobis intrinsecus infundit. Locus vero ejus fit cor, ad quod veniens permanet. De hac quoque via illius dicitur: « Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini (Joan. I, 23). » Et quia hominibus incertum est vel in cujus corde veniat, vel in quo postquam venerit, permanendo requiescat, recte nunc dicitur: Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. Quia solius divinae visionis est 133.0332D| cernere, vel quibus modis intellectus sapientiae quem perceperit mortiferis cogitationibus non admittat. Sequitur:

VERS. 24. Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia, quae sub coelo sunt, respicit. --Respicere quippe Dei est ea quae amissa ac perdita fuerant ad suam gratiam reformare. Unde scriptum est: « Rex qui sedet in solio judicii sui, dissipat omne malum in intuitu suo (Prov. XX, 8). » Sequitur:

VERS. 25. Qui fecit ventis pondus. --Velocitate enim ac subtilitate ventorum in Scriptura sacra solent animae designari, sicut per Psalmistam de Deo dicitur: « Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. XVII, 11), » id est, qui transgreditur virtutes animarum. Fecit ergo ventis pondus, quia dum superna 133.0333A| sapientia replet animas, eas maturitate induta graves reddet, non illa gravitate qua dicitur: « Filii hominum, usquequo gravi corde? (Psal. IV, 3.) » Aliud namque est gravem esse per consilium, aliud per peccatum; aliud gravem esse per constantiam, aliud per culpam. Vel certe ventis pondus facere est, concessam hic electis de virtutibus gloriam permista infirmitate temperare. Sequitur: Et aquas appendit mensura. --Aquae in Scriptura sacra aliquando sanctum Spiritum significant, ut illud: « Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). » Aliquando scientiam pravam, aliquando scientiam sacram, velut: « Aqua sapientiae salutaris potavit eos (Eccli. XV, 3). » Pravam, ut illud Salomonis: 133.0333B| « Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX, 17). » Aliquando tribulationem, ut illud: « Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae ad animam meam (Psal. LXVIII, 2). » Aliquando defluentes populos, ut illud Apocalypsis: « Aquae vero sunt populi (Apoc. XVII, 15). » Aliquando mentes fidem sequentium designari solent, sicut propheta ait: « Beati qui seminatis super omnes aquas (Isa. XXXII, 20). » Hoc igitur in loco quid aquarum nomine, nisi electorum corda signantur, quae per intellectum sapientiae auditum jam supernae vocis acceperunt? De quibus recte dicitur: Et aquas appendit mensura, quia sancti ipsi, qui sublevante Spiritu ad summa rapiuntur, quandiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione superbiant quibusdam tentationibus reprimuntur, 133.0333C| ut nequaquam tantum proficere valeant quantum volunt. Sed ne extollantur superbia, sit in eis ipsarum quaedam mensura virtutum. Sequitur:

VERS. 26, 27. Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus. Tunc vidit illam et enarravit, et praeparavit, et investigavit. --Solent per pluvias praedicantium dicta signari. Unde per Moysen dicitur: « Exspectetur sicut pluvia eloquium meum (Deut. XXXII, 2). » Quorum videlicet verba cum blande persuadent, pluviae sunt; cum vero terribilia de venturo judicio intonant, procellae. Et notandum quod pluviis lex ponitur, ut via procellis sonantibus aperiatur. Lex quippe est ipsis praedicatoribus posita, ut vivendo impleant quod loquendo suadere 133.0333D| festinant. Nam loquendi auctoritas perditur, quando vox opere non adjuvatur. Viam autem procellis sonantibus posuit, cum praedicatoribus sanctis suis ad corda hominum terrore venturi judicii perculsa aditum fecit. Usitata quippe sacri eloquii locutione, videre Dei dicitur videre nos facere, sicut justo viro Dominus dicit: « Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. XXII, 12). » Et Israelitae praemonentur: « Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3), » id est, ut scire vos faciat. Tunc ergo cum legem pluviis poneret, hoc est mandatum custodiae praedicatoribus dare, hanc incarnatam sapientiam videri et enarrari a praedicatoribus, praeparari et investigari ab auditoribus fecit. Sibi 133.0334A| quippe illam praeparat, quisquis illam bene vivendo in viam judicii propitiam parat. Et notandum quae de ea quatuor dicta sint. Ait enim, vidit, enarravit, praeparavit, et investigavit. Vidit namque, quia species est; enarravit, quia verbum; praeparavit, quia remedium; investigavit, quia occultum. Sequitur:

VERS. 28. Et dixit homini: Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia. --Ac si aperte diceretur: Ad temet ipsum, homo, revertere, cordis tui secreta perscruta. Si Deum timere deprehendis, profecto constat quia hac sapientia plenus es; quam si adhuc cognoscere non potes quid sit in se, jam cognoscis interim quid sit in te. Hinc scriptum est: « Initium sapientiae timor Domini 133.0334B| (Psal. CX, 11). » Sed quia ille veraciter vim divini timoris intelligit, qui se a cunctis pravis operibus custodit, recte subditur: Et recedere a malo intelligentia. Sequitur:

CAPUT XXIX.

VERS. 1. Addidit quoque Job assumens parabolam suam. --Quia enim parabola similitudo nominatur, aperte constat quod per exteriorum verborum formam mysteria loquitur, qui ad loquendum parabolam assumpsisse memoratur. Cum etenim sua narrat, quaeque sunt sanctae Ecclesiae ventura denuntiat, et per hoc quod ille patitur, indicat ipse quid illa patiatur. Sed electi omnes qui in fine mundi temporibus Antichristi fuerint in illa tribulatione comprehensi, reminiscuntur horum temporum 133.0334C| in quibus nunc Ecclesia fidei pacem tenet, et superba haereticorum colla comprimit, non potentatu culminis, sed jugo rationis, et per vocem beati Job dicit:

VERS. 2. Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos? --Quia enim statutus numerus dierum vocantur menses, quid nomine signat mensium nisi collectiones animarum? Dies quippe dum colliguntur, in mensibus subtrahuntur. Quia et in hoc tempore sancta Ecclesia dum veritatis luce resplendentis animas colligit, in intimis abscondit. Aliquando etiam mensis pro perfectione ponitur, sicut propheta ait: « Erit mensis ex mense (Isa. LXVI, 23), » perfectio videlicet eis in requiem, quibus nunc perfectio fuerit in operatione. Reminiscatur ergo perfectionis 133.0334D| pristinae, reducat ad memoriam quanta praedicationis suae collectis animabus reportabat lucra, et angustata tribulationibus dicat: Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos? Sequitur:

VERS. 3. Secundum dies quibus Deus custodiebat me, quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. --Tunc quippe videt ex se persecutione cogente infirmorum tumultus cadere, quos nunc ut mater intra pacis sinum parvulos fovet, et in tranquillas fidei cunas continet, qui admisti fortibus ipsa fidei tranquillitate nutriuntur. Tunc se in illis aestimat cadere quae se nunc mistis respicit custodiri, lucernae enim signatur nomine sacrae lumen Scripturae. Hinc 133.0335A| Psalmista ait: « Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 105). » Quia autem principale nostrum, appellatione capitis mens vocatur, per Psalmistam dicitur: « Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII, 5). » Ac si aperte dicat: Charitatis pinguedine replesti mentem meam. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiae splendet, quia sacra eloquia tenebras mentis nostrae irradiant, ut in hoc caliginoso vitae praesentis loco dum verborum Dei lucem percipimus, quae sint agenda videamus. Nunc ad lumen in tenebris ambulat, quoniam sancta universalis Ecclesia, etsi alienas occultas cogitationes non penetrat, quia quasi faciem non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis, directa lumine supernae locutionis. Sequitur:

133.0335B| VERS. 4. Sicut filii in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. --Sicut uniuscujusque hominis, sic sanctae Ecclesiae aetas describitur. Parvula tunc quippe erat, cum nativitate recens verbum vitae praedicare non poterat. Hinc enim de illa dicitur: « Soror nostra parvula est, et ubera non habet (Cant. VIII, 8). » Adulta vero Ecclesia dicitur quando Dei verbo copulata, sancto repleta Spiritu per praedicationis mysterium, in filiorum conceptione fetatur quos exhortando parturit, convertendo parit. De ejus hac aetate Domino dicitur: « Adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 3). » Tunc ergo cum in diebus illis Ecclesia, quasi quodam senio debilitata, per praedicationem filios parere non valet, reminiscitur fecunditatis antiquae. 133.0335C| Quid hoc loco tabernaculum, non habitationem mentis accipimus? quia per omne quod cogitando agimus, in consilio nostri cordis habitamus. Quisquis autem mandata Dei tacitus cogitat, secreto Deus illi in tabernaculo est. Habitationem etenim cordis sui ante Dei esse oculos viderat qui dicebat: « Et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper (Psal. XVIII, 15). » Sancta itaque Ecclesia in magnis tunc tribulationibus deprehensa, cum multos a Deo conspicit prava cogitatione discedere, videt profecto mentis eorum habitaculum discedente Deo vacuum remanere, et jure deplorans, dicit: Quanto secreto Deus erat in tabernaculo meo. Quibus verbis non immerito etiam simulatio religionis plangitur, quia nonnulli etiam nunc Christiani esse non appetunt, 133.0335D| sed videri. His videlicet Deus in publico est, non in secreto. Sed sancta Ecclesia Deum in secreto habere desiderat, quia illos vere fideles respicit, quos ad vitam fidei corde pleno permanere cognoscit. Sequitur:

VERS. 5. Quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei. --Pueri scilicet vocantur, quia coelestibus mandatis inserviunt. Unde per prophetam Dominus dicit: « Ecce ego et pueri quos mihi dedit Deus (Isa. VIII, 18). » Et rursus in Evangelio: « Pueri, nunquid pulmentarium habetis? » (Joan. XXI, 5.) Nunc ergo in circuitu ejus sunt pueri, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur, qui coelestia mandata custodiunt, et spiritalis disciplinae regulis obsequuntur. 133.0336A| Qui profecto tunc ad obsequium pueri deerant, quando pravi qui reperti fuerint spiritalia ejus mandata contemnunt. Sequitur:

VERS. 6. Quando lavabam pedes meos butyro. --Quia Christum et ejus Ecclesiam unam esse personam crebro jam diximus; illum videlicet hujus corporis caput, hanc autem illius capitis corpus. Aliter haec verba juxta vocem capitis accipi, atque aliter juxta vocem corporis debent. Quos ergo pedes Domini, nisi sanctos praedicatores accipimus? De quibus dicit: « Et inambulabo in eis (II Cor. VI, 16). » Butyro igitur pedes lavantur, quia praedicatores sancti bonorum operum pinguedine replentur. Ut enim, ut supra jam diximus, vix ipsa praedicatio sine aliquo transitur admisso. Hinc Jacob dicit: 133.0336B| « In multis offendimus omnes (Jac. III, 2). » Pedes ergo lavantur butyro, quia pinguedine boni operis infunditur, atque mundatur collectus pulvis de gloria praedicationis. Vel certe butyro pedes lavantur, dum sanctis praedicatoribus debita ab audientibus stipendia conferuntur, et quos fatigat injunctus praedicationis labor, exhibita a discipulis pinguedo boni operis fovet. Non quod ideo praedicent ut alantur, sed ideo alantur ut praedicent, id est, ut praedicare subsistant. Si autem sentire ista ex voce solius corporis debemus, nimirum pedes Ecclesiae sunt inferiorum operum ministri, qui dum ad usus necessarios ea quae sunt exterius exercent, per extremum ministerium velut pedes terrae inhaerent. Sed debent hi qui praesunt, qui doctrinae studio 133.0336C| invigilant, solerti cura occupatorum corda requirere, eisque eam quam ipsi vacando percipiunt, crebro admonitionis voce infusionem pinguedinis ministrare. Et pedes butyro lavant, quia eorum vulneribus poenitentiae unguenta subministrant. Reminiscatur igitur Ecclesia tunc vehementer afflicta, quomodo pacis suae tempore per exorationis verbum membra in se etiam extrema mundabat, et dicat: Quando lavabam pedes meos butyro. Quod de beato Job admirabiliter libet intueri, qui inter tot affectus pignorum, inter tot studia sacrificiorum, subjectis suis quamlibet extremis bona sequentis vitae praedicabat, ut eos de coelestibus imbueret qui sibi ad terrena opera deservirent. Sequitur: Et petra mihi fundebat rivos olei. --Quia petrae nomine Christus accipitur, 133.0336D| praedicator egregius fatetur dicens: « Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). » Quae videlicet petra nunc adversum sanctae Ecclesiae olei rivos fundit, quia in ea loquens Dominus praedicamenta unctionis intimae emanat. De hac petra olei rivus exiit liber Matthaei, liber Marci, liber Lucae, liber Joannis. In diversis mundi hujus partibus quot praedicamenta edidit, tot Petra haec per ora apostolorum omnium rivos fudit. Rivi vocantur olei, quia decurrunt, et unguent [ungunt], in quibus quisque tingitur, ungitur; quisquis tingitur interius impinguatur. Sequitur:

VERS. 7. Quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi. --Mos veterum 133.0337A| fuit, ut seniores in porta consisterent, et causas introeuntium judicarent. Quod beatum Job egisse pro cultu justitiae certum tenemus. Sed quid per civitatis portam, nisi bona quaeque actio designatur, per quam anima ad conventum regni coelestis ingreditur? Unde Propheta ait: « Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX, 15). » Quid vero per cathedram, nisi magisterii auctoritas designatur? Graeca autem voce platea pro latitudine dicitur. Nunc ergo Ecclesia ad civitatis portam procedit, quia ut aditum coelestis regni percipiat, in sanctis actionibus exercet. Cui in platea paratur cathedra, quia in magnae auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Qui enim recta quae sentit publica voce praedicat, quasi in 133.0337B| platea in cathedra sedet. Sequitur:

VERS. 8. Videbant me juvenes et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. --Si historiae intendimus, quae dixit credimus; si allegoriae, quae praedixit videmus. Juvenes namque dici solent, quia nulli consilii gravitate deprimuntur; senes vero non eos Scriptura vocare consuevit, qui sola quantitate temporum, sed morum grandaevitate maturi sunt. Unde per quemdam sapientem dicitur: « Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani sunt autem sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8-9). » Sanctam ergo Ecclesiam vident nunc juvenes et absconduntur, senes vero ei assurgentes assistunt, quia vigorem ejus atque rectitudinem immaturi formidant, grandaevi 133.0337C| glorificant: leves quique qui sunt, fugiunt, graves vero atque perfecti hanc vitae suae meritis assurgendo venerantur. Sequitur:

VERS. 9, 10. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua sua gutturi suo adhaerebat. --Quid hoc loco alii duces vel principes intelligi possunt, nisi haereticae pravitatis auctores? De quibus per Psalmistam dicitur: « Effusa est contentio super principes, et seduxerunt eos in invio et non in via (Psal. CVI, 40). » Nunc ergo haereticarum plebium principes auctoritate sanctae Ecclesiae perpendentes cessant loqui, et quasi ori suo digitum superponunt, dum falsis querelis, non ratione vocis se reprimi, sed virtutis 133.0337D| manu significant. Vocem suam duces cohibent, quia nimirum hi qui post se errantes populos trahere conantur, ne loqui perversa nunc audeant, et auctoritatis frenantur pondere, et virtute rationis. Quorum lingua gutturi suo adhaeret, quia etsi perversa loqui libera voce non audent, intus tamen apud se contegunt cuncta quae contra veram fidem proponere falsa moliuntur. Horum ergo temporum sequenti tribulatione deprehensa reminiscens Ecclesia deplorat. Sequitur:

VERS. 11. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi. --Dum beatificari se ab audientibus sibique testimonium reddi a videntibus fatetur beatus Job, qualis in sermone, qualis in opere fuit, ostenditur. Quod si ad vocem sanctae 133.0338A| Ecclesiae referamus, ille ejus verba beatificat, qui ea quae audierit, opere consummat. Ille ei testimonium reddit, qui exemplis vitae illius bene vivendo respondet. Sequitur:

VERS. 12, 13. Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. --Magnae misericordiae ista sunt opera, liberare vociferantem pauperem, pupillo adjutorium ministrare, periturum eripere, cor viduae consolari. Haec beatus Job et exhibuit subditis, et tamen per sanctam Ecclesiam exhibenda signavit. Quae utcunque nunc incessabiliter exercet, ut videlicet filios suos et loquendo pascat, et defendendo protegat. Haec autem quae supra diximus pietatis opera sancta 133.0338B| Ecclesia et corporaliter exhibet, et spiritaliter exhibere non cessat. Nam et pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commiserat culpas relaxat. De talibus quippe pauperibus dicitur: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). » Pupillum vero cui non est adjutor liberat, dum unusquisque mortuo antiquo patre diabolo, ad sanctae Ecclesiae sinum currens, in ea sanae exhortationis adjutorium invenit, qui jam desideria mundi persequentis fugit. Potest pupilli nomine fidelis quisque etiam propter mortem boni Patris intelligi, cujus ad templum visione destitutus est, quam solatio destitutus non est. Benedictio etiam perituri super eum venit, cum peccatoris interitum praevenit, et cum sanctis 133.0338C| exhortationibus a culpae fovea reducit. Unde scriptum est: « Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). » Cor autem viduae consolatur, dum fideli cuique animae, quia aeternas Domini retributiones narrat, quasi viri sui bona ad memoriam revocat. Cui quia spiritaliter anima juncta est, eo mortuo vidua dicitur, sed sanctae Ecclesiae vocibus ex ejus resurrectione refovetur. Sequitur:

VERS. 14. Justitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimento. --Vestimento utique cum vestimur, ex omni parte circumdamur. Ille ergo justitia sicut vestimento vestitur, qui se undique bono opere protegit, 133.0338D| et nullam partem actionis suae peccato nudam relinquit. Nullam qui in aliis actionibus justus est, in aliis injustus, quasi hoc latus cooperuit, illud nudavit. Sequitur: Et diademate judicio meo. --Justorum judicia recte diademati comparantur, quia per magni operis gloriam ad retributionis ducunt coronam. Quae nimirum judicia secum quotidie introrsus agunt, quid Deo, quid proximo debeant solerter aspiciunt, atque ad agenda bona se vehementer accendunt, et de perpetratis malis districte redarguunt. Unde bene quoque per Salomonem dicitur: Cogitationes justorum judicia. Sequitur:

VERS. 15, 16. Oculus fui caeco, et pes claudo, pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. --Inter haec lectoris animus forsitan 133.0339A| quaerat cur beatus Job suas tam subtiliter virtutes enumerat. Sanctorum quippe virorum est bona quae fecerint occultare, ne contingat eos lapsum elationis incurrere. Sed sancti viri cum coguntur bona narrare quae faciunt, non elationi serviunt, sed utilitati. Unde beatus Job amicis suis se injuste increpantibus, atque idcirco nescientibus bona sua loquendo aperit, ut nimirum discerent non contra ejus vitam increpantes erigi, sed hanc tacentes imitari. Intuendum nobis prius est, quam rectus narrandi ordo servetur, ut ante justitiae, et post misericordiae opera describantur. Ille quippe bene agit quae pia sunt, qui scit prius servare quae justa, ut collatus in proximis rivus misericordiae de justitiae fonte ducatur. Nam multi proximis quasi opera misericordiae 133.0339B| impendunt, sed injustitiae facta non deserunt. Qui si veraciter proximis misericordiam facere studerent, sibi ipsis debuerant prius juste vivendo misereri. Unde scriptum est: « Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). » Quae videlicet verba si ad vocem sanctae Ecclesiae typica interpretatione referamus, ipsa est oculus caeco, quia per verbum lucet; ipsa est pes claudo, quia per adjutorium continet. Caecos enim praedicando illuminat, claudos vero opitulando sustentat. Caecus quippe est qui adhuc quo pergat non videt. Claudus autem est qui non potest ire quo videt. Sed quia sancta Ecclesia duos in se populos colligit, Judaicum scilicet atque gentilem, recte etiam potest caeco gentilis, claudo autem Judaicus populus designari. Gentilis 133.0339C| quippe quasi oculos non habuit, quia non accepta lege, non vidit quo ire debuisset. At contra Judaicus habens oculos claudus fuit, quia legem quidem sciendo tenuit, sed in ea gressum recti operis non tetendit. Quem cum ad se venientem sancta Ecclesia suscipit, quia ei jam vetus tenenti etiam Novum Testamentum inserit, ad dirigendos gressus illius quasi alterum pedem jungit. Qui fidelis sanctae Ecclesiae populus adhuc recte subjungit: Pater eram pauperum. Quia videlicet humiles, qui « pauperes spiritu (Matth. V, 3) » dicti sunt, ex ejus praedicatione generantur. Sed plerumque multa homines pauperibus largiuntur, non quia eosdem pauperes diligunt, sed quia si minime tribuant, iram judicis superni formidant. Quia igitur aliud est bonum opus ex 133.0339D| praecepto, aliud vero etiam ex affectu facere, sanctus vir non se patronum vel proximum, vel adjutorem pauperum, sed patrem fuisse testatur. Quia nimirum magnum charitatis officium misericordiae vertit in affectum naturae, ut eos quasi filios cerneret per amorem, quibus quasi pater praeerat per protectionem, sequitur: Et causam quam usque investigabam. --Strenuus quippe erat in negotiis pauperum. Qui enim aeternae retributionis bona cogitat, necesse est ut ad omnem se causam secuturae mercedis extendat. Hinc enim per Salomonem dicitur: « Qui Deum timet, nihil negligit (Eccle. VII, 19). » Qua in re notandum video ne ad proferendam sententiam unquam praecipites esse debeamus, ne 133.0340A| temere indiscussa judicemus, ne quaelibet mala audita nos moveant, ne passim dicta sine probatione credamus. Quod profecto perpetrare pertimescimus, si auctoris nostri subtilius facta pensemus, ipse quippe ut nos a praecipitata sententiae prolatione compesceret, cum « omnia nuda et aperta sint oculis ejus (Hebr. IV, 13), » mala tamen Sodomae noluit audita judicare, qui ait: « Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII, 20, 21). » Quae scilicet verba etiam per vocem Ecclesiae ad interpretationem typicam possumus non inconvenienter referre. Ipsa quippe electos suos, cum mala 133.0340B| carnalium judicat, hoc quod nescit investigat, quia mala quae nescit operando, investigat per judicium corrigendo. Sequitur:

VERS. 17. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. --Toties quippe ex iniqui dentibus Ecclesia praedam tulit, quoties ex erroris morsu animam praedicando diripuit. Quis namque iniquus verius dici potest quam diabolus? Cujus molas conterimus, deserendo contra ejus insidias occulta illius machinamenta monstramus, ac de ejus dentibus praedam tollimus, quia mentem quam jam ad peccandum frangendo momorderat, ad salutem vitae convertendo revocamus. Per molas quippe occultae ejus insidiae, per dentes vero apertae jam perpetratio demonstratur. De quibus inimicorum 133.0340C| molis ac dentibus per Psalmistam scriptum est: « Deus vero contrivit dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet Dominus (Psal. LVII, 7). Sed prius necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animum valeamus postmodum aperto lapsu revocare. Contra hunc leonem sancta Ecclesia, quia ejus insidias conspicit, fidei caulas munit, cujus toties molas frangit, quoties haereticorum argumenta destruit; totiesque ab ejus dentibus praedam diripit, quoties ab errore quempiam praedicando convertit. Sequitur:

VERS. 18. Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. --Quid hoc loco per nomen exprimitur? Multitudo quippe illa bonorum quae persecutionum temporibus fuerit deprehensa, 133.0340D| nutrimentorum suorum dies quasi in nido, sic in loco quietis explere credidit. Hinc scriptum est: « Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum (Psal. LXXXIII, 4). » Palma enim tarde proficit, sed diu in viriditate subsistit. Cum multis autem difficultatibus sancta Ecclesia ad fidei statum venit, et pro collectione plurimorum in ejusdem fidei gloria diutius stare concupiscit. Sicut palma ergo multiplicare se dies credidit, quae, emergente subitae tentationis articulo, pacis suae gratiam et tarde fidelibus adeptam, et citius ab infidelibus interceptam dolet. Nec immerito justorum vita palmae comparatur, quia scilicet palma inferius tactu aspera est, et quasi aridis corticibus obvoluta, superius vero et 133.0341A| visu fructibus pulchra. Inferius corticum suarum involutionibus angustatur, sed superius amplitudine pulchrae viriditatis expanditur. Sic quippe est electorum vita despecta inferius, superius pulchra. In ima ista quasi multis corticibus obvolvitur, dum multis tribulationibus angustatur; in summa vero illa quasi pulchrae viriditatis foliis, amplitudine retributionis expanditur, in hoc autem quod palma minoris amplitudinis ab imis inchoat, et juxta ramos ac ramos ampliori robore exsurgit, designatur proficiens vita justorum, qui nequaquam sunt in terrenis studiis fortes et in coelestibus debiles, sed longius atque distantius studiosos se exhibent Deo, quam saeculo fuisse meminerunt, et si tepidus prima inchoat, ferventius extrema consumit: videlicet semper 133.0341B| inchoare se aestimat, et idcirco infatigabilis in novitate perdurat. Hanc scilicet justorum constantiam propheta intuens ait: « Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae, current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient (Isa. XL, 31). » Sequitur:

VERS. 19. Radix mea aperta est secus aquas. --Juxta aquas etenim radix aperitur, quando ad percipienda veritatis fluenta laetanter cogitatio mentis expanditur. Quae scilicet verba si ad vocem sanctae Ecclesiae ducimus, radix illius ipsa debet incarnatio Redemptoris intelligi, quae juxta aquas aperta est, dum Deus invisibilis per assumptionem humanitatis suae patuit aspectibus visionis nostrae. Hinc scriptum est: « Et erit tanquam lignum quod plantatum est 133.0341C| secus decursus aquarum (Psal. I, 3). » Sequitur: Et res morabitur in messione mea. --Subaudis: dicebam, messio enim sanctae Ecclesiae non inconvenienter accipitur, cum perfectae animae a corporibus abstractae, velut maturae segetes a terra decisae ad coelestia horrea demigrant. Ros namque desuper cadit, messis deorsum colligitur. Ergo ros moratur in messione, quia gratia desuper veniens agit ut digni simus qui de inferioribus colligamur. Hinc Paulus ait: « Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). » Sequitur:

133.0342A| VERS. 20. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. --Sancta quippe Ecclesia quasi amissam gloriam deplorat, cum fideles suos ad vitam veterem redire considerat, ait enim: Dicebamque: Gloria mea semper innovabitur. Quia eos quos in se novae vitae militare credidit, vetustis desideriis servire cognoscit. Arcus autem nomine in sacro eloquio aliquando malorum insidiae designantur, ut illud: « Intenderunt arcum rem amaram (Psal. LXIII, 4). » Aliquando vero dies judicii, ut illud: « Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX, 6). » Aliquando autem ipsa eadem sacra eloquia designantur, ut illud: « Arcum suum tetendit, et paravit illum (Psal. VII, 13). » Quid igitur in hoc loco arcus nomine, 133.0342B| nisi sacrum eloquium debet intelligi? In chorda etenim Testamentum Novum, in cornu vero Testamentum Vetus accipitur. In arcu autem dum corda trahitur cornu curvatur, sicut in hoc eodem sacro eloquio dum Testamentum Novum legitur, duritia Testamenti Veteris emollitur. Nec indecenter dicimus chordam Testamento Novo congruere, quod de incarnatione Dominica certum est exstitisse. Quasi ergo chorda trahitur, et cornu curvatur, quia dum in Testamento Novo incarnatio mediatoris agnoscitur, ad spiritalem intelligentiam rigor Testamenti Veteris inclinatur. In manu etenim arcum tenet, qui divina eloquia quae intellectu cognoscit, operatione perficit. Instauratur ergo arcus in manu, dum quidquid de sacro eloquio studendo cognoscitur, 133.0342C| vivendo completur. Hinc etiam Salomon dum fortes spiritalis pugnae describeret bellatores, ait: « Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi (Cant. III, 8). » Sed dum « omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Christi Jesu (Phil. II, 21), » scripta Dei ubique reperta opponuntur oculis, sed haec cognoscere homines dedignantur, pene nullus quaerit scire quod credit. Multitudo ergo bonorum praecedentium arcum suum destrui doleat, quae sacrum eloquium restaurari semper per studium subsequentium credebat.

LIBER VICESIMUS. 133.0341| 133.0341D| Sancta quippe Ecclesia, haereticorum vel carnalium tribulationibus pressa, praeteritorum reminiscitur temporum, in quibus omne quod ab ea dicitur, cum metu a fidelibus auditur; et adversariorum suorum proterviam deplorans dicit:

VERS. 21. Qui me audiebant exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. --Ac si aperte dicat: Non ut hi protervi ac tumidi, qui dum veritatis verba suscipere renuunt, praedicationis meae sententiam quasi docendo praecurrunt. Citius nunc discipuli intenti ad ejus consilium tacent, 133.0342D| quia ejus verba non audent impugnare, sed credere. Sequitur:

VERS. 22. Verbis meis addere nihil audebant. --Quia tunc nimirum haeretici cum contra hanc libertate pessima fuerint effrenati, dictis ejus addere aliquid praesumunt, cum praedicamentorum ejus rectitudinem quasi emendare moliuntur. Sequitur: Et super illos stillabat eloquium meum. --In hac stillatione eloquii, quid aliud quam mensura praedicationis accipitur? Quia oportet ut exhortationis gratia singulis juxta capacitatem ingenii conferatur. 133.0343A| Hinc est quod jubente Domino non solum phialae ad mensam tabernaculi, sed etiam cyathi praeparantur. Sequitur:

VERS. 23.-- Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. --Verba quippe sanctae praedicationis sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem nostri cordis agnoscimus, ut potu sanctae praedicationis irrigemur. Unde recte per Psalmistam dicitur: « Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII). » Qui dum in extrema parte jam saeculi verba sanctae praedicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus. Nam si os in corde non esset, Psalmista non diceret: « Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt (Psal. XI, 3), » mala. Hinc scriptum 133.0343B| est: « Dabo vobis pluviam temporaneam et serotinam (Deut. XI, 14). » Sequitur:

VERS. 24. Si quando ridebam ad eos, non credebant. --Hoc si juxta historiae verba percipimus, credi necesse est quod vir sanctus talem se exhibuerit subditus, ut etiam ridens timeri potuisset. Qua in re quid aliud docemur, nisi quod talis esse debet dispensatio regiminis, ut is qui praeest ea se circa subditos mensura moderetur, quatenus et arridens timeri debeat, et iratus amari, ut eum nec nimia laetitia vilem reddat, nec immoderata severitas odiosum? Hoc quoque juxta historiam non inconvenienter accipitur quod protinus subinfertur: « Et lux vultus mei non cadebat in terram. » Scriptum quippe est: « Oculi stultorum in finibus terrae (Prov. 133.0343C| XVII, 24). » Rursumque per eumdem Salomonem dicitur: « Oculi sapientiae in capite ejus (Eccle. II, 14). » Paulus quoque ait: « Caput viri Christus (I Cor. XI, 3). » Oculi sapientis ergo in capite ejus sunt, dum Redemptoris sui semper opera, quae imitari debeat, contemplatur. Lux ergo vultus hujus in terram non cecidit, quia quae terrena sunt per concupiscentiam non aspexit. Sed quia saepe vox capitis ad vocem corporis, saepe vox corporis ad vocem capitis transit. Qui enim sunt in carne una nihil obstat ut conveniant etiam in voce una. Dicat ergo ex voce capitis de electis suis, dicat Ecclesia: Si quando ridebam ad eos, non credebant. Ridere enim Dei est sanctorum vias prosequenti favore prosperari, sicut de his quoque per usum dicitur, quos in 133.0343D| hoc saeculo felicitatis blandimenta comitantur. Arrisit illis tempus, sed Redemptori nostro quasi arridenti non credimus, dum multis jam donis testantibus, et gratiam favoris ejus accipimus, et tamen adhuc sub ejus judicio de nostra infirmitate titubamus. Hinc per Salomonem dicitur: « Beatus vir qui semper est pavidus, qui autem mentis est durae corruet in malum (Prov. XXVIII. 14). » Quid namque terra, nisi peccator vocatur? cui prima sententia dictum est: « Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). » Lux ergo vultus Domini in terra nequaquam cadit, quia visionis ejus claritas peccatoribus non apparet. Scriptum namque est: « Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. » Quasi enim lux in 133.0344A| terram caderet, si in extremo judicio veniens claritatem majestatis suae peccatoribus aperiret. Quod si haec verba ex sanctae Ecclesiae voce suscipimus, non incongrue intelligere poterimus lucem vultus ejus in terram non cadere, quia, occupatis in terrenis actibus, vitat summa contemplationis suae mysteria praedicare. Dici enim infirmis fortia prohibet, ne dum incapabilia audiunt praedicationis verbis, quibus sublevari debuerant, opprimantur. Sequitur:

VERS. 25. Si voluissem ire ad eos, sedebam primus. --Quia in corde reproborum priori loco actiones carnis sunt, et posteriori actiones animae, in eorum procul dubio cogitationibus Christus non primus, sed ultimus sedet. Sed electi quique, quia ea prae omnibus quae aeterna sunt cogitant, posteriori cura minima si quae 133.0344B| sunt temporalia disponunt, quibus et magistra voce Veritas dicit: « Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus: haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). » In eorum corde Dominus primus sedet. Sequitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. --Quasi rex Dominus sedet in corde, quia circumstrepentes regit animorum motus in nostra cogitatione. In mente quippe quam inhabitat, dum torpentia excitat, inquieta frenat, frigida accendit, accensa moderatur, emollit rigida, fluxa restringit, ex ipsa hac diversitate cognitionum quasi quidam illum exercitus circumstat. Sive certe quasi rex sedet circumstante exercitu, quia praesidente illo mentibus electorum circumstat turba virtutum. 133.0344C| Qui etiam moerentium consolator est ea promissione qua dicit: « Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Marc. V, 5). » Et rursus: « Videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). » Ea vero quae de sanctae Ecclesiae capite diximus, nihil obstat si ad vocem quoque ipsius Ecclesiae referamus. In ea quippe ordo doctorum quasi rex praesidet, quem fidelium suorum turba circumstat, quae scilicet multitudo fidelium, recte quoque exercitus dicitur, quia in procinctu bonorum operum indesinenter quotidie contra tentationum bella praeparatur. Corda quoque moerentium sancta Ecclesia consolatur, dum praesentis peregrinationis aerumna afflictas mentes electorum pensat, et has aeternae patriae promissione laetificat. 133.0344D| Sciendum nobis est quod valde aedificare lectorem etiam juxta historiam potest, si perpendat quomodo bonis rectoribus mista sit, et regendi auctoritas, et benignitas consolandi. Ait enim: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu. Ecce auctoritas regiminis. Eram tamen moerentium consolator. Ecce ministerium pietatis. Disciplina enim vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos suos inesse rectoribus debet, et juste consolans misericordia et pie saeviens disciplina. Sequitur:

CAPUT XXX.

VERS. 1. Nunc autem derident me juniores tempore. --Omnes haeretici universali Ecclesiae comparati, 133.0345A| juniores tempore congrue vocantur, quia ipsi ab ea, non autem ipsa egressa est ab illis. Unde recte quoque per Joannem dicitur: « A nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). » Juniores ergo sanctam Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt, doctrinam ejus despiciunt. De quibus adhuc subditur: Quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei. --Quis est grex sanctae Ecclesiae, nisi multitudo fidelium? vel qui alii hujus gregis canes vocantur, nisi doctores sancti, qui eorumdem fidelium custodes exstiterunt? Qui dum pro Domino suo diurnis nocturnisque vigiliis intenti clamaverunt, magnos, ut ita dixerim, latratus praedicationis dederunt. De quibus eidem Ecclesiae 133.0345B| per Psalmistam dicitur: « Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (Psal. LXVII, 24). » Patres vero haereticorum dicimus eos videlicet quos haeresiarchas vocamus, de quorum perversa praedicatione, id est, locutionis semine sequentes sunt populi in errore generati. Sancta ergo Ecclesia cum canibus gregis sui haereticorum Patres ponere dedignatur, quia inventores errorum dijudicando respuit, eosque inter veros Patres numerare contemnit. Sequitur:

VERS. 2. Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni. --Virtus quippe in manu est, magnitudo in operatione: sed virtus manuum haereticorum a sancta Ecclesia pro nihilo ducitur, quia nullius esse meriti conspicit, vera fide perdita, quidquid operantur. Charitatem quippe Dei 133.0345C| et proximi deserunt, qui et de Deo falsa sentiunt, et proximis jurgando dividuntur. Nonnunquam vero haeretici signa quoque ac miracula faciunt, sed quia ad eadem signa, quae exhibent, nulla humilitate concordant, recte subditur: Et vita ipsa putabantur indigni. Vel certe omnes haereticos sancta Ecclesia vita ipsa fatetur indignos, quia nimirum sub nomine Christi militant contra nomen Christi de quibus adhuc subditur:

VERS. 3. Egestate et fame steriles. --Omnes haeretici dum in sacro eloquio plus secreta Dei student perscrutari quam capiunt, fame sua steriles fiunt, neque ea quaerunt ex quibus semetipsos ad humilitatem erudiant, mores in tranquillitate disponant, patientiam servent, longanimitatem exhibeant, sed 133.0345D| ea solummodo quae eos doctos ac loquaces demonstrent; illa scire appetunt, ex quibus singulariter eruditi videantur. Quam bene eorum audaciam praedicator egregius refrenat dicens: « Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). » Sequitur:

VERS. 4. Qui rodebant in solitudine squallentes calamitate et miseria, et mandebant herbas et arborum cortices. --Rodi solet, quod comedi non potest. Haeretici autem, quia Scripturam sacram intelligere sua virtute moliuntur, eam procul dubio apprehendere nequaquam possunt, quam dum non intelligunt quasi non edunt; et quia per supernam gratiam non adjuti hanc edere nequeunt, quasi quibusdam 133.0346A| illam nisibus rodunt, et qui ab universalis Ecclesiae societate disjuncti sunt, non quolibet loco rodere, sed in solitudine memorantur. Qui recte perhibentur calamitate et miseria squalidi, quia et morum sunt pernicie et sensus pravitate despecti. Qui herbas quoque et cortices arborum mandunt, quia elationis suae obice repulsi, in sacro eloquio magna et intima percipere nequeunt, sed vix in illa quaedam tenera et exteriora cognoscunt. Per herbas quippe, dicta planiora, per arborum cortices, Patrum eloquia exteriora signantur. Vel certe herbas mandere est, de Scriptura sacra minima praecepta servare, majora contemnere. Quos bene Veritas increpat dicens: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et ciminum, 133.0346B| et reliquistis quae graviora sunt legis (Matth. XXVIII, 23). » Qui arborum cortices mandunt, quia sunt nonnulli qui in sacris voluminibus solam litterae superficiem venerantur, ne quidquam de spiritali intellectu custodiunt, cum nihil in verbis Dei amplius nisi hoc quod exterius audierint, esse suspicantur. Hinc Paulus ait: « Hujusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18). » Aliter: Quid aliud hoc in loco solitudo, quam boni destitutio demonstratur? Unde et sub Judaeae typo Jeremias peccatoris animam deplorat, dicens: « Quomodo sedet sola civitas plena populo? » (Thren. I, 1.) Sed cum per beatum Job de pravis dicitur, rodebant in solitudine, libet intueri, hoc etiam quod per Psalmistam dictum est: « Inimici ejus 133.0346C| terram lingent (Psal. LXXI, 9). » Duo quippe sunt genera hominum ambitioni suae servientium, unum videlicet quod semper ad avaritiam blandimentis utitur linguae, aliud vero quod aperta vita intendit rapinae. Omnes igitur qui aliena appetunt, sed ea quae appetunt rapere nequaquam possunt, blandis autem sermonibus, et quasi mollitie dulcedinis concupita abstrahere conantur, quid aliud quam terram lingent? Qui vero in hoc mundo aliqua potestate suffulti sunt, et concupiscentes aliena, blandire quidem ex fraude despiciunt, quia etiam injusto robore possunt implere quod volunt, hoc quod appetunt non lambunt, sed rodunt. De his quippe ac si dicat Ecclesia, aliena etiam violenter rapiendo non roderent, nisi prius ipsi in interioribus suis, soli ac vacui 133.0346D| a virtutum cultura remanerent. Natura igitur humana bene condita, sed ad infirmitatem vitio propriae voluntatis lapsa in calamitatem cecidit, quia pressa innumeris necessitatibus nil in hac vita nisi unde affligeretur invenit. Sed cum eisdem naturae nostrae necessitatibus plerumque plusquam expedit deservimus, mentisque curam negligimus, et miseriae negligentiam, infirmitati nostrae addimus squalorem culpae. Necessitatis igitur causam in usum voluptatis vertere, quid est aliud quam calamitati suae squalorem miseriae sociare? Quid enim per herbas, nisi tenera ac terrae proxima bene inchoantium vita? Et quid per arborum cortices, nisi exteriora opera eorum, qui jam sublimia appetunt, 133.0347A| designantur? Pravi namque cum recta incipientes aspiciunt, aut irridendo, aut quasi consulendo contradicunt. Cum vero jam quosdam pensant ad summa proficere, quia eorum profectus funditus dissipare nequeunt, a quibusdam illos suis operibus divertunt. Herbas itaque eis, et arborum cortices mandere est, vel studia bene inchoantium, vel operationes quorumdam jam more arborum ad superiora tendentium persuasionibus pestiferis, quasi quibusdam malitiae suae dentibus, dissipare. Herbas mandunt reprobi, cum infirmorum initia irridendo consumunt. Vel certe herbas mandere est laevia quaedam ac tenera de antiquis Patribus imitari. Arborum vero cortices edere est eorum opera superficie tenus agere, sed intentionem rectam in 133.0347B| eisdem operibus non tenere. Sequitur: Et radix jumperorum erat cibus eorum. --Arbor namque juniperi pro foliis punctiones habet, sic quippe sunt hirsuta quae profert, ut spinis similia contrectantem pungere valeant. Spina vero est omne peccatum, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Unde justi voce et poenitentis dicitur: « Conversus sum in aerumna mea dum configitur spina (Psal. XXXI, 4). » Quid vero per radicem juniperi, nisi avaritia designatur, ex qua peccatorum omnium spinae producuntur? De qua et per Paulum dicitur: « Radix omnium malorum est cupiditas (II Tim. VI, 20). » Quia igitur plerumque haeretici sola instruunt, sed erroris praedicamenta non deserunt, dum sumptus percipere quasi doctores 133.0347C| volunt, bene de eis sancti viri nunc voce dicitur: Et radix juniperorum erat cibus eorum. Quia dum totis mentis suae sensibus avaritiam cogitant, quasi eo alimento vescuntur, de quo nasci procul dubio peccatorum sequentium punctiones solent. Aliter: Qui enim non frugem divini eloquii concupiscunt, sed ad rerum temporalium ambitum serviunt, nequaquam pane tritici, sed radice juniperi satiantur. Contemnentes namque Deum hic minime sentiunt, quantum sit mali quod agunt. Adhuc enim juniperi radicem comedunt, sed hujus radicis quam sint rami asperi non attendunt. Quia nimirum prava actio modo quasi ex radice delectat in culpa, sed postmodum quasi ex se ramis pungit in poena. Sequitur:

133.0347D| VERS. 5. Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, cum clamore currebant. --De convallibus illa rapiunt, quia haec de humilibus dictis Patrum superbo spiritu colligunt, quae dum pro suis se partibus invenisse gloriantur, ad ea cum clamoribus currunt. Quia videlicet omne quod sentiunt, appetitae laudis ad aures hominum diffamare conantur. Aliter: In comparatione videlicet supernorum omnis praesens vita convallis est; hi autem, quia sublimia montium, id est fortia acta sanctorum contemplari nesciunt, sed per oblectationem in infimis quasi in convallibus conversantur, et dum quodlibet lucrum vel parvi stipendii inveniunt, cum clamore currunt, quia hoc abstrahere etiam 133.0348A| jurgando moliuntur. In convalle enim repertis singulis cum clamore currere est, subortis causarum occasionibus etiam pro parva stipe litigare. Possunt quoque per herbas atque arborum cortices non solum, ut praedictum est, bonorum opera, sed in hac vita consolationes ac prosperitates intelligi. Saepe enim omnipotens Deus electos cum donis interioribus ditat, exterioribus etiam honoribus sublevat, cumque eos praeferendo caeteros honorabiles reddit, latius imitabiles ostendit. Et nonnunquam pravi quidam eorum vitam despiciunt, sed felicitatem in hoc mundo assequi concupiscunt. Quia igitur hic blandimenta transitoriae quaerunt consolationis, herbas comedunt, quia in cogitationibus suis exteriorem eorum gloriam meditantur, arborum cortices mandunt; 133.0348B| et quoniam in his omnibus soli avaritiae tota intentione deserviunt, radice juniperi replentur. Quae cuncta de convallibus rapiunt, quia ex amore hujus infimae et corruptibilis vitae immensis cupiditatibus inardescunt, et cum singula reperiunt ad ea cum clamoribus currunt, quia videlicet sanctorum Patrum quorum merita adipisci non quaerunt, loca atque regimina apprehendere satagunt, et cum tranquilla nequeunt, haec plerumque assequi, etiam disrupta concordiae pace moliuntur. Sequitur:

VERS. 6. In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. --Jure igitur inventores perversorum dogmatum torrentes vocantur, quia a calore charitatis frigidi, quasi in torpore 133.0348C| temporis hiemalis excrescunt, qui non perpetua plenitudine profluunt, sed catholicorum allegationibus quasi aestibus solis exsiccantur. Et quidem inventores perversorum dogmatum contra sanctam Ecclesiam exorti fervore jam veritatis exstincti sunt, sed tamen eorum discipuli ea quae illi docuerunt tenere ac defendere non desistunt. Hi ergo qui illorum sequuntur errores in desertis torrentium habitant, id est, in eorum praedicatione confidunt, quorum eloquia catholicorum jam responsione et ratiocinatione siccata sunt. Quid vero aliud cavernas terrae, quam occultas haereticorum praedicationes accipimus? Sic enim inter se haeretici clandestinis conventiculis coeunt, ut errori suo reverentiam quam ex ratione non valent, praebeant ex occultatione. Glaream 133.0348D| quippe illos minutissimos dicimus lapides, quos aqua fluvialis trahit. Doctores igitur perversorum dogmatum super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quae nulla gravitatis stabilitate solidantur, quas velut de loco semper ad locum flumina errorum ducunt. Unde et praedicator egregius cum auditores suos non temporaliter duci, sed forti cuperet gravitate solidari, admonuit dicens: « Ut jam non simus parvuli fluctuantes, nec circumferamur omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14). » Aliter: In bona etenim parte recte torrentes sanctos praedicatores accipimus, qui dum in praesenti vita divinis nobis eloquiis influunt, aquarum multitudine quasi in hieme colliguntur. Qui et aestivo sole adveniente 133.0349A| se subtrahunt, quia cum aeternae patriae lux emicuerit, praedicare cessabunt. Horum torrenta deserta sunt vitae temporalis commoda. Ea namque deserunt et ad lucra se coelestis adipiscenda convertunt. Cuncta autem haec torrens ille reliquerat, qui dicebat: « Propter quae omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora (Phil. III, 8). » Sed quia pravorum mentes ea in hac vita adipisci appetunt quae despicientes justi derelinquunt, in desertis torrentium habitare referuntur; illa enim quae sanctis indigna sunt, ipsi percipere pro magno concupiscunt. Cavernae autem terrae sunt cogitationes pravae, in quibus se ab humanis oculis abscondunt. Pravi quippe ut sunt, ab hominibus videri refugiunt. Glarea namque est vita praesens, quae indesinenter ad 133.0349B| terminum suum ipso defectu mutabilitatis quasi impulsu fluminis ducitur. Super glaream itaque habitare est, fluxui vitae praesentis inhaerere, et ibi intentionem ponere, ubi gressum nequeat fixe stando solidare. Est aliud in glarea quod nequaquam debeat tacendo praeteriri. Quia cum pes in ejus superficie ponitur, ipsa ejus volubilitate labitur, atque ad ima devolvitur. Cui videlicet rei in nullo discrepat vita pravorum, quia cum pro amore mundi aliqua student licita atque honesta agere, quasi planum in superficie pedem ponunt; sed repente pes ad ima labitur, quia eorum actio, dum plura semper appetit, usque ad iniqua et illicita descendunt. Sequitur:

VERS. 7. Qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse 133.0349C| sub sentibus delicias computabant. --Quid nomine sentium, nisi eas quas supradiximus, punctiones intelligimus peccatorum? Quia autem perversae mentes gaudent iniquitatibus quas flere debuerunt, omnes haeretici tanto se inani laetitia extollunt, quanto magis ad pejora convalescunt, et quasi esse sub sentibus delicias deputant, quia inde perversam ad gaudium sublevant, unde spinas peccatorum portant. Aliter: Inter hujuscemodi impii laetantur, quia nimirum attendunt transitoria quae percipiunt, et intueri negligunt permanentia quae perdunt, cumque amore temporalium flagrant, veram laetitiam volentes ignorant. Laetantur itaque, sed sub sentibus, quia rebus quidem temporalibus gaudent, sed tamen 133.0349D| dum dispensare sine tribulatione eadem temporalia non valent, ea cura punguntur miseri, qua premuntur. Manent sub sentibus, et hoc ipsum delicias aestimant, qui et dura quidem ex praesentis vitae amore tolerant, et tamen effectu nimiae cupiditatis obligati, laborem ejusdem tolerantiae voluptatem putant. Sequitur:

VERS. 8. Filii stultorum et ignobilium. --Eorum videlicet filii qui fuerunt errorum magistri. Filii igitur dicuntur, non de eorum semine, sed de imitatione generati, qui docendo perversa stulti fuerunt per ignorantiam, vivendo nequiter ignobiles per actionem, qui Redemptori nostro, nulla sapientia, nulla vitae cognitione conjuncti sunt. De quo Salomonis voce in laude sanctae Ecclesiae dicitur: 133.0350A| « Nobilis in portis vir ejus (Prov. XXXI, 23). » Hi itaque qui perversa errantium exempla secuti sunt, filii stultorum et ignobilium esse memorantur. Recte subjungitur: Et in terra penitus non parentes. --Quia dum hic videri aliquid appetunt, nimirum a terra viventium exsortes fiunt. Aliter: Sciendum nobis est quod alii intra sanctam Ecclesiam vocantur stulti, sed tamen nobiles, alii vero sunt stulti et ignobiles. Stulti namque dicuntur, sed esse ignobiles nequeunt, qui carnis prudentiam contemnentes, profuturam sibi stultitiam appetunt, et ad nobilitatem internae prolis virtute novitate sublevantur. Qui stultam sapientiam mundi despiciunt, et sapientiam Dei stultitiam concupiscunt. Scriptum quippe est: « Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus 133.0350B| (I Cor. I, 25). » Hanc nos stultitiam Paulus comprehendere admonet dicens: « Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens (I Cor. III, 18). » Hanc stultitiam qui perfecte secuti sunt, voce sapientiae audire meruerunt: « Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). » Ecce relinquentes temporalia, gloriam potestatis aeternae mercati sunt. At contra sunt stulti et ignobiles, qui dum supernam sapientiam semetipsos sequentes fugiunt, in sua ignorantia quasi in abjectae prolis vilitate sopiuntur. Stulti sunt ergo et ignobiles quos ab aeterno haereditatis consortio repellit servitus mentis. Scriptum quippe est: 133.0350C| « Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). » Quorum dum plerique actus imitantur, filii stultorum et ignobilium fiunt, dumque et sensibus ac moribus sequuntur et stulti sunt, veram sapientiam non intelligunt, et ignobiles, quia nulla spiritus libertate renovantur. Sicut enim plerique in terra sunt, et a cognitione hominum abjectione vilitatis suae quasi quadam superductione velaminis absconduntur, ita nonnulli sunt in Ecclesia, qui dum abjectioni se pravorum operum subdunt, divino noti conspectui non sunt, quibus et quandoque dicendum est: « Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos (Luc. XIII, 27). » Esse ergo in terra et parere est in fide recta per virtutem operis nobilitatem 133.0350D| mentis ostendere. Esse vero in terra et penitus non apparere, est in Ecclesia quidem fide consistere, sed nihil dignum fide in opere demonstrare. Sequitur:

VERS. 9. Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis proverbium. --Quibus videlicet versibus, illud sanctae Ecclesiae tempus exprimitur, quod publice a reprobis irridetur, quando iniquis crescentibus in opprobrium fides et veritas erit in crimine. Sancta itaque electorum Ecclesia afflictionis tempore proverbium pravis afficitur [efficitur], quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt. Sequitur:

VERS. 10. Abominantur me, et longe fugiunt a me, 133.0351A| et faciem meam conspuere non verentur. --Longe a sancta Ecclesia fugiunt omnes iniqui, non passibus gressuum, sed qualitatibus morum; longe fugiunt, non loco, sed merito, dum crescente superbia aperta etiam exprobatione contemnunt; faciem namque ejus conspuere est, non tantum in absente bonis detrahere, sed unumquemque justum etiam in praesentia confutare. Quos tunc pravi dum aperte irridendo despiciunt, in eorum contumeliis fluxa verba quasi defluentes salivas mittunt. Sequitur:

VERS. 11. Pharetram suam aperuit et afflixit me. --Quid per pharetram, nisi occultum consilium designatur? Sagittam vero de pharetra Dominus ejicit, quando de occulto consilio apertam sententiam emittit. Quia enim flagellatur quisque cognoscimus, 133.0351B| sed qua ex causa flagellum veniat, ignoramus. Cum vero post flagella vitae correctio sequitur, etiam ipsa consilii virtus aperitur. Pharetra igitur clausa est consilium occultum, sed aperta pharetra affligimur, quando per id quod post flagellum sequitur, quo consilio flagellamur, videmus. Sancta igitur electorum Ecclesia adversariorum voces insolentes sustinens, dum cernit quod ejus praedicatio non admittit, quorumdam duritiem deserens, praedicationis suae verba moderatur. Perpendens etenim persecutores suos ac exhortationi vocem deteriores existere, magis eligit tacere; cumque indignos qui audiunt conspicit, praedicationem suam obducto silentio astringit. Unde apte subjungitur: Et frenum posuit in os meum. --Ac si aperte fateatur dicens: Quia in 133.0351C| quibusdam profectum non vidi, praedicationis ab eis impetum temperavi, ut vitam meam saltem per patientiam discerent, cum verba mea admittere per oblatam praedicationem nolent. Sequitur:

VERS. 12. Ad dexteram orientis calamitates meae illico resurrexerunt. --Ad sinistram quippe calamitates surgerent, si a quibuslibet extra religionem positis et aperte Christum negantibus persecutionis adversa sustineret. Cum vero ab aliquibus quasi fidelibus tentationem cruciamentorum patitur, quasi ad dexteram illi calamitates oriuntur, quia hi qui sub Christi nomine militant, Christi in ea nomen impugnant. Ipso enim locutionis usu pro dextro habere dicimus, quod pro magno pensamus, pro sinistro vero id quod despicimus. Quod Zacharias 133.0351D| aperte insinuat, dicens: « Et ostendit mihi Dominus sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei (Zach. III, 1). » Bene autem haec ipsa dextra orientis vocatur. De ipso quippe ejus capite scriptum est: « Oriens est nomen ejus (Zach. VI, 12). » Nam quia ab oriente lux surgit, recte Oriens dicitur, cujus justitiae lumine nostrae injustitiae nox illustratur. Ad orientis ergo dexteram calamitates surgunt, quia hi quoque ad persecutionem prosiliunt, qui electa membra Redemptoris nostri esse credebantur. Quas videlicet calamitates recte illico asserit surgere, quia non erant extranei qui persequuntur ab eis repente malum, et illico fiunt. Si vero 133.0352A| dextra hi qui veraciter fideles sunt, appellantur, calamitates ad dexteram orientis surgunt, quia erumpente persecutionis articulo crudeles pravorum impetus justi patiuntur. Sequitur: Pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. --Quid per pedes Ecclesiae nisi extrema illius membra signantur? quae dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius ab adversariis falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt. Hos itaque pedes adversarii subvertunt, videlicet cum extrema membra illius ad sui dogmatis errorem trahunt; quia scilicet vita pravorum insolenti inquietudine molesta, ad obruendum, ut ita dixerim, navem cordis quasi tempestas illabitur. De qua videlicet tempestate per Salomonem dicitur: « Quasi tempestas transiens, 133.0352B| non erit impius (Prov. X, 25). » Sequitur:

VERS. 13. Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. --Dicat haec beatus Job de malignis spiritibus, videlicet hostibus occultis. Dicat universa Ecclesia de pravis persequentibus, scilicet adversariis apertis. Ipsi quippe ejus itinera dissipant, cum in quorumdam infirmorum mentibus veritatis vias callida persuasione perturbant. Ipsi insidiantes praevalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt, bona simulando pervertunt. Sed mirum valde quod subjicit: Non fuit qui ferret auxilium, cum de divino adjutorio Psalmista clamet: « Adjutor in opportunitatibus in tribulatione (Psal. IX, 10). » Qua itaque ratione nunc dicitur, non fuit qui 133.0352C| ferret auxilium, nisi quia omnipotens Deus, eos quos in aeternum diligit, aliquando ad tempus relinquit? Unde scriptum est: « Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te (Isa. LIV, 7). » Sequitur:

VERS. 14. Quasi rupto muro et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. --Quid hoc loco muri nomine, nisi Redemptor humani generis appellatur? De quo pro sanctae Ecclesiae aedificatione per prophetam dicitur: « Ponitur in ea murus et antemurale (Isa. XXVI, 1). » Sed quasi murus rumpitur, cum pravorum persuasionibus fides, quae in Redemptore nostro est, in quorumdam corde dissipatur. Cumque perversis in hac vita potestas tribuitur, quid aliud quam janua erroris aperitur? 133.0352D| Quasi rupto ergo muro et aperta janua super bonos mali irruunt, cum accepta temporaliter potestate perversi ipsa quoque in quorumdam corde destruere munimina fidei conantur. De quibus aperte dicitur: Et ad meas miserias devoluti sunt. Quia videlicet prius ad suas. Nisi enim perverse vivendo ad suas miserias caderent, nequaquam ad eas postmodum et alios suaderent. Potest quoque intelligi muri nomine, munitio disciplinae, Salomone attestante, qui ait: « Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat (Prov. XXIV, 30). » Quasi ergo hostis ingreditur, cum vel malignorum spirituum, 133.0353A| vel pravorum hominum persuasione callida disciplinae munimina in corde dissipantur. Sequitur:

VERS. 15. Redactus sum in nihilum. --Apud aestimationem quippe malorum in nihilum redigimur, quando ea quae ipsi quasi summa diligunt, bona temporalia non tenemus. Sequitur: Abstulisti quasi ventus desiderium meum. --Fidelis quippe populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quaelibet transitoria aeternitatis appetitum destruit, ubi adhuc congrue subinfertur: Ea velut nubes pertransiit salus mea. --Nubes quippe in altum eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: sic nimirum, sic sunt temporalia iniquorum bona. Altum quippe per honoris celsitudinem degere videntur, et ad cursum 133.0353B| vitae suae quotidie quasi quibusdam mortalitatis suae flatibus impelluntur. Sequitur:

VERS. 16. Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. --Electorum quippe anima nunc marcescit, quia in illa postmodum aeterna exsultatione viridescit. Modo eos dies afflictionis possident, quia dies laetitiae post sequuntur. Scriptum quippe est: « Timenti Dominum bene erit in extremis (Eccli. I, 13). » Et rursum de Ecclesia dicitur: « Ridebit in die novissimo (Prov. XXXI, 25). » Sed haec quae allegorica indagatione transcurrimus, oportet ut per omnia etiam juxta historiam teneamus. Quae tamen nunc idcirco praetereo, quia haec et aperta esse legentibus non ignoro. Sequitur:

133.0353C| VERS. 17. Et nocte os meum perforatur doloribus. --Quid per ossa, nisi fortes quique in sanctae Ecclesiae corpore designantur? qui quasi os ab osse membra continent, dum mores infirmantium stabiliter portant. Sed cum tribulationis ultimae contra eam fervor excreverit, in nocte os illius perforatur doloribus, quia nonnunquam tormentis victi etiam ipsi ad perfidiam defluunt, qui ad fidem alios tenere videbantur. Sequitur: Et qui me comedunt non dormiunt. Quia maligni spiritus, qui carnales quoque de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravatur. Sequitur:

VERS. 18. In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt 133.0353D| me. --Si historiae intendimus, quid aliud vestimentum beatus Job, quam ejus corpus accipimus? cujus videlicet vestimentum consumitur, dum caro cruciatur. Juxta allegoriae vero mysterium, vestimentum est sanctae Ecclesiae fidelium vita. Nam sicut tota simul Ecclesia Christi, ita fideles quique ejusdem Ecclesiae vestimenta deputantur. Hinc Paulus ait: « Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). » Hinc per prophetam Dominus ait: « Vivo ego quia omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLIX, 18). » Sed cum procella suae persecutionis oboritur, plerique fidelium ab ejus amore separantur, qui ei sedule inhaerere videbantur. Tunicae capitium collum 133.0354A| circumdat induentis, collum vero cum stringitur, vocis usus et vitalis flatus necatur. Sanctam ergo Ecclesiam reprobi quasi capitio tunicae constringunt, qui in ea persecutionibus suis vitam fidei et praedicationis vocem exstinguere conantur. Sequitur:

VERS. 19. Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri. --In reproborum quippe judicio sancta electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur: favillae assimilatur et cineri, quia dum bona ejus interiora non vident, ad sola hanc mala pervenisse aestimant, quae exhibere corporaliter vident. Sequitur:

VERS. 20. Clamo ad te, et non exaudis; sto, et non respicis me. --Sancta quippe Ecclesia persecutionis 133.0354B| suae tempore, fide stat, desideriis clamat, sed dolet se quasi non respici, dum sua videt in tribulationibus vota differri. Sequitur:

VERS. 21. Mutatus es mihi in crudelem. --Ac si aperte dicat: Qui in te ipso crudelitatis nil habes, mihi, quem respirare a percussione non sinis, crudelis videris. Ita enim Deus esse crudelis non potest, sicut nec mutari ullatenus potest. Sed quia omnino in Deo nunquam nec crudelitas nec mutabilitas venit, dum mihi dicit, quod in semetipso Deum nec crudelem nec mutabilem sentiat ostendit. Nam dum circa nos quaedam prospera et adversa variantur, in eo quod nos mutamur, quasi ejus circa nos mutatum animum suspicamur. Ipse vero in se commutabilis permanens, aliter atque aliter in cogitatione 133.0354C| sentitur hominum pro qualitate meritorum. Sequitur: Et in duritia manus tuae adversario mihi. --Manus enim Dei dura creditur, cum voluntati nostrae contraria hoc quod ei in nobis displicet, feriendo persequitur, et flagella ingeminat, cum dolentis anima clementiam exspectat. Quae tamen juxta allegoriae mysterium bene sanctae Ecclesiae verbis congruunt, ex vocibus infirmorum qui plerumque se plus feriri aestimant, quam mereri putant, et quasi credulitatem arbitrantur judicis, districtionem aequissimam rationis. Quia et cum vulnus aegri medicinali ferramento absciditur, medicus crudelis vocatur: qui tamen per secantis manus duritiam adversatur vulneri, sed concordat saluti. Sequitur:

VERS. 22. Elevasti me, et quasi super ventum ponens 133.0354D| elisisti me valide. --Quia praesentis vitae gloria, quasi in alto cernitur, sed nulla stabilitate solidatur, velut elevatur et super ventum ponitur, qui prosperitate transitoria laetatur. Quoniam ad hoc solum hunc fugitivae felicitatis aura sublevat, ut repente deterius in infimis sternat. Quia enim sancta Ecclesia cunctis in honore est, infirmi quique in ea, qui transitoriis successibus laetantur, quo nisi super ventum videntur elevati? Qui subsequente persecutionis tempore, dum prosperitatis aura pertransit, eorum protinus elevatio corruit, et repente cadentes discunt, quia elevati prius in ventum sederunt. Quae videlicet verba etiam sancti viri personae specialiter congruunt, non ad id quod erat, sed ad id quod esse 133.0355A| videbatur. Qui quasi super ventum positus elisus est valde; quia rebus exterioribus fultus unde aestimabatur surgere, videbatur inde cecidisse. Sequitur:

VERS. 23. Scio quia morti trades me ubi constituta est domus omni viventi. --Recte beatus Job etiam juxta historiam congruit, dum nimium constat quia ante Redemptoris gratiam, ad inferni claustra etiam justi deducerentur. Ipsa quippe inferni receptio domus omnium viventium, non illuc ipsa corruptionis suae conditione pertransiit. Nullus huc venit, qui ad carnis mortem ejusdem corruptionis suae non tetendit. De qua videlicet morte per Psalmistam dicitur: « Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? » (Psal. LXXXVIII, 49.) ALLEGORICE. Sanctae 133.0355B| Ecclesiae vocibus ex persona congruit infirmorum, quia enim multos in se voluptatibus deditos conspicit, eorumque jam interitum praescit, pensat quod in via vitae praesentis, suis quidem desideriis serviunt, sed tamen ad mortis domum perveniunt omnes qui in ea carnaliter vivunt. Sequitur:

VERS. 24. Verumtamen non ad consummationem eorum emittis manum tuam, et si corruerint ipse salvabis. --In quibus profecto verbis hoc solerter debet intelligi, quod beatus Job, dum sua narrat, in se alios transfigurat. Manum itaque suam Dominus ad consummationem peccantium non emittit, cum feriendo a peccatis corripit, et corruentes salvat, dum cadentes ad culpam in salutem corporis vulnerat, ut prostrati exterius, interius surgant, quatenus 133.0355C| jacentes corpore, ad interiorem statum redeant, qui stantes exterius ab statu mentis jacebant. Sequitur:

VERS. 25. Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. --Scire enim necesse est quia ille perfecte tribuit, qui cum afflicto porrigit, afflicti quoque animum in se sumit, ut prius in se dolentis passionem transferat, et tunc contra dolorem illius per ministerium concurrat. Nam saepe, ut praediximus, largitorem muneris rerum facit abundantia, et non virtus compassionis. Persecutionis igitur ultimae sancta Ecclesia tribulatione deprehensa, reducat ad memoriam pacis tempore bona quae gessit, dicens: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Sequitur:

133.0355D| VERS. 28. Moerens incedebam sine furore, consurgens in turba clamabam. --Notandum, sollicite juxta historiam video, quod sanctus vir qui paulo superius dixit, elevasti me, inferius adjunxit, moerens incedebam. Miro etenim ordine uno eodemque tempore convenire in actibus bonorum solet, et foris honor culminis, et intus afflictae moeror humilitatis. Saepe namque seditiosorum tumultus hominum praepositorum suorum mentem lacescunt, sibique ordinis limitem inordinatis motibus excedunt, et plerumque qui praesunt, nisi in ore cordis sancti Spiritus freno teneantur, in ira retributionis atrocitate prosiliunt, quantumque praevalent agere, tantum sibi in subditis 133.0356A| aestimant licere. Sed boni contra actum multorum insolentium clamorem habent, et furorem non habent, quoniam quos clementer tolerant, docere non cessant. Sed haec quae juxta historiam de uno diximus, juxta allegoriam necesse est, ut de diversis Ecclesiae electis sentiamus. Ipsa quippe in electis suis etiam per prospera incedit moerens, quia ni sibi vere prosperum deputat, quousque bonum, quod securiter quaerit, apprehendat. Ipsa etiam in turba sine furore consurgit et clamat, quia pravorum vitam studio rectae aemulationis, non autem vesania furoris insequitur. Irascitur, et amat; saevit, et tranquilla est. Sequitur:

VERS. 29. Frater fui draconum, et socius struthionum. --Quid draconum nomine nisi malitiosorum 133.0356B| hominum vita signatur? De quibus et per prophetam dicitur: « Traxerunt ventum quasi dracones (Jer. XIV, 6). » Perversi etenim quique ventum quasi dracones trahunt, cum malitiosa superbia inflantur. Qui autem struthionum appellatione, nisi simulatores intelligi solent? Struthio etenim pennas habet, sed volatum non habet, quia simulatores quique speciem sanctitatis habent, sed virtutem sanctitatis non habent. Visio quippe eos bonae actionis decorat, sed a terra minime penna virtutis levat. Electus itaque sanctae Ecclesiae populus, quia pacis suae tempore intra se quosdam malitiosos ac simulatores patitur, dicat: Frater fui draconum, et socius struthionum, quod beatus Job vocibus specialiter congruit, quia ad culmen magnae fortitudinis bonus 133.0356C| inter malos fuit. Sequitur:

VERS. 30. Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate. --Haec juxta historiam pensare negligimus, quia videlicet sermonis virtus patet ex poena passionis. Sed quia, ut saepe jam diximus, plerumque beatus Job sic narrat gesta ut gerenda praemoneat, bene hoc sanctae Ecclesiae vocibus congruit, quae dolorem persecutionis ultimae infirmis graviter sentit, cumque ab illa alii pereunt valentiores quique moerore cruciantur. Exterior quippe causa ejus est terrena dispensatio, interior vero cura coelestis. Cutis ergo nomine infirmi signantur, qui nunc in ea exteriori utilitati deserviunt. Per ossa vero fortes ejus figurati sunt, in quibus corporis illius tota compago solidatur. Sequitur:

133.0356D| VERS. 31. Versa est in lectum cithara mea, et or ganum meum in vocem flentium. --Quia organum per fistulas, et cithara per chordas sonat, potest per citharam recta operatio, per organum vero sancta praedicatio designari. Per fistulas quippe organi, ora praedicantium, per chordas vero citharae, intentionem rectae viventium non inconvenienter accipimus, quae dum ad vitam aliam per afflictionem carnis tenditur, quasi extenuata corda in cithara per intuentium admirationem sonat. Siccatur etenim chorda, ut congruum in cithara cantum reddat, quia et sancti viri castigant corpus suum, et servituti 133.0357A| subjiciunt atque ab infimis ad superiora tenduntur. Pensandum quoque est quod chorda in cithara si minus tenditur, non sonat, si amplius, raucum sonat. Quia nimirum virtus abstinentiae aut omnino nulla est, si tantum quisque corpus non edomat quantum valet; aut valde inordinata est, si corpus atterit plus quam valet. Ac si ergo sancta Ecclesia extremis persecutionibus pressa fateatur, 133.0358A| dicens: Pacis quidem meae tempore, per alios parva more citharae, per alios vero more organi magna et sonora praedicabam. Sed nunc, in luctu cithara et organum versum est, quia, dum me contemni conspicio, eos qui praedicationis cantum non audiunt deploro. Haec per quosdam sancta Ecclesia in fine factura est: haec per quosdam in suis jam exordiis fecit.

LIBER VICESIMUS PRIMUS.

CAPUT XXXI. 133.0357B|

Qua itaque sanctus vir fortitudine ab omni lapsu exteriora sua custodiae interioris disciplina constrinxerit, insinuat dicens:

VERS. 1. Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. --Cum sit invisibilis anima, nequaquam cor earum rerum delectatione tangitur, nisi quod inhaerens corpori, quasi quaedam egrediendi foramina ejusdem corporis sensus habet. Visus quippe, auditus, gustus, odoratus et tactus, quasi quaedam viae mentis sunt, quibus foras veniat, et ea quae extra ejus sunt substantiam concupiscat. Per hos etenim corporis sensus, quasi per fenestras quasdam exteriora quaeque anima respicit, respiciens concupiscit. Hinc enim Jeremias ait: « Ascendit 133.0357C| mors per fenestras nostras, ingressa est domus nostras (Jer. IX, 21). » Quisquis vero per has corporis fenestras incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati etiam nolens cadit, atque obligatus desideriis, incipit velle quod noluit. Ut enim sanctus vir cogitationes cordis caste servare potuisset, foedus cum oculis pepigit, ne prius incaute aspiceret quod postmodum incautus amaret: et quia non in se actionem tantummodo, sed etiam cogitationem luxuriae exstinxit, secutus adjunxit: Ut ne cogitarem quidem de virgine. Sequitur:

VERS. 2. Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis. --Ac si aperte dicat: Si mentem in cogitatione polluerit, ejus qui munditiae auctor est esse haereditas 133.0357D| nequaquam possum. Nulla enim bona sunt caetera, si occulti judicis oculis castitatis testis testimonio non approbantur, ac si aperte fateatur, dicens: Habere me possessionem suam excelsorum conditor renuit, si mens mea ante conspectum illius in infirmis desideriis tabescit. Sequitur:

VERS. 3. Nunquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniquitatem? --Festina consolatione bonorum consideratur finis malorum. Dum enim ex eorum interitu malum conspiciunt quod evadunt, leve existimant quidquid adversum in hac vita patiuntur. Eant ergo nunc reprobi, et delectationum suarum desideria compleant, in finis sui damnatione sensuri sunt, quia mortem male viventes 133.0358B| amaverant. Quod videlicet alienationis verbum durius sonaret, si hoc interpres in suae linguae voce tenuisset. Quod enim apud nos alienatio, hoc apud Hebraeos anathema dicitur. Tunc ergo alienatio erit reprobis, cum apud haereditatem districti judicis, se anathema esse conspiciunt, quia hic eum perversis moribus contempserunt. Sequitur:

VERS. 4. Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? --Quid viarum nomine, nisi actiones denuntiat? Hinc enim per Jeremiam dicitur: « Bonas facite vias vestras, et studia vestra (Jer. VII, 3). » Quid vero appellatione gressuum, nisi motus mentium, vel profectus accipimus meritorum? Quibus profecto gressibus, ad semetipsam nos Veritas vocat dicens: « Venite ad me, omnes 133.0358C| qui laboratis, et onerati estis (Matth. XI, 28). » Sic autem Dominus uniuscujusque considerat vias, sic dinumerat gressus, ut ne minutissimae quidem cogitationes in ejus judicio, ac verba tenuissima, quae apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant. Hinc etenim dicit: « Qui irascitur fratri suo reus erit judicio (Matth. V, 22). » Sequitur:

VERS. 5, 6. Si ambulavi in vanitate, aut festinavit in dolo pes meus, appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. --Scire Dei dicitur scire nos facere. Quis vero staterae nomine, nisi mediator Dei, et hominum designatur? in quo aequa lance omnia merita nostra pensantur, et in cujus praeceptis agnoscimus, quid in nostra vita minus habeamus. In hac autem statera appendimur, quoties ad 133.0358D| vitae ejus exempla provocamus. « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 21, 22). » Ac si aperte dicat: Si qua unquam leviter, si qua perniciose perpetravi, Dei et hominum mediator appareat, ut in ejus vita cognoscam an ego veraciter simplex fui. Vanitas quippe ad levitatem, dolus vero ad malitiam pertinet. Et plerumque nonnulli ad quaedam post malitiosa perveniunt, quia prius levia non declinant. Sequitur:

VERS. 7. Si declinavit gressus meus de via. --Toties de via gressus declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per sensum relinquit erroris. Quasi 133.0359A| vero tot gressus extra viam ponimus, quot perversis desideriis coelestis vitae delectatione separamur. Ut enim praefati sumus, adhuc carnis corruptibilis pondere gravati nequaquam valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpa delectatione pulsare. Sed aliud est nolentem tangi, aliud est consentientem animam perimi. Sequitur: Si secutus est oculus meus cor meum. --Ecce iterum per interioris vigoris custodiam, ad exteriorum membra disciplina redit, ut si quid fortasse cor illicitum concupisceret, pressus per disciplinae magisterium oculus videre recusaret. Sicut enim saepe tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire. Nam plerumque res quaelibet innocenti mente respicitur, sed ipso conspectu 133.0359B| animus concupiscentiae gladio confoditur. Non enim, ut exempli causa dicamus, David Uriae conjugem ideo studiose respexit, quia si unquam subtiliter custodiri negligitur, cogitationis immunditia protinus ad operationem transit. Unde et mox subditur: Et si in manibus meis adhaesit macula. --Quia vero vir sanctus in superiora omnia sub conditione intulit, si haec unquam perpetraverit, sententia se maledictionis astringit dicens:

VERS. 8. Seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. --More sacri eloquii serere dicimus, verba vitae praedicare. Hinc etenim propheta ait: « Beati qui seminatis super omnes aquas (Isa. XXXII, 20). » Comedere autem est, bonis operibus satiari. Unde per semetipsam Veritas dicit: « Meus cibus 133.0359C| est ut faciam voluntatem ejus qui misit me (Joan. IV, 34). » Si ergo ea quae praetulit facere praetermisit, ait: Seram, et alius comedat. Ac si aperte dicat: Quod os meum loquitur, non ego, sed alter operetur. Doctoris enim progenies eradicatur, quando is qui per verbum nascitur, per exemplum necatur, quia quem lingua vigilans acuit, vitae negligentia occidit. Neque enim torpenti nobis est mente transeundum, quod apud Salomonem, mulier filium, quem vigilans lactare conata fuerat, dormiens interemit (III Reg. III, 19). Sequitur:

VERS. 9. Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum. --Fornicationis culpa, quia ab adulterii reatu discernitur, praedicatoris egregii lingua testatur, quae inter caetera asserit, 133.0359D| dicens: « Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). » Quamvis nonnunquam a reatu adulterii nequaquam discrepet culpa fornicationis, cum Veritas dicat: « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 82). » Quia enim in Graeco verbo μοιχὸς adulter dicitur, cum non aliena conjux, sed mulier videri prohibetur, aperte Veritas ostendit, quia etiam solo visu cum turpiter vel inepte concupiscetur, adulterium perpetratur. Quod tamen plerumque ex loco vel ordine concupiscentis discernitur, quia sic hunc in sacro ordine studiosa concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa. Sed 133.0360A| haec beatus Job dicens, patenter innotescit, quod a reatu culpae adulterii liber fuit, qui hoc si unquam fecerit, eamdem culpam verti sibi expetit in poenam, dicens:

VERS. 10. Scortum sit alteri uxor mea, et super illam incurventur multi. --Et quia hoc plerumque quod faciendo non perpendimus, quam gravis sit patiendo pensavimus, ejusdem tanti facinoris quod pati reus debet denuntiat exprimendo manifestat, dicens:

VERS. 11, 12. Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. --Hoc inter peccatum distat et crimen, quod omne crimen peccatum est, non tamen omne peccatum crimen. Et in hac vita 133.0360B| multi sine crimine, nullus vero esse sine peccatis valet. Unde et praedicator sanctus cum virum dignum gratia sacerdotali describeret, nequaquam dixit, si quis sine peccato, sed « si quis sine crimine est (Tit. I, 6). » Quis vero esse sine peccato valeat, cum Joannes dicat: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est? » (I Joan. I, 8.) In qua videlicet peccatorum, et criminum districtione [distinctione] pensandum est, quia nonnulla peccata animum polluunt, nam crimina exstinguunt. Unde beatus Job crimen luxuriae definiens ait: Ignis est usque ad perditionem devorans. Quia nimirum reatus facinorum non usque ad inquinationem maculat, sed usque ad perditionem vorat, et quia quaelibet alia fuerint bona opera, si luxuriae 133.0360C| scelus non abluitur, immensitate hujus criminis obruuntur, secutus adjunxit, et omnia eradicans genimina. Genimina quippe sunt animae operationes bonae, cui tamen si perverso ordine caro dominatur, igne luxuriae omnia bene prolata concremantur. Sequitur:

VERS. 13. Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. --Qui enim judicari cum servis ancillisque non renuit, liquido indicat quod contra nullum unquam proximum apud se tumidus fuit. Inter haec autem libet inquiri vitam suam in omnibus quanta vir sanctus discretione custodit. Non enim longe superius dixit: « Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant (Job XXIX, 8). » Quis digne considerare 133.0360D| valeat hujus viri etiam sublimia virtutum moderamina, in quo tanta est auctoritas regiminis, ut ad silentium restringantur duces; tanta humilitas cordis, ut ex aequo ad judicium venire permittantur ancillae? Sequitur:

VERS. 14. Quid enim facerem, cum surrexerit ad judicandum Deus, et cum quaesierit, quid respondebo illi? --Qui venturum judicem cogitat, indesinenter quotidie rationum suarum in melius causas parat, qui aeternum Dominum tremore cordis intuetur, jura temporalis dominii super subjectos moderari compellitur. Et quia eo quisque extollitur, quo se esse super alios videt, illum oportet qui super est, semper aspiciat, ut ex ejus metu qui supra omnia est 133.0361A| crescentem intrinsecus animi tumorem premat. Sequitur:

VERS. 15. Nunquid non in utero fecit me qui et illam operatus est, et formavit me in vulva unus? --Potentibus viris magna est virtus humilitatis considerata aequalitas conditionis. Omnes namque homines natura aequales sumus; sed accessit dispensatorio ordine ut quibusdam praelati videamur. Si igitur hoc a mente deprimimus quod temporaliter accessit, invenimus citius quod naturaliter sumus. Ac si aperte dicat: Cur non aeque debeamus in cujusque negotii judicio discuti, qui per Conditoris potentiam sumus aequaliter facti? Sequitur:

VERS. 16. Si negavi, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. --Per haec dicta sanctus 133.0361B| ostenditur non solum ad opiam [inopiam] pauperibus, sed etiam ad habendi desiderium deseruisse. Sed quid, si ipsa vellent pauperes quae fortasse accipere non expediret, an, quia in Scriptura sacrafici pauperes humiles solent, ea sola aestimanda sunt, quae accipere pauperes volunt, quae humiles petunt? Et procul dubio oportet ut incunctanter detur quidquid cum vera humilitate requiritur, id est, quod non ex desiderio, sed ex necessitate postulatur. Nam valde jam superbire est, extra metas inopiae aliquid desiderare. Unde et per superbiam petentibus dicitur: « Petitis et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV, 3). » Quia ergo illi sunt veraciter pauperes, qui inflati superbiae spiritu non sunt, quos aperte Veritas exprimit, cum dicit: « Beati pauperes 133.0361C| spiritu (Matth. V, 3), » recte nunc per sanctum virum dicitur: Si negavi, quod volebant, pauperibus, quoniam qui ea volunt quae profecto liquet quod eis non expediunt, eo ipso quod superbiae spiritu tument, jam pauperes non sunt. Petentem sibi viduam exspectare noluit, ut non solum ex munere, sed etiam ex celeritate muneris bonorum operum merita augeret. Unde scriptum est: « Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Prov. III, 28). » Sequitur:

VERS. 17. Si comedi buccellam meam, et non comedit pupillus ex ea. --Rex scilicet pietati se praejudicium facere aestimans, si solus comederet quod Dominus omnium communiter creasset. Quae profecto 133.0361D| communio conversationis esse cum talibus intra domesticos pariter debet, ex quibus aeternae proficiant merita retributionis. Sequitur:

VERS. 18. Qui ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. --Miseratio etenim etsi ejus fuit arbitrii ut cum ipso proficeret, liquet tamen, quia ejus arbitrii non fuit, ut cum ipso de utero exiret. Constat ergo quia suae virtuti nihil tribuit, qui profecto testatur quia ex conditionis munere accepit. Sed pensandum nobis est quod asserit, crevit mecum. Nonnulli enim quod aetate mores coeperunt ab innocentia decrescunt. Electis vero cum foris aetas corporis, intus se deliteat, crescit aetas virtutis. Sequitur:

VERS. 19, 20. Si despexi praetereuntem, eo quod 133.0362A| non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus sum. --Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit, quod autem operuit, pietatis. Duae quippe istae virtutes ita sibimet esse connexae debent, ut vicaria semper ope fulciantur, quatenus nec humilitas, cum veneratur proximum, largitatis gratiam deserat, nec pietas, cum largitur, intumescat. Ac si aperte beatus Job dicat: In amore proximi uno eodemque ordine et superbiae vitium et pietatis premens, praetereuntem quempiam et humiliter aspiciens non despexi, et misericorditer aequalem feci. Quisquis enim super eum cui aliquid tribuit, fastu se elationis extollit, majorem culpam intrinsecus superbiendo peragit, 133.0362B| quam intrinsecus largiendo marcessit. Sequitur:

VERS. 21. Si levavi super pupillum manum meam, cum viderem me in porta superiorem. --Mos apud veteres fuit, ut ad portam seniores sederent, qui certantium jurgia judiciaria examinatione distinguerent, quatenus urbem, in qua concorditer oportebat vivere, discordes minime intrarent. Unde et per prophetam Dominus dicit: « Constituite in porta judicium (Amos. V, 15). » Hoc itaque loco quid portae nomine exprimitur, nisi quod agebatur in porta? Sicut enim pugnare castra dicimus, pro eo quod pugnatur ex castris, ita judicium quod in porta agi consueverat, porta nominatur. In porta ergo se superiorem videt, qui se melioris partis esse in judicio aequitatis merito concupiscit. Ac si ergo beatus Job patenter dicat: 133.0362C| Neque nunc utilitatis meae negotia virtute contra pupillum exsequi volui, quando me in judicio etiam ex justitia potiorem vidi. Sed quia plerumque humana mens renuit bona credere quae nescit operari, maledicti sibi sententiam protinus subjicit, si qua horum quae dixerat opere non implevit, dicens:

VERS. 22. Humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus conteratur. --Quia operatio corporea per humerum ac brachium agitur, bona quae ore protulit, si opere non implevit, cadere sibi humerum et conteri brachium exoptat. Ac si aperte dicat: Si ea quae dixi, operari renui, ipsum, quod mihi ad operandum datum est, corporis membrum perdam, ut videlicet cadat a corpore quod exercere nolui ad utilitatem. Si vero haec 133.0362D| maledicti sententia ad spiritalem est intelligentiam referenda, liquet profecto quod brachium corpori per humerum jungitur, et sicut per brachium bona operatio, ita per humerum socialis vitae conjunctio designatur. Unde propheta quoque intuens sanctos universalis Ecclesiae populos Deo concorditer servituros, ait: « Et servient in humero uno (Soph. III, 9). » In eo ergo quod dicit: « Si levavi super pupillum manum meam, cum viderem me in porta superiorem, » miram virtutem patientiae servasse se asserit, qui gravari se personis minimis, nec contra hoc quod sibi juste competere poterat, declinavit. Quod tamen si minime fecerit, adjungit: Humerus meus a junctura sua cadat. Quia nimirum qui patientiam 133.0363A| servare contempsit, socialem vitam citius per impatientiam deserit. A junctura etenim humerus cadit, cum adversitatis aliquid ferre animus non valens, fraternam concordiam relinquit: et quasi membrum separatur a corpore, cum is qui operari bona poterat, a bonorum omnium abscinditur universitate. Neque enim unquam servari concordia, nisi per solam patientiam, valet. Recte autem humero cadente subjungitur: Et brachium meum cum suis ossibus conteratur. Quia nimirum cuncta nostra operatio cum quibuslibet videatur esse virtutibus, solvitur, nisi per charitatis vinculum patientia conservetur. Sua enim bona perdit opera qui aliena mala renuit perpeti. Sed sancti viri humerus a junctura sua non cadit, quia videlicet ejus dilectio a socialis 133.0363B| vitae concordia per impatientiam non recedit, ejusque brachium minime frangitur, quia ejus omnis operatio in conjunctione humeri, id est, in charitatis connexione custoditur. Sequitur:

VERS. 23. Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum. --A pavore tantae similitudinis pensemus, si possimus, quantus in sancto viro timor fuerit. Fluctus enim cum tument, desuper imminent; cumque eam quam deferunt mortem minantur, nulla tunc navigantibus cura rerum temporalium, nulla carnis delectatio ad mentem reducitur. Ea ipsa quoque ex navi projiciunt, pro quibus longa navigia sumpserunt, cunctae res in despectum mentis veniunt, amore vivendi. Quasi ergo tumentes super se fluctus Deum timuit, qui dum veram vitam desiderat, 133.0363C| omnia despicit quae hic possidens portat. Est vero aliud, quod de maris concussione debeat solerter intueri. Tempestas quippe cum moritur, prius leves undae, et postmodum volumina majora concitantur. Ad extremum, fluctus sese in alta erigunt, et navigantes quosque ipsa sua altitudine subvertunt. Sic nimirum extrema illa properat quae universum 133.0364A| mundum subruat tempestas animarum. Nunc enim bellis et cladibus, quasi quibusdam undis sua nobis exordia ostendit, et quanto ad finem quotidie propinquiores efficimur, tanto graviora irruere tribulationum volumina videmus. Ad extremum vero commotis elementis omnibus supernus judex veniens, finem omnium apportat, quia videlicet tunc tempestas fluctus in lucem levat. Unde et dicitur: « Adhuc modicum, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum (Agg. II, 7). » Quam scilicet tempestatem qui sancti viri vigilantes aspiciunt, quasi tumentes super se quotidie fluctus expavescunt, atque ex his tribulationibus quae mundum feriunt, praevident quae sequantur. Sequitur: Et pondus ejus ferre non potui. --Quia cum superbae majestatis vim ad 133.0364B| judicium venientis terroremque tanti examinis considerando animus conatur exquirere, mox ad semetipsum refugiens, sese expavescit invenisse. Sed inter haec pensandum est quia beatus Job ista de se loquitur, laudatus et flagellatus. Si igitur ad meritorum profectum ita percussus est qui sic timuit, quomodo feriendus est qui contemnit? Quomodo depressura sunt Dei judicia eos qui se elevant, si et illos ad tempus deprimunt qui haec semper in humilitate formidant? Quomodo pondus Dei poterit ferre, qui despicit, si hoc et ille in verbere pertulit, qui per timorem praevidit? Unde summopere formidandum nobis est illud tantae districtionis examen? Constat autem quia in hac vita, cum percutit, si percussionem correctio sequitur, disciplina patris 133.0364C| est, non ira judicis; amor corrigentis est, non districtio punientis. Ex ipso ergo praesenti verbere judicia aeterna pensanda sunt. Hinc enim perpendere summopere debemus, quomodo feratur illa quae reprobat, si ferri modo vix valet ejus ira quae purgat.

LIBER VICESIMUS SECUNDUS. 133.0363| 133.0363D| VERS. 24. Si putavi aurum robur meum, et obrizum dixi fiduciam meam. --Obrizum dicimus, obrude aurum. Sanctus ergo vir nec aurum robur sibi esse, id est, rudem auri molem fiduciam credidit, quia spem atque delectationem suam in solius gratia Conditoris figens, neque de quantitate auri, neque de specie peccavit. De Creatore quippe desperasse fuerat, si spem in creatura posuisset. ALLEGORICE. Quid hoc in loco aurum accipimus, nisi praeclari intellectus ingenium? Quid obrizum nisi mentem? quae dum igne amoris excoquitur, semper in se servat claritatem pulchritudinis, quotidiana innovatione fervoris. Nescit enim mens per torporem veterascere, quae studet per desiderium semper inchoare. Hinc namque per Paulum dicitur: « Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23). » Sicut enim 133.0364D| in ornamentum aurum supponitur ut gemmarum desuper ordo disponatur, ita clara sanctorum ingenia divinis muneribus humiliter substernuntur, et distincta super se gratiarum dona percipiunt, et nisi quid simile aurum cum sapientia haberet, quidam sapiens minime dixisset: « Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? » (Eccli. XX, 32) Ac si aperte fateatur dicens: Nec quae veraciter intellexi, meo ingenio tribui, nec menti propriae si qua egisse me bona contigit, nec principalem deputavi. Qui adhuc subtilius humilitatem nobis sui cordis insinuat, adjungit, dicens: Sequitur:

VERS. 25. Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea. --Sancti quippe viri in ejus peregrinationis aerumna, omnia quae appetunt, adhuc Creatoris sui speciem contemplari 133.0365A| minime sinuntur, omnem praesentis vitae copiam, inopiam deputant; quia videlicet nihil extra Deum sufficit menti quae veraciter Deum quaerit, et plerumque eis ipsa sua abundantia fit vehementer onerosa, quia hoc ipsum graviter tolerant quod festinantes ad patriam, in itinere multa portant. Quid multas divitias appellatas per significationem credimus, nisi abundantia humana consiliorum? Quas quaerentis manus invenit, cum haec cogitatio tractantis gignit. Has etenim Salomon sapientiae divitias contemplatus ait: « Corona sapientium divitiae eorum (Prov. XIV, 24). » Qui, quia divitias non metalla terrena, sed prudentiam nominat, illico per contrarietatem subdit: « Fatuitas stultorum imprudentia (Ibid.). » Hinc Paulus ait: « Habemus thesaurum istum 133.0365B| in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). » Multas itaque apud nos divitias reperimus, cum dona abundantis intelligentiae eloquia investigando percipimus atque in his plura nec tamen sibimet diversa sentimus. Haec est autem secura laetitia in divinis paginis vel fortia vel multa cognoscere, sed cognita custodire. Ac si ergo aperte diceretur: Nequaquam in eo me locupletem ex justitia credidi, quo recte quae agere debui etiam multa cognovi, nec intelligentia cor extulit, quia illud consideratio debitae operationis pressit. Sequitur:

VERS. 26, 27, 28. Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, quae est iniquitas maxima ei negatio contra Deum 133.0365C| altissimum. --Incertum non est quod utraque haec luminaria humanis ministeriis deputata coeli militiae vocantur, in quorum cultum multos novimus, Scriptura teste, cecidisse, sicut scriptum est: « Adoraverunt universam militiam coeli (Deut. XVII, 3). » Et quia sol et luna aliter videntur ad usum, aliter ad venerationem, eo more quo a cultoribus suis venerari solent, solem et lunam beatus Job nequaquam vidisse se perhibet, nec laetatum fuisse cor suum, nec osculatum ore suo. In qua videlicet osculatione quid aliud quam gratiarum venerationem exprimit? Quod si fecisset unquam, iniquitatem maximam, et Dei negationem vocaret. Sed postquam tanta de se locis superioribus virtutum culmina narravit, quid 133.0365D| nunc mirum memorat, si solem ac lunam non se adorasse manifestat? Unde pensandum est, quod postquam in auro non habuisse fiduciam, nec in multis divitiis laetatum se fuisse testatur, adhuc ad sublimiora ducitur, ut tanto nos magis erudiat quanto de se aliqua subtilius narrat. Ait enim: Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum. Quid hoc loco videre dicitur, nisi desideranter intueri? Unde et Psalmista ait: « Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiet Dominus (Psal. LXV, 18). » Quae nimirum iniquitas in ore exprimi non posset, si non conspiceretur in corde. Sed aliud est videre per judicium, aliud per appetitum. Beatus ergo Job fulgentem solem, et clare incedentem lunam nequaquam 133.0366A| se vidisse perhibet, ut se demonstret praesentis lucis speciem non appetisse, ac si patenter despectum terrenae suae abundantiae insinuet. Quid dicam, quia nequaquam in auro laetatus sum, qui in ipsa quoque luce corporea delectatus non sum? Hinc propheta ait: « Et diem hominis non concupivi, tu scis (Jer. XVII, 16). » ALLEGORICE. Sol quippe in fulgore est, bonum opus in manifestatione. Scriptum namque est: « Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). » Et rursum: « Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes (Luc. XII, 35). » Quod enim hoc in loco fulgenti sole, id in Evangelio lucernis ardentibus designatur. Bonum quippe opus cum in medio perfidorum lucet, 133.0366B| lucerna ardet in nocte: cum vero in Ecclesia resplendet, sol fulget in die. Bonum opus si adhuc tale est quod soli mali mirantur, lucerna videlicet in nocte est; si autem ita proficit, ut mirari a bonis ac perfectioribus possit, nimirum sol est in die. Quia igitur multa beatus Job hospitalitatis ac misericordiae de se bona narraverat, quae profecto tanto adhuc minima quanto et corporaliter noverat, ad virtutum spiritalium culmen mentis oculum renovans, perfectionis suae meminit et lucem exemplorum, quam de se aliis tribuit, solem vocavit. Ac si aperte diceret: Opus meum etiam cum aliis exemplorum lucem tribuerem, ad sumptionis gramen non attendi: quia dum de eo extolli timui, ab intuendo eo oculos averti. Post praemissum solem, apte quoque incedentem 133.0366C| clare lunam subdidit, quia videlicet post opus bonum, fama laudabilis sequitur, per quam celebre nomen in hac praesentis vitae nocte possidetur. Si enim verum est, quod quidam putant, illustrationem lunae per occultum circulum a radio solis accipere, ut possit lucem nocturnis cursibus exhibere, ab hujus significationis ordine haec quoque suspicio non abhorret. Fama quippe a bono opere vires accipit, et favoris gratiam quasi claritatem luminis aspergit. Est aliud in luna quod similitudinis bonae aspergentis famae conveniat. Lux namque ejus etiam in tenebrarum tempore iter ambulantibus ostendit, quia et dum de aliena vita lux laudis emicat, alios ad exercitium boni operis illustrat, cumque illius opinio clara cognoscitur, huic quasi pergenti in itinere 133.0366D| exempli lumen praebetur. Lunam igitur clare incedentem respiciunt qui inter hujus vitae tenebras, dum in opinionis suae claritate animum defigunt, humilitatis gratiam quasi ex nocturno lumine amittunt, et intuentes lunam se non vident, quia semetipsos nescire incipiunt, dum mentis oculos in transitorium favorem figunt. Qui vero auditis suis praeconiis extolluntur, sed tamen usque ad elationis verba non exeunt, et gaudere se in talibus non ostendunt, profecto eorum cor in abscondito laetatur. Per manum quippe operatio, per os autem locutio designatur, sicut per Salomonem dicitur: « Abscondit piger manum suam sub ascella sua, et laborat si ad os suum porrigit eam (Prov. XXVI, 15). » Manum ergo suam 133.0367A| osculatur ore suo qui laudat quod facit, et testimonio propriae locutionis sibi virtutem tribuit operis. Qua in re quis despicitur, nisi is qui ipsa operandi munera largitur? Unde bene per egregium Praedicatorem dicitur: « Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7). » Unde et protinus subdit: Quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Liquet enim quia illum negat, cujus despecta gratia sibi vires boni operis arrogat. Quod recte quoque et iniquitas maxima vocatur, quia omne peccatum quod ex infirmitate est, spem nequaquam perdit, quia a superno Judice veniam requirit. Praesumptio autem virtutis propriae tanto gravius in desperatione est quanto longius ab humilitate. Sequitur:

133.0367B| VERS. 29. Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum. --Omnipotentis Dei nos esse discipulos sola custodia charitatis probat. Hinc est enim quod per semetipsum Veritas dicit: « In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). » Quae nimirum dilectio si cor nostrum veraciter replet, duobus modis ostendi solet, scilicet si et amicos in Deo, et inimicos diligimus propter Deum. Sed sciendum nobis quia inimico veraciter custoditur, cum nec de profectu addicimur, nec de ruina illius laetamur. Si enim de prosperitate addicitur, et de calamitate se odientis laetatur, constat quia non amat quem non vult 133.0367C| esse meliorem, eumque etiam stantem voto persequitur quem cecidisse gratulatur. Et ut beatus Job ostenderet se a culpa etiam maledictionis alienum, secutus adjunxit:

VERS. 30. Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut exspectarem maledicens animam ejus. --Peccaret quippe si hoc optaret a Deo fieri, quod ipse facere vel omnino non posset, vel, si posset, minime diceret. Nam qui maledictionibus inimicum impetunt, quid aliud in illo facere Deum volunt, nisi quod ipsi facere aut nequeunt, aut erubescunt? Sequitur:

VERS. 31. Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus ut saturemur? --Quae nimirum 133.0367D| sententia potest quoque per mysterium ex voce Redemptoris intelligi. Viri quippe ejus tabernaculi, de carnibus illius saturari cupierunt, vel Judaei scilicet persequentes, vel gentiles credentes. Quia et illi moliti sunt corpus illius consumendo exstinguere, et isti esurientem mentem suam desiderant per quotidianum immolationis sacrificium de ejus carnibus satiare. Sed nunc solius historiae virtutem sequentes, pensemus quanta fortitudine sancti animus extra intraque sollicitus ad omnia patitur, qui si injuste agentibus, aut unquam per silentium cederet, aut per rectitudinem non traheret, profecto adversarios non habuisset. Sed in eo quod via vitae tenuit, exoptatores suae mortis 133.0368A| invenit foris, patienter adversarios pertulit, intus latentes.

VERS. 32. Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. --Quia, teste Paulo, charitas patiens et benigna describitur (I Cor. XIII, 4), per patientiam aliena mala aequanimiter tolerat, per benignitatem quoque bona misericorditer impendit sua. Unde beatus Job et patienter domesticos maledicentes pertulit, et viatores atque peregrinos apud se benigne suscepit: illis morum exempla tribuens, illis per exteriorem opem concurrens. Sequitur:

VRRS. 33. Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. --Haec sunt namque verae humilitatis testimonia, et iniquitatem 133.0368B| suam quemque cognoscere, et cognitam voce confessionis aperire. At contra usitatum humani generis vitium est, et labendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et cognitum defendendo multiplicare. Ex illo quippe lapsu primi hominis haec augmenta nequitiae ducimus, ex quo ipsam radicem traximus culpae. Quia igitur haec occultationis culpa in humano vehementer excrevit, bene beatus Job dum diceret, si abscondi peccatum meum, interposuit, quasi homo. Hominis quippe proprium conspicit, quod ex parentis veteris imitatione descendit, ubi apte subditur: Et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Scriptura etenim sacra plerumque sinum ponere pro mente consuevit, sicut voce Ecclesiae de persecutoribus nostris, qui nobis 133.0368C| natura quidem conjuncti sunt, sed vita disjuncti, per Psalmistam dicitur: « Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum (Psal. LXXVIII, 12). » Quia igitur sinus secretum mentis accipitur, in sinu iniquitatem celare est, hanc in conscientiae latibulis occultare, nec per confessionem detegere, sed per defensionem velare. Quo contra Jacobus dicit: « Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jac. V, 16). » Salomon quoque ait: « Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII, 13). » Sed inter haec sciendum est, quod plerumque homines et culpas confitentur et humiles non sunt. Beatus itaque Job quantae humilitatis fuerit ostendit, qui se et inter 133.0368D| adversarios noverat vivere, et tamen non verebatur culpas voce confessionis aperire. Sed notandum quod superius virtutes suas loquitur, inferius peccatum fatetur. Hinc enim liquido demonstrat quam vera de bonis suis dixerat, qui noluit tacere de malis. Sequitur:

VERS. 34. Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui, et non egressus sum ostium. --Ac si aperte dicat: Turbatis contra me extrinsecus aliis, ipse in me imperturbabilis mansi. Quid, namque hoc loco ostium, nisi os debemus accipere? per os quippe egredimur, dum verbis quibus possumus secreta nostri cordis aperimus; et quales intus 133.0369A| manemus in conscientia, tales foras egredi per linguam. Sunt vero nonnulli qui omnino despici metuunt, ac ne viles fortasse judicentur, sapientes videri appetunt; hi coguntur ostium egredi, quia pulsati contumeliis quam magni apud se lateant, loquentes denuntiant, dumque per impatientiam victi quaedam de se quae nesciebantur aperiunt, tanquam per oris ostium egrediuntur. Unde beatus Job dicturus quod oris ostium non fuisset egressus, praemisit, tacui; quia videlicet impatientia turbatus, a domo conscientiae exisset, si tacere nescisset. Et notandum quod beatus Job ait: Si expavi ad multitudinem nimiam, ut cujus constantiae fuerit, agnoscatur; quia videlicet nequaquam exterret exterius numerus hominum, 133.0369B| quem non devastat interius turba vitiorum. In hac etenim vita qui nulla prospera appetit, procul dubio adversa pertimescit. Quae scilicet verba, si ad intellectum mysticum trahimus, in ejus citius operatione nostri Redemptoris facta invenimus. Ipse quippe a multitudine nimia non expavit, qui persecutores suos « cum gladiis et fustibus (Luc. XXII, 52) » venientes una tantum responsione percutit, dicens: « Ego sum (Joan. LVIII, 5). » Ipsum despectio propinquorum non terruit, qui nos ab aeternis suppliciis liberans, palmas in facie aequanimiter accepit. Ipse tacuit, et ostium egressus non est, quia sub ipsa jam passionis hora, cum humanitatis infirma pateretur, divinitatis potentiam exercere noluit. Mediatori quippe Dei et hominum, 133.0369C| quasi egredi ostium fuisset, si cum teneretur ut homo majestatis suae potentiam voluisset ostendere, et per divinitatis magnitudinem susceptae carnis infirma transire. Ut enim apertus homo mori posset, Deus mansit occultus, « quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). » Non est ergo egressus ostium, qui et requisitus a Pilato tacuit (Matth. XXVI, 63), atque inter persecutorum manus, et corpus passioni obtulit quod pro electis assumpserat, et resistentibus demonstravit quod erat. Unde etiam per Psalmistam dicitur: « Posuerunt me in abominationem sibi, traditus sum et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9-10). » Sequitur:

VERS. 35. Quis mihi tribuat adjutorem, ut desiderium 133.0369D| meum Omnipotens audiat? --Sanctus vir postquam tot virtutum suarum sublimia gesta narravit; sciens quod suis meritis ad summa pervenire nequeat, adjutorem quaerit, et quem nimirum, nisi unigenitum Dei Filium contemplatur? Qui humanam naturam in hac mortalitate laborantem, dum suscepit, adjuvit. Ipse quippe adjuvit hominem factus homo, ut puro homini via redeundi fieret per hominem Deum. Sciebat quippe quod ad requiem liberationis aeternae, preces nisi per advocatum suum audiri non possent, de quo per Joannem apostolum dicitur: « Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris 133.0370A| (I Joan. II, 1). » Adjutor ergo quaeritur, ut desiderium exaudiatur, quia nisi pro nobis interpellatio Mediatoris intercederet, ab aure Dei procul dubio nostrarum precum voces silerent. Notandum quoque est, quod nequaquam dicitur preces, sed desiderium meum Omnipotens audiat. Vera quippe postulatio non in oris est vocibus, sed in cogitationibus cordis. Valentiores namque voces apud sacratissimas aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Hinc in Evangelio Dominus dicit: « Intra in cubiculum tuum, et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum in absconso, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 6). » Sequitur: Et librum scribat ipse qui judicat. --Quia enim timenti adhuc populo lex est transmissa per servum, diligentibus 133.0370B| vero filiis Evangelii gratia est collata per Dominum, qui ad redemptionem nostram veniens, Novum nobis Testamentum condidit; sed de ejusdem nos Testamenti mandato discutiens, quandoque etiam judex venit, necessarium non est ut per expositionem clarescat quid est: Librum scribat ipse qui judicat. Ipsa enim per se Veritas dicat: « Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). » Erit ergo tunc auctor judicii qui nunc est conditor libri, ut tunc districtus exigat, quod modo mansuetus jubet. Quem scilicet librum Novi Testamenti, quia ipse per se humani generis Redemptor in extremo conderet, bene Ezechiel propheta denuntiat dicens: « Ecce sex viri veniebant de via portae superioris, respicit ad aquilonem, 133.0370C| et uniuscujusque vas interitus in manu ejus. » Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris in manu ejus (Ezech. IX, 2). Sequitur:

VERS. 36. Ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi. --Librum quippe in humero portare est, Scripturam sacram operando perficere. Et notandum quam ordinate describitur, et prius in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari. Quia videlicet sacri eloquii mandata, si modo bene portantur in opere, post nobis victoriae coronam exhibent in retributione. Sequitur:

VERS. 37. Per singulos gradus meos pronuntiabo illum. --De his quippe meritorum gradibus per 133.0370D| Psalmistam dicitur: « Ambulabunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). » De his iterum sanctam Ecclesiam contemplatus ait: « Deus in gradibus ejus dignoscetur, dum suscipiet eam (Psal. XLVII, 4). » Neque enim, sicut dictum est, repente ad summa pervenitur, sed ad virtutum celsitudinem per incrementa mens ducitur. Ille ad doctrinam Dei veraciter ascendit, qui ad obtinendam hanc gradibus sanctae operationis eruperit: et quasi per singulos gradus suos librum pronuntiat, qui percepisse se ejus scientiam non per verba tantummodo, sed etiam per opera demonstrat. Unde adhuc subditur: Et quasi principi offeram illum. --Omne enim quod offerimus in manibus tenemus. Venienti ergo ad judicium 133.0371A| principi librum offerre est, verba praeceptorum illius in actione tenuisse. Sequitur:

VERS. 38. Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent. --Quid est clamare terram, deflere sulcos, et fructus proprios emendo comedere, cui nunquam necesse est sua emere? Quis clamantem audivit terram? aevis sulcos deflentes vidit? et cum sulci terrae semper ex terra sint, quid est quod pronuntiatione distincta clamasse terra, et sulci ejus cum ea deflevisse denegantur? Sed quoniam historia deficit, mysticus requirendus est intellectus. Omnis enim qui vel privato jure domesticam familiam regit, vel pro utilitate communi fidelibus plebibus praeest, in hoc quod jura regiminis in commissis sibi fidelibus possidet, quid aliud quam terram 133.0371B| incolendam tenet? Ad hoc quippe divina dispensatione caeteris unusquisque praeponitur, ut subjectorum animus quasi substratae terrae praedicationis illius semine fecundetur. Sed terra contra possessorem clamat, si contra eum qui sibi praeest, aliquid justum, vel privata domus, vel sancta Ecclesia murmurat. Sunt nonnulli qui nullo lectionis, nullo exhortationis vomere proscissi, quaedam bona quamvis minima, tamen ex semetipsis proferunt, quasi terra necdum exarata. Sunt vero nonnulli qui ad audiendum semper atque retinendum, sanctis sunt praedicationibus ac meditationibus intenti: a prioris mentis duritia, quasi quodam linguae vomere scissi, semina exhortationis accipiunt, ac fruges boni operis per sulcos voluntariae afflictionis reddunt, 133.0371C| cum semper de spiritalibus moneantur ac corporalibus. Conclamante ergo terra sulcos plangere est, per hoc unde altitudo fidelium juste contra rectorem quaeritur, uberioris vitae homines ad lamenta pervenire. Sulci itaque ex terra sunt, et tamen a terra vocabulo distinguuntur, quia qui in sancta Ecclesia mentem suam labore sacrae meditationis excolunt, caeteris fidelibus tanto meliores sunt, quanto per accepta semina fecundas operum fruges reddunt. Omnis ergo qui praeest, si perversa in subditis exercet, contra hunc terra clamat, et sulci deflent; quia contra ejus injustitiam rudes quidem populi in murmurationis vocibus erumpunt, sed perfecti quique pro pravo ejus opere se in fletibus affligunt, quodque imperiti clamant et non dolent, hoc probatioris 133.0371D| vitae subjecti deflent et tacent. Sequitur:

VERS. 39. Si fructus ejus comedi absque pecunia. --Fructus enim terrae absque pecunia comedere est, et Ecclesiae quidem sumptus accipere, sed eidem Ecclesiae praedicationis auctoris pretium non praebere, de qua videlicet praedicatione Auctoris voce dicitur: « Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum erat cum usura (Matth. XXV, 27). » Terrae igitur fructus absque pecunia comedit, qui ecclesiastica commoda ad usum corporis percipit, sed exhortationis ministerium populo non impendit. Sequitur: Et animam agricolarum ejus afflixit. --Agricolae quippe hujus terrae sunt, hi qui minori loco sunt 133.0372A| positi, qui volunt zelo quanto possint opere ad eruditionem sanctae Ecclesiae in praedicationis gratia cooperari. Quos videlicet hujus terrae agricolas hoc est non affligere, eorum laboribus non invidere: ne rector Ecclesiae, dum soli sibi jus praedicationis vindicat, etiam aliis recte praedicantibus invidia remordente contradicat. Pia etenim pastorum mens, quia non propriam gloriam quaerit, sed Auctoris, ab hominibus vult adjuvari quod ait: Fidelis namque praedicator optat, si fieri valeat, ut veritatem quam solus loqui non sufficit, ora cunctorum sonent. Unde cum Josue duobus in castris remanentibus atque prophetantibus vellet obsistere, recte per Moysen dicitur: « Quid aemularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus Spiritum 133.0372B| suum? » (Num. XI, 29.) Sequitur:

VERS. 40. Pro frumento oritur mihi tribulus. --Ac si aperte dicat: Si injustum quid erga subditos gessi; si exegi debita, et ipse quod debui non impendi; si exercitationem boni operis aliis invidi, pro bonis quae in aeternis reficiunt, retribuantur mihi in judicio mala quae pungunt. Pro frumento mihi tribulus, et pro hordeo spina oriatur, cum in retributione ultima de qua remuneratio laboris quaeritur, punctio doloris invenitur. Et notandum quod sicut a frumento hordeum distat, quamvis utrumque reficiat; sic a tribulo spina, quamvis sit utrumque quod pungat, quia tribulus mollior, et ad pungendum semper est durior spina. Ac si patenter dicat: Egisse quidem et magna me bona et minima scio, sed si 133.0372C| non ita est, pro bonis magnis minima, et pro bonis minimis mihi respondeant mala majora. Quamvis hoc intelligi et aliter potest. In frumento quippe spiritale opus, quod mentem reficit, in hordeo autem terrenarum rerum dispensatio figuratur, in qua saepe dum infirmis atque carnalibus servire cogimur, quasi jumentis alimenta praeparamus, atque ipse nostrorum usus operum habet aliquid de admistione palearum. Et plerumque contingit, ut rector qui praeest, dum injusta contra subditos exercet, dum in nullo bonos blandimento refovet, dum, quod est gravius, bene operantes quosque ex invidia affligit, etiam si quaedam bona aliquando faciat, ac si frumentum serat, sese quoque in hujus dispensationis terrenis rebus nonnunquam, non avaritiae studio, 133.0372D| sed pro utilitate carnalium misceat, et sic ejusdem laboris fructum, velut messem hordei exspectet. Sed subjecti quoque pro eo quod in maximis gravantur audire in ejus bonis minimis nequeunt; quia nec hoc opus placet, quod alterius operis injustitia polluit, quid terrenarum rerum dispensatio pro utilitate subditorum suscipi creditur, quando is qui praeest, anhelare per avaritiam videtur. Unde fit ut ad ipsa etiam pauca bona quae fieri inter multa mala considerant, non laudes, sed metus reddant, atque infirmantes murmurent, dum perpendunt puri operis non esse quod vident. Ac si ergo aperte dicat: Si magna quae debui sollicite non feci, punctiones murmuris a subjectis recipiam, etiam de bono quod 133.0373A| feci, si neglexi exhibere quod fovet, juste in quereiam prosiliens eorum lingua me pungat. Qua in re semper sollicita consideratione pensandum est, ne aut hi qui praesunt exempla mali operis subjectis praebeant, eorumque vitam suae gladio pravitatis 133.0374A| exstinguant; aut hi qui alieno regimini subjacent, facile judicare audeant facta rectorum, atque per hoc quod de his qui sibi praelati sunt murmurant, non humano, sed Dei, qui cuncta disponit, divino ordini contradicant.

LIBER VICESIMUS TERTIUS.

CAPUT XXXII. 133.0373B|

VERS. 1. Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. --Hoc quod de eo dicitur: eo quod justus sibi videretur, sacrae hujus scriptor historiae ad amicorum judicium retulit, non autem beatus Job de elatione tumoris reprobavit. Sequitur:

VERS. 2. Et iratus indignatusque Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram. --Bene haec ipsa vel ejus, vel parentis vel loci, vel cognationis nomina notam exprimunt propriae actionis. Eliu quippe interpretatum sonat: Deus meus iste, vel Deus meus, per quem designatur recta fides arrogantium intra Ecclesiam positorum. Nam quamvis juxta Dominica praecepta non vivunt, Deum tamen 133.0373C| esse Dominum recognoscunt, quia in veritate carnis etiam formam deitatis intelligunt, sicut per Prophetam dicitur: « Scitote quoniam Dominus ipse est Deus (Psal. XCIX, 3). » Barachiel vero interpretatum dicitur benedictio Dei; Buzites autem, contemptibilis. Quod arroganter praedicantibus bene utrumque concordat, quia in praedicationis facundia benedictionem quidem gratiae divinae percipiunt, sed in elatis suis moribus esse eam contemptibilem ostendunt. Ram quippe interpretatur excelsus. Excelsus namque est fidelium populus, qui hujus vitae infima et abjecta contemnit, de quibus dicitur: « Nostra conversatio in coelis est (Phil. III, 20). » Eliu itaque de cognatione Ram dicitur, quia unusquisque praedicator arrogans intra universalem 133.0373D| Ecclesiam positus, sanctis populis fidei veritate sociatur, quamvis ab eorum vita elationis pravitate disjungitur. Sequitur:

VERS. 3. Iratus autem adversus Job eo quod justum se diceret coram Domino. Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. --Solerter intuendum est, quod beatus Job ideo reprehendit, quod coram Deo justum esse se dixerit; amicos vero ejus ideo redarguit, quod condemnantes eum, responsionem contra illum rationabilem non dederunt. Istis namque indiciis aperte colligitur, quod per eum species amatorum vanae gloriae designatur. Job quippe de praesumpta justitia, amicos vero ejus de stulta responsione redarguit. Cuncti enim vanae gloriae sectatores dum se in omnibus praeferunt, alios quidem de fatuis sensibus, alios autem de indignis meritis 133.0374B| reprehendunt, id est, alios censent nihil scire, alios non bene vivere. Et quamvis juste omnes extra Ecclesiam positos prava sentire redarguant, tamen etiam eos qui intus sunt per vitae despectum contemnunt. Sequitur:

VERS. 4, 5. Igitur Eliu exspectavit Job loquentem eo quod seniores essent qui loquebantur. Cum autem vidisset quod tres respondere non possent, iratus est vehementer. --Quamvis sancta Ecclesia sit procul dubio adversariis suis antiquior, quia de illa ipsi, non autem exiit ipsa de illis, sicut de eis per Joannem dicitur: « Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19), » recte tamen eisdem adversariis Eliu junior fuisse describitur, quia nimirum post exorta haereticorum bella esse 133.0374C| in sancta Ecclesia fastu scientiae inflati arrogantes coeperunt. Cum vero dicitur quia Eliu exspectavit Job loquentem, et reliqua, aperte beatus Job non pro sua, sed pro amicorum reverentia se reservasse monstratur: quia videlicet arrogantes intra positi eamdem sanctam Ecclesiam quam defendunt despiciunt, et plerumque contingit ut plus ingenia male sapientium quam simplicem vitam innocentium venerentur. Sequitur:

VERS. 6, 7. Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco dimisso capite veritus sum indagare meam sententiam. Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. --Eliu quippe quandiu pro aetatis suae 133.0374D| respectu tacuerit, sapientior fuit; cum vero in aliis annorum multitudinem semetipsum praeferens despicit, quam pueriliter desipiat ostendit. Nam contra ejus sententiam et aetas prolixior loquitur, et per annorum multitudinem sapientia docetur, quia etsi longaevitas sensum non probet, usus tamen vehementer exercet. Sequitur:

VERS. 8. Sed, ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. --Haec recte diceret, si eamdem intelligentiam sibi prae caeteris non arrogaret. Quatuor quippe sunt species quibus omnium tumor arrogantium demonstratur. Aut cum bonum a semetipsis habere se aestimant, quibus contradicitur: « Quid habes quod non accepisti? » et reliqua (I Cor. IV, 7). Aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se accepisse meritis putant. Contra quos Paulus dicit: « Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis, Dei 133.0375A| enim donum est non ex operibus, ut ne quis glorietur (Eph. II, 8-9). » Aut certe, cum jactant se habere quod non habent, sicut angelo Laodiciae dicitur: « Quia dicis quod dives sum et locupletatus, et nullius egeo, nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper, et caecus et nudus (Apoc. III, 17). » Aut despectis caeteris singulariter videri appetunt habere quod habent, sicut Pharisaeus ait: « Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut caeteri hominum (Luc. XVIII, 11). » Eliu ergo quamvis dari a Domino sapientiam confitetur, in hac tamen elationis specie labitur, ut sapientiorem se caeteris gaudeat. Sequitur:

VERS. 9, 10, 11, 12. Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium. Ideo dicam: Audite 133.0375B| me, ostendam vobis etiam ego meam sententiam. Exspectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus, et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam. --Quantum ad intentionem litterae exspectat [spectat], loquens Eliu indicat quam superbe tacuerit. Cum enim dicit: Expectavi sermones vestros, et, putabam vos aliquid dicere, aperte declarat se ad verba senum, judicantis potius studio quam dicentis voto tacuisse. Quamvis haec melius vitam arrogantium signant, qui aliquando intra sanctam Ecclesiam positi, cum ejusdem sanctae Ecclesiae adversarios conspiciunt, non in eis temporum annos, sed intentionem solent pensare verborum. Nam quantolibet sint eisdem arrogantibus antiquiores haeretici, eos audacter 133.0375C| comprimunt, in quorum verbis dogmata perversa reprehendunt. Sequitur: Sed, ut video, non est qui arguere possit Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.

VERS. 13. Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, Deus projecit eum, non homo. --Saepe haeretici per hoc quod esse et hominibus despicabiles solent, cum a cunctis fere gentibus sanctam Ecclesiam venerari conspiciunt, opinionem ejus quibus valent obtrectationibus lacerare contendunt, dicentes: Idcirco illi cuncta temporalia suppetunt, quia ei praemia aeternorum munerum subtrahuntur. Quorum voci Eliu obviat, dicens: Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, Deus projecit eum, et non homo. Ac si arrogantes intra sanctam Eeclesiam, sed tamen fideles 133.0375D| contra haereticos dicant: Per hoc quod sanctam Ecclesiam in honore hominum florere temporaliter cernitis, projectam eam a Domino non credatis. Scit enim Redemptor ejus et in hoc itinere solatia venienti tribuere, et pervenienti ad aeternam patriam superna praemia reservare. Incassum igitur dicitis, quia Deus eum et non homo projecerit, cum venerari illam a cunctis fere hominibus videtis, quia sic ei terrenae gloriae ad inventum tribuitur, ut per hoc multiplicius etiam ad coelestia subvehatur. Sequitur:

VERS. 14. Nihil locutus est mihi. --Quid est, nihil locutus est mihi? Nunquid sancta Ecclesia per praedicatores justos cum intra se arrogantes conspicit, erudire ac redarguere praetermittit? Sed omnes arrogantes 133.0376A| voces quidem sanctae Ecclesiae audiunt, sed sibi eas dici dissimulant, quando elationis vitium emendare contemnunt, ne se de superbia redargui aestiment, quia esse se humiles putant, quia etiam redargui despiciunt, dum sapientiores se et ipsis redarguentibus arbitrantur. Sequitur: Et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. --Arrogantes enim intra sanctam Ecclesiam positi respondent contra ea, sed non sicut haeretici exterius constituti. Neque enim contradicunt ei prava praedicando, sed perverse vivendo, quia nec de Deo ut haeretici indigna sentiunt, sed de se, plusquam necesse est, digna suspicantur. Sequitur:

VERS. 15. Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. --Bene ab Eliu verba amici Job extimuisse referuntur, quia nonnunquam 133.0376B| arrogantes Ecclesiae defensores, quamvis ordinem dicendi non taceant, tamen adversarios ipsa dictorum virtute perturbant. Sequitur:

VERS. 16. Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt nec ultra responderunt. --Finis esse locutionis sapientium solet, ut eo usque dicatur, quo adversariis silentium imponant. Non enim se ostendere, sed prava docentes compescere cupiunt. Sed quoniam amicis tacentibus Eliu adhuc verba multiplicat, patet quia vir arrogans et formam in se arrogantium intentans, non adversariorum dicta superare, sed sapientiam ostentare festinat. Sequitur:

VERS. 17. Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. --Hanc enim partem 133.0376C| suam omnis arrogans aestimat, si scientiam non tam habeat quam ostendat. Quo contra Moyses ait: « Vas quod non habuerit operculum et ligaturam immundum erit (Num. XIX, 15). » Praedicatores autem sancti partem suam reputant, si intus quidem ipsi de sapientia gaudeant, foris jam alios ab errore compescant; neque a se ita loquendo exeunt, ut gaudium mentis in ostensione ponant disertae locutionis, sed bona scientiae in cordis secreto meditantur, et ibi gaudent ubi hoc percipiunt, non ubi in tentationum laqueos innotescere compelluntur. Sequitur:

VERS. 18. Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus oris mei. --Nonnunquam arrogantes viri dum praedicatores sanctos magna loqui, ac pro locutione 133.0376D| sua venerari conspiciunt, locutionis eorum celsitudinem, non utilitatem intentionis, imitantur. Nam saepe contingit ut sapientes viri, cum se non audiri considerant, ori suo silentium indicant, sed plerumque, dum conspiciunt quod iniquorum facinora ipsis tacentibus et non corripientibus crescunt, vim quamdam spiritus sui sustineant, ut in locutione aperta correptionis erumpant. Hinc Jeremias ait: « Non recordabor ejus, nec loquar ultra in nomine ejus (Jer. XX, 9). » Et adjunxit: « Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens (Ibid.). » Sed quia saepe nonnulla vitia virtutes se esse mentiuntur, sicut effusio nonnunquam misericordia, et 133.0377A| tenacia nonnunquam parcimonia, et crudelitas aliquando justitia vult videri: ita plerumque mentem ad loquendi impetum, vanae gloriae anxietas nequaquam se intra silentium capiens, quasi charitatis inflammat atque appetitae ostensionis vis ad effraenationem locutionis impellit, et quasi sub studio consulendi, libido erumpit apparendi: non enim curat loquendo quod prosit, sed quod appareat. Sequitur:

VERS. 19. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. --Quod si spiritaliter intelligere debemus, hoc loco videlicet ventrem suum cordis sinum appellat; in musto vero, sancti Spiritus fervor accipitur. De quo in Evangelio Dominus dicit: « Vinum novum in utres novos 133.0377B| (Matth. IX, 17). » Lagunculas vero infirmas ipsa humanitate conscientias, vel certe haec terrena corporum vascula non inconvenienter accipimus. De quibus Paulus apostolus dicit: « Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). » Eliu autem inflatione elationis extensus, ac si ad loquendum per charitatis gratiam ardore sancti Spiritus accendatur, sensus sui spiritum in eo quod tacuit, quasi musto absque spiraculo comparavit. Mustum ergo lagunculas novas disrumpit, quia fervoris ejus potentia etiam spiritalia corda transcendit. Sancti enim Spiritus fervor non solum veteri, sed etiam nova vita vix capitur. Sequitur:

VERS. 20. Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo. --Bene ait, respirabo, 133.0377C| quia labor justorum est videre prava, nec corrigere: ita gravis est labor arrogantium, si quod sapiunt, non ostendunt. Vim quippe intrinsecus aestuantem ferre vix possunt, si omne quod sentiunt paulo tardius innotescunt. Unde necesse est, ut cum res bona agitur, prius ejus elatio in corde vincatur, ne si a radice miserae intentionis prodeat, amaros nequitiae fructus producat. Hi igitur qui adhuc vitiorum bello subjacent, nequaquam per praedicationis usum praeesse magisterio caeterorum debent. Hinc est enim quod juxta divinae dispensationis vocem ab anno vicesimo et quinto levitae tabernaculo serviunt, sed quinquagenario custodes vasorum fiunt. Sequitur:

VERS. 21, 22. Non accipiam personam viri, et 133.0377D| Deum homini non aequabo, nescio quandiu subsistam, et post modicum tollat me Factor meus. --Recta consideratio quod Deum homini idcirco non aequat, quia quandiu hic subsistat, vel quando a Deo in judicio tollatur, ignorat. Et bene ait: Post modicum tollat me Factor meus, quia quamlibet longum fuerit tempus vitae praesentis, eo ipso breve est, quo permanens non est. Sequitur:

CAPUT XXXIII.

VERS. 1, 2. Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. --Hoc enim habet proprium doctrina arrogantium, ut humiliter nesciant inferre quod docent, et recta quae sapiunt, 133.0378A| recte ministrare non possunt. Recte autem his per prophetam dicitur: « Vos autem cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia (Ezech. XXXIV, 4). » At contra vera doctrina tanto vehementius haec elationis vitium per cogitationem fugit, quando ardentius verborum suorum jaculis ipsum magistrum elationis insequitur. Humilitatem namque magistram omniumque matrem virtutum, et loquendo dicere, et vivendo conantur ostendere; ut eam apud discipulos veritatis plus moribus quam sermonibus eloquantur. Hinc Paulus ait: « Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). » In faucibus vero loqui est silenter dicere, et non clamoribus vociferari. Quibus verbis arrogantes intra sanctam Ecclesiam positos signat. Hi enim velut in faucibus dicuntur 133.0378B| loqui, quando non contra adversarios extra viventes clamant, sed quosdam intra sinum sanctae Ecclesiae quasi vicinos ac juxta positos increpant. Saepe vero arrogantes eamdem quam tenent arrogantiam se fugere ostendunt, et dum sic cuncta agunt ut nullum lateant, haec pravitatis singulis quasi latenter narrant, quatenus non solum de sensu intelligentiae, sed de ipso apud homines etiam arrogantiae contemptu glorientur. Sequitur:

VERS. 3. Simplici corde meo sermones mei, et sententiam labia mea pura loquentur. --Magnae virtutis laus est simplicitas locutionis, quam quia arrogantes non habent, habere se hanc sollicitius asserunt, ut securius audiantur, et pure se locuturos denuntiant, quia duplicitatis suae malitiam deprehendi formidant. 133.0378C| Saepe autem et falsis vera permiscent, ut inde eorum mendacio citius credatur, unde inesse eis assertio veritatis agnoscitur. Sequitur:

VERS. 4. Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. --Subditurus vera praemisit elata. Sic nimirum, sic arrogantium mentes insaniunt, ut et in eis quae recte sentiunt, elationis suae fortitudine depraventur. Unde fit ut etiam eorum recta auditores nequaquam instruant, quia profecto illos per eam quae tumide sentiunt, non ad sui reverentiam, sed ad contemnendum vocant. Hinc enim per Moysen dicitur: « Ut qui fluxum seminis sustinet immundus erit (Lev. XV, 2). » Bono autem ordine et factum se astruit et animatum. Per spiritum factum, et per spiraculum se narrat animatum. Facto 133.0378D| quippe Adam scriptum est: « Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). » Sequitur:

VERS. 5. Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste. --Ecce dum narrat ordinem verae conditionis, in fastum subito superbiae elationis erumpit. Sequitur:

VERS. 6, 7. Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. --Quid est hoc quod Eliu ordinem verae conditionis agnoscit, et modum rectae locutionis ignorat, nisi hoc quod arrogantes omnes cunctis quidem hominibus aequaliter se conditos 133.0379A| meminerunt, sed fastu scientiae auditores suos aequales sibi vel esse vel credere dedignantur? Habent etiam arrogantes proprium, quod priusquam dicant, mira se dicere semper existimant, et locutionem suam admirando praeveniunt, quia vel in acutis sensibus ipsa elatio quanta sit fatuitas ignorant. Notandum quoque est quod Paulus, dum mire Hebraeos admonet, adjunxit: « Rogo autem, fratres mei, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis (Heb. XIII, 22). » Eliu autem inania protulit, et quasi consolando subjungit: Miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. Hinc Salomon ait: « Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVI, 18). » Sequitur:

133.0379B| VERS. 8, 9, 10, 11. Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi. --Atque eamdem vocem subjungens ait: Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas. --Moxque contra haec, quae beatum Job dixisse narravit, sententiam suam proferens ait:

VERS. 12. Hoc est ergo in quo non es justificatus. --Profecto beatus Job veraciter dixerat, quod absque culpa fuerat flagellatus. Hoc enim ipse de se, quod de illo ad diabolum Dominus dixit: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra (Job II, 3). Sed Eliu non credidit cessante culpa potuisse eum etiam pro gratia flagellari. Nesciebat enim flagellis 133.0379C| ejus non dolere vitium, sed meritum augere, et pro eo quod sine delicto se dixerat flagellatum, hac eum sententia increpat: Hoc est ergo in quo non es justificatus. Habent enim hoc arrogantes proprium, ut plus arguere appetant quam consolari, et quaeque hominibus evenire cognoscunt, evenisse ex solis iniquitatibus arbitrantur. Nesciunt quippe occulta judicia subtiliter quaerere, atque id quod non intelligunt humiliter perscrutari, quia eos saepe a secretis investigationibus judiciorum Dei ipsa scientiae suae elatio ejicit, dum extollit. Notandum quoque est quod beatus Job in nervo pedem suum positum dixit, sed nequaquam mundum hoc mundo quod ei objicitur absque peccato vel immaculatum, et sine iniquitate fuisse memoravit. Sed Eliu dum cum austeritate 133.0379D| studuit increpare quae dicta sunt, mentiens addidit quae dicta non sunt. Qui enim semper increpare appetunt, et nunquam fovere, multa plerumque increpando mentiuntur; nam ut arguere docte videantur, fingunt nonnunquam quae redarguant. Sequitur: Respondebo tibi quod major sit Deus homine. --Dicatur fortasse ab aliquo, quis ita vel cum non audit ignorat? Sed nimirum haec scientia vilis creditur, si non ex ipsa intentionis suae radice pensetur. Flagellato videlicet loquebatur, qui et percussionis verbera acceperat, et causas verberum nesciebat. Idcirco ergo intulit: Respondebo tibi quod major sit Deus homine; ut flagellatus homo considerans quia illo major est Deus 133.0380A| in omni quod patitur ejus in judicio se postponat, cui se minorem esse non dubitat. Sequitur:

VERS. 13, 14. Adversus eum contendis quod non ad omnia responderit tibi. Semel loquetur Deus, et secundo idipsum non repetit. --Ac si diceret: Deus singulorum cordibus privatis vocibus non respondet, sed tale eloquium constituit, per quod cunctorum quaestionibus satisfacit. In Scripturae quippe ejus eloquio causas nostras singuli si requirimus invenimus, nec opus est ut in eo quod specialiter quisque tolerat, responderi sibi divina voce specialiter quaerat. Ibi enim nobis omnibus in eo quod specialiter patimur, communiter respondetur. Ibi vita praecedentium sit forma sequentium, id est cogitationibus vel tentationibus singulorum non jam passim per 133.0380B| prophetarum voces, non per angelica officia satisfacit. Quia in Scriptura sacra quidquid potest singulis evenire, comprehendit, atque per exempla praecedentium, etiam vitam sequentium informare curavit. Intelligi hoc etiam subtilius potest, quod Pater unigenitum consubstantialem sibi Filium genuit. Loqui enim Dei est Verbum genuisse. Semel autem loqui est, Verbum aliud praeter unigenitum non habere. Secundo autem non repetit, quia videlicet hoc ipsum Verbum, id est Filium, non nisi unicum genuit. Quod autem non praeteritum, sed futurum tempus posuit, liquet omnibus, quia Deo tempus nec praeteritum congruit, nec futurum. Tanto ergo in eo quodlibet tempus ponitur libere, quantum nullum vere. Verbum namque Pater sine tempore 133.0380C| genuit. Et quis digne fari queat illam ineffabilem nativitatem, quod de aeterno natus est coaeternus. Quod existens ante saecula genuit aequalem. Quod gignente natus posterior non est. Quae videlicet nos mirari possumus, sed intueri minime valemus. Sequitur:

VERS. 15. Per somnium. --Quid est quod per somnium nobis locutio divinitatis innotescit, nisi quod Dei secreta non cognoscimus, si non interius desideriis vigilemus? in somno enim exteriores sensus dormiunt, et interiora cernuntur. Si ergo interna contemplari volumus, ab externa implicatione dormiamus. Vox videlicet Dei quasi per somnium auditur, quando tranquilla mente ab hujus saeculi actione quiescitur, et in ipso mentis silentio divina 133.0380D| praecepta pensantur. Cum enim ab externis actionibus mens sopitur, tum plenius mandatorum Dei pondus agnoscitur, tunc verba Dei vivacius mens penetrat, cum ad se admittere curarum saecularium tumultus recusat. Male autem homo vigilat, quando eum saecularium negotiorum aestus insolenter inquietat. Aurem quippe cordis, terrenarum cogitationum turba dum perstrepit, claudit. Sequitur: In visione nocturna. --In diurna autem luce certius cernimus, in nocturna vero visione sub quibusdam imaginationibus videmus. Nox quippe est vita praesens. Sancti autem omnes, quandiu in hac vita sunt, divinae naturae secreta quasi sub quadam imaginatione conspiciunt, videlicet quia necdum sicut sunt ea 133.0381A| manifestius contemplantur. Hinc propheta ait: « Anima mea desideravit te in nocte (Isa. XXVI, 9). » Sequitur: Quando irruit sopor super homines; --ab exteriori quippe actione cessare, dormire est. Sequitur: Et dormiunt in lectulo. --Sanctis enim viris dormire in lectulo, est intra mentis suae cubile quiescere. Unde scriptum est: « Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5). » Sequitur:

VERS. 16. Tunc aperit aures virorum. --Cum enim ab exterioribus actionibus sopiuntur, aperta aure interni examinis causas audiunt, qui dum subtiliter vel flagella publica, vel judicia occulta considerant, semetipsos affligere flendo non cessant. Sequitur: Et erudiens eos instruit disciplina. --Quia consideranti 133.0381B| menti et sese per poenitentiam laceranti, quasi quaedam plagae percussionis sunt lamenta compunctionis. Unde etiam Salomon recte vim percussionis utriusque conjungens dicit: « Livor vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris (Prov. XX, 30). » Quia enim ipsa compunctio mentem lacerat, eamdem compunctionem non incongrue disciplinam vocat. Quatuor quippe sunt qualitates, quibus viri justi anima in compunctione vehementer afficitur: cum aut malorum suorum reminiscitur, considerans ubi fuit; aut judiciorum sententiam metuens, et secum quaerens cogitat ubi erit; aut cum mala vitae praesentis solerter attendens, moerens considerat ubi est; aut, cum bona supernae patriae contemplatur, quae, quia necdum adipiscitur, lucens conspicit ubi 133.0381C| non est. Sequitur:

VERS. 17. Ut avertat hominem ab his quae fecit, et liberet eum de superbia. --Quid enim homo de proprio nisi peccatum fecit? Et scriptum est: « Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). » Bene ergo dicitur, quia homo cum ab his quae fecit avertit [avertitur], de superbia liberatur. Contra Conditorem quippe superbire est, praecepta ejus peccando transcendere. At contra, qui id quod fecit vitare appetit, id quod a Deo factus est recognoscit, et ad conditionis suae ordinem humiliter redit, dum sua opera fugiens, talem se qualis a Deo factus est diligit. Sequitur:

VERS. 18. Eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium. --Omnis 133.0381D| quippe peccator ab hac corruptione vitiorum illuc ad gladium compellitur transire poenarum, et unde hic inique delectatus est, inde illuc juste cruciatur. Notandum est ergo quod Deus nobis per somnium loquens, prius nos a corruptione, et postmodum a gladio liberat. Quia nimirum illius vitam illic eripit ab ultione supplicii, cujus hic mentem subtrahit a delectatione peccati. Sequitur:

VERS. 19. Increpat quoque per dolorem in lectulo. --In Scriptura sacra lectus, sive grabatum, sive stratum, aliquando voluptas carnis accipitur, ut illud: « Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Joan. V, 8). » Aliquando repausatio in bonis operibus, ut illud in Actibus apostolorum 133.0382A| « Aenea, sanat te Dominus Jesus Christus; surge, et sterne tibi (Act. IX, 34). » Surgere enim est mala perpetrata relinquere; sternere autem mercedis causas, in quibus requiescere debeat, operari. Aliquando vero requies temporalis accipitur, sicut scriptum est: « Universum stratum ejus versati in infirmitate ejus (Psal. XL, 4). » Ac si diceret: Omne quod hic sibi paravit ad requiem, hoc ei mutasti occulto judicio ad perturbationem, quia nos in praesentis vitae requie, vel tentationis stimulis, vel flagelli afflictione conturbat. Et omnia ossa ejus marcessere facit. --Ossa in Scriptura sacra virtutes accipimus, sicut scriptum est: « Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII, 21). » Et quia in ea requie sancta 133.0382B| nobis ab hoc saeculo praeparamus, flagello tentationis afficimur: qui fortasse de virtutibus nostris inflari potuimus, cognitae infirmitatis taedio extenuamur. Cum enim sicut cupimus ad Dominum proficimus, si profectum nostrum tentatio nulla pulsaret, alicujus nos fortitudinis esse crederemus. Sed quia nobiscum superna dispensatione agitur, ut, infirmitatis quia proficientes obliviscimur, tentati recolamus; et in profectu nostro quid de divino munere, et in tentatione cognoscimus quid de propriis viribus sumus. Sicque illa omnia nostrarum virium velut pinguis viridisque gratulatio, anxietatis moerore siccatur. Sequitur:

VERS. 20. Abominabilis ei sit in vita sua panis. --Quid per panem aliud quam praesentis vitae delectatio 133.0382C| intelligitur? Ac si ergo dicat: Afflicta mens sibi in amaritudinem verti considerat, quidquid se ante blande libenterque sapiebat. In Scriptura enim sacra panis nomine aliquando ipse Dominus designatur, sicut ipse ait: « Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). » Aliquando vero spiritalis doni gratia, ut illud prophetae: « Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem; » id est, peccatis suadentibus non praebet consensum, « et claudit oculos suos ne videat malum (Isa. XXXIII, 15), » id est, omne quod rectitudini adversum est, non approbare. « Iste in excelsis habitat, » id est, mentem in sublimibus fixit. « Munimenta saxorum sublimitas ejus, » id est, ad supernam patriam per praecedentium Patrum exempla sublevatur. « Panis 133.0382D| ei datus est (Ibid., 16), » id est, refectio spiritalis gratiae. Aliquando panis dicitur divinae doctrinae eruditio, sicut per prophetam dicitur: « Qui habitatis in terra Austri, » id est, in Ecclesia Spiritu sancto repleta; « cum panibus occurrite fugienti (Isa. XXI, 14); » id est, cum quis mala sua evadere nititur, eruditionis eloquio consulite. Aliquando quoque haereticorum praedicatio, sicut Salomon ex voce Ecclesiae haereticorum dicit: « Panes occultos libenter edite. » Et illud: « Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX, 17). » Aliquando namque subsidium vitae praesentis. Unde Jacob ait: « Domine Deus, si dederis mihi panem ad edendum, » et reliqua (Gen. XXVIII, 20). Et Dominus: « Quaeritis me non 133.0383A| propter me, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis (Joan. VI, 26). » Porro aliquando jucunditas humanae delectationis accipitur. Hinc Jeremias ait: « Omnis populus ejus gemens et quaerens panem, dederunt pretiosa quaeque pro cibo, ad refocillandam animam (Thren. I, 11). » Gemit enim populus et quaerit panem, cum prava multitudo affligitur, quia non ad votum praesentis vitae jucunditate satiatur. Sed « pretiosa quaeque pro cibo » dat, quia virtutes mentis in appetitu transitoriae delectationis inclinat, et refocillare animam nititur, quia perversis suis desideriis satisfacere conatur. Sequitur: Et animae illius cibus ante desiderabilis. --Unusquisque enim, cum sibi bene vivendi prosperitas arridet, hilarescit, atque ipsa hilaritas animum velut 133.0383B| desiderabilis cibus reficit. Sed cum tentatione paulo amplius imminente pulsatur, a mente ejus per moeroris fastidium, gaudium omne respuitur; quae prius eodem gaudio quasi satiata laetabatur, nihilque ei aliud quam semetipsum et agnoscere et flere delectat. Sequitur:

VERS. 21. Tabescit caro illius, e t ossa, quae tecta fuerant, nudabuntur. --Cum enim flagellis prementibus omnis exterior voluptas atteritur, internae fortitudinis ossa nudantur. Carnis autem nomine, ipsa delectatio carnalis accipitur. Vel, quid per ossa, nisi virtutes animi designantur? Tabescit ergo caro, et 133.0384A| ossa nudantur, quia, dum flagellis arguentibus carnalis delectatio extenuatur, ea quae dudum quasi sub carne latuerant virtutum fortia patefiunt. Nemo quippe, quantum profecerit, nisi inter adversa cognoscitur. Sequitur:

VERS. 22. Appropinquabit corruptioni anima illius, et vita ejus mortiferis. --Tentati enim uniuscujusque justi anima corruptioni appropinquare dicitur, quando ne eam virtus possit extollere per flagella compellitur, quod se ex propria infirmitate debet sentire. Corruptioni videlicet appropinquat, quia ex suis se viribus perditioni proximum non ignorat, ut hoc quod a perditione longe est, non sibi, sed Domino tribuat. Appropinquat vero mortiferis, quia ex infirmitate carnis proximum se peccatis mortem 133.0384B| ferentibus respicit, a quibus divino munere tanto magis longe fit, quanto se eis proximum ex suis meritis deprehendit. Per contemplationem conditionis suae David corruptioni appropinquaverat, cum dicebat: « Memento, Domine, quod pulvis sumus; homo, sicut fenum dies ejus (Psal. CII, 15). » Per contemplationem quoque infirmitatis propriae Paulus mortiferis appropinquaverat, cum dicebat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? » (Rom. VII, 23, 24.)

LIBER VICESIMUS QUARTUS. 133.0383| 133.0383C| Eliu itaque dum tentatum superius hominem demonstrat, unum in qua tentatione sit positum humanum genus ostendit. Unde mox generale subintulit remedium, dicens:

VERS. 23. Si fuerit pro eo Angelus loquens. --Quis enim iste angelus est nisi ille qui per prophetam dicitur: « magni consilii Angelus? » Quia enim Graeca lingua evangelizare denuntiare dicitur, semetipsum annuntians nobis Dominus, Angelus vocatur, et bene ait: Si fuerit pro eo Angelus loquens, quia, sicut ait Apostolus, « etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). » Sequitur: Unum de similibus. --Mos medicinae est, ut aliquando similia similibus, aliquando contraria contrariis curet. Veniens ergo ad nos desuper medicus noster, totosque nos inveniens 133.0383D| languoribus pressos, quiddam nobis simile, et quiddam contrarium apposuit. Quia enim ad homines homo venit, concordavit nobis veritate naturae, sed quia ad peccatores justus, discrepavit a nobis vigore justitiae. Quia igitur Dominus vere natus, vere mortuus, vere resuscitatus, in omnibus tamen distat a nobis magnitudine potentiae, sed sola nobis concordat veritate naturae. Per hoc pro nobis Patri loquitur, per quod semetipsum pro omnibus hominem demonstrare dignatus est. Sequitur: Ut annuntiet hominibus aequitatem. --Quia nisi ille hominibus 133.0384C| similis fieret, aequus homo ante Deum non appareret. Inde quippe annuntiat aequitatem nostram, unde suscipere dignatus est infirmitatem nostram. Sequitur:

VERS. 24. Miserebitur ejus, et dicet: Libera eum. --Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus in eo miseretur hominis, quo formam hominis sumpsit; qua misericordia homine redempto dicit Patri: Libera eum, ut non descendat in corruptionem. Sicut jam supra diximus, dicere ejus est: libera hominem, naturam hominis assumendo liberam demonstrare. Ex ea quippe carne quam sumpsit, etiam hanc ostendit liberam quam redemit, sicut ipse ait: « Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). » Superius enim dictum fuerat: Appropinquavit corruptioni anima ejus, postmodum dicitur, non descendat 133.0384D| in corruptionem. --Ac si diceret: Quia cognoscendo infirmitatem suam, esse se corruptioni proximum non ignorat, idcirco ad corruptionis interitum non descendat. Ad corruptionem enim descenderet, si suis viribus longe se a corruptione esse judicaret. Sed quia corruptioni appropinquavit humiliter, debet ab ea misericorditer liberari, ut eo contra impugnandum vitia fortis sit, quo se suis meritis cognoscit infirmum. Sequitur: Inveni in quo ei propitier. --Ac si aperte Mediator Dei et hominum dicat: Quia nullus hominum fuit, qui coram Deo intercessor 133.0385A| justus pro omnibus apparet, memetipsum ad propitiandum hominibus hominem feci, et dum me hominem exhibui, in quo justo homine hominibus propitiarer inveni. Et quia infirmitatem suscipiens Dominus, dum poenam nostram moriendo toleravit, corruptionem nostram resurgendo mutavit; bene iste Angelus mortalitatis nostrae flagella subjungit, eorumque miseretur, dicens:

VERS. 25. Consumpta est caro a suppliciis, revertatur ad dies adolescentiae suae. --Ac si diceret: Mortalitatis suae poena in quamdam vetustatis suae senectutem dejectus est, revertatur ad dies adolescentiae suae, id est, priori integritate renovetur, ut non eo maneat quo lapsus est, sed ad hoc redemptus redeat, ad quod percipiendum conditus fuit. Scriptura enim 133.0385B| sacra saepe adolescentiam pro novitate vitae ponere consuevit. Unde venienti sponso dicitur: « Adolescentulae dilexerunt te (Cant. I, 3). » Senectutem quippe veteris hominis inter vitia tabescentem deflebat ille qui ait: « Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 8). » Econtra alius gaudere in virtutibus admonens dicit: « Laetare, juvenis, in adolescentia tua (Eccle. XI, 9). » Sequitur:

VERS. 26. Deprecabitur Dominum, et placabilis ei erit. --Prius enim postulare Angelum, et postmodum hominem dicit, quia nisi ante ipse Dominus per incarnationem suam interpellans Patrem vitam nostram peteret, nunquam se nostra insensibilitas ad postulanda ea quae aeterna sunt excitaret. Sed incarnationis ejus praecessit oratio, ut torporis nostri 133.0385C| evigilatio subsequatur. Sequitur: Et videbit faciem ejus in jubilo. --Aliter enim quisque compungitur cum interna intuens malorum suorum pavore terretur: aliter vero compungitur, cum gaudia superna conspiciens, spe quadam et securitate roboratur. Menti enim nostrae de consideratione caecitatis suae prius ignis tribulationis immittitur, ut omnis vitiorum aerugo concremetur. Et tunc mundatis oculis cordis illa laetitia patriae coelestis aperitur, ut prius purgemus lugendo quod fecimus, et postmodum manifestius contemplemur per gaudia quod quaerimus. Jubilus namque dicitur, quando ineffabile gaudium mente concipitur, quod nec abscondi possit, nec sermonibus aperiri; et tamen quibusdam motibus proditur, quamvis nullis proprietatibus exprimatur. 133.0385D| Hinc scriptum est: « Beatus populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII, 16). » Quia enim per faciem quemlibet agnoscimus, non immerito cognitionem Dei, faciem vocamus. Unde Jacob postquam cum angelo luctatus est, ait: « Vidi Dominum facie ad faciem (Gen. XXXII, 30); » ac si diceret: Cognovi Dominum, quia me cognoscere ipse dignatus est. Quam cognitionem plenissime fieri Paulus in fine testatur, dicens: « Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). » Sequitur: Et reddet homini justitiam suam. --Justitia nostra dicitur, non quae ex nostro nostra est, sed quae divina largitate fit nostra, sicut in Dominica oratione dicimus: « Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Luc. XI, 3). » 133.0386A| Suam quippe justitiam homini Dominus reddit, non quam ex semetipso habuit. Illam ergo justitiam reddet Deus homini, ad quam conditus fuit, ut inhaerere Deo libeat, ut minacem ejus sententiam pertimescat, ut serpentis callidi blandis jam promissionibus non credat. Sequitur:

VERS. 27. Respiciet homines, et dicet: Peccavi. --Sed peccatorem se unde cognosceret, si justitiam non haberet? Nemo quippe fortitudinem suam, nisi cum rectus esse coeperit, deprehendit. Nam qui omnino perversus est, neque hoc potest videre quod est; qui vero peccatorem se esse intelligit, jam ex parte aliqua esse justus inchoavit, atque id quod non justus fecerat, ex eo quod est justus accusat. Scriptura etenim sacra aliquando homines 133.0386B| ponere solet humana sapientes, sicut ait Paulus: « Cum enim sit inter vos zelus et invidia, nonne carnales estis? nonne homines estis? » (I Cor. III, 3.) Qui etiam quia carnali affectioni succumbunt, non jam homines, sed jumenta nominantur. Unde per David dicitur: « Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis, » et reliqua (Psal. XLVIII, 13). Aliquando homines cum dicit, eos a bestiis ratione distinguit, quibus per prophetam Dominus dicit: « Vos autem pascuae meae greges, homines, estis (Ezech. XXXIV, 31). » Recte ergo de hoc poenitente dicitur: Respiciet homines, et dicet: Peccavi. Ac si dicatur: Sanctorum virorum exempla conspicit, atque eorum comparatione se pensans, iniquum se esse deprehendit. Qui enim 133.0386C| plenissime intelligere appetit qualis est, tales nimirum debet conspicere qualis non est, ut ex bonorum forma metiatur quanto ipse deserto bono deformis est. Unde et per Ezechielem dicitur: « Fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam, et erubescant ex omnibus quae fecerunt (Ezech. XLIII, 11). » Tunc quippe templum ostenditur, cum justi anima quanta sanctitate fulgeat ad confusionem suam peccatoribus demonstratur. Metiri vero fabricam est pensare subtiliter justorum vitam. Sequitur: Et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi. --Peccatores se plerumque confitentur, etiam qui se esse non credunt. Nam saepe contingit ut passim se homines iniquos esse fateantur, sed cum peccata 133.0386D| sua veraciter aliis arguentibus audiunt, defendunt se summopere, atque innocentes videri conantur. Unusquisque enim in flagello positus, minus adhuc peccata sua considerat, si vel tanto vel amplius se percussum quam merebatur, existimat: iste autem quia quanto majorum exempla considerat, tanto districtiori examinatione se pensat, minus se percussum quam merebatur agnoscit, quia in illorum justitia conspicit quam gravis sibi culpa fuerit, quod erravit. Et idcirco hoc quod patitur districtum esse non sentit, quia districte novit pensare quod fecit. Sequitur:

VERS. 28. Liberavit enim animam suam ne pergeret in interitum. --Quia praeveniente divina gratia, in 133.0387A| operatione bona nostrum liberum arbitrium sequitur, nosmetipsos liberare dicimur, qui liberanti nos Domino consentimus. Unde Paulus cum diceret: « Abundantius illis omnibus laboravi, » ne labores suos sibi tribuisse videretur illico adjunxit: « Non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). » Sequitur: Sed vivens lucem videret. --Lucem videlicet veritatis, quam corde videre mortuus non posset, vel certe quia Dominus dixit: « Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12). » Videbunt lucem etiam mortui, quando omnes injusti eum venire ad judicium in humanitatis forma conspexerint. Sed vivens tunc lucem respicit, qui liberis oculis cordis in forma ejus divinitatis attendit. Sequitur:

VERS. 29. Haec omnia operatur Deus, tribus vicibus 133.0387B| per singulos. --Ac si diceret: Quod semel de uno dixi, hoc tribus vicibus per singulos agitur. Sed solerter intuendum est quae istae tres vices sint quibus unusquisque homo anxietate moeroris afficitur, et, post moerorem, protinus ad securitatem laetitia vocatur. Igitur si vigilanter attendimus, has tres vices moeroris et laetitiae in uniuscujusque electi animo istis alternari modis invenimus, id est conversatione, tentatione, morte. In prima quippe, quam diximus, conversationis vice, gravis moeror est, cum sua unusquisque peccata considerans, curarum secularium vult compedes rumpere, et viam Dei per spatium securae conversationis ambulare. Recte ergo de hoc amarescente homine dici potest; « Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus 133.0387C| ante desiderabilis. Tabescet caro ejus, et ossa, quae tecta fuerant, nudabuntur. Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. » Sicut supra dictum est (Job XXXIII, 20, 22). Sed quia divina gratia diutius istis difficultatibus affici non permittitur, ruptis peccatorum nostrorum vinculis, citius nos ad libertatem novae conversationis consolando perducit, fitque cordi immensa laetitia, quia ei quem desiderat jam per spem securitatis appropinquat, ut recte de hoc dici debeat: « Deprecabitur Deum et placabilis ei erit, et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. Respiciet homines et dicet. Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi. Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret (Ibid., 26, 28). » Post 133.0387D| primam igitur vicem moeroris atque laetitiae, quam unusquisque per studium conversionis agnoscit, haec secunda suboritur, quia ne securitatis negligentia dissolvatur, impulsu tentationis afficitur. Et quidem quisque in ipso conversationis initio magna plerumque excipitur dulcedine consolationis, sed durum laborem postmodum probationis experitur. Tres quippe modi sunt conversorum. Inchoatio, medietas, atque perfectio. In inchoatione autem veniunt blandimenta dulcedinis; in medio quoque tempore certamina tentationis; ad extremum vero perfectio plenitudinis. Prius ergo illos dulcia suscipiunt quae consolentur; postmodum amara quae exerceant, et tunc demum suavia atque sublimia quae confirment. 133.0388A| Plerumque autem conversus quisque talibus tentationum stimulis agitatur, quibus ante conversionis gratiam nunquam pulsatum se esse reminiscitur. Non quia tunc eadem radix tentationis deerat, sed quia non apparebat. Humanus quippe animus multis cogitationibus occupatus saepe sibimet ipsi aliquo modo manet incognitus, ut omnino quod tolerat nesciat. Inter haec ergo deprehensa mens huc illucque distenditur, et multiplicibus tentationum aestibus dissipatur; ita vero circumfrementibus tentationum motibus angustatur, ut recte de eo dici debeat: « Abominabilis ei sit in vita sua panis, » ut supra. Sed quia misericors Deus probari nos permittit tentationibus, non reprobari, sicut scriptum est: « Fidelis autem Deus qui non patietur vos tentari supra 133.0388B| id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere (I Cor. X, 13), » citius consolationis opus occurrit, et surgentes tentationum stimulos mitigat, impugnantesque se cogitationum motus interna pace tranquillat. Moxque anima immensam de spe coelesti laetitiam percipit dum devictum malum respicit quod toleravit, ut jure de hoc tentato liberatoque homine dici debeat: « Videbit faciem ejus in jubilo, et liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. » Post conversationis namque certamina, post probationis aerumnam, restat adhuc dura tentatio. Quia venire non potest ad perfectae gaudia libertatis, nisi prius debitum solverit humanae conditionis. Conversus autem quisque sibi caute sollicitus, tacite secum 133.0388C| considerare non cessat, aeternus Judex quam districtus adveniet; suumque terminum quotidie prospicit, et ante severitatem tantae justitiae, quas rationes vitae suae sit positurus, attendit. Considerat quippe quod viam vitae praesentis nequaquam sine culpa transire potuimus; considerat, quia nec hoc quidem sine aliquo reatu est quod laudabiliter gessimus, si remota pietate judicemur. Quis enim nostrum vitam praecedentium Patrum valeat vel superare vel assequi? Et tamen David dicit: « Ne intres in judicium cum servo tuo (Ps. CXLII, 2). » Solutioni ergo carnis appropinquans, nonnunquam terrore vindictae etiam justi anima turbatur, cui, et si quid tranquillum in hac vita sapere potuit, mortis articulo interveniente concutitur, ut jure dici debeat: « Abominabilis ei fit 133.0388D| in vita sua panis, » et reliqua. Sed quia justorum animae a levibus quibusque contagiis ipso saepe mortis pavore purgantur, aeternae retributionis gaudia jam ab ipsa carnis solutione percipiunt. Plerumque vero contemplationem percipiunt quamdam retributionis aeternae, etiam priusquam carne exspolientur. Hilarescunt, et dum vetustatis debitum solvunt, novi jam muneris laetitia perfruuntur, recte dicitur: « Videbit faciem ejus in jubilo. » Sequitur:

VERS. 30. Ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. --Lux quippe morientium est, quam corporeis oculis cernimus. Qui autem adhuc huic mundo vivunt, luce morientium tenebrescunt. Illuminantur autem luce viventium qui, 133.0389A| despecto temporali lumine, ad splendorem internae claritatis recurrunt ut ibi vivant, ubi verum lumen sentiendo videant; ubi non aliud lumen atque aliud vita, sed ubi lux ipsa vita sit. Ubi sic nos lux exterius circumscribat, ut interius impleat; sic interius impleat, ut incircumscripta exterius circumscribat. Illuminantur ergo hac luce viventium, quam tanto tunc subtilius conspiciunt, quanto nunc ad illam prius vivunt. Sequitur:

VERS. 31. Attende, Job, et audi me, et tace dum ego loquor. --Qualem se apud se habeat, hac locutione manifestat. Immensa enim superbia est, a seniore sibi reverentiam exigere, et silentium imperare meliori. Sequitur:

VERS. 32. Si autem habes quod loquaris, responde 133.0389B| mihi, loquere; volo enim te apparere justum. --Quia autem praedicatores justi dum quoslibet corripiunt, saepe per humilitatis gratiam ad cogitationum suarum intima revertuntur, atque in eo ipso quod corripiunt, ne quid fortasse fallantur exquirunt, correptisque licentiam tribuunt, ut si quid pro se ipsi justius sentiunt fateantur. Hoc nonnunquam etiam arrogantes imitari appetunt. Paulisper enim in verbis elatione postposita, quasi eorum quos corripiunt, si forte reperiri potuerint, justitiam quaerunt, non quia ita sentiunt, sed quia ornari per speciem humilitatis concupiscunt. Metuunt enim ne superbi ac tumidi quia sunt, esse videantur. Sequitur:

VERS. 33. Quod si non habes, audi me, et tace, et docebo te sapientiam. --Quia enim veraciter quaerunt 133.0389C| audire quod justum est, aequanimiter exspectant audire quod quaerunt. Eliu autem qui veraciter requisitionis verba non protulit, dici quod quaesierat non permisit; sed mox quae intrinsecus gestavit, erupit, qualemque se in oculis suis habebat ostendit, dicens: Tace, et docebo te sapientiam. Arrogantes enim viri, quando aliquid humiliter sonant, diu in ejusdem specie humilitatis non perdurant, cum fortasse quaerunt ut audiant, mox loquendo obviant ne deceantur. Sequitur:

CAPUT XXXIV.

VERS. 1. Pronuntians itaque Eliu etiam haec locutus est: --Quid enim per hujus pronuntiationis vocabulum nisi inflatio elationis ostenditur? Ut verba quae de alta superbiae radice veniebant, cum quadam 133.0389D| quasi altitudine et distinctione procederent. Sequitur:

VERS. 2, 3. Audite, sapientes, verba mea, et eruditi, auscultate me. Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. --Ac si diceret: Sicut nec auris escas, nec guttur verba cognoscit, ita nec stultus quisque sententiam sapientis intelligit. Sapientes ergo atque eruditi, audite quod dico, qui potestis ea quae fuerint dicta cognoscere. Videamus, igitur quantum timeat, qui verba sua non nisi a sapientibus audire decenter existimat. Verus autem praedicator sapientiae dicit: « Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14). » Sequitur:

VERS. 4. Judicium eligamus nobis, et inter nos 133.0390A| videamus quid sit melius. --Sed utrum hoc judicium et humili corde quaesierit, facile cognoscimus si subsequentia ejus verba pensemus. Sequitur:

VERS. 5, 6. Quia dixisti, Job: justus sum, et Deus subvertit judicium meum. In judicando enim me mendacium est, et violenta sagitta mea absque ullo peccato. --Haec beatum Job dixisse queritur, quae tamen quia minime dixerit requisita sacrae historiae verba testantur. Sed qui judicium aeque quaesierat, ex culpa quam finxit protinus sententiam promulgat; nam sequitur:

VERS. 7, 8. Quid est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam, qui graditur cum operationibus iniquitatum? --Ecce judicium quaerens, judicium protulit, et post allegationem suam nulla 133.0390B| beati Job exspectata sententia, eum damnatione dignum ex reproborum societate judicavit. Ait enim: Quis est vir ut est Job? Ut utique subaudiamus, nullus; atque subjungit: Qui bibit subsannationem quasi aquam. Aqua autem cum bibitur, ita liquide sumitur, ut ad sorbendum nulla sui pinguedine retardetur. Subsannationem vero ut aquam bibere est, Deum sine aliquo obstaculo cogitationis irridere, ut eo quod superbit lingua vel conscientia, nulla trepidatio contradicat. Haec autem ejus sententia super beatum Job, quantum ab tramite veritatis exorbitet, illa etiam attestatione cognoscimus qua ad diabolum dicit: « Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram? » (Job I, 8.) Ecce quem Veritas dicit absque comparatione justum, 133.0390C| eum Eliu asserit absque comparatione peccatorem. Sed haec esse propria arrogantium praedicatorum solent, ut etiam afflictos auditores suos magis districte corripere appetant, quam blande refovere. Plus enim student ut mala objurgando increpent, quam bona laudando confirment. Unde scriptum est: « In ore stulti virga superbiae (Prov. XIV, 4) » Nonnunquam vero etiam praedicatores justi rigide feriunt; sed aliud est cum justitia stimulat; aliud cum superbia inflat. Justi cum severe corrigunt, internae dulcedinis gratiam non amittunt. Nam saepe pro inquietudine refrenanda pravorum, duritiam districti vigoris assumunt, sed intus charitatis igne liquefiunt, atque eo rum amore ardent in quos aspera correctione saeviunt. 133.0390D| Unde scriptum est: « Verba sapientium quasi stimuli, et sicut clavi in alium defixi (Eccle. XII, 11). » Sequitur:

VERS. 9. Dixi enim: Non placebit vir Deo, etiamsi cucurrerit cum eo. --Quod profecto quia minime dixerit, quisquis beati Job verba legit, agnoscit. Sed qui idcirco loquitur, ut semetipsum ostendendo superbiat, quid mirum si in altero fingit quod reprehendat? Sequitur:

VERS. 10. Ideo, viri cordati, audite me. --Ecce iterum fastu superbiae inflatus, eos tantummodo, qui quasi digne intelligendo se assequi valeant, quaerit.

VERS. 11. Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente 133.0391A| iniquitas; opus enim hominis redde ei, et juxta vias singulorum restituet ei. --Benedixit, quia in omnipotente Deo iniquitas vel impietas non est, in hac vita nequaquam hoc semper agitur quod subjungit, quia juxta opus suum singulis et juxta vias reddet. Nam et multos illicita ac perversa perpetrantes gratuito praevenit, atque ad opera sancta convertit. Et nonnullos rectis actibus deditos flagello interveniente corripit, ac si placentes quasi displiceant affligit. Salomone attestante, qui ait: « Sunt justi quibus mala veniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii qui ita securi sunt, ac si justorum facta habeant (Eccle. VIII, 14). » Verius ergo Eliu diceret si dixisset, quia in Omnipotente impietas atque iniquitas non est, etiam cum juxta vias proprias 133.0391B| hominibus reddere non videtur, nam et quod a nobis non intelligitur, ex occulti judicii non injusta lance profertur. Sequitur:

VERS. 12. Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertit judicium. --Ad diabolum Dominus dicit: « Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra (Job II, 3). » Contraria quippe videntur, nisi subtili consideratione pensentur. Aliud namque est damnare, aliud affligere. Affligit ergo juxta aliquid frustra, sed frustra non damnat. An non juxta frustra Job afflixerat, cum non delebat vitium, sed meritum augebat. Frustra enim condemnare non potest, quia damnatio fieri non ex parte ad aliquid potest. Quae videlicet in extremo punit omne quod hic quisque commiserit. 133.0391C| Nec Omnipotens subvertit judicium, quia si minus recta videntur esse quae patimur, recte tamen in occulto examine decernuntur. Sequitur:

VERS. 13. Quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? --Ut videlicet subaudias, nullum. Per se quippe mundum regit, quem per se condidit, nec eget alienis adjutoriis ad regendum, qui non eguit ad faciendum. Sed haec idcirco colliguntur, ut liquido indicet quia omnipotens Deus, si per semetipsum regere non negligit quod creavit, quod bene creavit utique bene regit, quia quod pie condidit impie non disponit. Sequitur:

VERS. 14. Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahit. --Curvum cor est, cum 133.0391D| ima appetit, dirigitur cum ad superna sublevatur. Si ergo homo cor suum ad Dominum dirigit, spiritum et flatum illius Dominus ad se trahit: spiritum videlicet pro internis cogitationibus; flatum vero quo corpus trahitur, pro externis actionibus ponit. Deum ergo spiritum hominis et flatum ad se trahere est, ad conversionem sui desiderii, et interiora nostra et exteriora commutare, ut nihil jam menti exterius libeat, nihil caro inferius vel si appetit, adipisci conetur. Sed omne quod homo est, ad eum videlicet a quo est et interius desiderando ferveat, et exterius se edomando constringat. Sequitur:

VERS. 15. Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. --Simul enim omnis caro deficit, 133.0392A| quando jam nullis suis motibus servit, quia praesidens spiritus cuncta ejus fluxa restringit, et quodam districtionis suae gladio omne quod in illa male vivebat, interficit. Hoc nimirum disciplinae gladio semetipsum Jeremias interfecerat cum dicebat: « Postquam convertisti me, egi poenitentiam, et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum (Jer. XXXI, 19). » Quid enim in femore, nisi voluptas carnis accipitur? Et quid est quod ait: « Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, » nisi postquam superna spiritaliter vidit; omne quod inferius in se carnaliter vivebat exstinxit? In peccato enim quis que positus mortalitatis suae obliviscitur et terram se esse non meminit, dum adhuc per superbiam inflatur. Post conversionis vero gratiam, cum humilitatis 133.0392B| spiritu tangitur, quid se esse aliud quam cinerem recordatur? In cinerem Abraham reversus fuerat, dicens: « Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. 18, 27). » Hinc David ait: « Auferes spiritum eorum et deficient, » et reliqua (Psal. LXIII, 29). Sequitur:

VERS. 16. Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei. --Habent hoc proprium omnes arrogantes, ut cum fortasse acutum aliquid sentiunt, inde mox ad vitium elationis erumpant, sensusque omnium in sui comparatione despiciunt, seque in suo judicio aliorum meritis anteponant. Ecce Eliu quomodo paulisper in elationem per verborum incrementa proficit. Saepius namque dixerat: « Si habes quod loquaris, responde mihi, » 133.0392C| et reliqua (Job XXXIII, 32). Ac si diceret: Dic aliquid, si tamen dignus potueris esse qui dicas. Hinc autem ait: Si habes intellectum, audi quod dicitur. Ac si aperte dicat: Audi me, si tamen dignus poteris esse qui audiat. Isti quotidiani defectus qui in cordibus reproborum fiunt, quibus indesinenter ad deteriora descendunt. Sequitur:

VERS. 17. Nunquid qui non amat judicium sanari potest? quomodo tu eum qui justus est, in tantum condemnas? --Bonam quidem sententiam protulit, sed beato Job proferenda non fuit. In omni enim quod dicitur summopere intuendum est quid dicatur, cui dicatur, quomodo dicatur. Eliu autem attendit quod diceret, sed cui diceret, non attendit. Beatus quippe Job amabat judicium, quia causas suas subtiliter cum 133.0392D| Deo pensare noverat, nec condemnaverat eum qui justus est; sed cur sine peccato percussus fuerat in dolore positus cum humilitate requirebat. Amat judicium quisquis vias suas subtiliter discutit, et secretarium cordis ingressus, quid Dominus ipse tribuat, quid ipse debeat Deo pensat. Arguens beatum Job quod judicium non amaret, et quia eum, qui justus est, condemnasset, illico ejusdem justi, id est, Domini justitiam subdit. Sequitur:

VERS. 18. Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios. --Saepe novimus quod plerique qui praesunt inordinatum sibi metum a subditis exigunt, et non tam propter Dominum, quam pro Domino venerari volunt. Intus enim se tumore cordis extollunt, cuntosque 133.0393A| subditos in sui comparatione despiciunt. Unde scriptum est: « Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1); » bene contra eos dicitur. Qui dicit regi: Apostata. Unusquisque enim superbus rector toties ad culpam apostasiae delabitur, quoties praeesse hominibus delectatur, honoris sui singularitate laetatur. Sub quo enim sit non considerat, et quod aequalibus quasi non sit aequalis exsultat. Ad viam namque pietatis ducerent, si subditorum oculis humilitatis exempla 133.0394A| monstrarent. Dux quippe est impius, qui a tramite veritatis exorbitat, et dum ipse in praeceps ruit, ad abrupta sequentes invitat. Dux est impius, qui per tumoris exempla viam ostendit erroris. Paulus dux impius esse metuebat, cum potestatis suae celsitudinem reprimebat dicens: « Non quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis, neque ab aliis, cum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. LXXI). »

LIBER VICESIMUS QUINTUS. 133.0393| 133.0393B| Ipsa humanae conditionis qualitas indicat quam longe rebus caeteris praestat. Nam collata homini ratio asserit quantum omnia, quae vel vita, vel sensu, vel ratione carent, natura rationalis antecedit. Et tamen quia ab internis atque invisibilibus oculos claudimus, atque visibilibus pascimur, plerumque hominem non ex quod ipse est, sed ex his quae circa ipsum sunt, veneramur. Cumque non intuemur quod ipse sit, sed quid possit, in acceptione personarum non ex personis, sed ex rebus adjacentibus ducimur, sicque fit ut is quoque apud nos intus in disceptatione veniat, qui foris honoratur, quia dum pro his quae erga illum sunt honorabilis habetur, rebus suis in examine nostro postponitur. At contra de Deo dicitur:

133.0393C| VERS. 19. Qui non accipit personam principum, nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperem. --Potest autem per principem vel tyrannum quisque superbus intelligi, per pauperes vero humiles designari. Tyrannum ergo disceptantem contra pauperem non cognoscit omnipotens Deus, quia superbos omnes vitam nunc humilium deprimentes, in judicio se nescire perhibet, dicens: « Nescio vos, unde sitis (Luc. XIII, 25). » Et quia sic potenter cum vult destruit, sicut cum voluit potenter creavit, apte ratiocinando subjungitur: Opus enim manuum ejus sunt universi. --Atque mox subditur:

VERS. 20. Subito morientur, et in media nocte curvabuntur populi et pertransibunt. --Quamlibet sero de hac vita tollantur iniqui, subito et repente tolluntur, 133.0393D| quia finem suum cogitando praevidere nesciunt. Subito est quod ante cogitare non potuit. Subito dives ille stultus est, qui horrea quae praeparavit deseruit, et inferni locum quem non praevidebat invenit. Unde ei dicitur: « Hac nocte repetent animam tuam a te (Luc. XII, 20), » at contra de justis dicitur: « Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa, tanquam fur, comprehendat (I Thess. V, 4). » In media enim nocte curvati pertransibunt, qui in obscuritatis suae negligentia humilitati [humiliati] rapiuntur. Tunc curvabuntur per sententiam judicis qui nunc curvari negligunt per humilitatem cordis. Electi autem ne inviti curventur in morte, 133.0394B| sponte curvantur in humilitate. Unde sanctae Ecclesiae de conversa prole persecutorum dicitur: « Venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te (Isa. LX, 14). » Et bene de morientibus populis non ait transibunt, sed pertransibunt, qui etiam vivendo temporaliter quotidie ad finem tendimus, et praesentem vitam quasi quamdam vitam subigendo transimus; hoc ipsum morituris vivere, quasi ad mortem ire est, et quot dies vitae peragimus, quasi in itinere ad locum propositum tot passibus propinquamus. Sequitur: Et auferent violentum absque manu. --Subaudis, divina judicia. Absque manu vero auferent eum qui manu violentus fuit; absque manu auferent, quia videlicet subito exitu urgente invisibiliter rapitur, qui visibiliter rapiebat. Sequitur:

133.0394C| VERS. 21. Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. --Tunc enim nequaquam considerare credebatur, quando violentus iste omne malum quod poterat inulte perpetrabat. Aestimabatur Deus injusti acta non cernere, quia differebat juste damnare, et magna ejus patientia quasi quaedam negligentia putabatur. Iniquus quoque ipse toties se in peccatis suis non videri a Deo credidit, quoties inulte peccavit, cui per quemdam sapientem dicitur: « Ne dicas: Peccavi, et quid accidit mihi triste? (Eccli. V, 4.) » Emendare non vult nequitiam, pro qua dignam non protulit poenam. Gressus vero hominum vocat, vel singulas operationes quibus innitimur, vel alternantes motus intimae cogitationis, quibus quasi passibus vel longe a 133.0394D| Domino recedimus, vel pie ad Deum propinquamus; ad Deum enim quasi tot gressibus mens accidit, quot bonis motibus proficit, et rursum tot gressibus longe fit, quot malis cogitationibus decrescit. Sequitur:

VERS. 22. Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. --Quid per tenebras nisi ignorantiam, et quid per umbram mortis, nisi oblivionem studuit designare? De quorumdam quippe ignorantia dicitur: « Tenebris obscuratum habentes intellectum (Ephes. IV, 18). » Et rursum de oblivione quae in morte contingit scriptum est: « In illa die peribunt omnes cogitationes 133.0395A| eorum (Psal. CXLV, 4). » Quia ergo per mortem funditus oblivioni tradetur quidquid vivendo cogitatur, quasi quaedam oblivio est, et umbra mortis. Ac si ergo diceret: Idcirco ejus judicio nullus absconditur, quia nullatenus potest aut non videre quod fecimus, aut oblivisci quod videt; quamvis intelligi tenebrae vel umbra mortis etiam aliter possunt. Omnis namque immutatio velut quaedam mortis immutatio est. Id enim quod mutat, quasi ab eo quod erat interficit, ut desinat esse quod fuit, et incipiat esse quod non fuit. Lumen igitur verum, Creator videlicet noster, quia a nulla mutabilitatis vicissitudine tenebrescit, nullis naturae suae defectibus obumbratur, sed ejus esse sine mutabilitate fulgere est; tenebrae ei vel umbra mortis dicitur non inesse. 133.0395B| Unde alias scriptum est: « Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17); » et unde rursus Paulus apostolus dicit: « Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16). » Lux enim aeterna, quae Deus est, quanto incommutabiliter fulget, tanto penetrabiliter viget; et neque occulta nescit, quia cuncta penetrat; neque penetrata obliviscitur, quia incommutabilis durat. Sequitur:

VERS. 23. Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. --Hic nimirum non illud judicium designatur, quod per aeternam retributionem punit, sed quod mente conceptum per conversionem diluit. Ad illud quippe venire non desiderat, quisquis se per illud damnari formidat. 133.0395C| Dum ergo dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium, profecto ostenditur esse quoddam judicium, quod quandoque etiam a damnatis ac reprobis desideretur. Et quod est illud, nisi hoc de quo Paulus apostolus dicit: « Si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31); » et de quo per prophetam dicitur: « Non est judicium in gressibus eorum (Isa. LIX, 8); » et quod David ait: « Honor Regis judicium diligit (Psal. XCVIII, 4). » Ut videlicet qui jam Deum honorat ex fide, sollicite judicet quid ei debeat in operatione. Hinc propheta ait: « reduc me in memoriam ut judicemur simul, narra si quid habes ut justificeris (Isa. XLIII, 26). » Debet enim uniuscujusque mens et causas suas apud Dominum, et causas 133.0395D| Domini contra se sollicita inquisitione discutere, debet caute pensare, vel quae ab eo bona perceperit, vel quae mala bonis perverse vivendo respondit. Quod electi quidem quotidie facere omnino non cessant. Unde bene Salomon ait: « Cogitationes justorum judicia (Prov. XII, 5). » Accedunt enim ad secretarium judicis intra sinum cordis; considerant quam districte quandoque feriat, qui diu patienter exspectat; metuunt in his quae se egisse meminerunt; puniunt flendo quod perpetrasse se intelligunt. Nec deest in hoc judicio mente concepto omne ministerium quod punire reos suos plenius debeat. Nam conscientia accusat, ratio judicat, timor ligat, dolor excruciat. Quod judicium eo certius punit, quo interius 133.0396A| saevit, quia videlicet ab exterioribus non accedit. Quia ergo nunc in potestate est internum mentis nostrae contra nos subire judicium recognoscendo accusemus nosmetipsos quales fuimus, poenitendo torqueamus, non cessemus, dum licet, judicare quod fecimus. Audiamus caute quod dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in judicium. Sequitur:

VERS. 24. Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro aliis. --Postquam multa narrata sunt de poena malorum, subito infertur occultum judicium, quod pie super nos justeque disponitur, quomodo alii perdunt quod tenere videbantur, et alii accipiunt quod alii ex meritis perdunt. Cunctis autem liquet quod in illa extrema requisitione 133.0396B| examen publicum facturus est omnipotens Deus, ut alios ad tormenta deserat, alios ad participationem regni coelestis admittat. Sed hoc nunc secreto judicio quotidie agitur quod tunc publice demonstratur. Nam juste ac misericorditer singulorum corda, vel examinans vel disponens, alios in exteriora respuit, alios ad ea quae sunt intrinsecus trahit. Hos accendit interna appetere, illos pro voluptatibus suis deserit exteriora cogitare. Horum mentem ad superna erigit, illorum superbiam in infimis desideriis mergit, et qui videntur humano judicio, jam in conspectu aeterni judicis stant. Quis enim hominum aestimare potuisset Judam vivendi sortem etiam post ministerium apostolatus amittere? Et quis econtra latronem crederet causam vitae etiam in ipso mortis 133.0396C| articulo invenire? Conteruntur etiam qui relictis coelestibus terram quaerunt. Quae autem major poterit esse contritio, quam deserto Creatore creaturam quaerere? desertis supernis gaudiis, in infimis rebus inhiare? Unde bene per Prophetam dicitur: « Humiliat autem peccatores usque ad terram (Psal. CXLVI, 6). » Quod autem dicens Conterit multos, illico adjunxit, innumerabiles, multitudinem exprimere studuit reproborum, quae humanae rationis numerum transit. Vel certe indicare voluit quod omnes qui pereunt intra electorum numerum non habentur, ut eo sint innumerabiles, quo extra numerum currunt. Unde Propheta intuens tantos hoc Ecclesiae tempore specie tenus credere, quantos nimirum certum est electorum numerum summamque 133.0396D| transire, ait: « Multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). » Sequitur:

VERS. 25. Novit enim opera eorum, et idcirco inducit noctem et conterentur. --Sciendum summopere est, quod iniquus quisque duobus modis in nocte conteritur, vel cum exterioris judicii tribulatione percutitur, vel cum occulta sententia interius caecatur. In nocte corruit, cum per extremum judicium, vivendi lumen in perpetuum amittit. Unde scriptum est: « Ligate ei pedes et manus, et mittite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). » Rursum in nocte iniquus conteritur, cum peccatorum praecedentium confusione damnatus, veritatis lumen non invenit, et quid deinceps agere debeat non agnoscit. 133.0397A| Omne quippe peccatum quod tamen citius poenitendo non tegitur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati. Peccatum namque quod poenitentia non diluit, ipso suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit, ut non solum peccatum sit, sed peccatum et causa peccati. Ex illo quippe vitio culpa subsequens oritur, ex quo caecata mens ducitur ad pejus et alio ligetur. Sed peccatum quod ex peccato oritur, non jam peccatum tantummodo, sed peccatum est et poena peccati, quia justo judicio omnipotens Deus cor peccantis obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in aliis cadat. Hinc David ait: « Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam (Psal. LXVIII, 28). » Igitur quia praecedentibus peccatis 133.0397B| caecatus oculus cordis, ipsa caecitas quae peccantis animum ex ante actae culpae damnatione confundit, merito nox vocatur, quia per hanc ab oculis delinquentis lumen veritatis absconditur. Inducere autem noctem dicitur Dominus, non quod ipse tenebras inferat, sed quod obscura corda peccantium misericorditer non illustret, ut hoc ipsum in nocte caecasse sit, a caeteris tenebris liberare voluisse. Sequitur.

VERS. 26. Quasi impios percussit eos in loco videntium. --In Scriptura sacra quasi aliquando pro similitudine, aliquando pro veritate poni consuevit. Pro similitudine enim quasi ponitur, sicut Apostolus dicit: « Quasi tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI, 10). » Pro veritate autem ponitur, sicut 133.0397C| Joannes ait: « Vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a Patre (Joan. I, 14). » Hoc autem loco nihil differt utrum pro similitudine, an pro veritate sit positum, quia quolibet dicatur ordine, aperte prava malorum vita signatur. Impios vero Scriptura sacra proprie infideles appellat. Hac namque distentia peccatores ab impiis discernuntur, quia cum omnis impius sit peccator, non tamen omnis peccator est impius; peccator enim dici etiam qui in fide pius est potest. Unde Joannes ait: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). » Impius vero proprie dicitur, qui a religionis pietate separatur. De talibus enim Propheta ait: « Non resurgent impii in judicio (Psal. I, 5). » Locus autem videntium sancta Ecclesia vocatur: 133.0397D| in ipsa enim recte consistitur, ut lumen verum, quod Deus est, videatur. Unde ad Moysen dicitur: « Est locus penes me, et stabis supra petram cum transibit mea majestas (Exod. XXXIII, 21, 22). » Et post paululum: « Auferam manum meam, et videbis posteriora mea (Ibid., 23). » Multi quippe intra sanctam Ecclesiam positi pia specie, extra Ecclesiam inventi sunt impia conversatione. De quibus bene alias scriptum est: « Vidi impios sepultos, qui, cum adviverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum opera (Eccle. VIII, 10). » Sequitur:

VERS. 27. Qui quasi de industria recesserunt ab eo. --Sciendum quippe est quod peccatum tribus modis 133.0398A| admittitur. Nam aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio perpetratur, et gravius quidem infirmitate quam ignorantia, sed multo gravius studio quam infirmitate peccatur. Ignorantia Paulus peccaverat, cum dicebat: « Qui prius fui blasphemus et persecutor, » et reliqua (Tim. I, 13). Petrus vero infirmitate peccavit. Industria vero peccaverant hi, de quibus dicebat ipse Magister: « Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, » et reliqua (Joan. XV, 22-24). Sunt ergo nonnulli in Ecclesia, qui non solum bona non faciunt, sed etiam persequuntur, et quae ipsi negligunt facere etiam in aliis detestantur. Horum peccatum scilicet non ex infirmitate vel ignorantia, sed ex solo studio perpetratur, quia videlicet si vellent implere bona, nec 133.0398B| tamen possent, ea quae in se negligunt, saltem in aliis amarent. Sequitur: Et omnes vias ejus intelligere noluerunt. --Non enim infirmitate non intelligunt, sed intelligere noluerunt, quia saepe quae facere despiciunt etiam scire contemnunt. Quia enim scriptum est: « Servus nesciens voluntatem Domini sui et non faciens digna, plagis vapulabit paucis, et servus sciens voluntatem Domini sui, et non faciens juxta eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47, 48). » Impunitatem peccandi existimant remedium nesciendi. Qui nimirum sola superbiae caligine tenebrescunt, atque ideo non discernunt, quia aliud nescisse, aliud scire noluisse. Nescire enim ignorantia est, scire noluisse superbia. Via quippe est incarnatae omnis actio quam temporaliter gessit, viae ejus sunt vivendi 133.0398C| ordines, quos ad se venientibus stravit. Tot itaque ad se venientibus vias praebuit, quot bene vivendi exempla monastravit. Humilitatis ejus Propheta vias aspexerat, cum suspirabat dicens: « In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas (Psal. CXVIII, 15). » Quia ergo superbi quique humilitatis Dominicae facta contemnunt, recte dicitur, vias ejus intelligere noluerunt. Vias itaque ejus intelligere est, et humiliter tolerare transitoria, et perseveranter exspectare mansura, ut exemplo Dominico aeterna quaeratur gloria opprobriis temporalibus comparata. Sequitur:

VERS. 28. Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. --Cum enim isti superbiunt, clamant ad Dominum hi qui ipsis superbientibus 133.0398D| opprimuntur. Vel certe, idcirco dicitur quod ad Deum fecerunt clamorem pauperum pervenire, quia istis cadentibus in eorum loco pauperes, id est humiles, spiritu subrogantur. Et quia hoc eorum casu factum est, ipsi fecisse referuntur, eo videlicet locutionis genere quo pugnare castra dicimus, quia pugnatur ex illis. Vel certe, quia cuncta quae superius dicta sunt, referri etiam ad rectores ecclesiasticos possunt, qui relicto praedicationis studio, sub occasione regiminis terrenis negotiis involvuntur, apte subjungitur: Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. Quia nimirum, dum ipsi curis saecularibus occupati praedicationis officium deserunt, gregem subditum in 133.0399A| querelarum prorumpere clamore compellunt, ut quasi jure unusquisque subjectus de vita ficti pastoris immurmuret, cur tenet magistri locum, qui non exercet officium, quamvis fortasse melius per tumorem potentium superbia Judaeorum, et per clamorem pauperum desideria gentium figurantur, sicut attestante Veritate, per epulantem splendide divitem Judaicus populus designatur. Et per vulneratum Lazarum, qui interpretatur adjutus, forma gentilis populi exprimitur. Illis ergo peccantibus pauperum clamor auditur, quia dum Judaei contra Deum superbiunt, ad Deum vota gentilium pervenerunt. Sequitur:

VERS. 29. Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? Ex quo absconderit vultum suum, 133.0399B| quis est qui contempletur eum? --Nemo ergo discutiat cur stante Judaico populo dudum in infidelitate gentilitas jacuit, cur ad fidem gentilitate surgente Judaicum populum infidelitatis culpa prostravit. Nemo discutiat cur alius trahatur ex dono, alius repellatur ex merito. Si enim gentilitatem miraris assumptam, ipso concedente pacem, quis est qui condemnet? Si Judaeam obstupescis perditam, ex quo absconderit vultum suum, quis est qui contempletur eum? Itaque consilium summae et occultae virtutis satisfactio sit aperte rationis. Unde in Evangelio Dominus cum de hujus rei causa loqueretur, ait: « Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XII, 35). » Sequitur: Et 133.0399C| super gentes et super omnes homines. --Ac si aperte admoneantur attendere, quia hoc judicium quod super unam gentem describitur, etiam super omnes homines invisibili examinatione celebratur, ut alius repellatur, alius eligatur occulte, sed nullus injuste. Hoc ergo quod in maximis fieri cernimus, etiam in nobis singulis caute timeamus. Sic enim intenduntur divina judicia super unam animam, sicut super unam urbem, sicut super unam gentem, sicut super universam generis humani multitudinem. Quia et sic intendit Dominus singulis, ac si vacet a cunctis, et sic simul intendit omnibus, ac si vacet a singulis. Qui enim omnia administrando implet, reget implendo; nec universo deest cum disponit unum, nec uni deest, cum disponit universum, cunctae scilicet naturae sua 133.0399D| potentia vetus operatur. Sequitur:

VERS. 30. Qui regnare fecit hominem hypocritam propter peccata populi. --Quia igitur de specie transivit 133.0400A| ad genus, nunc de genere se convertit ad speciem. Verum namque regem super Judaea regnare noluit, et idcirco ex gentibus meritis hypocritam accepit, sicut quoque Veritas in Evangelio dicit: « Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; alius veniet in nomine suo, hunc accipietis (Joan. V, 43). » Potest etiam per hypocritam, caput Antichristus [Antichristi] designari; seductor quippe ille tunc sanctitatem simulat, ut ad iniquitatem trahat, sed propter peccata populi regnare permittitur, quia nimirum tunc ipsi sub illius regimine praeordinantur, quia digni ejus Domino ante saecula praesciuntur qui peccatis subsequentibus exigunt, ut sub illo judiciis praecurrentibus disponantur. Quod ergo tunc Antichristus super impios regnat, non est ex injustitia 133.0400B| judicis, sed ex culpa patientis; quamvis plerique et principatum illius non viderunt, et tamen ejus principatui peccatorum suorum conditione deserviunt, quia et quem dominantem sibi minime conspiciunt, eum procul dubio perverse vivendo venerantur. An non ejus membra sunt qui per affectatae sanctitatis speciem appetunt videri quod non sunt? Ille namque principaliter hypocrisim sumet, quia cum sit damnatus homo et nequam spiritus, Deum se esse mentitur, sed procul dubio ex ejus nunc corpore prodeunt qui iniquitates suas sub tegmine sacri honoris abscondunt, ut professione videri appetant, quod esse operibus recusant, quia enim scriptum est: « Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). » Quanto nunc 133.0400C| liberius peragunt perversa quae volunt, tanto ejus servitio obnoxii obligantur. Sed quaeri potest rationabiliter quomodo hoc in loco dicitur, quod regnare hypocritam Dominus facit, cum hac de re specialiter queritur per prophetam dicens: « Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4). » Quis enim recte sentiens dicat, quia facit Dominus quod minime cognoscit; sed quia scire Dei approbare est, nescire reprobare. Unde quibusdam quos reprobat dicit: « Nescio vos unde sitis. Discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 25 27). » Et aliquando facere Dei est, cum id, quod fieri prohibet, irascendo permittit metire. Unde et regis Aegypti cor se obdurare asseruit, quia videlicet obdurari permisit. Miro modo 133.0400D| hypocritas Dominus regnare facit et nescit; facit sinendo, nescit reprobando.

LIBER VICESIMUS SEXTUS. 133.0399| 133.0399D| VERS. 31, 32. Quia ergo locutus sum ad Deum, te guoque non prohibebo. Si erravi, tu doce me. Si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. --Sicut saepe contingit ut bona loquantur et mali, multa Eliu 133.0400D| fortia paulo superius se dixisse memorat, et secuturus idcirco, ne fortasse erraverit, requirebat. Neque enim requireret, si se errasse credidisset. Est namque, ut dixi, propria arrogantium fraus, ut tunc de 133.0401A| errore requirere studeant, quando se noverint non errasse. Qui rursum requirere vel argui de errore despiciunt, si quando se errasse veraciter cognoscunt. Sequitur:

VERS. 33. Nunquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? --Ac si diceret: Ego coram Deo rationes positurus sum. Cur modo iniquitas mea a te reprehenditur? Quae constat quia, quod in judicio a te non requiratur. Recti viri, cum injuste ab hominibus impetuntur, ad supernum judicium recurrunt. Unde et ab eodem Job dicitur: « Ecce in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis (Job XVI, 20). » Et quia ei summopere placere cupiunt, ejus solius testimonium requirunt. Perversi quoque quia justorum vitam deserunt, sed nonnunquam eloquia scrutantur, 133.0401B| cum de suis male gestis increpantur, hoc assumunt in argumento defensionis, quod justi proferunt cum testimonio puritatis. Unde eis et consuetudo jam facta est, ut si quis eos de factis suis arguat, Dei magis judicium quam hominum quaerant. A Deo enim et cum se damnandos noverint, judicari metuunt, judicari ab hominibus erubescunt. Proponunt ergo magis quod metuunt, ut hoc minus declinare valeant quod erubescunt. Scriptum quippe est: « Unus quisque nostrum pro se rationem reddet Deo (Rom. XIV, 12). » Quia vero esse culpabiliores solent hi qui loqui in contentione inchoant, quam qui responderint, subdidit dicens: Tu enim coepisti loqui, et non ego. --Eo se innocentem credidit, quo pulsatus erupit, nimirum nesciens quia innocentia non tempore defenditur, 133.0401C| sed ratione. Quid enim ejus defensionibus adminiculatur? Quod si tacenti nulla intulit, recte tamen inchoanti prava respondit. Quod si quid nosti melius, loquere. Quamvis, dum non ait, quia melius nosti, sed quid melius nosti, loquere, nimis hoc ipsum superbisse est, de melioris scientia dubitasse. Ecce, dum quasi humiliter beato Job loqui tribuit, quod intrinsecus gestaret, ostendit. Sequitur:

VERS. 34. Viri intelligentes loquantur mihi. --Dedignatus videlicet si beato Job loqui praesumeret, qui quasi ejus intelligere verba non posset. Et quia non solum ad loquendum, sed etiam ad audiendum beatum Job indignum fuisse judicavit, sequitur: Vir sapiens audiat me. --Ac si diceret: Huic loqui injuste conceditur, qui etiam audire verba sapientium 133.0401D| non meretur. Atque mox aperte quam despecta de illo sentiat, manifestat dicens:

VERS. 35. Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. --Sine disciplina locutum beatum Job credidit, quia justum se in suis operibus fuisse memoravit. Verum fortasse Eliu diceret, si ea quae beatus Job de seipso narraverat, non de illo haec eadem ipse disciplinae auctor aestimasset. Innocentem enim Job se asserit flagellatum, quem Deus etiam perhibuit frustra percussum. Quod ergo vox percussi superbum sonuit, quae a sententia ferientis nullatenus discrepavit? Incaute sunt humiles, qui se mendacio illaqueant, dum arrogantiam vitant, imo mentiendo superbiunt, qui contra veritatem se 133.0402A| erigunt quam relinquunt. Qui enim necessitate cogente, vera de se bona loquitur, tanto magis humilitati jungitur, quanto et veritati sociatur. Sequitur:

VERS. 36. Pater mi, probetur Job usque ad finem. --Ecce hoc quod de arrogantiae tumore conceperat, in verbis etiam maledictionis exaltat, sed fortasse benevole vim probationis optaret, si stetisse eum in probatione judicasset. Ut vero aperte malitia ejus crudelitatis appareat, probare adhuc per flagella deprecatur quem inter flagella lapsum fuisse jam queritur, praemisit quod sensit, ut apertius cognosci debeat quod optat. Adhuc feriri postulat quod jam peccasse sub manu ferientis accusat. Propria haec arrogantium vota sunt, ut vitam dolentium examinari 133.0402B| acrius deprecentur, quia quanto sibimet ipsis justiores sunt, tanto alienis doloribus duriores existunt. Nesciunt enim in se passionem alienae infirmitatis trahere, et sicut suae, ita etiam proximi imbecillitati misereri. Viri autem veraciter sancti flagellari quempiam etiam pro culpa cognoscunt, et si quaedam ejus inordinata corripiunt, ad quaedam tamen dolentia compatiuntur, et sciunt sic tumentia premere, ut sciant etiam cruenta refovere, quatenus in eis cum dura emolliunt, infirma roborent. Sequitur: Ne desinas ab homine iniquitatis. --Hominem iniquitatis vocat, quem Deus justum prae omnibus superna attestatione denuntiat. Sequitur:

VERS. 37. Qui addit super peccata sua blasphemiam. --Accusat eum et pro peccatis suis flagella 133.0402C| meruisse, et post flagella peccasse. Longe vero aliter Dominus judicat, qui et frustra flagellatum insinuat, et bona duplicia post flagella retribuit; poena enim debetur culpae, non praemium. Beatus ergo Job sine culpa locutus ostenditur, quem post locutionem praemia subsequuntur. Sequitur: Inter nos interim constringatur, et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum. --Ac si diceret: Ex nostra assertione cognoscat, quia nequaquam divinae examinationi sufficiat. Sequitur:

CAPUT XXXV.

Igitur Eliu haec rursum locutus est. --Omnis qui multa loquitur, in locutione sua semper incipere studet, quatenus inchoatione ipsa suspensos auditores faciat, et eo attentius taceant, quo quasi novum 133.0402D| audire aliquid exspectant. Sequitur:

VERS. 1, 2. Nunquid tibi aequa videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior Deo sum? --Quia beatus Job justiorem se Deo non dixerit, omnis qui textum historiae legit agnoscit. Sed ait: « Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum (Job XXIII, 7). » Vitam suam videlicet pensans, et causas percussionis ignorans, ut saepe jam dictum est, pro diluendis peccatis se credidit, et non pro augendis meritis flagellari, et idcirco judicium suum ad victoriam pervenire confisus est, quia culpam in se, pro qua debuisset percuti, non invenit. Quod quidem de illo et Dominus ad diabolum dixit: « Commovisti me adversus eum, ut affligerem 133.0403A| eum frustra (Job II, 3). » Vel certe intueri Redemptoris nostri praesentiam potuit. Ipse enim qui est virtus Patris et sapientia, etiam ejus aequitas non inconvenienter accipitur. Quam scilicet aequitatem, quia Deus iniquis fugientibus incarnatam ostendendo contra posuit, eos protinus ab iniquitate revocavit. Sequitur:

VERS. 3. Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est, vel quid tibi proderit, si ego peccavero? --Si tota libri series attenditur, nil horum beatus Job dixisse monstratur, sed arrogantes cum non possunt reprehendere juste quae sunt, reprehendunt mentiendo quae non sunt. Sequitur:

VERS. 4. Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum. --Dictis superioribus quasi 133.0403B| beati Job culpabilia verba narravit, atque ex eis sibi materiam loquendi praeposuit; sed verbis subsequentibus forti acumine discutit hoc quod sibi ad dicendi materiam fallaciter finxit, et fortes quidem sunt sententiae quae sequuntur, sed beati Job personae minime congruunt. Sequitur:

VERS. 5, 6, 7. Suspice coelum, et intuere, et contemplare aethera, quod altior te sit. Si peccaveris, quid ei nocebis? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? Porro si juste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? --Quamvis beato Job scienti majora nequaquam dici ista debuerunt, vera tamen sunt quae dicuntur, quod videlicet Deo nec peccata nostra noceant, nec bene gesta concurrant. Sequitur:

133.0403C| VERS. 8. Homini, qui similis tui est nocebit impietas tua, et filium hominis adjuvabit justitia tua. --Sed inter haec illud solerter intuendum quod ait: Suspice coelum, et intuere, et contemplare aethera quod altior te sit. Haec enim dicens, nimirum colligit ut considerare debeat quanto minus Deo actione sua aut prosit aut noceat, cui altitudine coeli atque aetheris prodesse vel nocere non possit. Quamvis in coelo vel aethere possumus supernas potestates accipere, divinis semper obtutibus inhaerentes, ut cum angelicos spiritus longe adhuc a nobis distare conspicimus, ipsi Creatori atque Dominatori spirituum quanto distamus interius agnoscamus, corpoream tamen coeli aetherisque materiam hoc loco sentire nil obstamus. Nam si vigilanter exteriora conspicimus, 133.0403D| per ipsa eadem ad interiora revocamur. Unde Paulus ait: « Invisibilia ejus, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas (Rom. 8, 10). » Humana impietas ei nocet, quem pervertendo inquinat, et rursum eum adjuvat nostra justitia, quem a pravis actionibus mutat. Noceri enim vel adjuvari nesciunt ea quae vel a bono corrumpi, vel a malo permutari non possunt. Supernae igitur potestates eo laedi vel juvari nequeunt, quo esse jam incommutabiles acceperunt. Sequitur:

VERS. 9. Propter multitudinem calumniatorum clamabunt et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. --Calumniatores recte dicere poossumus omnes iniquos, 133.0404A| non solum qui exteriora bona rapiunt, sed etiam qui malis suis moribus et vitae reprobae exemplo interna nostra dissipare contendunt. Illi namque ea quae nobis extra sunt, invadere ambiunt, isti nos praedari interius quaerunt; et quia in hoc mundo abundat malorum vita quae cruciat, recte dicitur: Propter multitudinem calumniatorum clamabunt. Quisquis enim male vivere suo nos exemplo compellit, adhuc in nobis voce calumniatoris utitur. Quisquis vero peccatum suadens, etiam terrere nos appetit, jam contra nos brachio tyrannidis saevit. Aliud est enim vilia suadere vivendo, aliud jubendo terrere. Sequitur:

VERS. 10. Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me? --Mos sacrae Scripturae est, ut a singulari numero 133.0404B| ad pluralem subito transeat, atque a plurali ad singularem vertatur. Unde et Eliu a plurali numero in singularem veniens, ad personam subito infirmi uniuscujusque transivit, fortasse quia a singulis melius recognoscitur quidquid dici singulariter auditur, ut ad cor suum quisque redeat, et in semetipso hoc quod de unoquoque dicitur reprehendat. Quisquis enim adversitatum tribulatione frangitur, a quo factus est minime contemplatur. Nam qui quod non erat fecit, factum sine gubernatione non deserit, et qui benigne hominem, nequaquam cruciari injuste permittit. Sequitur: Qui dedit carmina in nocte. --Carmen in nocte est, laetitia in tribulatione, quia et si pressuris temporaliter affligimur, spe jam tamen de aeternitate gaudemus. Carmina 133.0404C| Paulus in nocte praedicabat, dicens: « Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). » Carmen in nocte David expresserat, qui dicebat: « Tu es refugium a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea, redime me a circumdantibus me (Psal. XXXI, 7). » Sequitur:

VERS. 11. Qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos. --Jumenta terrae sunt, qui usu vitae carnalis ima appetunt; volucres vero coeli sunt, qui superbae curiositatis studio sublimia perscrutantur. Illi vivendo se deponunt infra quam sunt; isti inquirendo se elevant ultra quam possunt. Illis per sacra eloquia dicitur: « Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). » Istorum superbus labor 133.0404D| increpatur, dum dicitur: « Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). » Docet igitur nos Deus super jumenta terrae et super volucres coeli. Quia dum hoc quod sumus, agnoscimus, nec carnis nos infirmitas dejicit, nec superbiae spiritus levat, nec defluendo imis subjicimur, nec superbiendo de sublimibus inflamur. Qui enim labitur carne, jumentorum appetitu prosternitur, qui vero extollitur mente more volucrum quasi levitatis penna sublevatur. Et est sensus, subaudis, hoc quoque non dixit. Hoc itaque quod jumentis et volucribus antecellit, eum non dicit in tribulatione memorari. Ac si diceret: Infirmus quisque idcirco nequaquam se in perturbatione 133.0405A| corroborat, quia et in tranquillitate non temperat, et idcirco nescit adversa tolerare, quia constitutus in prosperis cogitatione se non novit a volatu volucrum premere, nec carnales motus a jumentorum ingluvie sublevare. Quod quidem intelligi etiam aliter potest: Qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos. Nam sicut jumentorum vocabulo signatur vita hominum carnis adhuc motibus subditorum, ita appellatione volucrum figuratur elatio spirituum superborum, ut per jumenta quidem terreni homines, per volucres vero daemonia designentur. Unde cum semina Dominus juxta viam diceret cecidisse, subjunxit: « Venerunt volucres coeli, et comederunt ea (Matth. XIII, 4), » nimirum per volucres signans aereas 133.0405B| potestates. Sancti autem viri, quia nec infirma hominum exempla appetunt, nec rursum daemoniaca subtilitate falluntur, et super jumenta terrae, et super coeli volucres, virtute eruditionis excrescunt. Paulus super jumenta jam terrae edoctus fuerat, dicens: « Multi ambulant, » et paulo post: « Quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt; nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III, 18). » Et rursum, super volucres coeli eruditum se noverat, cum dicebat: « Nescitis quoniam angelos judicabimus? » (I Cor. VI, 3.) Ac si diceret: Infirmus pusillanimitate victus ista non dixit, et idcirco eum adversitatis tentatio perculit, quia tranquillitatis tempora haec cuncta transeuntia nulla 133.0405C| perfectione superavit. Sequitur:

VERS. 12. Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum. --Ibi, videlicet in tribulatione, ut econtra de gaudio scriptum est: « Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi (Psal. CI, 29). » Sed videbunt, incertum, utrum dicat, propter superbiam malorum non exaudiet, an propter superbiam malorum clamabunt. Intelligi autem melius potest, si non exaudiri potius, propter malorum superbiam, quam clamare referantur. Nam quod propter malorum superbiam clamant, supra jam dictum est. Ergo nobis hoc versu innuitur, quod paulo subtilius attendatur, quia saepe oppressi quidem, dum clamaverint, ex se quidem merentur audiri, sed tamen eorum desideria propter opprimentium superbiam 133.0405D| differuntur. Justus quippe Dominus, et suos permittit temporaliter opprimi, et violentorum malitiam nequiter augeri, ut dum horum vita in purgatione teritur, illorum nequitia consummetur. Ac si diceret: Reatus opprimentium audire voces prohibet oppressorum, nec eripiuntur visibiliter justi, quia salvari invisibiliter non merentur injusti. Unde rursum per prophetam dicitur: « Cum viderit sapientes morientes, simul insipiens et stulti peribunt (Psal. XLVIII, 13). » Sequitur:

VERS. 13. Neque enim frustra audiet Deus, et Omnipotens singulorum causas intuebitur. --Notandum quod duo sint dicta, quia et clamantem non frustra audit, et tamen quod patitur respicit, et 133.0406A| exaudiri voces dissimulat, et quod unusquisque tolerat non ignorat. Nemo ergo qui tardius auditur, credat quod a superna cura negligitur. Saepe enim nostra desideria, quia celeriter non fiunt, exaudiuntur, et quod implere concite petimus ex ipsa melius tarditate prosperatur. Sequitur:

VERS. 14. Etiam cum dixeris, non considerat, judicare coram illo, et exspecta eum. --Fortasse enim, dum clamor noster quasi negligitur, spes quae cordi inerat infirmatur, et superna adjutoria defutura credimus, quia tardius impetramus; ac pene inconsiderata Deo esse ingemiscimus, quae inulta toleramus. Sed cum nos ista desperationis procella conturbat, concussa mens citius in portum spei se collocat, si causas suas, cum Domino subtiliter 133.0406B| pensat, si bona ejus ad memoriam revocat, si mala quae bonis ejus reddidit apud semetipsam callide non accusat, si perpendit quod ab eo juste meruit, et quod clementer accipit. Ac si diceret: Cum idcirco Deus considerare non creditur, quia tarde miseretur, intima cogitationis ingredere, atque illic coram ejus oculis causae tuae judicium suscipe, et quae ipse vivendo contulisti, vel quae miserabiliter percepisti, discerne. Nam qui semetipsum coram Deo non judicat, eum dum affligitur, non exspectat. Sequitur:

VERS. 15. Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur valde. --Scelus quippe Deus diu tolerat, quia in perpetuum damnat, et furorem nunc inferre dissimulat, quia effundendum sine fine in posterum 133.0406C| servat. Electorum namque est hic conteri, ut ad praemia debeant aeternae haereditatis erudiri; nostrum est hic flagella percipere, quibus servatur de aeternitate gaudere. Hinc enim scriptum est: « Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). » Hinc ad Joannem dicitur: « Ego quos amo arguo et castigo (Apoc. III, 19). » Notandum vero est, quod subintulit valde, quia et si quae longanimiter tolerat, quaedam tamen in hac etiam vita flagellat, et hic nonnunquam ferire inchoat quod aeterna damnatio consummat. Ergo et nonnulla percutit, et nonnulla inulta derelinquit, quia si nulla resecaret, quis Deum res humanas curare credidisset? Et rursum si hic cuncta percuteret, extremum judicium unde restaret? Sequitur:

133.0406D| VERS. 16. Ergo Job frustra aperuit os suum, et absque scientia verba multiplicat. --Haec nimirum inferens, beatus Job, et nihil scisse asserit, et multa dixisse; et cum ipse quae sentit loquaciter inferat, hunc de vitio loquacitatis accusat. Sed hoc quoque esse proprium arrogantium solet, ut et pauca credant quae ipsi multa dixerint, et multa credant, quae ipsis pauca dicuntur. Sequitur:

CAPUT XXXVI.

VERS. 1, 2. Addens quoque Eliu etiam, haec locutus est: Sustine me paululum, et indicabo tibi. --Multa jam dixerat, et sustineri adhuc paululum sperat, quia videlicet arrogantes grave se damnum perpeti judicant, si scientiam suam loquendi brevitate 133.0407A| constringant; tanto enim semetipsos credunt doctiores ostendere, quanta se potuerunt multiplicitate loquacitatis aperire. Sequitur: Adhuc habeo quod pro Deo loquar. --Quia enim saepe sibi sentiunt silentii reverentiam non deferri, Dei nonnunquam potentiam de quo quasi loquuntur insinuant, ac sub praetextu illius sibi silentium exigunt, quod minime merentur. Quia vero nonnunquam doctores sancti crebro repetunt, si qua obscurius dicunt, ut quae occulta praedicant auditorum cordibus voce haec iterationis infundant, plerumque hoc appetunt etiam arrogantes imitari, et insolenter ea quae dixerint replicant. Sequitur:

VERS. 3. Repetam scientiam meam a principio. --Sed quia nominata scientia tumor cordis in voce 133.0407B| claruerat, arrogans aperte agnoscitur, si non citius aliquo velamine pallietur. Sequitur: Et operatorem meum probato justum. --Ut, dum quasi pro Dei justitia loquitur, apud humana judicia quidquid arroganter affluit excusetur. Sequitur:

VERS. 4. Vere enim absque mendacio sermones mei. --Cum ab infirmis auditoribus se intelligi non posse conspiciunt, solent plerumque etiam justi laudare bona quae dicunt, non quod ipsi suis laudibus inhiant, sed quod auditores subaudiendi sollicitudine accendant, ut dum eorum voce praeferuntur, ab illorum cordibus ardentiore affectu rapiantur. Unde Paulus, cum mira Corinthiis et multa dixisset, adjunxit: « Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11). » 133.0407C| Sed arrogantes, dum cor bonorum nesciunt, et solas aliquando voces imitantur, efferunt laudando quae dicunt, non quod eis torpor audientium displicet, sed quod sibi inhianter placent. Sequitur: Et perfecta scientia probabitur tibi. --Nimirum sensit se magna dicturum, sed tumenti corde hoc quod de semetipso sublimiter aestimavit, tacere non potuit, et idcirco quod rectum sensit, laudando praecurrit, quia jam quidem divino judicio reus esset, si magna de se saltem silendo sensisset. Ante subtile enim veritatis examen securi omnino non sumus, etiam si humano judicio quod in nobis reprehendi debeat non habemus. Sequitur:

VERS. 5. Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens. --In usu vitae mortalis quaedam ex semetipsis 133.0407D| sunt noxia, quaedam vero ex his quae circa ipsa versantur. Ex semetipsis quaedam sunt noxia, sicut peccata atque flagitia; quaedam vero nonnunquam nobis ex his quae circa ipsa sunt nocent, sicut temporalis potentia vel copula conjugalis. Bonum namque est conjugium, sed mala sunt quae circa illud ex hujus mundi cura succrescunt. Unde et Paulus ait: « Qui autem cum uxore est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 33). » Magna est etiam potentia temporalis, quia habet Deum meritum suum, de bona administratione regiminis. Nonnunquam tamen eo ipso quo praeeminet caeteris, elationis cogitatione intumescit, subjectos despicit, ex aequo respicere caeteros dedignatur, sicque usque 133.0408A| ad ejus similitudinem ducitur, de quo scriptum est: « Omne sublime videt, et ipse est rex super universos filios superbiae (Job XLI, 25), » et de cujus corpore dicitur: « Genoratio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in alta surrectae (Prov. XXX, 13). » Deum quippe imitari desiderat qui, fastigium potentiae alienis intentus utilitatibus, et non suis elatus laudibus, administrat; qui praelatus caeteris prodesse appetit, non praeesse. Tumoris namque elatio, non ordo potestatis, in crimine est; potentiam Deus tribuit, elationem vero potentiae malitia nostrae mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro contulimus, et bona sunt quae Deo largiente possidemus. Sequitur:

VERS. 6. Sed non salvat impios, et judicium pauperibus 133.0408B| tribuit. --Scriptura sacra plerumque pauperes humiles vocare consuevit. Unde in Evangelio eum adjectione spiritus nominantur, dum dicitur: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. III, 5). » Quia enim divitiae visibiliter potentes ostendunt, apud semetipsos pauperes sunt, qui elati in suis conscientiis non sunt. Eos vero impios vocat, qui aut a fidei pietate disjuncti sunt, aut in hoc quod fideliter credunt, pravis sibi moribus contradicunt. Omnipotens Deus elatos destruit, humiles vero per judicium liberos reddit, vel certe judicium pauperibus tribuit, quia hi qui nequiter opprimuntur, ipsi tunc super oppressores suos judices veniunt. Sequitur:

133.0408C| VERS. 7. Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio suo collocat in perpetuum et illi eriguntur. --Abstulisse enim a justis oculos suos fortasse Dominus creditur, quia injustorum crudelitatibus hic sine vindicta lacerantur, sed famulos suos tunc magis respicit, cum injuste eos nequitia persequentis affligit. Videns enim quod humiliter tolerent, nimirum jam praevidet, quid illic eis misericorditer recompenset. Reges autem bene sancti viri Scripturae sacrae testimonio vocantur, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt. Quia igitur ab hac potestate regiminis, ad potestatem transeunt retributionis, dicatur recte: Reges in solio collocat in perpetuum. Semetipsos enim regendo ad tempus 133.0408D| fatigati sunt, sed in regni erectionis internae solio in perpetuum collocantur, et eo illic accipiunt [incipiunt] alios digne judicare, quo hic nesciunt semetipsis nequiter parcere. Hinc enim alias dicitur: « Donec justitia convertatur in judicium (Ps. XCIII, 15). » Apte autem in perpetuum subdens, apte quid dicat insinuat; si enim de terreni regni solio diceret, nullatenus in perpetuum subdidisset, quia quique illud arripiunt, profecto non in eo in perpetuum, sed temporaliter collocantur. Bene autem subdidit, et illic eriguntur, ac si intentioni audientis invenerit [innuerit] dicens: Quia hic humiliati sunt, illic eriguntur. Sanctis namque viris iste locus humilitatis est, ut ille sit celsitudinis. Unde 133.0409A| alias scriptum est: « Humiliasti nos in loco afflictionis (Ps. XLIII, 20). » Sequitur:

VERS. 8, 9. Et, si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis, indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt. --Catenae obligationis sunt, ipsa adhuc retentio peregrinationis. Ligatum se his catenis Paulus aspexerat, cum dicebat: « Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). » Paupertatis funibus victum se esse cernebat, quando veras divitias intuens, eas etiam discipulis exorabat, dicens: « Ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis (Ephes. I, 18). » Bene autem post ista subditur: Indicavit eis opera eorum, quia violenti fuerunt. Cum enim supernam 133.0409B| gloriam magis amando cognocimus, tunc mala, quae egimus, graviora fuisse sentimus. Unde et Paulus post perceptam gratiam supernorum, ea quae in se studia virtutum crediderat fuisse, jam scelera cognoscebat dicens: « Qui prius fui blasphemus, et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (Tim. I, 13). » Vel certe. « Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta (Philip. III, 7). » Sequitur:

VERS. 10. Revelabit quoque aurem eorum ut corripiat, et loquetur ut revertantur ab iniquitate. --Aurem revelare est intellectum cognitionis aperire; revelata vero aure unusquisque corripitur, quando intrinsecus aeternorum bonorum desiderium percipit. Potest 133.0409C| vero in catenis et funibus paupertatis, poena etiam temporalis afflictionis intelligi. Quia saepe jubentis verba non audiunt, ferientis verberibus admonentur, ut ad bona desideria poena trahant quos praemia non invitant. Unde per Prophetam dicitur: « In freno et camo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Psal. XXXI, 9). » Sequitur:

VERS. 11. Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria. --Per bonum recta actio, per gloriam vero superna retributio designatur. Qui ergo obedire praeceptis coelestibus student, dies in bono contemplantur, annos in gloria, quia et cursum praesentis temporis in recto opere, et consummationem suam perficiunt felici retributione. Sequitur:

133.0409D| VERS. 12. Si vero non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia. --Quia et vindicta eos in tribulatione percutit, et finis in fatuitate concludit. Sunt etenim nonnulli quos a perditis moribus nec tormenta compescunt. De quibus per prophetam dicitur: « Percussisti eos, nec doluerunt, flagellasti eos, et renuerunt suscipere disciplinam (Jer., V, 3). » Bene ergo dicitur, quod per gladium transeunt, et (in stultitia consumentur ), quia peccata quae flagellis emendare debuerant, flagellis exaggerant. Et hic jam ejus percussiones sentiunt, et illic justae retributionis supplicia non evadunt, fatuitas quippe stultitiae est, quod illas sic iniquitas obligat, ut a culpa eos nec poena compescat. Sequitur:

133.0410A| VERS. 13. Simulatores et callidi provocant iram Dei. --Cum simulatores diceret, apte subjunxit, et callidi, quia nisi ingenio calleant, quod videri appetunt, congrue simulare non possunt. Sunt enim nonnulla vitia quae etiam a sensu tardioribus facile perpetrantur. Elatione namque intumescere, avaritiae aestibus inhiare, luxuriae pulsanti succumbere etiam quilibet obtusus potest. Simulationis vero falsitatem exsequi, nisi quis subtilioris ingenii fuerit, non potest. Quisquis enim talis est, ad custodienda videlicet duo, continua observatione dividitur, ut callide noverit et occultare quod est, et ostentare quod non est. Iram quippe Dei mereri est, etiam nesciendo peccare: provocare vero est, mandatis illius sciendo contraire; scire bonum, sed despicere; facere posse, sed non 133.0410B| velle. De quibus voce Dominica dicitur: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia similes estis sepulcris dealbatis (Matth., XXIII, 27). » Sequitur: Neque clamabunt cum vincti fuerint. --Omnis iniquus, qui, cum iniquus sit, sanctus videri appetit, in flagelli percussione deprehensus, fateri quod iniquus est erubescit. Quasi liberi vero sumus, cum nulla correctione castigamur; quasi vincimur, cum flagello percussionis astringimur. Vincti igitur tanto clamamus altius, quanto in percussione positi, peccata nostra veracius confitemur. Simulatores etiam deprehensi flagello percussionis extremae, quia confessionem puram vel afflicti exercere negligunt, quasi vincti clamare contemnunt, quamvis intelligi etiam aliter potest. Omnis enim qui, cum iniquus sit, dici sanctus ab 133.0410C| hominibus non pertimescit, etsi iniquum se tacita cogitatione reprehendit, tamen dum saepius sanctum audire se coeperit, hoc quod de se intrinsecus tenebat amittit. Dum vero subita percussione feriuntur, iniquos se vel veraciter fateri, vel sicut sunt deprehendere omnino non possunt, quia videlicet sanctos se humana professione crediderunt. Quibus bene per prophetam dicitur: « Redite, praedicatores, [Praevaricatores] ad cor (Isa. LXV, 8). » Sequitur:

VERS. 14. Morientur in tempestate animae eorum. --Quasi tranquillum namque videbantur vivere, cum de sanctitatis curarent laude gaudere. Sed tempestate subita eorum anima moritur, quae humanae laudis pessima tranquillitate laetabatur. Hinc quippe eos turbo subito rapit percussionis, quos arrogantia 133.0410D| externi favoris extollit; et, dum amplectuntur in laude quod non sunt, repente inveniunt in ultione quod sunt. Sequitur: Et vita eorum inter effeminatos. --Si enim viriliter viverent, laus transitoria nulla eos corruptione vitiaret. Ut de electis Propheta persuadet dicens: « Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXX, 25). » Igitur simulatorum vita inter effeminatos moritur, quia laudis luxuria corrupta reperitur, translatione vero alia non habetur, vita eorum inter effeminatos, sed vita eorum vulneretur ab angelis; utrumque tamen, etsi sermone discrepat, ratione concordat. Quia effeminatorum vitam angeli vulnerant, dum nuntii veritatis eam jaculis sanctae praedicationis impugnant. Quia 133.0411A| igitur de damnatione reproborum quid agatur, audivimus, de ereptione humilium quid sequatur audiamus. Sequitur:

VERS. 15. Eripiet pauperem de angustia sua. --Pauper de angustia sua eripitur, cum unusquisque humilis de hac peregrinationis suae afflictione liberatur. Sequitur: Et revelavit in tribulatione aurem ejus. --Aurem in tribulatione revelare est auditum cordis verberum plagis aperire. Cum enim praecepta despicimus, districtione nobiscum agitur, ut flagella timeamus. Sequitur:

VERS. 16. Igitur salvabit te de ore angusto latissime. --Omnis qui viam vitae deserens, in peccatorum se tenebras dejicit, semetipsum quasi in puteum vel in foveam mersit. Si vero diutina perpetratione 133.0411B| etiam consuetudine iniquitatis opprimitur, ne ad superiora jam possit exsurgere, quasi angusto ore putei coarctatur. Unde David propheta sub specie peccantium exorat, dicens: « Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). » Latissime quippe de ore angusto salvatur, qui et post iniquitatum jugum, ad libertatem boni operis poenitendo reducitur. David propheta conclusionem angustioris aspexerat, cum dicebat: « Salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus inimici (Psal. XXX, 8, 9). » Latissime autem salvatum se noverat, cum subderet dicens: « Statuisti in loco spatioso pedes meos (Ibid.). » Sequitur: Et non habente fundamentum super se. --Omne 133.0411C| peccatum fundamentum non habet, quia non ex propria natura subsistit. Malum quippe sine substantia est, quod tamen utcunque sit, in boni natura coalescit. Quem enim rapit iniquitas, infernus absorbet. Aliter. Infernus vero non habere fundum recte creditur, quia quisque ab illo rapitur, in immenso devoratur. Aliter. Nam sicut quis in puteo mergitur, putei fundo retinetur, ita corruens quasi in quodam fundi loco consisteret anima, si semel lapsa in aliqua se peccati mensura retineret. Sed cum peccato in quo labitur, non potest esse contenta, dum quotidie ad deteriora dejicitur, quasi in puteum cecidit, fundum non invenit quo figatur. Esset enim fundus putei, si fuisset mensura peccati. Sequitur: Requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. --Requies 133.0411D| mensae est refectio satietatis internae, quae pinguedine plena dicitur, quia in aeternae voluntatis praeparatur. Hujus mensae epulas esuriebat Propheta cum diceret: « Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 25). » Sequitur:

VERS. 17. Causa tua quasi impii judicata est, causam judiciumque recipies. --Bonorum causa tristitia est, quorum causa quasi impii judicatur, quia eorum hic justitia paterno flagello fatigatur, ut ad ampliorem vigilantiam, non solum perceptione mandatorum, sed etiam verberum percussione doceantur. Sed causam judiciumque recipiunt, quia ex ea justitia qua modo vivunt, tunc in culmine judiciariae 133.0412A| potestatis enitescunt, ut tanto tunc potentius cuncta judicent, quanto nunc in eis subtilius cuncta judicantur. Haec Eliu quando spondendo intulit, quae beatus Job semper credendo stabiliter tenuit. Sequitur:

VERS. 18. Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas. --Arrogantes enim irae motui deputant, quidquid a sancta Ecclesia geritur censura disciplinae, et quia humanae laudis appetitu benigni student semper apparere, nullos censent districtionis severitate corrigendos. Unde a bonis rectoribus, sicut superius dictum est, opprimi aestimant, quos invitos cernunt a vitiis coerceri. Auctore autem Domino quia in cunctis mundi partibus sancta Ecclesia culmine religionis excrevit, hanc ipsam temporalem 133.0412B| potentiam, quia quidem bene utitur, obtrectando in vitium elationis inflectunt. Moraliter: Omnis per quem necesse est aliena vitia corrigi, semeptipsum prius debet solerter intueri, ne dum alium ulciscitur, ipse ulciscendi furore superetur. Plerumque enim mentem sub obtentu justitiae irae immanitas vastat, et dum quasi saevit zelo rectitudinis, rabiem explet furoris, justeque si facere aestimat, quidquid ira nequiter dictat. Quia videlicet si is, qui corrigere nititur, ira superetur, opprimit antequam corrigat, et, dum plus quam debet accenditur, sub justae ultionis obtentu ad immanitatem crudelitatis effrenatur. Sequitur: Nec multitudo locorum inclinet te. --Ac si idem sanctae Ecclesiae humilitatem magis inter prospera conservanti arrogantium 133.0412C| voce dicatur. Quia ubique fidei reverentia coleris, cave ne ejusdem reverentiae fastibus extollaris; quosdam quippe conspiciunt, quia sub religionis obtentu vitio elationis intumescunt, et quod in quibusdam jure reprehendunt, hoc injuste ad crimen omnium pertrahunt. Notandum vero quod non ait: Nec multitudo locorum extollat te, sed ait: Nec multitudo locorum inclinet te. Omnis enim qui temporaliter extollitur, eo ipso quo extollitur, inclinatur: quia cum se exterius erigit, intus cadit. Moraliter: In tot quippe locis inclinamur, in quot supervacuis curis extendimur. Nam sicut locus est corporis, spatium corporale, ita locus est mentis unaquaeque intentio cogitationis. Quae dum huc illucque impellitur, si dilectione aliqua cogitationis 133.0412D| suae libenter occupatur, velut in loco quodam ponitur, ut quiescat, nam quoties victi taedio a cogitatione in cogitationem ducimur, quasi fessa mente de loco ad locum migramus. Tot itaque loca culmen mentis inclinant, quot subortae cogitationes unitatem bonae intentionis dissipant. Recta etenim mens staret, si uni cui debuerat cogitationi, semper inhaereret. Sequitur:

VERS. 19. Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. --Quos alios esse Ecclesiae robustos accipimus, nisi eos qui ad vincenda mundi hujus desideria et coeptis sublimibus, et consummatis provectibus convalescunt? 133.0413A| Magnitudo itaque ejus in robustorum suorum vita consistit, quia tunc gloriosior redditur, cum pro defensione veritatis, ad mortem usque ab electis illius constanti virtute certatur. Arrogantes igitur viri, subductis de hoc mundo apostolis, subductis ad superna martyribus, quia fortasse doctores valentioresque praepositos abunde esse conspiciunt, quasi soli se remansisse intra Ecclesiam suspicantur. Unde dum se praeferunt ei, velut consulentes illudunt, dicentes: Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Ac si apertis exprobrationibus dicat: Nequaquam magnitudinem habere confidas, quia subductis prioribus partibus, jam non habes de quorum vita glorieris. Dicunt haec profecto nescientes, quia omnipotens 133.0413B| Deus Ecclesiam suam digna sine administratione non deserit; nam cum fortes ad praemium vocat, eorum vice debiles ad certamina roborat. Cum illos suscipiendo remunerat, istis laborum vires quas remuneret, subministrat. De quibus eidem sanctae Ecclesiae dicitur: « Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Constitues eos principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17) » Moraliter: Robusti quippe sunt motus cordis, cum nulla, nisi quae virtutis sunt, sentiunt. Sed magnitudinem et robustos motus deponimus, quando pulsante vitio cogimur pensare quod sumus. Robustos motus deponimus, quando non jam de virtute attollimur, sed in culpa consentiendo obruendi ipsa qua quatimur, infirmitate formidamus. Ac si aperte diceretur: Omne quo intrinsecus de bona 133.0413C| actione intumueras reprime, et cordis motus quos ex recto opere robustos habueras, depone, quia jam in ipsa adversitatis tentatione consideras, quam frustra prius de te magna elatus aestimabas. Quae videlicet magnitudo idcirco absque tribulatione deponenda dicitur, quia nimirum tentatione humilitas proficit. Prospera est ipsa adversitas, quae mentem ab elatione custodit, sed tamen sine magna tribulatione non agitur, cum tranquilla mens irruente tentatione quasi repentino hoste turbatur. Sequitur:

VERS. 20. Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. --Ac si aperte arrogantes dicant: Ignorantiae tuae obscuritate non agas, ut in loco fortium numerositatem subroges infirmorum. Populi 133.0413D| quippe nomine designantur, qui quasi vulgari consuetudini dediti, in cunctis quae appetunt, passim vivunt. Noctem vero protrahere est, ut pro robustis populi ascendant, si per negligentiam agitur, ut doctorum et fortium loca indocti ac debiles sortiantur. Populi pro robustis ascendunt, quando hi qui 133.0414A| vivere inique didicerunt, pastorum loca percipiunt, quod recte quidem dici poterant, si humiliter diceretur. Moraliter: Nox quippe protrahitur, cum suborta de tentatione tristitia consolatione concita non sinitur; nox protrahitur, quia moeror animi confusis cogitationibus elongatur. Nam, dum mens posita in tentatione, considerat quod a virtutis suae pristina soliditate repellitur, superductis moribus, quasi quibusdam tenebris caecatur, atque ab omni luce gaudii ejus oculus clauditur, dum sollicita trepidat ne, hoc quod esse dudum coeperat, funditus amittat. Unde et bene dicitur quod in hac nocte pro robustis populi ascendunt, quia videlicet in hoc nemore tentationis pro robustis motibus cogitationes indignae et multiplices in corde prosiliunt. Nam dum se in perturbatione 133.0414B| conspicit, jam poenae amissae quod fuerat, fluctus in se innumeros tumultusque coacervat. Ac si quippe diceret in tentatione deprehensus: citius tenebras moeroris incide, ne, qui in tranquillitate de te alta senseras, in perturbatione quoque deterius cogitationum te caligine confundas. Quod recte Eliu diceret, si tamen cui diceret sciret. Nam haec beato Job tanto minus congruunt, quanto ab illo omnia altius sciuntur. Sequitur:

VERS. 21. Cave ne declines ad iniquitatem, hanc enim coepisti sequi post miseriam. --Hoc profecto arrogantes Ecclesiae miseriam vocant quod despectam Deo ejus multitudinem suspicantur, et eo illam altiore elatione contemnunt, quo et despectam Deo funditus suspicantur. His igitur figurata expositione 133.0414C| transcursis, jam nunc inferenda sunt quae moraliter sentiuntur, ut figura Ecclesiae cognita, quam expressam generaliter credimus audiamus etiam quod ex his verbis in singulis specialiter colligamus. Moraliter: Iniquitatem post miseriam sequitur, qui post mala quae post correctionem sustinet ferventi corde, impatientiae fastibus inflammatur. Quod beatum Job perpetrasse Eliu credidit, quia eum, inter flagella positum, liberis effari vocibus audivit; videlicet nesciens quia, omne quod dixit, non hoc de iniquitate impatientiae, sed de virtute veritatis protulit, qui ab interni judicis sententia nec cum se justificaret, erravit. Quid est hoc quod, dum ad eam declinari vetat, de ea protinus quasi ad quam declinatum jam fuerit, damnat; nisi quod arrogantes viri plus 133.0414D| videri judices quam consolatores volunt? Unde et nonnunquam ea districtis sententiis feriunt, quae nata in corde suspicantur, et prius quam certa sit culpa delinquentium, profertur invectio districta verborum.

LIBER VICESIMUS SEPTIMUS. 133.0413| 133.0413D| VERS. 22. Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. --Hoc in loco Eliu Redemptoris nostri adventum humilem non humilis 133.0414D| conspicit, et eum prophetando praedicat, quem elatis motibus impugnat. Ac si dicat: Qui humilis videtur in infirmitate, excelsus manet in fortitudine. 133.0415A| Paulo etiam attestante, qui ait: « Quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). » Sequitur. Nullus ei similis in legislatoribus. Legislator Moyses, legislator Josue, legislatores etiam prophetae. Legislatores cunctos dicere possumus, quos ex lege scimus admonuisse recta populum. Sed huic Mediatori in legislatoribus similis nullus est. Quia isti gratuitu vocati ex peccatis ad innocentiam redeunt, et ab his quae in semetipsis experti sunt, praedicando alios reducunt. Redemptor autem noster homo sine peccato est, filius sine adoptione, nec perpetravit unquam quod redarguit, et sic mundo ex humanitate loquitur, ut tamen eidem mundo ante saecula ex divinitate dominetur. Sequitur:

VERS. 23. Quis poterit scrutari vias ejus, aut quis 133.0415B| ei dicere: Operatur iniquitatem? --Ac si dicatur: Cujus perscrutari actio non potest, quo pacto reprehendi potest? Nemo enim bene judicat quod ignorat. Tanto ergo debemus sub ejus judiciis silendo quiescere, quanto et rationem judiciorum illius nos cernimus non videre. Unde et bene subditur:

VERS. 24. Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. --In Scriptura sacra aliquando viri angeli, aliquando autem perfectae vitae homines memorantur. Nam quia aliquando vir angelus dicitur, Daniel propheta testatur, qui ait: « Ecce vir Gabriel (Dan. IX, 21). » Rursus quia virorum nomine perfectae vitae homines exprimuntur, in Proverbiis Sapientia loquitur dicens: « O viri ad vos clamito (Prov. VIII, 4). » De Domino igitur viri canunt, 133.0415C| cum ejus nobis potentiam vel superni spiritus, vel perfecti quique doctores innotescunt. Sed tamen opus ejus ignoratur, quia nimirum judicia illius ipsi etiam qui hunc praedicant impenetrata venerantur. Et sciunt ergo quae praedicant, et tamen ejus opera ignorant, quia cognoscunt eos per gratiam a quo facti sunt. Hinc Psalmista ait: « Qui posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12). » Et item: « Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). » Ac si aperte diceret: De quo fortes quique locuti sunt, ejus opera tuae mentis oculis absconduntur, quia mensuram tuae notitiae, eo quod humanitate circumscribetis, transeunt. Sequitur:

VERS. 25. Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. --Omnis homo eo ipso quo rationalis 133.0415D| est conditus, debet ex ratione colligere eum qui se condidit Deum esse, quem nimirum jam videre est, dominationem illius ratiocinando conspicere, procul quippe eum intueri est, non jam illum per speciem cernere, sed adhuc ex sola operum suorum admiratione pensare. Procul illum hic etiam electi conspiciunt, quia necdum claritatis illius per acumen intimae visionis apprehendunt, cui et si jam per amorem juxta sunt, adhuc tamen ab illo terrenae habitationis pondere disjunguntur, quem nimirum reprobi etiam cum in judicium venientem viderint, procul intuentur, quia non eum in divinitatis forma, sed in sola, qua et comprehendi potuit, humanitate conspiciunt. Sequitur:

133.0416A| VERS. 26. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. --Superius dixerat: Ecce Deus excelsus. Nunc iterum dicit: Ecce Deus magnus. Quid est, quod de Deo loquens, ecce dicit, et ecce repetit, nisi quod ecce dicimus de hac re quam in praesenti monstramus, et quia Deus ubique praesens est, cum dicitur de illo, ecce, etiam non videntibus adesse memoratur? Bene autem vincere eum nostram scientiam narrat, quem videri ab hominibus dixerat, quia etsi ex ratione conspicitur, magnitudo illius nulla nostri sensus subtilitate penetratur. Sequitur: Numerus annorum ejus inaestimabilis. --Dicere utcunque aeternitatem voluit, et ipsam aeternitatis longitudinem annos vocavit. Cum enim brevitatem temporis dilatare volumus, momenta per horas, horas 133.0416B| per dies, dies per menses, menses autem per annos extendimus. Quia ergo amplum quiddam dicere voluit, sed quid diceret latius non invenit, in Deo annos sine aestimatione numeri multiplicavit, dicens: Numerus annorum ejus inaestimabilis, ut dum ea quae apud se sunt prolixa multiplicat; aeternitatis longitudinem se mentiri non posse infirmitas humana cognoscat. Sequitur:

VERS. 27. Qui aufert stellas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum. --Sunt enim in coeli facie aliae stellae quas nulla pluvia subsequitur, et aliae prodeunt quae arentem terram imbribus infundunt. Igitur quoties in sancta Ecclesia recte quidam vivunt, sed tamen praedicare eamdem rectitudinem nesciunt, stellae quidem sunt, sed in siccitate aeris natae, 133.0416C| quia per exemplum bene vivendi lucere caeteris possunt, sed per praedicationis verbum pluere nequeunt. Cum vero in ea quidam et recte vivunt, et aliis eamdem rectitudinem verbis praedicationis influunt, quasi ad proferendas pluvias in coelum stellae producuntur; quae sic vitae suae meritis luceant, ut etiam sermone praedicationis pluant. An non in hoc coelo astrum pluviae Moyses exstitit? Sic quippe Isaias et Jeremias, et caeteri prophetae fuerunt, quorum videlicet animas ab hac corruptibili carne susceptas, quia ex praesenti vita superna judicia auferunt, quasi a coeli facie stellae pluviae subtrahuntur, et ad occultum astra redeunt, cum peractis suis cursibus sanctorum animae in thesauris dispositionis intimae reconduntur. Sed, cum prophetas abstulit, 133.0416D| eorum vice Dominus apostolos misit, qui in similitudinem gurgitum pluerent, id est uberiore praedicatione emanarent. Possunt quoque per stellas pluviae sancti apostoli designari. De quibus Judaeae reprobatae per Jeremiam dicitur: « Prohibitae sunt stellae pluviarum et serotinus imber non fuit (Jer. III, 3). » Stellas pluviae ergo Dominus abstraxit, atque ad instar gurgitum imbres fudit, quia cum Judaea praedicantes apostolos abstulit, doctrina novae gratiae mundum irrigavit. Sed ablatis stellis pluviae in mare gurgitum imbres dedit, qui etiam reductis ad superna apostolis, per expositorum sequentium linguas, fluenta divinae scientiae diu abscondita largiori effusione patefecit. Nam quod illi sub brevitate 133.0417A| locuti sunt, hoc exponendo isti multipliciter auxerunt. Sequitur:

VERS. 28. Qui de nubibus fluunt. --Hi quippe gurgites de nubibus fluunt, quia si ex sanctis apostolis vis intelligentiae non inciperet, nequaquam per ora doctorum largior manaret. In Scriptura enim sacra aliquando per nubes, mobiles quique homines designantur, ut illud Salomonis: « Qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes nunquam metit (Eccle. XI, 4). » Ventum immundos spiritus, nubes vero subjectos homines appellat. Aliquando prophetae, ut illud: « Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII, 12). » Aliquando apostoli ut illud: « Mandabo nubibus meis, ne super eos pluant imbrem (Isa. V, 6). » Sequitur: Quae praetexunt 133.0417B| cuncta desuper. --Nubes cum super aerem praetexunt, si in coelo oculos attollimus, non coelum, sed ipsas intuemur. Quia ergo carnales homines sumus, cum superna appetere nitimur, quasi in coelum oculos levamus, et velut in coelum aciem tendimus, quia pressi usu eorum corporalium, doceri spiritualia conamur. Sed quia transire intellectus ad divina non sinitur, nisi prius per sanctorum praecedentium exempla formetur, quasi jam coelum noster oculus suspicit, sed nubes videt, quia comprehendere quae Dei sunt, appetit; sed vix mirari ea quae hominibus collata sunt potest. Unde et alias dicitur: « Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5). » More enim nubium extensa desuper nos Patrum vita tegimur, ut ad fructum fecundi germinis 133.0417C| infundamur, et quasi intuentes coelum prius nubes aspicimus, quia ante bonorum facta admirando cernimus, et post illa quae sunt coelestia experiendo penetramus. Sequitur:

VERS. 29. Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum. --Extendit nubes Dominus, dum ministris suis viam praedicationis aperiens, eos in mundi latitudine circumquaque diffudit. Bene autem dictum est: Quasi tentorium suum. Tentorium quippe in itinere poni solet, et cum praedicatores sancti in mundum mittuntur, iter Domino faciunt. Unde scriptum est: « Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Mal. III, 1). » Et unde rursum per Psalmistam dicitur: « Iter facite ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII, 5). » Iter 133.0417D| quippe per eos agit, dum humanis cordibus eorum eloquio infundit, atque in hoc itinere tentorium Dei sunt. Haec eadem corda sanctorum, quibus quasi in via quiescendo tegitur, dum per haec ad mentes hominum veniens, agit quae disposuit, et non videtur. Sequitur:

VERS. 30. Et fulgurare lumen suum desuper. --Quid enim sentire fulgura, nisi miracula debemus? De quibus per Psalmistam dicitur: « Fulgura multiplicabis, et conturbabis eos (Psal. XVII, 15). » Per has ergo nubes lumine suo fulgurat desuper, quia per praedicatores suos insensibilitatis nostrae tenebras etiam miraculis illustrat. Sequitur: Cardines 133.0418A| quoque maris operiet. --Omnipotens enim Deus coruscantibus nubibus cardines maris operuit, quia emicantibus praedicatorum miraculis ad fidem etiam terminos mundi perduxit. Ecce enim pene cunctorum jam gentium corda penetravit. Ecce in una fide Orientis limitem Occidentisque conjunxit. Sequitur:

VERS. 31. Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. --Per haec, nimirum verba praedicatorum, id est, guttas nivium, per haec, fulgura miraculorum, Deus populos judicat, quia eorum terrore ad poenitentiam vocat. Nam, dum superna audiunt, dum mira opera attendunt, mox ad corda sua redeunt, et sese de anteactis pravitatibus affligentes, aeterna tormenta pertimescunt, sed 133.0418B| per easdem nubes per quas terror affligitur, etiam esca datur, quae magna praedicatorum dispensatio est, ut sic sciant superbientium mentes affligere, ut etiam afflictas noverint consolationis eloquio nutrire, quatenus et peccantes de aeternis suppliciis terreant, et poenitentes de supernis regni gaudiis pascant. De hoc quippe judicio dicitur: « Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt (Joan. XX, 23). » De his quoque dicitur.: « Date illis vos manducare (Matth. XIV, 16). » Ac si diceret: Si sanctos suos in ministerio praedicationis extendit, eorumque verba miraculis adjuvat, totius mundi limites advocat, per quae et prius superbientes judicat, et post verbum consolationis nutriens in spe humiles roborat. 133.0418C| Notandum quod non ait, omnibus, sed multis, quia videlicet scriptum est: « Non omnium est fides (I Thess. III, 2): » Et quibusdam dicitur: « Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 47). Sequitur:

VERS. 32. Immanibus abscondit lucem. --Immanes quippe sunt, qui se elatis cogitationibus abscondunt. Quos contra Isaias ait: « Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismet ipsis prudentes (Isa. V, 21). » Quos contra etiam Paulus ait: « Nolite prudentes esse apud vosmet ipsos (Rom. XII, 16). » Sed his immanibus lux absconditur, quia nimirum superbientibus veritatis cognitio denegatur. Unde per semet ipsam Veritas dicit: « Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec 133.0418D| a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). » Sequitur: Et praecepit ei, ut rursus adveniat. --Quia veritatis lumen, quod elatis occupatisque mentibus absconditur, afflictis humiliatisque revelatur. Lux quippe advenit, cum afflicta mens ipsas quas de perituris rebus tribulationum tenebras tolerat, agnoscit, quia nisi aliquid ex lumine interno perciperet, ne hoc ipsum, quia lumen perdiderat, videret. Quod specialiter intelligi etiam de Judaeis potest, qui idcirco Redemptori nostro in carne venienti contradicere ausi sunt, quia apud semetipsos immanes exstiterunt. Sed his immanibus lux absconsa est, quia superbi lumen veritatis 133.0419A| dum persequuntur, amiserunt. Sed quia in finem mundi ad fidem recipiendi sunt, recte subjungitur: Et praecepit ei ut rursus adveniat. Unde et per Isaiam dicitur: « Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isa. X, 22). » Tunc quippe lux ad eos revertitur, cum ipsi ad confitendam Redemptoris nostri potentiam convertentur. Si autem in manibus, nequaquam per dativum casum unum nomen, sed duas partes orationis accipimus. Potest et aliter intelligi, quia in manibus lux absconditur, cum apud rectum judicem iniqui quique in suis operibus caecantur. Cui tamen praecipitur ut rursum adveniat, quia dum peccatores se e suis viribus salvari non posse cognoverint, gratiae lumen accipiunt, et protectionis intimae radiis illustrantur, 133.0419B| ut majori ardore postmodum coelestem patriam diligant, quam prius in terrena delectatione flagrabant. Sed haec cum de coelesti patria loquimur, cum inesse mira claritate prodita angelorum agmina audimus, ad nosmetipsos mentem reducimus, et quod terrena gestamus, membra cogitamus. Qua consideratione permotum cor ac male sibi conscium trepidat, et tantae illius quam audit patriae civem se fieri posse desperat. Sequitur:

VERS. 33. Annuntiat de ea amico suo quod possessio ejus sit. --Amicus veritatis est rectae amator actionis. Unde et ipsa Veritas discipulis dicit: « Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14). » Amicus quippe animi custos dicitur. 133.0419C| De hac igitur luce aeternae patriae amico suo Deus annuntiat qnod possessio ejus sit, ut nequaquam se infirmitatis desperet, nequaquam hoc quod creatus, sed quod recreatus est, penset; sed tanto certius sciat, quia illius lucis claritatem possideat, quanto nunc vitiorum pulsantium tenebras verius calcat. Sequitur: Et ad eam possit ascendere. --Quid enim difficilius quam homini, in terra edito terrena et fragilia membra gestanti, coelorum alta conscendere, supernorum spirituum arcana penetrare? Sed eorumdem spirituum ad nos Conditor venit, seque hominem etiam sub ipsis exhibuit. Sicut de illo Patri per Prophetam dicitur: « Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). » Et quia inter nos et eosdem spiritus discordantes scandalum reperit, 133.0419D| mira potentia, mirabiliori etiam pietate summa creans, ima suscipiens, una cum summis junxit. Hinc est enim quod, eodem Rege nato, angelorum chori in ejus annuntiatione prodeunt, hymnum dicunt, et de victa pravae vitae discordia hos, quos dudum despexerant, cives agnoscunt, consono ore praedicantes: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). » Is ergo qui propter nos minor angelis exstitit, aequales nos angelis virtute suae minorationis fecit. Unde et moriendo docuit mortem non metui, resurgendo de vita confidi, ascendendo de coelestis patriae haereditate gloriari; ut quo caput praeiisse conspiciunt, illuc se subsequi et membra gratuletur. Unde bene et ab 133.0420A| eodem nostro Capite dicitur: « Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae (Luc. XVII, 37). » Sequitur:

CAPUT XXXVII.

VERS. 1. Super hoc expavit cor meum. --Ac si dicat: In admirationis excessum se transtulit; et quia novae spei spiritu mens afflata est, semetipsam, qualis in vetusta cogitatione fuerat, reliquit quia pavor, dum mortem percutit, hanc a semetipsa alienam reddit. Nonnunquam Latini interpretes exstasim pavorem vocant. Sequitur: Et motum est de loco suo. --Locus quippe humani cordis delectatio est vitae praesentis, sed cum divina aspiratione tangitur, locus nostri cordis fit amor aeternitatis. Consideratione igitur internae patriae de loco suo animus 133.0420B| movetur, quia derelictis infimis, in supernis cogitationibus ponitur. Sequitur:

VERS. 2. Audite auditionem in terrore vocis ejus. --Mos sacri eloquii est, ut cum audiri aliquid per auditum insinuat, audiri eumdem auditum dicat. Sicut Habacuc ait: « Domine, audivi auditum tuum, et timui (Habac. III, 2). » Notandum vero est quod vox Dei non in gaudio, sed in terrore audiri perhibetur, quia nimirum peccator quisque, dum sola quae terrena sunt, cogitat, dum cor oppressum in infimis cogitationibus gestat, si repente divinae gratiae aspiratione tangitur, hoc ante omnia intelligit quod cuncta quae ait districta aeterni Judicis animadversione puniantur. Auditio igitur vocis Dei, prius in terrore fit, ut post vertatur in dulcedinem, qui ante nos districti 133.0420C| judicii timore castigat, ut jam castigatos supernae dulcedinis consolatione reficiat. Sequitur: Et sonum de ore illius procedentem. --Sonus de ore Dei est vis timoris de superna irruens aspiratione, quia, cum nos de venturis Dominus aspirando replet, procul dubio de male gestis praeteritis terret. Potest autem per os Dei unigenitus Filius designari. Os ergo Domini non immerito ipsum accipimus, per quem nobis omnia loquitur. Hinc est etiam quod propheta ait: « Os enim Domini locutum est (Isa. I, 20). » Per sonum vero oris, potest ejusdem Domini Spiritus sanctus designari. Unde et alias in ejusdem Spiritus significatione scriptum est: « Factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis (Act. II, 2). » Sonus igitur de ore Domini procedit, cum 133.0420D| consubstantialis ei Spiritus ad nos per Filium veniens, surditatem nostrae insensibilitatis rumpit. Unde in Evangelio dicitur: « De meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 14). » Potest ergo, et per terrorem vocis vis fortitudinis, et per sonum oris dulcedo consolationis intelligi, quia quos Spiritus sanctus replet, prius eos de terrena actione terrificat, et postmodum spe coelestium consolatur, ut tantum post confitendo praemiis gaudeant, quanto prius sola supplicia conspiciendo metuebant. Sed quia sunt nonnulli qui Deum res humanas curare non aestimant, et eas ferre fortuitis motibus putant, sequitur:

VERS. 3. Subter omnes coelos ipse considerat, et 133.0421A| lumen ipsius super terminos terrae. --Possunt coeli nomine sancti praedicatores designari. Hinc enim scriptum est: « Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). » Sunt namque nonnulli, quia cum mira apostolorum opera audiunt, quia has virtutes nunc in Ecclesia non vident, subtractam ab Ecclesia supernam gratiam suspicantur, nescientes quod sicut dicit Apostolus: « Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). » Sed elevatis coelis Dominus inferiora considerat, quia et ablatis summis praedicatoribus incessanter etiam infima nostrae infirmitatis curat. Et quasi subter coelos lumen illius terrae terminos respicit, quia post sublimem vitam praecedentium etiam peccatorum mores actusque gratiae suae illustratione comprehendit. 133.0421B| Qui etsi virtutum signa nunc per vitam fidelium crebro non exerit, ab eisdem tamen fidelibus per virtutem operum nunquam recedit. Potest etiam intelligi lumen illius super terminos terrae, quod praedicatio supernae gratiae dum gentes ad fidem colligit, intra semetipsam mundi limites clausit. Vel certe termini terrae sunt fines hominum peccatorum, et saepe contingit, ut plerique Deum deserant, et vitae suae tempora in desideriis carnalibus expendant. Sed tamen cum superna gratia respicit, in extremis suis ad Deum redeunt, quae sint judicia aeterna cognoscunt, cuncta quae se perverse egisse meminerunt fletibus puniunt, atque haec vere se insequi rectis operibus ostendunt, quibus subsequente justitia profecto totum dimittitur, quod ante deliquerunt. Hinc 133.0421C| etiam per prophetiae spiritum Anna dicit: « Dominus judicabit fines terrae (I Reg. II, 10). »

VERS. 4. Post eum rugiet sonitus. --Quem enim Dominus illustrando repleverit, ejus vitam procul dubio in lamentum vertit, atque illuminatae menti, quo magis aeterna supplicia insinuat, eo hanc durius de transacta nequitia gemitibus fatigat. Sequitur: Tonabit voce magnitudinis suae. --Voce enim magnitudinis Deus tonat, cum se nobis bene jam per lamenta praeparatis, quam sit magnus in supernis insinuat. Quasi enim de coelo tonitruus procedit, cum nos incuria negligentiaque torpentes respectus gratiae pavore subito percutit, atque in terra positi sonum de superioribus audimus. Quia terrena cogitantes 133.0421D| superni terroris sonum repente pertimescimus. Sequitur: Et non vastabitur cum audita fuerit vox ejus. --Vox Domini auditur, cum gratiae ejus aspiratio mente conspicitur, cum insensibilitas occultae sorditatis rumpitur, et cor ad studium summi amoris excitatum, virtutis intimae clamore penetratur. Sed istam vocem supervenientis spiritus, qui se in aure cordis insinuat, nec ipsa mens quae per hanc illustrata fuerat, investigat. Pensare enim non valet invisibilis virtus, quibus sibi meatibus influat, quibus a se modis veniat, quibus recedat. Unde bene per Joannem dicitur: « Spiritus ubi vult spirat; et vocem ejus audis, sed non scis unde veniat, et quo vadat (Joan. III, 8). » Sequitur:

VERS. 5. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter. --In 133.0422A| voce sua Deus mirabiliter tonat, quia vi corda nostra incomprehensibiliter penetrat, quae dum latentibus motibus premit in timore quanto ardore sequendus sit, aliquo modo silenter clamat. Sequitur: Qui facit magna et inscrutabilia. --Ut enim homo terrenis usibus deditus, iniquis desideriis pressus, subito ad nova efferveat atque ad consueta frigescat, exterioribus curis renuntians, internis contemplationibus anhelat. Quis hanc virtutem supernae vocis considerare sufficiat, quis considerando comprehendat? Magna sunt quae per vocem suam Dominus facit, sed minus magna essent, si perscrutari potuissent. Sequitur:

VERS. 6. Qui praecipit nivi ut descendat in terram. --Quia Psalmista ait: « Lavabis me et super nivem 133.0422B| dealbabor (Psal. L, 9). » Quid hoc loco per nivem, nisi per lucem justitiae candida accipimus corda sanctorum? Aquae autem ductae in superioribus constipantur, ut nives fiant; sed cum ipsae nives ad terram veniunt, in aquarum iterum liquorem vertuntur. Aquae igitur sunt praedicatorum mentes, quae, dum ad contemplanda superna se erigunt, altiori intellectu solidantur, cumque in summa consideratione rapiuntur, virtutem confirmationis accipiunt. Sed quia adhuc in terris fraterna dilectione retinentur, semetipsas ab alto intellectu modificant, et infirmis humiliter praedicantes, more nivium corda arentium liquefacta erigunt. Nives ergo ad terram de coelestibus veniunt, cum sublimia corda sanctorum, quae jam solida contemplatione pascuntur, pro fraterna charitate 133.0422C| ad humilia praedicationis verba descendunt. Sicut enim nix, cum jacet, operit, cum vero liquatur, rigat, ita sanctorum virtus et per infirmitatem suam apud Deum vitam peccatoris protegit, et per condescensionem suam quasi liquefacta arentem terram, ut fructus ferat, infundit. Sequitur: Et hiems pluviis. --Hiems est quippe vita praesens, in qua nos etsi jam spes ad superna erigit, adhuc tamen mortalitatis nostrae frigidus torpor astringit, quia scriptum est: « Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). » Habet autem haec hiems pluvias, rectorum procul dubio praedicationes. De quibus videlicet pluviis, per Moysen dicitur: « Exspectetur 133.0422D| sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). » Eae nimirum pluviae hiemi congruunt, aestate cessabunt, quia nunc cum carnalium oculis vita coelestis absconditur, necesse est ut sanctorum nobis praedicationibus irroretur. Cum vero aeterni judicii aestus incandaverit, nullus verba praedicantium necessaria tunc habebit, quia veniente judice, ad cor suum quisque reducitur, ut sancta jam cum agere non valet, sentiat. Sequitur: Et imbri fortitudinis suae. --Imber quippe fortitudinis Dei est praedicatio divinitatis, nam imber infirmitatis ejus praedicatio incarnationis. De qua per Paulum dicitur: « Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). » Et rursum: « Si crucifixus est ex infirmitate, sed 133.0423A| vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). » Sic autem sancti viri humanitatis ejus infirma praedicant, ut aupitorum suorum cordibus, etiam divinitatis fortia infundant. Audiamus per tonitruum nubis imbrem fortitudinis. « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). » Audiamus etiam imbrem infirmitatis. « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). » Sequitur:

VERS. 7. Quia in manu hominum omnium signat ut noverint singuli opera sua. --Dum ergo imber fortitudinis in terra descendit, in manu uniuscujusque signatur, ut sua opera sciat, quia dum virtus incomprehensibilis majestatis agnoscitur, ab unoquoque subtilius sua vita pensatur. Creator namque omnipotens 133.0423B| a cunctis insensibilibus, irrationabilibusque distractum, rationalem creaturam hominem condidit, quatenus quod egerit ignorare non posset. Naturae enim lege scire compellitur, seu pravum sive rectum sit quod operatur. Nam si bona facere se nesciunt, cur de aliquibus factis in ostentationem gloriantur? Rursum si mala se agere ignorant, cur in eisdem factis alienos oculos declinant? Eo enim ipso quod rationalem creaturam Deus hominem condidit, in manu omnium signat, ut noverint singuli opera sua. Sequitur:

VERS. 8. Ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur. --Quis alius nomine bestiae, nisi antiquus hostis accipitur, qui deceptionem primi 133.0423C| hominis saevus impetiit, et integritatem vitae illius male suadendo laniavit? Contra quem prophetae vocibus de sancta electorum Ecclesia in antiquo statu restauranda promittitur, et mala bestia non transibit per eam. Sed haec bestia, cum post Redemptoris adventum, post praedicatorum voces quasi post tonitruum nubium, in fine mundi illum damnatum hominem, qui Antichristus vocatur, invaserit; quid aliud quam latibulum suum ingreditur, ut in antro proprio demoretur? Vas quippe illud diaboli antrum ac latibulum bestiae est, ut insidians hominibus viam hujus vitae carpentibus, in illo et per signa lateat, et per malitiam occidat. Qui tamen omnium reproborum corda etiam nunc, priusquam apertus appareat, possidet, eaque per occultam malitiam quasi proprium 133.0423D| antrum tenet, atque ad omne quod nocere bonis appetit, in eorum se obscuris mentibus abscondit. An Judaeorum persequentium corda antrum hujus bestiae non fuerunt, in quorum diu consiliis latuit, sed repente vocibus erupit clamantium: « Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6). » Hinc scriptum est: « Posuit tenebras, et facta est nox (Psal. CXXX, 20). » Notandum vero magnopere aestimo quod haec bestia non solum antrum suum ingredi, sed in eo etiam morari perhibetur. Intrare ergo in mentes bonorum potest, sed in eis morari non potest, quia cor justi hujus bestiae antrum non est. Quos enim quasi proprium antrum possidet, eorum mentes procul dubio immorans, tenet: quia prius in eis cogitationes 133.0424A| usque ad iniqua desideria, et post iniqua desideria usque ad nequissima opera ducit. Sequitur:

VERS. 9. Ab interioribus ingredietur tempestas, et ab arcturo frigus. --Quia igitur interiora austri sol ferventior tenet, in arcturo vero cursum omnimodo non habet, interiorum nomine plebs judaica, arcturi vero vocabulo, hoc in loco populus gentilis exprimitur. Hi enim qui unum atque invisibilem Deum noverant, ejusque legi saltem carnaliter serviebant, quasi sub meridiano sole ferventes in fidei calore elevabantur. Gentiles autem, quia nullam scientiam supernae cogitationis attigerant, velut sine sole frigidi sub aquilone manebant. A Judaeis surgit malitia persequens, et a gentilibus potestas premens, dum quod Judaea occidere Christum ex invidia petiit, hoc 133.0424B| gentilis judex Romana auctoritate perpetravit. Sequitur:

VERS. 10. Flante Deo concrescit gelu, --quia quo fidelium cordibus sanctus Spiritus aspiravit, quo majora virtutum miracula contulit, eo infidelium mentibus gravioris invidiae torpor excrevit, atque inde contra Deum plebs infidelis obduruit, unde humiles [humilis] populi [populus] arctam duritiam, quae se astrinxerat, emollivit. Sequitur: Et rursum latissimae funduntur aquae. --Post gelu quippe Dominus latissimas aquas fudit, quia postquam Judaeorum saevitiam usque ad mortem pertulit, eorum corda protinus ab infidelitatis duritia, amoris sui aspiratione liquefecit. Hinc quidam Sapiens ait: « Sicut glacies in sereno, sic solventur peccata tua 133.0424C| (Eccli. III, 17). » Sequitur:

VERS. 11. Frumentum desiderat nubes. --Quid enim quique electi sunt nisi frumenta Dei coelestibus horreis recondenda? Quae nunc in tritura areae paleas tolerant, quia in hac purgatione sanctae Ecclesiae mores contrarios reproborum portant. Sed hoc frumentum quousque ad perfectionem fructuum veniat, nubium pluvias exspectat, ut crescat. Quia bonorum mens praedicantium verbis infunditur, ne ab humore charitatis desideriorum carnalium sole siccetur. Unde et Dominus in Evangelio: « Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis ut mittat operarios in messem suam (Matth. IX, 37, 38). » Sequitur: Et nubes spargunt lumen suum. --Nubes enim lumen spargere est, 133.0424D| praedicatores sanctos exempla vitae et loquendo et agendo dilatare. Sequitur:

VERS. 12. Quae lustrat cuncta per circuitum, quocunque eas voluntas gubernandi direxerit. --Nubes igitur Dei cuncta per circuitum lustrant, quia praedicationis luce mundi fines illuminant. Sed quia divinis nutibus subditae nequeunt explere quod volunt, ire non possunt, nisi qua eas voluntas gubernantis duxerit. Sequitur: Ad omne quod praeceperit eis super faciem orbis terrarum. --Saepe enim cum gubernantis voluntate perducuntur, aliter agere appetunt, sed aliter disponuntur. Nam plerumque quosdam auditores suos student blande corrigere, et tamen eorum sermo in asperitate ducitur; plerumque 133.0425A| quosdam resecare aspere appetunt, sed tamen eorum vigor per mansuetudinis spiritum refrenatur. Sicut ergo non possunt ire quo volunt, ita etiam nequeunt agere sicut volunt. Sequitur:

VERS. 13. Sive in una tribu, sive in terra sua, seu in quocunque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri. --Nubes quidem suas Dominus ducit, sive in una tribu, sive in terra sua, seu in quocunque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri, quia praedicatores Veteris Novique Testamenti, aliquando soli tribui Judae contulit, et Israel pene totum ex prava regum gubernatione reprobavit. Aliquando et in terra sua has pluere nubes facit, quia eumdem Israel electum ad antiquam gratiam post corruptionem captivitatemque revocavit. Aliquando loco suae misericordiae 133.0425B| eas clarescere voluit, quia per praedicatores sanctos etiam gentibus virtutum miracula ostendit, ut sola misericordia ab jugo erroris absolveret quos ingenti perfidiae ira deprimebat. Una quippe tribus profecto Judae intelligitur. Terra autem Dei simul omnis Judaea nominatur, locus vero misericordiae Dei est gentilitas, de qua dicit Apostolus: « Gentes autem super misericordia honorare Deum (Rom. XV, 9). » Sequitur:

VERS. 14. Ausculta haec, Job, sta et considera miracula Dei. --Quasi in comparatione sui jacentem vidit, quem ad verba tantae praedicationis ut staret, admonuit, sed licet Eliu bona quae dicit nesciat pensare cui dicit, nos tamen indagare verba doctrinae ejus subtiliter debemus. Stare quippe est recta agere. 133.0425C| Unde per Paulum dicitur: « Qui se existimat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). » Jacentes ergo Dei miracula considerant, qui ejus potentiam sciendo pensant, sed vivendo non amant. Per contemplationem quidem in consideratione oculos tendunt, sed tamen per intentionem sese a terra non erigunt. Unde bene in Balac dicitur: « Qui cadens apertos oculos habet (Num. XXIV, 16). » Eliu itaque ista dicens, nequaquam credidit beatum Job vivendo tenuisse quod dixit. Sequitur:

VERS. 15. Nunquid scis quando praecepit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? --Si nubes sancti praedicatores sunt, pluviae nubium sunt verba praedicationum. Sed cum nubes per aera transvolant, nisi pluvia deorsum veniat, nescitur quantam 133.0425D| aquarum immensitatem portant. Nisi coruscus inter pluvias erumpat, intelligi non valet quod in eis etiam claritatis latet. Quia nimirum praedicatores sancti si taceant, et nequaquam loquentes ostendant, quanta sit coelestis spei claritas quam in cordibus gestant, aut reliquis hominibus similes, aut longe his despectiores videntur. Cum autem aperire per praedicationem coeperint, quae sit supernae patriae remuneratio quam intrinsecus tenent, cum persecutione pressi in qua virtutis arce profecerint innotescunt. Sed plerumque praedicatores sancti ostendere semetipsos ut prosint, cupiunt, nec tamen possunt; plerumque latere ut quieti sint appetunt, nec tamen permittuntur. Nemo igitur scit quando lucem pluviae 133.0426A| ostendunt, cum nemo comprehendit quando Deus virtutem praedicationis praebeat, ut praedicantium gloria clarescat. Ac si ergo aperte dicat: Nunquid si venturos in mundum praedicatores jam conspicis, quando eos ad praedicandum Dominus repletione Spiritus impellat, quibusve modis eorum vitae claritatem mundo innotescat, apprehendit? Sequitur:

VERS. 16. Nunquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias ejus? --Habent istae nubes semitas subtilissimas, scilicet sanctae praedicationis vias. « Angusta » quippe « porta est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). » Quae semitae magnae sunt, quia quanto in praesenti vita pro ipsa vivendi custodia angustae sunt, tanto amplius in aeterna retributione 133.0426B| dilatantur. Perfecta quippe scientia est scire omnia, et tamen juxta quemdam modum scientem se esse nescire, bona sollicite agere, sed de suis scire nil esse. Hic Veritas ait: « Dum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10). » Et Paulus inquit: « Qui se existimat aliquid scire, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2). » Ac si ergo diceret: Jam summa acta praedicantium conspicis, qui, postquam per scientiam ad alta se elevant, deorsum se humiliter per cognitionem suae ignorantiae inclinantur. Sequitur:

VERS. 17. Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro? --Saepe beatum Job figuram sanctae Ecclesiae tenere jam diximus. Vesti 133.0426C| menta vero Ecclesiae sunt omnes qui ei fidei adunatione junguntur. De quibus eisdem Ecclesiae per Prophetam Dominus dicit: « Vivo ego, omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLIX, 18). » Per austrum vero, qui nimirum calidus ventus est, non immerito sanctus Spiritus designatur, quo quisque, dum tangitur, ab iniquitatis suae torpore liberatur. Unde bene in canticis Canticorum dicitur: « Surge, aquilo, et veni; auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius (Cant. IV, 16). » Vestimenta ergo sanctae Ecclesiae calida sunt, dum terra austro perflatur, quia hi qui ei per fidem inhaerent ferventibus charitatis studiis inardescunt, dum eorum mens sancti Spiritus afflatu perfunditur. MORALITER. Unusquisque enim qui recte vivit, atque hoc et alios 133.0426D| docere consuevit, quasi tot vestimenta habet quot auditores ei concorditer inhaerent: qui quidem more vestium, quasi per poros corporis calorem accipit, quia ad amorem Dei exemplo actionis impulsu exhortationis ignoscit. Qui velut frigus proprium respuit, dum a pristina iniquitate discedit calorem quem accipit, retinet, quia, in eo quem per praedicamenta sumpserit, fervore convalescit. Dum ergo verbo doctorum accenduntur auditores, quasi ex viventi corpore vestimenta calefiunt, sed dum ex profectu auditorum etiam vita docentium proficit, quasi ex calefactis vestimentis calor ad corpus redit. Sed nequaquam sibi doctores tribuant, quod per exhortationem suam ad summa proficere auditores 133.0427A| vident, quia nisi Spiritus sanctus eorum corda repleat, ad auditores corporea vox docentium incassum sonat. Postquam vero haec fortiter dixit per arrogantiam, leviter motus irrisionis illico verba subjunxit, dicens:

VERS. 18. Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt. --Possunt per coelos hi, qui in coelestibus sunt conditi, angelici spiritus designari. Unde in oratione nostra dicere voce Veritatis instruimur: « Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). » Naturae namque aeris est rubigine difficile consumi, et virtutes angelicae, quae in divino amore fixae perstiterunt, lapsis superbientibus angelis hoc in munere retributionis acceperunt, ut nulla jam rubigine subripientis culpae 133.0427B| mordeantur, ut in contemplatione Conditoris sine felicitatis fine permaneant, et in hoc quod sunt conditae aeterna subtilitate subsistant. Possunt etiam per coelos, ut saepe diximus, electorum mentes exprimi a cunctis terrenis contagiis intimo amore suspensae. Hinc dicitur: « Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). » Qui solidissimi quasi aere fusi sunt, quia ab integritate coeptae fortitudinis nulla mutabilitatis rubigine consumuntur. Sequitur:

VERS. 19. Ostende nobis quid dicamus ei: Nos quippe involuti tenebris. --Ac si dicat: Tu qui jam magna intelligentiae luce perfrueris, docere nos qui ignorantiae tenebris involvimur debes. Qui, mox ab irrisione resiliens, despiciendo subjungit:

VERS. 20. Quis narrat ei quae loquor? --Ac si 133.0427C| aperte dicat: Quae ego, ei de suis laudibus acute sentiens non audit, eloquor, qui haec narrare, vel postquam audierit, potest? Sequitur: Etiamsi locutus fuerit homo, devorabitur. --Omne quod aliquid devorat hoc introrsus trahens ab intuentium oculis occultat, et rem, quae videri superficie potuit, in profundum rapit. Homo igitur, cum de Deo tacet per rationem in qua est conditus esse aliquid videtur. At si aliquid de Deo loqui coeperit illico quam nihil sit ostenditur, quia magnitudinis illius immensitate devoratur, et quasi in profundum raptus absconditur, quia fari ineffabilem cupiens, ipsa suae ignorantiae angustia deglutitur. Sed ecce aeternitas tunc hominibus vere innotuit, cum se eis humanitate suscepta monstravit, quae quia necdum revelata 133.0427D| fuerat, de eisdem hominibus recte subjungitur:

VERS. 21. At nunc non vident lucem. --De qua nimirum etiam per prophetam dicitur: « Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam (Isa. IX, 2). » Sequitur: Subito cogetur aer, cogetur in nubes. --Aer quippe ita sua ipsa tenuitate spargitur, ut nulla firmitate solidetur, nubes autem tanto firmiores sunt quanto densiores. Quid ergo per aerem, nisi mentes saecularium designantur? Quae innumeris hujus vitae desideriis deditae, huc illucque more aeris fluidae disperguntur. Sed aer in nubes cogitur, cum fluxae mentes per superni respectus gratiam virtutis soliditate roborantur, ut intra sinum cordis recta 133.0428A| sentiendo se colligant, et in vanis cogitationibus non liquescant. Sequitur. Et ventus transiens fugavit eas. Ventus quippe transiens est vita praesens. Ventus ergo transiens nubes fugat, quia mortalis vita percurrens praedicatores sanctos a nostris oculis corporaliter occultat. Sequitur:

VERS. 22. Ab aquilone aurum veniet. --Quid per aquilonem, nisi peccati frigore constricta gentilitas designatur? Quam ille sub jugo suae tyrannidis tenuit, qui dixit superbiens: « Sedebo in monte Testamenti in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. XIV, 13). » Quid vero auri nomine, nisi animae fideles exprimuntur? De quibus per Jeremiam dicitur: « Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est 133.0428B| color optimus? » (Thren. IV, 1.) Ab aquilone ergo aurum venire dicitur, quia per respectum gratiae Redemptoris a gentilitate dudum perfidiae torpore frigida, intra sanctam Ecclesiam pretiosa Deo vita fidelium multiplicatur. Hinc per Isaiam dicitur: « Dicam aquiloni, dicam et austro: Noli prohibere (Isa. XLIII, 6). » Sequitur: Et a Deo formidolosa laudatio. --Sic enim a Deo dicitur, ac si ab his qui in parte Dei sunt, id est, fidelibus diceretur: Auro igitur ab aquilone veniente, a Deo formidolosa laudatio prodiit, quia, dum claritatem suae fidei gentilitas abstulit, multitudo Hebraeorum fidelium divina judicia pertimescendo laudavit. Sed quomodo ab aquilone aurum veniat, quomodo ab his qui sub Deo sunt, formidolosa laudatio erumpat, ipsa nobis historia 133.0428C| sacri eloquii ostendat, ubi de Cornelii conversione narrat. Sed idcirco conversis gentibus, ab Hebraeis jam fidelibus formidolosa laudatio prodiit, quia nimirum juste Judaea repulsa est, dum pia est gentilitas vocata, et damna suae repulsionis timuit, dum lucra alienae vocationis vidit. Sequitur:

VERS. 23. Digne eum invenire non possumus. --Et si invenire jam Deum possumus, non tam digne, quia quod in illo sentimus, ex fide est, nondum ex specie. Sequitur: Magnus fortitudine et judicio, et justitia, et enarrari non potest.--Magnus quippe est fortitudine, quia fortem adversarium superat, et de domo illius vasa contumeliae auferens, in misericordiae vasa permutat. Magnus judicio, quia, etsi hic electos suos per adversa deprimit, hos quandoque 133.0428D| in gloria aeternae prosperitatis extollit. Magnus justitia, quia, etsi hic diu tolerat, quandoque tamen sine termino reprobos damnat. Enarrari non potest, sentiri digne non valet, quanto minus dici? Sed melius hinc utcunque dicimus, si sub considerationis ejus formidine admirando taceamus. Sequitur:

VERS. 24. Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. --Hoc loco Eliu eos qui ad intelligentiam sunt fortes appellat, et notandum quod non ait. Et non audebunt contemplari sapientes, quibus videlicet verbis peritos quidem, sed arrogantes. Eliu ergo dum multa fortiter sentit, in locutionis suae fine se tetigit. 133.0429A| Viri namque arrogantes et docti cum recte non vivunt, sed tamen recta dicere doctrinae impulsionibus compelluntur, ipsi damnationis suae aliquo modo praecones fiunt. Contemplari enim Dei sapientiam nequeunt, qui sibi sapientes videntur, quia tanto 133.0430A| ab ejus luce longe sunt, quanto apud semetipsos humiles non sunt, quia in eorum mentibus dum tumor elationis crescit, aciem contemplationis caudit, et unde se lucere prae caeteris aestimant, inde se a lumine veritatis privant.

LIBER VICESIMUS OCTAVUS.

CAPUT XXXVIII. 133.0429B|

VERS. 1. Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit. --Aliter enim Dominus servis suis loquitur, cum eos intrinsecus per compunctionem promovet; aliter, cum per districtionem, ne extollantur, premit. In illa enim discit quod appetat, in ista quod metuat. Quia enim humiliandus erat beatus Job, qui, prostratus ulceribus, sic virtutibus stabat, ne robustissimum pectus ejus elationis tela confoderent, quod constabat certe quia illata vulnera non vicissent, ei profecto Dominus loqui de turbine perhibetur. Sciendum praeterea est quod in duobus modis locutio divina distinguitur. Aut per semetipsum namque Dominus loquitur, aut per creaturam aliquam ejus ad nos verba formantur. Sed cum per semetipsum 133.0429C| loquitur, sola nobis vi internae inspirationis aperitur, verboque ejus sine verbis ac syllabis cor docetur. Dei enim locutio, ad nos intrinsecus facta, videtur potius quam auditur. Cum enim per angelum Dominus voluntatem suam indicat, aliquando eam verbis, aliquando rebus demonstrat; verbis, ut illud: « Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 28); » rebus, ut Ezechiel, qui nil verbis audivit, electri tamen speciem in medio ignis vidit. In quibus itaque Mediator Dei et hominum demonstratur, aliquando verbis simul et rebus, ut illud: « Cum audisset Adam vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, » et reliqua (Gen. III, 8). Aliquando imaginibus, sicut Jacob subnixam coelo scalam dormiens vidit (Gen. XXVIII, 12), sicut 133.0429D| Petrus linteum reptilibus plenum (Act. X, 11). Aliquando coelestibus substantiis, ut illud, de nube sonuit: « Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII, 5). » Aliquando terrenis substantiis, sicut Balaam corripuit in ore asinae humana verba formans (Num. XXII, 28). Aliquando terrenis simul et coelestibus simul substantiis, sicut Moysi loquens ignem rubumque sociavit (Exod. III, 3). Nonnunquam vero humanis cordibus etiam per angelos Deus secreta eorum praesentia virtutem suae aspirationis infudit. Unde Zacharias ait: « Dixit ad me angelus qui loquebatur in me (Zach. I, 13); » et paulo post: « Et ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, » et reliqua (Zach. II, 3). Utrum autem beato Job per semetipsum, an ei per angelum sit locutus, ambigitur. Sequitur:

VERS. 2. Quis est iste involvens sententias sermonibus 133.0430B| imperitis? --Quis est iste non dicimus, nisi de eo utique quem nescimus. Scire autem Dei approbare est; nescire reprobare. Unde quibusdam quos reprobat, dicit: « Nescio vos (Matth. XXV, 12); » in eo vero quod sententias, et non addidit quales, bonas utique accipimus, quas quidem imperitis asseritis sermonibus involutas, quia cum verbis jactantiae fuerunt prolatae. Imperitiae quippe vitium est, rectum non recte sapere, id est, coeleste donum ad appetitum terrenae laudis inclinare. Sicut Apostolus ait: « Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2). » Sequitur:

VERS. 3. Accinge sicut vir lumbos tuos. --Viri nimirum sunt, qui vias Domini fortibus et non dissolutis 133.0430C| gressibus sequuntur, ut illud: « Viriliter agite (Psal. XXX, 25). » Et in Proverbiis. « O viri, ad vos clamito (Prov. VIII, 4). » Lumbos vero accingere est, vel in opere luxuriam, vel in cogitatione refrenare. Hinc enim scriptum est: « Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35). » Beato igitur Job praecipitur ut, quemadmodum prius luxuriam corruptionis vicerat, nunc etiam luxuriam restringat elationis. Hinc per Moysen dicitur: « Circumcidite praeputia cordis vestri (Deut. X, 16). » Sequitur: Interrogabo te, et responde mihi. --Tribus modis nos Conditor interrogare consuevit: cum aut flagelli districtione nos percutit, et quanta nobis insit, vel desit, patientia ostendit, ut in beato Job ostenditur; aut, quaedam quae volumus praecipit, et nostram 133.0430D| nobis obedientiam patefacit. Sicut Abraham terram suam jubetur egredi, unicunque immolare filium (Gen. XXII, 2). Aut aliqua nobis occulta aperit et aliqua abscondit, et mensura nobis nostrae humilitatis innotescit. Hinc scriptum est: « Palpebrae ejus interrogant filios hominum (Psal. X, 5). » Ac si ergo beato Job dicatur: Verbis ad sublimia consideranda te excito, et dum, ea quae super te sunt, nescire perspicis, tibimetipsi te notiorem reddo. Tunc enim mihi vere respondes, si quae ignoras intelligis. Sequitur:

VERS. 4. Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? --In Scriptura sacra quid aliud fundamenta quam praedicatores accipimus? Quos, dum primos Dominus in sancta Ecclesia posuit, tota in eis sequentis fabricae structura surrexit. Hinc Psalmista ait: « Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. 133.0431A| LXXXVI, 1). » Singulari autem numero fundamentum Dominus accipitur, de quo et Paulus ait: « Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). » Ac si enim beato Job diceretur: Virtutem fortium considera, meque eorum ante saecula Auctorem pensa, et cum eos quos in tempore condidi mirabiles suspicis, perpende quantum subdi debeas, quem Auctorem mirabilium sine tempore esse cognoscis. MORALITER. Si peccatoris animus pulvis est, dicente Psalmista: « Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, » et reliqua (Psal. I, 4), nil obstat intelligi terram animam justi, de qua scriptum est: « Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, 133.0431B| accipit benedictionem (Hebr. VI, 7). » Sed hujus terrae fundamentum fides est. Cum enim non credenti aeterna fides datur, ad aedificium subsequentis operis jam fundamentum ponitur. Cum autem ei qui venturi judicii terrorem despicit, peccatis se carnis et spiritus audenter involvit, repente futurorum timor infunditur, ut bonae vitae surgat aedificium, jam fundamenta construuntur. Ac si ergo justificato peccatori Veritas dicat: Virtutes a me acceptas tibi non tribuas; noli contra me de meo munere extolli. Sequitur:

VERS. 5. Indica mihi si habes intelligentiam: Quis posuit mensuras ejus, si nosti? Vel quis tetendit super eam mensuram lineae? --In carnem autem Dominus ad Ecclesiam veniens mensuras terrae lineis 133.0431C| mensus est, quia fines Ecclesiae occulti judicii subtilitate distinxit. Paulus namque apostolus, cum Macedoniae praedicare negligeret, per visum illi apparuit vir Macedo qui diceret: « Transiens in Macedoniam adjuva nos (Act. XVI, 2). » At contra sicut scriptum est: « Tentabant apostoli ire in Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 7). » Dum ergo praedicatores sancti et vocantur ad Macedoniam, et ab Asia prohibentur, ista occultarum mensurarum linea illic ducta est, hinc reducta. Intra has ergo mensuras sunt omnes electi, extra has omnes reprobi, etiamsi intra fidei limitem esse videantur. MORALITER. Quis enim terrae, id est, justae animae mensuras ponit, nisi Conditor noster, qui interni judicii secreto moderamine, alii sermonem scientiae, 133.0431D| alii plenam fidem, alii gratiam sanitatum, alii operationem virtutum, alii prophetiam tribuit? (I Cor. XII, 8, 9, 10.) Sic itaque Creator noster ac dispensator cuncta moderatur, ut qui extolli poterat ex dono quod habet, humilietur ex virtute quam non habet. Sic unusquisque quod non accepit, in altero possideat, ut ipse alteri possidendo quod accepit humiliter impendat. Hinc Petrus ait: « Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (I Petr. IV, 10). » Super hanc enim terram linea tenditur, quando electae unicuique animae ad sumendam vivendi regulam Patrum praecedentium exempla monstrantur, ut ex illorum vita consideret quid 133.0432A| in suis actibus servet. Ideo enim per sacra eloquia subtilis ante nos sanctorum vita expanditur, ut nostra opera vel minora proficiant, vel majora moderentur, quatenus nec minus conetur explere mens quam sufficit, nec plus arripiat quam accepit. Sequitur:

VERS. 6. Super quem bases illius solidatae sunt? --Subaudis, nisi super me, qui cuncta mirabiliter teneo, et bonis exterioribus intus principaliter originem praesto? Hujus terrae bases, sanctae Ecclesiae doctores sunt, qui dum recta praedicant et praedicationi suae vivendo concordant, omne pondus Ecclesiae fixa morum suorum gravitate sustentant. Possunt per bases etiam prophetae signari, qui dum primi aperte de Dominica incarnatione locuti sunt, 133.0432B| quasi quasdam bases eos conspicimus a fundamento surgere, et superpositae fabricae pondera sustinere. Unde ad Moysen Dominus cum tabernaculi tabulas erigi praecepit, fundi earum bases argenteas jubet. MORALITER. Bases uniuscujusque animae sunt intentiones suae. Nam sicut fabrica columnis, columnae autem basibus innituntur: ita vita nostra in virtutibus, virtutes vero in intima intentione subsistunt. Et quia scriptum est: « Fundamentum aliud nemo potest ponere, » etc. (I Cor. III, 11), tunc bases in fundamento sunt, cum intentiones nostrae in Christo roborantur. Nam inaniter quislibet summa opera facit si tota intentione cordis verae vitae praemia non requirit. Sequitur: Aut quis dimisit lapidem angularem ejus? --Lapis angularis ille est de quo scriptum est: « Lapidem 133.0432C| quem reprobaverunt aedificantes, » etc. (Psal. CXVII, 22.) Qui dum in se Judaicum gentilemque populum suscepit, in una Ecclesiae fabrica quasi duos parietes junxit. Hinc enim scriptum est: « Fecit utraque unum (Ephes. II, 14), » quia angularem se lapidem non solum in inferioribus, sed et in supernis exhibuit, quia et in terra plebi Israeliticae nationes gentium et utraque simul angelis in coelo sociavit, eo quippe nato clamaverunt angeli: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). » MORALITER. Lapis angularis est ad sacra eloquia intellectus duplex, quia tunc divinitus dimittitur, quando nequaquam districto judicio ignorantiae suae tenebris illigatur, sed quadam libertate perfruitur, dum in praeceptis Dei sufficit 133.0432D| vel exsequendo exteriora agere, vel contemplando interna sentire. Incarnatus enim Redemptor veniens utraque exhibuit, in se utraque sociavit, videlicet activam et contemplativam vitam, ad quod nunquam noster intellectus assurgeret, nisi ille ad suscipiendam nostram veniret naturam. Ac si ergo Dominus diceret: Quis dimisit lapidem angularem nisi ego, unicum quem sine tempore genui, servandis hominibus cum tempore ostendi? In cujus vita discerent etiam diverse vivendi studia non discrepare. Sequitur:

VERS. 7. Cum me laudarent simul astra matutina. --Quia enim primi angeli conditi sunt, non immerito astra matutina vocantur, qui venturum diem 133.0433A| subsequentis saeculi per lucem sapientiae existendo praevenerunt. Bene autem additur simul, quia nimirum ipsi electi, angeli etiam cum redemptis, in fine mundi hominibus largitatem gratiae supernae glorificant, simul laudant, quia dum nos conspiciunt recipi, suum gaudent numerum repleri, dicentes: « Gloria in excelsis Deo, » etc. (Luc. II, 14.) Aliter matutina astra dicuntur, quia saepe ad exhortandos homines missi sunt; et, dum venturum mane nuntiant, ab humanis cordibus praesentis vitae tenebras fugant. Sequitur: Et jubilarent omnes filii Dei. --Jubilatio quippe dicitur, cum cordis laetitia, oris efficacia, non expletur. Lauden itaque angeli, qui jam tantae claritatis latitudinem in sublimibus vident; jubilent vero homines, qui adhuc inferioribus oris 133.0433B| sui angustias sustinent. Quae, quia certo futura Dominus noverat, non tam facienda insinuat quam facta narrat. Sequitur:

VERS. 8. Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? --Quid enim mare, nisi persequentium turbas accipimus? Vulvae enim nomine, occulta, et malitiosa, et carnalium cogitatio designatur. De hac vulva cordis iniquorum alias dicitur: « Concepit dolorem, » etc. (Psal. VII, 15.) Erumpebat enim mare quasi de vulva procedens, cum minarum saecularium fluctus in sanctae Ecclesiae interitum saevirent; sed auctore Deo ostiis conclusum est, quia contra tumores persequentium sancti viri oppositi sunt, ut eorum miraculis atque reverentia irae persequentium frangerentur. Aliter: 133.0433C| Per mare hoc saeculum accipere debemus; secundo contra hoc mare Dominus ostia opposuit, quia et prius humano generi praecepta legis, et postmodum novae gratiae Testamentum dedit. Prius enim Deus ab operibus iniquitatis prohibuit dicendo: « Non occides. Non moechaberis, » etc. (Exod. XX, 13, 14.) Postmodum etiam a cogitatione culpas constrinxit, dicendo: « Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, » etc. (Matth. V, 28); et: « Diligite inimicos vestros, » etc. (Ibid. 44.) Ubi etiam tempus ostendit, cum de vulva procedere dixit. Quia videlicet tunc humano generi praeceptis legis obviavit, quando adhuc sensum suae origini vicinum quasi ab ortu proprio ad profectum vitae carnalis 133.0433D| exiebat. De vulva quippe procedere est in lucem praesentis gloriae carnaliter apparere. MORALITER. Quid est mare, nisi cor nostrum furore turbidum, rixis amarum, elatione superbiae tumidum, fraude malitiae obscurum? Quod mare quantum saeviat attendit quisquis in se occultas cogitationum tentationes intelligit. Vulva enim pravae cogitationis adolescentia est. De qua per Moysem Dominus dicit: « Sensus enim et cogitatio humanae cordis prona est in malum ab adolescentia sua (Gen. VIII, 21). » Corruptionis namque malum unusquisque nostrum ab ortu desideriorum carnalium sumpsit. Dominus autem ostiis mare concludit, quia pravis motibus claustra cordis inspirata formidine judicii et aeterni tormenti immensi temporis pavore subjicit. Sequitur:

133.0434A| VERS. 9. Cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis in facie infantiae obvolverem. --Mare saeviens nube induitur, quia crudelitas persequentium stultitiae suae velamento vestitur. Interposita enim caligine infidelitatis suae, perspicuam veritatis lucem videre non sufficit, et id quod agit per crudelitatis impulsum, per caecitatis suae meritum non agnoscit. « Nam si cognovissent, » sicut ait Apostolus, « nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). » Haec autem nubes non solum solet infideles extra positos premere, sed quosdam etiam viventes carnaliter intra Ecclesiam tenebrare. Hinc enim scriptum est: « Opposui nubem, ne transeat oratio (Thren. III, 44). » Qui enim terrena assidue cogitat, quia vult, haec etiam tolerat in oratione 133.0434B| cum non vult. Pannis quippe infantiae pedes et brachia constringuntur. Quia ergo persecutores sanctae Ecclesiae puerilia sapiunt, justis semper nocere volunt, sed divina, dispensatione constricti, quia volunt brachia non extendunt, et si cuncta mala perpetrare leviter appetunt, nequaquam tamen implere cuncta quae appetunt permittuntur. Aliter. Nubem Deus vestimentum posuit, dum populum Judaeorum ab errore perfidiae eripuit, nec tamen illis claritatem sui luminis patefecit, quasi ex tenebris eos abstulit, sed adhuc nube vestivit. Quem etiam verborum suorum caligine quasi pannis infantiae involvit, dum non aperta spiritus praedicatione, sed praeceptis litterae astrinxit. Infirmus namque populus cum praeceptorum pannos nolens pertulit, ad firmiorem 133.0434C| statum ex ipsa sua ligatione pervenit. Hinc est enim quod eis in lege « Oculum pro oculo (Exod. XXI, 24) » exigere praecipitur, et quandoque tamen revelata gratia perculsi maxillam aliam jubentur praebere. MORALITER. Mare tumultuosum videlicet cogitationibus cor nostrum nube vestitur, quia ne in terrenam quietem pure conspiciat, inquietudinis suae confusione tenebratur. Hoc mare caligine, quasi infantia pannis obvolvitur, quia a contemplandis sublimibus adhuc terrenis sensibus suae infirmitatis ligatur. Hinc Paulus ait: « Videmus nunc per speculum in aenigmate, » etc. (I Cor. III, 12.) « Nunc cognosco ex parte, » etc. (Ibid.); et: « Cum essem parvulus, sapiebam ut parvulus, » etc. (Ibid.) 133.0434D| Sequitur:

VERS. 10. Circumdedi illud terminis meis. --Terminis suis Dominus mare circumdat, quia iras persequentium judiciorum suorum dispensatione modificat, ut insani tumidi unda fervoris, pleno frangantur littore occultae dispensationis. Aliter: Terminis illud Dominus circumdedit suis, quia praeceptorum limite populum rudem ab immoratis [immoderatis] animi evagationibus cinxit. MORALITER. Terminis suis Dominus hoc mare circumdat, quia cor nostrum adhuc corruptionis suae molestia et cura turbulentum sub mensura suae contemplationis humiliat, ut licet plus appetat, ultra tamen quam sibi conceditur, non ascendat. Aliter: Furenti mari terminos imponit, quia cor nostrum tentationibus tumidum, occultis 133.0435A| donorum distributionibus mitigat, modo agens ne prava suggestio ad delectationem veniat, modo pravam delectationem usque ad consensum venire prohibet. Sequitur: Et posui vectem et ostia. --Quid per ostia, nisi praedicatores sancti? Quid per vectem, nisi incarnatus Dominus designatur? Qui haec videlicet ostia, contra saevientes maris impetum tanto valentiora opposuit, quanto ea sua observatione roboravit. Non enim immerito sancti ostia vocantur, quia et ingressum fidelibus aperiunt, et rursum sese perfidis, ne ingrediantur, opponunt. De quibus ostia exstitit Petrus qui Cornelium recipit et Simonem repulit dicens: « In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34). » Ostia etiam erant hujus Ecclesiae quibus dicebat Dominus: 133.0435B| « Quibus remiseritis peccata remittuntur eis, » etc. (Joan. XX, 22.) Aliter. Clausa namque ostia opposito vecte roborantur. Vectem ergo Dominus opposuit, quia contra lascivos motus humani generis Unigenitum misit, quia praecepta spiritalia quae loquendo docuit agendo solidavit. Sequitur:

VERS. 11. Hinc usque venies et non procedes amplius. --Quia nimirum occulti judicii mensura est, et quando persecutionis procella prosiliat, et quando conquiescat; ne aut non exagitata electos non exerceat, aut non moderata in profundum mergat. Sequitur: Et hic confringes tumentes fluctus tuos. --Cum vero notitia fidei usque ad persequentes extenditur, turbari maris timor sedatur, ibique fluctus suos mare frangit, qui ad cognitionem veritatis veniens 133.0436A| omne quod nequiter egit erubescit. Unde per Paulum quibusdam dicitur: « Quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis? » (Rom. VI, 21.) Aliter. Mare quippe propria ostia transcenderat, quia claustra legis oppositae humani tumoris unda satiebat. At postquam mundus oppositum sibi Unigenitum reperit, elationis suae impetum fregit, et transire non valuit, quia ejus fortitudine furoris sui terminum clausum invenit. Hinc enim scriptum est: « Mare vidit et fugit (Psal. CLXIII, 3). » Possunt per ostia etiam apertae passiones ejus non inconvenienter intelligi, quibus et occultum vectem posuit, quia eas ex invisibili divinitate roboravit. Contra quas mundi fluctus veniunt, sed fracti dissiliunt, quia superbi eas videndo despiciunt, sed 133.0436B| earum vires experiendo pertimescunt. MORALITER. Quid per ostia, nisi virtutes? Quid per vectem, nisi robur charitatis accipimus? Facile autem omne virtutum bonum tentatione cordis irruente destruitur, nisi ab intimis fixa charitate solidetur. Unde et Paulus cum quibusdam ostia virtutum opponeret, robur vectis adjunxit, dicens: « Super omnia autem charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis (Col. III, 14). » Quia ergo Dominus per inspiratae charitatis fortitudinem nascentia in corde vitia reprimit, insurgentis maris impetum per obstructa claustra compescit. Beatus igitur Job, ne sibi tribuat quod contra procellas cordis fortiter stat, voce divina audiat: Quis conclusit ostiis mare? Et reliqua.

LIBER VICESIMUS NONUS. 133.0435| 133.0435C| VERS. 12. Nunquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum? --Subaudis, ut ego Ortus quippe divinitatis Domini ante et post non habet. Ortus vero humanitatis ejus, quia coepit et desinit, et ante et post habere a tempore accepit. Sed quid dum ipse umbram nostrae temporalitatis suscepit, lumen nobis suae aeternitatis infudit, recte per hunc ortum, quem Creator sibi in tempore concedit, locum suum sine tempore aurora cognovit. Quia enim diluculum vel aurora a tenebris in lucem vertitur, non immerito diluculi vel aurorae nomine omnis Ecclesia electorum designatur, quae ab infidelitatis nocte ad lucem fidei ducitur. Hinc enim scriptum est: « Quae est ista quae progreditur, quasi aurora consurgens? » (Cant. VI, 9.) Aliter. Aurora 133.0435D| vel diluculum, noctem quidem praeterisse nuntiant, nec tamen diei claritatem integram ostendunt; sed, cum illam pellunt, hanc suscipiunt, lucem tenebris permistam tenent. Quid itaque in hac vita omnes, qui veritatem sequimur, nisi aurora vel diluculum sumus, quia et quaedam jam quae lucis 133.0436C| sunt agimus, et tamen quibusdam adhuc tenebrarum reliquiis non caremus? Hinc scriptum est: « Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. XLII, 2). » Paulus quoque ait: « Video aliam legem in membris meis repugnantem, » etc. (Rom. VII, 23); et rursum: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit, » etc. (Rom. XIII, 12.) Dies autem sanctae Ecclesiae tunc erit, cum ei admista peccati umbra jam non erit. Locus autem hujus aurorae est perfecta claritas visionis internae. Locum suum aurora considerat, quando sancta anima ad contemplandam Conditoris sui faciem flagrat, dicens: « Sitivit anima mea ad Deum vivum, » etc. (Psal. XLI, 3.) Hunc signat locum Dominus dicens: « Ubicunque fuerit corpus, » etc. (Luc. XVII, 37.) Quae beatitudo futurae 133.0436D| retributionis, priusquam per corpus ipse innotesceret, in paucorum intellectu continuit. Sequitur:

VERS. 13. Nunquid tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea? --Extrema terrae Dominus tenuit, quia in fine saeculorum ad destitutam jam et alienis regibus subditam Synagogam venit, 133.0437A| atque ex illa impios excussit, quia spiritalia fidei praedicamenta renuentes, etiam a carnalis sacrificii gloria repulit. Aliter. Quia ex Judaea paucos abjectos et humiles elegit, extrema terrae tenuit; legis enim doctores deseruit, et piscatores tenuit, dumque ejus extrema tenet, ex ea impios excutit, quia dum infirmos fideles roborat, fortiter in illa infideles damnat. Res autem quae concutitur huc illucque ducta fatigatur. Concussa ergo Judaea fuerat, quae per alios dicebat: « Quia bonus est (Joan. VII, 12); » et per alios resistebat, dicens: « Non, sed seducit turbas (Ibid.). » Aliter. Extrema terrae concussit et tenuit, quia cum infirma corda humilium pio timore terruit, nequaquam ea judicio districto dereliquit. Inde enim multitudo credentium in Deum robustius stetit, unde 133.0437B| in se humilia tenuit. Hinc Salomon ait: « Beatus vir qui semper est pavidus; qui autem mentis est durae, corruet in malum (Prov. XXVIII, 14). » Aliter terra, sancta Ecclesia. Extrema igitur terrae Dominus tenet et concutit, quia Ecclesiae suae ultima per adventum Antichristi persecutione immanissima turbare permittit. Et quia plerique intra Ecclesiam sunt, sicut Apostolus dicit: « Quia confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 46). » Impios ergo ex ea Dominus excutit, quia hos quos nunc intima vitia possident, tunc in voraginem apertae infidelitatis cadent, atque in acervum palearum transeunt. MORALITER. Per terram quippe homo infirma [infima] sapiens designatur, cui peccanti dictum est: « Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). » In 133.0437C| extrema utique vitae, Dominus saepe peccatores terrendo concutit, concutiendo convertit, convertendo tenet, atque ab eorum cordibus impios cogitationum motus evellit. Sequitur:

VERS. 14. Restituetur ut lutum signaculum. --Quid aliud Dominus plebem Israeliticam nisi lutum reperit, quam obsequiis gentilium deditam in Aegypto servientem lateribus invenit? Sed dum arcana secretorum et prophetas contulit, quid eam aliud quam servandi mysterii signaculum fecit? Quae dum in Redemptorem suum postmodum credere noluit, terram potius quam veritatem diligens, dixit per sacerdotes suos: « Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, » etc. (Joan. XI, 48.) Accepti verbi mysteria perdidit, et sola terrena sapere, quae inquinant, 133.0437D| elegit. Aliter: Hi qui nunc videntur in Ecclesiae sinu signaculum, tunc ante oculos omnium restituuntur ut lutum. Solet sacra Scriptura pro fide appellare signaculum, pro iniquitate lutum. Unde et ab sponso suo Ecclesiae dicitur: « Pone me ut signaculum super cor tuum (Cant. VIII, 6). » Per lutum vero terrena contagia demonstrantur, attestante Psalmista, qui ait: « Eduxisti me de lacu miseriae et de luto fecis (Psal. XXXIX, 3). » Multi enim a terrenis contagiis erepti, coelestis fidei sacramento signantur, sed apparent non tentati signaculum, qui erunt procul dubio tentati lutum. Ubi et recte dicitur, restituetur. Quales enim ante fidem esse poterant, tales post reprobi invenientur. MORALITER. 133.0438A| Hominem quippe Dominus, quem ad suam similitudinem condidit, quasi quoddam suae potentiae signaculum fecit, quod tamen ut lutum restituetur, quia licet aeterna supplicia per conversionem fugiat, in ultione tamen perpetratae superbiae, carnis morte damnatur. Sequitur: Et stabit sicut vestimentum. --Impolita namque et grossiora vestimenta etiam cum induta fuerint, quia induendis membris bene applicata non inhaerent, stare referuntur. Judaea igitur circa veritatis notitiam etiam cum servire videretur, sicut vestimentum stetit, quia per exteriora mandata servire se Domino ostendit, sed adhaerere ei per charitatis intelligentiam noluit. Aliter: Tot nunc quasi vestibus sancta Ecclesia induitur, quot fidelium veneratione decoratur. Unde 133.0438B| et ei ostensis gentibus a Domino per prophetam dicitur: « Vivo ego, quia his omnibus velut ornamento vestieris (Isa. XLIX, 18). » Multis tamen quasi fidelibus nunc specie tenus induitur, sed pulsante persecutionis impetu tunc eis exuta nudabitur. Stare vero hoc loco ponitur, in peccato persistere, ut illud: « In via peccatorum non stetit (Psal. I, 1), » vel certe sicut induta vestis tenditur, exuta fracta complicatur, ita unusquisque qui ab Ecclesia recesserit, confractus atque abjectus jacebit, qui, dum indueretur, decorus atque tensus fuit. Si vero stare intelligimus perdurare, sicut vestimentum stat quisque reprobus, quia in hac vita, quam diligit, brevi durat, ut illud: « Omnia sicut vestimentum veterascent, » etc., (Psal. CI, 27.) MORALITER. Lutum namque nostrum 133.0438C| sicut vestimentum stare est usque ad resurrectionis tempus inane exutumque perdurare. Sequitur:

VERS. 15. Auferetur ab impiis lux sua. --Quia dum credere veritatem Judaei renuunt, cognitionem legis in perpetuum amittunt, et dum de accepta lege superbiunt, nimirum de scientiae suae gloria caecantur. Scriptum quippe est: « Obscurentur oculi eorum ne videant (Psal. LXVIII, 24). » Et: « Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava (Isa. VI, 10). » Aliter: Neque enim eos nunc Dei lumen illustrat, qui iniquitatis suae malitiam fidei nomine palliant. Sunt vero nonnulli qui aeterna quae audiunt veraciter credunt, et tamen eidem quam tenent fidei male vivendo contradicunt. Qui, dum perversa agunt et tamen de Deo recta sentiunt, ne tenebrescant 133.0438D| funditus, ex quadam parte fulgore luminis illustrantur. Qui plus terrena quam coelestia diligunt, pulsante persecutionis articulo, quod rectum credere videbantur amittunt. Quod maxime multiplicius in persecutione Antichristi agetur. Quanquam et in suis operatoribus ipse auctor iniquorum jam appareat, qui, dum venit, hinc Joannes ait: « Nunc Antichristi multi facti sunt (I Joan. II, 18). » MORALITER. Mors enim carnis, quae electos luci suae restituit, lucem suam reprobis tollit. Lux namque superbientibus est gloria vitae praesentis. Quae ei lux tunc subtrahitur, cum per carnis interitum ad rationum suarum tenebras vocatur. Sequitur: Et brachium excelsum conteretur. --Excelsum quippe brachium 133.0439A| conteretur, quando praedicata fidei gratia superba legis operatio reprobatur, cum dicitur: « Ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Rom. III, 20). » Aliter: Quid namque excelsum brachium accipitur, nisi superba Antichristi celsitudo? quae super reprobas mentes hominum, fastu gloriae saecularis erigitur, ita ut Deum se super homines mentiatur. Unde Paulus apostolus dicit: « Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit deus (II Thess. II, 4). » « Quem Dominus Jesus Christus, » sicut idem ait Apostolus, « Interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (Ibid., 8). » Excelsum quippe brachium tunc confringitur, quia celsitudo cordis ultra naturae ordinem violenter arrepta divinae justitiae modo dissipatur, ut quam se perverse 133.0439B| in brevi erexerat, per pondus judicii in aeternum fracta cognoscat. Sequitur:

VERS. 16. Nunquid ingressus es prafundum maris? --Ac si dicat, ut ego. Si enim mare more divini eloquii saeculum debet intelligi, nil prohibet profunda maris inferni claustra sentire. Quod profundum maris Dominus petiit, cum inferni novissima electorum suorum animas erepturus intravit. Unde et per prophetam dicitur: « Posuisti in profundum maris viam ut transirent liberati (Isa. V, 10). » MORALITER. Mare quippe est mens humana cujus profunda Deus ingreditur, quando prioris vitae nequitias ad memoriam reducit, et fluctuantem in confusione sua animum concutit? Profundum maris Deus intrat, quando etiam desperata 133.0439C| corda permutat, vel cum cor saeculare humiliat, vel quando visitare mentes etiam pressas sceleribus non dedignatur. Sequitur: Et in novissimis abyssi deambulasti? --Quod supra profundum maris dixerat, hoc aliis verbis replicans, abyssi novissimum vocat, quia sicut aquarum abyssus nulla nostra visione comprehenditur, ita occulta inferi nullo a nobis cogitationis sensu penetrantur, deambulare quippe non constricti, sed liberi est. Quia igitur Dominus nulla peccati vincula pertulit, in infernum deambulavit, liber quippe ad ligatos venit. Unde scriptum est: « Factus sum sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). » Hinc Petrus ait: « Solutis inferni doloribus, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo (Act. II, 24). » Vel certe quia 133.0439D| deambulando nos cum de loco ad locum ducimur, hic illicque praesentes invenimur. Ambulasse in inferno Dominus dicitur, ut electis animabus in locis singulis per divinitatis potentiam praesens fuisse monstratur. MORALITER. Quid enim est abyssus nisi mens humana? Quae, dum semetipsam comprehendere non valet, sese in omne quod est velut obscura abyssus latet. Unde bene per prophetam dicitur: « Dedit abyssus vocem suam (Habac. III, 10). » In novissimis ergo abyssi Deo deambulare est, etiam nequissimorum hominum corda convertere, et desperatas mentes visitationis suae vestigiis tangendo mirabiliter reformare, atque post immensa scelera 133.0440A| cor obscurum vitiisque tenebrosum visitationis timore reprimere, et ad lamentum compunctionis provocare. De his gressibus Propheta ait: « Visi sunt ingressus tui, Deus, ingressus Dei mei (Psal. LXVII, 25). » Sequitur:

VERS. 17. Nunquid apertae tibi sunt portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? --Portae enim mortis, potestates sunt adversae, quas descendens Dominus aperuit, quia earum fortitudinem moriendo superavit, quae appellatione quoque alia tenebrosa ostia vocantur, quia dum per occultationis suae insidias non videntur, deceptis mentibus viam mortis aperuit. Quae tenebrosa ostia Dominus videt, quia immundorum spirituum fraudulentam malitiam et respicit et premit, quae tenebrosa ostia nos etiam cernimus, 133.0440B| quando supernae lucis illustramur. Unde et per Prophetam dicitur: « Dominus mihi adjutor est, et ego videbo inimicos meos (Psal CXVII, 7). » Hostes igitur nostros ipse videt, quia suo eos munere nobis visibiles facit. Vel certe tenebrosa ostia Dominus videt, cum claustra inferni penetrans, crudeles spiritus perculit, et mortis praepositos moriendo damnavit. MORALITER. Portae enim mortis sunt cogitationes, quas Deo pandimus, quando eas in poenitentia flendo confitemur. Tunc quippe viam sibi in portis mortis aperit, quando solutis pravis cogitationibus ad nos post confessionem venit. Tenebrosa namque ostia sunt latentia mortis mala, quae et habere intrinsecus possunt, quae tamen Dominus cernit, quando ea occulto respectu gratiae destruit. Scriptum quippe est: 133.0440C| « Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo (Prov. XX, 8). » Sequitur:

VERS. 18. Nunquid considerasti latitudinem terrae? --Dum enim Dominus angustias mortis petiit, fidem suam in gentibus dilatavit, atque in innumera corda sanctam Ecclesiam extendit. Cui per prophetam dicitur: « Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit (Isa. LIV, 2, 3). » Pauci enim ex plebe Israelitica, ipso praedicante, crediderunt; innumeri vero gentium populi viam vitae illo moriente et resurgente secuti sunt. MORALITER. Nisi enim virtutes animum dilatarent, nequaquam Paulus Corinthiis 133.0440D| diceret: « Dilatamini et vos, et nolite jugum ducere cum infidelibus (II Cor. VI, 13, 14). » Intuendum est quod dicitur, considerasti. Latitudo namque bonorum interior est, et nequaquam comprehenditur, nisi caute consideretur. Nam plerumque eos exterius inopia humiliat, poenas cruciatus augustat. Sed tamen inter haec semper interior fortitudo usque ad speranda coelestia dilatat. Scriptum namque est de apostolis: « Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). » Sequitur:

VERS. 19. Indica mihi, si nosti omnia, in qua via 133.0441A| lux habitet, et tenebrarum quis locus sit. --Quid enim lucis nomine nisi justitia accipitur, et quid per tenebras, nisi iniquitas designatur? Unde quibusdam dicitur: « Eratis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). » Et de quibusdam in peccato manentibus memoratur: « Qui dormiunt, nocte dormiunt (I Thess. V, 7). » Ac si beato Job diceretur: Si plenam te habere scientiam suspicaris, dic vel in cujus corde ea quae nunc est malitia perseveret. Sequitur: In qua via habitet lux, id est, in cujus mentem veniens justitia impleat. Sequitur:

VERS. 20. Et tenebris quis locus sit. --Id est, in quo iniquitas caeca perduret. Sequitur: Ut ducas unumquodque ad terminos suos, --id est, ut dijudices, 133.0441B| si, vel is qui nunc iniquus cernitur in hujus iniquitate vitam finiat, vel is qui justus cernitur extremitatem vitae suae cum justitiae perfectione concludat. Sequitur: Et intelligas semitas domus ejus. --Id est, consideres atque discernas, vel cui bona actio perseverans aeternam mansionem praestet in regno, vel quem usque ad terminum suum actio prava constringens in aeternum damnet supplicium. Domus quippe pro mansione ponitur, semita pro actione. Semita igitur ad domum ducit, quia actio ad mansionem pertrahit; sed quis hominum ista discussus dicat? quis ista saltem imperterritus audiat? Multos enim videmus justitiae luce resplendere, et ad finem nequitiae suae obscuritate tenebrari, et multos peccatorum tenebris obvolutos, et tamen juxta vitae suae 133.0441C| terminum repente reddi luce justitiae liberos, et multos viam justitiae usque ad obitum tenere, et plerosque conspeximus usque ad exitum coepta semel crimina sine cessatione cumulasse. Sequitur:

VERS. 21. Sciebas tunc quod nasciturus esses, aut numerum dierum tuorum noveras? --Ac si illi aperte diceret: Quid mirum, si terminum tuum non intelligis, qui nec initium comprehendis? Aliter: Homines quippe tunc esse incipiunt, cum in matrum suarum ventre nascuntur. Nam ipsa conceptio nativitas dicitur, juxta quod scriptum est: « Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). » Et idcirco se nascituros nesciunt, quia nec priusquam creentur existunt. Deus vero, qui sine initio semper existit, praescivit de se hoc quod in uterum Virginis per 133.0441D| initium sumpsit; et quia praescivit, disposuit; quia 1disposuit, nil profecto in humana forma sine sua voluntate toleravit. Sequitur:

VERS. 22. Nunquid ingressus es thesauros nivis, et thesauros grandinis aspexisti? --Quid aliud in nive vel grandine, nisi frigida ac dura intelligenda sunt corda pravorum? Sicut enim fervore charitas, sic solet in sacro eloquio frigore malitia designari. Scriptum quippe est: « Sicut frigidam facit cisterna aquam, sic frigidam facit animam malitia sua (Jer. VI, 7). » Et rursum: « Abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). » In frigore enim nivis, vel in duritia grandinis, quid accipi potius potest quam vita pravorum, quae et torpore 133.0442A| frigescit et per duritiae malitiam percutitur. Sequitur.

VERS. 23. Quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli? --Cum enim adversarius noster diabolus tentare nos nititur, pravorum moribus quasi suis contra nos armis utitur, per ipsos quippe nos saeviens cruciat, sed nesciens purgat. Peccatis namque nostris ipsis flagellum fiunt. De quorum tali vita dum percutimur, ab aeterna morte liberamur. Aliter in nive vel grandine frigida vel dura accipimus corda pravorum, sed quia omnipotens Deus sanctos suos de talibus elegit, et quia, quam multos electos adhuc inter pravorum vitam repositos habeat novit, apte in nive vel grandine thesauros habere se perhibet. Thesaurus quippe ἀπὸ τῆς θέσεως, id est 133.0442B| a positione nominatur. In nive ergo vel grandine habentur thesauri, quia plerique iniquitatis torpore frigidi, ad supernam gratiam assumpti in sancta Ecclesia justitiae luce fulgescunt, et pravam adversariorum scientiam doctrinae suae ictibus tundunt, quod ad diem belli pugnae praeparatos diu in suae scientiae sinu tegit. Sed cum repente eos eduxerit, resistentia adversariorum pectora, illorum verbis ac redargutionibus, quasi quibusdam grandinibus percutit. Unde scriptum est. « Prae fulgore in conspectu ejus, » etc. (Psal. XVII, 13). Grando enim veniens percutit, liquata rigat. Sancti autem viri corda audientium et blandientes rigant et feriunt. Nam quemadmodum feriunt, Propheta testatur dicens: « Virtutem terribilium tuorum dicent, » etc. (Psal. 133.0442C| CXLIV, 6.) Et quemadmodum blandienter rigant secutus adjunxit: « Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, » etc. (Ibid., 7.)

VERS. 24. Per quam viam spargitur lux? --Ipse quippe via est, qui ait: « Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). » Per hanc ergo viam lux spargitur, quia per ejus praesentiam cuncta gentilitas illustratur. Spargitur autem convenienter dixit, quia per apostolorum voces non angusta atque coarctata, sed late fulgens lux praedicationis emicuit. Sequitur: Dividitur aestus super terram. --Quod per aestum persecutio designatur, Dominus testatur de jactu seminis supra petram, dicens: « Sole orto aestuaverunt omnia, » etc. (Matth. XIII, 6.) Quod paulo post, cum exposuit aestum, persecutionem vocavit. 133.0442D| Sparsa igitur luce aestus super terram divisus est, quia, clarescente vita fidelium, accensa est crudelitas perfidorum. Divisus namque aestus erat, quando nunc Hierosolymis, nunc Damasco, nunc in aliis longe regionibus persecutio saeviebat. Scriptum quippe est: « Facta est in illa die persecutio magna in Ecclesia quae erat in Hierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae (Act. VIII, 1). » Aliter: Per lucis nomen justitia designatur, de qua scriptum est: « Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam (Isa. IX, 1). » Omne autem quod spargitur, non continuo, sed quadam intermissione jactatur. Lux ergo in hac vita spargitur, quia ad omnes rei intelligentia continua non 133.0443A| habetur. Dum enim aliud sicut est comprehendimus, et aliud ignoramus, quasi sparsa luce, et ex parte cernimus, et in obscuritate ex parte remanemus. Tunc vero lux nobis sparsa jam non erit, quando mens nostra ad Deum funditus rapta fulgescit. Ac si ergo ei aperte diceretur: Dic quo ordine justitia mea occultis sensibus cor infundo, cum et per accessum non videor, et tamen visibilia opera hominum invisibiliter immuto. Sequitur: Dividitur aestus super terram. --Hostis namque callidus quos luce justitiae enitescere conspicit, eorum mentes illicitis desideriis inflammare contendit. Unde et Israelitae, postquam vocati sunt, contra Moysen, de excrescente labore conqueruntur, dicentem: « Videat Dominus et judicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum 133.0443B| coram Pharaone et servis ejus, et praebuistis ei gladium ut interficeret nos (Exod. V, 21). » Post lucem vero aestus sequitur, quia post illuminationem divini muneris, tentationibus certamen augetur. Recte ergo etiam dividi aestus dicitur, quia nimirum non singuli omnibus, sed quibusdam vicinis ac juxta positis vitiis fatigantur. Prius enim conspersionem uniuscujusque antiquus adversarius perspicit, et tunc tentationum laqueos opponit. Laetis enim moribus luxuriam, tristibus poculum discordiae porrigit. Hunc autem aestum aliter dividit callidus supplantator, aliter misericors Conditor. Ille dividit, ut per illum citius interimat, iste ut eum tolerabiliter reddat. Sequitur:

VERS. 25. Quis dedit vehementissimo imbri cursum? --Ac 133.0443C| si diceret: Nisi ego? Diviso enim aestu, cursum inter ipsas persecutionis angustias, praedicationis impetum roborasse, ut tanto magis virtus praedicantium cresceret, quanto magis persequentium crudelitas obviaret, quatenus arentia corda audientium pluviae guttis infunderent, ut siccitatem perfidiae uberibus irrigarent. Hunc persecutionis aestum Paulus tolerabat et irrigabat, cum diceret: « Laboro usque ad vincula quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum (II Tim. II, 9). » De hoc imbre alias dicitur: « Mandabo nubibus ne pluant super terram imbrem (Isa. V, 6). » Sed notandum quod eumdem imbrem non vehementem, sed vehementissimum vocat. Imber vehemens, est vis magna; imber vero vehementissimus, vis et immonsitas 133.0443D| praedicationis. Vehemens namque imber est, cum praedicatores sancti credi aeterna suadebant. Imber autem vehementissimus, cum propter spem admonebant rem deseri, cuncta visibilia propter invisibilia contemni. Sequitur: Et viam sonantis tonitrui. --Quid enim per tonitruum, nisi praedicatio superni terroris accipitur? quem terrorem, dum percipiunt, humana corda quatiuntur. Aliquando vero in tonitruo ipse incarnatus Dominus figuratur. Quia antiquorum Patrum Propheta ad nostram notitiam quasi ex nubium concussione prolatus est, qui inter nos visibiliter apparens, ea quae super nos erat, terribiliter sonuit. Unde apostoli « Boanerges, id est, filii tonitrui (Marc. III, 17) » vocati sunt. Aliquando 133.0444A| ipsa ejus praedicatio accipitur, per quam supernorum judiciorum terror auditur. Incassum quippe praedicatio audientis aure percipitur, quae pervenire ad intima surdo corde perhibetur. Sed quia Dominus viam sonantis tonitrui dare asserit, qui cum praedicationis verba tribuit, per terrorem corda compungit: hinc Paulus ait: « Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi sui, ad loquendum mysterium Christi (Col. IV, 3). » Sequitur:

VERS. 26. Et plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur. --Super terram absque homine in deserto pluere est, verbum Dei gentilitate praedicare, quae, dum nullum cultum divinitatis tenuit, nullam in se speciem boni 133.0444B| operis ostendit. Videlicet desertum fuit, in qua quia legislator non fuit, et quia rationabiliter Deum quaerere non fuit, quasi hominum nullus fuit, et velut solis bestiis occupata vacua a mortalibus exstitit. De hac deserta terra alias dicitur: « Posuit flumina in desertum (Psal. CVI, 33). » Bene autem postquam aestus super terram divisus est, cursum vehementissimum imber accepit, ut in desertum plueret, quia postquam in Judaea asperitas persecutionis inhorruit, ad Israel missus quisque praedicator ad vocandas gentes deflexit. Unde sancti apostoli dicunt: « Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46) » Sequitur:

133.0444C| VERS. 27. Ut impleret inviam et desolatam. --Quid vero complura reddidit, demonstratur, cum illico adjungitur: Et produceret herbas virentes. --Invia namque gentilitas fuit, ad quam via Dei verbo non patuit. Desolata etiam recte vocata est, vel ratione consilii, vel fructu boni operis destituta. Sed desolata impleta est cum exteriori praedicationi internam aspirationem contulit, ut corda gentilium arentia virescerent, clausa patescerent. In Scriptura enim sacra aliquando herba viror gloriae temporalis accipitur, sicut Propheta ait: « Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat (Psal. LXXXVI, 6). » Aliquando refectio diaboli, sicut de illo a Domino dicitur: « Huic montes herbas ferunt (Job XL, 15). » Aliquando sustentatio praedicatorum, ut illud: 133.0444D| « Producit in montibus fenum et herbam servituti hominum (Psal. CXLVI, 8). » Aliquando bona operatio, sicut scriptum est: « Germinet terra herbam virentem (Gen. I, 11). » Aliquando aeternae vitae scientia designatur, sicut per Jeremiam dicitur: « Onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum quia non erat herba (Jer. XIV, 6). » Significat Judaeorum persecutionem. Ipsi dracones virulenta cogitatione steterunt in rupibus, non in Deo, dicentes: « Non habemus regem, » etc. (Joan. XIX, 15). Ventum elationis traxerunt oculi, id est, spes eorum temporalia diligens corruit, herba defecit, quia eorum cordibus defuit aeternitatis scientia. Sed hoc in loco virentes 133.0445A| herbas, sanctae doctrinae scientiam vel congruas operationes accipimus, quia dum sanctae praedicationis imbrem gentilitas percepit, et vitae opera et doctrinae verba germinavit. Hinc Propheta ait: « In cubilitus, in quibus prius habitabant dracones, orietur viror calami et junci (Isa. XXXV, 7). » Ubi in calamo, scriptores; in junco, auditores designavit; in draconum cubilibus, populum, quem hostis malitia possidebat. MORALITER. Deserta terra sunt, qui fidei nomine censentur, verba vitae audiunt auribus, sed ea transire usque ad interna cordis minime permittunt. Quae scilicet terra hominem non habet, quia eorum mens sensu rationis caret, et nullus mortalium in hac terra commoratur, quia et si quando in eorum conscientia rationabilium 133.0445B| sensuum cogitationes veniunt, non persistunt. Sed dum misericors imbri suo cursum dare designatur, compuncti per internam gratiam verbis vitae aures cordis aperiunt. Et implet terram inviam, quia dum praebet auditum verbo, cumulatur mysterio. Et producit herbas virentes, quia per gratiam compunctionis verba non solum libenter accipit, sed etiam ubertim reddit, ut quod audire non poterat, jam loqui concupiscat. Hinc scriptum est: « Emitte Spiritum tuum et creabuntur, » etc. (Psal. CIII, 30.) Sequitur:

VERS. 28. Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris? --Ac si diceret: Nisi ego, qui siccam terram humani cordis guttis scientiae gratuitae spargo? De hac enim pluvia alias dicitur: « Pluviam 133.0445C| voluntariam segregabis, Deus, » etc. (Psal. LXVII, 10.) Pater pluviae Deus dicitur, quia superna nobis praedicatio non de nostro merito, sed de ejus gratia generatur. Stillae enim roris ipsi sancti praedicatores sunt, qui arva pectoris nostri inter mala vitae praesentis, quasi tenebras siccae noctis arentia gratia supernae largitatis infundunt. De his stillis contumaci Judaeae dicitur: « Propterea prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit (Jer. III, 3). » Rorem aspergebat Paulus cum Corinthiis diceret: « Non enim judicare me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum et hunc crucifixum (I Cor. II, 2); » et rursum pluviam manavit dicens: « Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11). » Hinc Moyses ait: « Exspectetur 133.0445D| sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). » Sequitur:

VERS. 29. De cujus utero egressa est glacies? et gelu de coelo quis genuit? --Quid enim aliud in gelu vel glacie, nisi frigida et perfidiae torpore constricta accipimus corda Judaeorum? Qui quondam per acceptionem legis, per mysteria, sacrificia; vel prophetiae sic intra sinum gratiae quasi intra uterum Creatoris habebantur? Sed quia veniente Domino constricti frigora perfidiae, fervorem fidei et charitatis amiserunt a secreto gratiae sinu projecti, quasi glacies de utero Creatoris egressi sunt. Per coelum autem vita sublimis sanctorum intelligitur, cui coelo 133.0446A| dicitur: « Attende coelum, et loquar (Isa. LXVI, 1). » Hinc Dominus ait: « Coelorum mihi sedes est (Ibid.). » De qua sede alias scriptum est: « Anima justi sedes est sapientiae. » Quia ergo sapientia est Deus, sedes Dei coelum est, anima justi sedes sapientiae. Coelum est utique anima justi. Coelum fuit Abraham, Isaac et Jacob. Sed quia persecutores Domini pontifices Judaeorum, perfidiae torpore frigidi, de illorum patrum progenie processerunt, quasi de coelo gelu exiit. Quod tamen gelu idcirco nobis Dominus genuisse se dicit, quia Judaeos quos naturaliter ipse bonos condidit, justo judicio pro eorum malitia frigidos a se exire permisit. Dominus enim auctor est naturae, non culpae. Aliter: In gelu et glacie Satan, nihil obstat intelligi. Ipse quippe quasi de Deo vero glacies processit, 133.0446B| quia a calore secretorum ejus malitiae torpore frigidus magister iniquitatis exivit. Ipse gelu de coelo est genitus, quia constricturus corda reproborum, a summis cadere est promissus [permissus] ad ima. MORALITER. Mentes namque hominum omnipotens Deus dum timore format, quasi concipit, easque ad apertas virtutes dum provehit, gignit; sed si de acceptis virtutibus extolluntur, relinquit. Quasi enim de Dei utero glacies egreditur, quando hi qui jam intus incaluerunt ex virtutum dono frigescunt, et inde exteriorem gloriam torpentes appetunt. Unde ad interna diligenda ardentius flagrare debuerunt. Hanc glaciem nunc in utero Dominus portat, quia intra sinum sanctae Ecclesiae tolerat, sed per extremum et publicatum judicium hanc repellet, dicens: 133.0446C| « Nescio vos unde sitis, discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). » Coelum utique sacrum eloquium intelligitur, quod diem nobis intelligentiae aperiens Sole nos justitiae illustrat. Quod dum nos vitae praesentis nox continet, stellis nobis mandatorum fulget. Sed quia « oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant (I Cor. XI, 9), » sancta Scriptura eos qui se superbire appetunt, atque exteriores favores per illam sequuntur, a se frigidos emittit, qui dum a superna intelligentia resplendentes eloquiis et obdurati, ipsi seducunt caeteros, corruunt ad ima venientes, et gelu sunt, et alios astringunt, duratusque in ima corruit, qui ad cognitionem Dei prius tractabilis in summis et liquidus stabat. Dominus tamen hoc gelu gignere perhibetur, non quo 133.0446D| pravorum mentes ipse ad culpam formet, sed quo a culpa non liberat. Sicut scriptum est: « Ego obdurabo cor Pharaonis (Exod. IV, 21). » Potest et in bonam partem nobis ejus intelligentia sine obstaculo difficultatis intelligi. Terra enim si post jactatum semen compluitur, irrigatur: quam si immoderatus accipit, pinguedinem frumenti virtutemque mutat: sed si pluvia gelu premitur, quo vetatur semen progredi foras, cogitur intus radicari ac multiplicari. Quid ergo est, Dominus prius quidem patrem se pluviis insinuat, postmodum vero de suo utero egredi glaciem narrat, seque gelu gignere de coelo pronuntiat, nisi quod miro modo Dominus pectoris 133.0447A| terram ad suscipienda verbi semina, et prius per occultam gratiam compunctionis pluviam infundit, et postmodum ne in conceptis virtutibus immoderatius profluat disciplina intimae dispensationis premit? Ut quum perceptae gratiae pluvia irrigat, etiam disciplinae rigor astringat, ne si aut antequam debet aut plusquam necesse est conceptas virtutes proferat, fruges in herbam vertat. Videamus, Paulus, infusa videlicet terra, quid ait: « Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18). » Et rursum: « Ut non quae vultis illa faciatis (Gal. V, 17). » Potest etiam in gelu vel glacie praesentis vitae adversitas designari, quae dum sub asperitate sua sanctos comprimit, valentiores reddit. Miro quippe consilio Dominus electos quoque in hac 133.0447B| vita tanquam in hieme adversa ventorum et frigora tolerare permittit, ut velut in aestiva serenitate postmodum fructus, quos hic conceperunt, demonstrent. Unde sponsi voce unicuique animae dicitur: « Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni; jam enim transiit hiems, imber abiit et recessit (Cant. II, 10, 11). » Sequitur:

VERS. 30. Ipsi in similitudinem lapidis aquae durantur. --Aquas apostolos accipimus, lapis vero pro ipsa duritia aliquando gentiles populi designantur. Ipsi quippe lapides coluerunt, et de eis dictum est: « Similes illis fiant qui faciunt ea (Psal. CXIII, 8). » Quia ergo primum Judaea Deo credidit, gentilitate omni in perfidiae suae obstinatione remanente; postmodum vero ad fidem gentilium corda 133.0447C| mollita sunt, et Judaeorum infidelitas obdurata, benedicitur: Aquae in similitudinem lapidis durantur. Hinc Paulus gentibus dicit: « Sicut aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis, pro illorum incredulitate; ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequamur. Conclusit enim Deus omnia sub incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 30-32). » Aliter: Per aquam populos, per lapidem vero ejusdem Satan duritia designatur. Illo igitur ad ima veniente, in similitudinem lapidis aquae duratae sunt, quia ejus malitiam imitati homines, mollia viscera charitatis amiserunt. MORALITER. Aquae enim per glaciem in superficiem durescunt, sed fluida in intima remanent. Et quid per aquas 133.0447D| nisi fluxa accipimus corda reproborum? Quae cum et proposito virtutem deserunt, fortasse in bonis operibus per hypocrisim ostendunt, dumque in intimis suis ad vitia defluunt, et fortassis imitatores sanctorum se fingunt, aquae in similitudinem lapidis durantur. Aliter: Quia fluxae cogitationes interius lacescunt, nequaquam tamen usque ad consensum pravi operis trahunt: sed mens vivendi consuetudine quasi sub quadam duritia abscondit, quidquid intus ex tentationis pulsante mollescit. Mentes enim quae per prospera molliter fuerint liquidae, constrictae adversitatibus durescunt, et ad similitudinem lapidis aqua perducitur, quando infirmus quisque per acceptam desuper tolerantiam, passiones sui 133.0448A| Redemptoris imitatur. In similitudinem quippe lapis induraverat, qui dicebat: « Impleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea (Col. I, 24). » Sequitur: Et superficies abyssi constringitur. --Quia super tecto quodam ignorantiae vestrae velamine, incomprehensibilitas divini judicii humanae mentis oculo nullatenus penetratur. Scriptum quippe est: « Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). » Aliter: Aliud quidem Satanae, intrinsecus latet, atque aliud intrinsecus ostendit. « Transfigurat enim se velut angelum lucis (II Cor. XI, 14), » quia dum quasi bona persuasionis ejus species, velut solida desuper glacies ostenditur, in profundum latens ejus malitia non videtur. MORALITER. Superficies abyssi constringitur, quia superductam sanctitatis 133.0448B| speciem fluxa ac instabilis eorum conscientia hominibus tegitur. Nam cum sibimetipsis turpes sint intrinsecus, ante alienos tamen oculos quadam vivendi venustate vestiuntur. Aliter: Quia prava cogitatio etsi usque ad suggestionem venit, usque ad consensum non prosilit, quia fluctuantes motus animi superductus rigor sanctae liberationis premit. Solet enim laetitia arcana mentis aperire, atque aperiendo amittere; adversa vero cum nos exterius deprimunt, interius cautiores reddunt. Post gelu itaque vel glaciem superficies abyssi constringitur, quia mens nostra ad conservanda profunda dona quae acceperit, ipsis adversitatibus munitur. Hanc abyssum tegebat Isaias dicens: « Secretum meum mihi (Isa. XXIV, 16). » Et Paulus: « Parco autem ne quis existimet supra 133.0448C| id quod videt et audit aliquid ex me (II Cor. XII, 6). » Sequitur:

VERS. 31. Nunquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare? --Pleiades stellae apo tu plistu [ ἀπὸ τοῦ πλείστου], id est, a pluritate vocatae sunt; ita autem vicinae sibi et divisae sunt conditae, ut et simul sint, et tamen conjungi nequaquam possint. Arcturus vero ita nocturna tempora illustrat, ut in coeli axe positus per diversa se vertat, nec tamen occidat. Quid enim micantes Pleiades, quae et septem sunt, alios quam sanctos omnes denuntiant, qui inter praesentis vitae tenebras, spiritu septiformis gratiae nos lumine illustrant? Quia ab ipsa mundi origine usque ad ejus terminum diversis temporibus ad prophetandum 133.0448D| sunt missi, juxta aliquid sibi conjuncti sunt, et juxta aliquid non conjuncti. Conjuncti per intentionem mentis, et disjuncti sunt per divisionem suae imaginis, quam diversis temporibus Abel, Isaias, et Joannes apparuit. Divisi quidem fuerunt tempore, sed non praedicatione, quia et confessione vocis et virtutum sibi unanimitate junguntur. In Arcturo autem, qui per gyrum suum nocturna spatia non cassurus illustrat, nequaquam particulatim edita vita sanctorum, sed tota simul Ecclesia designatur; quae fatigationes quidem patitur, nec tamen ad defectum prostrata inclinatur. Dum enim sancta Ecclesia innumeris tribulationibus quatitur, praesentis vitae umbra terminatur, eaque stante nox praeterit, quia illa in sua 133.0449A| incolumitate perdurante, mortalitatis hujus vita percurrit. Aliter: Arcturus in septem quidem stellis volvitur, et modo quidem tres ad summa elevat, quatuor ad ima; et quatuor superius erigit, et tres inferius premit. Sancta quoque Ecclesia cum modo infidelibus Trinitatis notitiam, modo autem fidelibus virtutes quatuor, id est prudentiam, fortitudinem, justitiam, temperantiam, praedicat, quasi rotata praedicationis status sui speciem quodammodo immutat. Nam cum confidentiam proprii laboris evacuat, et fidem Trinitatis exaltat, tres Arcturus stellas elevat et quatuor inclinat. Hinc Paulus ait: « Si Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim Scriptura dicit? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam 133.0449B| (Rom. IV, 2, 3). » Et cum desolata fide praesumere prohibet, sed operari enixius quae praecepta sunt jubet, non quatuor, sed tres deponit. Hinc Jacobus ait: « Sicut corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Jac. II, 26). » Arcturus itaque volvitur, quia sancta Ecclesia juxta auditorum suorum mentes in diverso latere praedicationis arte versatur. Sed hunc Arcturi gyrum quandoque Dominus dissipat, quia labores Ecclesiae ad requiem permutat. Tunc et Pleiades plenius junget, quia nimirum sancti omnes etiam visionis specie sibi copulantur, quando in fine mundi sancta Ecclesia ab his quos nunc sustinet, laboribus solvitur. Potest igitur per Arcturum, quia a plaga frigoris nascitur, lex; per Pleiades vero, quae ab oriente 133.0449C| surgunt, Testamenti Novi gratia designari. Quasi enim ab Aquilone lex venerat, quae tanta subditos rigiditatis asperitate terebat. Nam dum pro culpis suis alios praeciperet lapidibus obrui, alios gladii morte mulctari, plaga torpens, et velut a sole charitatis aliena praeceptorum suorum semina plus premebat ex frigore quam ex calore nutriebat. Hinc Petrus ait: « Quid tentatis Deum imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? » (Act. XV, 10.) Per septem nimirum stellas Testamentum exprimitur Vetus, quasi in veneratione legis dies septimus, et per hebdomadam integram constituti sacrificii vota tendebantur. Pleiades vero, 133.0449D| quae septem sunt, Testamenti Novi gratiam designant; per illud enim fideles suos septiformis muneris limine illustrat. Quia igitur se Arcturus vertit, Pleiades ostendit, quia per omne quod Testamentum Vetus loquitur, Testamenti Novi opera nuntiantur. Redemptor autem noster in carne veniens Pleiades junxit, quia operationes septiformis Spiritus simul in se et junctas et manentes habuit. De quo per Isaiam 133.0450A| dicitur: « Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 1). » De quo Zacharias ait « Super lapidem unum septem oculi sunt (Zach. III, 9). » Dum Pleiades jungit, Arcturi gyrum dissipat, quia dum semetipsum factum hominem habere conjunctas sancti Spiritus operationes innotuit, in Testamento Veteris litterae laborem solvit, ut fidelis quisque jam cum libertate spiritus illud intelligat, cui prius in formidine inter tot discrimina serviebat. Sequitur:

VERS. 32. Nunquid producis Luciferum in tempore suo? --Pater quippe in suo tempore Luciferum produxit, quia sicut scriptum est: « Cum venerit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere, 133.0450B| factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV, 4, 5). » Qui natus ex virgine velut Lucifer in tenebris nostrae noctis apparuit, quia, fugata obscuritate peccati, aeternum nobis mane nuntiavit. Luciferum se innotuit, quia diluculo ex morte surrexit, et fulgore luminis mortalitatis nostrae terram caliginem expressit. Hinc Joannes ait: « Stella splendida et matutina (Apoc. XXI, 16). » Sequitur: Et vesperum super filios terrae consurgere facis? Vesperum vero Dominus consurgere facit, quia infidelibus Judaeorum cordibus dominari Antichristum, eorum merito exigente, permittit. Terrena quippe et non coelestia requirentes, sponte filii terrae esse voluerunt, et ad percipiendam luciferi nostri claritatem caecati sunt. Hinc Dominus ait « Ego veni in nomine 133.0450C| Patris mei, et non recepistis me, alius veniet in nomine suo, et illum accipietis (Joan. V, 43). » MORALITER. Electis Lucifer oritur, et vesperum reprobis Deo permittente dominatur. Unus enim atque idem sermo Dei est in ore praedicantis. Quem dum isti gaudendo, illi vero invidendo audiunt, claritatem sibi Luciferi in Vesperi tenebras vertunt. Hinc Paulus ait: « Christi bonus odor sumus Deo in his qui saluti fiunt, et in his qui pereunt, aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam (II. Cor. II, 15, 16). » Sequitur.

VERS. 33. Nunquid nosti ordinem coeli, et pones rationem ejus in terram? --Ordinem coeli nosse est, supernarum dispositionum occultas praedestinationes videre. Rationem vero ejus in terram ponere est ante 133.0450D| humana corda talium secretorum causas aperire, supernorum judiciorum mysteria, vel considerando discutere, vel loquendo manifestare, quod utique facere in hac vita nullus potest. Quis intelligat cur vivit alius insidians proximis, et moritur alius qui profuturus vitae esset multorum? Ad cognoscendos quippe istos judiciorum secretorum sinus nullus ascendit.

LIBER TRICESIMUS. 133.0449| 133.0449D| VERS 34. Nunquid elevabis in nebula vocem tuam. et impetus aquarum operiet te? --Vocem quippe 133.0450D| suam Dominus in nebulam levat, quando praedicatorum suorum linguas ad caliginosa corda infidelium 133.0451A| exhortatione format, eumque aquarum impetus operit, dum bene agentia membra ejus turba resistentium premit. Hinc enim scriptum est: « Factum est verbum Domini ad Jeremiam dicens: Ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini, universos sermones quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos, noli subtrahere verbum: si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et poeniteat me mali quod ego cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis, ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis. Dabo domum istam sicut Silo, et urbem 133.0451B| hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae. Et audierunt sacerdotes et prophetae, et omnis populus Jeremiam loquentem verba haec in domo Domini. Cumque complesset Jeremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens: Morte moriatur. Quare prophetavit in nomine Domini? » (Jer. XXVI, 2, 9.) Per semetipsum quoque Dominus in nebulam voce levavit, quando praesentem se etiam assumpto corpore exhibens, veritatem suam non secuturis infidelibus quando per caliginem sonuit dicens: « Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30); » et: « Antequam Abraham fieret ego sum (Joan. VIII, 58). » Sed eum protinus 133.0451C| aquarum impetus operuit, quia contra illum mox saeviens populorum turba surrexit. Scriptum quippe est: « Propterea ergo quaerebant eum Judaei occidere, quia non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). » De hoc aquarum impetu per Prophetam clamat: « Circumdederunt me sicut aqua tota die (Psal. LXXXVII, 18); » et: « Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal. LXVIII, 2). » MORALITER. Quanquam fideles sumus dum quibusdam supervacuis curis premimur, obducta confusione caligamus. Et cum nobis etiam talibus mira quaedam Dominus de se sentienda insinuat, quasi in nebulam vocem levat, dum caliginosis nostris mentibus semetipsum loquitur, velut in 133.0451D| nebula is qui non cernitur, auditur. Cum enim caeeis nostris mentibus subtilia de seipso insinuat, in nebulam vocem levat. Cum vero tentatione vitiorum ipse de Deo noster intellectus opprimitur, quasi aquarum impetu in voce sua Deus operitur. Tot enim super illum aquas admittimus, quot post inspirationem ejus gratiae cogitationes illicitas in corde versamus. Sequitur:

VERS. 35. Nunquid mittes fulgura et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus? --Fulgura quippe ex nubibus exeunt, sicut mira opera ex sanctis praedicatoribus ostenduntur. Nubes quippe ideo vocari solent, quia et coruscant miraculis, et verbis pluunt. Hinc scriptum est: « Fulgura multiplicabis et conturbabis 133.0452A| ea (Psal. XVII, 15). » Vadunt enim fulgura, cum praedicatores miraculis coruscant, et superna revertentia corda transfigunt. Revertuntur, cum non sibi, sed Dei viribus tribuunt quidquid se fortiter egisse cognoscunt. Quid est enim Deo dicere, Adsumus, nisi illi laudem tribuere gratiae, a quo se accepisse sentiunt victoriam pugnae? Fulgur quippe ibat cum Petrus diceret: « Argentum et aurum non est mihi, quod autem habeo hoc tibi dabo. In nomine Jesu Christi surge et ambula (Act. III, 6). » Fulgur autem redit cum ait: « Quid admiramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute et pietate fecerimus hunc ambulare? » et reliqua (Act. III, 12). Aliter: Fulgura, id est, sancti viri mittuntur et eunt, cum a secreto contemplationis ad 133.0452B| publicum operationis exeunt, cum ab abscondito speculationis intimae, in activae vitae latitudine diffunduntur; sed revertuntur, quia post opera exteriora quae peragunt, semper ad sinum contemplationis recurrunt, ut illic ardoris sui flammam reficiant, et quasi ex tactu supernae claritatis ignescant. Unde Salomon ait: « Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I, 7), » quia enim corda audientium rigant, flumina, quia vero accedunt, fulgura memorantur. Hinc enim dicitur: « Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae (Psal. XCVI, 4). » Illinc: « Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt voces suas (Psal. LXXXVIII, 26). » Adsumus, namque dicere est praesentes se amando monstrare. Sequitur:

133.0452C| VERS. 36. Quis posuit in visceribus hominis sapientiam, vel quis dedit gallo intelligentiam? --In galli nomine praedicatores sancti designantur, qui inter tenebras vitae praesentis student lucem venturam praedicando, quasi cantando nuntiare. Dicunt enim: « Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 11); » et: « Hora est jam nos de somno surgere (Ibid., 12). » De hoc gallo alias dicitur: « Tria sunt, quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter: leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum, gallus succinctis lumbis, et aries, nec est rex qui resistat ei (Prov. XXX, 29, 30, 31). » Ubi leo, Christus accipitur, gallus praedicatores, et aries ecclesiarum praepositi designantur; quartum feliciter incedens, Antichristus est prospera 133.0452D| cuncta tenens. Notandum quod sapientia divinitus inspirata in visceribus hominis ponitur, quia nimirum electis non in solis vocibus, sed etiam in sensibus datur, et juxta quod loquitur lingua, loquitur conscientia. Gallo itaque intelligentia datur, quia doctori veritatis discretionis virtus ut noverit quibus, quando, vel quomodo inferat divinitus monstratur. Non enim cunctis una eademque exhortatio convenit. Solet enim gallus profundioribus horis noctis, valentiores ac productiores edere cantus, luce vero propinquante, minores ac minutiores omnino voces format. Sic quippe praedicatores iniquis adhuc mentibus faciunt, dum magnis vocibus aeterni judicii terrores intimant. Illustratis vero 133.0453A| mentibus non tam ea quae sunt poenae terribilia, sed ea etiam quae sunt praemiis mitiora praedicant. More etiam galli sancti se praedicatores prius excutiunt, et sic alios sollicitos reddunt: prius enim sua punire fletibus student, et tunc quae aliorum sunt punienda denuntiant. Sequitur:

VERS. 37. Quis enarravit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire facet? --Quid enim coelorum ratio accipitur, nisi vis superna secretorum? Per coeli vero concentum, concors praedicantium sermo signatur. Conditor igitur noster cum coeli rationem enarrare coeperit, Dormire concentum coeli facit, quia cum, jam nobis per speciem ostenditur, nimirum praedicantium verba subtrahuntur. Hinc Jeremias ait: « Non docebit ultra proximum suum, 133.0453B| et vir fratrum suum dicens: Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, dicit Dominus (Jer. XXXI, 34). » Vel certe coelorum ratio est ipsa vivificatrix virtus, quae spiritus format angelorum. Dominus enim sicut est causa causarum, sicut vita viventium, ita etiam ratio rationabilium creaturarum. Tunc ergo coelorum rationem narrat, cum semetipsum nobis clara visione manifestat. Unde in Evangelio dicit: « Venit hora cum jam non in parabolis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25). » MORALITER. Coelorum rationem Dominus narrat, dum nunc insinuando superna secreta, electorum suorum mentes illuminat; concentum vero coeli dormire 133.0453C| facit, dum concordes hymnos angelorum, atque illa coelestium virtutum gaudia reproborum cordibus justo judicio abscondit. Qui concentus coeli, quamvis intrinsecus in se vigilet, in ipsa tamen reproborum ignorantia extrinsecus dormit. Narratur ergo secreti coelestis ratio, et tamen concentus coeli dormire permittitur, quia et aliis per inspirationem supernae retributionis scientia panditur, et aliis quae sit internae laudis suavitas occultatur. Concentus enim supernae laudis in aure illius proruperat, qui dicebat: « Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei (Psal. XLI, 5). » Sequitur:

VERS. 38. Quando fundebatur pulvis in ter a, et glebae compingebantur. --More enim suo, quae 133.0453D| adhuc futura sunt, quasi jam praeterita divinus sermo describit. De eo quippe dicitur: « Qui fecit quae futura sunt. » Pulvis itaque tunc in terra fundatur, quia in solida membra reducitur; glebae compinguntur, quia nimirum firma corpora ex pulvere collecta consurgunt. MORALITER. Quid in pulvere, nisi peccatores accipimus, qui nullo rationis pondere solidati, cujuslibet tentationis flatu rapiuntur? De quibus scriptum est: « Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, » et reliqua (Psal. I, 4). Pulvis ergo in terra fundatus est, cum peccatores vocati, in Ecclesiam traditi, fidei sunt ratione solidati, ut immobiles postmodum contra testamenta consisterent. In hac itaque terra glebae compactae sunt, quia vocati peccatores, 133.0454A| et per sancti Spiritus gratiam infusi, in collectione sunt charitatis uniti. Hinc enim scriptum est, quia « erat in eis cor unum et anima una » in Domino (Act. IV, 32). Has etiam glebas in Ecclesia ex diversitate meritorum distinguere valemus. Nam dum alius est ordo praedicantium, alius auditorum, alius continentium, alius virginum, alius poenitentium, quasi ex una terra e diversa glebarum forma distincta, dum in una fide, in una charitate disparia demonstrantur. Sequitur:

VERS. 39. Nunquid capies leaenae praedam, aut animam catulorum ejus implebis? --Ista nimirum illa leaena est de qua Job dixerat: « Non calcaverunt ea filii institorum, nec pertransibit per ea leaena (Job XXVIII, 8). » Huic ergo leaenae praedam Dominus 133.0454B| capit, ut animam catulorum ejus impleat, quia ad augmentum hujus Ecclesiae innumeros de gentilitate diripuit, et per animarum lucrum esurientium apostolorum vota satiavit. Ipsi quippe catuli pro meritis teneritudine et formidinis infirmitate vocati sunt, qui passo Domino clausis foribus residebant. Sicut de illis scriptum est: « Cum esset sero die illa una Sabbatorum, et fores essent clausae, » et reliqua (Joan. XX, 19). Et haec quidem facta a sanctis apostolis novimus, haec nunc etiam fieri a rectis doctoribus scimus. Ipsi enim subsequentium populorum patres sunt, tamen praecedentium filii. Unde et non immerito catuli dicuntur. Vel certe, quia etsi quorumdam magistri sunt, universalis tamen Ecclesiae esse discipuli gloriantur. Leaenae 133.0454C| itaque Dominus praedam capit, quia virtute suae inspirationis ab errore vitam delinquentium diripit, et animas catulorum ejus replet, quia conversatione multorum piis doctorum desideriis satisfacit. Sequitur:

VERS. 40. Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur. --Cum enim nequaquam sancti apostoli, contra membra diaboli in voce liberae praedicationis exsurgerent, adhuc contra adversarios suos quasi in antris insidiabantur. Clausis quippe foribus quasi in quibusdam additis specubus suis catuli rapturi mundum cubant, ut animarum praedam postmodum praesumentes diriperent. Horum primo illi catulo esurienti, sed etiam valentius tensa per linteum gentilitate, 133.0454D| quasi monstrata praeda dicitur: « Macta et manduca (Act. X, 13). » Aliter: Doctores etenim sancti quando et arguenda conspiciunt, et tamen per silentium in cogitationibus retinent, quasi in specubus latent; et velut in antris se contegunt, quia in suis cordibus occultantur. Sed cum opportunum tempus invenerint, repente prosiliunt, et nulla quae dicenda sunt reticent, et cervicem superbientium morsu asperae increpationis tenent: neque enim cuncta tempora doctrinae sunt congrua. Sequitur:

VERS. 41. Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Dominum? --Quid enim corvi pullorum nomine, nisi peccati nigra gentilitas designatur? 133.0455A| De qua per Prophetam dicitur: « Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum, » et reliqua (Psal., CXLVI, 9). Iste corvus esca fuit, dum ipsam Ecclesiam quaereret, sed nunc escam accipit, quia ipse ad conversionem alios exquirit, cujus videlicet pulli, id est, praedicatores ex eo editi, non in se praesumunt, sed in viribus Redemptoris sui; et quamvis animarum piis vocibus esuriant, nihil tamen sua virtute posse sciunt: « Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III, 7). » Sequitur: Vagantes eo quod non habeant cibos. --In hac vagatione nil aliud quam aestuantium praedicatorum vota signantur, qui dum in Ecclesiae sinum recipere populos ambiunt, magno ardore succensi, nunc ad nos, 133.0455B| nunc ad illos colligendos desiderium mittunt. Quasi quaedam quippe vagatio est ipsa cogitationis aestuatio. Sic quippe Paulus transire ad alia ex aliis appetit, quia ipsa eum quae implet charitas impellit. Retentus Ephesi, Corinthiis scribit: « Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos (II Cor. XII, 14). » Rursum Ephesi commorans, Galatis loquitur dicens: « Vellem modo esse apud vos, et mutare vocem meam (Gal. IV, 20). » Potest etiam corvi nomine nigra per infidelitatis meritum plebs Judaica designari. Pulli nimirum sancti apostoli sunt, plebis Israeliticae carne generati; qui dum pro gente sua ad Dominum preces funderent, quasi pulli corvorum eum de quo carnaliter editi sunt spiritali intelligentia parentem populum paverunt. Igitur 133.0455C| dum pulli clamant, corvo esca praeparatur, quia dum apostoli exorant, plebs dudum perfida ad cognitionem fidei ducitur, et ex praedicatione filiorum, dum Judaea audiens modo in tribus millibus (Act. II, 41), modo in quinque millibus (Act. IV, 4), spirituali est intelligentia satiata. Sed vagantes pulli corvo huic esurientes quaesierunt escam, quia, Judaea credere nolente, apostoli in universam mundi partem dispersi sunt, dicentes resistentibus: « Vobis quidem primum oportuerat loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). » Tuncque corvus escam invenit, quia conversa gentilitate Judaicus populus ad extremum stultitiam suae infidelitatis relinquet. Sicut scriptum 133.0455D| est. « Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25, 26). » MORALITER. Corvus editis pullis, ut fertur, escam plene praebere dissimulat, priusquam plumescendo nigrescant. Corvus profecto est doctus quisque praedicator, peccatorum suorum nigredinem menti reducens, cui quidem nascuntur in fide discipuli; sed fortasse dum a peccatis praeteritis memoriam avertunt, humilitatis nigredinem non ostendunt, quibus discretus doctor sublimia discere quaerentibus interna mysteria non ministrat. Si vero in confessione vitae praeteritae lamenta sui gemitus velut nigrescentes plumas proferant, illico esurientibus discipulis alimenta vitae loquendo subministrat. 133.0456A| Sed, dum pulli, ut salventur, clamant, corvo esca praeparatur, quia dum verbum Dei boni auditores esuriunt, proficiendis eis majora doctoribus intelligentiae dona tribuuntur. Sequitur:

CAPUT XXXIX.

VERS. 1. Nunquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? --Meridiana pars ibices aves vocat, quae Nili fluenta inhabitant. Orientalis vero Occidentalisque plaga, parva quadrupedia Ibices nominant, quibus et moris est in petris parere, qui casu ruentes, suis se cornibus illaesi suscipiunt. Cervorum vero mos est serpentes exstinguere, et flumina transeuntes capitum onera vicissim ferre. In cervis vero vel ibicibus, magistrorum spiritualium persona signatur, qui in petris 133.0456B| pariunt, dum in doctrina Patrum, qui petra pro soliditate vocati sunt, ad conversionem animas gignunt, ipsi nullius casus damna sentiunt, quia quidquid eis ruinae temporalis accesserit, geminis se in Testamentis suscipiunt. De quibus dicitur: « Cornua in manibus ejus (Habac. III, 4). » His se excipiebat cornibus Paulus dicens: « Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, » etc. (Rom. XV, 4.) Ipsi etiam cervi vocati sunt. Ut illud Jeremiae: « Cerva in agro peperit et reliquit (Jer. XIV, 5). » Ipsi more cervarum interemptis vitiis quasi serpentes vivunt, et ad fontem vitae acrius inardescunt. Hinc scriptum est: « Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, » etc. (Psal. XLI, 2.) Ipsi dum labentia hujus temporalitatis momenta quasi quaedam 133.0456C| flumina transeunt compatientes charitate, onera sua invicem portant, implentes quod dictum est: « Invicem onera » vestra « portate, » etc. (Gal. VI, 2.) Quia vero post adventum Domini spiritales magistri per mundum sparsi sunt, ut animas in fide praedicando gignere potuissent, et quia tempus incarnationis Domini ante prophetarum voces cognitum non fuit, quamvis ipsa futura incarnatio praecognita omnibus electis fuerit, bene beatus Job de tempore partus ibicum, cervarum discutitur. Possunt vero cervarum significatione doctores, appellatione ibicum auditores intelligi. In petris vero ibices pariunt, quia ad exercenda sancta opera, per exempla Patrum praecedentium fecundantur, ut cum fortasse praecepta sublimia audiunt, et infirmitatis 133.0456D| propriae conscii eos implere posse diffidunt, majorum vitam conspiciunt, atque in eorum considerata fortitudine bonorum operum fetus ponant, verbi gratia: Verborum contumeliis pressus, cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat. Parturientes enim cervas observare est, ipsos labores Patrum, qui spiritales filios genuerant, cauta consideratione pensare. Cauta quippe se observatione circumspiciunt, ut sint fortes in praeceptis compatientes in infirmitatibus, in minis terribiles, in exhortationibus blandi. Qui per vigorem disciplinae Patres sunt per pietatis viscera esse matres noverunt, quia labores sanctae conceptionis tolerant, et proferendo 133.0457A| Dei filios intra uterum charitatis portant. Sequitur:

VERS. 2. Si numerasti menses conceptus earum. --Subaudis, ut ego, qui in sanctis praedicatoribus non solum fructus exterioris operis, sed ipsas diutinas cogitationes numero, quia ad retributionem servo. Sancti enim viri cum de profectu auditorum cogitant, quasi jam in uterum conceptum portant; sed, cum nonnulla, quae dicenda sunt, differunt, et aptum suis exhortationibus tempus quaerunt, veluti aperto, quem fieri appetunt, in mensium prolixitate dilatantur. Possunt per menses, quia congesti dies sunt, etiam multiplicatae virtutes intelligi. In mensibus quoque luna renascitur, nihilque obstat si per menses novae regenerationis creatura signetur. 133.0457B| De qua Paulus apostolus ait: « In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura (Gal. VI, 15). » Sancti igitur cum se ad praedicandum parant, prius se interius virtutibus innovant, ut ad hoc quod loquendo docent, vivendo concordent. Curant summopere ut contra iram, patientiam; contra luxuriam, cordis munditiam ponant, sicque in conspectu sanctae praedicationis menses virtutum fiunt, quos tamen menses Dominus solus dinumerat, qui eadem bona in eorum cordibus nonnisi qui dedit, pensat. Sequitur: Et scisti tempus partus earum? --Subaudis, ut ego, qui, dum in cogitatione virtutum menses dinumero, quando hoc, quod implere appetunt, parere valeant, scio. Sequitur:

VERS. 3. Incurvantur ad fetum, et aperiunt [pariunt], 133.0457C| et rugitus emittunt. --Mugiunt quippe, dum per incurvationem suam in conversatione lucis auditorum animas gignunt, quia ab aeternis suppliciis nos removere, nisi flendo et dolendo non possunt. Hinc Paulus dicebat: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV, 19); » et: « O insensati Galatae, » etc. (Gal. III, 1.) Notandum vero est quod incurvantur istae cervae ut pariant, quia ab immensitate contemplationis intimae, ad infirmitatem nostram condescendunt. Hinc Paulus ait: « Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1, 2). » Sequitur:

VERS. 4. Separantur filii earum; pergunt ad pastum, 133.0457D| egrediuntur et non revertuntur. --Pastum Scriptura sacra illud viriditatis aeternae pabulum vocat. Unde Psalmista ait: « Dominus regit me, » etc. (Ps. XXII, 1) et rursum: « Nos autem populus ejus et oves pascuae ejus (Ps. XCIX, 3). » Pergunt ergo ad pastum, quia de corporibus exeuntes illa pabula internae viriditatis inveniunt. Et non revertuntur ad eas. Quia in illa suscepta contemplatione jam nullatenus indigent verba audire dicentium. Hinc enim scriptum est: « Non docebit ultra quis proximum suum, et vir fratrem suum dicens: Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me, » etc. (Jer. XXXI, 34.) Et Dominus: « Palam, » inquit, « de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25). » Sequitur:

133.0458A| VERS. 5. Quis dimisit onagrum liberum in solitudine? --Subaudis ut ego? Per onagrum eorum vita signatur, qui a turbis popularibus remoti conversantur. Qui apte etiam liber dicitur, quia magna est servitus saecularium negotiorum, quibus mens vehementer atteritur, quamvis in eis sponte desudetur, ac si quem semel a dominatione desideriorum colla mentis excusserit, quadam jam libertate perfruitur, ab hoc gravi jugo servitutis Dominus revocat dicens: « Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis (Matth. II, 28). » Liber ergo dimittitur, quia calcatis terrenis desideriis appetitione rerum temporalium securitatem mentis exonerat. MYSTICE. Nec indignum quis judicet per tale animal, incarnatum Dominum posse figurari, qui in Scriptura sacra 133.0458B| vermis et scarabeus nominatur. Ut illud: « Ego sum vermis (Psal. XXI, 7). » Et: « Scarabeus de ligno clamavit. » Sic quippe agno et serpenti comparatur. Per haec enim omnia dici singulariter potest, quia de his omnibus credi aliquid essentialiter non potest. Potest ergo onager incarnatum Dominum designare, agri quippe est animal onager. Et quia incarnatus Dominus gentilitati magis quam Judaeae profuit, quasi non in domum, sed potius in agrum venit. Hinc scriptum est: « Species agri mecum est (Psal. IX, 11). » Et quia incarnatus Dominus particeps nostrae factus est naturae, non culpae, liber dimissus dicitur, quia sub peccati dominio non tenetur. De quo alias dicitur: « Inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). » « Omnis » enim 133.0458C| « qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). » Hic quippe dimissus est liber, quia naturam nostram suscipiens, iniquitatis jugo nullumodo tenetur. Sequitur: Et vincula ejus quis solvit? --Subaudis, nisi ego? Solvuntur vero uniuscujusque vincula dum divino adjutorio interna desideriorum carnalium retinacula disrumpuntur. Solvit itaque Deus onagri vincula, quando ab electi uniuscujusque animo infirmarum cogitationum nodos erumpit, et propitius dissipat omne quod in electa mente ligabatur. TYPICE. Vincula Domini tunc soluta sunt, cum infirmitates passionis, illius resurrectionis sunt gloria commutatae. Esurire enim, sitire, lacessere, teneri, flagellari, crucifigi nostrae mortalitatis vinculum fuit. Sed cum expleta morte inferni claustra 133.0458D| patescerent, quid aliud nisi infirmitatis nostrae vincula solvebantur? De quibus vinculis Petrus ait: « Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo (Act. II, 24). » Sequitur:

VERS. 6. Cui dedi in solitudine domum. --Hoc loco solitudinem debemus intelligere corporis, an solitudinem cordis? Sed quid est solitudo corporis, si solitudo defuerit cordis? Qui enim corpore remotus vivit, sed tumultibus conversationis humanae ac terrenorum desideriorum cogitationi se inserit, non est in solitudine. Si vero prematur aliquis corporaliter popularibus turbis, et tamen nullos curarum saecularium tumultus in corde patiatur, non est 133.0459A| in urbe. Omnes enim motus importune se offerentium levium cogitationum quasi quasdam circumvolantes muscas ab oculis mentis abigit manu gravitatis, et quoddam sibi cum Domino secretum intra se quaerit, ubi cum illo, exteriore cessante strepitu, per interna desideria silenter loquantur. De hoc secreto cordis alias dictum est: « Factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII, 1). » ALLEGORICE. Per solitudinem gentilitas designatur, in qua dum patriarcha non fuit ad intelligendum Deum, qui ratione uteretur non fuit, homo pene non fuit. Hinc Isaias ait: « Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium (Isa. XXXV, 1). » Et rursum de Ecclesia dicitur: « Ponet desertum ejus quasi delicias, 133.0459B| et solitudinem ejus quasi hortum Domini (Isa. LI, 3). » In solitudine ergo Dominus domum accepit, qui post mortem ac resurrectionem suam ad gratiam fidei gentilitatem vocare dignatus est. Sequitur: Et tabernaculum ejus in terra salsuginis. --Salsugo accendere sitim solet, et quia sancti viri quandiu in hujus vitae tabernaculis degunt, ad supernam patriam desiderii sui quotidianis aestibus accenduntur, in terga salsuginis tabernacula habere perhibentur, sicut scriptum est: « Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, » etc. (Matth. V, 6.) ALLEGORICE. Terra salsuginis gentilitas intelligitur, quae priusquam veram Dei sapientiam cognosceret, salsuginem protulerat, quia nullam viriditatem boni intellectus proferens perversa sapiebat. De 133.0459C| qua scriptum est: « Terra fructifera a salsugine, etc. » (Psal. CVI, 34.) Tabernaculum ergo in terra salsuginis Redemptor noster accepit, quia incarnatus pro hominibus derelicta a Deo gentilitatis corda possedit. De quo scriptum est: « Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum (Ibid., 35). » Sequitur:

VERS. 7. Contemnit multitudinem civitatis. --Multitudinem civitatis contemnere est humanae conversationis prava studia devitare, ut jam non libeat terrenorum hominum qui prae abundantia iniquitatis multi sunt, perditos mores imitari. Cum paucis namque ingredi angustam portam desiderant, et non cum multis laeta itinera ingredi appetunt, quae ad interitum ducunt (Matth. VII, 13). Unde et sponsi 133.0459D| voce sponsae in Canticis canticorum dicitur: « Nisi cognoveris te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos (Cant. I, 7). » MORALITER. Contemnit multitudinem civitatis, id est mores despexit humanae conversationis. Homo quippe inter homines factus, usum tenere hominum noluit. Idcirco namque inter nos homo factus est, ut non solum nos sanguine fuso redimeret, sed ostenso exemplo commutaret. In conversatione igitur nostra, et veniendo alia invenit, et vivendo alia docuit. Stupebant enim omnes superba Adam stirpe progeniti prospera vitae praesentis appetere, adversa devitare, opprobria fugere, gloriam sequi. Venit inter eos incarnatus Dominus adversa 133.0460A| appetens, prospera spernens, opprobria amplectens, gloriam fugiens. Nam cum Judaei illum regem sibi constituere voluissent, fieri rex fugit; cumque eum interficere molirentur, sponte ad crucis patibulum venit. Quia ergo nova conversatione usus inter homines, quia mores secutus non est, bene de eo scriptum est: Contemnit multitudinem civitatis. Vel certe quod multos per spatiosam viam vagantes deseruit, et per angustam gradientes paucos elegit. Multitudinem namque civitatis contemnere est, humani generis partem, quae latam viam ingreditur, quae et pro abundantia iniquitatis multa est, a regni sui sorte reprobare. Sequitur: Clamorem exactoris non audit. --Quis intelligi exactor alius potest nisi diabolus? qui semel in paradiso homini 133.0460B| malae persuasionis nummum contulit, et quotidie ab eo hujus debiti exigere reatum quaerit. Hujus exactoris sermo est malae suggestionis inchoatio. Sciendum praeterea est quia quinque nos modis gulae vitium tentat. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit, ut Jonathan in gustu mellis edendi tempus antecessit (I Reg. XIV, 27). Aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit, sicut populus in eremo cibos carnium petiit, quos lautiores putavit (Num. XI, 31, 32). Aliquando quaelibet sumenda sint praeparare accuratius expetit, ut puer filiorum Heli, non coctas more solito de sacrificio carnes, sed crudas quaerebat, quas accuratius exhiberet (I Reg. II, 15). Aliquando autem in ipsa quantitate sumendi mensuram refectionis excedit, 133.0460C| quaelibet sumenda sint, ut illud: « Sodomae iniquitas fuit saturitas panis et abundantia aquae (Ezech. XVI, 49). » Aliquando despectus est cibus, sed avidius sumitur, ut Esau primogenitorum gloriam lenticula vendens (Gen. XXV, 34). Sermo ergo hujus exactoris est necessaria postulatio naturae, clamor vero ejus mensuram necessitatis transiens, appetitus gulae. Hic itaque onager exactoris hujus sermonem audit, clamorem non audit, quia discretus ac continens vir, et usque ad temperandam necessitatem ventrem reficit, et a voluptate restringit. Hinc quippe scriptum est: « Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XXXI, 34). » MYSTICE. Hujus exactoris violentos motus Dominus non expavit adveniens, sicut ipse ait: « Venit enim princeps 133.0460D| hujus mundi, et in me non inveniet quidquam (Joan. XIV, 30). » Venit quippe ad eum exactor humani generis, quia illum hominem vidit, sed quem in se infirmitate despectum hominem credidit, virtute supra hominem sensit. Hujus nimirum exactoris typum Laban tenuit, quando cum furore veniens sua apud Jacob idola requisivit (Gen. XXXI, 34). De hac exactore Redemptori nostro gentilitatem ab ejus dominio liberanti per prophetam dicitur: « Jugum enim oneris ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, » etc. (Isa. IX, 4.) Sequitur:

VERS. 8. Circumspicit montes pascuae. --Montes pascuae, altae contemplationes internae refectionis. Sancti enim viri, quanto magis se exterius despiciendo 133.0461A| dejiciunt, tanto amplius interius revelationum contemplatione pascuntur. Unde scriptum est: « Ascensus in corde ejus disposuit in valle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 7). » Aliter: Montes etiam pascuae sunt, sublimes virtutes angelorum, quae idcirco hic nos ministrando et adjuvando reficiunt, quia illic internae contemplationis rore pinguescunt; quae quia largiente Deo in omni nos certamine protegunt, recte circumspici dicuntur. Aliter: Montes pascuae possunt altae sententiae Scripturae sacrae accipi. De quibus scriptum est: « Montes excelsi cervis (Psal. CIII, 18). » Quia nimirum hi qui jam dare contemplationis saltus noverunt, altas sententiarum divinarum virtutes, quasi cacumina montium ascendunt. MYSTICE. Montes accipimus elatos hujus saeculi, 133.0461B| qui in corde suo altitudinem terrarum tenuerunt, sed quia etiam tales Dominus Ecclesiae suae corde conversos inviscerat, eosque a priori elatione commutans, in sua membra transformat, isti montes pascuae ejus sunt, quia nimirum de conversatione errantium, de superborum humilitate satiatur, et sicut apostolis ad praedicationem missis praecepit dicens: « Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI, 27). » Sicut ipse ait: « Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me (Joan. IV, 34). » De his montibus scriptum est: « Non repellet Dominus plebem suam (Psal. XCIII, 14), » « quoniam in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt (Psal. XCIV, 4). » Convertit namque eum quem conspicit sicut scriptum est: « Conversus Dominus 133.0462A| respexit Petrum (Luc. XXII, 61); » et sicut Salomon ait: « Rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo (Prov. XX, 8). » Notandum quod non ait, inspicit, sed circumspicit; in Judaea quippe incarnatus est Dominus, quae posita in medio gentium fuit, atque ideo circumspicit montes quia latos [elatos] hujus saeculi circumquaque positos ex gentilitatis universitate colligit. In his itaque montibus pascitur, quia bonis operibus conversorum quasi herbis virentibus satiatur. Hinc scriptum est: « Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6). » Sequitur: Virentia quaeque perquirit. --Virentia quippe sunt omnia, quae temporaliter condita, venturo fine, jocunditate vitae praesentis quasi aestivo sole siccantur. Virentia autem vocata sunt, quae nulla temporalitate 133.0462B| marcescunt; hinc onagro despectis rebus transitoriis virentia perquirere est, in aeternum mansura sancto unicuique viro desiderare. TYPICE. Arentia namque sunt corda hominum quae in hujus saeculi perituris plantata aeternitatis fiduciam non habent: virent autem, quae illi haereditati inhaerent. De qua Petrus apostolus dicit: « In haereditatem incorruptibilem (I Petr. I, 4). » Quisquis itaque intrinsecus arescere formidat, arentia extrinsecus mundi hujus desideria fugiat. Quisquis a Domino perquirere desiderat aeternam patriam appetens, interna cordis plantatione viridescat. Haec autem de onagro exposita duplici intellectui sufficiant; lectoris vero judicio relinquendum est, quid magis duxerit eligendum.

LIBER TRICESIMUS PRIMUS. 133.0461| 133.0461C| VERS. 9. Nunquid vult rhinoceros servire tibi? --Subaudis, qui cum praedicamentis quidem hominum diu resistere pertuli, sed tamen repente, cum volui, miraculis stravi. Rhinoceros enim indomitae omnino naturae est; ita ut si quando captus fuerit, teneri nullatenus possit. Impatiens quippe, ut fertur, illico moritur. Ejus vero nomine Latina lingua interpretatum sonat, in nare cornu. Et quid aliud in nare, nisi fatuitas, quid in cornu, nisi elatio designatur? Nam quia in nare fatuitas solet intelligi, Salomone attestante, didicimus qui ait: « Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua (Prov. XI, 22). » Et quod in cornu superbia designatur, propheta demonstrat dicens: « Dixi iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu 133.0461D| (Psal. LXXIV, 5). » Quid ergo in rhinocerote hoc, nisi potentes hujus saeculi designantur? vel ipsae in eo principatuum potestates, qui typo fatuae jactationis elati, dum falsis exterius inflantur honoribus, veris miseriis intus inanescunt? Quibus bene dicitur: « Quid superbis terra et cinis? » (Eccli. X, 9.) Sed 133.0462C| cornu suum rhinoceros iste feriendo Ecclesiam in martyribus lassatus inclinavit, cum potestates hujus mundi non verbis, sed miraculis Deus fregit, sibique subditas fecit. Aliter: Rhinoceros iste, qui etiam monocerus Graecis exemplaribus nominatur, tantae esse fortitudinis dicitur, ut nulla venantium virtute capiatur. Et sicut quidam dicunt, virgo si puella proponitur, quae se veniente sinum aperit, in quo illo omni ferocitate postposita, caput deponit, sicque ab eis a quibus capi quaeritur, repente velut enervis invenitur. Buxei quoque coloris esse describitur, qui etiam elephantem cornu (quod immane singulariter gestat) in ventre infigere perhibetur, ut eum facile sternat. Potest ergo per hunc unicornem ille populus designari, qui dum de accepta lege, non 133.0462D| opera, sed solam inter cunctos homines elationem sumpsit, quasi inter caeteras bestias, cornu singulariter gestavit. Unde scriptum est: « Libera me de ore leonis, et cornibus unicornium (Psal. XXVIII, 22). » Ac si ergo beatus Job typum beatae Ecclesiae tenenti dicatur: Nunquid illum populum 133.0463A| quem superbire in nece fidelium stulta sua elatione consideras, sub jure tuae praedicationis inclinas? Subaudis, ut ego? qui et in me illum singulari cornu extolli conspicio, et tamen mihi cum voluero protinus subdo. Paulus ergo ad medium ducatur, qui dum contra Deum se quasi de custodia legis nesciens, extulit; cornu in nare gestavit. Unde et hoc ipsum naris cornu per humilitatem postmodum inclinans dicit: « Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). » Virgo nimirum rhinoceroti sinum suum aperuit, cum Saulo incorrupta Dei sapientia Incarnationis suae mysterium de de coelo loquendo patefecit dicens: « Saule, Saule, quid me persequeris? » (Act. IX, 4.) Et fortitudinem 133.0463B| suam rhinoceros perdidit, quia prostratus humo omne quod superbum tumebat, amisit. Sequitur: Aut morabatur ad praesepe tuum? --Praesepe hoc loco ipsa Scriptura sacra non inconvenienter accipitur, in qua verbi pabulo animalia sancta satiantur. De quibus per Prophetam dicitur: « Animalia tua habitabunt in ea (Psal. LXVII, 11). » Sed elati omnes in primordiis nascentis Ecclesiae tantominus in praedicatorum praesepe claudi se jam contempserant, quanto magis in voluptatibus propriis dimissi desperationis suae campum tenebant. De quibus Paulus ait: « Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operatione immunditiae omnis, in avaritiam (Ephes. IV, 19). » Et tamen cum voluit, repente Dominus ad suum eos praesepe religavit. Ecce 133.0463C| enim cernimus quod potentes hujus saeculi, ejus principes praedicamenta Dominica libenter audiunt, constanter legunt, passimque [passumque] a praesepe non exeunt, quia praecepta Dei quae aut legendo aut audiendo cognoscunt, nequaquam vivendo transcendunt, sed ad verbi pabulum quasi clausi stare aequanimiter tolerant, ut edendo et permanendo pinguescant. Aliter: Isdem rhinoceros etiam ad Dei praesepe moratus est, quia ruminare verba Evangelii dedignatus non est. Ait enim: « Ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito, ascendi autem secundum revelationem, et contuli cum eis Evangelium (Gal. II, 1, 2). » Et quia prius jejunus audierat: « Durum tibi est contra stimulum calcitrare (Act. IX, 5), » mira postmodum virtute praesidentis 133.0463D| pressus ex verbi pabulo vires obtinuit. Sequitur:

VERS. 10. Nunquid alligabis rhinocerotem ad arandum loro tuo? --Lora sunt Ecclesiae praecepta disciplinae; arare vero est, per praedicationis studium humanum pectus vomere linguae proscindere. Scimus, rhinoceros iste terrenus videlicet princeps, quanta prius crudelitate saevierit, et nunc agente Domino cernimus quantis disciplinae loris astrictus sit, qui non solum se a pravis operibus retinet, sed etiam in sanctae fidei praedicatione exercet, quos, dum metuere Deum in suis actionibus cernimus, quid aliud quam loris ligatos videmus? Cum vero eam fidem, quam dudum persequendo impugnaverant, 133.0464A| nunc prolatis legibus praedicare non cessant, quid aliud faciunt, nisi aratri labori insudant? Aliter: Loris praefatus rhinocerus astringitur, quia videlicet uno in tempore caecitate, praedicatione, baptismate ligatur, ut non solum homines crudelitatis cornu non impetat, sed eorum etiam refectione saeviens, aratrum praedicationis trahat. Ipse quippe de evangelizantibus quasi de arantibus dicit: « Debet enim in spe qui arat, arare, et qui triturat in spe fructus percipiendi (II Cor. IX, 10). » Qui igitur tormenta prius fidelibus irrogaverat, et per fidem postmodum flagella libenter portat, profecto bene ligatus sub aratro desudat ad segetem, qui vivebat in campo male liber a timore. Sequitur: Aut confringet glebas vallium post te? --Plerumque autem 133.0464B| terrae principes loris fidei ligati exigente ira ad feriendum rapiuntur, regni culmina quasi cornu ad profectum regni coelestis inclinant. Aliter: Jam Dominus quorumdam mentes intraverat qui illum veraciter humani generis redemptorem credebant; qui tamen dum nequaquam a pristina observatione recederent, dura litterae praedicamenta custodirent, ei praedicator egregius dicit: « Si circumcidamini, Christus in vobis nihil proderit (Gal. V, 2). » Qui ergo in humili mente fidelium, legis duritiam redarguendo contrivit, quid aliud quam in valle post Dominum glebas fregit? ne videlicet grana seminum quae excissus aratro fidei sulcus cordis exceperat, per custodiam litterae depressa deperirent. Sequitur:

133.0464C| VERS. 11. Nunquid habebis fiduciam in fortitudine ejus? --Ac si dicatur, ut ego? In rhinocerotis fortitudine fiduciam Dominus habere se asserit, quia, quod temporaliter terreno principi contulit, ad cultum suae venerationis inclinavit. Quo enim in mundo plus potest, eo pro mundi Auctore plus praevalet. Nam quia a subjectis ipse metuitur, tanto facilius persuadet, quanto et cum potestate indicat qui vere metuatur. Aliter: In rhinocerotis hujus fortitudine fiduciam Dei habuit, quia quanto illum crudelius dura sibi inferentem pertulit, tanto per se constantius tolerantem adversa praescivit. Sequitur: Et derelinques ei labores tuos? --Labores enim suos huic rhinoceroti Dominus dereliquit, quia converso terreno principi eam, quam sua morte mercatus est, 133.0464D| Ecclesiam credidit. Quia videlicet in ejus manu quanta sollicitudine pax fidei sit tenenda, commisit. Aliter: Labores etiam, quos ipse in carne pertulerat, rhinoceroti dereliquit, quia conversum illum usque ad imitationem propriae passionis traxit. Unde et per eumdem rhinocerotem dicitur: « Suppleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea (Col. I, 24). » Sequitur:

VERS. 12. Nunquid credes ei quod reddat sementem tibi, et aream tuam congreget? --Quid aliud semen, nisi verbum praedicationis accipitur? Sicut in Evangelio Dominus dicit: « Exiit qui seminat semen suum (Matth. XIII, 3). » Et sicut propheta ait: « Beati seminatis super omnes aquas (Isa. 133.0465A| XXXII, 20). » Quid aliud area, nisi Ecclesia debet intelligi? De qua rursus voce Praecursoris dicitur: « Et permundabit aream suam (Matth. III, 12). » Quis ergo in initio nascentis Ecclesiae crederet, dum contra eam ille indomitus principatus terrae tot minis et cruciatibus saeviret, quia rhinoceros iste Deo sementem redderet, id est, acceptum praedicationis verbum operibus repensaret? Quis posset tunc infirmorum credere quod eis aream congregaret? Ecce enim modo pro Ecclesia leges promulgat, qui dudum contra eam per varia tormenta saeviebat. Hic quaslibet gentes capere potuerit, ad fidei gratiam illas suadendo perducit; eisque aeternam vitam indicat, quibus captis praesentem servat. Aliter: Consideremus Paulum quis ante fidem fuerit, et profecto 133.0465B| cognoscimus quia nullus tunc fidelium crediderat, quod ad jugum Deus suae formidinis vim tantae elationis inclinaret. Unde et Ananias pavens ait: « Domine, audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Jerusalem (Act. IX, 13). » Qui tamen repente commutatus ab hoste praedicator efficitur, et in cunctis mundi partibus Redemptoris sui nomen insinuat, supplicia pro veritate tolerat; alios blandimentis vocat, alios ad fidem terroribus revocat, et tanto Dei aream congregat, quanto illum prius elatione ventilabat. Sed neque hoc abhorreat a Paulo quod rhinoceros buxei coloris dicitur. Quid enim per colorem buxeum, nisi abstinentiae pallor exprimitur? cui ipse tenaciter adhaerere testatur dicens: « Castigo corpus meum et in servitutem subjicio, » 133.0465C| etc. (I Cor. IX, 27.) Qui cum aliorum ingluviem redarguit, cornu elephantos in ventrem ferit. Ut illud: « Multi enim ambulant, quos saepe dixi vobis, nunc autem et flens dico inimicos crucis, quorum finis interitus, quorum Deus venter est, » etc. (Philip. III, 18.) Et rursum: « Hujusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18). » Quae ergo in Paulo scripta cognovimus, superest ut facta et in aliis credamus. Sequitur:

VERS. 13. Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris. --Quis herodium et accipitrem nesciat aves reliquas quanta volatus sui velocitate transcendant? Struthio vero eorum pennae similitudinem habet, sed volatus eorum celeritatem non habet. A terra vero elevari non valet, et alas 133.0465D| quasi ad volatum specie tenus erigit. Significat Omnipotens hypocritas, qui, dum bonorum vitam simulant, imitationem sanctae visionis habent, sed veritatem sanctae actionis non habent; qui alas per figuram sanctitatis extendunt, sed curarum saecularium pondere gravati, nullatenus a terra sublevantur. De quo pondere per Prophetam dicitur: « Filii hominum usquequo graves corde? » (Psal. IV, 3.) De his Dominus ait: « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, » etc. (Matth. XXIII, 27.) Et quoniam accipitris et herodii parva sunt corpora, sed pennis densioribus 133.0466A| fulta; idcirco cum celeritate transvolant, quia eis parum inest quod aggravat, multum quod levat. At contra struthio raris pennis induitur, immani corpore gravatur, ut et si volare appetit, ipsa pennarum paucitas molem tanti corporis in aera non suspendat. Bene ergo in herodio et accipitre electorum persona signatur, quia quandiu in hac vita sunt, sine quantulae culpae contagio esse non possunt. Sed cum in eis parum quid inest quod deprimit, multa virtus bonae actionis suppetit quae illos in superna sustollit; at contra hypocritae, et si faciunt pauca, quae elevant, perpetrant multa quae gravant. Haec quoque ipsa struthionis penna, ad pennas herodii et accipitris similitudinem coloris habet, virtutis similitudinem non habet. Quid ergo in his aspicimus, nisi 133.0466B| quod electorum virtutes solidae volant, et ventos humani favoris premunt? Hypocritarum vero actio, quamlibet recta videatur, volare non sufficit; quia videlicet fluxae virtutis pennam humanae laudis aura pertransit. Aliter: Quid struthionis nomine, nisi Synagoga signatur? quae alas habuit, sed corde in infimis repens, nunquam se a terra sublevavit. Quid vero per herodium et accipitrem, nisi antiqui Patres exprimuntur, qui ad ea, quae potuerint intelligenda perspicere, valuerunt etiam vivendo penetrare? Penna igitur struthionis, herodii et accipitris est similis, quia Synagogae vox priorum doctrinam loquendo tenuit, sed vivendo nescit. Unde ejusdem Synagogae populis Veritas ait: « Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, omnia quaecunque dixerint vobis servate 133.0466C| et facite, » etc. (Matth. XXIII, 2.) Sequitur:

VERS. 14. Quae dereliquit in terra ova sua. --Quid enim per ova, nisi tenera adhuc proles exprimitur? quae diu fovenda est, ut ad vivum volatile perducatur. Ova quippe insensibilia in semetipsis sunt, sed tamen calefacta in vivis volatilibus corvertuntur; ita nimirum parvuli auditores ac filii certum est quod frigidi insensibilesque remaneant, nisi doctoris sui sollicita exhortatione calefiant; assidua doctorum voce fovendi sunt, quousque valeant per intelligentiam vivere, et contemplatione volare. Attamen hypocritae quamvis perversa semper operentur, loqui tamen recta non desinunt. Bene autem loquendo in fide vel conversatione filios pariunt, sed eos bene vivendo nutrire non possunt, quia ex amore intimo 133.0466D| rebus se exterioribus subdunt, in quibus quanto magis se extollunt, tanto minus de prolis suae defectu cruciantur. Ova ergo in terra dereliquisse est, nullum coelestis vitae filiis exemplum praebere. Aliter: In ovis aliud est quod cernitur, aliud quod speratur, et videri spes non potest Paulo attestante, qui ait: « Quod enim videt quis, quid sperat? » (Rom. VIII, 24.) » Quid ergo per struthionis ova, nisi Synagogae carne editi apostoli designantur? Qui dum se in mundo despectos, atque humiles exhibent, sperare gloriam in supernis docent. Abjecti namque et quasi nullius momenti apud elatos habiti in terra velut ova jacuerunt, sed intus in eis latebat unde viverent, et sublati spei pennis ad coelestia volarent. 133.0467A| Quae ova struthio in terra derelinquit, quia eos quos carne genuerat Synagoga apostolos audire contemnens, vocandae gentilitati deseruit. Sequitur: Tu forsitan in pulvere calefacis ea? --Ac si dicat, ut ego, qui illa in pulvere calefacio. Quia scilicet parvulorum animas, et in medio peccantium positas, amoris mei igne succendo. Quid enim pulvis, nisi peccator accipitur? Hinc enim scriptum est: « Serpenti pulvis panis ejus (Isa. LXV, 25). » Hinc est enim quod plerosque cernimus, et in medio populorum vivere, et tamen vitam torpentis populi non tenere, et, ut ita dixerim, in frigore calere, ut nequaquam jacentia in infimis torpeant, sed in vivis volatilibus versa, sese ad coelestia contemplando, id est volando, suspendant: Aliter. 133.0467B| Mira autem potentia Dominus haec eadem in pulvere ova calefacit, quia vivos apostolorum foetus in illa abjecta dudum gentilitate suscitavit, et quos Synagoga velut insensatos invivificatosque despexerat, ipsi nunc in veneratione gentium per doctrinae magisterium viventes volant. Ova struthio in pulvere dereliquit, quia et omnes quos praedicandos Synagoga genuit, a terrenis desideriis minime suspendit. Sequitur:

VERS. 15. Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. --Quid in agro, nisi mundus iste signatur? De quo in Evangelio Dominus dicit: « Ager autem est mundus (Matth. XIII, 38). » Quid in bestia, nisi antiquus hostis exprimitur, qui 133.0467C| hujus mundi rapinis insidians, humana quotidie morte satiatur? De qua per prophetam, pollicente Domino, dicitur: « Et mala bestia non transibit per ea (Isa. XXXV, 9). » Hypocritae enim eos quos in conversatione filios generant, more struthii derelinquunt, et omnino non curant, ne aut exhortationis sollicitudine, aut disciplinae custodia destitutos pravorum operum exempla pervertant; si enim ova quae gignunt, diligerent, nimirum metuerent ne quis ea perversa opera demonstrando calcaret. Hinc Paulus metuebat, cum diceret: « Videte malos operarios (Philip. III, 2); » et rursum: « Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi (Ibid., 18). » Hanc agri bestiam etiam ovis quae posuerat formidabat dicens: 133.0467D| « Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a charitate quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 3). » Hinc Petrus ait: « Adversarius vester diabolus, quasi leo rugiens circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (II Petr. V, 9). » Aliter: Tunc ova pes calcat, et bestia agri conterit, cum in terra deseruntur, quia videlicet humana corda, dum semper terrena cogitare, semper quae ima sunt agere appetunt, ad conterendum se agri bestiae, id est diabolo sternunt, ut cum diu infima cogitatione abjecta sunt, quandoque etiam majorum criminum perpetratione frangantur. Synagoga ergo ova quae genuit a terra suspendere bene vivendo neglexit, sed omnipotens Deus multos 133.0468A| ejus filios quamvis in terrenis desideriis mortuos ac frigidos reperit, calore tamen sui amoris a mortuis animavit; sed vitam quam filiis Synagoga non dedit, hanc postmodum invadit, dum moliretur persequendo exstinguere, quos se ad bona opera non meminerat fovendo genuisse. Sequitur:

VERS. 16. Duratur ad filios, quasi non sint sui. --Hypocritae quippe obduratis cordibus vivunt, ipsos etiam quos generant filios nulla pietate debiti amoris agnoscunt, et quia sua semper appetunt, erga affectum proximi nulla charitatis compassione mollescunt. O quam mollia viscera gestabat Paulus dicens: « Nunc vivimus, si vos statis in Domino (I Thess. III, 8); » et « Testis mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Jesu 133.0468B| (Philip. I, 8). » Ephesiis quoque ait: « Peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra (Ephes. III, 13). » Aliter: Quasi non suos respicit, quos aliter vivere quam docuit ipsa reprehendit, et durescente saevitia terrores admovet, seque in eorum cruciatibus exercet; atque invidiae facibus inflammata, in quibus non laboravit ut possint vivere, laborat ut debeant interire. Et cum Domini membra persequitur placere se per hoc Domino suspicatur. Unde et eisdem struthionis ovis Veritas dicit: « Venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI, 2). » Sequitur: Frustra laboravit nullo timore cogente. --Namque, « trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). » Ecce enim divina voce 133.0468C| praecipitur: « Si quis tibi tulerit tunicam, et voluerit tecum judicio contendere, dimitte illi et pallium (Matth. V, 40). » Apostolus ait: « Quare non magis injuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? » (I Cor. VI, 7.) Et tamen hypocrita assumpto sanctae conversationis habitu filiorum custodiam deserit, et temporalia quaeque defendere etiam jurgiis quaerit, exemplo suo eorum perdere corda non trepidat, et quasi per negligentiam amittere patrimonia terrena formidat. In errore discipulus labitur, et tamen cor hypocritae nullo dolore sauciatur, ire in iniquitatis voraginem commissos sibi conspicit, et haec quasi inaudita pertransit; at si quod sibi leviter inferri temporale damnum senserit, in ultionis 133.0468D| ira repente ab intimis inardescit; mox patientia rumpitur; mox dolor cordis in vocibus effrenatur. Aliter: In labore quippe illam persecutionis anhelare non timor, sed crudelitas cogit. Sed quia plerumque, vitia colore virtutum tincta, tanto nequiora sunt quanto et esse vitia minime cognoscuntur, eo in persecutione Synagoga durior exstitit, quo religiosiorem se fieri fidelium mortibus aestimavit, et idcirco quae ageret discernere omnino non potuit, quia lumen sibi intelligentiae per superbiae abjectionem clausit. Sequitur:

VERS. 17. Privavit eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. --Quamvis aliud sit privari, aliud non dare, hoc tamen repetiit, subdendo nec 133.0469A| dedit quod praemisit, privavit; ac si diceret: quod dixi, privavit, non injuste sapientiam abstulit, sed juste non dedit. Unde et Pharaonis cor Dominus obdurasse describitur (Exod. IV, 21). Aliter: Districtum quippe est occultae retributionis examen, et quia sciens humilitatem perdit, etiam veritatis intelligentiam nesciens amisit. Minora sunt vulnera quae in Redemptoris adventu fidelibus intulit, quam ea quibus sanctam Ecclesiam adhuc per adventum Antichristi ferire contendit. Sequitur:

VERS 18. Cum tempus fuerit, in altum alas erigit. Diridet equitem et ascensorem ejus. --Quid enim alas hujus struthionis accipimus, nisi perceptas hoc tamen tempore cogitationes hypocritae quasi complicatas? Qui opportunitate comperta, eas quasi in 133.0469B| altum elevando superbiens manifestat. Alas in altum erigere est, per superbiam cogitationes aperire. Nunc autem quia sanctum se simulat, quia in semetipso stringit quae cogitat, quasi alas in corpore per humilitatem plicat. Notandum vero quod non ait, deridet equum et ascensorem, sed equitem et ascensorem. Equus quippe est uniuscujusque animae corpus suum, quod videlicet novit, et ab illicitis restringere, et in bonis operibus relaxare. Equitis ergo nomine animam sancti viri exprimit. Hinc enim scriptum est: « Exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis (Apoc. XIX, 14). » Ascensor autem equitis omnipotens est Dominus, qui uniuscujusque viri animam possidet, sua membra possidentem. Deridet ergo hypocrita equitem, 133.0469C| quia electorum despicit sanctitatem. Deridet ascensorem equitis, dum prosilit usque ad injuriam Creatoris: Aliter. In altum struthio alas erigit, quando suo Conditori Synagoga non ut antea formidando, sed aperta, jam repugnando contradicit. In membra quippe diaboli transiens, et mendacii hominem Deum credens, contra fideles tantum in altum extollitur, quantum et Dei corpus se esse gloriatur, quae quia non solum humilitatem Domini, sed ipsam etiam divinitatem, non tantum equitem, sed ascensorem etiam equitis irridet. Nam verbum Dei, tunc equitem ascendit, quando humanam animam propriae carni praesidentem, divino cultui semetipsum creando subjugavit; carnem quippe divinitas anima 133.0469D| mediante, suscepit, et per hoc totum simul equitem tenuit, quia in semetipsum non solum illa regebatur, sed hanc etiam quae regebat astrinxit. Judaea igitur per adventum superbientis Antichristi laqueo seductionis capta, quia Redemptorem nostrum humilem fuisse inter homines despicit, deridet equitem, quia ejus in omnibus divinitatem contradicit, deridet nihilominus et ascensorem. Sed Redemptor unus idemque et eques, et equitis ascensor, et cum in mundum venit, fortes contra mundum praedicatores exhibuit, et cum in mundi terminum Antichristi fiduciam tolerat, virtutem ipse certantibus subministrat.

VERS. 19. Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut 133.0470A| circumdabis collo ejus hinnitum. --Equi nomine sanctus quisque praedicator accipitur, propheta attestante qui ait: « Misisti in mare equos tuos turbantes aquas multas (Habac. III, 15). » Per hinnitum praedicatio exprimitur, verus autem quisque praedicator ante fortitudinem, et post hinnitum accipit, qui cum in se prius vitia exstinxerit, tunc pro crudiendis aliis ad vocem praedicationis venit, fortitudinem habet, quia adversa constanter tolerat, hinnitum quia ad superna blandiens vocat. Equo enim suo Dominus et cum actionis fortitudine hinnitum vocis, et cum hinnitu vocis fortitudinem ministrat actionis. Collo enim equi hinnitus circumducitur, quia ne ad perversa opera prodeat suis vocibus etiam vita praedicantis ligatur. Hinc enim per Salomonem 133.0470B| dicitur: « Coronam gratiarum accipies capiti tuo, et torquem auream collo tuo (Prov. I, 9). » MORALITER. Unicuique animae cui misericorditer Deus praesidet, ante omnia fidei fortitudinem praebet. De quo Petrus ait: « Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8). » Huic autem fortitudini hinnitus jungitur, cum fit quod scriptum est: « Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). » Sequitur:

VERS. 20. Nunquid suscitabis eum quasi locustas. --Subaudis, ut ego, qui illum ad altiora excitando sublevo, qui graviori persecutionis aestu excruciari permitto. Locustarum nomine aliquando Judaeorum 133.0470C| populus signatur, ut illud de Joanne: « Locustas et mel silvestre edebat (Marc. I, 6), » aliquando conversa gentilitas, ut illud: « Florebit amigdalus (Eccles. XII, 5), » id est Ecclesia primitiva flore virtutum. « Impinguabitur locusta (Ibid.), » id est sicca gentilitas pinguedine terrae, « et dissipabitur capparis (Ibid.), » id est Judaea. Aliquando adulantium lingua. Ut illud: « Ventus urens levavit locustas, quae ascenderunt super universam terram Aegypti (Exod. X, 13, 14). » Aliquando vero per comparationem, resurrectio Dominica, vel praedicatorum vita signatur, ut illud: « Excussus sum sicut locusta (Psal. CVIII, 23). » Recte utique ipsa praedicatorum perfectio locustis exprimitur. More enim locustarum quoties se attollere conatur, crura figunt, et alas 133.0470D| erigunt, quia recte agendo se stabiliunt, et ad alta videndo sublevantur, rursumque pedibus se suis post saltum excipiunt, dum post contemplationem sublimium, ad activam vitam revertuntur. Vel sicut locustae matutinis horis vix a terra se sublevant, cum vero aestus exarserit, tanto altius quanto alacrius volant. Ita nimirum sanctus quisque praedicator, cum quieta fidei tempora conspicit, humilis ac despectus accipitur, si autem persecutionis ardor incandeat, corde coelestibus inhaerens, mox quantae sit sublimitatis ostendit. MORALITER. Unusquisque, qui Deum sequitur in ipso suo exordio, ut locusta suscitatur, qui etsi in quibus actionibus locustarum 133.0471A| more flexis poplitibus terrae inhaeret, in quibusdam tamen expansis alis se in aera suspendit. Conversis quippe initia bonis moribus malisque immista sunt, dum nova jam per intentionem agitur, et vetus adhuc vita ex usu retinetur. Sequitur: Gloria narium ejus terror. --In Scriptura sacra vocabulo narium, aliquando fatuitas narium solet intelligi, ut illud: « Circulus aureus in naribus suis (Prov. XI, 22). » Aliquando antiqui hostis instigatio, ut illud: « De naribus ejus procedit fumus (Tob. XLI, 11). » Aliquando vero praescientia designatur, ut illud prophetae: « Quiescite ab homine, cujus spiritus est in naribus ejus, quia excelsus reputatus est ipse (Isa. II, 22). » Hoc autem loco narium nomine praedicatoris sancti praescientia ac praestolatio designatur. 133.0471B| Dum enim venire extremum judicium ostendi coelestem patriam, persolvi justis, praemia appetit, quasi per nares spiritum de futuris trahit. Sed gloria narium ejus terror est, quia visionem districti judicis quam justus vehementer exspectat, injustus venire formidat. Hinc Paulus ait: « Ego jam delibor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 6-8). » MORALITER. Pro eo quod non visa res odore deprehenditur, non immerito narium nomine spei nostrae cogitationes exprimuntur, quibus venturum judicium quod et si oculis 133.0471C| adhuc non cernimus, jam tamen sperando praevidemus. Omnis autem qui bene vivere incipit, audiens quod per extremum judicium justi ad regnum vocentur, hilarescit. Sed quia quaedam mala adhuc ex reliquo sibi inesse considerat, hoc ipsum judicium de quo exsultare inchoat, appropinquare formidat, vitam quippe suam bonis malisque permistam conspicit, et cogitationes suas aliquando spe et timore confundit. Sequitur:

VERS. 21. Terram ungula fodit. --Quid per ungulam nisi praedicatoris sancti virtutum perfectio demonstratur? Quia videlicet ungula terram fodit, dum de corde audientium exemplo suorum operum terrenas cogitationes, elicit, et auditorum corda a saecularibus curis evacuat, cum ipse contemni [contemnere] 133.0471D| saeculum opere ostendit? Hinc Paulus discipulis ait: « Haec cogitate quae et didicistis, et accepistis, et audistis in me, et Deus pacis erit vobiscum (Philip. IV, 8, 9); » et rursum: « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Phil. III, 17). » Aliter: Equus iste ungula terram fodit, cum praedicator quisque inquisitione forti terrenas in se cogitationes discutit, easque flendo a se evacuare non cessat. Hinc ad Ezechielem dicitur: « Fili hominis, fode parietem (Ezech. VIII, 8). » Item ad Isaiam Dominus dicit: « Ingredere petram, abscondere fossa humo a facie timoris Domini, et majestatis ejus (Isa. II, 10), » id est, penetra duritiam cordis tui, et terrenas cogitationes ab ira districti judicis in 133.0472A| humilitate mentis cela. MORALITER. Ungula terram fodere est, districta abstinentia carnem domare. Sequitur: Exsultat audacter. --Audacter exsultat, quia sic adversis non frangitur, sicut nec prosperis elevatur. Adversa namque non dejiciunt quem prospera nulla corrumpunt. Ne ergo prematur adversis, habet vim fortitudinis; ne elevetur prosperis, habet pondus desuper sedentis. In adversis hilarescit, quia augeri sibi virtutis meritum laetatur. Hinc de apostolis dicitur: « Ibant gaudentes a conspectu concilii, » etc. (Act. V, 41.) Solent namque haeretici potestatum mundi defensionibus contra fidei praedicationem quasi quibusdam armis se tegere, sed equus iste potestatum mundi iracundiam non formidat, quia ipsius quoque vitae praesentis desiderium per 133.0472B| mentis excessum calcat. Hinc per Salomonem dicitur: « Justus quasi leo confidens, absque terrore erit (Prov. VI, 28). » MORALITER. Qui enim valenter reprimit quod impugnat, audacter exsultat de his quae in aeterna pace desiderat. Hinc per Salomonem dicitur: « Diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam (Prov. XXIV, 27). » Sequitur: In occursum pergit armatis. --Plerumque enim quieti atque concussi relinquimur, si obviare pravis pro justitia non curamus. Sed si ad aeternae vitae desiderium animus exarsit, in quantum locus admittit, debemus pro defensione justitiae nosmetipsos ultro objicere, sicut de Paulo scriptum est: « Repleti sunt irae, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum (Act. XIX, 28); » et paulo post: 133.0472C| « Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli (Ibid., 30). » Nam cum justitia quam nos amamus in aliis feriunt, nos nihilominus sua percussione confodiunt, etiamsi venerari videantur. MORALITER. Hostes armati, sunt immundi spiritus innumeris contra nos fraudibus accincti, qui cum suadere nobis iniqua nequeunt, ea sub virtutum specie nostris obtutibus opponunt. Effossa igitur terra armatis hostibus in occursum pergere est, devicta carnali nequitia contra spiritualia vitia certamen subire. Nam qui adhuc secum enerviter pugnat, frustra contra se bella extra se posita suscitat. Vel certe armatis hostibus in occursum pergimus, quando per exhortationis studium, eorum insidias et in alieno corde praevenimus, quando nostra cura 133.0472D| ordinate postposita accessum immundorum spirituum a proximi mente prohibemus. Sequitur:

VERS. 22. Contemnit pavorem, nec cedit gladio. --Videamus quomodo pavorem despiciat, qui ait: « Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an persecutio? » (Rom. VIII, 35.) Contra hunc itaque equum tot sunt gladii hostium, quot genera persecutionum. Sed vir sanctus, quia ventura adversa non metuit, pavorem despicit; quia vero nec superveniente persecutione vincitur, nequaquam gladiis cedit. MORALITER. Contemnit pavorem, quia nullius tentationis formidine ad hoc usque terretur ut taceat; nec cedit gladio, quia et si violenta illum tentatio percutit, a cura 133.0473A| tamen proximi non repellit. Nam Paulus quos ab hoste gladios suscipiat, dicit, et quomodo eisdem gladiis non cedat ostendit: « Video autem aliam legem repugnantem legi mentis meae, » etc. (Rom. VII, 23.) Caeteris autem dicit: « Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam (Col. III, 5). » Sequitur:

VERS. 23. Super ipsum sonabit pharetra. --In Scriptura sacra pharetrae nomine aliquando justum Dei occultumque consilium accipitur, ut illud: « Pharetram suam aperuit et afflixit me (Job XXX, 11). » Aliquando clandestina pravorum machinatio designatur ut illud: « Paraverunt sagittas suas in pharetra (Psal. X, 3). » Igitur quia equus Dei nulla adversitate terretur, 133.0473B| ei quoque magis obviatur, ut eum ex obsessa machinatione longe feriant, cui apertis congressionibus inaniter appropinquant. Haec tunc super equum Dei pharetra sonuerat, cum quadraginta viri in Pauli morte conspiraverant (Act. XXIII, 13). Pharetra ergo sonuit, quia occultae machinationis ad Paulum causa pervenit. Sequitur: Vibravit hasta et clypeus. --Contra equum quippe Dei, quia pravorum consilia minaeque perstrepunt, pharetra sonat; quia aperta poena ut interficiatur exquirit, hasta vibratur; quia vero ei disputatione resistitur, clypeus antefertur. Habent enim sancti praedicatores sagittas quibus cor audientium feriunt. De quibus Paulus dicebat: « Laboro usque ad vincula quasi male operans, sed sermo Dei non est alligatus (II Tim. II, 9). » Contra 133.0473C| quas persecutores clypeo suae disputationis corda audientium muniunt. MORALITER. Equo Dei hostis callidus sagittas per insidias impetit, quando ei sub virtute vitium abscondit, hasta autem cominus vulnerat, cum manifesta nequitia etiam scientem tentat. Saepe nonnulli vitae suae custodiam negligentes in immunditiam libidinis demerguntur; nonnulli vero dum libidinis immunditiam fugiunt, per castitatis culmen in voraginem elationis ruunt. Hasta autem est culpa de vitio, sagitta autem de virtute culpa, sed perfectus quisque ab utroque protegitur. Hinc Salomon ait: « Dominus erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris (Prov. III, 26). » Cui etiam clypeum fraudulentus hostis opponit, ut si 133.0473D| resistentis pectus feriendo non perforat, saltem quibusdam objectionibus proficientis intercludat. Sequitur:

VERS. 24. Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae clangorem. --Primo homini peccanti dictum est: « Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). » Quia ergo sancti Spiritus zelo inflammatus, vel inter supplicia positus quoslibet peccatores ad se trahere non desistit, fervens procul dubio terram sorbet. Tubae autem clangunt, cum hujus saeculi potestates loqui sanctos terribiliter prohibent. Quia igitur persecutionum minas praedicatores minime formidant, clangorem tubae sonare non reputant. Haec a principibus sacerdotum tuba sonuerat, cum flagellatos apostolos de Deo loqui prohibebant, sicut scriptum 133.0474A| est: « Caecis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Jesu (Act. V, 40). » Sed videamus quomodo equum Dei clangor tubae non terreat ait Petrus: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). » Et rursum: « Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Act. IV, 20). » MORALITER. Contra equum clangor tubae insonat, quando electi mente in eo quod agit fortiter e vicino quaedam posita culpa terribiliter tentat. Sed fervens et fremens sorbet terram, quia nimio ardore semetipsum discutit, et quidquid in se terrenum reperit, quo proficiendo consumit, et clangorem tubae sonare non reputat, quia considerationem fortium ne vitium quod de virtutis gloria nascatur sollicitus declinat. Sequitur:

133.0474B| VERS. 25. Ubi audierit buccinam, dicit. Vah! --Equus ergo, audita buccina, vah dicit, quia fortis quisque praedicator, cum certamen sibi passionis propinquare desiderat, de exercitio virtutis exsultat, nec terretur pugnae periculo, quia victoriae laetatur triumpho. Videamus Paulum, quomodo amet quod refugit, quomodo refugiat quod amat. Ait enim: « Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). » Et tamen dicit: « Qui sumus in hoc habitaculo ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4). » MORALITER. Multos enim sua felicitas stravit, multos diuturna pax inertes reddidit. Equus ergo, audita buccina, dicit vah, quia videlicet praeliator Dei cum vim tentationis 133.0474C| incumbere conspicit, utilitatem supernae dispensationis considerans, ex ipsa validius adversitate confidit. Sequitur: Procul odoratur bellum. --Bellum quippe procul odorare est, adversa quae longe adhuc posita cogitando praenoscere, ne fortasse valeant improvisa superare. Idcirco enim quodlibet certamen exsuperat, quia mente certamini ante certamen parat. Hinc Paulus discipulis ait: « Vosmetipsos tentate, si estis in fide, ipsi vos probate (II Cor. III, 5). » MORALITER. Bellum namque procul odorari est, ex causis praecedentibus quae vitiorum pugnae subsequantur agnoscere, et sicut flatu narium, sic provisas cogitationum nequitias latenter indicare. De quo odoratu recte in Ecclesiae suae laudibus dicit: 133.0474D| « Nasus tuus sicut turris est in Libano (Cant. VII, 4). » Sequitur: Exhortationem ducum et ululatum exercitus. --Duces adversae partis sunt erroris auctores. De quibus per Psalmistam dicitur: « Effusa est contemptio super principes, et errare fecit eos in invio et non via (Psal. CVI, 40). » de quibus per semetipsam Veritas dicit: « Caecus si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). » Hos autem duces exercitus sequitur, pravorum scilicet turba, quae iniquis eorum praeceptionibus famulatur. Duces autem exhortantur, quia hi qui infidelibus praesunt, prava, quae teneris praecipiunt, quasi exhortatione persuadent. Exercitus vero ululat, quia catervae reproborum contra vitam moresque fidelium, dum soli rapacitati inhiant, quasi 133.0475A| per ululatum clamant. Sed quisque praedicator longe ante considerat quod vel auctores eorum contra electos valeant praecipere, vel turba eis subdita quam possit immaniter insanire. De his ducibus Paulus ait: « Per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 18), » hos ululatus odorabatur dicens: « Intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos (Act. XX, 29). » MORALITER. Tentantia quippe vitia, quae invisibile contra nos praelium regnante super se superbia militant, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur. Ipsa namque vitiorum regina superbia, cum devictum cor coeperit, mox illud septem principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus devastandum tradit; « initium, » quippe, « omnis peccati 133.0475B| superbia (Eccli. X, 15); » ex qua nimirum nascitur inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria; sed habent contra nos haec singula exercitum suum. De inani gloria, inobedientia, jactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae et novitatum praesumptiones oriuntur. De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. De ira, rixae tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur. De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vacatio mentis erga illicita nascitur. De avaritia, proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, violentiae et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur. De ventris 133.0475C| ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagatur. De luxuria, caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror autem desperatio futuri generatur. Bene autem duces exhortari dicti sunt, exercitus ululare, quia prima vitia deceptae menti quasi sub quadam ratione se miserunt, sed innumera quae sequuntur, dum hanc ad omnem insaniam pertrahunt, quasi bestiali clamore confundunt. Inanis namque gloria dicit: Debes majora appetere, ut, quo potestate valueris, multos excedere eo etiam valeas, et pluribus prodesse. Invidia quoque loquitur: In quo illo, vel illo minor es? Non ergo tibi aut superiores esse, aut etiam aequales debent. 133.0475D| Ira etiam fatur: Quae erga te aguntur, aequanimiter ferre non possunt, quia et si non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te sine mensura cumulantur. Tristitia vero ait: Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala de proximis portas? Avaritia namque dicit: Unde culpa est quod quaedam habenda concupiscis, qui non multiplicare appetis, sed egere pertimescis? Ventris ingluvies clamat: Ad esum Deus munda omnia condidit, et, quia satiat cibo respuit, quid aliud quam muneri contradicit? Luxuria vero fatur: Cur te in voluptate tua non dilatas? Si enim misceri Deus hominem in voluptate coitus nollet, in ipso humani generis exordio masculum et feminam non fecisset (Gen. I, 27). Sed miles 133.0476A| Dei, quia solerter praevidere vitiorum certamina nititur, bellum procul odoratur, quia mala praeeuntia, quid menti persuadere valeant, cogitatione sollicita respicit. Exhortationem ducum naris sagacitate deprehendit, et quia longe praesciendo subsequentium iniquitatum confusionem conspicit, quasi ululatum exercitus odorando cognoscit. Sequitur:

VERS. 26. Nunquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, et expandit alas suas ad austrum? --Non autem hic illud plumae tempus dicitur, quo in nido vestitur, sed illa annua pluma describitur, quae laxata vetere penna renovatur. Et quidem domesticis munita ac tepentia loca requiruntur. Agrestibus vero moris est, ut flante austro alas expandant, quatenus eorum membra ad laxandam pennam veterem venti 133.0476B| tepore concalescant. Cum vero ventus deest, aliis contra radium solis expansis atque percussis, tepentem sibi auram faciunt. Quid ergo per accipitrem signatur, nisi quod unusquisque sanctorum tactus flatu Spiritus sancti concalescit, et usum vetustae conversationis abjiciens, novi hominis formam sumit? Quod Paulus admonet dicens: « Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum qui secundum Deum creatus est (Col. III, 9); » et rursum: « Licet is qui foris est, nos ter homo corumpatur, tamen qui intus est renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). » Alas quippe nostras ad austrum expandere est, per adventum sancti Spiritus nostras confitendo cogitationes aperire, ut jam non libeat defendendo nos tegere, sed accusando publicare. 133.0476C| Tunc ergo accipiter plumescit, cum ad austrum et alas expanderit, quia tunc se unusquisque virtutum pennis induit cum sancto Spiritui cogitationes suas confitendo substernit. Qui enim vetera fatendo non detegit, novae vitae opera minime producit; qui nescit lugere quod gravat, non valet proferre quod sublevat. Sequitur:

VERS. 27. Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? --In Scriptura sacra vocabulo aquilae, aliquando praesentis saeculi potestates designantur, ut est in Ezechiel: « Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus avulsit (Ezech. XVII, 3, 4). » Aquila autem 133.0476D| Nabuchodonosor intelligitur, qui immensitate exercitus magnarum alarum, pro diuturnitate temporum longa membrorum, pro multis divitiis plena plumis, pro innumera terrenae gloriae plena varietate. Quia vero Judaeae celsitudinem petens, nobilitatem regni ejus, quasi medullam cedri abstulit, aliquando vero insidiatores spiritus exprimuntur, ut illud Jeremiae: « Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli (Thren. IV, 19). » Aliquando subtiles sanctorum intelligentiae, vel volatus Dominicae ascensionis intelligitur, ut in Ezechiel (cap. IV, 5) de quatuor animalibus legitur, et in Apocalypsi (cap. IV, 6, 7) similiter. Sed hoc loco aquilae nomine subtilis sanctorum intelligentia, et sublimis eorum contemplatio figuratur. 133.0477A| Ad praeceptum ergo Dei elevatur aquila, dum jussionibus divinis obtemperans in supernis suspenditur fidelium vita; quae in arduis nidum ponit, cum desideria terrena despiciens, spe jam coelestibus nutritur, et habitationem mentis suae in abjecta et infima conversatione non construit. Hinc Paulus ait: « Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20); » et rursum: « Qui conresuscitavit et consedere fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). » Hinc perfecta animae sequenti se Dominus per prophetam dicit: « Sustollam te super altitudines terrae (Isa. LVIII, 14). » Sequitur:

VERS. 28. In petris manet. --In sacro eloquio cum singulari numero petra nominatur, quis alius 133.0477B| quam Christus accipitur? ut est illud: « Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). » Cum autem pluraliter appellantur sancti exprimuntur, qui illius robore solidati sunt. Hinc Petrus ait: « Et vos tanquam lapides vivi coaedificamini domos spirituales (I Petr. II, 5). » Ista autem aquila in petris manere dicitur, quia in dictis antiquorum et fortium Patrum mentis statione collocatur; et dum eos ad memoriam reducit, in celsitudine illorum fortitudinis nidum sibi construit sanctae meditationis. Possunt etiam petrae nomine sublimes virtutum coelestium potestates intelligi, quae velut petrae in arduis, ita ab omni motu mutabilitatis alienae sunt, et ad soliditatem fixae celsitudinis ipsa, cui inhaerent aeternitate duruerunt. Vir itaque sanctus cum terrena despicit, more se 133.0477C| aquilae ad altiora suspendit, et per contemplationis spiritum sublevatus, perennem angelorum gloriam praestolatur, atque huic mundo hospes illa appetendo quae aspicit, jam in sublimibus figitur. Sequitur: Et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus. --Praerupti scilicet sunt illi fortissimi angelorum chori, quia pars eorum cecidit, pars vero remansit. Qui integri quidem stant per qualitatem meriti, sed superni numeri quantitate praerupti; propter hanc praeruptionem mediator venit, ut mensuram coelestis patriae locupletius fortasse cumularet. Hinc de Patre dicitur: « Proposuit in eo in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso (Ephes. I, 9, 10). » Ipsi etiam sunt inaccessae 133.0477D| rupes. Cordi enim peccatorum hominum valde inaccessa est claritas angelorum, quia quoad pulchra corporalia cecidit, eo a spirituali specie oculos clausit. Sequitur:

VERS. 29. Inde contemplatur escam, --id est, ex illis choris angelicis tendit oculum mentis ad contemplandam gloriam supernae majestatis, quia non visa adhuc esurit, qua tandem visa satiatur. Scriptum quippe est: « Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et satiabitur (Isa. LIII, 11). » Et rursum: « Beati qui esuriunt, » etc. (Matth. V, 6, 8.) Et item: « Beati mundo corde, » etc. (Ibid., 8.) Sequitur: Oculi ejus de longe prospiciunt. --Quantumlibet enim 133.0478A| in hac vita positus quisque profecerit, nec Deum per speciem, sed per aenigmata et per speculum videt (I Cor. XIII, 12). Ac si ergo diceret: Intentionis aciem fortiter tendunt, necdum propinquum aspiciunt, cujus claritatis magnitudinem penetrare laudabilem nequaquam possunt. Libet ad medium Isaiae verba deducere: « Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere. Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum (Isa. XXXIII, 15). » Et item: « Iste in excelsis habitat, munimenta saxorum sublimitas ejus, panis ei datus est; aquae ejus fideles sunt. Regem in decore suo videbit, oculi ejus cernent terram de longe (Isa. XVI, 17). » In excelsis namque habitare 133.0478B| est cor in coelestibus ponere: et munimenta saxorum sublimitas nostra est, cum fortium Patrum exempla respicimus, castrisque coelestibus jungimur; aquae fideles sunt, quia verba vitae quod ante mortem insinuant, hoc etiam post mortem demonstrant panis ei datur, cum contemplatione reficitur; regem in decore suo vident, quia ultra semetipsos rapti, in ipso deitatis fulgore oculos cordis figunt. Sequitur:

VERS. 30. Pulli ejus lambent sanguinem. --Ac si aperte diceretur: Ipsa quidem contemplatione divinitatis pascitur, sed quia auditores ejus deitatis percipere arcana nequaquam possunt, cogniti crucifixi Domini cruore satiantur. Sanguinem lambere, est passionis Dominicae infirma venerari. Hinc Paulus 133.0478C| discipulis ait: « Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). » Sequitur: Et ubicunque cadaver fuerit, statim adest. --Cadaver quippe a casu dicitur. Et non immerito corpus Domini propter casum mortis, cadaver vocatur. Hinc ipsa Veritas ait: « Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV, 18). » Aliter: Omnis enim qui in peccati mortem ceciderit, non inconvenienter poterit cadaver vocari. Quasi exanimis namque jacet, qui justitiae vivificantem spiritum non habet; sanctus autem quisque praedicator, illuc praedicationis utilitate tendit, ubi prodesse prospicit, ut ex eo quod jam spiritaliter vivit, aliis in morte sua jacentibus prosit. Esca quippe justorum est, conversio peccatorum, de 133.0478D| qua dicitur: « Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI, 27). » Sanctus itaque Job tanta hac districtione flagelli non aestimavit augeri sibi merita, sed vitia resecari. Quae quia in se nulla cognovit, percussum injuste se credidit, et percutientem prorsus arguere est de percussione murmurare. Considerans autem Dominus quod ea quae protulit, non ex tumore superbiae, sed ex qualitate collegerat vitae, pie illum increpat, dicens :

VERS. 32. Nunquid qui contendit cum Deo, tam facile quiescit? utique qui arguit Deum debet et respondere illi? --Ac si apertius diceretur: Qui tanta 133.0479A| de tua actione locutus es, cur auditam sanctorum vitam siluisti? Ipse quippe considerabas tuam, sed 133.0480A| aliorum celsitudinem nesciebas. Auditis igitur aliorum virtutibus, si quid vales, responde tuis.

LIBER TRICESIMUS SECUNDUS. 133.0479| 133.0479A| VERS. 33, 34. Respondens autem Job Domino dixit: Qui leniter locutus sum, respondere quid possum? --Ac si dicat: Sermonem meum defenderem, si hunc cum rationis pondere protulissem; at postquam lingua levitate usa convincitur, quid restat nisi ut conticendo refrenetur? Sequitur: Manum meam ponam super os meum. --Usu sacri eloquii, in manu operatio, in ore locutio solet intelligi. Manum ergo super os ponere est, virtute boni operis culpas tergere incautae locutionis. Quis enim est tam perfectus, qui saltem in otioso sermone non peccet, Jacob attestante, qui ait: « In multis enim offendimus omnes (Jac. III. 2). » Unde sancta Ecclesia, manum super os ponit, dum in electis ejus quotidie 133.0479B| otiosae locutionis vitam virtute bonae actionis operitur. Scriptum namque est: « Beati quorum remissae sunt iniquitates, » etc. (Psal. XXXI, 1.) Sequitur:

VERS. 35. Unum locutus sum quod utinam non dixissem, et alterum; quibus ultra non addam. --Si transacta verba beati Job discutimus, nil eum nequiter dixisse reperimus; si vero ea quae cum veritate ac libertate prolata sunt, in aliquo superbiae vitio flectimus, duo solummodo jam non erunt, quia multa sunt. Sed quia nostrum est hominibus sensum verbis aperire, loqui vero nostrum ad divinas aures est motum mentis expressione actionis ostendere. Unum ergo loqui illicite est, res flagello dignas agere, aliud loqui est etiam de flagello murmurare. Ac si ergo dicat: Rectum quidem me inter homines 133.0479C| credidi, sed te loquente ante flagella pravum, et post flagella me rigidum inveni. Quibus ultra unum non addo, qui jam nunc quanto te loquente subtilius intelligo, tanto memetipsum humilius investigo. Electi autem in Ecclesia in uno et ab alio deliquisse se sentiunt, quia se intelligunt vel in cogitatione et opere, vel in Dei ac proximi neglecta dilectione peccasse, quibus se promittunt ultra nil addere, quia per conversionis gratiam curant poenitendo quotidie etiam transacta purgare. Omnis autem peccator in poenitentia duplicem habere gemitum debet, nimirum, quia et bonum, quod oportuit, non fecit; et malum quod non oportuit, fecit. Sequitur:

CAPUT XL.

133.0479D| VERS. 1, 2. Respondens autem Dominus Job de turbine dixit: Accinge sicut vir lumbos tuos, interrogabo te, et indica mihi. --Haec autem omnia primo jam Domini sermone tractata sunt. Sequitur:

VERS. 3. Nunquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris? --Beatus 133.0480A| itaque Job quia culpam suam inter flagella non invenit, nec tamen flagella eamdem causam sibi esse augendi meriti deprehendens, injuste feriri se credidit, cum quid in se debuisset corrigi nil invenit. Non enim idcirco eum flagella coelestia percusserunt, ut in eo culpas exstinguerent, sed potius ut merita augerent. Sed, ne eum ipsa innocentia in tumorem elationis inflecteret, divina voce corripitur, ut superna sententia et si non est cognita, non tamen credatur injusta. Sequitur:

VERS. 4. Si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas. --Cum enim Deo vox et brachium dicitur, cavendum summopere est ne quid in eo mens corporeum suspicetur. In Antropomorphitarum 133.0480B| namque haeresim cadere est eum, qui incircumscripte implet et complectitur omnia, inter corporea lineamenta concludere; sed omnipotens Deus, ad sua nos trahens, usque ad nostra se humiliat, atque, ut alta insinuet, humilius condescendit. Unde sit ut per Scripturam suam aliquando a corporibus omnium similitudinem trahat, ut illud: « Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8), » et: « In scapulis suis obumbrabit tibi (Psal. XC, 4). » Aliquando a mentibus, ut illud: « Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam (Jer. II, 2). » Aliquando ab avibus, ut illud: « Expandit alas et accepit eos (Deut. XXXII, 11). » Aliquando etiam ab insensatis rebus, ut illud: « Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum feno (Amos II, 13). » 133.0480C| Cum autem in Deo oculi, scapulae atque alae nominantur, effectus quidam operationis ostenditur; cum vero manus et brachium, dextera vel vox in Deo dicitur: per haec vocabula consubstantialis ejus Filius demonstratur. Ipse quippe est manus et dextera, ut illud: « Tollam in coelum manum meam (Deut. XXXII, 40), » et: « Jurabo per dexteram meam (Isa. LXII, 8). » Ipse brachium: « Et brachium Domini, cui revelatum est (Isa. XXXIII, 1). » Ipsa vox: « Ipse dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9). » Deo ergo brachium habere est operantem Filium gignere; voce tonare est, consubstantialem sibi filium terribiliter demonstrare. Sed cum beato Job ista dicuntur, mira dispensatione pietatis eum, dum increpat, exaltat. Sequitur:

133.0480D| VERS. 5. Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. --Subaudis ut ego; ipse sibi circumdat decorem. De quo scriptum est: « Dominus regnavit, decorem indutus est (Psal. XCII, 1). » Ipse apud nos in sublime erigitur, cum in nostris mentibus in natura sua 133.0481A| esse impenetrabilis demonstratur. Ipse vero gloriosus est, qui dum seipso perfruitur, accidentis laudis indigens non est. Ipse speciosis induitur vestibus, qui sanctorum choros quos condidit, in usum sui decoris assumpsit, et velut quamdam vestem, gloriosam sibi Ecclesiam exhibet, « Non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). » Unde ei per Prophetam dicitur: « Confessionem et decorem induisti, » etc. (Psal. CIII, 1.)

VERS. 6. Disperge superbos in furore tuo. --Subaudis ut ego, qui eos tranquillitatis tempore immites contra me tolero, et districtus quandoque veniens, in meo eos furore dispergo. Absit autem ut quis credat quod in illa divinitatis substantia furore tranquillitas varietur. Hinc enim scriptum est: « Tu 133.0481B| autem, Domine, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18). » Sed furor Domini in loco, non perturbatio divinae substantiae, sed super peccatores male conscios examinatio justae vindictae dicitur. Sequitur: Et respiciens, omnem arrogantem humilia. --Ac si dicat, ut ego. Duobus autem modis a Domino peccator unusquisque respicitur; cum aut a peccato convertitur, aut ex peccato punitur. De respectu enim conversionis dicitur, quia « respexit Dominus Petrum, » etc. (Luc. XXII, 61.) De respectu rursum ultionis dicitur: « Vultus autem Domini super facientes mala, » etc. (Psal. XXXIII, 17.) Sequitur:

VERS. 7. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. --Subaudis ut ego superbi enim ex respectu Domini confunduntur, aut 133.0481C| hic de pietate cognoscentes et damnantes crimina, aut illic supplicia de justitia sentientes. Impiorum vero locus ipsa superbia est, quia cum scriptum sit: « Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 25). » Unde oritur impietas, ibi continetur. Quamvis nec quidquam a superbia distat impietas. Valde enim superbire est de auctore perversa sentire. Impius ergo in loco suo conteritur, quia ipsa superbia, qua elevatur, opprimitur. Unde Propheta ait: « Dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII, 18). » Sequitur:

VERS. 8. Absconde eos in pulvere. --Ac si dicat, ut ego. Superbos enim atque impios justo judicio Dominus in pulvere abscondit, quia nimirum quasi ante faciem veri luminis non apparet, quisquis adhuc 133.0481D| ea quae mundi sunt, appetit atque sub pulvere terrenae cogitationis latet. Hunc pravarum cogitationum pulverem oppressa mens tolerat, quae ventus nequissimae tentationis asportat. Sequitur: Simul et facies eorum demerge in foveam. --Ac si dicat, ut ego. Justo namque judicio superborum facies Dominus in foveam mergit, quia intentionem cordis eorum sese ultra omnes erigentem inferius dejicit. Ima enim respicit, cujus facies foveam attendit. Recte ergo eorum facies in foveam demergi perhibentur, quia sequentes infima, ad inferni barathrum tendunt. Sequitur:

VERS. 9. Et ego confitebor quia salvare te possit dextera tua. --Ac si aperte diceret: Si potes 133.0482A| terribilia haec facere ipsa quae pertuli, tibi et non mihi deputo bona omnia quae fecisti. Si vero peccantes alios respiciendo non potes perdere, liquet quod reatu nequitiae tua te virtute non liberares. Sequitur:

VERS. 10. Ecce Behemoth quem feci tecum. --Quem sub Behemoth nomine, nisi antiquum hostem insinuat, qui interpretatus ex Hebraea voce in Latina lingua, animal sonat? Sed cum de Deo dicitur, quia fecit omnia simul (Eccli. XVIII, 1), hoc animal cum homine fecisse indicat, dum cuncta quia semel fecerit constat. Rerum quippe substantia simul creata est, sed simul per species formata non est: et quoad simul exstitit per substantiam materiae, non simul apparuit per speciem formae. Sed cur de 133.0482B| Behemoth specialiter dicitur, cum beatus Job factum, quod commune cum creaturis omnibus generaliter habeatur? Subtili autem discussione « simul » factum angelum hominemque cognoscimus; « simul, » videlicet non unitate temporis, sed cogitatione rationis. « Simul » per acceptam imaginem sapientiae, et non « simul » per conjunctam substantiam formae. Scriptum namque est de homine: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). » Et per Ezechielem ad Satan dicitur: « Tu signaculum similitudinis plenus sapientiae et perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 12). » Quia ergo in cuncta conditione rerum, nullum rationale animal nisi angelus et homo est quidquid ratione uti non potest, cum homine factum 133.0482C| non est. Ergo homo cum eum qui ratione secum factus est periisse considerat, vicinum sibi casum superbiae ex ipsa propinqui sui perditione pertimescat. Sciendum vero est, quia nefarium Manichaei dogma hic reprehenditur, qui dum duo principia loquitur, tenebrarum gentem non facta asserere conatur. Quomodo enim gentem dicit nequissimam non factam, dum Behemoth, istum videlicet auctorem nequitiae per naturam bene conditum se Dominus fecisse testatur? Sequitur: Fenum sicut bos comedit. --Haec etiam eadem Isaias ait: « Leo sicut bos comedit paleas (Isa. XI, 7). » Quid autem feni palearumque nomine, nisi carnalium vita signatur? De qua per prophetam dicitur: « Omnis caro fenum (Isa. XL, 6). » Qui ergo hic Behemoth, illic 133.0482D| leo; et qui hic fenum, illic paleae nominantur; boves enim aquam quamlibet sordidam bibunt, sed feno nonnisi mundo vescuntur. Quid est ergo quod bovi, qui mundum comedit, Behemoth iste comparatur, nisi hoc quod de isto antiquo hoste per prophetam dicitur? « Esca ejus electi (Habac. I, 16). » Fenum ergo comedere sicut bos appetit, quia suggestionis suae dente conterere mundam vitam spiritalium quaerit. Sed quaerendum est si feno vita carnalium designatur, quomodo fenum comedens escam habet electam. Sed hoc citius occurrit, quia nonnulli hominum et apud Deum fenum sunt, et apud homines sanctitatis nomine censentur. De quibus per Salomonem dicitur: « Vidi impios sepultos, qui 133.0483A| etiam cum adhuc viverent iu loco sancto erant, et laudabantur in civitate (Eccle. VIII, 10). » Per hoc quidem quod mundam vitam per studium dicunt, sed ex illa intus placere non appetunt, recte esca ejus electa dicitur, et tamen fenum sicut bos comedere Behemoth iste memoratur. Sequitur:

VERS. 11. Fortitudo ejus in lumbis, et virtus ejus in umbilico ventris ejus perhibetur.--Hinc Veritas ait: « Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35). » Hinc Petrus ait: « Succincti lumbos mentis vestrae (I Petr. I, 13). » Quia vero feminarum luxuria feminis in umbilico continetur, propheta testatur dicens: « In die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus (Exech. XVI, 4). » Behemoth itaque iste insatiabiliter saeviens, et devorare simul hominem quaerens, 133.0483B| modo in superbiam mentem erigit, modo carnem luxuriae voluptate corrumpit. Bene autem nequaquam fortitudo ejus in lumbis vel umbilico eorum, dicitur, qui prosternuntur, quia nimirum ejus proprie corpus fiunt qui suggestionum turpium blandimentis decepti, ei per luxuriae fluxa succumbunt. Sequitur.

VERS. 12. Stringit caudam suam quasi cedrum. --In sacra Scriptura cedri nomine aliquando alta excellentia gloriae coelestis exprimitur, ut illud Prophetae: « :Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani, » etc. (Psal. XCI, 13.) Aliquando autem pravorum rigida elatio designatur, ut illud: « Vox Domini confringentis cedros (Psal. XXVIII, 5). » Quid autem cauda Behemoth istius, nisi illa antiqui hostis 133.0483C| extremitas dicitur? Cum nimirum vas proprium illum perditum hominem ingrediatur, qui specialiter Antichristus nuncupatur, quem quia modo honoribus saeculi, modo signis ex prodigiis fictae sanctitatis in timore potentiae elevare permittitur, recte voce Dominica cauda illius cedro comparatur. Sicut cedrus arbusta caetera in altum crescendo deserit, ita nunc Antichristus mundi gloriam temporaliter obtinens mensuras hominum et honoris culmine, et signorum potestate transcendit. Spiritus quippe in illo est, qui in sublimibus conditus potentiam naturae suae non perdidit vel dejectus; cujus idcirco virtus nunc maxime ostenditur, quia dispensatione divinae fortitudinis ligatur. Unde per Joannem dicitur: « Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem 133.0483D| abyssi et catenam magnam in manu sua, et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et clausit et signavit super illum (Apoc. XX, 1-3). » Bene autem stringere caudam dicitur, quia tota ejus virtus in illo damnato homine congesta densatur, ut tanto per illum fortia ac mira faciat, quanto illum collectis suis viribus instigat. MORALITER. Caudam itaque quasi cedrum stringere dicitur, quia semel ejus recepta in corde tentatio, in cunctis quae subsequenter intulerit, velut ex jure dominatur. Hujus ergo Behemoth caput herba est, cauda cedrus, quia ex prima quidem suggestione blandiens substernitur; sed per 133.0484A| usum vehementer invalescens, sub crescentis tentationis fine roboratur. Unde bene stringere caudam dicitur; dente enim vulnerat, quando ligat, quia prima suggestio percutit, sed percussam mentem ne evadere valeat, invalescente tentatione astringit. Behemoth enim iste prius illicita suggerens, linguam exerit, post ad delectationem pertrahens dentem figit, ad extremum vero per consensionem possidens cauda stringit. Sequitur: Nervi testiculorum ejus perplexi sunt. --Tot iste Behemoth testes habet, quot iniquitatis suae praedicatores possidet, qui pravis persuasionibus corda hominum virulenta erroris semina fundendo, corrumpunt. Qui perplexi sunt, quia videlicet praedicatorum illius argumenta dolosis assertionibus enodantur, ut recta esse simulent, 133.0484B| quae perversa persuadent, ut alligationum implicatio quasi nervorum perplexitas, etsi videri possit, solvi non possit. Ipsum nimirum suum caput imitantes, qui quasi leo in insidiis, et saevit per potentiam terreni culminis, et blanditur per speciem sanctitatis. Multi enim Antichristum non viderunt, sed tamen testiculi ejus sunt, quia corda actionis suae exemplo corrumpunt. Quisquis namque in superbia tollitur, quisquis avaritiae desideriis cruciatur, vel luxuriae voluptatibus solvitur, quid aliud quam Antichristi testis? Qui dum se libenter hujus usibus implicat, exemplo suo aliis erroris fetus ministrat. MORALITER. Testes ejus sunt suggestiones pravae, quibus in mentis corruptione fervescit, atque in constuprata anima iniqui operis prolem gignit, sive pestifera 133.0484C| argumenta machinationum. Per ipsa quippe calliditatis suae vires erigit, et fluxa mortalium corda corrumpit. Sed horum testiculorum nervi perplexi sunt, qui suggestionem illius argumenta, implicatis inventionibus alligantur, ut plerosque ita peccare faciant, quatenus si fortasse peccata fugere appetunt, hoc sine alio peccati laqueo non evadant, et culpas faciant, dum vivant; veluti quis quae mundi sunt deserens, alieno se subdere regimini appetit, sed eum qui sibi ad Deum praeesse debeat, minus cauta inquisitione discernit. Cui fortasse is qui sine judicio eligitur, et praeesse jam coeperit, agi quae Dei sunt prohibet, quae mundi sunt jubet. Pensans itaque subditus, vel quae sit culpa inobedientiae, vel quod contagium saecularis vitae, et obedire trepidat, et 133.0484D| non obedire formidat. Sed si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur, quia et qui murorum undique ambitu refugiat clauditur, ibi se in fuga praecipitat, ubi brevior murus invenitur. Sequitur:

VERS. 13. Ossa ejus velut fistula aeris. --In corpore ossa sunt quae continentur. Habet ergo carnes haec bellua, habet ossa; quia et iniqui sunt alii, qui tamen ab aliis in errore tenentur, nequiores aliqui in errore et alios retinent. Quid aliud ossa Antichristi, quam quoslibet in ejus corpore valentiores accipimus, in quorum corde iniquitas dum vehementer induruit, per eos tota ejus corporis compago subsistit? Recte enim fistulae aeris comparantur, quia nimirum 133.0485A| more metalli in sensibus sonum loquendi habent, sed sensum bene vivendi non habent. Hoc namque quasi humiliter loquendo asserunt, quod elati vivendo contemnunt. Unde bene per Paulum dicitur: « Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). » MORALITER. Quid per ossa Behemoth istius nisi consilia designantur? Nam sicut in ossibus positio est corporis roburque subsistit, ita in fraudulentis consiliis tota se ejus malitia erigit; neque enim vi quempiam premit, sed calliditate pestiferae persuasionis interficit. Et rursum, sicut medullae confortant ossa quia irrigant, ita ejus consilia per naturae spiritalis potentiam infusa ingeniis subtilitas roborat. Hoc vero testiculi 133.0485B| ab ossibus, id est suggestiones a consiliis distant, quod per illos aperte noxia inserit, per haec autem quasi et bono consulens ad culpam trahit. Bene autem aeris fistulis comparantur. Aeris quippe fistulae sonoris aptari cantibus solent, ita quoque astuta consilia, dum si qua blanda provisione consulunt, cor a forti intentione pervertunt, et dum dulcia resonant, ad noxia inclinant. Veluti quis frangere voluntates parat, et alterius voluntatibus subdi, huic hostis callidus blandiens dicit: O quanta per temetipsum agere miranda poteras, si nequaquam te judicio alterius subdidisses! et his similia. Sequitur: Cartaligo illius quasi laminae ferreae. Cartilago namque ossis quidem speciem habet. Quid est ergo quod cartilago ejus laminis ferreis comparatur, nisi 133.0485C| quod hi qui in illo debiliores sunt ad perpetranda mala nequiores existunt? Ferro quippe caetera metalla conciduntur, et cartilago ejus similis ferro dicitur, quia hi qui in ejus corpore ad ostentationem virtutum non sufficiunt, contra necem fidelium acrius accenduntur. Qui recte non ferro tantummodo, sed laminis ferreis comparantur; quia dum se circumquaque in credulitate dilatare ambiunt, quasi in ferri se laminis extendunt. MORALITER. Quid per cartilaginem, nisi simulatio ejus accipitur? Cartilago namque ossis ostendit speciem, sed ossis non habet firmitatem. Et sunt nonnulla vitia quae ostendunt in se rectitudinis speciem. Plerumque in ulciscendis vitiis crudelitas agitur, et justitia putatur, atque immoderata ira justi zeli meritum creditur. Plerumque dissoluta remissio quasi mansuetudo ac pietas habetur; nonnunquam effusio misericordia creditur. 133.0486A| Quid per laminas ferri, nisi duritia fortitudinis designatur? Nonnulli enim infirma faciunt, sed elationis decepti, fortibus ea suspicionibus jungunt, et quo esse magna sentiunt, eo de sua nequitia emendari contemnunt. De quibus Jeremias ait: « Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis, adhaesit cutis eorum ossibus: aruit et facta est quasi lignum (Thren. IV, 7, 8). » Sequitur:

VERS. 14. Ipse est principium viarum Dei. --Quid enim vias Dei, nisi ejus actiones accipimus? De quibus per prophetam dicitur: « Non enim viae meae sicut viae vestrae (Isa. LV, 8). » Et principium viarum Dei Behemoth dicitur, quia nimirum cum cuncta 133.0486B| creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Hinc propheta ait: « Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non coaequaverunt summitati ejus, » etc. (Ezech. XXXI, 8.) Et rursum: « Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore in deliciis paradisi fuisti (Ezech. XXVIII, 12). » Consideret ergo homo quid elevatus in terra mereatur, si et praelatus angelis in coelo prosternitur. Hinc propheta ait: « Inebriatus est in coelo gladius (Isa. XXXIV, 5). » Sequitur Qui fecit eum, applicavit gladium ejus. Gladius quippe Behemoth istius, ipsa nocendi malitia est. Sed ab eo a quo bonus per naturam factus est ejus gladius applicatur, quia ejus malitia divina dispensatione restringitur, ne ferire 133.0486C| tantum hominum mentes quantum appetit permittatur. Iste namque Behemoth, quia principium viarum Dei est, cum contra sanctum virum licentiam tentationis accepit, cuncta abstulit, convivantes filios exstinxit, sed gladius ejus a Conditore replicatur, cum dicitur: « Animam illius serva (Job II, 6). » Notandum quoque est quod vesanum dogma Arii aperta in hoc loco ratione dissipatur; facturam quippe Dei Filium patitur, et ecce Behemoth in factura rerum primus creatus ostenditur. Superest ergo ut Arius non factum Filium praedicet, aut eum post Behemoth conditum stultum putet. Quia vero nos cognoscimus cum quanto hoste pugnamus, superest ut unusquisque nostrum tanto se plenius auctori subjaceat, quanto contra se saevire violenter adversarii vires pensat.

LIBER TRICESIMUS TERTIUS. 133.0485| 133.0485D| VERS. 15. Huic montes herbas ferunt. --In Scriptura sacra cum numero singulari mons ponitur, aliquando incarnatus Dominus designatur, sicut scriptum est: « Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in verticem montium 133.0486D| (Isa. II, 2). » Aliquando sancta Ecclesia, ut illud: « Qui confidunt in Domino sicut mons Sion (Psal. CXXIV, 1). » Aliquando testamentum Domini, sicut Habacuc ait: « Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso (Habac. III, 3). » Aliquando 133.0487A| apostata angelus, ut illud: « Transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 1). » Cum vero montes plurali numero nominantur, aliquando celsitudo apostolorum atque prophetarum designatur, ut illud: « Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7). » Aliquando vero saecularium potestatum tumor exprimitur, de quibus dicitur: « Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini (Psal. XCVI, 5). » Elati namque saeculi hujus huic Behemoth herbas ferunt, quia ex eo illum reficiunt, quod nequiter operantur, quia suas illi offerunt fluxas et lubricas voluntates. « Erunt enim, ait Apostolus, homines seipsos amantes, voluptatum amatores magis quam Dei (II Tim. III, 2, 4). » Quae est ergo herba montium, nisi voluptas fluxa quae ex corde gignitur superborum? 133.0487B| Quibus nimirum herbis Behemoth iste pascitur, quia in eis poenam aeternae mortis esuriens, eorum perditis moribus satiabitur. Sequitur: Omnes bestiae agri ludent ibi. Quid per bestias agri nisi immundi spiritus designantur? Unde et de ipso malignorum spirituum principe contra Ephrain dicitur: « Bestia agri scindet eos (Ose. XIII, 8). » Et Isaias: « Mala bestia non transibit per eam (Isa. XXXV, 9). » Et quid per agrum, nisi praesens saeculum accipitur? Hinc Dominus ait: « Ager autem est mundus (Matth. XIII, 28). » Agri ergo bestiae in herbis montium ludunt, quia projecta de superioribus in hunc mundum daemonia pravis superborum operibus delectantur. Bene in herbis ludunt, cum reprobi spiritus humana corda ad illicitas cogitationes pertrahunt. Pro eo 133.0487C| enim quod superbi quique nullum malum cogitando praetereunt, nulla est agri bestia quae non horum montium herba satietur. Sequitur:

VERS. 16. Sub umbra dormit. --Obumbratio in sacro eloquio aliquando incarnatio Domini ponitur, ut illud: « Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 15). » Aliquando mentis refrigerium a fervore carnalium cogitationum, ut illud: « Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). » Vel: « Sub umbra illius quem desiderabam sedi (Cant. II, 3). » Aliquando umbras recedentem charitatem frigidae mentis accipimus, sicut de peccante homine dictum est, quia secutus est umbras. Nonnunquam vero per umbram (si tamen cum adjectione mortis ponatur) vel mors carnis exprimitur, ut illud: « Et cooperuit 133.0487D| nos umbra mortis (Psal. XLIII, 20). » Mors quippe carnis imago est mortis aeternae. Vel certe mors diabolus, ut illud: « Nomen illi mors (Apoc. VI, 8). » Umbra ergo mortis sunt omnes reprobi, qui illius nequitiam elationis imitantur, ejusque imaginem quasi umbram exprimunt. Hoc autem loco umbra nequitiae torpor accipitur, in qua ipse Behemoth dormit, quia contra corda claritate calentia sollicitus vigilat, in frigidis autem securus jacet. Dormire etiam in sanctorum cordibus non potest, quia si quando se in eis ad momentum collocat, tantae eum voces excitant, quantae ex illorum mentibus sanctae cogitationes ad coelum clamant. Unde fit ut bonarum actionum armis territus, ac suspiriorum spiculis 133.0488A| percussus fugiat, et ad corda reproborum frigida redeat. Sequitur: In secreto calami. In sacro eloquio calami vel arundinis appellatione aliquando verbum manens accipitur, ut illud: « Lingua mea calamus scribae, » etc. (Psal. XLIV, 2.) Aliquando doctorum peritia, ut illud: « Et in cubilibus in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci (Isa. XXXV, 7). » Ubi per calamum doctrina scribentium, per juncum viriditas auditorum intelligitur. Aliquando mobilitas mentis, ut illud: « Quid existis videre? Arundinem vento agitatam? » (Matth. XI, 7.) Aliquando nitor gloriae temporalis accipitur, ut illud Sapientiae: « Fulgebunt justi et tanquam scintillae in arundineto discurrent (Sap. III, 7). » Ubi arundinetum vitam saecularium appellat. Hoc 133.0488B| ergo loco appellatione calami, mentes saecularium designantur; quorum corda tacitus tenet, dum eos ad appetitum temporalis nitoris atque altitudinis commovet, et quasi ibi ipse quietus dormit ubi eos quos possidet, quiescere non permittit. In hoc enim quod ipsi interitus more calami vacui remanent, locum Behemoth isti ubi apud se requiescere debeat, praebent. Sequitur: In locis humentibus. --Loca namque humentia sunt terrenorum hominum mentes, quas humor carnalis concupiscentiae, quia replet, fluidas facit. Loca quippe humentia sunt opera voluptuosa. In his itaque locis humentibus dormit, quia in reproborum hominum lubrica operatione requiescit. Aliter: Possunt per loca humentia, membra genitalia, id est luxuria, designari, ut et per calamum 133.0488C| gloria superbiae, et per loca humentia, luxuria corporis exprimatur. Duo quippe haec sunt vitia quae humano generi immaniter dominantur: unum videlicet spiritus, atque aliud carnis. Antiquus itaque hostis humanum genus vel per elationem praecipitat, vel per luxuriam premit, quosdam vero etiam in utroque possidet. Sequitur:

VERS. 17. Protegunt umbrae umbram ejus. --Umbrae quippe sunt diaboli omnes iniqui; qui dum imitationi iniquitatis ejus inserviunt, quasi ab ejus corpore imaginis speciem trahunt. Umbrae itaque umbram protegunt; quia peccatores quique in quo sibi male sunt conscii, in eo et alium peccantem dum corripiunt, defendunt. Quod ad hoc nimirum studio faciunt, ne dum culpa in qua et ipsi obligati 133.0488D| sunt, in aliis corrigitur, ad ipsos quandoque veniatur. Hinc propheta ait: « Oriuntur in domibus spinae, et urticae, et paliurus in munitionibus ejus (Isa. XXXIV, 14). » Ubi per urticas cogitationum prurigines, per spinas vitiorum punctiones, accipimus; per paliurum vero, quae spina est densissima, nequissimorum tuitionem intelligimus. Circumdabunt eam salices torrentis. --In sacro eloquio salicum nomen aliquando pro viriditate boni ponitur, ut illud prophetae: « Germinabunt in herbis sicut salices juxta fluentes aquas (Joan. XLIV, 4). » Aliquando pro sterilitate reprobi designantur, ut illud: « In salicibus in medio ejus, » et reliqua (Psal. CXXXVI, 2). Torrens utique mortalis vitae cursum designat, ut 133.0489A| illud: « De torrente in via bibet (Psal. CIX, 7). » Circumdabunt eum salices torrentis. Qui amatores vitae mortalis, a bonis actibus quasi fructibus alieni, tanto antiquo hosti arctius inhaerent, quanto eos largius delectatio transitoriae voluptatis infundit. Hos etiam quasi in radicibus torrens rigat, dum in suis cogitationibus amor vitae carnalis inebriat. Habent honestatis interdum verba quasi folia, sed nullum vitae pondus ex bonis operibus ostendunt. Sequitur:

VERS. 18. Absorbebit fluvium et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. --Quid hoc loco fluvii nomine, nisi humani generis decursio designatur? Quae velut a sui fontis origine nascendo surgit, sed quasi ad ima defluens moriendo 133.0489B| pertransit. Quid autem signatur appellatione Jordanis, nisi qui jam imbuti sunt sacramento baptismatis? Quia enim Redemptor noster in hoc flumine baptizari dignatus est, ejus nomine debent baptizati omnes exprimi, quo hoc ipsum contigit sacramentum baptismatis inchoare. Ac si ergo diceret: Ante Redemptorem mundi mundum non miratus absorbuit, sed, quod est acrius, etiam post Redemptoris adventum quosdam qui baptismatis sacramento signati sunt deglutire se posse confidit: alios enim fidei errore supplantat, alios usu pravae operationis inclinat. De talibus dictum est: « Confitentur nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 26). » Et: « Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). » Aliter: 133.0489C| Quos per Jordanem dicimus exprimi, possunt per fluvium designari; quique enim fide jam veritatis agnoverunt, sed vivere fideliter negligunt, recte fluvius dici possunt, quia videlicet deorsum fluunt. Jordanis vero Hebraico vocabulo descensio eorum dicitur. Et sunt nonnulli qui vias veritatis appetententes semetipsos abjiciunt, atque a vitae veteris elatione discedunt; cumque aeterna cupiunt, valde se ab hoc mundo alienos reddunt. Hinc dicitur: « Qui vult post me venire abneget semetipsum (Matth. XVI, 24). » Sed antiquus hostis hoc pro magno non habet, cum sub jure suae tyrannidis terrena quaerentes tenet. Propheta quippe testante cognovimus quia escae ejus electae. Magnopere enim illos rapere nititur, quos despectos terrenis studiis, jungi jam 133.0489D| coelestibus contemplatur. Hinc per prophetam dicitur: « Vocavit Dominus judicium ad ignem, et devoravit abyssum multum, et comedit partem domus (Dan. VII, 4). » Sequitur:

VERS. 19. In oculis ejus quasi hamo capiet eum. --Quis nesciat quod in hamo esca ostenditur, aculeus occultatur? Esca enim provocat, ut aculeus pungat. Dominus itaque noster ad humani generis redemptionem veniens, velut quemdam de se in necem diaboli hamum fecit. Assumpsit enim corpus, ut in eo Behemoth iste quasi escam suam mortem carnis appeteret; quam mortem dum in illo injuste appetit, nos quos quasi juste tenebat, amisit. Ibi quippe inerat humanitas, quae ad se devoratorem duceret; 133.0490A| ibi divinitas, quae perforaret. In oculis quippe habere dicimus, quod coram nobis positum videmus. Antiquus vero hostis humani generis redemptorem ante se positum vidit, quem cognoscendo confessus, confitendo pertimuit dicens: « Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti ante tempus torquere nos? » (Matth. VIII, 29.) quem et novit et momordit. Sequitur: Et in sudibus perforabit nares ejus. --Quid aliud sudes, id est palos accipimus, qui videlicet exacuuntur ut figantur, nisi acuta sanctorum consilia? Quae hujus Behemoth nares perforant, dum sagacissimas ejus insidias et vigilando circumspiciunt, et superando transfigunt. Per nares odor trahitur. Naribus ergo Behemoth callidae ejus insidiae designantur, per quas sagacissime nititur, et occulta cordis nostri 133.0490B| bona cognoscere, et haec pessima persuasione dissipare. In sudibus itaque Dominus nares ejus perforat, quia callidas ejus insidias acutis sanctorum sensibus penetrans enervat. Possunt per sudes acutas, per ipsius carnem manifestae sapientiae verba signari. Et quia naribus odor trahitur, per Behemoth nares illa antiqui hostis exploratio figuratur; qui cum Deum incarnatum esse dubitaret, hunc miraculis voluit cognoscere, dicens: « Si Filius Dei es, » et reliqua (Matth. IV, 3). Sed dum ei protinus respondetur: « Non in solo pane vivit homo, » et reliqua (Ibid., 4); et: « Non tentabis Dominum Deum tuum (Ibid., 7), » quasi sententiarum suarum acuminibus indagationem antiqui hostis veritas perculit, quasi nares ejus sudibus perforavit. Sequitur:

133.0490C| VERS. 20. An extrahere poteris Leviathan hamo? --Subaudis, ut ego. Leviathan quippe additamentum eorum dicitur. Hominum videlicet, quibus semel culpam praevaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem quotidie pessimis suggestionibus extendit. Potest quoque per irrisionem Leviathan vocari. Primo quippe homini persuasione callida divinitatem se additurum perhibuit, sed immortalitatem tulit. Sed Leviathan iste hamo captus est, quia in Redemptore nostro dum per satellites suos escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Hujus hami linea, Christi est genealogia. Nam cum dicitur: « Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob (Matth. I, 2), » usque ad Mariam virginem, quasi quaedam linea torquetur, in cujus extremo 133.0490D| incarnatus Dominus, id est hamus ligaretur, quem in his aquis humani generis dependentem aperto ore iste cetus appeteret. Sequitur: Et fune ligabis linguam ejus? Subaudis, ut ego. Scriptura enim sacra funis nomine aliquando dimensionem sortis designat, ut illud: « Funes ceciderunt mihi in praeclaris, » et reliqua (Psal. XV, 6). Aliquando peccata, ut illud prophetae: « Vae qui trahitis iniquitates in funiculis vanitatis (Isa. V, 18). » Aliquando autem fidem designare consuevit. Salomone attestante, qui ait: « Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV, 12). » Hoc itaque loco funis nomine, sive peccatum, sive fidem nil obstat intelligi. Incarnatus vero Dominus fune linguam 133.0491A| leviathan ligavit, quia « in similitudine carnis peccati (Rom . VIII, 3), » apparuit, et omnia errorum ejus praedicamenta damnavit, ut Apostolus ait: « Et de peccato damnavit peccatum (Ibid.). » Unde bene per prophetam dicitur: « Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti (Isa. XI, 15). » Si autem fune fides signatur, leviathan lingua fune stringitur, quia, extensa fidei Trinitatis doctrina, errorum praedicamenta siluerunt. Hinc enim scriptum est: « Tu dirupisti fontes et torrentes, » etc. (Psal. LXXIII, 15.) Sequitur:

VERS. 21. Nunquid pones circulum in naribus ejus? --Subaudis, ut ego. Sicut per nares insidiae, ita per circulum divinae virtutis omnipotentia designatur. Circulus ergo ei in naribus ponitur, dum 133.0491B| circumducta protectionis supernae formidine ejus sagacia retinetur, nec contra infirmitates hominum tantum praevaleat, quantum perditionis argumenta latenter explorat. Potest etiam circuli nomine occulti judicii adjutorium designari. Leviathan itaque in naribus a Domino circulus ponitur, quia judicii ejus potentia in insidiis suis, ne quantum vult praevaleat, coarctatur. Unde regi Babyloniae dicitur: « Ponam circulum in naribus tuis (IV Reg. XIX, 28). » Sequitur: Aut armilla perforabis maxillam ejus? --Subaudis, ut ego. Per armillam occulti ejus judicii erga nos protectio impensa designatur. Maxilla itaque leviathan perforatur, quia ineffabili misericordiae potentia sic malitiae antiqui hostis obviat, ut aliquando eos etiam, quos jam cepit, amittat, et 133.0491C| quasi ab ore illius cadunt, qui post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt. Aliter In ore tenere leviathan dicitur, non quos perfecte peccato implicat, sed quos adhuc peccati persuasionibus tentat, sed miro dispensationis ordine, dum tentantur, humiliantur; dum humiliantur, ejus esse jam desinunt. Mandendum quidem, sed non deglutiendum acceperat Paulum, quando illum, post tot revelationum sublimia, stimulis carnis agitabat (II Cor. XII, 7). Unde occultis Dei dispensationibus serviens, sanctos ad interitum tentat volens, sed ad regnum tentando servat invitus. Sequitur:

VERS. 22. Nunquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? --Subaudis, ut mihi. Si enim ad personam Filii Dei haec verba referantur, incarnato 133.0491D| Domino ei mollia loquebatur, cum diceret: « Scio quia sis Sanctus Dei (Marc. I, 24). » Preces multiplicat, cum per legiones diceret: « Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII, 31). » Quamvis intelligi aptius potest quia ad Deum preces multiplicat, cum in judicio iniqui, qui sunt corpus ejus, sibi parci deprecantur, dicentes: « Domine, Domine, aperi nobis (Luc. III, 25). » Quibus respondetur: « Nescio vos (Ibid.). » Mollia etiam per membra sua tunc loquetur, cum dixerint: « Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? » etc. (Matth. VII, 22.) Sed mox audient. « Nescio qui estis (Ibid., 23). » Sequitur:

VERS. 23. Nunquid feriet tecum pactum? --Subaudis, ut mecum. Sequitur: Et accipies eum servum 133.0492A| sempiternum? --Subaudis, ut ego. Antiquus itaque hostis, et a sinceritate divinae innocentiae, malitiae suae succensus face, discordat, sed ab ejus judicio, etiam discordando non discrepat. Nam viros justos semper malevole tentari appetit, sed tamen hoc Domino vel misericorditer fieri, vel juste permittit. Haec ergo ipsa tentationis licentia pactum vocatur, in qua et desiderium tentatoris agitur, et tamen per eam miro modo voluntas justi dispensatoris impletur. In pacto namque discordantium jurgia fine desiderato concluduntur. Et bene ex hoc pacto servus accipi perhibetur, quia inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. Servus ergo ex pacto est, qui dum voluntatem suam implere permittitur, a superni 133.0492B| consilii voluntate ligatur. Hoc autem in loco a Domino non solum ex pacto servus, sed sempiternus servus accipitur. Neque enim justos jam in felicitate pollentes tentare permittitur, sed cum suo corpore reprobis scilicet flammis ultricibus tradetur, quibus sine fine crucietur, quos scilicet cruciatus, dum justi conspiciunt, in Dei laudibus crescunt. Igitur, si utilitate justorum, et hic tentatio, et illic damnatio proficit, sempiternus servus est. Sequitur:

VERS. 24. Nunquid illudes ei quasi avi? --Quid est quod adversarius noster prius Behemoth, postmodum leviathan dicitur, nunc vero avi perditionis suae illusionem comparat? Behemoth quippe bellua interpretatur, quae quadrupes ostenditur, dum sicut bos fenum comedere perhibetur. Leviathan vero quia 133.0492C| hamo capitur, procul dubio serpens in aquis innotescitur. Irrationale utique et quadrupes animal est per actionis immundae fatuitatem, draco per nocendi malitiam, avis per subtilis naturae levitatem. In eis quippe quos ad stultitiam luxuriae excitat, jumentum est; in eis quos ad nocendi malitiam inflammat, draco est; in eis autem quos in statu superbiae quasi alta sapientes elevat, avis est. Sed huic videlicet quasi avi Dominus illusit, dum ei in passione unigeniti Filii ostendit carnem quasi escam, sed laqueum divinitatis abscondit. Sequitur: Aut ligabis eum ancillis tuis? --Subaudis, ut ego. In servis etsi despecta est conditio, virilitas viget, in ancillis autem cum conditione pariter sexus ait: Ancillis ergo suis leviathan hujus fortitudinem Dominus ligavit, quia, 133.0492D| attestante Paulo, « Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). » Unde Salomon ait: « Sapientia aedificavit sibi domum, et scidit columnas septem, immolavit victimas, miscuit vinum, proposuit mensam, misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis (Prov. IX, 1, 2). » Infirmos enim praedicatores mundo exhibuit, et potentes quosque qui ejus corpus fuerunt sub terroris sui vincla restrinxit, et in semetipso leviathan iste ancillis ligatur, cum infirmis praedicantibus, veritatis lumine clarescente contra electorum mentes antiquus hostis non quantum vult, saevire permittitur. Sed ne sub infidelitatis captivitate cunctos quos appetit teneat, signis et virtutibus coarctatur. Sequitur:

133.0493A| VERS. 25. Concident eum amici, divident illum negotiatores. --Toties enim conciditur leviathan iste, quoties divini verbi gladio sua ab illo membra separantur. Iniqui enim cum veritatem audiunt, et sancto timore perculsi ab antiqui hostis se imitatione suspendunt, ipse in corpore suo dividitur, cui hi qui prave inservierant, subtrahuntur. Sancti enim praedicatores prius ancillae sunt per formidinem. De quibus dicitur: « Nolite timere, pusillus grex (Luc. XII, 32). » Amici per fidem. Ut illud: « Vos autem dixi amicos, » etc. (Joan. XV, 15.) Ad extremum quoque negotiatores per actionem. Ut illud: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). » In praedicatione quippe fidei, quasi quoddam negotium geritur, dum verbum 133.0493B| datur, et fides ab auditoribus sumitur. Hinc enim Psalmista ait: « Sumite psalmum et date tympanum (Psal. LXXX, 3). » Et rursum, Salomon ex voce sanctae Ecclesiae ait: « Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo (Prov. XXXI, 24). » Quia enim per praedicatores Dei valde laudabiliter a leviathan isto res possessa dividitur, Veritatis vox per prophetam pollicetur dicens: « Et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jer. XV, 19). » Sequitur:

VERS. 26. Nunquid implebis sagenas pelle ejus, aut gurgustium piscium capite illius? --Quid per sagenas, aut gurgustium piscium, nisi Ecclesiae fidelium, quae unam catholicam faciunt, designantur? Unde in Evangelio scriptum est: « Simile est regnum 133.0493C| coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti (Matth. XIII, 47). » In pelle vero leviathan istius, stultos ejus corporis, in capite autem prudentes accipimus. Vel certe pelle quae est exterius, subditi ad haec extrema servientes, capite autem praepositi designantur. Prius itaque intra sanctam Ecclesiam fidelium quasi pellem diaboli, extremos atque infirmos, id est, indoctos piscatores colligit, et postmodum caput illius, id est, philosophos et prudentes sibi adversarios subdidit. Sequitur:

VERS. 27. Pone super eum manum tuam. --Id est, ut ego, qui forti illum potentia reprimens, non plusquam expedit saevire permitto. Vel certe super eum manum ponere est, virtutis potestate superare. 133.0493D| Sequitur: Memento belli nec ultra addas loqui. --Ac si aperte diceretur: Si occulti hostis contra te bellum consideras, quidquid a me pateris non accusas. Alta quippe dispensatio judiciorum Dei idcirco saepe bene merentes famulos vel minis impetit, vel flagellis premit, quia mira potentia praevidit. Quod si quieti ac liberi in tranquillitate persisterent, tentationes ferre adversarii non valentes, mente prostrati vulneribus jacerent. Sequitur:

VERS. 28. Ecce spes ejus frustrabitur eum. --Quod sic de eo debet intelligi, ut referri etiam ad corpus illius possit, quia iniqui omnes qui districtionem justitiae divinae non metuunt, incassum sibi de misericordia blandiuntur. Sequitur: Et videntibus cunctis 133.0494A| praecipitabitur. --Quia aeterno tunc judice terribiliter apparente, astantibus legionibus angelorum, atque electis omnibus ad hoc spectaculum deductis, ista bellua crudelis et fortis in medium captiva deducetur, et cum suo corpore, id est, cum reprobis omnibus aeternae gehennae incendiis mancipatur, cum dicitur: « Discedite a me, maledicti, etc. (Matth. XXV, 41). » Sequitur:

CAPUT XLI. VERS. 1, 2. Non quasi crudelis suscitabo eum. --Et velut si mox a nobis rationis causa quaereretur, quomodo eum non quasi crudelis suscitas, quem scimus quia tantos invadere et devorare permittis? statim subditur dicens: Quis enim resistere potest vultui meo? et: Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? --Quibus 133.0494B| duobus versibus, et virtutem suae potentiae, et omne pondus rationis explevit. Ac si ergo diceret - Non eum quasi crudelis suscito, quia de ejus fortitudine electos meos potenter eripio; et rursum reprobos non injuste, sed rationabiliter damno, id est, et eos quos benigne eligo, eripere mirabiliter possum, et eos quos respuo, non injuste derelinquo. Nemo quippe ut divina illum gratia subsequatur prius aliquid contulit Deo. Scriptum quippe est: « Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). » Et Paulus: « Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei donum est (Ephes. II, 8). » Bonum quippe quod agimus et Dei est et nostrum; Dei, per praevenientem gratiam; nostrum, per obsequentem liberam voluntatem. Quapropter et Deo 133.0494C| gratias in aeternum agimus, et tamen retribui nobis praemia speramus. Sequitur: Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt. --Omnibus liquet quod non solum ea quae sub coelo sunt, sed etiam quae super coelos sunt ejus voluntati serviunt. Sed quia de leviathan loquitur, qui jam non in aetherei coeli sede continetur, cuncta quae sub coelo sunt asserit sua esse, ut eum quoque qui de coelo cecidit, suae edoceat potestati servire. Sequitur:

VERS. 3. Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. --Quis hoc legisse se novit, nequaquam existimet quia culparum suarum diabolus sit veniam petiturus. Sed fortasse de Antichristo dicitur: « Quem Dominus Jesus Christus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 8). » Ut territus tantae 133.0494D| majestatis praesentia ad preces inclinetur. Quod tamen de iniquis omnibus intelligi aptius potest, qui sero ad petitionum verba veniunt. Unde in Evangelio Veritas dicit: « Domine, Domine, aperi nobis (Matth. XXV, 11). » Quibus respondetur: « Amen dico vobis, nescio vos (Ibid., 12). » Possumus et in hoc tempore accipere quod de futuro diximus. Sunt namque nonnulli qui prolixas ad Deum preces habent, sed vitam deprecantium non habent. Hi quippe et fletus in oratione percipiunt, et tamen expletis precibus cum vitiorum suggestione pulsantur, nequaquam pro aeterni regni desiderio se flevisse meminerunt. Quorum tamen petitionibus Deus non parcit, quia eorum preces opere destruuntur. Sequitur:

133.0495A| VERS. 4. Quis revelabit faciem indumenti ejus? --Subaudis, nisi ego, qui servorum meorum gratiam subtilissimae discretionis inspiro, ut, revelata malitia, faciem ejus nudam videant, quam ille sub habitu sanctitatis occultat? Latenter enim leviathan iste bonis insidians, sub specie sanctitatis illudit, ut mala quae eis publice non valet inferre, tecto bonae actionis velamine subintromittat. Unde et membra ejus saepe cum aperta nequitia nocere non possunt, bonae actionis habitum sumunt. Hinc enim scriptum est: « Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum jucis (II Cor. XI, 14). » Quid ergo mirum si ministri ejus transfigurantur velut ministri justitiae? Sequitur: Et in medium oris ejus quis intravit? --Subaudis, nisi ego, qui per secretas electorum mentes suggestionum 133.0495B| ejus verba discutio, ut nequaquam pensentur quod resonant, sed quo intendant. Sequitur:

VERS. 5. Portas vultus ejus quis aperiet? --Subaudis, nisi ego, qui electis meis magistros errorum sub specie sanctitatis absconditos, perspicua cogitatione manifesto? Sicut enim sancti praedicatores portae Sion vocantur, ita etiam per portas leviathan istius, errorum magistri signantur, quorum dum praedicatio perversa recipitur, miseris auditoribus via perditionis aperitur. Sequitur: Per gyrum dentium ejus formido. --Id est, iniquos praedicatores Antichristi perversae hujus saeculi protegunt potestates. Nam quos illi appetunt loquendo seducere, multi potentium student saeviendo terrere. Hinc in Apocalypsi scriptum est: « Potestas equorum in ore et in caudis 133.0495C| ejus (Apoc. IX, 19). » In ore namque doctorum scientia, in cauda vero saecularium potentia figuratur. Sicut enim sanctae Ecclesiae sunt dentes, de quibus dicitur: « Dentes tui sicut grex detonsarum, » etc. (Cant. IV, 2) ita leviathan dentes sunt errorum magistri, qui reproborum vitam mordendo dilaniant, et eos a veritatis integritate subductos, in sacrificio falsitatis mactant. Sequitur:

VERS. 6. Corpus illius quasi scuta fusilia. --In Scriptura sacra scuti nomine aliquando pro divina protectione ponitur. Ut illud: « Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae, » etc. (Psal. V, 13.) Aliquando pro humana repugnatione, ut illud: « Ibi confringet potentias, et gladium et scutum (Psal. LXXV, 4). » Scuta quippe fusilia ictu quidem ferientium minime 133.0495D| penetrantur, sed suo se lapsu per fragmenta dissolvunt. Corpus ergo leviathan istius, id est, omnes iniqui, quia per obstinationem duri sunt, sed per vitam fragiles, scutis fusilibus comparantur. Cum enim verba praedicationis audiunt, nullo correptionis jaculo se penetrare permittunt, quia in omni peccato quod faciunt, scutum superbae defensionis opponunt. Hinc per Jeremiam dicitur: « Reddes ei vicem, Domine, juxta opera manuum suarum; dabis eis scutum cordis laborem tuum (Thren. III, 64-65). » Sequitur: Compactum squamis se praesentibus [prementibus ].--Fertur quia draconis corpus squamis tegitur, nec citius jaculatione penetratur. Ita omne corpus diaboli, id est, multitudo 133.0496A| reproborum cum de iniquitate corripitur, quibus valet tergiversationibus se excusare conatur, et quasi quasdam defensionis suae squamas objicit, ne transfigi sagitta veritatis possit. Quisquis enim, dum corripitur, peccatum suum magis excusare appetit quam deflere, quasi squamis tegitur, ne a sanctis praedicatoribus gladio verbi jaculetur. Has defensionum suarum squamas amisit Paulus in illuminatione. Sicut scriptum est de eo: « Et ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamae (Act. IX, 18). » Hae squamae, quamvis omne pene humanum genus contegant, hypocritarum tamen specialiter et callidorum hominum mentes premunt. Ipsi enim culpas suas tanto vehementius confiteri refugiunt, quanto et stultius videri ab hominibus peccatores erubescunt. 133.0496B| De quibus bene per prophetam dicitur: « Ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem, ibi habuit foveam hericius (Isa. XXXIV, 14-15). » Per lamiam quippe hypocritae, per hericium vero malitiosi quique qui diversis se defensionibus congerunt, designantur. Sequitur:

VERS. 7. Una uni conjungitur, et ne spiraculum inicedit per ea. --Quia iniquitatibus suis dum vicissim se superba defensione protegunt, sanctae exhortationis spicula ad se nullatenus permittunt. Sequitur:

VERS. 8. Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. --Qui enim divisi corrigi poterant, iniquitatum suarum pertinacia vincti perdurant; et tanto magis quotidie a cognitione justitiae separabiliores fiunt, quanto a se invicem nulla increpatione 133.0496C| separantur. Hinc Salomon ait: « Stuppa collecta synagoga peccantium (Eccli. XXI, 10). » Hinc Nahum propheta ait: « Sicut spinae invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium (Nah. 10). » Sequitur:

VERS. 9. Sternutatio ejus splendor ignis. --Sternutatio quippe inflato a pectore exsurgit, quae cum apertos ad emanandum poros non invenit, cerebram tangit, et congesta per nares exiens, totum caput protinus concutit. Quasi enim inflatio a pectore leviathan surgit, dum elatio se erigit ex praesentis saeculi potestate: sed poros non invenit, quia contra justos extollere quantum appetit, prohibetur. Cerebrum autem concutit, quia sensum Satanae in fine mundi arctius pertubat, et caput 133.0496D| turbat, dum per Antichristum persecutionem fidelium vehementer excitat. Tunc congesta inflatio per ejus nares egreditur, quia tota superbiae ejus iniquitas apertis malitiae flatibus demonstratur. Sternutatio ergo vocatur illa extrema Antichristi commotio, in quo leviathan ingreditur, ut per eum reprobis principetur; et si potest fieri, ut membra etiam Domini electa perturbet; qui tantis signis et prodigiis utitur, ut miraculorum potentia quasi quodam ignis lumine resplendere videatur. Sequitur: Oculi ejus ut palpebrae diluculi. --Per oculos quippe ejus consiliarii designantur, qui dum perversis machinationibus quae qualiter agenda sint praevident, malignis ejus operariis quasi ostensum pedibus iter 133.0497A| praebent. Qui recte palpebris diluculi comparantur. Palpebras namque diluculi extremas noctis horas accipimus. Prudentes igitur perversis Antichristi consiliis inhaerentes, quasi palpebrae sunt diluculi, quia fidem quam in Christo inveniunt quasi erroris nocti . . . . . . . . et venerationem Antichristi verum esse mane pollicentur. Spondent enim se tenebras repellere, et veritatis lucem signis clarescentibus nuntiare. Sequitur:

VERS. 10. De ore ejus lampades procedunt. --Qui enim procedunt, oculi; qui autem praedicant, os vocantur. Sed de hoc ore lampades exeunt, quia mentes audientium ad amorem perfidiae accendunt. Unde enim quasi per sapientiam lucent, inde procul dubio per nequitiam concremant. Sequitur. Sicut taedae 133.0497B| ignis accensae. --Taeda enim, cum accenditur, odorem quidem suavem habet, sed lumen obscurum; ita isti praedicatores Antichristi, quia sanctitatis speciem sibi arrogant, sed tamen opera iniquitatis exercent. Olent enim per similitudinem justitiae, sed obscure ardent per nequitiae perpetrationem. Sequitur:

VERS. 11. De naribus ejus procedit fumus. --Oculorum quippe acies fumo sauciatur, id est, de miraculorum ejus insidiis ad momentum caliginosa dubietas etiam in electorum corde generatur. De leviathan quippe naribus fumus exit, quia ex ejus prodigiis mendacibus, etiam bonarum mentium oculos trepidationis caligo confundit. Hinc enim dicitur: « Surgent pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt 133.0497C| signa et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. » (Matth. XXIV, 24.) MORALITER. Quia leviathan iste serpens et regulus dicitur, sicut Isaias ait: « De radice colubri egredietur regulus (Isa. XIV, 29), » et regulus non morsus sed flatu perimit, recte de naribus ejus fumus procedere asseritur, cujus noxiis inspirationibus prava in humanis cordibus cogitatio nascitur, per quam acies mentis obtunditur, ne lux interna videatur. 133.0498A| Qui etiam aliquando electorum oculos tangit. Hinc enim scriptum est: « Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). » Fumus iste reproborum cordibus quot illicita desideria inserit, quasi per tot ante oculos globos cogitationum intumescit. Hinc Joel ait: « Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit brucus, et residuum bruci comedit rubigo (Joel. I, 4). » Ubi luxuria, et inanis gloria, et ventris ingluvies, et ira designatur. Sequitur: Sicut ollae succensae atque ferventis. --Velut enim olla fervens est unaquaeque tunc anima cogitationum suarum impetus, quasi spumas undarum ardentium, sustinens. Quasi ignis zeli commovit, et ipsa temporalis oppressio more ollae intrinsecus clausas tenet. MORALITER. Olla enim succenditur, 133.0498B| cum mens humana maligni nostis suasionibus instigatur. Olla autem fervet, cum jam etiam per consensum in desideriis pravae persuasionis accenditur, et tot undas fervendo projicit, per quot se nequitias usque ad exteriora opera extendit. Hinc enim scriptum est: « Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie Aquilonis (Jer. I, 13). » Sequitur:

VERS. 12. Halitus ejus prunas ardere facit. --Quid enim prunas, nisi succensas internis concupiscentiis reproborum hominum mentes appellat? Ardent enim cum quodlibet temporale appetunt. Toties igitur leviathan halitus prunas accendit, quoties ejus occulta suggestio humanas mentes ad delectationes illicitas pertrahit; alias namque superbiae, alias invidiae, alias luxuriae facibus inflammat. Sequitur: Et flamma 133.0498C| de ore ejus egreditur. --Flamma quippe ejus oris est, ipsa instigatio occultae locutionis, quam prave ad uniuscujusque animum pertingere facit. Unde ardet in desideriis animus, cum ejus suggestionibus instigatur. Haec quotidie suggerit, haec usque ad praesentis vitae terminum suggerere non desistit, sed tunc se nequius dilatat, cum per illum damnatum hominum veniens, in hujus mundi se gloria apertius ostendat.

LIBER TRICESIMUS QUARTUS. 133.0497| 133.0497D| VERS. 13. In collo ejus morabitur fortitudo. --Quid enim collo leviathan istius, nisi elationis extensio designatur? Qui contra Deum se erigens, cum simulatione sanctitatis, etiam tumore potestatis extollitur. Quia enim per collum superbia designatur, Isaias testatur dicens: « Ambulaverunt extento collo (Isa. III, 16). » Quidquid utique tunc superbe extollitur, quidquid callide machinatur, etiam sub virtute potentiae saecularis exsequitur. Quod Daniel propheta intuens ait: « Dolus in manu ejus dirigetur (Dan. VIII, 25). » Sequitur: Et faciem ejus praecedit egestas. --Per faciem quippe solet notitia 133.0498D| designari. Unde scriptum est: « Facies mea praecedet te (Exod. XXXIII, 14). » Sciendum vero est quod egestas in sacro eloquio aliter electorum ponitur, atque aliter reproborum. Egestas namque electorum est, cum verae divitiae coelestis patriae ad eorum animum redeunt, et in hoc aerumnoso praesentis vitae exsilio positi, pauperes se esse meminerunt. De illis divitiis Paulus dicit: « Ut sciatis quae sit ejus vocationis spes, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis (Ephes. I, 18). » Egestas vero reproborum proprie dicitur, quia, dum replentur vitiis, virtutum divitiis vacuantur. De his dicitur: « Dicis quod 133.0499A| dives sum et locupletatus, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser, et miserabilis, pauper, et caecus, et nudus (Apoc. III, 17). » Egestas ergo faciem praecedet, quia nemo cognitioni ejus jungitur, nisi prius virtutum divitiis, vel cogitationibus sanctis denudetur. Vel certe quia multis ita fraudulenter subrepit, ut ab eis reprehendi nequaquam possit. Et sic eorum virtutes evacuat, quatenus astutiae malitiam non ostendat, faciem ejus egestas praeire perhibetur. Hinc enim dicitur per prophetam: « Comederunt alieni robur ejus, et ipse ignoravit (Ose. VII, 9). » Aliter: Terribili quidem ordine dispositionis occultae, priusquam leviathan iste in illo damnato homine quem assumit appareat, a sancta Ecclesia virtutum signa subtrahuntur, doctrinae verba conticescunt, 133.0499B| miraculorum prodigia tolluntur, et tunc contra eos antiquus ille per aperta prodigia hostis ostenditur. Quamvis etiam fidelibus in ejus certamine signa non deerunt. Sed tanta erunt illius, ut nostrorum aut pauca, aut nulla videantur. Sequitur:

VERS. 14. Membra carnium ejus cohaerentia sibi. --Carnes enim leviathan hujus sunt omnes reprobi, qui ad intellectum spiritualis patriae per desiderium non assurgunt. Membra vero sunt hi qui eisdem perverse agentibus, et sese ad iniquitatem praecedentibus conjunguntur. Sicut e contra per Paulum de Dominico corpore dicitur: « Vos estis corpus Christi et membra de membro (I Cor. XII, 27). » Quia enim malignus hostis sibi in perverso opere a 133.0499C| primis usque ad maximum concordat, divinus sermo in eo membra carnium sibimet cohaerentiam memorat; sic namque perversa unanimiter sentiunt, ut nulla contra se vicissim disputatione dividantur. Et idcirco contra bonos vehementer praevalent, quia in malo se concorditer tenent. Quam scindi optat concordiam propheta, dicens: « Praecipita, Domine, et divide linguas eorum (Psal. LIV, 10). » Sequitur: Mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur. --Quid appellatione fulminis, nisi tremendae illae extremi judicii sententiae designantur? Quae idcirco fulmina vocantur, quia nimirum eos quos feriunt in perpetuum incendunt fulmina ad locum alium non referentur, quia 133.0499D| justis gaudentibus, solos tunc reprobos feriunt. Sequitur

VERS. 15. Cor ejus indurabitur tanquam lapis. --Cor enim antiqui hostis, ut lapis indurabitur, quia nulla unquam conversionis poenitentia mollietur. Sequitur. Et stringetur quasi malleatoris incus. --Quia inferni vinculis coarctabitur, ut aeterni supplicii continua percussione, more incudis tundatur; sicut enim alia vasa formantur, ipsa vero tot percussionibus in vas aliud non transfertur, ita etiam nos modo illo persequente componimur: ipse autem et semper percutitur, et in vase utili nunquam mutatur. Ipso enim tentante tundimur, sed ut ad usum domus supernae veniamus, superni artificis manu formamur. Sequitur:

133.0500A| VERS. 16. Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. --Solet in Scriptura aliquando tempus praeteritum pro futuro, et futurum pro praeterito poni. Sicut Joanni mulier paritura masculum qui regat gentes in virga ferrea, res gesta futura demonstratur (Apoc. XII, 5); et Psalmista: « Foderunt, » inquit, « manus meas et pedes meos (Psal. XXI, 17), » res futura pro praeterita ponitur. Hoc ergo loco nil obstat intelligi, quia sub futuri temporis modo praeterita describuntur. Cadente itaque ab arce beatitudinis leviathan, ruinam ejus etiam elatos angelos expavisse, ut cum istum ex illorum numero superbia elapsus ejecit, illos ad robustius standum timor ipse solidaret. Hujus itaque lapsus eos et terruit et purgavit: terruit, ne conditorem suum superbe 133.0500B| despicerent, purgavit vero, quia exeuntibus reprobis actum est, ut electi soli, qui beate in aeternum viverent, remanerent. Possumus hoc loco etiam angelos sanctos praedicatores accipere. Hinc propheta ait: « Angeli pacis amare flebunt (Isa. XXXIII, 7). » Hinc Malachias ait: « Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7). » Adveniente namque districto judice, extrema hic leviathan damnatio designatur, qua de hoc mundo per iram judicii tollitur, qui nunc mira mansuetudinis longanimitate toleratur. Tanto autem hinc pondere terroris excutitur, ut sanctorum etiam praedicatorum fortitudo, qui in corporibus reperiri potuerint, immenso terrore turbetur. Qui territi 133.0500C| purgantur, quia si qua eis inesse poterit levium rubigo vitiorum, hoc pavore excoquitur. Considerandum vero est, hi qui oderunt adventum judicis, quid facient si terrorem tanti judicii etiam qui diligunt expavescunt? Sequitur:

VERS. 17. Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit neque hasta, neque thorax. --In Scriptura aliquando per gladium sancta praedicatio designatur, ut illud: « Et gladius spiritus, quod est Verbum Dei (Ephes. VI, 17). » Aliquando aeterna damnatio, ut illud: « Si multiplicati fuerint filii ejus in gladio erunt (Job XXVII, 14). » Aliquando tribulatio temporalis, ut illud: « Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35). » Aliquando antiqui hostis ira vel persuasio designatur, ut illud: « Qui liberas 133.0500D| David servum tuum de gladio maligno (Psal. CXLIII, 10). » Antiqui ergo hostis est gladius ille tunc damnatus homo in usum ministerii ejus assumptus; ipsum quippe per malitiam fraudis exacuit, et infirmorum corda transfigit. Si autem gladii nomine ejus ira signatur, recte non gladium, sed a gladio apprehendi perhibetur. In tantam quippe nunc insaniam vertetur, ut dominari omnibus appetens, nequaquam suae dominetur; non enim iram possidens tenet, sed ab ira saeviens tenetur. Per hastam namque praedicationis jacula, per thoracem vero fortitudo patientiae designatur. Leviathan ergo in Antichristum veniens, tantae virtutis apparebit, ut si supernum adjutorium desit, et praedicantium 133.0501A| acumen obtundat, et longanimitatem patientiae destruat. Sequitur:

VERS. 18. Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, aes. --Quod superius hastae et thoracis nomine posuit, hoc inferius, ferri et aeris appellatione replicavit. Ferro ergo praedicationis jacula, aere autem longanimitatis constantia designatur. Unde et sub Aser specie, de sancta Ecclesia per Moysen dicitur: « Ferrum et aes calceamentum ejus (Deut. XXXIII, 25). » Ubi per ferrum virtus, per aes vero perseverantia exprimitur, sed leviathan iste quando gladium, id est, Antichristum assumpserit, nisi divina gratia protegantur, et praedicantium vires velut paleas nequitiae suae igne consumet, et constantiam patientiae quasi lignum putridum in pulverem 133.0501B| rediget. Sequitur:

VERS. 19. Non fugavit eum vir sagittarius. --Sagittae namque verba sunt praedicatorum quae ex voce bene viventium diriguntur, et audientium corda transfigunt. His vulnerata fuerat, quae dicebat: « Vulnerata charitate ego sum (Cant. II, 5). » Hinc scriptum est: « Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8); » et rursum: « Sagittae tuae acutae, » etc. (Psal. XLIV, 6.) Vir itaque est sagittarius qui, per sanctae intentionis arcum, audientium cordibus verba rectae exhortationis infigit, sed leviathan istum a reproborum cordibus sancti praedicatoris sagitta non excutit, quia quisquis ab illo apprehenditur, verba jam praedicantium audire contemnit. Sequitur: In stipulam versi sunt ei lapides 133.0501C| fundae. --Quid per fundam, nisi sancta Ecclesia designatur? Sancta namque Ecclesia dum volubilitate temporum, per tribulationum circuitum more fundae ducitur, fortes ex illa viri quasi lapides de funda prodeunt, quibus ictibus iniquorum corda tundantur. Hinc per prophetam dicitur: « Devorabunt et subjicient lapidibus (Zach. IX, 15). » Leviathan ergo sanctorum robur in stipulae mollitiem despiciendo rediget, quorum lingua prius pectus illius duris ictibus tutudit. Sequitur:

VERS. 20. Quasi stipulam aestimabit malleum. --In Scriptura sacra mallei nomine aliquando diabolus designatur, per quem delinquentium culpae feriuntur, ut illud prophetae: « Quomodo confractus 133.0501D| est et contritus malleus universae terrae (Jer. L, 23); » aliquando vero percussio coelestis accipitur, ut illud: « Malleus et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur (III Reg. VI, 7). » Quid est ergo quod leviathan iste malleum despicit, nisi quod supernae animadversionis ictus formidare contemnit? et quasi stipulam deputat, quia ad justae irae se pondere velut contra levissimum terrorem parat. Sequitur: Et deridebit vibrantem hastam. --Contra leviathan enim Dominus hastam vibrat, quia in ejus interitum districtam minatur sententiam; sed apostata spiritus auctorem vitae etiam cum sua morte despiciens hastam vibrantem deridet. Sequitur:

VERS. 21. Sub ipso erunt radii solis. --In Scriptura 133.0502A| enim sacra cum figurate sol ponitur, aliquando Dominus intelligitur, ut illud: « Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non illuxit nobis, et Sol non ortus est nobis (Sap. V, 6). » Aliquando persecutio, ut illud in Evangelio: « Orto sole aruerunt (Matth. XIII, 6); » aliquando de re qualibet manifeste visionis ostensio, ut illud: « In sole posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6); » aliquando autem intelligentia sapientiae designatur, ut illud: « Quartus angelus effudit phialam suam in sole, et datum est illi aestu afficere homines et igni (Apoc. XVI, 8). » Hoc autem loco, quid per solis radium, nisi acumina sapientium demonstrantur? Quia enim multi in sancta Ecclesia lucere sapientiae fulgore videbuntur, tunc vel persuasionibus capti, vel minis territi, vel 133.0502B| cruciatibus fracti, leviathan istius se ditioni subjiciunt. Recte dicitur: Sub ipso erunt radii solis. Sequitur: Sternet sibi aurum quasi lutum. --Appellatione quippe auri in sacro eloquio, aliquando divinitatis claritas designatur, ut illud: « Caput ejus aurum optimum (Cant. V, 11); » aliquando splendor supernae civitatis, ut illud: « Et ipsa civitas auro mundo simili vitro mundo (Apoc. XXI, 18); » aliquando charitas, ut illud: « Ad mamillas praecinctus zona aurea (Apoc. I, 13); aliquando autem nitor gloriae saecularis, sicut per prophetam dicitur: « Calix aureus Babylon (Jerem. LI, 7); » aliquando vero pulchritudo sanctitatis accipitur, ut illud Jeremiae: « Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thren. V 1)? » Luti quoque nomine in sacro eloquio, 133.0502C| aliquando terrenarum rerum multiplicitas designatur, ut illud Habacuc: « Vae ei qui multiplicat non sua, usquequo aggravat contra se densum lutum (Habac. II, 6); » aliquando sordidum sapiens iniqua doctrina, ut idem propheta ait: « Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum (Habac. III, 15); » aliquando desiderium sordidae voluntatis exprimitur, ut illud: « Eripe me de luto, ut non infigar (Psal. LXVIII, 15). » Hoc igitur loco aurum claritas sanctitatis accipitur; lutum vero vel terrenarum rerum avaritiam, vel pravarum contagia doctrinarum, vel sordes carnalium voluptatum nil obstat intelligi. Quia enim leviathan iste eos qui intra sanctam Ecclesiam fulgore justitiae resplendere 133.0502D| videbantur, cum carnalibus voluptatibus sibi subjicit, aurum sibi procul dubio ut lutum sternit, sed hoc nunc in multorum cordibus quotidie ait, sicut Paulus dicit: « Ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium iniquitatis, etc. (II Thess. II, 6, 7). » Toties ergo sibi nunc aurum subjicit, quoties castitatem fidelium per carnis vitia sternit, quoties sensum continentium per immunda desideria dissipat. Sequitur:

VERS. 22. Fervescere faciet quasi ollam profundum mare. --Quid per mare, nisi vita saecularium? Quid per profundum, nisi altae et abditae eorum cogitationes exprimuntur? Profundum ergo mare quasi ollam fervescere facit, quia nimirum constat quod persecutionis extremo tempore, contra electorum 133.0503A| vitam studeat animos reproborum excitare. Sequitur: Et ponet quasi cum unguenta bulliunt. --Quia ergo reprobi ita seducuntur, ut quidquid agunt, ex iniquitate perfidiae, pro veritate rectae fidei se agere suspicantur, quasi bene redolet id quod zelo religionis exercent. Hinc Dominus ait: « Et omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI, 2). » Igitur sicut olla fervent, dum crudeliter persequuntur, sed apud eos unguentum redolet dum mentes eorum, vanis suspicionibus deceptae, aestimant quasi Deo obsequium persolvant. Sequitur:

VERS. 23. Post eum lucebit semita. --Post leviathan quippe semita lucere perhibetur, quia quorum corda penetrat, eorum prodigiis illustrat. Sequitur: 133.0503B| Aestimabit abyssum quasi senescentem. --Judicia Dei abyssi appellari nomine Psalmista ostendit dicens: « Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). » Senectus vero aliquando pro finis propinquitate ponitur. Unde ait Apostolus: « Quod antiquatur et senescit, prope interitum est (Hebr. VIII, 13). » Abyssum namque senescere aestimat qui terminari quandoque in suppliciis supernam animadversionem putat. Igitur antiquus iste persuasorum iniquorum mentibus futuras poenas quasi certo fine determinat, ut eorum culpas sine termino correctionis extendat. Sunt enim etiam nunc qui peccatis suis ponere finem negligunt, qui habere quandoque finem futura super se judicia suspicantur. Contra quos Veritas dicit: 133.0503C| « Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). » Ad districti ergo Judicis justitiam pertinet ut nunquam careant supplicio, quorum mens in hac vita nunquam voluit carere peccato, et nullus detur iniquo terminus ultionis, quia quandiu valuit, habere noluit terminum criminis. Sequitur:

VERS. 24. Non est potestas quae comparetur ei. --Potestas ejus super terram cunctis eminentior perhibetur, quia etsi actionis suae merito infra homines cecidit, omne tamen hominum genus naturae angelicae conditione transcendit, licet sanctis hominibus meritorum suorum dejectione subjaceat. Sequitur: Qui factus est ut nullum timeret. --Siquidem per naturam factus est, ut Conditorem suum caste timere debuisset, 133.0503D| timore videlicet qui « permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10) » , sed sua perversitate talis factus est, ut nullum timeret. Ei quippe a quo factus fuerat subesse despexit, dum praeesse caeteris, et 133.0504A| nulli subesse concupivit, dicens: « Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. XIV, 14). » Sequitur:

VERS. 25. Omne sublime videt. --Id est, cunctos velut infra se positos quasi de sublimi respicit, quia dum per intentionem contra Auctorem nititur, aestimare sibi quemlibet similem designatur quod apte etiam ejus membris congruit, quia omnes iniqui per tumorem cordis elati, cunctos quos cernunt superbiae fastu despiciunt, quibus bene per prophetam dicitur: « Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isa. V, 21). » Et Paulus: « Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 16). » Et notandum quod leviathan iste per corporeum animal designatur, et cordis superbia, cum 133.0504B| exterius usque ad corpus extenditur, prius per oculos indicatur. Ipsi quippe per fastum tumoris inflati quasi ex sublimi respiciunt, et quo se deprimunt, altius extollunt. Hinc Salomon ait: « Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus multo surrectae (Prov. XXX, 13). » Sequitur: Ipse est rex super universos filios superbiae. --Ut leviathan iste in cunctis quae superius dicta sunt, caderet, sola se superbia percutit. Scriptum namque est: « Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). » Per hanc enim ille succubuit, per hanc se sequentem hominem stravit. Eo enim telo salutem nostrae immortalitatis impetiit, quo vitam suae beatitudinis extinxit. Sed idcirco hanc Dominus doctrinae suae locutionem inseruit, ut cum post mala omnia leviathan istius 133.0504C| superbiam diceret, quid esset malis omnibus deterius indicaret. Nulla quippe mala ad publicum proderent, nisi haec mentem in occulto constringeret; alia quippe vitia eas solummodo virtutes impetunt, quibus ipsa distinguuntur, ut videlicet ira patientiam, gastrimargiam abstinentia, libido continentiam expugnet. Superbia autem, quam vitiorum radicem diximus, nequaquam unius virtutis exstinctione contenta, contra cuncta animae membra se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus, corpus omne corrumpit. Contra quos Scriptura clamat: « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). » Contra hujus languoris pestem Veritas dicit: « Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29). » Ne igitur nobis leviathan 133.0504D| istius membra, vel mira faciendo fallerent, apertum signum Dominus quo deprehendi valeat, demonstravit, dicens: Ipse est rex super universos filios superbiae.

LIBER TRICESIMUS QUINTUS. 133.0503| 133.0503D| Igitur postquam fideli famulo Dominus leviathan hostis ejus quam sit fortis et callidus ostendit, beatus 133.0504D| Job ad utraque respondit. Contra immanes quippe vires ejus intulit.

CAPUT XLII. 133.0505A|

VERS. 1, 2. Scio quia omnia potes. --Contra occultas vero machinationes illius subjunxit, et nulla te latet cogitatio. --Unde et mox eadem ei exprobrat, dicens:

VERS. 3. Quis est iste qui celat consilium absque scientia? --Absque scientia enim leviathan celat consilium, qui quamvis contra infirmitatem nostram multis fraudibus occultetur, protectoris tamen nostri sancta nobis inspiratione detegitur. Sequitur: Ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam. --Omnis humana sapientia, quantolibet acumine polleat, divinae sapientiae comparata, insipientia est. Beatus itaque Job 133.0505B| ea quae dixerat, sapienter dixisse se crederet, si verba superioris sapientiae non audiret, in cujus operatione stultum est nostrum omne quod sapit. Hinc Abraham ait: « Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis (Gen. XVIII, 27). » Hinc Moyses, omni sapientia Aegyptiorum instructus, ait: « Obsecro, Domine, non sum eloquens, ab heri enim et nudiustertius; ex quo locutus es ad servum tuum impeditioris et tardioris linguae ego sum (Exod. IV, 10). » Sequitur:

VERS. 4. Audi et ego loquar, interrogabo te, et responde mihi. --Audire Dei est sub semetipso surgentia nostra percipere. Ad Deum ergo, qui et tacentium corda cognoscit, loqui nostrum est, non vocis, sed pro mentis ad illum desideriis inhiare. 133.0505C| Et quia ideo quisquis interrogat ut discere valeat quod ignorat, homini Deum interrogare est, in conspectu ejus nescientem se cognoscere. Respondere Dei est, eum qui se humiliter nescientem cognoverit occultis inspirationibus erudire. Ait enim: Audi et loquar. Ac si diceret: Misericorditer desideria mea percipe, ut dum haec pietas tua percipiens audiat a te, multipliciora consurgant. Interrogabo te, id est, nescientem me ex tuae scientiae contemplatione cognosco, et responde, id est, stultitiam propriam humiliter cognoscentem doce. Sequitur:

VERS. 5. Auditu audivi te, nunc autem oculus meus videt te. --His nimirum verbis aperte indicat, quia quanto visus superior est auditu, tanto differt ab eo quod prius exstitit, et hoc postmodum per flagella 133.0505D| proficit. Sequitur:

VERS. 6. Idcirco ipse me reprehendo. --Quanto enim quisque minus videt, tanto sibi minus displicet, et quanto majoris gratiae lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se esse cognoscit. Sequitur: Et ago poenitentiam in favilla et cinere. --Ac si aperte dicat: De nullo auctoris mei dono superbio, quia sumptus ex pulvere per illatae mortis sententiam ad pulverem me redire cognosco. In favilla enim et cinere poenitentiam agere est, contemplata summa essentia, nil aliud quam favillam se cineremque cognoscere. Unde et civitati reprobae in Evangelio Dominus dicit: « Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim 133.0506A| in cilicio et cinere poenitentiam egissent (Luc. X, 13). » Sequitur:

VERS. 7. Et dixit Dominus ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, etc.--Quantum quidem ad humana judicia attinet, in verbis suis amici B. Job multa illo rectius dixisse crederentur. Sed Veritas, aliam ex occulto regulam proferens, ait: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Coram me, ait, id est intus, ubi saepe multorum vita displicet, quae etiam foris hominibus placet. Unde et de electis dictum est: « Erant ambo justi ante Deum (Luc. I, 6). » Hinc Psalmista exorat dicens: « Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. LIX). » Et notandum quod non dicitur sicut Job, sed sicut servus meus Job, 133.0506B| licet in positione servitutis, dum eum quasi sub quadam peculiaritate commemorat, cuncta quae in defensione sua dixerat, quia non contumaci superbia, sed humili veritate dixit, ostendit. Sed quid est hoc quod B. Job et laudatur hosti, et in seipso reprehenditur, et tamen amicis antefertur, nisi quod sanctus vir cunctos meritorum suorum virtute transcendit, sed eo ipso quod homo fuit, ante Dei oculos esse sine reprehensione non potuit? B. igitur Job pro culpa se credidit et non pro gratia flagellari; et in eo reprehenditur quod intentione flagellatum fuisse alia suspicatur, et tamen amicis resistentibus interni judicii definitione praelatus est. Sequitur:

VERS. 8. Sumite vobis septem tauros, et septem 133.0506C| arietes, et offerte holocausta pro vobis. --Ecce justus et misericors Deus nec culpas sine increpatione deserit, nec reatum sine conversione derelinquit. Et prius putredinem vulneris innotuit, et post remedia consequendae salutis indicavit. Sed quia diximus per amicos B. Job haereticos designari, qui Deum dum defendere nituntur, offendunt, quos omnipotens tamen Deus saepe corpori sanctae Ecclesiae per cognitionem veritatis inviscerat, Job quippe typum gessit Ecclesiae, per tauros, cervix superbiae, per arietes vero ducatus exprimitur. De haereticis namque superbientibus dicitur: « Consilium taurorum inter vaccas populorum (Psal. LXVII, 32). » Et quia sequentes se populos velut greges trahunt, arietes aliquando nominantur. Hinc Jeremias ait: « Principes 133.0506D| tui velut arietes (Thren. XVI). » Tauros enim et arietes in sacrificio offerre, est superbum ducatum conversionis humilitate mactare, ut, edomita cervice superbiae, discant obediendo sequi qui dudum ducendo praeire conabantur. Recte quoque haec eorum superbia septem sacrificiis expiatur, quia haeretici ad Ecclesiam revertentes per humilitatis hostiam dona Spiritus gratiae septiformis accipiunt, ut qui elationis suae vetustate tabuerunt, novitate gratiae reformentur. Hoc enim inconcussa fide retinemus, quia quos spiritus gratiae repleverit, perficit, eisque non solum Trinitatis notitiam, sed etiam virtutum quatuor, id est prudentiae, temperantiae, fortitudinis atque justitiae operationem praebet. In scriptura 133.0507A| sacra solet septenario numero aliquando secura requies designari, ut illud: « Et requievit Deus die septima (Gen. II, 2). » Aliquando universitas praesentis temporis hujus. Hinc est quod muros Hierico tubis clangentibus arca Dei septem circuivit dies (Josue, VI, 3, 4). Hinc Propheta ait: « Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164). » Aliquando autem sanctae Ecclesiae universitas designatur, ut illud in Apocalypsi: « Joannes septem Ecclesiis, » et reliqua (Apoc. I, IV). Veniant ergo haeretici qui extra sunt positi, et prius se universitati sanctae Ecclesiae misceant, et tunc demum veniam de reatu pristinae elationis exquirant. Pro culpa sua septem sacrificia offerant, quia reatus sui absolutionem non accipiunt, nisi gratiae septiformis Spiritu universali 133.0507B| paci, qua excisi fuerant, aggregentur. Sequitur: Job servus meus orabit pro vobis, faciem ejus suscipiam ut non vobis imputetur stultitia. --Ac si haereticis redeuntibus aperte diceretur: Universali vos Ecclesiae per humilitatem poenitentiae jungite, atque per eam, qua per vosmetipsos digni non estis, veniam ejus a me precibus obtinete. Qui cum per hanc veraciter sapere discitis, prioris apud me vestrae sapientiae stultitiam deletis. Sequitur: Neque enim locuti estis coram me sicut servus meus Job. --Haec paulo ante Dominus protulit, et tamen haec iterando subjunxit. Quid est hoc nisi quod sententiam quam in semel judicando dixerat, iterum replicando confirmat? Sequitur:

VERS. 9. Abierunt ergo tres amici Job, Eliphaz 133.0507C| Themanites, et Baldad Suhites, et Sophat Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Job. --Intuendum vero est quod ita caute sicut praedictus fuerat ordo acceptae veniae custoditur, ut in sacrificiis Dominus non illorum, sed beati Job faciem suscepisse refertur. Sequitur:

VERS. 10. Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret pro amicis suis. --Jam enim, sicut superius memorat, pro amicis auditus fuerat. Hic autem aperte ostenditur, quia etiam pro semetipso poenitens, tanto citius exaudiri meruit, quanto devote pro aliis intercessit. Libentius quippe sacrificium orationis accipitur, quod in conspectu misericordis judicis proximi dilectione conditur. Hinc 133.0507D| Dominus ait: « Orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V, 44); » et rursum: « Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, » etc. (Matth. XI, 25). Sequitur: Addidit Dominus omnia quaecunque fuerant Job, duplicia. --Cuncta quae amiserat, duplicia recepit, quia per pietatem benigni judicis, tentationis nostrae dispendium vincunt suffragia consolationum. Minus enim tentat probatio quam remuneratio consolatur. Hinc quoque dicitur: « Ad punctum in modicum reliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te (Isa. LIV, 7). » Et item: « Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam (Psal. XCIII, 9). » 133.0508A| MYSTICE. Sancta quippe Ecclesia ex se multos nunc percussione tentationis amittit, in fine tamen hujus saeculi, ea quae sunt sua duplicia recipit, quando, susceptis ad plenum gentibus, ad ejus fidem currere omnes, quae tunc inventa fuerit, etiam Judaeam, consentit. Hinc enim scriptum est: « Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25). » Et Veritas ait: « Elias veniet et restituet omnia. » Vel certe sanctae Ecclesiae in fine suo duplum recipere est in singulis nobis et de beatitudine animae et de carnis incorruptione gaudere. Hinc propheta dicit: « In terra sua duplicia possidebunt (Isa. LXI, 2). » Sequitur:

VERS. 11. Venerunt ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum 133.0508B| prius, et comederunt panem cum eo in domo, et moverunt super eum caput. --Divinae pietatis muneribus consolatus, etiam humana debet charitate refoveri, ut undique ei etiam consolationis gaudia respondeant, quem undique dolorum tristitia adversa lacerabat. In comestione enim panis charitas, in motione vero capitis, admiratio designatur. MYSTICE. Tunc autem fratres sui ac sorores ad correptum veniunt, quando ex plebe Judaica quot inventi fuerint ad fidem convertuntur, ipsa enim per cognationem juncta est, vel qui fortes futuri sunt velut fratres, vel infirmi velut sorores ad eum per cognitionis fidem debita gratulatione concurrunt. Tunc in domo ejus panem comedunt, cum postposita observatione superjacentis litterae in sancta Ecclesia mystici eloquii quasi frugis 133.0508C| medulla pascuntur. Bene autem dicitur, omnes qui noverunt eum prius. Prius quippe noverant, quem in passione sua quasi incognitum contempserant. Nam nasciturum Christum nullus qui plene legem didicit, ignoravit, quorum et notitia prior et ignorantia posterior bene ac breviter Isaac caligante signatur. Qui dum Jacob benediceret, et quid eveniret in futuro praevidebat, et quis illi praesens assisteret nesciebat. Sed ecce in fine mundi veniunt, et eum quem prius noverant recognoscunt. Ecce in domo ejus panem comedunt, quia in sancta Ecclesia sacri eloquii fruge pascuntur. In capite namque principale mentis accipitur, sicut per Psalmistam dicitur: « Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII, 5). » Hoc itaque loco caput movere est et 133.0508D| immobilitatem mentis excutere, et ad cognitionem fidei crudelitatis gressibus propinquare. Caput igitur movetur, cum per formidinem veritatis tacta ab insensibilitate sua mens quatitur. Sequitur: Et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum. --Percussi enim moerorem consolari est, ei post percussionem de venia congaudere. Nam quantum quisque cernitur de restituta proximi salute hilarescere, tanto se indicat de ablata doluisse. TYPICE. Consolantur Christum, consolantur Ecclesiam, qui ab infidelitatis pristinae errore resipiscunt, et pravitatem vitae per quam recta docentibus repugnant. Magna quippe praedicatorum consolatio est, subsequens profectus auditorum. 133.0509A| Revelatio namque dicentis, est immutatio proficientis. Qui ad consolandum post flagella veniunt, quia nimirum passionis tempore praedicamenta fidei contemnentes, quem hominem ex morte probaverunt, Deum credere dexpexerunt. Unde Dominus dicit: « Sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit, » et reliqua (Psal. LXVIII, 21). In fine igitur mundi credentes Hebraei conveniant, et humani generis Redemptori in potentia divinitatis quasi sano Job oblationum suarum vota persolvantur. Sequitur: Et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem unam. --Haec juxta historiam veraciter dicta credimus. Sed quid per ovem mystice, nisi innocentia? quid per inaurem, nisi obedientia designatur? Per ovem quippe simplex animus, 133.0509B| per inaurem vero ornatus humilitatis gratia auditus exprimitur. Notandum quod cum inaure ovis, et cum ove inauris offertur, quia nimirum innocuis mentibus ornamentum semper obedientiae jungitur, Domino attestante, qui ait: « Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me (Joan. X, 27). » Auream inaurem obtulisse perhibetur, ut videlicet in ea quae exhibetur obedientia, charitas fulgeat, quae virtutes omnes auri more caetera metalla transcendit. Sed quia nulla esse innocentia, nulla esse vera obedientia in multiplicibus haereticorum divisionibus potest, ad cognitionem fidei venientes offerant ovem, sed unam; offerant inaurem, sed unam, id est, tales veniant qui in unitate sanctae Ecclesiae innocui obedientesque 133.0509C| persistant. Sequitur:

VERS. 12. Dominus autem benedixit novissimis Job, magis quam principio ejus. --Haec in historia facta credimus, haec mystice facienda speramus. Quantum enim ad Israelitici populi susceptionem pertinet, urgente fine in praesentis saeculi dolore sancta Ecclesia animarum multiplici collectione consolatur. Tanto quippe locupletius ditabitur, quanto et manifestius innotescit quod ad finem praesentis vitae temporalitas urgetur. Praedicatores namque sanctae Ecclesiae benedictione primi temporis Psalmista ditari conspexerat, cum dicebat: « Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi. Et beneplacentes erunt ut annuntient (Psal. LXXXXI, 20). » Sequitur.

133.0509D| VERS. 13. Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae. Et fuerunt ei septem filii et tres filiae. --Cum cuncta beato Job duplicata sunt, cur filii totidem sunt redditi, quot amissi? Sed et filios dupliciter addidit, cum decem postmodum in carne restituit. Decem vero qui amissi fuerant, in occulta animarum vita servavit. Possumus autem in his animalibus aggregatam fidelium universitatem intelligere. Hinc scriptum est: « Omnia subjecisti sub pedibus ejus, » et reliqua (Psal. VIII, 8) et rursum: « Animalia tua habitabunt in ea (Psal. LXVII, 11). » Agnoscamus ergo in ovibus fideles atque innocentes ex Judaea populos, legis dudum pascuis sociatos. In 133.0510A| camelis simplices ex gentilitate venientes, qui prius sub ritu sacrilego quasi quadam deformitate membrorum valde turpes ostensi sunt foeditate vitiorum. Possunt rursum in bobus Israelitae accipi, quasi jugo legis attriti; asini vero gentiles designari. Qui dum se colendis lapidibus inclinabant, supposito quibuslibet idolis bruto sensu serviebant. Sancta ergo Ecclesia, quae in exordiis suis innumeris tentationibus pressa, vel Israeliticum populum, vel multos ex gentibus amisit, videlicet quos lucrari non potuit, duplicia in fine recipit, quia in ea ex utraque nationum fidelium multipliciter excressit. Possunt per jugatos boves praedicatores intelligi; possunt per asinas mentes simplicium designari. Sancta vero Ecclesia duplicia recipit, qui dum praedicatores sancti, 133.0510B| qui pressi formidine in ejus dudum tentatione tacuerunt, et mentes simplicium quae victae terroribus veritatem illius confiteri formidabant, tanto jam nunc robustius in confessione veritatis suae voces suas exerunt, quanto debilius ante timuerunt. Millenarius numerus apud saecularem scientiam idcirco perfectus habetur, quia denarii numeri quadratum solidum reddit; decem quippe decies ducta fiunt centum, quae jam figura quadrata, sed plena est. Ut autem in altitudinem surgat, et solida fiat, rursum centum decies multiplicantur, et mille fiunt. Septenarius autem ea ratione perfectus habetur, quod ex primo pari, et ex primo impari consummatur. Prius enim impar, ternarius est, primusque par quaternarius, ex quibus duobus septenarius constat, quia 133.0510C| ex eisdem partibus suis multiplicatus in duodenarium surgit. Senarius vero ideo perfectus est, quia primus innumeris completur partibus suis, id est, sexta sui parte, et tertia et dimidia quae sunt, unum, duo, tria, et fiunt in summa sex. Sed in sacra Scriptura senarius numerus ideo perfectus est, quia in mundi origine Dominus ea quae coepit, sexto die opere implevit. Septenarius in ea perfectus est, quia omne bonum opus septem virtutibus agitur, ut et fide simul et opere consumetur. Denarius quoque in ea perfectus est, quia lex in decem praecepta concluditur, omnisque culpa non amplius quam per decem verba cohibetur, atque narrante Veritate (Matth. XX, 10), operatores vineae denario remunerantur. In denario quippe tria junguntur et septem. Homo autem, 133.0510D| qui ex anima constat et corpore, in septem qualitatibus continetur. Nam tribus specialiter, et quatuor corporaliter viget. Sed homo denario remuneratur, quia in illa perfectione supernae patriae septem nostra ad tria junguntur aeterna, ut homo contemplationem Trinitatis accipiat, vel certe septem virtutes sunt, quibus in hac vita laboratur, dumque eis in remuneratione contemplatio Trinitatis redditur, vita laborantium denario remuneratur. Sed perfectus quisque in hac etiam vita denarium accipit, dum eisdem septem virtutibus, fidem, spem charitatemque conjungit. Millenarius namque perfectus est, quia appellatione ejus universitas designatur. Unde scriptum est: « Verbi quod mandavit 133.0511A| in mille generationes (Psal. CIV, 8). » Beatus igitur Job, quatuordecim millia ovium recepit, quia dum in sancta Ecclesia virtutum perfectio ad utrumque sexum ducitur, septenarius in ea numerus duplicatur. Et sex millia camelorum, quia plenitudinem in illa operis accipiunt, qui ab illa dudum vitiorum suorum foeditate perierunt. Mille quoque juga boum, ac mille asinas recepit, quia Israelitas atque gentiles, doctos ac simplices, post tentationum casus in culmine perfectionis assumit. Septem quoque filios et tres filias recepit, quia eorum mentibus quos septem virtutibus generat, ad perfectionem summam, fidem charitatemque conjungit, ut tanto verius prole sua gaudeat, quanto suis fidelibus nil deesse virtutis pensat. Sequitur:

133.0511B| VERS. 14. Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii. --Per filios Job universum genus humanum accipimus. Homo namque quasi dies ex conditione claruit, quia hunc auctor suus ingenitae innocentiae splendore respersit, sed sponte sua ad peccati tenebras lapsus est. Unde alias dicitur: Secutus est umbram. Sed eum auctor pietatis, quem prius potenter ad justitiam condidit, potentius redimendo postmodum ab errore revocavit. Et quia multa nunc exhibenda sunt quae in paradiso necessaria non fuerunt, ut est virtus patientiae, laboris, eruditio doctrinae, castigatio corporis, assiduitas precum, confessio delictorum, inundatio lacrymarum, quia salutis bonum ex ipsa conditus homo conditione percepit, nomen 133.0511C| secundae filiae velut Cassia ex merito redolet, ut quia prima filia quasi dies exstitit per dignitatem conditionis, secunda Cassia sit per fragrantiam fortitudinis ex gratia Redemptionis. Unde et idem venienti Redemptori per prophetam dicitur. Mirrha et gutta et cassia, et reliqua. Quia vero tertio ordine humanum genus etiam carnis resurrectione revocato in illo conventu aeternae laudis assumitur, tertia filia Cornustibii vocatur. Quid per Cornustibii, nisi laetantium cantus exprimitur? Ibi enim veraciter adimpletur quod scriptum est: « Cantate Domino canticum novum, etc. (Psal. XCV, 1). » Sequitur:

VERS. 15. Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra. --Electorum 133.0511D| quippe animae omne humanum genus, quod in terra secundum hominem conversatur, suae pulchritudinis decore transcendunt. Quanto exterius affligendo se despiciunt, tanto intus verius componuntur. Hinc enim scriptum est: « Concupivit rex decorem tuum (Psal. XLIV, 12, 14); » et; « Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, » etc. (Ibid., 14.) Sequitur: Deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum. --Pater enim noster inter masculos etiam feminis jura successionis tribuit, quia inter fortes atque perfectos, 133.0512A| infirmos et humiles ad sortem supernae haereditatis admittit. Hinc Dominus ait: « In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). » Quas bene Paulus mansiones juxta merita distributas insinuat cum ait: « Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41). » Sequitur:

VERS. 16. Vixit autem Job post haec centum quadraginta annis, et vidit filios filiorum suorum, usque ad quartam generationem, et mortuus est senex et plenus dierum. --In Scriptura sacra non facile plenus dierum ponitur, nisi in cujus per eamdem Scripturam vita laudatur. Vacuus quippe dierum est, qui, quamlibet multum vixerit, aetatis suae tempora in vanitate consumit. At contra plenus dierum dicitur, cui 133.0512B| nequaquam dies sui pereundo transeunt, sed ex quotidiana mercede boni operis apud justum judicem, et postquam transacti fuerint, reservantur. MYSTICE. Si quatuordecim per denarium ducimus, ad centesimum et quadragesimum numerum pervenimus. Et recte vita sanctae Ecclesiae per multiplicata decem quatuor computatur, quia utcunque testamentum custodiens, et tam secundum legis decalogum, quam secundum quatuor Evangelii libros vivens, usque ad perfectionis culmen extenditur. Bene autem beatus Job post flagella vivere dicitur, quia et sancta Ecclesia prius disciplinae flagello percutitur, et postmodum vitae perfectione roboratur. Usque ad quartam generationem filios conspicit, quia hac aetate quae anni quatuor temporibus volvitur, usque ad finem 133.0512C| mundi per ora praedicantium nascentes sibi quotidie soboles contemplatur. Quod si per tres propagines Joseph pincernae somnum edisserens spatium trium dierum intellexit (Gen. XL, 12), cur non etiam per quatuor generationes annua quatuor tempora figurentur? Sancta quippe Ecclesia vidit filios suos, cum primum fidelium sobolem conspexit, vidit filios filiorum, cum ab eisdem fidelibus ad fidem gigni et alios agnoscit. Quae etiam senex et plena dierum moritur, quia subsequente luce ex mercede quotidianorum operum, deposito corruptionis pondere, ad incorruptionem spiritalis patriae mutatur. Per haec enim transeuntia tempora, id quod non transit operatur. Unde apostolis dicitur: « Operamini non cibum qui 133.0512D| perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. VI, 27). » Mori autem dicitur, quia, cum illa aeternitatis contemplatio absorbuerit, ab hac mutabilitatis suae funditus exstinguit, ut in ea jam quod acumen visionis intimae impediat, ullo modo nihil juvat. Hanc itaque mortem, hanc dierum plenitudinem, et in beato Job, id est uno membro Ecclesiae, credamus factam, et in tota simul Ecclesia speremus esse faciendam. Quatenus ita teneatur rei gestae veritas, ut non evacuetur rei gerendae prophetia.

(no apparatus)