Moralia/III

(Redirectum de Moralia I/III)
This is the stable version, checked on 26 Septembris 2021. Template changes await review.
Pars Tertia
Saeculo VI

 Pars II Pars IV 

Pars Tertia

recensere
  • LIBRIS SEX CONSTANS.
    • LIBER UNDECIMUS. In quo caput duodecimum, a versu sexto, decimum...
    • LIBER DUODECIMUS. In quo, exposito capite XIV libri Iob, a...
    • LIBER DECIMUS TERTIUS. In quo capitum XVI et XVII libri...
    • LIBER DECIMUS QUARTUS, In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX...
    • LIBER DECIMUS QUINTUS. In quo XX et XXI capitum libri...
    • LIBER DECIMUS SEXTUS Decursis brevi explicatione libri Iob capitibus XXII,...

LIBER UNDECIMUS

recensere

In quo caput duodecimum, a versu sexto, decimum tertium, et decimi quarti quatuor priores versus, mutato tantisper stylo, exponuntur.

CAPUT PRIMUM.

1. Quae sint tota hac tertia parte exponenda et quo stylo. --Quamvis in prolixo opere esse culpabilis styli mutabilitas non debeat, ne quis tamen me ex locutionis meae immutatione reprehendat, in epistola libris praemissa causam reddidi cur tertiam hujus operis partem ad aliarum usque similitudinem minime emendando perduxi. Quibus scilicet exclusis, hoc quoque additur, quod ab eo versu, quo dicitur: Abundant tabernacula praedonum, ejusdem partis expositio incipit, et usque ad hoc, quod scriptum est: Dulcedo eorum vermis; disserendo pertingit. Quae nimirum tam multa sunt, ut in uno corpore comprehendi non possent, nisi sub magna brevitate dicerentur. Qui ergo ab aliis actibus vacat, legat caetera multipliciter dicta. Cui vero ad studiose legendum non vacat, hujus partis ei brevitas placeat, in qua non tam quae sentimus dicimus quam ea quae sunt dicenda signamus. Igitur quoniam in ea multa, sicut me loquente excepta sunt, ita dereliqui, immutationem styli lector meus aequanimiter accipe, quia et saepe eosdem cibos edentibus, diversitas placet coctionis. Sed quoties partes singulas ad legendum sumis, reducere semper ad memoriam eam, quam proposui causae originem, stude, quia et per beatum Job, qui dolens dicitur, passiones Domini ejusque corporis, id est sanctae Ecclesiae designantur, et amici ejus haereticorum tenent speciem, qui, ut saepe jam diximus (Maxime praefat., c. 6, n. 15), Deum dum defendere nituntur, offendunt. Qui dum ficte consulunt, sanctorum mentem fortiter affligunt; nec tamen per cuncta quae loquuntur a veritatis cognitione desipiunt, sed plerumque et stultis prudentia, et fictis vera permiscent, ut dum ex veritate aliquid praerogant, facile ad falsitatem trahant. Unde amici quoque beati Job modo despicabilia, modo autem mira sunt quae loquuntur; quae tamen sanctus vir aliquando reprobando convincit, aliquando vero approbando suscipit, atque ad usum rectitudinis pertrahit etiam quae ab eis recta, sed non recte proferuntur. Itaque inopiam suam despicientes despicit, atque in sterquilinio corpore positus, in quanto virtutum culmine apud se sedeat ostendit, cum nil esse praesentis vitae divitias memorat, quos abundare et reprobis narrat, dicens:

CAPUT II [ Vet. I, Rec. II ]. CAP. 12, VERS. 6.-- Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum.

2. Quantus in Job divitiarum contemptus eluceat. --Facile est hominem tunc divitias despicere, cum habet; difficile vero est eas, cum non habet, viles aestimare. Unde patenter ostenditur quantus contemptus terrenarum rerum in beati Job cogitatione fuerit, qui tunc dicit nulla esse quae abundant reprobis, 367 quando omnia amisit. Ait ergo: Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, quia plerumque mali eo magis contra Deum superbiunt, quo ab ejus largitate et contra meritum ditantur; et qui provocari bonis ad meliora debuerant, donis pejores fiunt. 3. Quae injuste faciunt mali, Deus fieri juste permittit --Sed intelligendum nobis est quomodo praedones appellentur, dum protinus additur: Cum ipse dederit omnia in manibus eorum. Si enim praedones sunt, violenter abstulerunt, et dubium non est quia violentorum non sit adjutor Deus. Quomodo igitur ipse dat quod hi qui praedones sunt nequiter tollunt? Sed sciendum est quia aliud est quod omnipotens Deus misericorditer tribuit, aliud quod omnipotens Deus misericorditer tribuit, aliud quod iratus haberi sinit. Nam quod praedones perverse faciunt, hoc dispensator aequissimus fieri non nisi juste permittit; ut et is qui rapere sinitur caecatus mente culpam augeat, et is qui rapinam patitur jam in ejusdem rapinae damno pro alia quam ante perpetravit culpa feriatur. Ecce enim quidam in montis fauce constitutus insidiatur itinerantibus; sed is qui iter agit iniqua fortasse quaedam aliquando perpetravit, eique omnipotens Deus malum suum in praesenti vita retribuens, atque hunc insidiatoris manibus tradens, vel spoliari rebus, vel etiam interimi permittit. Quod ergo praedo injuste appetiit, hoc aequissimus judex juste fieri permisit; ut et ille reciperet quod injuste fecerat, et iste gravius quandoque feriatur, per cujus nequissimam voluntatem culpam omnipotens Deus in alterum juste vindicavit. Ille purgatur qui opprimitur; in isto reatus augetur, qui opprimit, ut vel de profundo nequitiae quandoque ad poenitentiam redeat, vel non revertens tanto gravius aeterna damnatione feriatur, quanto diu est in sua iniquitate toleratus. Cum illo ergo misericorditer agitur ut peccatum finiat, cum isto districte ut multiplicet, nisi ad poenitentiam recurrat. In illo mala purgantur dum vim sustinet, in isto cumulantur dum facit. Omnipotens itaque Deus quod fieri prohibet justum est ut fieri sinat, ut unde nunc exspectat, et non conversos diu tolerat, quandoque inde plus feriat. Bene ergo dicitur: Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum, quia quod iniqui tollunt, eis hoc ipse dat, qui illis ad rapinam posset obsistere, si misereri voluisset. [ Vet. II. ] 4. Praedones sunt qui de donis a Deo sibi collatis superbiunt. --Quod tamen intelligi de rebus quoque spiritalibus potest. Nam plerumque nonnulli doctrinae dona percipiunt, sed ex eisdem donis intumescunt, et magni prae caeteris videri volunt. Atque omnipotentem Deum provocare est de ejus donis inter proximos superbire. Qui etiam praedones non immerito vocantur, quia dum loquuntur quae non faciunt, in usum locutionis suae verba justorum tollunt. Sed quia haec ipsa verba superna eis gratia tribuit, quorum tamen vitam in pravis moribus relinquit, per semetipsos quidem praedones sunt, sed tamen bona quae habent divinitus acceperunt. Sequitur:

VERS. 7 et 8.--Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; volatilia coeli et indicabunt tibi. Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.

CAPUT III. 368

5. Quid per jumenta et coeli volatilia, quid per terram et pisces maris significetur. --Quid per jumenta, nisi sensu pigriores, quid per coeli volatilia nisi summa atque sublimia sapientes intelligere debemus? De jumentis quippe, id est sensu pigrioribus, scriptum est: Animalia tua habitabunt in ea (Psal. LXVII, 11). Et quia sublimia sapientes, in verbis nostri Redemptoris evolant, scriptum est: Ita ut volucres coeli veniant, et habitent in ramis ejus (Matth. XIII, 32). Quid vero per terram, nisi terrena sapientes? Unde et primo homini coelestia deserenti dictum est, Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Quid per pisces maris nisi curiosos hujus saeculi debemus accipere? De quibus Psalmista ait: Pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII, 9). Qui in magnis rerum inquisitionibus quasi in abditis fluctibus latent. Quid autem cuncta haec inquisita doceant, adjungit, dicens: CAPUT IV. VERS. 9.-- Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit?

6. Deum omnium creatorem cuncta praedicant. --Ac si aperte dicat: Sive sensu tardiores, seu sublimia sapientes, sive terrenis actibus deditos, seu hujus mundi occupatos inquisitionibus requiras, cuncta haec creatorem omnium Deum fatentur, et de potestate ejus concorditer sentiunt, quamvis sub ea non concorditer vivant. Quod enim justus quisque etiam vivendo loquitur, hoc injustus plerumque de Deo vel sola voce compellitur fateri; fitque ut mali, auctori omnium, cui operibus resistunt, attestatione famulentur, quia quem impugnare moribus ausi sunt, creatorem omnium negare non possunt. Quod tamen intelligi etiam juxta solam speciem litterae utiliter potest, quia omnis respecta creatura quasi dat vocem attestationis propriae, ipsam quam habet speciem suam. Jumenta, vel volatilia, terram, vel pisces requirimus, dum consideramus quae nobis concorditer respondent, quod cuncta Dominus fecerit; quia dum nostris oculis suas species ingerunt, se a semetipsis non esse testantur. Eo ipso enim quod creata sunt, per ostensam speciem creatori suo quasi vocem confessionis reddunt, qui quia omnia condidit, qualiter etiam debeant administrari disposuit. Unde subditur: CAPUT V [ Vet. et Rec. III ]. VERS. 10.-- In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis.

7. Qui praestitit esse quod non erat, providit qualiter sit quod jam existit. Spiritus hominis duobus modis intelligitur. --Per manum quippe potestas exprimitur. Anima igitur omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis, in ejus potestate est a quo est; ut ipse provideat qualiter sit, qui praestitit esse quod non fuit. Potest vero per animam omnis viventis jumentorum vita signari. Omnipotens autem Deus jumentorum animam usque ad corporeos sensus vivificat, hominum vero spiritum usque ad spiritalem intellectum tendit. In ejus ergo manu est anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis, dum et in illo hoc praestat animae ut vivificet carnem, et in isto ad hoc vivificat animam, ut ad intelligendam perveniat aeternitatem. Sciendum vero est quia in sacro eloquio spiritus hominis duobus modis poni consuevit. Aliquando namque spiritus pro anima, aliquando pro effectu spiritali ponitur. Pro anima namque spiritus dicitur, sicut de nostro ipso capite scriptum est: Inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). Si enim aliud spiritum quam animam evangelista diceret, exeunte utique spiritu, 369 anima remansisset. Pro effectu quoque spiritali spiritus dicitur, sicut scriptum est: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4). Angeli quippe, id est nuntii, in sacro eloquio nonnunquam praedicatores vocantur, sicut per prophetam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Mal. II, 7). Omnipotens ergo Deus angelos suos spiritus facit, quia praedicatores suos spiritales efficit. Hoc autem loco si anima omnis viventis ipsa corporis vita signatur, spiritu universae carnis hominis effectus intelligentiae spiritalis exprimitur. Sequitur: CAPUT VI [ Rec. IV ]. VERS. 11.-- Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis saporem?

8. Unius ejusdemque sapientiae quam diversa dona diversique inhabitationis modi. --Pene nullum latet quod quinque sensus corporis nostri, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus, in omne quod sentiunt atque discernunt, virtutem discretionis et sensus a cerebro trahunt. Et cum unus sit judex sensus cerebri qui intrinsecus praesidet, per meatus tamen proprios sensus quinque discernit, Deo mira operante, ut neque oculus audiat, neque auris videat, neque os olfaciat, neque nares gustent, neque manus odorentur. Et cum per unum sensum cerebri omnia disponantur, quilibet tamen horum sensus aliud facere non potest, praeter id quod ex dispositione conditoris accepit. Ex istis ergo corporalibus et exterioribus, interiora et spiritalia colligenda sunt, ut per id quod in nobis publicum est transire debeamus ad secretum quod in nobis est et nosmetipsos latet. [ Vet. IV. ] Intuendum quippe est quia cum una sit sapientia, alium minus, alium magis inhabitat; alii hoc, alii illud praestat, et, quasi cerebri more, nobismetipsis velut quibusdam sensibus utitur, ut quamvis ipsa sibimet nunquam sit dissimilis, per nos tamen diversa et dissimilia semper operetur, quatenus iste sapientiae, ille scientiae donum percipiat; iste genera linguarum, ille gratiam curationum habeat. 9. Verba sapientiae reprobi solum audiunt, electi etiam gustant. --Sed in his verbis beatus Job, quibus ait: Auris verba dijudicat, et fauces comedentis, saporem, etiam de electis ac reprobis aliquid videtur innuere, quia verba sapientiae, quae reprobi audiunt, electi non solum audiunt, sed etiam gustant, ut eis in corde sapiat quod reproborum non mentibus, sed solummodo auribus sonat. Aliud namque est nominatum cibum audire solummodo, aliud vero etiam gustare. Electi itaque cibum sapientiae sic audiunt, ut degustent, quia hoc quod audiunt eis per amorem medullitus sapit. Reproborum vero scientia usque ad cognitionem sonitus tenditur, ut quidem virtutes audiant, sed tamen corde frigido qualiter sapiant ignorent. Quibus videlicet verbis beatus Job amicorum suorum imperitiam, et eorum qui de doctrina sapientiae inflantur arrogantiam reprobat, quia aliud est de Deo aliquid scire, aliud vero hoc quod cognoscitur fauce intelligentiae gustare. Recte ergo dicitur: Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis, saporem? Ac si aperte arrogantibus diceretur: Doctrinae verba, quae vobis usque ad aurem veniunt, mihi etiam per saporem intimum intelligentiae fauces tangunt. Quia vero infirma aetas, etiam cum recte sapit, ad praedicandum non debet incaute prosilire, recte subditur: CAPUT VII. VERS. 12.-- 370 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.

10. Sapientia per vivendi usum et experientiam confirmatur. --Illa enim dicta in sapientiae radice solidata sunt, quae per vivendi usum etiam actuum experimento convalescunt. Sed quia multis et longior vita tribuitur, et sapientiae gratia non confertur, recte adhuc in cujus judicio ipsa dona pendeant demonstratur, dum subditur: CAPUT VIII. VERS. 13.-- Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.

11. Christus Dei sapientia et fortitudo. --Haec non incongrue de Unigenito summi Patris accipimus, ut ipsum esse Dei sapientiam et fortitudinem sentiamus. Nam Paulus quoque nostro intellectui attestatur, dicens: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24); qui apud ipsum semper est, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Habet autem Deus consilium et intelligentiam: consilium videlicet, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra. [ Vet. V. ] Potest quoque consilii nomine ipsa occulti judicii mora signari, ut quod aliquando tardius delinquentes percutit, non quia iniquorum culpa non conspicitur, sed ut damnationis eorum sententia, quae pro agenda poenitentia differtur, quasi tarda ex consilio prodire videatur. Quod ergo foris quandoque aperta sententia indicat, hoc apud omnipotentem Dominum ante saecula in consilio latebat. Sequitur: CAPUT IX [ Rec. V ]. VERS. 14.-- Si destruxerit, nemo est qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.

12. Deus humanam mentem destruit ab ea recedendo. Qui male agit conscientiam sibi carcerem facit. --Omnipotens Deus humanum cor destruit cum relinquit, aedificat dum replet. Neque enim humanam mentem debellando destruit, sed recedendo, quia ad perditionem suam sufficit sibi dimissa. Unde plerumque fit ut cum audientis cor exigentibus culpis omnipotentis Dei gratia non repletur, incassum exterius a praedicatore moneatur, quia mutum est os omne quod loquitur, si ille interius in corde non clamet, qui aspirat verba quae audiuntur. Hinc Propheta ait: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). Hinc Salomon dicit: Considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit (Eccle. VII, 14). Nec mirum si a corde reprobo praedicator minime auditur, dum nonnunquam ipse quoque Dominus in his quae loquitur resistentium moribus impugnatur. Hinc est enim quod Cain et divina voce admoneri potuit, et mutari non potuit, quia exigente culpa malitiae, jam intus Deus cor reliquerat, cui foris ad testimonium verba faciebat. Bene autem subditur: Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Quia omnis homo per id quod male agit, quid sibi aliud quam conscientiae suae carcerem facit, ut hunc animi reatus premat, etiamsi nemo exterius accuset? Qui cum, judicante Deo, in malitiae suae caecitate relinquitur, quasi intra semetipsum clauditur, ne evadendi locum inveniat, quem invenire minime meretur. Nam saepe nonnulli a pravis actibus exire cupiunt; sed quia eorumdem actuum pondere premuntur, in malae consuetudinis carcere inclusi, a semetipsis exire non possunt. Et quidam culpas proprias punire cupientes, hoc quod recte se agere aestimant, in graviores culpas vertunt; fitque modo miserabili ut quod exitum putant, hoc inclusionem inveniant. Sic videlicet reprobus Judas (Matth. XXVII, 5), cum mortem sibi contra peccatum intulit. 371 ad aeternae mortis supplicia pervenit, et pejus de peccato poenituit quam peccavit. 13. Vocanti Deo nemo resistit, relinquenti obviat nemo. --Dicatur ergo: Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat, quia sicut nemo obsistit largitati vocantis, ita nullus obviat justitiae relinquentis. Includere itaque Dei est clausis non aperire. Unde et ad Moysen dicitur de Pharaone: Ego obdurabo cor ejus (Exod. IV, 21; VII, 3). Obdurare quippe per justitiam dicitur Deus, quando cor reprobum per gratiam non emollit. Recludit itaque hominem quem in suorum operum tenebris relinquit. [ Vet. VI. ] Quasi enim aperire hanc inclusionem Isaac primogenito filio voluit, cum hunc fratri praeponere benedicendo conatus est (Genes. XXVII, 5). Sed filium quem pater voluit Dominus reprobavit, et quem Dominus voluit pater etiam nolendo benedixit (:IBID., XXV, 34), ut qui jam primogenita fratri pro esca vendiderat primogenitorum benedictionem non acciperet, quam ex cupidine gulae reliquisset: qui terrena ambiens, fugitiva sequens, haereditare cupiens benedictionem, reprobatus est. Non enim invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam, quia videlicet fructum non habent lamenta, quae student cum gemitu desiderare peritura. Aperire itaque Isaac nec filio potuit, quem Deus omnipotens justo judicio in suae carcere malitiae inclusit. Sequitur: CAPUT X [ Rec. VI ]. VERS. 15.-- Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; si emiserit eas, subvertent terram.

14. Subtracta praedicatione aut gratia, cor arescit. -- Si aqua scientia praedicationis accipitur, sicut scriptum est: Aqua profunda, verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae (Prov. XVIII, 4), cum aqua continetur, cuncta siccantur; quia si scientia praedicatorum subtrahitur, eorum qui viridescere in spe aeterna poterant, corda protinus arefiunt; ut in desperata siccitate remaneant, dum, fugitiva diligentes, nesciunt sperare mansura. Sin vero aquae nomine sancti Spiritus gratia designatur, sicut Veritatis voce in Evangelio dicitur: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38, 39); ubi statim evangelista subjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum; congruus in his sermonibus intellectus patet, quibus ait: Si continuerit aquas, omnia siccabuntur, quia si sancti Spiritus gratia ab audientis mente subtrahitur, arescit protinus intellectus, qui jam per spem viridescere in audiente videbatur. Quod autem non aquam, sed aquas memorat, pluralitatis appellatione, ad septiformem donorum spiritalium gratiam recurrit, quia quasi tot aquis unusquisque infunditur, quot donis repletur. De quibus apte subjungitur: Si emiserit eas, subvertent terram. 15. Afflante gratia, cor terrena sapiens subvertitur et mutatur. --Quid enim terra, nisi peccator accipitur, cui per sententiam dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19)? Manet itaque terra immobilis, cum praeceptis dominicis peccator obedire contemnit; cum cervicem superbiae erigit, atque a veritatis lumine oculos mentis claudit. Sed quia scriptum est: Pedes ejus steterunt, et mota est terra (Habac. III, 6, sec. LXX), quia cum veritas in corde figitur, mentis immobilitas agitatur, si sancti Spiritus gratia superno munere juxta vocem praedicantis infunditur, statim terra subvertitur, quia peccatricis mentis duritia ab immobilitatis suae obstinatione 372 permutatur, ut tantum se postmodum praeceptis dominicis flendo subjiciat, quantum superbiendo prius contra Dominum cervicem cordis erigebat. Videas namque quod terra cordis humani, aqua divini muneris infusa, post libenter injurias toleret, quas prius vehementer irrogabat; post etiam sua tribuat, quae prius et aliena rapiebat; post carnem abstinendo cruciet, quae prius satietate carnis per mortifera turpitudinum oblectamenta defluebat; post etiam persecutores diligat, quae prius diligere etiam se amantes nolebat. [ Vet. VII. ] Cum igitur mens humana, divino munere infusa, contra hoc quod consueverat agere coeperit, terra subversa est, quia deorsum missa est, quae prius eminebat, et sursum elevata est facies, quae prius in profunda premebatur. 16. Quod in Paulo converso mire elucet. --Libet in hujus rei exemplo unum e multis ad medium Paulum vocare; qui cum, acceptis contra Christum epistolis, Damascum pergeret, sancti Spiritus gratia in itinere infusus, ab illa sua protinus crudelitate mutatus est; et postmodum plagas pro Christo accepit, quas veniebat inferre Christianis; et qui prius carnaliter vivens, in mortem conabatur sanctos Domini tradere, gaudet postmodum pro vita sanctorum suae carnis sacrificium immolare (I Tim. I, 13). Illae crudelitatis ejus frigidae cogitationes versae sunt in ardorem pietatis; et qui prius fuit blasphemus et persecutor, humilis post factus est piusque praedicator (Act. IX, 1). Qui lucrum maximum putavit, se in discipulis Christum occidere, jam vitam suam Christum aestimat, et mori lucrum (Philip. I, 21). Emissa ergo aqua terra subversa est, quia Pauli mens, mox ut sancti Spiritus gratiam accepit, statum suae immobilitatis atque crudelitatis immutavit. Quod contra per prophetam Dominus contra Ephraim queritur, dicens: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur (Osee VII, 8). Panis namque subcinericius super se cinerem portans, partem mundiorem deorsum premit, partemque superiorem tanto sordidiorem habet, quanto in ea cinerem tolerat. Mens itaque quae terrena cogitat quid super se aliud quam cineris molem portat? Sed si reversari voluerit, mundam faciem quam deorsum presserat superius reducit, cum cinerem quem portabat excusserit. Si igitur terrenarum cogitationum cinerem a mente excutimus, quasi panem subcinericium reversamus, ut illa nostra intentio jam postponi debeat, quam prius cogitationis infimae cinis premebat; et munda facies ad superiora veniat, ut recta nostra intentio mole jam terreni desiderii non prematur. Quod nequaquam agere possumus, nisi sancti Spiritus gratia perfundamur, quia videlicet omnipotens Deus si aquas emiserit, subvertent terram. Sequitur: CAPUT XI [ Vet. VIII ]. VERS. 16.-- Apud ipsum est fortitudo et sapientia.

17. In judicio reprobi prius condemnabuntur, quam electi gloria donentur. --Paulo superius dictum fuerat: Apud ipsum est sapientia et fortitudo; nunc autem dicitur: Apud ipsum est fortitudo et sapientia. Quia enim omnipotens Deus, cum pietatis suae mysterio homo factus est, prius mansuetudinis doctrinam protulit, et postmodum in judicio quantae sit fortitudinis ostendit, recte superius sapientia ante fortitudinem memoratur, cum de Patris Unigenito 373 dicitur: Apud ipsum est sapientia et fortitudo. Quia vero ad judicandum veniens in terrore suae virtutis apparebit, et repulsis reprobis, electis suis in regno perpetuo, qualiter sit sapientia Patris indicabit, recte in subsequenti sententia apud ipsum esse prius fortitudo, et post sapientia dicitur. In verbis itaque prioribus, quibus ait: Apud ipsum est sapientia et fortitudo, aperte indicat, quia hoc quod mansuetus edocuit qualiter credendum fuerit, in judicii virtute terribilis ostendet. In verbis vero subsequentibus, quibus ait: Apud ipsum est fortitudo et sapientia, luce clarius demonstrat, quod prius in judicio per virtutem reprobos destruit, et postmodum electorum mentibus aeterni regni perfecto lumine infulget. Sed quia ante extremi diem judicii judicare quotidie occultis dispositionibus facta mortalium non desistit, ad hoc quod nunc agitur reditur, cum subditur:

CAPUT XII [ Rec. VII ]. VERS. 16, 17.-- Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Adducit consiliarios in stultum finem et judices in stuporem.

18. Deus iniquorum dolos et scit in examine, et nescit in amore. --Cum omnis qui proximum suum decipere conatur iniquus sit, et iniquis Veritas dicat: Non novi vos, discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23), qualiter hoc in loco dicitur, quia Dominus decipientem novit? Sed quia scire Dei aliquando cognoscere dicitur, aliquando approbare, et scit iniquum, quia cognoscendo judicat (neque enim iniquum quempiam judicasset si nequaquam cognosceret), et tamen iniquum nescit, quia ejus facta non approbat. Et novit ergo quia deprehendit; et non novit, quia hunc in suae sapientiae specie non recognoscit: sicut de veraci quolibet viro dicitur quia falsitatem nesciat, non quia cum vel ab aliis falsum dicitur, hoc reprehendere ignorat, sed eamdem ipsam fallaciam et scit in examine, et nescit in amore, ut videlicet ipse hanc non agat, quam actam ab aliis damnat. Et fit plerumque ut nonnulli insidiis vacantes alienae vitae perversitatis suae laqueos tendant; et cum quis nesciens eisdem laqueis capi conspicitur, utrum haec divinitus videantur fortasse dubitatur; miranturque homines si haec Deus videat, cur fieri permittat; sed ipse novit decipientem et eum qui decipitur. Novit enim decipientem, quia plerumque anteriora ejus conspicit, et hunc justo judicio cadere etiam in alia peccata permittit. Novit decipientem, quia in manu suorum operum dimissum hunc ut ad pejora proruat deserit, sicut scriptum est: Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11). Novit quoque et eum qui decipitur, quia saepe committunt homines mala quae sciunt, et idcirco permittuntur decipi, ut cadant in mala etiam quae nesciunt. Quod tamen deceptis aliquando ad purgationem, aliquando vero ad ultionis initium fieri solet. 19. Stultus finis eorum qui bonum non bona intentione faciunt.--Adducit autem consiliarios in stultum finem, cum etiam bonum quodlibet non bona intentione faciunt, sed ad temporalis muneris retributionem tendunt. Si enim ipse summi Patris Unigenitus, quia per hoc quod factus est homo aeterna nuntiavit, magni consilii angelus est vocatus, recte consiliarios praedicatores accipimus, qui suis auditoribus consilium vitae praebent. Sed cum praedicator quisque ideo aeterna praedicat, ut temporalia lucra consequatur, profecto in stultum finem 374 deducitur, quia illo per laborem tendit, unde per mentis rectitudinem fugere debuit. [ Vet. IX, rec. VIII. ] 20. Eorum qui aliis praesunt nec invigilant, stupor. --Bene autem subditur: Et judices in stuporem. Omnes enim qui examinandis aliorum moribus praesunt recte judices vocantur. Sed cum is qui praeest, subjectorum vitam nequaquam sollicite discutit, nec quem qualiter corrigat agnoscit, in stuporem judex deductus est, quia qui judicare male acta debuit, nequaquam ea quae judicanda sunt deprehendit. Sequitur:

CAPUT XIII. VERS. 18.-- Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.

21. Deus mentis elationem peccatis carnalibus punit. --Qui membrorum suorum motus bene regere sciunt, non immerito reges vocantur. Sed cum de ipsa continentia elatione mens tangitur, plerumque omnipotens Deus ejus superbiam deserens, hanc in immunditiam operis cadere permittit. Regum itaque balteum dissolvit, quando in his qui bene regere sua membra videbantur, propter elationis culpam, castitatis in eis cingulum destruit. Quid vero in fune accipitur, nisi peccatum? Sicut per Salomonem dicitur: Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur (Prov. V, 22). Et quia in renibus carnis delectatio principatur, districtus conscientiarum judex, qui regum balteum dissolvit, fune praecingit renes eorum, quatenus dissoluto castitatis cingulo, scilicet eorum membris delectatio peccati dominetur, ut quos in occulto superbia inquinat, quam sint detestabiles etiam in publico ostendat. Sequitur: CAPUT XIV [ Rec. IX ]. VERS. 19.-- Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat.

22. Qui aut curam sibi subditorum negligunt, aut aliud quam aeterna praemia requirunt, inglorii. --Magna sacerdotis gloria est rectitudo subditorum. Unde bene egregius praedicator discipulis dicit: Quae enim est nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum (I Thess. II, 19)? Sed cum sacerdotes vitam discipulorum negligunt, et nullum de eorum provectibus ante Dominum fructum ferunt, quid aliud quam inglorii dicuntur? quia ante districtum judicem nimirum gloriam tunc non inveniunt, quam modo in subditorum suorum moribus praedicationis studio non exquirunt. Bene autem dicitur: Et optimates supplantat, quia cum mentem regentium justo judicio deserit, haec internum retributionis praemium non requirit; et in eo supplantatur quo fallitur, ut pro aeterna gloria de principatu temporali gratuletur. Supplantantur igitur optimates, quia dum vera coelestis patriae praemia negligunt, in suis hic voluptatibus cadunt. Sequitur: CAPUT XV. VERS. 20.-- Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.

23. Deus veritatis verbum facientibus tribuit, non facientibus tollit. --Cum sacerdos non agit bona quae loquitur, ei etiam sermo subtrahitur, ne loqui audeat quod non operatur, sicut per Prophetam dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)? Unde etiam deprecatur, dicens: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque (Psal. CXVIII, 43). Perpendit namque quod omnipotens Deus veritatis verbum facientibus tribuit, et non facientibus tollit. Qui ergo hoc de ore suo non auferri petiit, quid aliud quam gratiam bonae operationis quaesivit? Ac si aperte diceret: A bono opere errare me non sinas, ne dum amitto ordinem bene vivendi, rectitudinem perdam loquendi. [ Vet. X. ] Et plerumque doctor qui docere audet 375 quod negligit agere, cum desierit bona loqui quae operari contempsit, docere subjectos incipit prava quae agit, ut justo omnipotentis Dei judicio, in bono jam nec linguam habeat, qui habere bonam vitam recusat, quatenus cum mens ejus terrenarum rerum amore incenditur, de terrenis rebus semper loquatur. Unde in Evangelio Veritas dicit: Ex abundantia cordis os loquitur: Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala (Matth. XII, 34; Luc. VI, 45). Hinc etiam Joannes ait: Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur. Bene ergo dicitur: Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens (I Joan. IV, 5), quia hi qui prius coelestia praedicando veraces erant, dum temporalia diligentes, ad terrena corruunt, labium veracium commutatur, et senum doctrina tollitur, quia diligentes temporalia priorum suorum praecepta minime sequuntur, ut locum regiminis quasi ad fructum voluptatis teneant, non ad usum laboris. 24. Judaei Christum quem venturum dixerant, negarunt praesentem. --Quod tamen apertius de Judaeis valet intelligi, qui ante incarnationem Domini veraces fuerunt, quia hunc venturum esse crediderunt, atque nuntiaverunt; sed postquam in carne apparuit, hunc esse negaverunt. Labium itaque veracium mutatum est, quia quem venturum dixerant negaverunt praesentem. Et doctrina senum ablata est, quia nequaquam ea credendo secuti sunt quae patres suos praedixisse meminerunt. Unde etiam Elia veniente promittitur quod reducat corda filiorum ad patres eorum (Malac. IV, 6), ut doctrina senum quae nunc a Judaeorum corde ablata est tunc miserante Domino redeat, quando hoc intelligere de Domino coeperint filii quod praedicaverunt patres. Sin vero senes eosdem quoque Judaeos accipimus, qui, suadente perfidia, Veritatis verbo contraire conati sunt, doctrina senum ablata est postquam hanc Ecclesia ex gentibus videlicet juvencula accepit, quae per Psalmistam dicit: Super seniores intellexi (Psal. CXVIII, 100). Quam quia operando tenuit, qualiter super seniores intellexerit ostendit, dum protinus subdit, dicens: Quia mandata tua exquisivi. Quia enim studuit operando implere quod didicit, accepit intelligere quod doceret. Unde adhuc apte subditur: CAPUT XVI. VERS. 21.-- Effundit despectionem super principes, et eos qui oppressi fuerant relevans.

25. Judaei propter infidelitatem despecti. Gentiles ob fidem a casu erecti. --Cum enim Judaeorum populus in legis mandato permaneret, et cuncta gentilitas nulla Dei praecepta cognosceret, et illi per fidem principari videbantur, et isti in profundo pressi jacuerunt per infidelitatem. Sed cum incarnationis Dominicae mysterium Judaea negavit, gentilitas credidit, et principes in despectionem ceciderunt, et hi qui oppressi in culpa perfidiae fuerant in verae fidei libertatem levati sunt. Hunc vero Israelitarum casum longe ante Jeremias intuens ait: Factus est Dominus velut inimicus, praecipitavit Israel, praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit munitiones ejus (Thren. II, 5). Moenia autem in urbibus pro ornamento sunt, munitiones vero in defensionem. [ Vet. XI. ] Et alia sunt dona quae nos muniunt, alia quae ornant. Prophetica quippe doctrina, genera linguarum, curationum virtus, quasi quaedam moenia mentis sunt. Quae etsi quisque non habeat, stare munitus per fidem et justitiam 376 potest, quamvis ornatus virtutum altitudine minime esse videatur. Spes vero, fides, et charitas, non nostra moenia, sed munitiones sunt; quae si habere negligimus, hostilibus insidiis patemus. De Judaea ergo, quia prophetiam atque doctrinam, vel miraculorum signa abstulit, moenia praecipitavit. Quia vero spem, fidem atque charitatem propter ejus duritiam auferri permisit, munitiones ejus dissipare studuit. Rectus vero ordo servatus est, ut prius moenia, et post munitiones dissipatae dicerentur, quia cum peccatrix anima relinquitur, prius ab ea virtutum dona, quae ad manifestationem spiritus data sunt, et postmodum spei, fidei atque charitatis fundamenta destruuntur. Quae cuncta Dominus a perfidis ablata, gentilitati tribuit, atque ex his quae infidelibus abstulit mentes fidelium ornavit. Unde scriptum est: Et speciei domus dividere spolia (Psal. LXVII, 13). Cum enim virtutum spolia a Judaeis abstulit, domui cordis gentilium, quam per fidem inhabitare dignatus est, speciem donorum dedit. Quod videlicet gestum est, cum verba Dei, et Judaeorum populus ad solam litteram quae occidit acciperet, et conversa gentilitas per spiritum qui vivificat penetraret. Unde mox subditur: CAPUT XVII [ Rec. X ]. VERS. 22.-- Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.

26. Christus occulta revelavit, et in lucem umbram mortis mutavit. --Cum enim quaeque mystica de occultis prophetarum verbis a credentibus agnoscuntur, quid aliud quam profunda de tenebris revelantur? Unde ipsa quoque Veritas discipulis in parabolis loquens, ait: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine (Matth. X, 27). Cum enim mysticos allegoriarum nodos per explanationem solvimus, in lumine dicimus quod in tenebris audivimus. Umbra autem mortis erat legis duritia, quae unumquemque peccantem morte corporis puniri sanciebat. Sed postquam Redemptor noster asperitatem legalis sanctionis per mansuetudinem temperavit, nec jam pro culpa mortem carnis inferri constituit, sed mors spiritus quantum timenda esset indicavit, in lucem procul dubio umbram mortis produxit. [ Vet. XXII. ] Ista enim mors in qua caro separatur ab anima umbra illius mortis est in qua anima separatur a Deo. In lucem ergo umbra mortis producitur, cum, intellecta morte spiritus, mors carnis minime timetur. Quod tamen et aliter intelligi potest. Principes etenim non immerito vocantur qui magno consilii judicio suis cogitationibus semper principantur, omnesque stultos motus potestate sapientiae comprimunt. Sed saepe contingit ut in occulto animus de ipsa sua sapientia in elationis fastum sublevetur, et sub eis vitiis corruat, de quibus se victorem fuisse gaudebat. Recte ergo dicitur: Effundit despectionem super principes. Sed quia nonnunquam hi qui in vitiis jacere videntur ad poenitentiae lamenta currunt, seque contra culpas quibus subjacebant erigunt, apte subjungitur: Et eos qui oppressi fuerant, relevans. Nonnulli enim superno illustrati munere, aspiciunt in quanta peccatorum suorum turpitudine jacent, factorum maculas lacrymis lavant, et sub se postmodum carnis suae motus deprimunt, a quibus ante premebantur. 377 27. Magna Dei dispensatione omnia hic habentur incerta. --Quod nimirum magna omnipotentis Dei dispensatione agitur, ut videlicet in hac vita omnia habeantur incerta, et nullus ex habita castitate superbiat, quia effundit despectionem super principes. Nullus ex vitiorum suorum depressione desperet, quia eos qui oppressi fuerant relevat. Et quoniam cum haec aguntur ex occultis Dei consiliis super unumquemque sententia aperta producitur, recte subjungitur: Et revelat profunda de tenebris. 28. Deus in occultis suis judiciis omnia videt nec videtur. --Profunda enim de tenebris Dominus revelat quando apertam sententiam ex occultis suis consiliis indicat, ut de unoquoque quae sentiat ostendat. Quia enim videt nunc Creator omnia, et ipse in consiliis non videtur, recte de illo per Psalmistam dicitur: Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12). Sed quasi de istis tenebris ad lumen exit, quando quid de uniuscujusque actibus sentiat ostendit. Et quia cum is qui peccatorum suorum pondere premebatur ad rectitudinis statum ducitur, prius ipsam mortem conspicit, in qua et deficere consueverat, et hanc considerare nesciebat, recte additur: Et producit in lucem umbram mortis. Umbra enim mortis est prava operatio, quae de imitatione antiqui hostis, quasi de corporis lineamentis exprimitur. De quo etiam sub cujusdam significatione dicitur: Et nomen illi mors (Apoc. VI, 8). Et plerumque ejus maligna cogitatio mentes hominum latet, atque per hoc quod nescitur amplius praevalet. Umbra ergo mortis in lucem producitur dum sanctorum mentibus maligna operatio antiqui hostis, ut destrui possit, aperitur. Sequitur: VERS. 23.-- Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.

29. Occultis Dei judiciis alii cadunt, alii resurgunt. --Intelligi fortasse valet quoniam gentes Dominus multiplicat et perdit, quia nascuntur quotidie morituri; et subversas in integrum restituit, quia resurgent qui fuerint mortui. Quod tamen melius accipimus si hoc qualiter in earum mente agitur sentiamus. Multiplicat enim gentes et perdit, quia eas et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit. Sed subversas in integrum restituit, quia quas in infidelitatis casu reliquerat quandoque ad fidei statum reducit. Quibus videlicet in mentis integritate restitutis, antiquus ille populus, qui fidelis Deo esse videbatur, reprobatus, corde repulsus est, ut sua perfidia deceptus contra ipsum post insurgeret quem ante praedicavit. Sequitur: CAPUT XIX. VERS. 24, 25.-- Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos, ut frustra incedant per invium. Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.

30. Judaeorum obcaecatio erga Christum humana quidem patientem, sed divina ostendentem. --Cor enim principum terrae immutatum est cum in Judaea summi sacerdotes et seniores populi illi conabantur suo consilio obsistere quem prius venturum esse praedicabant. Cumque ejus nomen persequendo molirentur exstinguere, decepti sua malitia, incedere per invium frustra conabantur, quia crudelitati eorum patere via non poterat contra auctorem omnium, miracula cernebant, virtute terrebantur; sed, credere renuentes, adhuc signa quaerebant, cum dicerent: Quod ergo 378 tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris (Joan. VI, 30)? Bene itaque dicitur: Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce. Qui enim inter tot aperta miracula trepidat, quasi in tenebris palpat, quia quod tangit non videt. Omnis vero qui errat, nunc huc, nunc illuc ducitur. Et quia aliquando ostendebantur credere, cum dicerent: Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam (Joan. IX, 33); aliquando vero hunc a Deo esse negabant, cum despicientes dicerent: Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas, et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt (Matth. XIII, 55)? recte subjungitur: Et errare eos faciet quasi ebrios. [ Vet. XIV. ] Videbant quippe eum et suscitare mortuos, et tamen esse mortalem. Quis non crederet Deum, quem conspiciebant suscitare mortuum? Sed rursum cum hunc mortalem conspicerent, despiciebant credere hunc esse immortalem Deum. Per hoc ergo quod omnipotens Deus talem se eorum oculis exhibuit, qui posset et divina ostendere, et humana pati, errare eos quasi ebrios fecit, ut eorum superbia, quae incarnationis ejus mysterium despicere maluit quam sequi, et contra humanitatem ejus se extolleret, et intus lucentem Deitatis ejus potentiam miraretur. Quae cuncta quia beati Job oculis praesentia per prophetiae spiritum facta sunt, recte subjungitur: CAPUT XX [ Rec. XII ]. CAP. XIII. VERS. 1.-- Ecce omnia. 31. Job prophetiae spiritu pollebat. --In illo enim quae secutura erant videbat assistentia, cui nec futura veniunt, nec praeterita discedunt, sed cuncta simul ante ejus oculos assistunt. Et quia ea ipsa quae ventura erant, alia esse vidit in operibus, alia in dictis, recte subjungitur,--:IBID.:-- Et vidit oculus meus, et audivit auris mea. Sed utilitatem dicta non habent, si intellectu carent. Unde apte subditur,--:IBID.:-- Et intellexi singula. Cum enim aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est. Vidit namque Pharao per somnium quae erant Aegypto ventura (Genes. XLI, 2, seq.); sed quia nequivit intelligere quod vidit, propheta non fuit. Aspexit Balthasar rex articulos manus scribentis in pariete (Dan. V, 5); sed propheta non fuit, quia intellectum rei quam viderat non accepit. Ut igitur beatus Job prophetiae spiritum se habere testetur, non solum vidisse se et audisse sed etiam intellexisse omnia asserit. De quo intellectu quia non extollitur, subjuncta ejus verba testantur cum ait: CAPUT XXI. VERS. 2.-- Secundum scientiam vestram et ego novi, nec inferior vestri sum.

32. Hoc accepto dono non intumuit. --Quibus videlicet dictis innotuit quantae humilitatis fuit qui se eis inferiorem negat, quorum longe vitam sancte vivendo transcenderat. Nam et secundum eorum scientiam se nosse confirmat, qui, sciendo coelestia, eorum terrenas cogitationes per prophetiae quoque spiritum transibat. Sequitur: CAPUT XXII [ Rec. XIII ]. VERS. 3.-- Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio.

33. Qui Deo in prece nunc familiaris est, cum ipso postmodum judicabit. --Cum Omnipotente loquimur dum ejus misericordiam deprecamur; cum eo vero disputamus dum, nos illius justitiae conjungentes, facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel certe 379 cum Deo disputare est eum qui hic ejus praeceptis paruit cum illo postmodum ad judicandos populos judicem venire, sicut cuncta relinquentibus praedicatoribus dicitur: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Unde et per Isaiam Dominus dicit: Eripite injuriam accipientem, judicate pupillo, et justificate viduam, et venite, disputemus (Isai. I, 17). Rectum quippe est ut cum Deo de pupillis in judicio disputent qui ad verba Dei praesens saeculum perfecte derelinquunt. Loqui ergo ad orationem, disputare ad judicium pertinet. Vir igitur sanctus, modo ad Omnipotentem loquitur, ut cum Omnipotente postmodum disputet, quia ille cum Deo postmodum judex venit, qui hic ei modo in prece familiaris exstiterit. Sed sancta Ecclesia, cujus saepe jam beatum Job speciem tenere praediximus (Maxime in praefat., c. 6 et seq.), non solum tunc de iniquis judicat, cum ultimi judicii dies advenerit, sed nunc etiam de cunctis prave agentibus, vel stulte sentientibus judicare non cessat. Unde et subditur: CAPUT XXIII [ Vet. XV ]. VERS. 4.-- Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

34. Haeretici fabricatores mendacii. --Quibus videlicet verbis aperte ostenditur quod amici ejus quasi ex haereticorum specie sancti viri judiciis adversantur. Liquet enim quia catholicorum figuram non teneant qui cultores perversorum dogmatum vocantur. Qua in re hoc quoque oportet intendi quod mendacii fabricatores dicuntur. Sicut enim aedificium lapidibus, ita mendacium sermonibus fabricatur. Ubi enim non dolosa locutio, sed sensus veritatis est, quasi munita moles non ex fabrica, sed ex natura consurgit. Sequitur: CAPUT XXIV. VERS. 5.-- Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.

35. Occultandae stultitiae utile silentium. --Sicut clausa janua in domo quae intus membra lateant ignoratur, sic plerumque stultus, si tacuerit, utrum sapiens sit, an stultus, absconditur, si tamen nulla alia opera prodeant quae sensum etiam tacentis loquantur. Sanctus igitur vir amicos suos aspiciens velle apparere quod non erant, eos ad tacendum admonuit, ne possent apparere quod erant. Unde et per Salomonem dicitur: Stultus, si tacuerit, sapiens putabitur (Prov. XVII, 28). Sed quia stultus, cum loquitur, per hoc quod sua infert sapientium verba pensare non sufficit, recte adhuc, postquam silentium indixit, adjungit: CAPUT XXV. VERS. 6.-- Audite ergo correptiones meas, et judicium labiorum meorum attendite.

36. Stultis correptio necessaria. --Bene autem prius correptionem, et postmodum judicium intulit, quia nisi per correptionem prius tumor stulti deprimatur, nequaquam per intelligentiam judicium justi cognoscitur. Sequitur: CAPUT XXVI. VERS. 7.-- Nunquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?

37. Veritas fulciri non quaerit auxilio falsitatis. --Deus mendacio non eget, quia veritas fulciri non quaerit auxilio falsitatis. Haeretici autem, quia ea quae prave de Deo intelligunt ex veritate tueri non possunt, quasi ad probandum radium luminis umbram falsitatis requirunt. Et pro eo 380 dolos loquuntur, dum infirmas mentes in intellectu illius stulta seductione decipiunt. Sequitur: CAPUT XXVII. VERS. 8.-- Nunquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini?

38. Stulti tanto severius de alienis judicant, quanto sua profundius ignorant. --Stulti cum prudentium facta conspiciunt, haec eis omnia reprehensibilia esse videntur; qui, suae imperitiae atque infirmitatis obliti, tanto intentius de alienis judicant, quanto sua profundius ignorant. [ Vet. VXI. ] At contra justi cum pravorum facta redarguunt, semper suae infirmitatis conscii, eos etsi exterius saeviendo, tamen interius compatiendo reprehendunt, quia illius solius est peccata hominum sine compassione discutere, qui ex naturae suae omnipotentia ignorat peccare. Quia igitur amici beati Job ita ejus facta reprehenderant ac si in se ipsi reprehensibile nihil haberent, recte nunc dicitur: Nunquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? Faciem quippe ejus accipere est auctoritatem illius in judicio sumere; et quasi pro Deo judicare nititur, qui, cum infirma quaeque in altero reprehendit, apud se introrsus per compassionem non infirmatur. Sequitur: CAPUT XXVIII. VERS. 9.-- Aut placebit ei quem celare nihil potest; aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?

39. Haeretici Deum, dum defendere fingunt, offendunt. --Fraudem Deo haeretici exhibent, quia ea astruunt quae nequaquam ipsi pro quo loquuntur placent; eumque dum quasi defendere nituntur offendunt, dum in adversitate ejus corruunt cui videntur ex praedicatione famulari. Unde et per Psalmistam dicitur: Ut destruas inimicum et defensorem (Psal. VIII, 3). Omnis quippe haereticus omnipotenti Deo inimicus et defensor est, quia unde hunc quasi defendere nititur, inde veritati illius adversatur. Quia autem latere Deum nihil potest, hoc in eis judicat quod intus sentiunt, non quod famulari foris videntur. Quia igitur eorum fraudulentiis Deus ut homo non fallitur, recte subjungitur: CAPUT XXIX. VERS. 10, 11.-- Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.

40. Qua poena digni qui veritatem agnitam impugnant. --Hoc, quod in abscondito accipi asserit faciem Dei, duobus modis valet intelligi. Sunt namque nonnulli qui et veritatem in corde sentiunt, et tamen quae falsa sunt de Deo foris loquuntur. Ne enim vinci videantur, et cognoscunt veritatem interius, et tamen hanc exterius impugnant. Unde et nunc bene dicitur: Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. Ac si aperte diceretur: Tanto magis de falsitate apud eum estis reprehensibiles, quanto et apud vosmetipsos quod verum est videtis. Et sunt nonnulli qui quando ad mentem redeunt, Dei justitiam et rectitudinem contemplantur, et orando ac flendo contremiscunt; sed postquam contemplationis hora transierit, sic audaces ad iniquitates redeunt ac si, post dorsum ejus positi, a justitiae ejus lumine minime videantur. Hi itaque apud se in abscondito quasi corporaliter videntem accipiunt faciem Dei, quia ei et cum praesentes fiunt blandiuntur fletibus, et cum quasi a conspectu illius recedunt moribus detrahunt. Qui tanto amplius de malis suis 381 feriendi sunt, quanto et in occulto cogitationis recta Dei judicia cognoscunt. [ Vet. XVII. ] Unde et subditur: Statim ut se commoverit, turbabit vos; et terror ejus irruet super vos.

41. Justi Deum metuunt antequam iratum experiantur. --Cum sit naturae incommutabilis omnipotens Deus, in ira judicii perturbabilis non est. Sed humano verbo motus Dei dicitur ipsa rectitudinis ejus districtio, qua humana pravitas feritur. Justi autem viri ante Deum metuunt quam ejus contra eos ira moveatur; et ne commotum sentiant, tranquillum timent. At contra perversi, tunc jam feriri pertimescunt, cum feriuntur; eosque tunc terror ejus a somno sui torporis exsuscitat, cum vindicta perturbat. Unde et per prophetam dicitur: Et tantum sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19). Cum enim de praeceptis Dei contemptis atque despectis verberari per vindictam coeperint, tunc intelligunt quod audierunt. Et Psalmista ait: Cum occideret eos, tunc inquirebant eum (Psal. LXXVII, 34). Bene itaque dicitur: Statim ut se commoverit, turbabit vos; et terror ejus irruet super vos, quia reproborum cordibus non timor requiem, sed poena timorem parit. Sequitur: CAPUT XXX [ Rec. XIV ]. VERS. 12.-- Memoria vestra comparabitur cineri.

42. Superborum memoria cineri a vento rapto comparatur, et luto. --Omnes qui cogitatione terrena huic saeculo conformantur per omne quod agunt huic mundo relinquere sui memoriam conantur. Alii bellorum titulis, alii altis aedificiorum moenibus, alii disertis doctrinarum saecularium libris instanter elaborant, sibique memoriae nomen aedificant. Sed cum ipsa ad finem celerius vita percurrat, quid in ea fixum stabit, quando et ipsa celeriter mobilis pertransit? Aura etenim cinerem rapit, sicut scriptum est: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Recte ergo stultorum memoria cineri comparatur, quia illic ponitur, ubi ab aura rapiatur. Quantumlibet etenim quisque pro perficienda gloria sui nominis elaboret, memoriam suam quasi cinerem posuit, quia hanc citius ventus mortalitatis rapit. Quo contra de justo scriptum est: In memoria aeterna erit justus (Psal. CXI, 4). Eo ipso enim, quo facta sua solius Dei oculis imprimit, nomen suae memoriae in aeternitate figit. Sequitur: CAPUT XXXI.

IBID.-- Et redigentur in lutum cervices vestrae.

43. Sicut per oculum visus, sic per cervicem solet superbia designari. Cervix itaque in lutum redigitur, cum superbus quisque humiliatur in morte, et elata caro tabescit in putredine. Intueamur enim qualia in sepulcris jaceant divitum cadavera, quae illa in exstincta carne sit imago mortis, quae tabes corruptionis. Et certe ipsi erant qui extollebantur honoribus, habitis rebus tumebant, despiciebant caeteros, et quasi solos se esse gaudebant; et dum non perpenderent quo tendebant, nesciebant quid erant. Sed in lutum cervix redacta est, quia despecti jacent in putredine, qui tumebant in vanitate. In lutum cervix redigitur, quia quantum carnis potentia valeat, tabes corruptionis probat. Sequitur: CAPUT XXXII. VERS. 13.-- Tacete paulisper, ut loquar quodcunque mihi mens suggesserit.

44. Qui carnaliter loquuntur, ad silentium sunt revocandi. --Sensu carnis locutos indicat, quos idcirco ad silentium restringit, ut ea quae illi mens suggesserit dicat. Ac si aperte dicat: Non ego carnaliter, sed spiritaliter loquor, quia per sensum spiritus 382 audio quae per ministerium corporis profero. Unde mox ad alta conscendit, seque in mysteriis elevat, et increpationem quam protulerat ad mystica verba permutat, dicens: CAPUT XXXIII [ Vet. XVIII, Rec. XV ]. VERS. 14.-- Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?

45. Justi leviora delicta magnis cruciatibus in se puniunt. --In Scriptura sacra dentes aliquando sancti praedicatores, aliquando vero interni accipi sensus solent. De sanctis enim praedicatoribus, sponsae dictum est: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro (Cant. IV, 2). Unde et uni eorum ostensis in figura gentibus dicitur: Macta et manduca (Act. X, 13); id est, vetustatem earum contere, et in corpus Ecclesiae, videlicet in tua membra, converte. Rursum quia dentes interiores sensus accipi solent Jeremias propheta testatur, dicens: Fregit ad numerum dentes meos (Thren. III, 10). Per dentes etenim cibus frangitur, ut glutiatur. Unde non immerito in dentibus internos sensus accipimus, qui singula quae cogitant quasi mandunt et comminuunt, atque ad ventrem memoriae transmittunt. Quos propheta ad numerum fractos dicit, quia juxta mensuram uniuscujusque peccati intelligentiae caecitas generatur in sensibus, et secundum quod quisque egit exterius, in eo obstupescit quod de internis atque invisibilibus intelligere potuit. Unde recte etiam scriptum est: Omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus (Ezech. XVIII, 2; Jerem. XXX, 30). Quid namque uva acerba nisi peccatum est? Uva quippe acerba est fructus ante tempus. Quisquis enim praesentis vitae delectationibus satiari desiderat quasi fructus ante tempus comedere festinat. Qui igitur uvam acerbam comedit, dentes ejus obstupescunt, quia qui praesentis mundi delectatione pascitur, interni ejus sensus ligantur, ut jam spiritalia mandere, id est intelligere nequeant, quia unde in exterioribus delectati sunt, inde in intimis obstupescunt. Et dum peccato anima pascitur, panem justitiae edere non valet, quoniam ligati dentes, ex peccati consuetudine, justum quod intus sapit edere nequaquam possunt. Hoc igitur loco, quia dentes, ut diximus, internos sensus accipimus, considerare magnopere quid agere justi soleant debemus. Qui plerumque, si qua in se quamlibet leviter carnalia esse deprehendunt, haec, in internis sensibus retractantes, vehementer in semetipsis insequuntur, afflictione se conterunt, magnisque cruciatibus vel minima in se prava dijudicant, atque haec per poenitentiam damnant. Quod idcirco agunt, ut in conspectu aeterni judicis et ipsi inveniri, in quantum est possibile, irreprehensibiles debeant, et hi qui eos sic se judicare conspiciunt emendare semetipsos a culpis culpis gravioribus inardescant. Quod videlicet beatus Job coram amicis suis temporalem gloriam tenentibus, et transeuntia bona laudantibus, fecerat; sed tamen eorum sensum ad cognoscendam utilitatem flagelli sui perducere non valebat, ut scilicet pensare possent quod non solum prospera omnipotens Deus tribueret, sed nonnunquam etiam adversa propitius irrogaret. Unde bene nunc dicit: Quare lacero carnes meas dentibus meis? Ac si aperte dicat: Cur internis sensibus carnalia, si qua fuerint in me facta, discutio, si meis spectatoribus prodesse non possum? Ubi et apte subditur: Et animam meam porto in manibus meis. 383 [ Vet. XIX, Rec. XVI. ] 46. Non solum profectum suum, sed aedificationem proximi in omnibus quaerunt. --Animam in manibus portare est intentionem cordis in operatione ostendere. Habent namque hoc justi proprium ut in omne quod dicunt atque omne quod agunt, non solum provectum suum, sed etiam proximorum aedificationem quaerant. Et aliquando in quibusdam semetipsos dijudicant, ut pigros auditores ad considerandos semetipsos revocent. Aliquando bona opera ostendunt, ut spectatores eorum erubescant non imitari quod vident. Nam scriptum est: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui est in coelis (Matth. V, 16). Qui igitur intentionem suam per opera insinuat, animam suam in manibus portat. Sed cum justus quisque nec se dijudicando, nec bona opera ostendendo, utilitati proximorum proficit, per hoc quod egerit, ad verba doloris redit. Unde recte nunc dicitur: Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? Id est, cur me vel districte coram hominibus dijudico, vel quid appetam in opere ostendo, si utilitati proximorum nec mala dijudicando, nec bona ostendendo proficio? Sed tamen justi etiam, cum haec dicunt, nunquam a praebendo proximis bono exemplo deficiunt. Unde adhuc coram amicis suis beatus Job virtutem patientiae exhibens et ostendens ait:

CAPUT XXXIV [ Rec. XVII. ] VERS. 15.-- Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo.

47. Justus Deum etiam in adversis laudat. --Nunquam est patientiae virtus in prosperis. Ille autem vere est patiens, qui et adversis atteritur, et tamen a spei suae rectitudine non curvatur. De reprobi namque sensu scriptum est: Et confitebitur tibi cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19). In hoc itaque mens justa ab injusta discernitur, quod omnipotentis Dei laudem et inter adversa confitetur, quod non cum rebus frangitur, non cum casu gloriae exterioris cadit, sed in hoc magis qualis cum rebus fuerit demonstrat, quae et sine rebus robustior stat. Sequitur: CAPUT XXXV. VERS. 15, 16.-- Verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus.

48. Culpis suis nescit parcere, ut Deus parcat. --Cum Paulus apostolus dicat: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31), eo tunc Dominus salvator invenitur, quo nunc pro timore Dei peccatum nostrum a nobismetipsis redarguitur. Unde electi quique culpis suis nunquam sciunt parcere, ut possint culparum judicem placatum invenire. Et vere eum postmodum invenire salvatorem credunt, quem districte modo judicem metuunt. Nam qui sibi nunc in culpa parcit, ei postmodum in poena non parcitur. Dicat ergo: Verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. Quae vero utilitas de hac argutione sequatur adjungat: Et ipse erit salvator meus. Sequitur: CAPUT XXXVI [ Rec. XVIII ].

IBID.-- Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.

49. Hypocrita Dei conspectum fugit, dum humanis oculis placere cupit. --Cum constet quod judex veniens agnos ad dexteram, haedos vero ad sinistram ponat (Matth. XXV, 33), qua nunc ratione dicitur in conspectu ejus hypocritam non esse venturum, qui scilicet si inter haedos erit, ad sinistram judicis apparebit? [ Vet. XX. ] Sed sciendum est quod duobus modis in conspectu Domini venimus. Uno quidem, quo hic, peccata nostra subtiliter perpendentes, in ejus non conspectu punimus, et flendo dijudicamus. Nam quoties conditoris nostri 384 potentiam ad sensum reducimus, toties in conspectu illius stamus. Unde recte quoque per virum Dei Eliam dicitur: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII, 1). Alio quoque modo in conspectu Domini venimus, cum in extremo judicio ante tribunal ejus assistimus. Hypocrita igitur per examen ultimum ante conspectum judicis venit; sed quia modo culpas suas considerare ac deflere dissimulat, in conspectu Domini venire recusat. Sicut enim justi viri, cum districtionem venturi judicis contemplantur, peccata sua ad memoriam reducunt, deflent quae commiserunt, et districte se judicant, ne judicentur; ita hypocritae quo exterius hominibus placent, eo se interius aspicere negligunt; totosque se in verbis proximorum fundunt, et sanctos se esse aestimant, quia sic se haberi ab hominibus pensant. Cumque mentem per verba suae laudis sparserint, nunquam hanc ad cognitionem reducunt culpae, nunquam considerant ubi internum judicem offendant, nihil de ejus districtione metuunt, quia sic se placuisse ei sicut hominibus credunt. Qui si terrorem ejus ad mentem reducerent, hoc ipsum quod in mala intentione positi placent hominibus plus timerent. Bene itaque dicitur: Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita, quia districtionem Dei ante oculos non ponit, dum placere humanis oculis concupiscit. Qui si, mentem suam discutiens, semetipsum in conspectu Dei poneret, profecto jam hypocrita non esset. Sequitur: CAPUT XXXVII. VERS. 17.-- Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris.

50. Job figurata locutio. --Per hoc quod aenigmata nominat, figuratas se habere locutiones demonstrat. Unde apte quoque voce fidelis populi subditur: CAPUT XXXVIII [ Rec. XIX ]. VERS. 18.-- Si fuero judicatus, scio quia justus inveniar.

51. Job etiam se laudantis humilitas. Sibi iniquitatem, Deo vero purgationem suam tribuit. --Quod ab ejusdem etiam beati Job persona non discrepat, quando hoc ipse foris de se ipso loquitur, quod de illo Veritas hosti ejus interius dixerat: Vidisti servum meum Job, quod non sit ei similis super terram (Job. I, 8). Et quidem idem vir valde inferius est quod de se memorat quam quod de illo Dominus dixit. Aliud est enim justum esse, aliud est ei similem non esse. Humiliter igitur de semetipso sensit, qui dum justus sine comparatione exstitit, non se prae caeteris, sed justum tantummodo inveniri posse memoravit. [ Vet. XXI. ] Hoc tamen in ejus verbis videtur habere quaestionis, quod qui superius dixit: Vias meas in conspectu ejus arguam (Vers. 15); et inferius dicit: Consumere me vis peccatis adolescentiae meae; et peccata sua subtiliter agnoscens, adhuc longe inferius adjungit: Signasti quasi in sacculo delicta mea; nunc ait: Si fuero judicatus, scio quia justus inveniar. Neque enim simul convenire queunt peccatum et justitia. Sed sanctus vir sibi iniquitatem tribuens, et omnipotenti Domino purgationem suam, et peccatorem se cognoscit ex se, et justum se factum non ignorat ex munere. Qui in recto quoque opere positus ex abundanti gratia meruit flagella sustinere. Jamque se in judicio justum inveniri gaudet, qui se ante judicium percussum vidit. Unde et cum longe post dicat: Signasti quasi in sacculo delicta mea, statim subdit:

IBID.-- 385 Sed curasti iniquitatem meam. Qui ergo justum inveniri se in judicio memorat, nequaquam se juste flagellatum negat; quamvis flagello ejus Dominus non peccata studuit tergere, sed merita augere. Sequitur:

CAPUT XXXIX. VERS. 19.-- Quis est qui judicetur mecum? veniat.

52. Nullus peccati cogitationis expers esse potest. --Sancti viri ita se in operibus suis, Deo auctore, custodiunt, ut omnino unde accusentur exterius non inveniatur; interius vero in cogitationibus suis tanta se cautela circumspiciunt, ut, si fieri valeat, semper irreprehensibiles interni judicis oculis assistant. Sed quantum agere possunt, ne exterius labantur in opere, tantum interius agere nequaquam possunt, ut nunquam labantur in cogitatione. Humana enim conscientia eo ipso quo ab intimis recedit, semper in lubrico est. Unde fit ut etiam sancti viri frequenter labantur in corde. Beatus ergo Job, tam ex voce sua quam ex voce electorum loquens, dicat: Quis est qui judicetur mecum? veniat. Quia enim in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem quaerit. Quia vero etiam justorum corda semetipsa nonnunquam de stulta cogitatione reprehendunt. propter hoc fortasse subditur: CAPUT XL.

IBID.-- Quare tacens consumor?

53. Cujus in occulto agenda est poenitentia. --Tacens enim consumitur qui, de stulta se cogitatione reprehendens, apud semetipsum dente conscientiae mordetur. Ac si aperte dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra memetipsum accusatricem conscientiam non haberem! Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur. Sequitur: VERS. 20.-- Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar.

54. A Dei animadversione nemo tutus. --Hoc loco quid Dei faciem nisi animadversionem debemus accipere, in qua dum peccata respicit punit? A qua videlicet nullus etiam justus absconditur, si duo quae postulat non amoveantur; de quibus subdit: CAPUT XLI [ Vet. XXII, Rec. XX ]. VERS. 24.-- Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.

55. Sancti ante Christum illam legem cupiebant, in qua non timore servirent, sed amore. --In quibus videlicet duobus, quid aliud per prophetiae vocem quam tempus gratiae et redemptionis inquirit? Lex namque sub percussione ultionis populum tenuit, ut quisquis sub illa peccaret protinus morte puniretur. Nec plebs Israelitica ex amore Domino, sed ex timore, serviebat. Nunquam vero impleri justitia per timorem potest, quia, juxta Joannis vocem: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Et Paulus quoque adoptionis filios consolatur, dicens: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom. VIII, 15). Ex voce igitur generis humani, legalis percussionis duritiam transire concupiscens, atque a formidine pervenire ad dilectionem appetens, quae duo a se omnipotens Deus longe faciat exorat, dicens: Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat; id est, percussionis duritiam remove a me, formidinis pondus tolle, sed irradiante gratia dilectionis, spiritum securitatis infunde, quia si 386 longe a percussione et formidine non fuero, scio quia a districtione tui examinis non abscondar, quoniam in conspectu tuo justus esse non valet qui tibi non per dilectionem, sed per timorem servit. Unde et ipsam conditoris sui praesentiam quasi familiariter ac corporaliter quaerit, ut per hanc et audiat quod ignorat, et in his audiatur quae novit. Nam protinus adjungit: VERS. 22.-- Voca me, et respondebo tibi; aut certe loquar, et tu responde mihi.

56. Christus peccata quae latebant manifestavit. --Qui dum humanis oculis per assumptam carnem apparuit, sua hominibus peccata aperuit, quae et perpetrabant, et nesciebant. Unde subditur. CAPUT XLII. [ Rec. XXI ]. VERS. 23.-- Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi.

57. Vocat Deus cum nos amando eligit. Ei parendo respondemus. Quid distet inter peccatum et iniquitatem, inter scelera et delicta. Quamvis vocare ac respondere intelligi et aliter possit. Vocare enim Dei est nos amando et eligendo respicere. Respondere autem nostrum est amori illius bonis operibus parere. Ubi apte additur: Aut certe loquar, et tu responde mihi. Loquimur namque cum ejus faciem per desiderium postulamus. Respondet vero Deus loquentibus cum nobis se amantibus apparet. Sed quia quisquis aeternitatis desiderio anhelat, semetipsum subtiliter reprehendens, facta sua discutit, et ne quid in illo sit in quo auctoris sui faciem offendat quaerit, recte subjungit: Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi. Iste in hac vita justorum labor est ut semetipsos inveniant, et invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Et quamvis inter iniquitatem atque peccatum nihil distare perhibeat Joannes apostolus, qui ait: Iniquitas peccatum est (I Joan. III, 4), ipso tamen usu loquendi plus iniquitas quam peccatum sonat, et omnis se homo libere peccatorem fatetur, iniquum vero dicere nonnunquam erubescit. [ Vet. XXIII. ] Inter scelera vero et delicta hoc distat, quod scelus etiam pondus peccati transit, delictum vero pondus peccati non transit, quia et cum offerri sacrificium per legem jubetur, nimirum praecipitur sicut pro peccato, ita etiam pro delicto. Et nunquam scelus nisi in opere est, delictum vero plerumque in sola cogitatione. Unde et per Psalmistam dicitur: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Quia videlicet peccata operis tanto citius cognoscuntur, quanto exterius videntur; peccata vero cogitationis eo ad intelligendum difficilia sunt, quo invisibiliter perpetrantur. Quisquis igitur aeternitatis desiderio anxius apparere venturo judici desiderat mundus, tanto se subtilius nunc examinat, quanto nimirum cogitat, ut tunc terrori illius liber assistat, et ostendi sibi exorat ubi displicet, ut hoc in se per poenitentiam puniat, seque hic dijudicans injudicabilis fiat. 58. In eam caecitatem venimus per peccatum, ut nosmetipsos ignoremus. --Sed inter haec intueri necesse est quanta peregrinationis nostrae poena nos perculit, qui in eam caecitatem venimus, ut nos ipsos ignoremus. Perpetramus mala, nec tamen haec celerius deprehendimus vel perpetrata. Exclusa quippe mens a luce veritatis nil in se nisi tenebras invenit, et plerumque in peccati foveam pedem porrigit, et nescit. 387 Quod nimirum de sola exsilii sui caecitate patitur, quia, ab illuminatione Domini repulsa, et semetipsam videre perdidit, quae auctoris sui faciem non amavit. Unde et subditur: CAPUT XLIII. VERS. 24.-- Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?

59. Ex poenali timore ad amorem est redeundum. --Humanum genus contemplationem lucis intimae habuit in paradiso; sed sibimetipsi placens, quo a se recessit, lumen conditoris perdidit, ejusque faciem; ad ligna paradisi fugit, quia post culpam videre metuebat quem amare consueverat. Sed ecce post culpam venit in poenam, ex poena autem ad amorem redit, quia quis fuerit culpae fructus invenit; atque illam faciem quam timuit in culpa excitatus requirit ex poena, ut jam caliginem caecitatis suae fugiat, atque hoc ipsum, quod auctorem suum non videt graviter perhorrescat. Quo videlicet desiderio compunctus sanctus vir clamat: Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? quia si ut amicum aspiceres, tuae me visionis lumine non privares. Qui mobilitatem quoque cordis humani subsequens adjungit: CAPUT XLIV. VERS. 25.-- Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris?

60. Homo quasi folium et stipula, tentationis vento movetur. --Quid est enim homo, nisi folium, qui videlicet in paradiso ab arbore cecidit? Quid est nisi folium, qui tentationis vento rapitur, et desideriorum flatibus levatur? [ Vet. XXIV. ] Mens quippe humana quot tentationes patitur, quasi tot flatibus movetur. Hanc enim plerumque ira perturbat; cum recedit ira, succedit inepta laetitia. Luxuriae stimulis urgetur, aestu avaritiae longe lateque ad ambienda quae terrena sunt tenditur. Aliquando hanc superbia elevat; aliquando vero inordinatus timor in infimis deponit. Quia ergo tot tentationum flatibus elevatur et ducitur, recte folio homo comparatur. Unde bene quoque per Isaiam dicitur: Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos (Isai. LXIV, 6). Quasi ventus quippe nos iniquitas abstulit, quia nullo fixos virtutis pondere in vanam elationem levavit. Bene autem post folium etiam stipula appellatur homo. Qui enim arbor fuit in conditione, folium a semetipso factus est in tentatione, sed post stipula apparuit in dejectione. Quia enim de alto cecidit, folium; quia vero per carnem terrae proximus fuit, etiam cum stare videbatur, stipula esse memoratur. Sed quia viriditatem intimi amoris perdidit, jam stipula sicca est. Consideret itaque vir sanctus, et homo quantae vilitatis sit, et Deus quantae districtionis, et dicat: Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris? Ac si aperte deploret, dicens: Cur tanta rectitudine impetis eum quem sic infirmum esse in tentatione cognoscis? Sequitur: CAPUT XLV. [ Rec. XXIII ]. VERS. 26.-- Scribis enim contra me amaritudines.

61. Scripta de morte hominis peccatoris sententia mutari non potest. --Quia omne quod loquimur transit, quod vero scribimus manet, Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel quippe peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Et saepe apparentes angeli hominibus praecepta dederunt. Moyses legislator per districtionem peccata coercuit. 388 Ipse Unigenitus summi Patris ad nos redimendos venit, moriendo mortem absorbuit; vitam perpetuam denuntiavit nobis, quam ostendit in se. Sed tamen illa quae in paradiso data est de morte carnis nostrae sententia ab ipso initio generis humani usque ad finem saeculi non mutatur. Quis est enim homo qui vivit, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49)? Quod bene rursum Psalmista intuens ait: Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua (Psal. LXXV, 8). Qui videlicet peccanti in paradiso homini iratus semel de mortalitate carnis nostrae sententiam fixit, quae nunc et usque ad ultimum mutari nullo modo valebit. Dicat ergo: Scribis contra me amaritudines. Unde adhuc subditur: CAPUT XLVI. [ Vet. XXV, Rec. XXIV ].

IBID.-- Et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.

62. Sicut corporis, ita mentis aetates sunt variae. --Ecce vir justus, quia in juventute sua se peccasse non invenit, adolescentiae facta pertimescit. Sed sciendum est quia sicut in corpore, ita sunt etiam incrementa aetatis in mente. Prima quippe hominis aetas infantia est, cum etsi innocenter vivit, nescit tamen fari innocentiam quam habet. Ac deinde pueritia sequitur, in qua jam valet dicere quod vult; cui succedit adolescentia, quae videlicet prima est aetas in operatione; quam juventus sequitur, scilicet apta fortitudini; ac postmodum senectus, etiam per tempus jam congrua maturitati. Quia igitur primam aetatem aptam bonis actibus adolescentiam diximus, et justi viri, cum in magna mentis maturitate proficiunt, nonnunquam ad memoriam actionum suarum initium reducunt, seque tantum de suis primordiis reprehendunt, quantum ex gravitate mentis altius profecerunt, quia eo indiscretos se fuisse inveniunt, quo discretionis arcem postmodum plenius consequuntur, recte nunc per sancti viri vocem adolescentiae peccata formidantur. Quod si ad ipsam litteram est tenendum, hinc considerandum est quantum sint gravia peccata juvenum et senum, si et illud sic justi metuunt quod in infirma aetate deliquerunt. Sequitur: CAPUT XLVII [ Rec. XXV ]. VERS. 27.-- Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti.

63. Divini judicii in puniendis etiam pravis cogitationibus, severitas. --In nervo Deus pedem hominis posuit, quia pravitatem illius forti districtionis suae sententia ligavit. Cujus omnes semitas observat, quia subtiliter singula ejus quaeque dijudicat. Semita etenim angustior solet esse quam via. Quia autem vias actiones, non immerito semitas ipsas actionum cogitationes accipimus. Deus itaque omnes semitas observat, quia in singulis quibusque nostris actibus etiam cogitationes pensat. Et vestigia pedum considerat, quia intentiones nostrorum operum quam recte ponantur examinat, ne et hoc quod bonum agitur non recto desiderio agatur. Possunt quoque per pedum vestigia quaedam male acta signari. Nam pes in corpore est vestigium in via. Et plerumque dum quaedam prava agimus, intuentibus hoc fratribus, exemplum malum praebemus; et, quasi inflexo extra viam pede, sequentibus vestigia distorta relinquimus, dum per nostra opera ad scandalum aliena corda provocamus. Valde autem laboriosum est custodire ne mala homo facere audeat, ne in bonis actibus per intentionem titubet, 389 et inter recta opera sinistra eum cogitatio illudat. Quae tamen cuncta omnipotens Deus subtiliter examinat, atque in judicio singula repensat. Sed quando homo, qui carnis suae infirmitate constringitur, contra cuncta valeat subtiliter assurgere, atque inconcussa cogitatione rectitudinem tenere? Unde apte subditur: CAPUT XLVIII. VERS. 28.-- Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.

64. Homo putredine sibi innata consumitur. --Sicut enim vestimentum a tinea de se exorta comeditur, ita homo in semetipso habet putredinem, de qua consumatur; atque hoc est quod est unde consumatur ut non sit. Quod intelligi et aliter potest, si ex voce tentati hominis dicitur: Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Homo enim quasi putredo consumitur, dum carnis suae corruptione conteritur. Cui quia immunda tentatio non aliunde, sed a semetipso nascitur, more tineae carnem tentatio, quasi vestem de qua exit, consumit. In semetipso quippe habet homo unde tentetur. Quasi ergo tinea vestem consumit, quae ex veste eadem processit. Sciendum quoque quod tinea sine sonitu perforat vestimentum; et plerumque cogitatio ita transfigit mentem, ut mens ipsa non sentiat, nisi postquam fuerit ejus aculeo transfixa. Bene ergo dicitur, quod homo tanquam vestimentum a tinea consumitur, quia nonnunquam tentationum nostrarum vulnera non cognoscimus, nisi postquam ab eis confossi in mente fuerimus. Quam videlicet infirmitatem nostram bene adhuc sanctus vir considerans, adjungit: CAPUT XLIX [ Vet. et Rec. XXVI ]. CAP. XIV, VERS. 1.-- Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.

65. Homo natus ex infirmitate, quia de muliere ortus. --In sacro eloquio mulier aut pro sexu ponitur, aut pro infirmitate. Pro sexu quippe sicut scriptum est: Misit Deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4). Pro infirmitate vero, sicut per quemdam sapientem dicitur: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier (Eccli. XLII, 14). Vir etenim fortis quilibet et discretus vocatur, mulier vero mens infirma vel indiscreta accipitur. Et saepe contingit ut etiam discretus quisque subito labatur in culpam, atque indiscretus alius et infirmus bonam exhibeat operationem. Sed is qui indiscretus atque infirmus est nonnunquam de eo quod bene egerit amplius elevatur, atque gravius in culpam cadit; discretus vero quisque etiam ex eo quod male se egisse intelligit, ad districtionis regulam arctius se reducit; et inde altius ad justitiam proficit, unde ad tempus a justitia cecidisse videbatur. Qua in re recte dicitur: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier, quia nonnunquam etiam culpa fortium occasio virtutis fit, et virtus infirmorum occasio peccati. Hoc igitur loco mulieris nomine quid nisi infirmitas designatur, cum dicitur: Homo natus de muliere? Ac si apertius dicatur: Quid in se habebit fortitudinis, qui natus est ex infirmitate? 66. Angustatur ad vitam, dilatatur ad miseriam.--Brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Ecce viri sancti vocibus poena hominis breviter est expressa, quia et angustatur ad vitam, et 390 dilatatur ad miseriam. Si enim subtiliter consideretur omne quod hic agitur, poena et miseria est. Ipsi etenim corruptioni carnis servire ad necessaria atque concessa miseria est, ut contra frigus vestimenta, contra famem alimenta, contra aestum frigora requirantur. Quod multa cautela custoditur salus corporis; quod etiam custodita amittitur, amissa cum gravi labore reparatur, et tamen reparata in dubio semper est; quid hoc aliud quam mortalis vitae miseria est? Quod amamus amicos, suspecti ne offendi valeant; formidamus inimicos, atque securi de eis non sumus utique quos formidamus; quod plerumque inimicis sic confidenter quasi amicis loquimur, et nonnunquam pura verba proximorum, et multum nos fortasse diligentium, quasi verba suscipimus inimicorum, et qui falli nunquam vel fallere volumus, ex cautela nostra gravius erramus; quid itaque hoc nisi humanae vitae miseria est? Quod, amissa coelesti patria, repulsus homo delectatur exsilio, gravatur curis, et tamen cogitare dissimulat quam grave sit quia multa cogitantur; quod privatus est interno lumine, et tamen in hac vita diu vult perpeti caecitatem suam; quid hoc aliud quam de poena nostra nata miseria est? Sed quamvis diu hic stare desideret, ipso tamen cursu mortalis vitae impellitur ut egrediatur. Unde vir sanctus recte subjungit: CAPUT L [ Vet. XXVII ]. VERS. 2.-- Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.

67. Mundus tot floribus brevi siccandis repletur, quot nominibus. --Quasi flos etenim egreditur, quia nitet in carne; sed conteritur, quia redigitur in putredinem. Quid enim sunt nati homines in mundo, nisi quidam flores in campo? Tendamus oculos cordis in hanc latitudinem mundi praesentis, et ecce quasi tot floribus quot hominibus plenus est. Vita itaque in carne, flos in feno est. Unde bene per Psalmistam dicitur: Homo, sicut fenum dies ejus; et sicut flos agri, ita florebit (Psal. CII, 15). Isaias quoque ait: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus sicut flos agri (Isa. XL, 6). Homo etenim more floris procedit ex occulto, et subito apparet in publico, qui statim ex publico per mortem retrahitur ad occultum. Carnis nos viriditas ostendit, sed ariditas pulveris ab aspectibus retrahit. Quasi flos apparuimus, qui non eramus; quasi flos arescimus, qui temporaliter apparebamus. 68. Homo singulis vitae momentis ad mortem pergit. Inde deficit unde proficit. --Et quia per momenta homo quotidie compellitur ad mortem, recte adjungitur: Et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Sed cum sol quoque indesinenter cursum suum peragat, et nunquam se in stabilitate figat; cur cursus vitae hominis umbrae potius quam soli comparatur, nisi quia, amisso amore conditoris, calorem cordis perdidit, et in solo iniquitatis suae frigore remansit? Quia juxta Veritatis vocem: Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Qui igitur in amore Dei cordis calorem non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet, scilicet velut umbra fugit. Unde recte quoque de illo scriptum est: Quia secutus est umbram (Eccli. XXXIV). Bene autem dicitur: 391 Et nunquam in eodem statu permanet, quia dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad juventutem, juventus ad senectutem, senectus transit ad mortem, in cursu vitae praesentis ipsis suis augmentis ad detrimenta impellitur; et inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitae credit. Fixum etenim statum hic habere non possumus, ubi transituri venimus: atque hoc ipsum nostrum vivere, quotidie a vita transire est. Quem videlicet lapsum primus homo ante culpam habere non potuit, quia tempora, eo stante, transibant. Sed postquam deliquit, in quodam se quasi lubrico temporalitatis posuit; et quia cibum comedit vetitum, status sui protinus invenit defectum. Quam tamen mutabilitatem non solum exterius, sed interius quoque homo patitur, dum ad meliora opera exsurgere conatur. Mens etenim mutabilitatis suae pondere ad aliud semper impellitur quam est, et nisi in statu suo arcta custodiae disciplina teneatur, semper in deteriora dilabitur. Quae enim semper stantem deseruit, statum quem habere potuit amisit. Unde nunc cum ad meliora nititur, quasi contra ictum fluminis conatur. Cum vero ab intentione ascendendi resolvitur, sine labore ad ima reducitur. [ Vet. XXVIII. ] Quia enim in ascensu labor est, in descensu otium, intraturos per angustam portam Dominus admonet, dicens: Contendite intrare per angustam portam (Luc. XIII, 24). Dicturus quippe angustae portae introitum, praemisit, contendite, quia nisi mentis contentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur. Quia igitur homo velut flos nascitur et conteritur, quia sicut umbra fugit, atque in statu suo nunquam permanet, quid in hac consideratione subjungat audiamus. Sequitur: CAPUT LI. VERS. 3.-- Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?

69. Duo extrema nomo et creator, pulvis et Deus. --Consideravit quippe superius et omnipotentis Dei potentiam, et infirmitatem suam; deduxit ante oculos se et Deum, pensavit quis cum quo ad judicium veniat. Vidit hinc hominem, inde conditorem, id est pulverem, et Deum; et recte ait: Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos? Omnipotenti Deo oculos aperire 392 est judicia exercere, quem feriat videre. Nam quasi clausis oculis non vult aspicere quem non vult ferire. Unde mox de ipso quoque judicio adjungitur: Et adducere eum tecum in judicium? Sed quia contemplatus est ad judicium venientem Deum, rursum considerat infirmitatem suam. Videt quia mundus per semetipsum esse non possit, qui ut esse possit, de immunditia processit, atque subjungit: CAPUT LII. VERS. 4.-- Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu, qui solus es?

70. Homo propter vitiatam originem immunda patitur etiam nolens. --Is qui per se solus est mundus mundare praevalet immunda. Homo enim in corruptibili carne vivens habet tentationum immunditias impressas in semetipso, quia nimirum eas traxit ab origine. Ipsa quippe propter delectationem carnis ejus conceptio immunditia est. Unde et Psalmista ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Hinc est ergo quod plerumque tentatur et nolens. Hinc est quod immunda quaedam in mente patitur, quamvis ex judicio reluctetur, quia conceptus de immunditia, dum ad munditiam tendit, hoc conatur vincere quod est. Quisquis autem occultae tentationis motus atque immunditiam cogitationis evicerit, nequaquam sibi suam munditiam tribuat, quia de immundo conceptum semine nullus facere mundum potest, nisi is qui mundus per semetipsum solus est. Qui ergo jam ad locum munditiae mente pervenit, conceptionis suae viam respiciat, per quam venit, atque inde colligat quia ex sua virtute non habet munditiam vivendi, cui de immunditia factum est initium subsistendi. Potest vero hoc in loco intelligi, quia beatus Job incarnationem Redemptoris intuitus, solum vidit in mundo hominem de immundo semine non esse conceptum, qui sic in mundum venit ex Virgine, ut nihil haberet de immunda conceptione. Neque enim ex viro et femina, sed ex sancto Spiritu et Maria virgine processit. Solus ergo in carne sua vere mundus exstitit, qui delectatione carnis tangi non potuit, quia nec per carnalem huc delectationem venit.

LIBER DUODECIMUS.

recensere

In quo, exposito capite XIV libri Job, a versu quinto, caput XV ex integro plerumque moraliter explicatur. [ Vet. et Rec. I. ]

Mos justorum est tanto sollicitius praesentem vitam quam sit fugitiva cogitare, quanto studiosius noverint coelestis patriae bona aeterna perpendere. Ex his enim quae manentia intus aspiciunt, foris fugam rerum labentium subtilius attendunt. Unde beatus Job, cum de lapsu humani temporis sententiam protulisset, dicens: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore. Et rursum: Et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet, adhuc de brevitate vitae ejus adjungit:

CAPUT PRIMUM. CAP. XIV, VERS. 5. t-- Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est. 1. Quod tanta velocitate transcurrit velut non est. --Hoc etenim apud nos velut non esse considerat, quod tanta velocitate transcurrit. Quia vero apud omnipotentem Deum etiam labentia stant, apud eum esse numerum nostrorum mensium perhibet. Vel certe in diebus brevitas temporis, in mensibus vero quasi multiplicata dierum spatia designantur. Nobis ergo breves dies sunt. Sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus nostrorum mensium esse memoratur. Unde et per Salomonem dicitur: Longitudo dierum in dextera ejus. Sequitur:

CAPUT II [ Rec. II ].

IBID.-- Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt. 393 2. Nulla fiunt hominibus sine Dei consilio, etsi occulto. Nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt. Nam cuncta Deus secutura praesciens, ante saecula decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum quippe jam homini est, vel quantum hunc mundi prosperitas sequatur, vel quantum adversitas feriat, ne electos ejus aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum quoque est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivat. Nam etsi annos quindecim Ezechiae regi ad vitam addidit omnipotens Deus (IV Reg. XX, 1), cum eum mori permisit, tunc eum praescivit esse moriturum. Qua in re quaestio oritur, quomodo ei per prophetam dicatur: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives; cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas est vita addita. Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore mori ipse merebatur; per largitatem vero misericordiae illo eum tempore ad mortem distulit, quod ante saecula ipse praescivit. Nec propheta igitur fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille mori merebatur; nec dominica statuta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante saecula praefixum fuit; atque spatium vitae quod inopinate foris est additum, sine augmento praescientiae fuit intus statutum. Bene ergo dicitur: [ Vet. II. ] Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.

3. Deus profectibus spiritualibus modum ponit. --Quod tamen intelligi etiam juxta spiritum valet, quia nonnunquam in virtutibus proficere conamur, et quaedam dona percipimus, a quibusdam vero repulsi in imis jacemus. Nemo enim est qui tantum virtutis apprehendat quantum desiderat, quia omnipotens Deus, interiora discernens, ipsis spiritalibus provectibus modum ponit, ut ex hoc homo quod apprehendere conatur, et non valet, in illis se non elevet quae valet. Unde ille quoque egregius praedicator, qui raptus ad tertium coelum fuerat, paradisi arcana penetraverat, esse post revelationem tranquillus atque intentatus non valebat (II Cor. XII, 3). Sed quia omnipotens Deus terminos constituit homini, qui praeteriri non poterunt, et elevavit hunc ad cognoscenda sublimia, et reduxit iterum ad infirma toleranda, ut modi sui mensuram aspiciens, dum securitatem comprehendere conaretur, et non posset, ne per elationem extra se iret, per humilitatem cogeretur intra suos semper terminos redire. Sequitur: CAPUT III [ Rec. III ]. VERS. 6.-- Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii dies ejus.

4. Sancti vitae praesentis taedio ad aeternam requiem semper anhelant. --Hoc loco recede dicitur vim flagelli amove. Quis enim valet Deo recedente quiescere, cum solus ipse sit requies, et a quo quisque quanto longe fuerit, fit tanto et inquietus? Itaque sic recede ab eo, dicitur, ut intelligas feriendo. Apte enim subjungitur: Donec optata veniat, sicut mercenarii dies ejus. Mercenarius quanto longe est a fine operis, tanto et retributione mercedis. Ita vir quisque sanctus in hac vita positus, dum longe se esse ab exitu vitae praesentis conspicit, longe se esse ab aeternis gaudiis gemit. Quid est ergo dicere: Recede paululum ab eo, ut quiescat, nisi: jam flagella vitae praesentis subtrahe, et bona aeternae quietis ostende? Unde etiam de ipsa quiete additur: Donec 394 optata veniat, sicut mercenarii dies ejus. Tunc namque homini optata sicut mercenarii dies venit, quando aeternam requiem pro recompensatione sui laboris acceperit. Quantum vero ad praesentis vitae speciem spectat, adhuc beatus Job humanum genus multis miseriis repletum quam sit despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia ipsum praeire videantur narrat, cum dicit: CAPUT IV [ Vet. III, Rec. IV ]. VERS. 7-10.-- Lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. Si senuerit radix ejus in terra, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est. Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est?

5. Ligni nomine multa significantur: Crux, vir justus, incarnata Dei Sapientia. Ex percussione justi ad amorem coelestis patriae accenduntur. --Sed quia hoc juxta litteram patet, debemus sensum ad interiora reducere, et qualiter haec juxta spiritum intelligi debeant perscrutari. In Scriptura etenim sacra ligni nomine aliquando crux, aliquando vir justus, aut etiam injustus, aliquando vero incarnata Dei sapientia figuratur. Crux etenim ligno signatur, cum dicitur: Mittamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19). Lignum quippe in panem mittere est Dominico corpori crucem adhibere. Rursum ligni nomine vir justus aut etiam injustus exprimitur, sicut per prophetam Dominus dicit: Ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile (Ezech. XVII, 24). Quia juxta ejusdem Veritatis vocem: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11). Salomon quoque ait: Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit (Eccle. XI, 3). In die etenim mortis suae justus ad Austrum cadit, peccator ad Aquilonem, quia et justus per fervorem spiritus ad gaudia ducitur, et peccator cum apostata angelo, qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis (Isai. XIV, 13), in frigido suo corde reprobatur. Rursum per lignum incarnata Dei Sapientia figuratur, sicut de ea scriptum est: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam (Prov. III, 18); et sicut ipsa ait: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31)? Hoc itaque loco cum lignum praefertur homini, quid homo nisi carnalis quisque accipitur? Et quid ligni nomine nisi justi uniuscujusque vita designatur: Lignum etenim habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescit, quia cum in morte passionis pro veritate justus afficitur, in aeternae vitae viriditate recuperatur. Et qui hic virebat per fidem, illic virescit per speciem. Et rami ejus pullulant, quia plerumque ex passione justi fideles quique ad amorem coelestis patriae multiplicantur, et viriditatem vitae spiritalis accipiunt, dum hic pro Deo fortiter egisse gratulantur. Sequitur: CAPUT V. VERS. 8, 9.-- Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est.

6. Sua morte uberes in nobis fructus gignunt justi. --Quid radix justi nisi sancta praedicatio, quia ab ipsa oritur, et in ipsa subsistit? et quid terrae vel pulveris nomine nisi peccator accipitur? cui voce conditoris dicitur: Terra es, et in terram ibis, vel certe, sicut habet nostra translatio: Pulvis es, et in pulverem reverteris (Genes. III, 19). Justi igitur radix in terra senescit, et in pulvere truncus emoritur, 395 quia apud corda pravorum ejus praedicatio despecta cunctisque viribus effeta creditur. Et in pulvere truncus emoritur, quia inter manus persequentium corpus illius exanimatur. Juxta Sapientiae etenim vocem: Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum (Sap. III, 2). Sed iste cujus radix in terra senuit, et in pulvere truncus emortuus est, ad odorem aquae germinat, quia per afflatum sancti Spiritus in electorum cordibus exemplo sui operis germen virtutis facit. Aquae etenim appellatione nonnunquam sancti Spiritus irrigatio designari solet, sicut scriptum est: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum (Joan. VII, 37; IV, 13). Sequitur: Et faciet comam quasi cum primum plantatum est. Succiso trunco comam facere, est exstincto corporaliter justo, ipso suae passionis exemplo multorum corda suscitare, et ex fide recta viriditatem veritatis ostendere. Bene autem dicitur: Quasi cum primum plantatum est. Omne quod hic a justis agitur secunda plantatio est, quia prima videlicet plantatio non in opere justorum, sed in praescientia conditoris est. Et quia cuncta quae agunt electi, sicut prius interius conspiciuntur atque disponuntur, ita postmodum exterius perficiuntur, bene dicitur: Faciet comam quasi cum primum plantatum est; id est, viriditatem suam ostendit in effectu operis, quam prius habuit in praescientia conditoris. [ Vet. IV.] 7. Homo ex se deficit, sed adveniente Spiritu sancto renovatur. --Potest etiam radix justi ipsa natura humanitatis intelligi, ex qua subsistit. Quae videlicet radix senescit in terra cum natura carnis deficit in pulverem redacta. Cujus in pulvere truncus emoritur, quia exstinctum corpus a sua specie dissipatur. Sed ad odorem aquae germinat, quia per adventum sancti Spiritus resurgit: Et faciet comam quasi cum primum plantatum est, quia ad illam speciem redit ad quam percipiendam creatus fuerat, si in paradiso positus peccare noluisset.

8. Christus arbor in passione succisa, in resurrectione multiplicata. --Quod fortasse etiam de Domino ipso, scilicet bonorum omnium capite, valet intelligi; juxta hoc namque quod praediximus, quia de semetipso ait: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31)? Se esse lignum viride, et nos lignum aridum dixit, quia ipse in se vim divinitatis habuit; nos vero, qui puri homines sumus, lignum aridum appellamur. Habet ergo lignum spem, si praecisum fuerit, quia rursum virescit, quoniam et si occidi per passionem potuit, per resurrectionis gloriam rursus ad vitae viriditatem venit. Hujus rami pullulant, quia, resurrectione illius multiplicati, longe lateque fideles creverunt. Hujus radix in terra quasi senuit, quia ejus praedicatio Judaeorum perfidiae despecta fuit. Et in pulvere truncus emortuus est, quia in corde persequentium, quod perfidiae suae vento levabatur, contemptibilis et despectus est habitus, quia carne potuit occidi. Sed ad odorem aquae germinavit, quia per virtutem Dei exstincta caro illius ad vitam rediit, juxta quod scriptum est: Quem Deus suscitavit a mortuis (Act. III, 15). Quia enim Deus Trinitas est, exstinctam carnem unigeniti Filii sancta Trinitas, 396 id est Pater, et idem Filius, et Spiritus sanctus resuscitavit. Et fecit comam quasi cum primum plantatum est, quia illa apostolorum debilitas, quae in morte illius expavit, et negavit, et negando aruit, per resurrectionis ejus gloriam rursus ad fidem viruit. In cujus ligni comparatione quid omnis homo, nisi pulvis est? Unde et subditur: CAPUT VI [ Vet. V ]. VERS. 10.-- Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est?

9. Homo peccator moritur in culpa, nudatur a justitia, consumitur in poena. --Nullus homo sine peccato est, nisi ille qui in hunc mundum non venit ex peccato. Et quia omnes in culpa ligamur, ipsa amissione justitiae morimur; concessa prius in paradiso veste innocentiae nudamur, interitu etiam carnis subsequente consumimur. Homo itaque peccator moritur in culpa, nudatur a justitia, consumitur in poena. Hanc nuditatem peccatoris filii tegere dignatus est pater, qui eo redeunte dixit: Cito proferte stolam primam (Luc. XV, 22). Prima quippe stola est vestis innocentiae, quam homo bene conditus accepit, sed male a serpente persuasus perdidit. Contra hanc rursum nuditatem dicitur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet (Apoc. XVI, 15). Vestimenta quippe custodimus cum praecepta innocentiae servamus in mente, ut cum nos judici culpa nudat, ad amissam redeuntes innocentiam poenitentia operiat. Bene autem dicitur: Ubi, quaeso, est? quia peccator homo illic stare noluit, ubi conditus fuit; hic vero, ubi cecidit, diu esse prohibetur. Patriam volens perdidit, a peregrinatione vero sua quam diligit invitus expellitur. Ubi ergo est, qui in ejus amore non est ubi verum esse est? Sequitur: CAPUT VII. VERS. 11, 12.-- Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat, sic homo, cum dormierit, non resurget.

10. Mens humana aestuanti mari similis. --Mare mens hominis, et quasi fluctus maris sunt cogitationes mentis, quae aliquando per iram tumescunt, per gratiam tranquillae fiunt, per odium cum amaritudine defluunt. Sed cum homo moritur, aquae maris recedunt, quia, juxta Psamistae vocem: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4). Et rursum de moriente scriptum est: Amor quoque et odium simul peribunt (Eccle. IX, 6). Arescit ergo fluvius vacuefactus, quia, subducta anima, vacuum remanet corpus. Quasi enim alveus fluminis vacuus est corpus exanime. Qua in re vigilanter intuendum est quia vita praesens, videlicet quousque anima moratur in corpore, mari comparatur et fluvio. Aqua enim maris amara est, fluminis dulcis. Et quia hic viventes modo quibusdam amaritudinibus afficimur, modo autem dulcedine tranquilli ac mites invenimur, praesentis vitae decursus comparatione exprimitur maris et fluminis. 11. ( Vet. VI, Rec. V. ] Job resurrectionem non absolute negat, sed tantum futuram ante mundi finem. --Sed in his durum valde videtur esse quod subditur: Sic homo, cum dormierit, non resurget. Cur itaque laboramus, si in resurrectionis retributionem non tendimus? Quomodo autem dicitur: Non resurget, cum scriptum sit: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Et rursum: Si in 397 hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Et per semetipsam Veritas dicat: Omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae (Joan. V, 28). Sed subjuncta sententia indicat quae discretio in praemissa lateat. Nam subditur: CAPUT VIII. VERS. 12.-- Donec atteratur coelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.

12. Liquet enim quia non resurget, scilicet donec atteratur coelum, quia nisi mundi hujus finis advenerit, humanum genus a somno mortis ad vitam non evigilabit. Non ergo quia omnino non resurgat, sed quia ante contritionem coeli, humanum genus minime resurgat, insinuat. Notandum quoque est cur postquam superius hominem mortuum dixit, inferius non mortuum, sed dormientem nominat, eumque de somno suo minime consurgere, donec coelum atteratur narrat, nisi quod patenter datur intelligi quia in comparatione ligni revirentis hominem mortuum peccatorem nominat, a vita scilicet justitiae exstinctum. Ubi autem de morte carnis loquitur, non hanc mortem, sed somnum maluit vocare, spem procul dubio resurrectionis insinuans, quia sicut citius homo a somno evigilat, ita concite ad conditoris nutum a morte corporis resurgat. Vehementer enim ab infirmis mentibus nomen mortis pertimescitur, somni autem vocabulum non timetur. Unde et Paulus discipulos admonens, dicit: Nolumus autem ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo (I Thess. IV, 12). Quid est quod praedicator egregius mortem Domini mortem vocat, mortem vero servorum Domini, non mortem, sed somnum nominat, nisi quia, infirma corda audientium respiciens, medicamentum praedicationis suae mira arte componit, et illum quem jam resurrexisse noverant, eis mortuum insinuare non dubitat; eos vero qui necdum resurrexerant, ut spem resurrectionis insinuet, non mortuos, sed dormientes vocat? Non enim verebatur dicere mortuum quem auditores jam resurrexisse cognoverant, et verebatur dicere mortuos quos resurgere vix credebant. Beatus igitur Job, quia carne mortuos ad vitam rursus evigilare non dubitat, eos dormientes potius quam mortuos appellat. Sequitur: CAPUT IX [ Vet. VII, Rec. VI ]. VERS. 13.-- Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me?

13. Duplex infernus, alius inferior malis cruciandis, alius superior justis usque ad adventum Christi recipiendis destinatus. --Quia ante adventum mediatoris Dei et hominis omnis homo, quamvis mundae probataeque vitae fuerit, ad inferni claustra descenderit, dubium non est, quoniam homo, qui per se cecidit, per se ad paradisi requiem redire non potuit, nisi veniret ille qui suae incarnationis mysterio ejusdem nobis paradisi iter aperiret. Unde et post culpam primi hominis ad paradisi aditum romphaea flammea posita esse memoratur (Genes. III, 24), quae et versati lis dicitur, pro eo quod quandoque veniret tempus ut etiam removeri potuisset Nec tamen ita justorum animas ad infernum dicimus descendisse, ut in locis poenalibus tenerentur. Sed esse superiora inferni loca, esse alia inferiora credenda sunt, ut et in superioribus justi requiescerent, et in inferioribus 398 injusti cruciarentur. Unde et Psalmista propter praevenientem se Dei gratiam dicit: Eripuisti animam meam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV, 13). Beatus igitur Job ante Mediatoris adventum ad infernum se descendere sciens, conditoris sui illic protectionem postulat, ut a locis poenalibus alienus existat, ubi, dum ad requiem ducitur, a suppliciis abscondatur. Unde subjungit:

CAPUT X [ Rec. VII ].

IBID.-- Et abscondas me donec pertransent furor tuus.

14. Dei furor perturbationis expers, in fine mundi consummatur. --Furor etiam omnipotentis Dei in hoc quotidie vim suae districtionis peragit, quod viventes indigne dignis suppliciis demergit. Qui furor nunc equidem transit, sed in fine pertransit, quia modo agitur, sed in mundi termino consummatur. Qui tamen iste furor, quantum ad electorum animas, in Redemptoris nostri adventu pertransiit, quia eas ab inferni claustris ad paradisi gaudia mediator Dei et hominum, dum ipse illuc pie descenderet, reduxit. Inter haec vero sciendum est quod furoris nomen Divinitati non congruit, quia naturam Dei simplicem perturbatio nulla confundit. Unde ei dicitur: Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos (Sap. XII, 18). Sed quia justorum animae per Mediatoris adventum erant quandoque ab inferni locis, quamvis non poenalibus, liberandae, hoc quoque justus vir praevidet, et petendo subjungit: CAPUT XI [ Vet. et Rec. VIII ].

IBID.-- Et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?

15. Christus ab inferno eduxit tantum quos sibi inhaesisse praescivit.--At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV, 4). Hanc itaque redemptionem vir Domini praesciens, in qua erant multi etiam ex gentilitate liberandi, sicut ipse ait: Licet haec celes in cordo tuo, tamen scio quia universorum memineris (Job. X, 13), apud omnipotentem Deum tempus sibi constitui suae recordationis petit. Hinc est enim quod in Evangelio Dominus dicit: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32), omnia videlicet electa. Non enim ab inferno rediens Dominus electos simul et reprobos traxit, sed illa exinde omnia sustulit quae sibi inhaesisse praescivit. Unde etiam per Osee prophetam dicit: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Quod enim occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo enim quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus Dominus occidit mortem, mors mortis exstitit. Quia vero ex inferno partem abstulit, partemque reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Dicit ergo: Ero mors tua, a mors; id est, in electis meis te funditus perimo. Ero morsus tuus, inferne, quia, sublatis eis, te ex parte transfigo. Sciens igitur beatus Job hunc adventum ad inferos Redemptoris nostri, petat quod futurum praevidit, et dicat: Et constituas mihi tempus in quo recorderis mei. Sequitur: CAPUT XII. VERS. 14.-- Putasne mortuus homo rursum vivet?

16. Nonnunquam a fortibus infirmitatis verba suscipienda. --Solent justi viri in eo quod ipsi certum ac solidum sentiunt quasi ex dubietate aliquid proferre, ut infirmorum in se verba transferant. Sed rursum per fortem sententiam infirmanti dubietate omnimodo contradicunt, quatenus per hoc quod dubie proferre cernuntur infirmis aliquatenus condescendant, et per hoc quod certam sententiam proferunt, 399 infirmorum mentes dubias ad soliditatem trahant. Quod nimirum dum faciunt exemplum nostri capitis sequuntur. Passioni quippe Dominus propinquans infirmantium in se vocem sumpsit, dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39), eorumque timorem, ut abstraheret, suscepit; et rursus per obedientiam vim fortitudinis ostendens ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (:IBID., 39) ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas conditoris nostri etiam contra voluntatem nostram fiat. Hoc igitur exemplo nonnunquam a fortibus infirmitatis verba suscipienda sunt, ut per eorum post praedicamenta fortia infirmorum corda gratius roborentur. Unde beatus Job, cum quasi dubitantis verba protulit, dicens: Putasne mortuus homo rursum vivet? illico sententiam suae certitudinis adjunxit, qua ait: CAPUT XIII [ Vet et Rec. IX ].

IBID.-- Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea.

17. Job, hujus vitae cursu despecto, immutabilitatis statum requirit. --Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat; et cursum vitae praesentis quantum despiciat innotescit, qui hunc militiam appellat. Per militiam quippe semper ad finem tenditur, et quotidie conclusionis terminus exspectatur. Cursum itaque vitae hujus despicit, et statum soliditatis requirit, qui per hoc quod mutabiliter militat, ad immutationem suam pervenire festinat. Justo quippe in hac vita ipsa sarcina suae corruptionis onerosa est. Quod vigiliae defatigant, somnus quaeritur, ut vigiliarum labor atque anxietas temperetur. Sed nonnunquam etiam somnus occidit. Fames corpus atterit, atque, ut ejus necessitas repellatur, cibi requiruntur; sed saepe et cibi gravant, qui ad repellendum debilitatis gravamen quaesiti fuerant. Gravis itaque est sarcina corruptionis, quae nisi ita gravis esset, Paulus nequaquam diceret: Vanitati creatura subjecta est, non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc (Rom. VIII, 20). Sanctus ergo vir incorruptionis statum desiderans, dicat: Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea. In qua immutatione quid agatur adjungit: CAPUT XIV [ Rec. X ]. VERS. 15.-- Vocabis me, et ego respondebo tibi.

18. Vocanti Deo respondebimus, cum ad ejus jussum incorruptibiles resurgemus. --Respondere cuilibet dicimur cum ejus factis congrua ad vicem opera reddimus. In illa igitur commutatione vocat Dominus, et respondet homo, quia ante incorrupti claritatem, incorruptus homo ostenditur post corruptionem. Nunc etenim quousque subditi corruptioni sumus, auctori nostro minime respondemus, quia dum corruptio ab incorruptione longe est, similitudo apta nostrae responsioni non est. De illa vero immutatione scriptum est: Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (Joan. III, 2). Tunc ergo vocanti Deo veraciter respondebimus, quando ad summae incorruptionis jussum incorruptibiles surgemus. [ Vet. X. ] Et quia hoc percipere creatura ex semetipsa non valet, sed solius 400 omnipotentis Dei dono agitur ut ad tantam incorruptionis gloriam permutetur, recte subjungitur: CAPUT XV [ Rec. XI ].

IBID.-- Operi manuum tuarum porriges dexteram.

19. Quod ex seipso homo consequi non valet. --Ac si patenter dicat: Idcirco creatura tua corruptibilis persistere ad incorruptionem potest, quia tuae potestatis manu erigitur, et tui respectus gratia, ut persistat, tenetur. Humana namque creatura, eo ipso quod creatura est, in semetipsa habet sub se defluere, sed a conditore suo homo accepit, ut et super se contemplatione rapiatur, et in seipso incorruptione teneatur. Creatura ergo ne sub se defluat, sed in incorruptione persistat, ad incommutabilitatis statum auctoris sui dextera levatur. Potest quoque dexterae nomine Filius designari: Quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Operi igitur manuum suarum porrexit omnipotens Deus dexteram suam, quia ut abjectum atque in infimis jacens ad summa erigeret genus humanum, incarnatum ad hoc unigenitum misit. Ex cujus nobis incarnatione datum est ut qui ex voluntate propria in corruptionem cecidimus, vocanti nos Deo quandoque ad incorruptionis gloriam respondere valeamus. Qua in re largitatem divinae misericordiae pensare quis valeat, quod ad tantam perducit gloriam hominem post culpam? Pensat Deus mala quae facimus, et tamen per benignitatis suae gratiam ea misericorditer relaxat. Unde et subditur: CAPUT XVI [ Rec. XII ]. VERS. 16.-- Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parcis peccatis meis.

20. Culpae nostrae, ne Deus eas puniat, poenitentia castigandae. --Gressus Deus dinumerat, cum singula quaeque nostra opera propter retributionem signat. Quid enim in gressibus, nisi unaquaeque nostra actio designatur? Omnipotens itaque Deus et gressus dinumerat, et peccatis parcit, quia et subtiliter acta nostra considerat, et tamen haec poenitentibus misericorditer relaxat. Qui et duritiam in peccantibus conspicit, sed tamen hanc, praeveniente gratia, ad poenitentiam emollit. Culpas ergo dinumerat, cum nos ipsos ad singula quae fecimus, deflenda convertit. Quas misericorditer relaxat, quia eas dum nos ipsi punimus, ipse nequaquam in extremo examine judicat, Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI, 31). Unde adhuc subditur:

CAPUT XVII [ Vet. XI ]. VERS. 17.-- Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.

21. Peccata, nisi poenitentia diluantur, de sacculo secreti, exibunt ad publicum judicii. --Signantur quasi in sacculo delicta nostra, quia hoc quod nos exterius agimus, nisi poenitentia interveniente diluamus, in secreto judiciorum Dei sub quadam occultatione servatur, ut quandoque etiam de sacculo secreti exeat ad publicum judicii. Unde etiam per Moysen dicitur: Nonne haec congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? In die ultionis reddam illis (Deut. XXXII, 34, 35). Cum vero pro malis quae fecimus disciplinae flagello atterimur, et haec per poenitentiam deflemus, iniquitatem nostram signat et curat, quia nec inulta hic deserit, nec in judicio punienda reservat. Signat igitur delicta, quia ea hic subtiliter attendit ut feriat; curat vero, quia haec per flagellum funditus relaxat. Unde iniquitatem quoque illius persecutoris sui, quem in terra 401 prostraverat, signando curavit, cum de illo ad Ananiam dixit: Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Ego enim ostendam illi, quanta eum oporteat pro nomine meo pati (Act. IX, 15). Cui enim adhuc pro transactis excessibus venturas passiones minatur, profecto hoc quod deliquerat in corde signatum tenebat. Sed procul dubio delicta ejus signando curaverat, quem Vas electionis vocabat. Vel certe peccata nostra signantur in sacculo cum mala quae fecimus sollicito semper corde pensamus. Quid namque est cor hominis, nisi sacculus Dei? Ubi dum studiose conspicimus per quanta delinquimus, peccata nostra quasi in Dei sacculo signata portamus. An non peccatum suum David signatum tenebat in sacculo, qui dicebat: Iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum coram me est semper (Psal. L, 5)? Et quia culpas, quas non intuendo et poenitendo cognoscimus, pius nobis conditor relaxat, recte post signata in sacculo delicta subjungitur: Sed curasti iniquitatem meam. Ac si aperte dicat: Quae modo signas ut poenitendo videam, agis procul dubio ne in retributione videantur. Sequitur: CAPUT XVIII [ Rec. XIII ]. VERS. 18, 19.-- Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur, et homines ergo similiter perdes.

22. Alii subitis, alii lentis ac blandis tentationibus evertuntur. --Hoc crebro agitur ut, cadentibus rupibus, saxum ad loca alia transferatur; ut aquae lapides excavent, et paulatim terra alluvionibus consumatur. Sed magna nobis intentione discutiendum est quod infertur: Et homines ergo similiter perdes. Quid est enim hoc, quod cadenti monti et saxo translato, quod excavato lapidi et per alluvionem terrae consumptae perditio humana comparatur, nisi hoc, quod patenter datur intelligi, quia duo sunt genera tentationum? Unum, quod in mente etiam justi hominis per repentinum eventum agitur, quatenus sic subito tentetur, ut hunc inopinato proventu concutiat et prosternat, casumque suum nonnisi postquam ceciderit videat. Aliud vero, quod paulatim venit in mentem, et resistentem animum lenibus suggestionibus inficit, et omnes in eo vires justitiae non nimietate sua, sed assiduitate consumit. Quia ergo alia est tentatio quae justos plerumque subita invasione prosternit, dicatur: Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo; id est, mens sancta, cujus locus justitia fuerat, impulsu subito transfertur ad culpam. Rursum quia alia est tentatio, quae se cordi hominis leniter infundit, omnemque duritiam fortitudinis corrumpit atque consumit, dicatur: Lapides excavant aquae, quia videlicet duritiam mentis absorbent assidua et mollia blandimenta libidinis, et lentum atque subtile vitium corrumpit durum et forte propositum mentis. Unde subditur: Et alluvione paulatim terra consumitur. [Vet. XII. ] Sicut enim influente aqua paulatim terra consumitur, sic leniter subrepente vitio mens etiam fortis absorbetur. Unde bene subjungitur Et homines ergo similiter perdes. Id est, quia cum tentationem justo judicio ejus menti qui stare in alto cernitur repente dominari permittis, cadere ac defluere montem facis; et cum voluntas ad vitium commutatur, quasi ad locum alium transfertur saxum; 402 cum vero tentationem lentam atque subtilem, sed tamen assiduam, eorum qui fortes esse creduntur praevalere mentibus sinis, quasi lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur, quia nimirum suggestione leni subacta mentis duritia mollitur. 23. David mons altus repentino casu cecidit. Salomon subrepente paulisper peccati lenocinio. --Videamus David ille quantum mons altus fuerit, qui tanta Dei mysteria prophetico spiritu valuit contemplari; sed aspiciamus quam subito casu defluxit, qui dum, in solario deambulans, alienam conjugem concupivit et abstulit, ejusque virum cum damno sui exercitus interemit (II Reg. XI, 4, seq.), repentino casu mons cecidit, cum mens illa mysteriis coelestibus assueta, inopinata tentatione devicta est, tamque immanissimae turpitudini subacta. Saxum itaque de loco suo translatum est, cum prophetae animus, a prophetiae mysteriis exclusus, ad cogitandas turpitudines venit. Videamus etiam qualiter lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur. Salomon quippe (32, q. 4, c. Salomon) immoderato usu atque assiduitate mulierum ad hoc usque perductus est, ut templum idolis fabricaret (III Reg. XI, 7); et qui prius Deo templum construxerat, assiduitate libidinis, etiam perfidiae substratus, idolis construere templa non timuit. Sicque factum est ut ab assidua carnis petulantia usque ad mentis perfidiam perveniret. Quid itaque aliud quam aquae excavarunt lapidem, et alluvione paulatim terra consumpta est, quia subripiente paulisper infusione peccati, terra cordis illius ad consumptionem defluxit? Consideret ergo beatus Job utrasque tentationes, vel subitam et immensam, vel lentam atque longiorem; consideret casus hominum, et ex his quae exterius accidunt rapiat interius contemplationem, dicens: Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur; et homines ergo similiter perdes; id est, sicut haec insensibilia modo subito corruunt, modo paulisper infusa aquarum mollitie consumuntur, ita etiam eum quem rationabilem condidisti, vel subita tentatione dejicis, vel longa ac lenta consumi permittis. Atque mox eamdem rationabilem creaturam verbis sequentibus explicat, dicens: CAPUT XIX. VERS. 20.-- Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret.

24. Vitae brevi succedit aeternitas. --Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit ut in perpetuum transeat ubi ejus vitam terminus non concludat. Sed in hac brevitate ubi roboratus est colligit unde in perpetuitate inveniat, vel ut semper gaudeat, vel ut suscepta supplicia non evadat. Qui pro eo quod paululum roboratus est ut in perpetuum transeat, apte mox subditur:

CAPUT XX [ Rec. XIV ].

IBID.-- Immutabis faciem ejus, et emittes eum.

25. Hominis in morte quanta mutatio. --Facies hominis immutatur cum ejus species morte atteritur. Emittitur vero, quia ab his quae volens tenuit transire ad aeterna cogitur nolens; dumque ad illa perducitur, haec quae diu cogitata tenuit qualiter sese habitura sint relicta nescit. Unde et additur. CAPUT XXI [ Vet. XIII ]. VERS. 21. Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelligit.

26. Animae sanctorum Deum videntes, nihil eorum quae extra se sunt ignorant; secus aliae. --Sicut enim hi qui adhuc viventes sunt 403 mortuorum animae quo loco habeantur ignorant, ita mortui vita in carne viventium post eos qualiter disponatur nesciunt, quia et vita spiritus longe est a vita carnis; et sicut corporea atque incorporea diversa sunt genere, ita etiam distincta cognitione. Quod tamen de animabus sanctis sentiendum non est, quia quae intus omnipotentis Dei claritatem vident nullo modo credendum est quia foris sit aliquid quod ignorent. Sed carnales quique, quia amorem praecipuum filiis impendunt, hoc eos beatus Job nescire postmodum asserit quod hic vehementer amaverunt, ut sive nobiles, sive ignobiles sint filii nesciant, quorum eos semper cura fatigabat. Quod tamen si intelligi spiritaliter debet, non incongrue filiorum nomine opera designantur; sicut de muliere Paulus dicit: Quia salva erit per filiorum generationem (I Tim. II, 15). Neque enim mulier quae, continentiae studens, nequaquam filios generat salva non erit, sed per generationem filiorum salvari dicitur, quia per effectum bonorum operum perpetuae saluti sociatur. Nobiles ergo sunt filii recta opera, ignobiles autem facta perversa. Et saepe homo agere quaelibet bona intentione nititur; sed tamen pro multis, quae subrepunt, ejus acta apud omnipotentem Deum qualiter habeantur, incertum est. Sive itaque nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelligit, quia, subtili examine discussa, utrum approbentur ejus opera an reprobentur ignorat. Et hic ergo homo in dolore laboris est positus, et illuc ducitur in timore suspicionis. Unde adhuc de ipso praesentis vitae labore subjungitur: CAPUT XXII. VERS. 22.-- Attamen caro ejus, dum vivit, dolebit, et anima ejus super semetipso lugebit.

27. Qui carnis voluptatibus delectantur, majores ex carne tribulationes experiuntur. --De conjugibus Paulus dicit: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi (I Cor. VII, 28). Sed tribulationem carnis hic pati possunt, etiam jam qui spiritaliter vivunt. Cur ergo inesse conjugibus carnis tribulatio quasi specialiter dicitur, quae etiam a vita spiritalium longe non est, nisi quod hi frequenter majores tribulationes ex carne suscipiunt qui carnis voluptatibus delectantur? Bene autem dicitur: Et anima ejus super semetipso lugebit, quia quisquis gaudere in se appetit, eo ipso jam in luctu est quo a vera laetitia recessit. Vera quippe laetitia mentis creator est Dignum itaque est ut in se semper homo moerores inveniat, qui, derelicto creatore, in se gaudium quaerebat. Sequitur.

CAPUT XXIII [ Vet. XIV, Rec. XV ]. CAP. XV, VERS. 1, 2.-- Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Nunquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?

28. Mali bonorum verba non rationis sententias, sed furoris stimulos censent. --Crebro jam diximus beatum Job typum sanctae universalis Ecclesiae, amicos vero illius haereticorum speciem tenere, qui, quasi ex defensione Domini, occasionem stultae locutionis inveniunt, et contumeliosa contra bonos verba jaculantur. Quibus cuncta quae a fidelibus sentiuntur quasi in ventum prolata displicent. Unde nunc dicitur: Nunquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens? Nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Unde et subditur. Et implebit ardore stomachum suum. Quia ea etiam quae se sciunt contumeliose dicere, student semper, ut dictum est, ex Domini defensione palliare. Unde 404 Eliphaz subdit: CAPUT XXIV. VERS. 3.-- Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.

29. Dum vera quae exprobrent non inveniunt, falsa fingunt haeretici. --Nullum vero existimant timorem Domini habere, nisi eum quem potuerint ad suae confessionis stultitiam trahere. Unde adjungit:--VERS. 4-- Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. Tulisti dicitur abstulisti, ac si aperte dicat: De tua justitia praesumens, Creatoris tui gratiam despicis deprecari. Cum enim vera mala haeretici contra bonos non inveniunt, fingunt quae redarguant, ut justi esse videantur, et fit plerumque ut ad aperta contumeliarum verba perveniant. Unde adhuc subditur: CAPUT XXV. VERS. 5.-- Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.

30. Dei honori specie caventes, bonitati detrahunt. --Iniquitas os docet quando ex mala vita concipitur quod pejus dicatur. Quia autem beatus Job tanto in ore liber fuerat quanto justus in opere, ab amicis suis haereticorum typum tenentibus, et de iniqua vita, et de audaci ore reprehenditur, ut dicatur: Docuit enim iniquitas tua os tuum. Ac si aperte ei diceretur: Quod perverse loqueris, ex perversiore didicisti vita. Saepe vero haeretici dum quasi venerantur Deum, ejus mysteriis contradicunt, et humilitatem putant si veritatem denegant. Sunt namque nonnulli qui Deo se injuriam irrogare existimant si eum veram carnem assumpsisse fateantur, aut si hunc veraciter pro nobis carne mori potuisse crediderint. Cumque Deo quasi plus honoris conantur tribuere, coguntur laudes veras bonitatis illius negare. Quid enim est in charitatis suae laude potentius quam ut illa sibi pro nobis digna ad susceptionem faceret, quae ei videntur indigna? Sancta autem Ecclesia veram carnem, veram mortem illius confitetur; sed haec dicens, ab haereticis irrogare Deo contumeliam creditur. Unde nunc dicitur: Et imitaris linguam blasphemantium. Cui si quid in hoc mundo adversitatis evenerit, hoc ei contingere ex ipsa hac injuria suae confessionis dicunt. Unde adhuc subditur: CAPUT XXVI. VERS. 6.-- Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi.

31. Rectae fidei confessionem adversitatis flagellis puniri delirant. --Quia enim ex errore confessionis existimant mala adversitatis erumpere, labia sua ei asserunt respondere, ut culpa eloquii sit causa flagelli. Aliquando vero eam comprimere quasi ratiocinantes volunt. [ Vet. XV. ] Unde Eliphaz beatum Job reprehendere quasi ex ratione conatur, dicens: CAPUT XXVII. VERS. 7, 8.-- Nunquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? Nunquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?

32. Dum divinam gloriam defendere videntur, suae prospiciunt. --Ac si verbis apertioribus dicat: Qui de aeterno loqueris pensa quia temporalis es, qui de ejus sapientia disputas, pensa quia ejus consilium ignoras. Sed quia ad hoc haeretici verba dominicae defensionis assumunt, ut docti esse videantur, et dum divinam gloriam defendere videntur, suam scientiam hominibus innotescant, ipsa hoc Eliphaz subjuncta verba testantur, qui loqui quidem de sapientia Dei coepit, sed statim ad suam elationem cecidit, dicens: VERS. 9.-- Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?

405 Quae videlicet dicta patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad Dominicam defensionem sonat. Sequitur:

CAPUT XXVIII. VERS. 10.-- Et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.

33. De antiquorum patrum magisterio et consensu falso sibi blandiuntur. --Quia omnes haeretici a sancta universali Ecclesia sunt egressi, testatur Joannes, qui ait: Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19). Sed ut ea quae asserunt commendare stultis mentibus hominum quasi de antiquitate possint, antiquos patres se habere testantur, atque ipsos doctores Ecclesiae suae professionis magistros dicunt. Cumque praesentes praedicatores despiciunt de antiquorum Patrum magisterio falsa praesumptione gloriantur, ut ea quae ipsi dicunt, etiam antiquos patres tenuisse fateantur, quatenus hoc quod rectitudine astruere non valent quasi ex illorum auctoritate confirment. Quia vero scriptum est: Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Saepe sancta Ecclesia multis in hac vita adversitatibus laborat, et reproborum vita tanto sine flagello dimittitur, quanto ad nulla praemia servatur. Sed afflictiones sanctae Ecclesiae videntes haeretici, eam despiciunt, et tot illam flagellis atteri ex pravae professionis merito suspicantur. Unde adhuc subditur: CAPUT XXIX. VERS. 11.-- Nunquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.

34. Afflictam Ecclesiam despiciunt. --Ac si ei patenter dicat: Si professionem fidei corrigeres, jamdudum consolationem a flagellis habere potuisses. Sequitur: CAPUT XXX. VERS. 12.-- Quid te elevat cor tuum, et, quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?

35. Sanctorum contemplationem irrident nunquam experti. --Saepe justorum mens ita ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed quia hanc contemplationis vim in occulto agere haeretici ignorant, hoc a justis et recta sapientibus fieri magis per hypocrisim quam per veritatem putant, quia hoc quod ipsi habere nequeunt inesse veraciter aliis non suspicantur. Sequitur: CAPUT XXXI [ Vet et Rec. XVI ]. VERS. 13.-- Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?

36. Justorum et iniquorum verba saepe similia, sed cor dissimile. Haeretici falsis quaedam vera permiscent, non rejicienda. --Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quem post justitiam flagella deprimebant; sed cum eorum dicta injusti audiunt, haec per elationem potius quam per veritatem existimant prolata. Ex suis enim cordibus verba justorum pensant, et dici humiliter posse verba bona non existimant. Sicut enim gravis culpa est sibi hoc hominem arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est, si humiliter bonum dicat quod est. Unde saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed tamen semper cor longe dissimile, et ex quibus dictis Dominus ab injustis offenditur, in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum, dicebat: Jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo (Luc. XVIII, 12); sed justificatus magis publicanus, quam ille exiit. Ezechias quoque rex cum, molestia corporis afflictus, ad extremitatem pervenisset vitae, in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto (Isai. XXXVIII, 3). Nec tamen Dominus 406 hanc confessionem perfectionis ejus despexit, aut renuit, quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificavit in opere, et Ezechias justum se esse asseruit etiam in cogitatione, atque unde ille offendit, inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba a cogitationibus pensat, et in ejus auribus superba non sunt quae humili corde proferuntur? Unde beatus Job, cum sua opera protulit, contra Deum nullo modo tumuit, quia ea quae veraciter fecerat humiliter dixit. Sed solent haeretici errorum suorum dictis vera aliqua permiscere, et amici beati Job quamvis in reprehensione ejus omnimodo fallantur, possunt tamen et quaedam vera dicere, quae ex illius assiduitate didicerunt. Quorum dicta si omnia refutanda essent, Eliphaz sententiam Paulus apostolus minime protulisset, dicens: Apprehendit sapientes in astutia eorum (I Cor. III, 19). Quia igitur et ea quae recta dicunt contra beatum Job recte non dicunt, nos in eorum dictis et calcemus vitium indiscretionis, et discutiamus vires rectitudinis. Sequitur: CAPUT XXXII. VERS. 14.-- Quid est homo, ut immaculatus sit?

37. Homo ex humo et ex muliere ortus, qui possit esse sine macula? --Eo enim ipso quo dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus: homo enim ab humo appellatus est. Et quomodo esse valet sine macula, qui sponte sua ad infirmitatem concidit factus de terra? Ubi et additur,--:IBID.-- Et ut justus appareat natus de muliere. Primam quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso. Quomodo ergo justus apparebit, qui de illa natus est quae injustitiae propinatrix exstitit? Sequitur: CAPUT XXXIII [ Vet. et Rec. XVII ]. VERS. 15.-- Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu ejus.

38. Solus Deus mutabilitatis expers. --Hoc coelorum nomine repetiit quod sanctorum prius appellatione signavit. Nam de eisdem sanctis scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Qui per naturam omnes in semetipsis propriam mutabilitatem habent; sed dum immutabili veritati studiose semper inhaerere desiderant, inhaerendo agunt, ut immutabiles fiant. Cumque ad hanc toto affectu se tenent, quandoque accipiunt ut super semetipsos ducti vincant hoc quod in semetipsis mutabiles exstiterunt. Quid enim mutabilitas nisi mors quaedam est? Quae dum rem quamlibet in aliam immutat, quasi occidit quod fuerat, ut incipiat esse quod non erat. Et de auctore omnium scriptum est: Qui solus habet immutabilitatem (I Tim. VI, 16), quia videlicet in semetipso solus immutabilis est. De quo per Jacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). Ipsa enim mutabilitas umbra est, quae quasi obscuraret lucem, si hanc per aliquas vicissitudines permutaret. Sed quia in Deo mutabilitas non venit, nulla ejus lumen umbra vicissitudinis intercidit. Bene autem dicitur: Coeli non sunt mundi in conspectu ejus, quia per semetipsos ante districtum Dei judicium nec ipsi esse mundi ad perfectum possunt qui munditiae praedicatores fiunt, Joanne attestante, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus (I Joan. I, 3). Si igitur inter sanctos illius nemo immutabilis est, et coeli in conspectu ejus non sunt mundi, quis apud se de justitiae opere praesumat? Unde et subditur: 407 CAPUT XXXIV [ Rec. XVIII ]. VERS. 16.-- Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquas iniquitatem?

39. Mala opera nostra nequissima esse, sed bona imperfecta et inutilia. --Qui immaculatum prius hominem et justum per se posse esse negaverat, hunc abominabilem et inutilem appellat: abominabilem scilicet propter immunditiam maculae, inutilem vero propter injustitiam imperfectae vitae. Qui tamen abominabilis et inutilis intelligi et aliter potest. Aliquando enim homo perversus quaedam recte agere videtur, sed per ea quae iniqua sunt etiam ea quae ejus recta sunt destruuntur. Et quia multum Deo displicent mala, neque illa placent quae videntur bona. Qui ergo in malis suis Deo abominabilis est, in bonis est inutilis, quia dum se per prava opera Deo exsecrabilem exhibet, nec illud de eo quod rectum videtur placet. Bene autem dicitur: Qui bibit quasi aquas iniquitatem. Hoc namque quod comeditur cum mora glutitur, quia manditur ut glutiatur. Quod autem bibitur, tanto ad glutiendum moram non habet, quanto nullam et ad mandendum necessitatem habet. Culpa ergo, quia a stulto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur. Quia enim illicita sine timore facit, quasi potum injustitiae sine obstaculo glutit. Sequitur: CAPUT XXXV [ Vet. XVIII ]. VERS. 17.-- Ostendam tibi, audi me, quod vidi narrabo tibi.

40. Superbi quo altius per intelligentiam assurgunt, per elationem gravius cadunt. --Habent hoc omnes arrogantes proprium, ut cum rectum quid vel parvum senserint, in usum hoc elationis inflectant; atque unde per intellectum sibimetipsis altiores fiant, inde per tumorem in foveam elationis cadant, seque doctis doctiores existiment, reverentiam sibi a melioribus exigant, et docere sanctiores quasi ex auctoritate contendant. Unde nunc dicitur: Ostendam tibi, audi me. Et quia cum minore auctoritate docet is qui audita quam is qui ea quae viderit loquitur, ut fortiorem sibimet auctoritatem Eliphaz arroget, dicit: Quod vidi narrabo tibi. Quia vero nonnunquam haeretici de damnatis suis patribus confunduntur, et tamen eorum sententias quasi cum auctoritate ad medium proferunt, ex quorum stultitia jure reprobantur, recte ipsa haereticorum audacia subinfertur, cum dicitur: CAPUT XXXVI. VERS. 18.-- Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos.

41. Quos erroris magistros habuerunt haeretici, quam insulse jactitent sapientes. --In quorum et laudem prosiliunt, et eos velut solos Ecclesiae praefuisse gloriantur. Unde adhuc subditur:--VERS. 19:-- Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. Solis suis patribus datam terram existimant, quia solos errorum suorum magistros rexisse veraciter Ecclesiam putant. Quis vero alienus nisi apostata angelus vocatur? Unde et per Psalmistam de cunctis simul malignis spiritibus dicitur: Quoniam alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam (Psal. LIII, 5). Haeretici igitur, quia doctorum suorum corda apostatae angelo existimant non fuisse subjecta, transisse per eos alienum denegant. Cui videlicet alieno per unumquemque transire est iniquas in corde ejus cogitationes immittere. Unde et per prophetae vocem de malignis spiritibus contra stantem animam dicitur: Et dixerunt animae tuae: Incurvare 408 ut transeamus (Isai. LI, 23). Sed Eliphaz Themanites quia quaedam narraturus audiri vult, quamvis multa quae dicenda sunt sciat, sed quia beato Job dicenda non erant nesciat, audiamus sententias quas contra beatum Job protulit. Nec enim debemus cui, sed solum pensare quid dixit. Sequitur: CAPUT XXXVII [ Rec. XIX ]. VERS. 20.-- Cunctis diebus suis impius superbit.

42. Electi in humilitate, reprobi in superbia vitam finiunt. --Solent etiam electi in quibusdam suis cogitationibus atque actibus superbire. Sed quia electi sunt, cunctis diebus suis superbire non possunt, quia priusquam vitam finiant, ad humilitatis metum ab elatione corda commutant. Impius vero diebus suis omnibus superbit, quia sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Circumspicit quod temporaliter floret, et pensare negligit quo in aeternum ducitur. In vita carnis fiduciam ponit, eaque diu permanere existimat quae ad praesens tenet. Solidatur in elatione animus, in despectum adducitur omnis propinquus; quam repentina mors subrepat nunquam considerat; quam sit ejus incerta felicitas nunquam pensat. Qui si incertitudinem fugacis vitae conspiceret, incerta pro certo nequaquam teneret. Unde et bene subditur: CAPUT XXXVIII [ Rec. XX ].

IBID.-- Et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.

43. Mors timeri debet, quod praevideri nequeat. -- Superbire enim minime debuisset, etiam si annorum suorum numerum certum habere potuisset, ut sciens quantum viveret, praesciret quando se ab elatione removeret. At postquam praesens vita semper incerta est, tanto semper mors subrepens timeri debet, quanto nunquam praevideri valet. Bene autem superbiam impii tyrannidem vocat. Proprie enim tyrannus dicitur qui in communi republica non jure principatur. [ Vet. XIX. ] Sed sciendum est quia omnis superbus juxta modum proprium tyrannidem exercet. Nam quod nonnunquam alius in republica, hoc est, per acceptam dignitatis potentiam, alius in provincia, alius in civitate, alius in domo propria, alius per latentem nequitiam hoc exercet apud se in cogitatione sua. Nec intuetur Dominus quantum quisque mali valeat facere, sed quantum velit. Et cum deest potestas foris, apud se tyrannus est, cui iniquitas dominatur intus, quia etsi exterius non affligit proximos, intrinsecus tamen habere potestatem appetit, ut affligat. Et quia omnipotens Deus corda pensat, jam in ejus oculis impius egit quod cogitavit. Ad hoc autem conditor noster latere nos voluit finem nostrum, ut dum incerti sumus quando moriamur, semper ad mortem parati inveniamur. Unde recte postquam dictum est: Cunctis diebus suis impius superbit, adjungit: Et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. Ac si aperte diceretur: Cur quasi de certo extollitur, cujus vita sub poena incertitudinis tenetur? Sed omnipotens Deus prave agentibus non solum ventura supplicia reservat, sed eorum corda hic etiam ubi delinquunt poenis implicat, ut eo ipso quo peccant semetipsos feriant, ut semper trepidi semperque suspecti mala ab aliis pati metuant, quae se aliis fecisse meminerunt. Unde adhuc de hoc impio subditur:

CAPUT XXXIX [ Rec. XXI ]. VERS. 21.-- Sonitus terroris semper in auribus illius; et cum pax sit, ille insidias suspicatur.

44. Simplicitas cordis arx munitissima. --Nil autem simplici corde felicius, quia quo 409 innocentiam erga alios exhibet, nihil est quod pati ab aliis formidet. Habet enim quasi arcem quamdam fortitudinis simplicitatem suam. Nec suspectus est pati quod se fecisse non meminit. Unde bene per Salomonem dicitur: In timore Domini fiducia fortitudinis (Prov. XIV, 26). Qui et rursum ait: Secura mens, quasi juge convivium (Prov. XV, 15). Quasi enim continuatio refectionis est ipsa tranquillitas securitatis. At contra mens prava semper est in laboribus, quia aut molitur mala quae inferat, aut metuit ne haec sibi ab aliis inferantur. Et quidquid contra proximos excogitat, hoc contra se excogitari a proximis formidat. Fit undique suspecta, undique trepida. Omnis qui ad memoriam venit exquirere contraria creditur. Cui ergo tranquillitas securitatis deest, huic procul dubio terroris sonitus semper in auribus est. Et saepe contingit ut illi quilibet proximus suus simpliciter loquatur, nil adversum cogitet. Sed cum pax sit, ille insidias suspicatur, quia qui semper dolose agit, simpliciter erga se agi non aestimat. Et quia scriptum est: Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit (Prov. XVIII, 3), involutus iniquitatis suae tenebris jam de luce desperat. Unde et sequitur: CAPUT XL [ Vet. XX ]. VERS. 22.-- Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.

45. Impius desperata salute, ad nequitiam semper excrescit. --Quia dum feriri se undique insidiis credit, salute desperata, semper ad nequitiam excrescit. Aliquando vero iste perversus etiam superna judicia attendit, et super se haec venire metuit. Sed cum stipendium vitae praesentis quaerit, haec eadem judicia quae metuere coeperat avaritiae devictus insania contemnit. Et quidem mori se posse in peccato existimat, sed tamen a peccato non cessat. Unde et subditur: CAPUT XLI. VERS. 23.-- Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.

46. Etsi feriri metuat, semper auget quo feriatur. --Panis etenim, stipendium vitae praesentis; tenebrarum vero dies tempus ultionis accipitur. In actu itaque suo aliquando iste perversus iram superni judicis perpendit praesentem; sed a malo non avertitur, ut etiam ipsa quoque ab ejus interitu valeat averti. Accusante se autem conscientia feriri metuit, sed tamen semper auget quo feriatur. Contemnit reditum suum, desperat veniam, superbit in culpa; sed tamen testem suae nequitiae intus habet timorem. Et quamvis prava videatur foris audacter agere, de his tamen apud semetipsum cogitur trepidare. Unde scriptum est: Cum enim sit timida nequitia, dat testimonium condemnationi (Sap. XVII, 10), quia cum illicita quisquis perpetrat, pavet quod facit; et apertus damnationis testis est ipse timor iniquitatis, quia et timetur quod agitur, et tamen malum non vincitur quod timetur. De quo et adhuc subditur: CAPUT XLII. VERS. 24.-- Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium.

47. Quot angustiis vallatur, qui securitatis sociam, viam veritatis relinquit. Plana est veritatis via; asperum iter mendacii. --In omne quod iniquus agit tribulatione et angustia vallatur, quia cor ejus anxietate et suspicione confunditur. Alius occulte appetit vi aliena diripere, qui laborat in cogitationibus, ne 410 deprehendi valeat. Alius, relicta veritate, mentiri deliberat, ut audientium animum fallat. Sed quantus labor est sollicite custodire ne ipsa ejus fallacia deprehendi queat? Ponit quippe ante oculos quid sibi a veritatem scientibus responderi possit, et cum magno cogitatu pertractat quomodo per argumenta falsitatis documenta veritatis exsuperet. Hinc inde se circumtegit, et contra hoc, ubi deprehendi potuerit, veritati similem responsionem quaerit, qui si vellet verum dicere, utique sine labore potuisset. Plana quippe veritatis via, et grave est iter mendacii. Unde et per prophetam dicitur: Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt (Jerem. IX, 5). Bene ergo dicitur: Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, quia apud semetipsum in labore timoris deficit, qui securitatis sociam viam veritatis relinquit. Qui bene regi praeparato ad praelium comparatur, quia in eo ipso malo quod agit, et terretur, et festinat, et ex conscientia trepidat, et ex desiderio anhelat, metuit et superbit, pavescit suspicionibus, et mentem per audaciam erigit. [ Vet. XXI. ] Sciendum quoque est quia rex qui praeparatur ad praelium sic de hoste suspectus est, ut eidem quoque quem ducit exercitui metuat, ne labefactetur, ne per destitutionem militum jaculis pateat inimicorum. Iniquus ergo angustia vallatur, sicut rex qui praeparatur ad praelium, quia videlicet falsa agens, falsa loquens, formidat ne suos amittat milites, id est, argumenta falsitatis, et veritatis jaculis pateat, si ei fortasse defuerit quod ex fallacia opponat. Sed quamvis animus trepidet, quamvis conscientia accuset, cupiditate tamen sua iniquus vincitur, et suppresso pavore audaciam de iniquitatibus sumit. Et saepe etiam ultione menti proposita, se contra Deum erigit, quaelibet ab eo adversa perpeti deliberat, dummodo hic, dum valet, omne quod placet agat. Unde et subditur: CAPUT XLIII [ Rec. XXII ]. VERS. 25, 26.-- Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.

48. Pravorum voluntati quandoque Deus per misericordiam obsistit, quam iratus aliquando sinit impleri. --Haec de ipso iniquorum capite, scilicet Antichristo, apertius sentiuntur qui contra Deum manum erigens, roborari dicitur, quia parvo tempore permittitur exaltari, ut quo ad modicum gloriari sinitur, eo in perpetuum atrocius puniatur. Sed quia ejus membra sunt omnes iniqui, hoc quod in fine mundi ille tunc singulariter acturus est unus, videamus modo qualiter a malis agatur singulis. Sunt namque nonnulli qui et si qua aliquando agere contra omnipotentis Dei judicium nituntur, ipsa impossibilitate explendae suae voluntatis fracti, ad semetipsos respiciunt, atque ad eum quem contemnere voluerant convertuntur; et qui discedere longe potuerant, si quod vellent implere valuissent, per hoc aliquando salvantur, quia quod nequiter voluerunt, implere nequiverunt. Unde ad se reducti, cujus sint conditionis aspiciunt, et plangunt se contraria veritati voluisse. Et sunt nonnulli 411 qui hoc quod perverse contra Deum appetunt justo Dei judicio implere nequius permittuntur. Et cum eos malitia accendit, potentia roborat, tanto jam semetipsos in errore cognoscere nequeunt, quanto in rebus affluentibus extra se semper per potentiam trahuntur. De quorum nunc intentione dicitur: Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Contra Deum quippe manum tendere est in operatione prava, despectis Dei judiciis, perseverare. Et quia tunc magis irascitur Deus, quando permittit impleri quod saltem concipi in cogitatione non debuit, contra Omnipotentem iniquus iste roboratur, quia prosperari in mala sua actione permittitur, quatenus et perversa faciat, et tamen feliciter vivat. De quo adhuc subditur: Cucurrit adversus eum erecto collo. 49. Opulentorum superborum quanta in pravis operibus audacia. --Erecto collo contra Deum currere est ea quae Creatori displicent cum audacia perpetrare. De quo recte dicitur: Cucurrit, id est, in malo opere obstaculum de adversitate non habuit. [ Vet. XXII. ] De quo adhuc, additur: Et pingui cervice armatus est. Pinguis cervix est opulenta superbia, affluentibus videlicet rebus quasi multis carnibus fulta. Potens igitur iniquus pingui cervice contra Deum armatur, qui, rebus temporalibus tumens contra praecepta veritatis, quasi de magnitudine carnis erigitur. Quid enim paupertas nisi quaedam macies, et quid rerum abundantia nisi pinguedo est vitae praesentis? Pingui ergo cervice se contra Deum erigit qui temporalem abundantiam in superbiam assumit. Habent enim hoc potentes et iniqui proprium, ut, fallacibus divitiis occupati, veras Dei opes negligant; et quanto minus quod verum est inquirunt, tanto amplius falsis divitiis extollantur. Cura etenim multiplex terrenarum rerum, quia occupat, excaecat. Unde adhuc apte subjungitur: CAPUT XLIV. VERS. 27.-- Operuit faciem ejus crassitudo.

50. Terrenarum rerum abundantia oculos claudente. --Visus quippe in facie est, in qua et prima corporis honorabilior pars est. Non ergo immerito mentis intentio per faciem designatur, quam quolibet vertimus, illuc videmus. Faciem ergo crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit, et hoc quod in eis esse honorabile debuit, ante Dei oculos foedat, quia curis multiplicibus aggravat. Quibus tamen nec solum sufficit ut ipsi superbiant, nisi et hi qui eis conjuncti sunt de eorum pinguedine etiam ipsi glorientur. Nam sunt nonnulli qui patronis majoribus adjuti superbiunt, et de eorum potentia contra inopes extolluntur. Unde et adhuc subditur: CAPUT XLV.

IBID.-- Et de lateribus ejus arvina dependet.

51. Qui iniquo potenti adhaerent, de ejus potentia tument. --Quia arvina pinguedo carnis est, et latera dicere divitum solemus hos quos eis conjunctos cernimus, arvina de ejus lateribus dependet, quia quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de ejus potentia, velut ex pinguedine rerum, tumet, ut, patroni perversi iniquitatem sequens, Deum non timeat, quos valet, et quantum valet, 412 pauperes affligat, de gloria temporali cor elevet. Cum ergo talis est qui iniquo potenti adhaeret, de ejus profecto latere arvina dependet. De quibus adhuc subditur: CAPUT XLVI [ Vet. XXIII ]. VERS. 28.-- Habitabit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.

52. Ille vicissim dum sibi conjunctorum laudibus extollitur, ad prava opera vehementius rapitur. --Quia enim a conversatione conviventium civitas appellatur, civitates desolatae sunt ipsi obsequentium cunei perversorum, quorum clamoribus perversus iste laudatur cum ad prava opera per nequitiam rapiatur. Unde scriptum est: Laudatur peccator in desiderio animae suae, et qui iniqua agit benedicitur (Psal. X, 3, sec. Hebr.). Domus vero desertae sunt cogitationes pravae, quas iniquus iste inhabitat, quia per omne quod agit iniquorum hominum placere cogitationibus appetit. Quae civitates desolatae, et domus desertae recte nominantur, quia nisi omnipotens Deus, talium conversationes cogitationesque, praecedentibus eorum culpis, relinqueret, ad graviora perpetranda minime pervenirent. Bene autem dicitur: Quae in tumulos sunt redactae. Ruentia namque domorum atque civitatum aedificia tumulos faciunt, quoniam dum pravi quique confusis actionibus sibimetipsis ad perversa opera junguntur, ostendunt procul dubio quia de aedificio vitae ceciderunt. Sequitur: CAPUT XLVII. VERS. 29.-- Non habitabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terram radicem suam.

53. Virtutibus non ditatur nisi cujus mentem Deus inhabitat. Sine radice stat superbus, leni flatu statim prostrandus. --Quod hic Non habitabitur dictum est in quibusdam Codicibus reperi Non ditabitur; sed sensus non discrepat, quamvis a se sermo discordet. Ille enim virtutibus ditatur, cujus mentem inhabitat omnipotens Deus. Sed quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitatur, profecto per hoc virtutibus non ditatur. Propter hoc ergo quod interius est vacuus, dicatur: Non inhabitabitur; propter hoc vero quod transitorium foris tumet, recte subjungit: Nec perseverabit substantia ejus. Ac si aperte dicatur: Hoc quod habere videtur exterius transit, et illud quod transire non poterat interius non habet. Unde et apte subjungitur: Nec mittet in terra radicem suam. Quod si de hac terra dictum accipimus, liquet procul dubio quia arbor quae in terra radicem non habet, vel tenuissimis commota flatibus cadit. Et superbus quisque dum contra omnipotentem Dominum roboratur, dum currit erecto collo, et pingui cervice contra auctorem erigitur, stare quasi arbor videtur. Sed status ejus sine radice est, quia velut ad lenem flatum, sic ad motum occultae sententiae vita ejus eruitur. Sin vero hoc loco terram aeternae vitae retributionem accipimus, de qua Propheta ait: Portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6), iniquus iste in terra radicem suam non mittit, quia nunquam ad aeternae vitae desiderium cordis sui cogitationes plantat. [ Vet. XXIV. ] Quod enim radix arbori, hoc unicuique hominum cogitatio sua est, quia in hoc quod exterius videtur, per illud tenetur quod exterius non videtur. Unde et per prophetam dicitur: Mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum (Isai. XXXVII, 31). Cum enim cogitationem nostram ad compatiendum indigenti proximo tendimus, 413 quasi radicem deorsum mittimus, ut retributionis fructum superius faciamus. Sequitur: CAPUT XLVIII. VERS. 30.-- Non recedet de tenebris.

54. Quia lucem justitiae non quaerit, de tenebris non recedit. --Si superbus iste a culpa ad justitiam redire voluisset, de tenebris recederet. Sed quia lucem justitiae non quaerit, de tenebris non recedit. Cujus etiam exemplo hi qui ei adhaerent in terrenis profectibus anhelant, avaritiae facibus accenduntur, desideriorum carnalium ignibus uruntur. Unde et subditur: CAPUT XLIX. IBID-- Ramos ejus arefaciet flamma.

55. Desideriorum carnalium facibus cum sibi conjunctis uritur. --Si enim sibi quosdam aeternam patriam quaerentes adjungeret, ramos in se virides haberet. Sed quia ipsi quoque qui ei conjuncti sunt terrenis desideriis aestuant, et dum desideriorum flamma clientium ejus animos accendit, scilicet ramos ejus arefacit, ut fructum boni operis non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Bene autem subditur: CAPUT L.

IBID.-- Et auferetur spiritu oris sui.

56. Propter laxata linguae frena gravissime torquendus. --Superbus etenim quisque quo in hac vita plus valet, eo sibi linguae frena audacius relaxat, ut loquatur perversa quaelibet, nullum de verbis suis metuat, istos contumeliis feriat, illos maledictionibus jaculetur. Nonnunquam vero in blasphemiam contra conditorem rapitur, sicut de talibus per Psalmistam dicitur: Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transivit super terram (Psal. LXXII, 9): Unde et dives in igne positus, stillari sibi aquam ex digito Lazari in linguam postulat (Luc. XVI, 24). Qua ex re intelligitur quia ubi amplius peccaverat, ibi atrocius ardebat. Recte ergo nunc dicitur: Et auferetur Spiritu oris sui, quia eo percussionis sententiam accepit, quo oris sui spiritum sub divina formidine non restrinxit. Sequitur: CAPUT LI [ Rec. XXIII ]. VERS. 31.-- Non credat frustra deceptus, quod alio pretio redimendus sit.

57. Tunc solum eleemosynae nobis prosunt cum peccata plangimus et abdicamus. --Quoties post culpam eleemosynas facimus, quasi pro pravis actibus pretium damus. Unde et per Prophetam de eo qui haec non agit dicitur: Non dabit Deo propitiationem suam, nec pretium redemptionis animae suae (Psal. XLVIII, 8, 9). Nonnunquam vero divites elati inferiores opprimunt, aliena rapiunt, et tamen quasi quaedam aliis largiuntur; et cum multos deprimant, aliquando quibusdam opem defensionis ferunt, et pro iniquitatibus quas nunquam deserunt dare pretium videntur. Sed tunc eleemosynae pretium nos a culpis liberat, cum perpetrata plangimus, et abdicamus. Nam qui et semper peccare vult, et quasi semper eleemosynam largiri, frustra pretium tribuit, quia non redimit animam, quam a vitiis non compescit. Unde nunc dicitur: Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Quia eleemosyna superbi divitis eum redimere non valet, quam perpetrata simul rapina pauperis ante Dei oculos ascendere non permittit. [ Vet. XXV. ] Quod fortasse intelligi aliter potest, quia saepe superbi divites cum eleemosynam tribuunt, non hanc pro aeternae vitae desiderio, sed pro extendenda vita temporali largiuntur, mortem se posse differre donationibus credunt, sed non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit, quia obtinere ex impenso munere non valet ut finem debitum evadat, 414 cujus etiam nequitia intercidit vitam. Unde et subditur: CAPUT LII. VERS. 32.-- Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.

58. Praefixi dies singulis, nec augeri possunt nec minui. Qui longiores sperat, antequam impleantur, perit. --Praefixi dies singulis ab interna Dei praescientia nec augeri possunt, nec minui, nisi contingat ut ita praesciantur, ut aut cum optimis operibus longiores sint, aut cum pessimis breviores, sicut Ezechias augmentum dierum meruit impensione lacrymarum; et sicut de perversis scriptum est: Indisciplinatis obviat mors. Sed saepe iniquus, quamvis in occulta Dei praescientia longa vitae ejus tempora non sint praedestinata, ipse tamen quia carnaliter vivere appetit, longo animo dies proponit. Et quia ad illud tempus pervenire non valet quod exspectat, quasi antequam dies illius impleantur perit. Quod tamen intelligere et aliter possumus. Plerumque enim quosdam cernimus et perverse agere, et usque ad senectutem ultimam pervenire. Quomodo ergo dicitur: Antequam dies ejus impleantur peribit, cum in quibusdam saepe videamus quia aetate longa jam membra deficiunt, et tamen pravitatem suam eorum desideria exsequi non desistunt? 59. Post conversionem exteriora repetens ab omni boni operis statu eradicatur. --Sunt namque nonnulli qui post vitam perditam ad semetipsos redeunt, et, accusante se conscientia, perversa itinera relinquunt, commutant opera, antiquae suae pravitati contradicunt, terrenas actiones fugiunt, desideria superna sectantur; sed priusquam in eisdem sanctis desideriis solidentur, per torporem mentis ad ea quae dijudicare coeperant redeunt, atque ad mala quae fugere disposuerant recurrunt. Quia enim saepe contingit ut pro utilitate multorum etiam sancti viri exterioribus actibus serviant, et populorum gubernationibus occupentur, hoc infirmi aspicientes, et per vetustam adhuc superbiam quaerentes imitari, exterioribus se actionibus inserunt; sed quanto ad eas non eruditi spiritalibus veniunt, tanto eas carnaliter exsequuntur. Nisi enim prius cor longo studio et diutina conversatione in desideriis coelestibus convalescat, cum ad exteriora agenda refunditur, ab omni statu boni operis eradicatur. Unde recte quoque de hoc iniquo dicitur: Antequam dies ejus impleantur peribit. Quia et si quid boni fortasse coeperit agere, priusquam in eo per longitudinem temporis convalescat, ad exteriora relabitur, et perverse deserit quae recte inchoasse videbatur. Unde et apte subditur: Et manus ejus arescent. Quia dum exterioribus actibus intempestive involvitur, ab omni nimirum bona operatione siccatur. Unde adhuc bene subditur: CAPUT LIII [ Rec. XXIV ]. VERS. 33, 34.-- Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. Congregatio enim hypocritae sterilis.

60. Hypocritae bona opera cur arefiant. Quam periculose qui in virtute infirmi sunt, praesint. --Notandum quod sic de hoc iniquo generaliter loquitur, ut tamen divinus sermo ad specialem ejus nequitiam derivetur. Qui enim dicens: Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum, protinus subdit: Congregatio enim hypocritae sterilis, patenter indicat quia in hoc iniquo reprobationis sententiam contra ejus hypocrisim ferat. [ Vet. XXVI. ] Sed 415 nunc pensandum nobis est qualiter hypocrita sicut vinea in primo flore, vel sicut oliva florem projiciens laedatur. Si florentem vineam per inaequalitatem aeris immoderatum frigus attigerit, protinus ab omni humore viriditatis arefacit. Et sunt nonnulli qui post perversa itinera sanctas vias sectari appetunt, sed priusquam in eis, ut diximus, desideria bona roborentur, quaedam illos praesentis saeculi prosperitas accipit, quae eos rebus exterioribus implicat, et eorum mentem dum a calore intimi amoris retrahit, quasi ex frigore exstinguit, et quidquid in eis de virtutum flore apparere videbatur, interficit. In terrenis quippe actibus valde frigescit animus, si necdum fuerit per intima dona solidatus. Unde necesse est ut loca majora vel exteriora opera, quae humanis sunt necessitatibus profutura, illi exercenda suscipiant, qui haec dijudicare, atque sub semetipsis premere ex virtute intima noverunt. Nam cum infirmus quisque vel ad locum regiminis, vel ad exteriora agenda retrahitur, quo quasi extra se ducitur, eradicatur, quia et arbor quae radices in altum prius non mittit, citius ventorum impetu sternitur, si se ad altum vertice extollit; eoque citius ad ima corruit, quo altius in aere sine radicibus excrevit. Nonnunquam vero florentem vineam non frigus, sed aestus arefacit. Cumque immoderato calore tangitur, discusso flore botrus tabescit. Et plerumque contingit ut hi qui ad bona opera recta intentione non veniunt, cum placere se hominibus vident, ad exercenda haec eadem opera vehementius accendantur, humanis placitura oculis agere anxie studeant, et quasi in sancto studio fervescant. Quis itaque istos nisi in flore aestus contigit, quos humanae laudis appetitio a fructu alienos fecit? Unde et bene subditur: Et quasi oliva projiciens florem suum. Oliva quippe cum in flore est, si immoderata nebula tangitur, a plenitudine fructuum vacuatur. Et quoties inchoantes quique bona opera laudari ab aspicientibus coeperint, atque in suis laudibus delectari, fit caligo intelligentiae in cogitatione, ut jam discernere nequeant qua intentione quid faciant, et fructum perdant operis, velut ex nebula favoris. Unde bene per Salomonem dicitur: Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt (Cant. II, 12). Florent quippe vineae cum mentes fidelium bona opera proponunt. Sed fructus non pariunt, si ab eo quod proposuerint aliquibus victi erroribus infirmantur. [ Vet. XXVII.] 61. In bonis operibus attendi non debet initium, sed finis. --Non ergo intuendum est si vineae floreant, sed si flores ad partum fructuum convalescant, quia mirum non est si quis bona inchoet, sed valde mirabile est si intentione recta in bono opere perduret. Unde fit plerumque ut si in bono opere recta intentio non tenetur, etiam ipsum hoc opus quod bonum creditur amittatur. Nam quosdam saepe vidimus terrena quae possederant reliquisse, et nil jam transitorium quaerere, nullis pro hac vita jurgiis immisceri. Cum itaque hoc in se fidelis anima ostendit, quasi oliva florem protulit. Sed cum quidam ex talibus rursus coeperint mundi gloriam quam contempserant quaerere, et terrenis rebus quas sprevisse videbantur insatiabiliter inhiare, vacare jurgiis, proximorum laesiones exquirere, nimirum projecit 416 oliva florem quem proposuit, quia rudimenta boni studii ad perfecta opera non perduxit. Sed sciendum est quia haec semper eis eveniunt qui Deum puro ac simplici studio non sequuntur. Unde recte subditur: Congregatio enim hypocritae sterilis. Coepta enim bona non amitteret, si hypocrita non fuisset. Congregant vero et hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt fructum recipere in aeterna retributione non appetunt. Fecundi ac virides in suis operibus humanis oculis videntur, sed in conspectu occulti judicis infecundi et aridi apparent. Saepe vero, aestu avaritiae accensi, eo majora de se opera humanis oculis ostendunt, quo ampliora sibi ab hominibus offerri munera appetunt. Unde adhuc subditur:

CAPUT LIV [ Rec. XXV ]. VERS. 34.-- Et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.

62. Parum est munus a manu non recipere nisi munus ab ore respuamus. --Sicut enim corpus in tabernaculo, sic mens habitat in cogitatione. Sed ignis tabernacula devorat cum aestus avaritiae cogitationes devastat. Et fit plerumque ut hypocrita aurum vel quaeque bona corporalia ab hominibus accipere contemnat, sed quia haec non accipit, majores ab eis recipere laudes quaerat; et fortasse munus se accepisse non aestimat, quia bona corporalia recipere recusat. Unde sciendum est quia aliquando munus a manu, aliquando vero ab ore porrigitur. Nam qui nummum tribuit, munus ex manu dedit; qui autem verbum laudis impendit, munus ab ore protulit. Hypocrita itaque etsi exteriora dona, quae terrenae forsitan necessitati congruunt, accipere recusat, plus est quod sibi retribui appetit, cum, ultra meritum laudari desiderans, munus ab ore quaerit. Et quia in ipso laudis appetitu nimio cor ardore succenditur, dicatur recte: Et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. [ Vet. XXVIII.] 63. His muneribus delectantes ignis devorabit. --Sin vero eorum tabernacula corpora debemus accipere, in quibus illorum animae habitant, ignis eorum tabernacula devorat, quia qui hic in mente ardent igne avaritiae, illic etiam in carne concremantur ignibus gehennae, et quia mens hypocritae nunquam vacat a malitiae cogitatione; nam sive terrena quaeque, seu laudem appetat, haec aliis invidet quae sibi tribui anhelat; et tanto caeteros ostendere perversos molitur, quanto videri sanctior omnibus appetit, ut ex eo quod alii despicabiles fiunt, ipse reverentior semper appareat. Unde fit ut de opinione proximi ante humana judicia, linguae suae laqueos praetendat, ut eorum quibus placere appetit solus aestimationem capiat. Unde et sequitur:

CAPUT LV. VERS. 35.-- Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparat dolos.

64. Dolorem concipit qui perversa cogitat, iniquitatem pariturus. --Dolorem quippe concipit cum perversa cogitat. Iniquitatem parit cum explere coeperit quod cogitavit. Invidendo dolorem concipit, derogando iniquitatem parit. Gravis quippe est iniquitas quando is qui perversus est ostendere alios perversos molitur, ut inde ipse quasi sanctus appareat, quod alios sanctos non esse docuerit. Sciendum vero quod in sacro eloquio ventris vel uteri nomine mens solet intelligi. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Lucerna Domini 417 spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris (Prov. XX, 27). Lux enim gratiae, quae desuper venit, spiraculum homini praestat ad vitam. Quae videlicet lux omnia secreta ventris investigare dicitur, quia occulta mentis penetrat, ut ea quae de seipsa latebant animam, ante ejus oculos flendo reducat. Hinc Jeremias ait: Ventrem meum, ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19). Qui ut ventrem suum quid dixisset ostenderet, adjunxit: Sensus cordis mei turbati sunt. Uteri itaque nomine recte mens accipitur, quia sicut proles in utero concipitur, sic cogitatio 418 in mente generatur; et sicut in ventre cibi, ita continentur in mente cogitationes. Uterus itaque hypocritae praeparat dolos, quia tanto semper majorem malitiam contra proximos in mente concipit, quanto solus prae omnibus videri innocentior quaerit. Haec idcirco Eliphaz protulit, quia beatum Job tanto percussum verbere propter hypocrisim putavit. Sed ejus verba etsi multis congruunt, ab ipso solo aliena sunt pro quo solo dicebantur, quia sanctus vir nihil in suis actibus duplicitatis habuit, quem testis veritas de cordis simplicitate laudavit.

LIBER DECIMUS TERTIUS.

recensere

In quo capitum XVI et XVII libri Job brevis expositio moralis et typica continetur. CAPUT PRIMUM. 417 1. Sancti quos admonendo corrigere non possunt, patiendo tolerant. --Esse hoc perversorum proprium solet, quod sua mala per convicium bonis ingerant, priusquam de eis ipsi veraciter accusentur; et dum metuunt increpari de his quae faciunt, adversantes suis pravitatibus justos haec facere testantur. Sancti autem viri patienter audiunt etiam quae se nunquam fecisse meminerunt, quamvis ea mala quae sibi ingeri conspiciunt ab ipsis suis criminatoribus noverint perpetrata; et cum eos praedicando corrigere non possunt, patiendo tolerant, quatenus si fructum conversionis eorum non valent, ex ipsis tamen praemium longanimitatis acquirant. Unde et sancta Ecclesia David prophetae vocibus dicit: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores (Psal. CXXVIII, 3), quia videlicet dum haereticos vel quoslibet reprobos, quos corrigere non valet, tolerat, facta peccantium supra dorsum portat. Beatus itaque Job videns Eliphaz amicum suum multa contra se de hypocrisi conquerentem, qui ex consolationis verbis ad amaritudinem increpationis eruperat, et simulatus consolator apparebat, per patientiam suam typum servat Ecclesiae, quae novit talia audiendo tolerare, et, cum ejus sermo admittitur, ratiocinando destruere, et dicit: CAPUT II. [ Rec II ]. CAP. XVI, VERS. 2.-- Audivi frequenter talia.

2. Job typus Ecclesiae a fictis amicis oppressae, consolatores simulantibus. A consolatoriis verbis ad increpatoria amici Job eruperant. --Electi quippe frequenter aliena mala quasi sua audiunt, et ab his eis crimen impingitur a quibus crimina impacta perpetrantur. Hac autem responsione beatus Job illud Ecclesiae tempus significat quo, oppressa ab adversariis, temporali eorum potentia quasi dejecta creditur. Unde sequitur:--:IBID.-- Consolatores onerosi omnes vos estis. Sive enim haeretici, seu pravi quilibet, cum laborare bonos in adversitate conspiciunt, in eo quod illos consolari appetunt, mala eis persuadere conantur. Unde non immerito bonorum mentibus onerosa fit eorum consolatio, quia inter verba dulcedinis virus propinare cupiunt erroris; et dum dictis lenibus dolores quasi levigant, peccati onus imponere festinant. Sed electi viri etiam cum temporali gloria privantur, interni vigorem judicii non amittunt. Nam sciunt et foris adversa perpeti, et tamen interius infracti recta sine pavore defendere, 418 Unde subjungitur:

CAPUT III VERS. 3.-- Nunquid habebunt finem verba ventosa?

3. Verba sana, propter elationem eorum a quibus proferuntur aliquando ventosa. Lugens non increpandus. --Ventosa enim verba sunt quae inflationi temporali potius quam rectitudini serviunt. Saepe autem mali etiam bona dicunt; sed quia bene non dicunt, ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum et si quando sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. [ Vet. II. ] In hoc vero quod dictum est: Consolatores onerosi omnes vos estis, quid aliud beati Job magisterio docemur, nisi ut quisque perpendere sollicite sciat ne luctus tempore verba increpationis inferat? Si enim sunt quaedam quae increpari jure debeant, in afflictione postponenda sunt, ne consolator increpando dolorem augeat, quem lenire proposuerat. Sequitur: CAPUT IV.

IBID.-- Aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?

4. Justi convicia non reddunt. --Mali viri cum aliis sibi similibus conviciosa verba proferunt, eo citius obmutescunt, quo de se talia mox audiunt qualia suis auditoribus dicunt. Cum autem bonos viros per conviciosa verba jaculantur, nil eis molestiae ex convicio nascitur, quia contra tacentes loquuntur, nec compelluntur audire quod sunt, quia justi convicia non reddunt, etiam dum coguntur audire quod non sunt. Bene ergo dicitur: Aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? Ac si ei aperte diceretur: Eo plus loqueris quo a me molestum aliquid de tua actione non audis. Unde et subditur,--VERS. 4.-- Poteram et ego similia vestri loqui. [Rec III. ] Narrat justus quid facere potuit; sed ne justitiam deserat, quod facere potuit declinat. Sequitur: CAPUT V. VERS. 4-6.-- Atque utinam esset anima vestra pro anima mea! consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.

5. Malis divina flagella quandoque debent optari. --Aliquando necesse est ut pravis mentibus quae humana praedicatione corrigi nequeunt divina flagella optari benigne debeant. Quod cum magno fit amoris studio, videlicet non errantis poena, sed correptio quaeritur, et oratio potius quam maledictio esse monstratur. In his autem verbis hoc beatus Job monstratur intendere, ut amici, qui dolori illius per charitatem compati nesciebant, ab experimento 419 discerent alienae afflictioni qualiter misereri debuissent; atque, edomiti doloribus, a sua passione traherent consolationem aliis qualiter inferrent; et tunc salubrius intrinsecus viverent, cum aliquid extrinsecus de infirmitate sentirent. Notandum, quod non ait: Utinam esset anima mea pro anima vestra! sed Utinam esset anima vestra pro anima mea! quia profecto sibi malediceret, si se illis fieri similem optaret. Illis vero meliora voluit quos sibi fieri similes quaesivit. Consolamur vero pravos in flagellis constitutos cum de exteriore percussione interiorem in eis convalescere salutem indicamus. [ Vet. III. ] Caput etiam movemus cum mentem, quae principale nostrum est, ad compassionem inflectimus. Eosque inter flagella roboramus cum doloris eorum vim verbis mitibus lenimus. Sunt namque nonnulli qui dum interna nesciunt de malis exterioribus desperabiliter affliguntur, de quibus per Psalmistam dicitur: In miseriis non subsistent (Psal. CXXXIX, 11). Ille etenim bene novit in exterioribus miseriis subsistere, qui scit semper de spe interna gaudere. 6. Aliquando malis quasi parcens non parcit, et quasi non parcens parcit Ecclesia. --Quod vero non ait Parcens, sed Quasi parcens vobis, nequaquam hoc negligenter praetereundum puto, quia sancta Ecclesia disciplinae vigorem cum permistione mansuetudinis servans, aliquando malis et quasi parcens non parcit, aliquando vero et quasi non parcens parcit. Quod melius ostendimus, si ipsa quae plerumque accidunt proferamus. Ponamus itaque ante oculos mentis duos pravos in sancta Ecclesia esse constitutos, quorum sit unus potens et protervus, alter mitis et subditus. Si qua miti et subdito culpa subripuerit, hanc protinus increpando praedicator insequitur et corripit, eumque corripiendo, a culpa liberat, atque ad viam rectitudinis reformat. Quid itaque huic nisi non parcens pepercit, quia dum correptionis verbum non distulit, citius hunc a culpa liberavit? Libere enim arguens non pepercit, sed in eo quod correxit pepercit. At contra potens et protervus, cum aliquid perpetrasse cognoscitur, tempus quaeritur ut de malo quod fecit increpetur. Nisi enim praedicator sustineat quando ferre congrue correptionem possit, auget in eo malum quod insequitur. Saepe enim contingit ut talis sit qui nulla increpationis verba suspiciat. Quid itaque in hujus culpa praedicatori agendum est, nisi ut in sermone admonitionis, quem pro communi salute omnium auditorum facit, tales culpas ad medium deducat quales eum perpetrasse considerat qui et praesto est, et de se solo adhuc argui non potest, ne deterior fiat? Et cum generaliter contra culpam invectio intenditur, correptionis verbum libenter ad mentem ducitur, quia potens pravus ignorat quod sibi hoc specialiter dicatur. Quid itaque isti praedicator suus nisi parcens minime pepercit, cui et specialiter correptionis verba non intulit, et tamen vulnus illius sub communi admonitione percussit? Unde fit plerumque ut eo vehementius perpetratam culpam lugeat, quo reatum suum et cum se percussum sentiat nesciri putat. [ Vet. IV.] 7. Protervi qua discretione corripiendi. --Magna itaque praedicationis arte agendum est 420 ut qui ex aperta correptione deteriores fiunt quodam temperamento correptionis ad salutem redeant. Unde etiam Paulus dicit: Quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; honesta autem nostra nullius egent (I Cor. XII, 23). Sicut enim inhonesta membra in corpore, ita quidam, sunt intra sanctam Ecclesiam potentes et protervi, qui dum aperta invectione feriri nequeunt, quasi honore tegminis velantur. Sed haec de occultis potentium delictis loquimur. Nam quando et aliis cognoscentibus peccant, aliis etiam cognoscentibus increpandi sunt, ne si praedicator taceat, culpam approbasse videatur, atque haec crescens in exemplum veniat, quam pastoris lingua non secat. Sancta ergo Ecclesia, cum per praedicatores suos quaedam facta malorum sub dispensatione invectionis increpat, labia quasi parcens movet; sed tamen parcendo non parcit, quia ab invectione culpae generaliter non tacet, quam specialiter tacet. Sequitur:

CAPUT VI. VERS. 7.-- Sed quid agam? Si locutus fuero non quiescet dolor meus; et si tacuero, non recedet a me.

8. Dolor Ecclesiae cum pravos frustra corripi conspicit. --Hoc personae beati Job qualiter congruat nullus ignorat. Sed si ad sanctae Ecclesiae typum trahatur, haec et cum loquitur, dolor minime quiescit, quando locutione sua perversos minime corrigi conspicit. Et cum tacet, dolor minime recedit, quia etsi aversata conticuerit, hoc ipsum amplius quod tacet gemit, quia se tacente perversorum culpas excrescere conspicit. Sequitur: CAPUT VII. [ Rec. IV ]. VERS. 8.-- Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.

9. Dolor Ecclesiae dum ad malorum exempla infirmos pertrahi conspicit. --Dolore suo sancta Ecclesia premitur quando in malitia sua crescere perversos intuetur. Et quia dum pravi crescunt etiam infirmi qui in ea sunt ad sequenda studia pravitatis irritantur, recte additur: Et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Sicut enim per ossa fortes, sic per artus infirmi quique designari solent. Membra ergo Ecclesiae ad nihilum rediguntur quando ex imitatione pravorum in hoc mundo crescentium infirmi quique deterius infirmantur. Videntes etenim felicitatem malorum, saepe ab ipso fidei statu dilabuntur, bona temporalia appetunt, et veluti in nihilum rediguntur, quia dum manentem Dei essentiam deserunt, diligentes transitoria, quasi ad non esse tendunt. Bene autem dicitur: Nunc autem oppressit me dolor meus, quia videlicet tempus doloris Ecclesiae modo est, et tempus gaudii postmodum sequetur. Saepe vero contingit ut sancta Ecclesia non solum infideles atque extra positos adversarios toleret, sed eorum quoque insidias atque adversitatem vix ferat, quos intus habet. Unde beati viri voce apte mox subditur: CAPUT VIII. [ Vet. V. ] VERS. 9.-- Rugae meae testimonium dicunt contra me.

10. Rugae Ecclesiae sunt mali Christiani. --Quid per rugas nisi duplicitas designatur? Rugae itaque sunt sanctae Ecclesiae omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi nimirum pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur. Sed cum 421 sanctam Ecclesiam subita adversitatis procella turbaverit, illico ostendunt quid in perfida mente moliuntur. Has autem rugas in electis suis sancta Ecclesia non habet, quia videlicet nesciunt aliud de se foris ostendere, et intus aliud habere. Unde recte egregius praedicator dicit: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). Maculam quippe et rugam non habet, quae et turpitudine operis et duplicitate sermonis caret. Sed quia nunc intra sinum fidei multos etiam reprobos tenet, cum tempus persecutionis exarserit, ipsos hostes patitur quos praedicationis verbis alere ante videbatur. Dicat itaque quia: Rugae meae testimonium dicunt contra me, id est ipsi me insequendo increpant, qui nunc, in meo corpore positi, duplicitatis suae in se malitiam non mendant. Unde bene adhuc subditur:

IBID.-- Et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.

11. Per malos saevit diabolus. --Etiam pacis suae tempore sancta Ecclesia falsiloquium patitur, dum sunt in ea multi qui de aeternitatis promissione diffidunt, et tamen se fideles esse mentiuntur. Qui dum praedicationi ejus aperte contradicere non praesumunt, falsiloquium non contra faciem, sed quasi post dorsum patitur. Sed cum malitiae tempus eruperit, is qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit, quia verbis verae fidei apertis vocibus obsistit. Sciendum vero est quia cum haec a carnalibus patimur, non tam ipsi sunt qui in nostra morte saeviunt quam malignus spiritus qui eorum mentibus principatur, sicut per Paulum dicitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Unde cum hic quoque de falsiloquio loqueretur, apte mox ad describendum ejus falsiloquii principem verba convertit dicens: CAPUT X [ Rec. V ]. VERS. 10.-- Collegit furorem suum in me, et, comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis; hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.

12. Per malos saevit diabolus, modo occulta, modo aperta persecutione. --Quid aliud omnes iniqui quam membra sunt diaboli? Ipse itaque per eos agit quidquid in eorum cordibus ut agere debeant immittit. [ Vet. VI ]. Habet autem etiam nunc diabolus contra sanctam Ecclesiam furorem, sed sparsus ejus furor est, quia occultas tentationes per singulos movet. Cum vero contra eam in aperta persecutione proruperit, furorem sum in eam colligit, quia in afflictione illius tota se intentione constringit. Membra autem ejus hoc pacis tempore idcirco contra electos collectum furorem non habent, quia malilitiam suam minus se sentiunt posse implere quam volunt. Cum vero sibi suppetere licentiam pravitatis aspexerint, tanto hanc audacius feriunt, quanto et contra illam ex unanimitate glomerantur. Recte itaque nunc dicitur: Collegit furorem suum in me. Cujus adhuc furor ut latius exponatur dicitur: Et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis. De quo et subditur: Hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. Ille quippe antiquus hostis Ecclesiae contra hanc dentibus fremit, 422 eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios crudelia exercet, et per alios quae exerceat providet.

13. Diaboli dentes, persecutores; oculi, qui eos consiliis suis regunt. --Dentes namque hujus hostis sunt bonorum persecutores atque carnifices, qui ejus membra laniant, dum electos illius suis persecutionibus affligunt. Oculi vero hujus hostis sunt hi qui contra eam provident mala quae faciant, suisque consiliis persecutorum ejus crudelitates inflammant. Antiquus ergo ejus adversarius fremit contra eam dentibus suis, dum per crudeles reprobos in ea insequitur vitam bonorum. Intuetur hanc terribilibus oculis, qui pravorum consiliis non cessat mala exquirere, in quibus hanc semper deterius affligat. Nam sicut incarnata Veritas in praedicatione sua pauperes idiotas et simplices elegit, sic e contrario damnatus ille homo, quem in fine mundi apostata angelus assumet, ad praedicandam falsitatem suam, astutos ac duplices atque hujus mundi scientiam habentes electurus est. [ Vet. VII ]. Unde et per Isaiam dicitur: Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae, quae mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas (Isai. XVIII, 1). Terra quippe cui vae dicitur ille principaliter homo damnatus est, qui alarum cymbalum vocatur, quia hi qui per superbiam in altitudinem cogitationis evolant, eumdem perversum hominem praedicando sonant. Quae scilicet terra recte trans flumina Aethiopiae esse perhibetur. Aethiopia etenim nigrum populum mittit, et omnem hominem mundus iste, quia peccatorem profert, quasi nigrum Aethiopia populum parit. Sed terra cui vae dicitur trans flumina Aethiopiae esse perhibetur, quia damnatus ille homo tanta immensitate iniquus est, ut omnium peccantium peccata transcendat. Qui mittit in mari legatos, quia praedicatores suos in saeculum spargit. De quibus recte subditur qualiter mittantur, dum dicitur: In vasis papyri super aquas. Ex papyro quippe charta est. Quid itaque per papyrum nisi saecularis scientia designatur? Vasa ergo papyri sunt corda doctorum saecularium. In vasis igitur papyri super aquas legatos mittere est praedicationem suam in sapientum carnalium sensibus ponere, et defluentes ad culpam populos vocare. Qui ergo illic per vasa papyri, ipsi hic, quia carnaliter vident, per oculos designantur. De quibus et adhuc subditur: CAPUT XI. VERS. 11.-- Aperuerunt super me ora sua, exprobrantes.

14. Os diaboli qui errores praedicant. --Ora sua reprobi exprobrantes aperiunt cum et erroris sui mala praedicare non metuunt, et praedicamenta rectae fidei irrident. De quibus sciendum est quia illos praecipue in sancta Ecclesia persequuntur quos multis conspiciunt esse profuturos, qui vitam carnalium verbo correptionis conterunt, eosque in Ecclesiae corpore spiritaliter vertunt. Unde et subditur. CAPUT XII. [ Rec. VI ].

IBID.-- Percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis.

15. Maxilla Ecclesiae sancti praedicatores. --Maxilla quippe Ecclesiae sancti praedicatores sunt, sicut sub Judaeae specie per Jeremiam dicitur: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus (Thren. I, 2), quia in adversitatibus Ecclesiae illi amplius plangunt qui vitam carnalium confringere 423 praedicando noverunt. Per ipsos quippe sancta Ecclesia iniquos a vitiis conterit, et quasi glutiens in sua membra convertit. Unde ipsi quoque primo praedicatori velut maxillae Ecclesiae dicitur: Occide et manduca (Act. X, 13). ( Vet. VIII ). Hinc est etiam quod Samson maxillam asini tenuit, et hostes peremit (Judic. XV, 16), quia Redemptor noster simplicitatem atque patientiam praedicantium suae manu virtutis tenens, a vitiis suis carnales interfecit. Et maxilla in terram projecta postmodum aquas fudit, quia data morti praedicatorum corpora magna populis monstravere miracula. Maxillam ergo Ecclesiae perversi feriunt, cum bonos praedicatores insequuntur. Et quia tunc reprobi grande se aliquid fecisse aestimant cum vitam praedicatorum necant, post percussionem maxillae apte subjungitur:--:IBID.-- Satiati sunt poenis meis. Illa quippe eos poena satiat quae mentem Ecclesiae praecipue castigat. Sequitur: CAPUT XIII. VERS. 12. Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.

16. Electi persecutionibus antiqui hostis temporaliter permissi. --Electorum populus apud iniquum concluditur cum ejus caro antiqui hostis persecutionibus temporaliter datur. Qui non spiritui, sed manibus impiorum traditur, quia quo hunc in mente capere nequeunt, eo contra carnem illius crudelius inardescunt. Sed sanctae Ecclesiae populus cum adversa perpeti graviter coeperit, et infirmos suos conspexerit ad deteriora delabi, pacis suae tempora ad mentem revocat, quando fideles suos praedicationis suae opulentia pascebat. Unde apte subjungitur: CAPUT XIV. VERS. 13.-- Ego ille quondam opulentus reponte contritus sum.

17. -- Firmis mentibus nulla adversa repente adveniunt. --In eo quod se repente contritum asseruit infirmorum mentem improvidam designavit. Qui dum mala quae ventura sunt praevidere nesciunt; tanto eis graviora fiunt quanto et ab eis inopinata tolerantur. Firmis autem mentibus repente adversa non veniunt, quia priusquam veniant praevidentur. Quod tamen nunc quoque sancta Ecclesia in quibusdam retro labentibus patitur, qui post doctrinae opulentiam subitis aliquando vitiis conteruntur, ut sic in quibusdam malis corruant, ac si verbi pabulum nunquam habuissent. Sequitur: CAPUT XV.

IBID.-- Tenuit cervicem meam, confregit me, posuit me sibi quasi in signum.

18. Infirmi, urgente persecutione, veritatem praedicare trepidant. --Sicut in malis cervix superbiam, sic in bonis libertatis erectionem signat. Unde nonnunquam ipsa quoque superbia pro erectionis auctoritate ponitur, sicut per prophetam Dominus sanctae Ecclesiae pollicens dicit: Ponam te in superbiam saeculorum (Isai. LX, 15). Et quia persecutionis tempore infirmi quidam vera quae sentiunt praedicare libere non praesumunt, recte de hoc hoste dicitur: Tenuit cervicem meam, confregit me. [Vet. IX. ] Fortasse autem hi cervicis appellatione signati sunt qui pacis ejus tempore plusquam decet eriguntur, et sub occasione defendendae rectitudinis vitio deserviunt elationis. Qui persecutionis tempore idcirco adversa plus sentiunt, quia de prosperis extolluntur. De quibus bene dicitur: Tenuit cervicem meam, confregit me. Id est, elationem quam in infirmis habuit, districtione suae percussionis inclinavit. Et posuit me sibi quasi in signum. Constat nimirum quia idcirco signum ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo est positus, quia 424 eum semper suis ictibus impetit, eumque suis persecutionibus affligit. Qui enim in hac vita assidua mala tolerat, velut in signum positus, ictus excipit ferientis. Unde et praedicator egregius cum persecutionum mala toleraret, atque sub persecutione adversariorum gemeret, teneram discipulorum mentem de suis afflictionibus consolans, ait: Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (I Thess. III, 3). Ac si eis aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini, qui si aeterna gaudia quaerimus, huc ad hoc venimus, ut feriamur? Sequitur: CAPUT XVI. VERS. 14.-- Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, et effudit in terram viscera mea.

19. Hostis tentationum jaculis ab omni parte nos impetit. --Haec juxta litteram beato Job congruere posse videbantur, per hoc quod dicitur: Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, nisi subderetur quod de eo minime scriptum legitur: Effudit in terram viscera mea. Ex qua re necesse est ut dum hoc juxta litteram invenire non possumus, ea quae in verbis ejus secundum historiam sonant juxta spiritum inquiramus. Sancta Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur quando in membris suis ab impugnatore callido tentationum jaculis impetitur. Bene autem circumdari lanceis dicimur, quia antiquus hostis tentationis suae vulnere ab omni parte nos impetit. Saepe enim dum gula restringitur, ut libido subigatur, inanis gloriae aculeus mentem pulsat. Si autem corpus abstinentiae afflictione non atteritur, contra mentem libidinis flamma se excitat. Saepe dum servare parcimoniam nitimur, ad tenaciam labimur. Et saepe dum possessa effuse tribuimus, ad avaritiam ducimur, quia rursum colligere quaerimus quod tribuamus. Dum ergo antiqui hostis jacula ubique nos impetunt, recte non dicitur: Circumdedit me lanceis suis. Et quia omne peccatum hostis quidem callidus suadet, sed nos ejus suasionibus consentiendo perpetramus, apte subjungitur: Convulneravit lumbos meos. In lumbis quippe luxuria est. Unde et is qui cupiebat voluptatem libidinis a corde exstinguere, praedicavit dicens: Succincti lumbos mentis vestrae (I Pet. I, 13). Cum ergo antiquus hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc procul dubio in lumbis ferit. Ubi notandum quoque est quod non ait: Vulneravit, sed Convulneravit lumbos meos. Sicut enim loqui aliquando unius est, colloqui vero duorum, vel fortasse multorum, sic antiquus hostis, quia nos ad culpam sine nostra voluntate non rapit, nequaquam lumbos nostros vulnerare, sed convulnerare dicitur, quia hoc quod nobis ille male suggerit, nos sequentes ex voluntate propria implemus, et quasi cum ipso nos pariter vulneramus, quia ad perpetrandum malum ex libero simul arbitrio ducimur. Sequitur: Non pepercit. Ac si dicat Non destitit [ Vet. X]. Et effudit in terram viscera mea. Quid aliud sanctae Ecclesiae viscera debemus accipere, nisi eorum mentes qui ejus quaedam in se mysteria continent, qui ad intima sacramenta deserviunt? Sed antiquus adversarius cum fideles quosdam, qui interioribus sacramentis deservire videbantur, ad saecularia negotia pertrahit, ejus procul dubio viscera in terram fundit, quia illos in rebus infimis conculcat qui prius in occultis ac spiritalibus actibus latebant. Sequitur: CAPUT XVII. VERS. 15.-- Concidit me vulnere super vulnus. 425 20. Ut vulnere super vulnus nos concidat. --In infirmis suis sancta Ecclesia vulnere super vulnus conciditur quando peccatum peccato additur, ut culpa vehementius exaggeretur. Quem enim avaritia pertrahit ad rapinam, rapina ducit ad fallaciam, ut, perpetrata culpa, ex falsitate etiam defendatur, quid iste nisi super vulnus concisus est vulnere? Unde bene quoque per prophetam dicitur: Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem letigit (Osee. IV, 2). Solet enim sanguinis nomine signari peccatum. Unde is qui a peccatis liberari desiderat per poenitentiam clamat: Libera me de sanguinibus (Psal. L, 16). Sanguis ergo sanguinem tangit cum culpa culpam cumulaverit. Et quia cum vulnus vulneri additur vires contra nos antiqui hostis vehementius excrescunt, recte subjungitur:

CAPUT XVIII.

IBID. Irruit in me quasi gigas.

21. Qui non reluctantur, eum ut gigantem secum pugnantem experiuntur. --Facile quippe inimico resistitur si non ei vel in multis lapsibus, vel in uno, diutius consentiatur. Sin vero ejus suasionibus anima subesse consueverit, quanto se ei crebrius subjicit, tanto eum sibi intolerabiliorem facit, ut ei reluctari non valeat, quia nimirum malignus adversarius contra hanc ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat. Sed tamen plerumque sancta Ecclesia etiam post perpetratas culpas mentes fidelium ad poenitentiam revocat, et peccata operis virtute spontaneae afflictionis mundat. Unde bene subditur: CAPUT XIX. VERS. 16.-- Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.

22. Afflictione spontanea peccata mundare docet Ecclesia. Quid in sacco et cinere nisi poenitentia, quid in cute et carne nisi peccatum carnis debet intelligi? Cum ergo quidam post lapsum carnis, ad poenitentiam redeunt, quasi saccus super cutem consuitur, et cinere caro operitur, quia culpa carnis per poenitentiam tegitur, ne in districti judicis examine ad ultionem videatur. Infirma autem membra sua sancta Ecclesia cum a peccatis retrahit, atque ad poenitentiae remedium ducit, haec procul dubio fletibus adjuvat, ut ad recipiendam auctoris sui gratiam convalescant, et per fortes plangit quod non fecit, quod in membris suis debilibus quasi ipsa fecit. Unde bene adhuc subditur: CAPUT XX [ Vet. XI, Rec. VII ]. VERS. 17.-- Facies mea intumuit a fletu.

23. Filios suos poenitentes fletibus suis adjuvat. Praelati de alienis tanquam de propriis lapsibus se affligant. Facies quippe sanctae Ecclesiae sunt hi qui, in locis regiminum positi, apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi, etiam si quid in corpore latet deforme. Qui nimirum praelati plebibus plangunt culpas infirmantium, seque sic de alienis lapsibus ac si de propriis affligunt. Et saepe dum quosdam vident ad veniam post culpas redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta omnipotentis Dei judicia mirantur, sed penetrare nequeunt. Obstupescunt enim quae non intelligunt. Unde et apte subditur: CAPUT XXI.

IBID.-- Et palpebrae meae caligaverunt.

24. Subditorum vias vice oculorum dirigant. --Palpebrae enim recte appellati sunt qui ad praevidenda pedum itinera vigilant. Sed cum occulta Dei judicia nec praepositi vigilantes intelligunt, palpebrae sanctae Ecclesiae caligant. Sed ut saepe jam me dixisse memini, beatus Job sanctae Ecclesiae 426 typum tenens, modo voce corporis, modo autem voce capitis utitur; et dum de membris ejus loquitur, repente ad verba capitis levatur. Unde hic quoque subjungitur: CAPUT XXII [ Rec. VIII ]. VERS. 18.-- Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.

25. Solus prae omnibus mundas ad Deum preces Christus habuit. --Absque iniquitate enim manus suae pertulit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Pet. II, 22, seq.), et tamen dolorem crucis pro nostra redemptione toleravit. Qui solus prae omnibus mundas ad Deum preces habuit, quia et in ipso dolore passionis pro persecutoribus oravit, dicens: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quid enim dici, quid cogitari in prece mundius potest quam cum et illis misericordia intercessionis tribuitur a quibus toleratur dolor? Unde factum est ut Redemptoris nostri sanguinem, quem persecutores saevientes fuderant, postmodum credentes biberent, eumque esse Dei Filium praedicarent. De quo videlicet sanguine apte subjungitur: CAPUT XXIII. VERS. 19.-- Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te latendi locum clamor meus.

26. Sanguis ejus Abelis sanguine melius loquitur; hic enim ultionem, ille veniam exorat. --Peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Quae scilicet terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit, quia unusquisque peccator redemptionis suae pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit, quia sancta Ecclesia redemptionis suae mysterium in cunctis jam mundi partibus praedicavit. [ Vet. XII. ] Notandum quod subditur: Neque inveniat in te latendi locum clamor meus (Genes. III, 19). Ipse enim sanguis redemptionis qui sumitur clamor nostri Redemptoris est. Unde etiam Paulus dicit: Et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel (Heb. XII, 24). De sanguine Abel dictum fuerat: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Genes. IV, 10). Sed sanguis Jesu melius loquitur quam Abel, quia sanguis Abel mortem fratricidae fratris petiit, sanguis autem Domini vitam persecutoribus impetravit. Ut ergo in nobis sacramentum dominicae passionis non sit otiosum, debemus imitari quod sumimus, et praedicare caeteris quod veneramur. Locum enim latendi clamor ejus in nobis invenit, si hoc quod mens credidit lingua tacet. Sed ne in nobis clamor ejus lateat, restat ut unusquisque juxta modulum suum vivificationis suae mysterium proximis innotescat. Libet mentis oculos ad dominicae passionis horam reducere, cum Judaei persequentes saevirent, discipuli timentes fugerent. Qui enim carne mori videbatur nequaquam Deus esse credebatur. Unde hic apte subditur: CAPUT XXIV [ Rec. IX. ]. VERS. 20.-- Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis.

27. Hominibus Christum nescientibus, conscium et testem habuit Patrem in coelo. --Cum enim Filius labefactaretur in terra, erat ei testis in coelo. Testis quippe Filii Pater est, de quo ipse in Evangelio dicit: Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me (Joan. V, 37). Qui recte etiam conscius dicitur, quia una voluntate, uno consilio Pater cum Filio semper operatur. Cujus etiam testis est, quia nemo novit Filium nisi Pater (Matth. XI, 27). Tunc ergo in coelo testem et conscium in excelsis habuit, quando hi qui eum morientem in carne cernebant divinitatis ejus 427 potentiam considerare nesciebant. Et cum ignorarent homines, in morte tamen Mediator Dei et hominum noverat quod cum ipso operabatur Pater. Quod fortasse etiam ad vocem ejus corporis referri valet. [ Vet. XIII. ] Sancta namque Ecclesia idcirco adversa vitae praesentis tolerat, ut hanc superna gratia ad praemia aeterna perducat. Carnis suae mortem despicit, quia resurrectionis intendit gloriae. Et transitoria sunt quae patitur, perpetua quae praestolatur. De quibus nimirum bonis perpetuis dubietatem non habet, quia fidele jam testimonium Redemptoris sui gloriam tenet. Carnis quippe ejus resurrectionem mente conspicit, atque ad spem fortiter convalescit quia, quod in suo videt jam factum capite, sperat in ejus quoque corpore, quod videlicet ipsa est absque dubietate secuturum. Quam scilicet Ecclesiam Psalmista conspiciens in perpetua perfectione mansuram, sub appellatione lunae describit, dicens: Luna perfecta in aeternum (Psal. LXXXVIII, 38). Quam quia ad resurrectionis spem dominica resurrectio roborat, recte subjunxit: Et testis in coelo fidelis, quia ut de sua resurrectione non trepidet, jam eum in coelo, qui resurrexit a mortuis, testem habet. Fidelis itaque populus cum adversa patitur, cum duris tribulationibus fatigatur, ad spem sequentis gloriae mentem erigat, et, de Redemptoris sui resurrectione confidens, dicat: Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis. Qui recte conscius dicitur, quia naturam nostram non solum creando novit, sed etiam assumendo. Scire enim ejus est nostra suscepisse. Unde etiam per Psalmistam dicitur: Ipse enim scit figmentum nostrum (Psal. CII, 13). Quid enim mirum si figmentum nostrum dicatur specialiter scire, dum constet nihil esse quod nesciat? Sed figmentum nostrum scire ejus est hoc in seipso ex pietate suscepisse. 28. Idem testis nobis quaerendus. Quae tamen vox cum beato Job congruere nobis etiam singulis potest. Omnis enim qui ex eo quod agit humanas laudes appetit, testem in terra quaerit. Qui autem de actibus suis omnipotenti Deo placere festinat, testem se in coelo habere considerat. Et saepe contingit ut ipsa quoque in nobis bona opera ab incautis hominibus reprehendantur. Sed qui testem in coelo habet, reprehensiones hominum metuere non debet. Unde adhuc subditur: CAPUT XXV [ Vet. XIV ]. VERS. 21.-- Verbosi amici mei, ad Deum stillat oculus meus.

29. Non ab hominibus quaerendum testimonium. --Quid enim per oculum nisi cordis intentio designatur? sicut scriptum est: Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22). Quia cum bona intentione quid agitur, ejus intentionis actio apud Deum minime fuscatur. Cum ergo verbosi amici sunt, id est cum et ipsi derogant qui in fide sociantur, ad Deum necesse est ut oculus stillet, quatenus nostra intentio tota in amoris intimi compunctione defluat, et tanto subtilius se ad interiora erigat, quanto et per exteriora opprobria repulsa intus redire cogitur, ne foras evanescat. Sequitur.

CAPUT XXVI. VERS. 22.-- Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo!

30. Quoa peccatum in nobis flagellis suis puniat Deus incertum. --Peccatores quidem nos esse semper agnoscimus; sed tamen saepe in flagello positi, pro quo magis peccato flagellemur ignoramus; et nos ipsos 428 subtili inquisitione discutimus, ut, si quo modo possimus, causam percussionis nostrae investigare valeamus. Quae dum plerumque nos latet, fit nobis oneri caecitas nostra, et de eo quod patimur plus dolemus. Quisquis vero cum collega suo ad judicium accedit, et quod sentit dicit, et quidquid contradicitur agnoscit, et quo voluerit pulsat, et novit unde pulsatur. Qui autem divina animadversione percutitur, dum novit quidem quia vapulat, sed cur vapulet ignorat, quasi dicit ipse quod sentit, sed quid contra se dicatur nescit, quia ipse quidem ingemiscit in verbere, sed Deus aperte non declarat pro qua eum feriat ultione. Itaque nunc dicitur: Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo! Ac si aperte diceretur: Sicut in omni quod dico audior, sic omne quod de me dicitur audirem. Quod tamen in hac vita fieri nullatenus potest, quia magna est interpositio oculis cordis nostri ad contemplandam subtilitatem Dei, ipsa videlicet infirmitas nostra. Sed tunc ad purum intuebimur eum a quo nunc subtiliter intuemur, cum, hac infirmitate deposita, ad contemplationis internae gratiam venerimus, de qua Paulus dicit: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Unde beatus Job videns eamdem cognitionem plenissime hic perfici nullatenus posse, de caecitate quidem vitae praesentis gemit, sed tamen se de ejus brevitate consolatur, dicens: CAPUT XXVII. VERS. 23.-- Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.

31. Vitae miserias ejus brevitas mitigat et sotatur. --Omne quod transit breve est, etiam si tardius terminari videatur. In mortis autem semita, per quam non revertimur, ambulamus, non quod ad vitam carnis minime resurgendo reducimur, sed quod ad labores hujus vitae mortalis, vel ad conquirenda laboribus praemia, iterum non venimus.

CAPUT XXVIII [ Vet. XV, Rec. X ]. CAP. XVII, VERS. 1.-- Spiritus meus attenuabitur.

32. Boni brevem vitam, longam vero mali sibi pollicentur. --Attenuatur spiritus timore judicii, quia electorum mentes quo amplius extremo judicio propinquare se sentiunt, eo ad discutiendas semetipsas terribilius contremiscunt, et si quas in se carnales unquam cogitationes inveniunt, poenitentiae ardore consumunt, nec cogitationes suas dilatari carnali voluptate permittunt, quia eo semetipsos dijudicantes subtilius feriunt, quo districtum judicem praestolantur vicinum. Unde fit ut propinquum sibi semper exitum suspicentur. Nam reproborum mentes idcirco multa nequiter agunt, quia hic se vivere diutius arbitrantur. Justorum ergo attenuatur spiritus, sed crassescit iniquorum. Quo enim per elationem tument, eo attenuationem spiritus non habent. Justi vero dum brevitatem suae vitae considerant, elationis et immunditiae culpas declinant. Unde et subditur: CAPUT XXIX.

IBID.-- Dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulcrum.

33. Hinc elationis et immunditiae culpas declinant illi, isti multiplicant. Perfecta vita est mortis imitatio. --Qui enim considerat qualis erit in morte, semper fit timidus in operatione; atque unde in oculis suis jam quasi non vivit, inde veraciter in oculis sui conditoris vivit. Nil quod transeat appetit, cunctis praesentis vitae desideriis contradicit; et pene mortuum se considerat, quia moriturum 429 minime ignorat. Perfecta enim vita est mortis imitatio, quam dum justi sollicite peragunt, culparum laqueos evadunt. Unde scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII, 40). Unde et beatus Job, quia dies suos considerat breviari, et solum sibi superesse sepulcrum pensat, apte subjungit: CAPUT XXX. VERS. 2.-- Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.

34. Non pro corrigenda culpa, sed pro augenda gratia Job percussus. --Ac si aperte dicat: Culpam non feci, et flagella suscepi. Sed hac in re animum movet, quia in multis se hujus historiae locis peccasse confitetur, qua ratione peccasse se nunc abneget? Sed ad haec ratio celeriter occurrit, quia nec tantum peccavit ut flagella mereretur, nec tamen esse sine peccato potuit. Nam quia non pro corrigenda culpa, sed pro gratia augenda percussus est, judex ipse testatur, qui laudat et ferit. Et rursum quia sine peccato non fuerit, nec ipse negat qui a judice laudatur, atque ideo laudatur, quia non negat. Sed credo quod melius haec verba discutimus, si dicta ex voce capitis sentiamus. [ Vet. XVI. ] Redemptor etenim noster ad redemptionem nostram veniens, et non peccavit, et amaritudinem pertulit, quia poenam culpae nostrae sine culpa suscepit, de cujus voce subditur: CAPUT XXXI. VERS. 3.-- Libera me, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.

35. Christus in amaritudine fuit per passionem, liberatus est per resurrectionem. --Ipse etenim non peccavit in cogitatione, vel opere, ipse in amaritudine moratus est per passionem, ipse liberatus est per resurrectionem, ipse juxta Patrem positus est per ascensionem, quia profectus in coelum sedet a dextris Dei. Et quia post ascensionis ejus gloriam Judaea in discipulorum ejus persecutione commota est, recte nunc dicitur: Et cujusvis manus pugnet contra me. Tunc quippe in membris illius furor persequentium saeviit, tunc contra fidelium vitam flamma crudelitatis exarsit. Sed quo irent iniqui, aut quid agerent, dum is quem persequebantur in terra jam sedebat in coelo? De quibus adhuc subditur: CAPUT XXXII [ Rec. XI ]. VERS. 4.-- Cor eorum longe fecisti a disciplina.

36. Pravorum cor longe esse a disciplina Deus tantum permittendo facit. --Si enim disciplinae custodiam nossent, et nequaquam Redemptoris nostri praecepta contemnerent, ipsa eos carnis suae mortalitas ad amorem vitae immortalis excitasset. Hoc ipsum namque in hac vita corruptioni nos esse subjectos, jam de flagello disciplinae est. Aestu enim et frigore, fame sitique turbari, morbis affici, quandoque etiam exstingui, quid sunt haec aliud quam flagella peccati? Sed sunt nonnulli qui et flagella tolerant, et tamen mentem ad flagellantis metum minime reformant. Unde recte nunc dicitur: Cor eorum longe fecisti a disciplina. Quia etsi corpus sub disciplina est, cor sub disciplina non est, dum et flagellatur quisque, et tamen ad humilitatem mentis non reducitur. Neque ita hoc dicitur ac si omnipotens et misericors Deus longe cor hominis a disciplina faciat, sed quod sponte delapsum ibi remanere ubi cecidit judicando permittat, sicut ei in oratione quoque dicimus. Et ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13); id est, induci minime permittas. Sequitur: CAPUT XXXIII.

IBID.-- Propterea non exaltabuntur. 430 37. Disciplinae expertes ab infimis ad coelestia nunquam sublevantur. --Cor enim si sub disciplina esset, superiora appeteret, adipiscendis bonis transeuntibus non inhiaret. Quorum igitur cor sub disciplina non est, recte de illis dicitur: Propterea non exaltabuntur, quia dum in infimis voluptatibus dimissi terrena bona semper desiderant, cor ad superna gaudia nunquam levant. Exaltarentur quippe si mentem ad spem patriae coelestis erigerent. Sed qui per disciplinam custodire vitam minime student, semper per desideria in imis jacent, et, quod est gravius, jacendo se erigunt, quia de rebus transitoriis extolluntur. Extolli autem possunt, sed exaltari nequeunt, quia inde profundius in imo sunt, unde apud se altiores fiunt. Cor itaque, quod sine disciplina est, exaltari non valet, quia humana mens sicut male elevata in infimis premitur, sic bene pressa in sublimibus levatur. Sequitur:

CAPUT XXXIV [ Rec. XII ]. VERS. 5.-- Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.

38. Unum corpus sunt diabolus et iniqui. Ejus socii, angeli apostatae; filii, perversi homines. --Postquam de multitudine iniquorum, id est de antiqui hostis corpore, beatus Job sententiam protulit, mox ad ipsum eorum principem, id est caput omnium perditorum, sententiam vertit, atque a plurali numero ad singularem redit. [ Vet. XVII. ] Ita quippe unum corpus sunt diabolus et omnes iniqui, ut plerumque nomine capitis censeatur corpus, et nomine corporis appelletur caput. Nam capitis nomine censetur corpus cum de perverso homine dicitur: Ex vobis unus diabolus est (Joan. VI, 71). Et rursum nomine corporis appellatur caput cum de ipso apostata angelo dicitur: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28). Iste igitur princeps omnium perversorum alios socios habet atque alios filios. Qui namque sunt ejus socii, nisi illi apostatae angeli qui cum eo de coelestis patriae sede ceciderunt? Vel quos alios filios habet, nisi perversos homines, qui de ejus prava persuasione in malitiae operatione generantur? Unde etiam Veritatis voce infidelibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joann. VIII, 44). 39. Quam praedam sociis polliceatur diabolus. --Perversus itaque iste auctor erroris praedam sociis pollicetur, quia malignis spiritibus pravorum promittit animas in eorum fine rapiendas. Et oculi filiorum ejus deficient, quia dum intentiones hominum ad sola terrena speranda excitat, hoc illos amare facit quod diu tenere non possunt. Neque enim valet amoris pravi intentio permanere, quando et hoc quod amat ipsumque qui amat constat sub celeritate deficere. Possunt quoque et per socios fortasse intelligi crudelissimi quique et omni malitia jam repleti; per filios vero hi qui adhuc deceptoriis promissionibus illusi, augendae pravitati nutriuntur, ut illos jam velut ex merito malitiae diabolus quasi socios habeat qui jam non habent in perditione quo crescant, istos autem quasi filios quos promissionibus lactat ut ad pejora proficiant. Sed oculi filiorum ejus deficient, quia pravorum intentiones cadunt cum omne quod hic appetunt deserunt, et illic quod doleant sine fine patiuntur. Sequitur: CAPUT XXXV. VERS. 6.-- Posuit me quasi in proverbium vulgi: et exemplum sum coram eis.

40. De electorum flagellis stulta vulgi opinio. --Haec beatus Job dicat ex se, dicat ex vocibus omnium electorum. Omnis quippe qui flagello percutitur quasi in proverbium ponitur vulgi, quia 431 stultus quisque dum cuiquam maledicere appetit, ex illius similitudine maledictionem sumit, quem percussum temporaliter videt, eamque poenam suo optat adversario quam evenisse conspicit justo. Sicque fit ut non recte sapientibus in exemplum deducatur rectus, dum et poena justi esse damnatio creditur, et quae illi maneat gloria nulla spe fidei praevidetur. Sequitur: CAPUT XXXVI [ Vet. XVIII, Rec. XIII ]. VERS. 7.-- Caligavit ad indignationem oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.

41. Ad flagella sanctis obstupescentibus et caligantibus, infirmi aliquando corruunt. --Ad indignationem oculus caligat quando ipsi quoque qui in dominico corpore, id est in Ecclesia, lumen veritatis habent, dum se diutius a pravis despici ac dedignari conspiciunt, de occulti judicii admiratione turbantur, et secretum Dei penetrare nequeunt, cur praevalere perversi contra bonorum innocentiam permittuntur. Quis etenim non obstupescat cum Herodias apud temulentum regem saltatu filiae obtinet ut caput amici Sponsi, prophetae et plusquam prophetae, ante ora convivantium in disco deferatur (Marc. VI, 27)? Sed cum justi ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt. Unde subditur: Et membra mea quasi in nihilum sunt redacta. Membrorum quippe nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere justosque cruciari, ad hoc nonnunquam perveniunt, ut se bona vel inchoasse poeniteant; atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitae nocuerit bonum quod inchoaverunt. Hoc autem quod ait: Caligavit ad indignationem oculus meus, verbis planioribus aperit, adjungens: CAPUT XXXVII [ Rec. XIV ]. VERS. 8. Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.

42. Imperfectorum est gloriae perversorum invidere. --Hoc loco innocens necdum perfectus justus accipitur, qui bona adhuc inchoans, etsi nocere aliis non novit, perfecta tamen ipse agere nequaquam valet. Et quia corda parvulorum, dum perversos florere in praesenti vita conspiciunt, invidiae facibus succenduntur; tanto enim quisque plus invidet aliis bona praesentia, quanto ea ipse minus contempserit. Nam quod haberi ab omnibus non valet simul totum, huic desit quod alter habuerit. Succenditur vero contra hypocritam innocens, dum gloriae simulatoris invidet etiam qui nulli nocere solet. Sin vero hoc in loco innocens quilibet in bono perfectus accipitur, contra hypocritam innocens suscitatur quando hunc et florere conspicit, et tamen cum suo eum flore contemnit; et praedicando quae recta sunt, tanto eum despiciendum caeteris esse denuntiat, quanto eum conspicit illa anxie quaerere quae cum eo diu non valeant permanere. In quo adhuc sensu subjungitur: CAPUT XXXVIII [ Vet. XIX ]. VERS. 9.-- Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.

43. Deus qui malis temporalia bona concedit, justis aeterna non denegabit. --Considerato quippe hypocrita, justus viam suam tenet, quia dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quae mundi sunt intuetur, ipse ad amorem coelestium robustius stringitur, sciens quia bonis desideriis praemia aeterna non deerunt, dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Qua ex re mundis quoque manibus addit fortitudinem, quia conspiciens perversos obtinere terrenam gloriam, bona sua opera provehit 432 ad perfectionem; et tanto altius temporalia despicit, quanto haec abundare etiam malis cernit. Quam enim sint despicienda considerat quae Deus omnipotens etiam perversis praestat. Si enim principaliter magna essent, nequaquam haec conditor adversariis suis tribueret. Unde et indignum sibi esse perpendit ut illa bona appetat quae abundare conspicit et malis, sed ad percipienda coelestia mentem suam dirigit, quae sibi cum reprobis communia esse non possunt. Igitur postquam exteriores profectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortationis verba protulit, dicens: CAPUT XXXIX. VERS. 10.-- Igitur omnes vos convertimini, et venite.

44. Ad Deum converti fide, et venire opere debemus. --Quae videlicet exhortationis verba proprie ad electos format, quos ad aeternitatem vocat. Qui duobus modis invitantur, scilicet ut convertantur, et veniant: convertantur nimirum fide, veniant opere. Vel certe convertantur deserendo mala, et veniant bona faciendo, sicut scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Mirandum vero quod subditur: CAPUT XL.

IBID.-- Et non inveniam in vobis ullum sapientem.

45. Apud semetipsos sapientes, ad veram sapientiam pervenire nequeunt. --Quid est enim quod eos ad sapientiam vocat, et tamen optat ne illos sapientes inveniat, nisi quod ad veram sapientiam venire non possunt qui falsae suae sapientiae fiducia decipiuntur? de quibus scriptum est: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Et quibus rursum dicitur: Nolite esse prudentes apud vosmetipsos (Rom. XII, 16). Unde idem praedicator egregius hos quos carnaliter sapientes invenerat, ut sapientiam veram perciperent, prius fieri stultos quaerebat, dicens: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I, Cor. III, 18). Et per semetipsam Veritas dicit: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Quia ergo hi qui apud semetipsos sapientes sunt ad veram sapientiam pervenire non possunt, recte beatus Job, conversionem auditorum desiderans, exoptat ne in eis ullum sapientem inveniat. Ac si eis aperte dicat: Stulti esse apud vosmetipsos discite, ut in Deo vere sapientes esse valeatis. Sequitur: CAPUT XLI [ Vet. XX, Rec. XV ]. VERS. 11.-- Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.

46. Dies Ecclesiae prosperitas, noctes adversitas. Sancti ad terrena dispensanda coacti torqueri se sentiunt. --Sancta electorum Ecclesia per diurna et nocturna tempora conspicit vitae suae spatia transire, quia noctem in adversitatibus, diem vero in prosperitatibus habere consuevit. Quasi enim lux ei oritur ex tranquillitate pacis, et nox ex dolore persecutionis. Sed cum post quietis otia ad excrescentis contra se persecutionis laborem redit, dies suos transisse testatur. In quibus tamen diebus solet tanto gravioribus curis premi, quanto a se de ipsa tranquillitate pacis subtiliores a judice rationes cogitat exquiri. In tranquillitate enim pacis modo animarum lucra cogitat, modo terrenarum rerum dispensationes curat. Quae videlicet terrenorum actuum dispensationes tanto bonis mentibus graviores sunt, quanto earum intuitu ab intuendis coelestibus vel ad modicum avelluntur. Unde bene beatus Job sive sua, sive voce universalis Ecclesiae, postquam dies suos transisse testatur, illico subjunxit: Cogitationes meae dissipatae sunt, 433 torquentes cor meum. Quia dum bonis mentibus temporalis felicitas transit, etiam cura eis terrenae dispensationis subtrahitur, quae eas in cogitationibus torquere videbatur. Dum enim erectae semper esse ad percipienda coelestia appetunt, eo ipso quo aliquando ex dispensatione terrena ad ima cogitanda descendunt, torqueri se sentiunt. Unde fit ut ipsa quoque adversitas persecutionis vertatur in magnam exsultationem laetitiae, propter adeptam quietem cordis. Unde et apte subditur: CAPUT XLII. VERS. 12.-- Noctem verterunt in diem.

47. Sancti malunt perpeti mala, quam bonorum cura fatigari. --Dissipatae etenim cogitationes noctem in diem vertunt, quia nonnunquam justis amplius placet ex adversitate mala perpeti quam ex prosperitate terrenae dispensationis cura fatigari. Sed quia noverunt cautius, et adversa transire, et prospera rursus illucescere, apte subjungitur: CAPUT XLIII.

IBID.-- Et rursum post tenebras spero lucem.

48. Sancti post mortem statim coelestibus praemiis donantur. --Lux enim post tenebras speratur, quia vel post noctem vitae praesentis aeternum lumen percipitur, vel ita hic adversitas atque prosperitas alternant, ut sibi succedere vicissim non desinant. Unde fit ut et in luce nox in suspicione sit, et in nocte lux in praesumptione, sicut scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malarum, et in die malorum ne immemor sis bonorum (Eccl. XI, 27). Sed ecce quia auctoris nostri gratia redempti sumus, hoc jam coelestis muneris habemus, ut cum a carnis nostrae inhabitatione subtrahimur, mox ad coelestia praemia deducamur, quia dum conditor ac Redemptor noster, claustra inferni penetrans, electorum exinde animas eduxit, nos illo ire non patitur, unde jam alios descendendo liberavit. Hi vero, qui ante ejus adventum in hunc mundum venerunt, quantamlibet justitiae virtutem haberent, ex corporibus educti in sinu coelestis patriae statim recipi nullo modo poterant, quia necdum ille venerat qui inferni claustra sua descensione solveret, et justorum animas in perpetua jam sede collocaret. Unde beatus Job et afflictionem sentiens, et adhuc differri retributionem justorum sciens, apte subjungit: CAPUT XLIV [ Vet. XXI, Rec. XVI ]. VERS. 13.-- Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.

49. Ante Christum justorum animae in inferno tormentorum expertes tenebantur. --Priores etenim sancti et sustinere adversa poterant, et tamen, e corporibus educti, adhuc ab inferni locis liberari non poterant, quia necdum venerat qui illuc sine culpa descenderet, ut eos qui ibi tenebantur ex culpa liberaret. Tunc vero homo suum lectulum in tenebris stravit, quando lucem justitiae persuasori callido consentiendo deseruit. Et quia in ipsis quoque inferni locis justorum animae sine tormento tenebantur, ut et pro originali culpa adhuc illuc descenderent, et tamen ex propriis actibus supplicium non haberent, quasi in tenebris lectulum stravisse est in inferno sibi requiem praeparasse. Grave etenim taedium electis fuit post solutionem carnis adhuc speciem non videre Creatoris. Quod taedium non immerito beatus Job tenebras vocat. Sed quia hoc ex poena infirmitatis venit, recte eamdem mox infirmitatem subdit dicens: CAPUT XLV [ Rec. XVII ]. 434 VERS. 14.-- Putredini dixi: Pater meus es; mater mea, et soror mea, vermibus.

50. Ex origine vitiata concupiscentiae curarumque vermes trahimus. --Quid est hoc quod dixit putredini: Pater meus es, nisi quod omnis homo ab origine jam vitiata descendit? Unde et additur: Mater mea, et soror mea, vermibus, quia videlicet et ab ipsa putredine et cum ipsa in hunc mundum venimus. Quantum enim ad materiam corruptibilis carnis, mater nostra ac soror vermes sunt, quia et de putredine processimus, et cum putredine venimus, quam portamus. Quod si intelligi spiritaliter potest, et mater natura, et consuetudo non immerito soror vocatur, quia ab illa cum ista sumus. Quae videlicet mater et soror vermes sunt, quia ex natura corruptibili et consuetudine perversa cogimur, ut quasi quibusdam vermibus, sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur. Carnis enim natura vitiata et consuetudo perversa, quia innumeras curas in corde infirmitatis nostrae generant, bene mater et soror vermes vocantur. Mordent enim animum curae, dum inquietant. Non enim cessant justi viri vel sollicite cogitare et pertractare quid agant, vel provide inspicere quo post praesentem vitam ducendi sint. Quia ergo tunc electi ante adventum Domini et in labore vitae praesentis se esse cernebant, et tamen post praesentem vitam necdum coelestia bona percipere, multis cogitationibus urebantur. Exspectabant enim gratiam Redemptoris sui, nec tamen ad eam poterant in carne vivendo pervenire. Unde et apte subditur: CAPUT XLVI. VERS 15.-- Ubi est ergo nunc praestolatio mea?

51. Justorum tot in malis, sola spes Christus. --Quae esse potuit praestolatio justorum, nisi justos justificans Deus, qui ad poenas humani generis sponte descenderet, et captivos mortis justitiae suae virtute liberaret? Hujus enim praesentiam minime cessabant intenta cogitatione praestolari: esse venturam noverant, sed venire citius quaerebant. Unde non ait: Ubi est ergo praestolatio mea? sed ait: Ubi est ergo nunc praestolatio mea? [Vet. XXII. ] Dum enim addit nunc, ostendit quia quod quandoque venturum erat venire citius desiderabat. Sequitur: CAPUT XLVII.

IBID.-- Et patientiam meam quis considerat?

52. Ardentibus desideriis ab illis expetitus. --Expressit desiderium quo festinat in carne positus redimi et ab inferis ad superna revocari. Et quidem paucorum hominum ista fuit perpendere, ut scirent de praesentis vitae laboribus vel de subsequenti post mortem dilatione cogitare. Quod utrumque justi ante adventum Redemptoris nostri se perpeti dolebant. Unde et recte dicitur: Et patientiam meam quis considerat? Equidem non deest qui patientiam consideret; sed cum citius non exaudit, quasi minus considerare Deus dicitur. Ipsa enim humani generis quae venit in mundi fine redemptio ab his qui a mundi initio praecesserunt tarda credebatur, quia longo temporis spatio a coelestium remuneratione disjuncti sunt, Veritate attestante, quae ait: Multi prophetae et reges voluerunt vos videre quae vos videtis, et non viderunt (Luc. X, 24). Itaque quod nunc dicitur: Patientiam meam quis considerat? ardentis desiderii vota panduntur. Neque enim, ut praediximus, justorum patientiam 435 non considerat Deus, sed quasi non considerare dicitur ad votum desiderii minus citius apparere, et per prolixiora tempora dispensationis suae gratiam differre. Dicat ergo: Patientiam meam quis considerat? quia quod disponenti breve est, longum est amanti. Unde adhuc dilationis suae damna considerans, hoc quod jam praedixerat repetit, et, descensurus ad ima, vocem doloris ingeminat, dicens: CAPUT XLVIII. VERS. 16.-- In profundissimum infernum descendent omnia mea.

53. Qui profundissimus infernus, dicantur eorum receptacula. --Cum constet, quod apud inferos justi non in locis poenalibus, sed in superiori quietis sinu, tenerentur, magna nobis oboritur quaestio, quidnam sit quod beatus Job asserit, dicens: In profundissimum infernum descendent omnia mea. Qui et si ante adventum mediatoris Dei et hominum in infernum descensurus erat, liquet tamen quia in profundissimum infernum descensurus non erat. An ipsa superiora loca inferi profundissimum infernum vocat? Quia videlicet, quantum ad sublimitatem coeli, jam hujus aeris spatium non immerito dici infernus potest. Unde cum apostatae angeli a coelestibus sedibus in hoc caliginoso aere sint demersi, Petrus apostolus dicit: Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos, in tartarum tradidit in judicio cruciandos reservari (II Petr. II, 4). Si itaque, quantum ad celsitudinem coeli, aer iste caliginosus infernus est, quantum ad ejusdem aeris altitudinem, terra quae inferius jacet, et infernus intelligi et profundus potest; quantum vero ad ejusdem terrae altitudinem, et illa loca inferi quae superiora sunt aliis receptaculis inferni, hoc loco non incongrue inferni profundissimi appellatione signantur, quia quod aer ad coelum, terra ad aerem, hoc ille est superior infernorum sinus ad terram. [ Vet. XXIII. ] 436 54. Job solam animam totum hominem esse sentit. --Sed mirum valde est quod adjungit: Descendent omnia mea. Cum enim sola anima descensura esset ad inferni loca, quid est quod sanctus vir illuc perhibet omnia sua descendere, nisi quod ibi se esse totum vidit, ubi pondus suae remunerationis intelligit? Quia hoc quod ex se insensibile in terra deserit, quousque ad incorruptionem resurrectionis redeat, se esse non sentit. Omnia itaque sua in infernum profundissimum descensura perhibet, quo solam suam animam descensuram videt, quia ibi totus est, ubi sentire possit quod receperit. Vel certe in infernum omnia ejus descendunt, quia laborum omnium retributio adhuc in sola inferni quiete recipi praestolabatur. Et quasi illuc descendit omne quod egit, quia ibi quietem retributionis suae ex omnibus invenit. Unde etiam ipsa quies praestolata subjungitur, cum illico subinfertur:

CAPUT XLIX.

IBID.-- Putasne saltem ibi erit requies mihi?

55. Job de sua salute trepidante, nemo securus sit. -- In quibus nimirum verbis et innotescit quod desiderat, et tamen esse se adhuc de suscipienda requie dubium designat, ne cujus sancta opera tot flagella secuta sunt, occulto judicio superni judicis, post flagella temporalia etiam mansura tormenta sequerentur. Qua in re cum magno nobis timore pensandum est quis nostrum jam de requie aeterna securus sit, si de ea adhuc et ille trepidat cujus virtutis praeconia et ipse judex qui percutit clamat: Si enim justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Pet. IV, 18)? Beatus etenim Job ad requiem se post flagella perventurum noverat; sed ut nostra timore corda concuteret, ipse visus est de aeternae quietis retributione dubitare cum dicit Putasne? ut nos videlicet perpendamus quanta debemus formidine venturum judicium semper expavescere, quando et ille qui a judice laudatus est adhuc de retributione judicii in suis vocibus securus non est.

LIBER DECIMUS QUARTUS

recensere

In quo sanctus Gregorius XVIII et XIX capitum libri Job sensum historicum, allegoricum et moralem aperit. CAPUT PRIMUM. 1. Superius dictorum anacephalaeosis. --Superiori hujus operis parte (Maxime praefat., c. 2) tractavimus quod omnipotens Deus, ut mentes corrigeret sub lege positorum, beati Job vitam ad testimonium adduxit, qui legem non novit, et tamen tenuit, qui praecepta vitae quae scripto non acceperat custodivit. Hujus prius actio Deo attestante laudatur, et probari postmodum diabolo insidiante permittitur, ut per tentamenta tribulationis ostenderet quantum prius in tranquillitate profecisset. Hujus vitam inimicus generis humani more suo improbus, et laudari Deo attestante cognovit, et tamen ad tentandum expetiit. Quem cum tot damnis rerum, tot orbitatibus percussum sternere nequivisset, uxorem ei in stimulum malae suasionis excitavit, ut saltem per familiaria verba corrumperet quem per tot sternere nuntiorum tormenta minime valeret. Sed cum adjutorio feminae, quod contra Adam prius in paradiso obtinuit, contra hunc secundum in sterquilinio positum roborari non potuit, ad alia se tentandi argumenta convertit, ut amicos ejus quasi consolantes adduceret, et tamen eorum mentes in asperitatem increpationis excitaret; quatenus eum, cujus patientiam flagella non vicerant, inter flagella saltem aspera verba superarent. Sed inimicus callide insidians fraudem quam contra sanctum virum paraverat pertulit, quia sancto viro quot occasiones perditionis intulit, tot causas victoriae ministravit. Contra tormenta quippe patientiam, contra verba sapientiam tenuit, quia et dolores verberum aequanimiter sustinuit, et stultitiam male suadentium sapienter frenavit. Sed quia in ipsis passionibus doctisque 437 locutionibus sanctae Ecclesiae typum tenet, amicis ejus, ut saepe jam diximus, quaedam recta, et quaedam stulta loquentibus, non immerito haeretici figurantur, qui pro eo quod sancto viro amici sunt, multa de reprobis recta dicunt; sed pro eo quod speciem haereticorum tenent, plerumque in oris sui excessu dilabuntur, et verborum suorum jaculis sancti viri pectus feriunt, sed contra mentem inexpugnabilem ipsa sua percussione fatigantur. Nos igitur subtili debemus discretione distinguere, et quid sit in eorum verbis quod vere de reprobis sentiunt, et quid quod contra beatum Job fatuum sonant. CAPUT II. CAP. XVIII, VERS. 1, 2.-- Respondens autem Balda: Suhites, dixit: Usque ad quem finem verba jactabis? Intellige prius, et sic loquamur.

2. Haeretici Ecclesiam superbiae et ignorantiae insimulant. --Omnes haeretici sanctam Ecclesiam in quibusdam cognitis superbire putant, quaedam vero nec intelligere suspicantur. Unde Baldad Suhites beatum Job quasi in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba jactare. Sed signat ipse quanta elatione tumuerat, qui beatum Job loqui quae non intelligeret putabat. Et quia omnes haeretici in aestimatione sua a sancta Ecclesia despici conqueruntur, apte subjungitur: CAPUT III. VERS. 3.-- Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram te?

3. Haereticorum in Ecclesiam suspiciones et contumeliae. --Humanae mentis est proprium hoc sibi fieri suspicari quod facit. Arbitrantur enim se despici, qui bonorum mores despicere consueverunt. Et quia in his quae comprehendi valent ratione contra haereticos ostendit Ecclesia rationabile non esse quod astruunt, aestimari se ab ejus judicio velut jumenta suspicantur. Ex qua despectus sui suspicione protinus ad dedignationem prosiliunt, atque ad ejusdem Ecclesiae contumelias excitantur. Unde subditur: CAPUT IV. VERS. 4.-- Quid perdis animam tuam in furore tuo?

4. Ecclesiae zelum, furorem et insaniam vocant haeretici. --Haeretici vel zelum rectitudinis, vel spiritalem gratiam sanctae praedicationis, non virtutis pondus, sed insaniam furoris aestimant. Quo furore videlicet perire fidelium animas arbitrantur quia inde interire Ecclesiae vitam credunt, unde eam contra se infervere conspiciunt. Sequitur: CAPUT V.

IBID.-- Nunquid propter te derelinquetur terra?

5. Deus extra veram Ecclesiam vere non colitur. --Se enim ubique Deum colere, se totum mundum existimant occupasse. Quid est ergo dicere: Nunquid propter te derelinquetur terra, nisi hoc quod saepe fidelibus dicunt, quia si hoc est verum quod vos dicitis, omnis a Deo terra derelicta est, quam jam prae multitudine nos tenemus; sancta autem universalis Ecclesia praedicat Deum veraciter nisi intra se coli non posse, asserens quod omnes qui extra ipsam sunt minime salvabuntur. At contra haeretici, qui etiam extra ipsam salvari se posse confidunt, in quolibet loco sibi divinum adjutorium adesse profitentur. Unde dicunt: Nunquid propter te derelinquetur terra? id est, ut quisquis extra te fuerit minime salvetur? Unde etiam subditur: CAPUT VI.

IBID.-- Et transferentur rupes de loco suo.

6. 438 Haeretici doctores suos rupes vocant. --Haeretici rupes vocant eos quos sublimibus in humano genere excedere sensibus aestimant, quos profecto doctores se habere gloriantur. Cum vero sancta Ecclesia perversos quosque praedicatores intra sinum rectae fidei colligere studet, quid aliud quam de locis propriis rupes movet, ut intra eam recta sentientes humiliter jaceant, qui in perversis suis sensibus prius rigidi stabant? Sed hoc fieri haeretici omnino contradicunt, et propter ejus vocem rupes de loco proprio transferri renituntur, quia videlicet nolunt ut ad eam venientes vera humiliter sentiant hi qui apud eos elati sensibus falsa sapiebant. [ Vet. et Rec. III.] 7. Contra Ecclesiam propter flagella quae patitur, insaniunt. --Plerumque vero haeretici, cum quosdam intra sanctam Ecclesiam vel inopia, vel flagellis laborantes aspiciunt, semetipsos mox in arrogantiam justitiae extollunt; et quidquid adversum fidelibus evenisse considerant, hoc factum pro eorum iniquitatibus putant, nescientes nimirum quia actionum meritum praesentis vitae qualitas nullatenus probat. Nam plerumque et bona malis, et mala bonis eveniunt, pro eo quod et vera bona bonis, et vera mala malis in aeterna retributione servantur. Baldad itaque typum haereticorum de prosperitate vitae praesentis sese extollentium tenens, adversus beati Job flagella quasi ex eorum voce contra justorum opprobria inflatur, ac diserte quidem contra impios disputat; sed quam perverse contra justum talia dicat ignorat, nam subjecit, dicens:

CAPUT VII. VERS. 5.-- Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?

8. Saepe mala bonis, et bona malis in vita eveniunt. --Haec si in praesentis vitae definitione denuntiat, fallitur; quia plerumque et impiis inesse lumen prosperitatis cernitur, et pios tenebrae ignobilitatis ac paupertatis abscondunt. Sin vero ad hoc ejus sermo dirigitur, ut ostendat quid impii in suo fine patiantur, veraciter dicitur: Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? Quod si dici de impio recte potuit, contra sanctum tamen virum in flagellis constitutum dici non debuit. Sed nos vires brachiorum illius in suis sententiis perpendentes, pensemus quam valide jacula intorquet, et desinamus aspicere intorquendo quem impetit, nimirum scientes, quia frustratis ictibus lapidem feriat. Dicat ergo: Nonne lux impii exstinguetur? [Rec. IV. ] Quia habent et impii lucem suam, prosperitatem scilicet vitae praesentis. Sed lux impii exstinguetur; quia fugitivae vitae prosperitas cum ipsa citius vita terminatur. Unde apte subditur: Nec splendebit flamma ignis ejus? 9. Mali quod appetunt, plerumque ad cumulum perditionis obtinent. --Omnis namque impius habet flammam ignis proprii, quem in corde suo ex fervore desideriorum temporalium accendit, dum modo istis, modo illis cupiditatibus aestuat, et cogitationes suas per multiplicia blandimenta saeculi amplius inflammat. Ignis autem si flammam non habet, nequaquam fuso lumine splendet. Flamma itaque ignis ejus est decor, vel potestas exterior, quae de interno ejus ardore procedit, quia quod anxie in hoc mundo 439 adipisci desiderat, plerumque ad cumulum perditionis suae obtinet, et sive in potestate culminis, sive in divitiis multiplicationis, quasi per exteriorem gloriam lucet. Sed non splendebit flamma ignis ejus; cum in die exitus, omnis exterior decor subtrahitur, et solo suo intrinsecus ardore concrematur. Flamma ergo ab igne subtrahitur cum gloria exterior ab interno ejus ardore separatur. Habent etiam et justi flammam ignis sui, sed nimirum quae resplendeat, quia videlicet eorum desideria in bonis operibus lucent. Iniquorum vero flamma minime splendet, quia per hoc quod mala appetunt; ad tenebras pertrahuntur. Unde et sequitur: CAPUT VIII. VERS. 6.-- Lux obtenebrescet in tabernaculo illius.

10. Iniquorum gaudium cito deficit. Supra ipsos est gaudium; justorum infra. --Si plerumque tristitiam tenebras accipimus, non immerito lucem accipere gaudium debemus. Lux ergo in tabernaculo illius tenebrescit, quia in ejus conscientia, quam male inhabitat, gaudium quod de temporalibus rebus fuerat deficit. Unde et apte subjungitur:

IBID.-- Et lucerna quae super eum est exstinguetur.

[ Vet. IV. ] Ut enim de usu multorum loquar, lucerna lumen in testa est, lumen vero in testa est gaudium in carne. Lucerna ergo quae super eum est exstinguitur, quia cum malorum suorum retributio impium sequitur, in ejus mente gaudium carnale dissipatur. Bene autem de lucerna hac non dicitur quae apud eum est, sed quae super eum est, quia iniquorum mentem terrena gaudia possident, sicque eam in voluptatibus absorbent, ut super ipsam sint, non apud ipsam. Justi autem etiam cum prosperitatem vitae praesentis habent, eam sub semetipsis premere noverunt, ut hoc quod apud se in bonis hilarescunt, gravitatis consilio transeant, et virtutis regimine excedant. Lucerna ergo impii quae super eum est exstinguitur, quia citius ejus gaudium deficit, quod eum totum in hac vita possedit. Et qui nunc male se in voluptatibus dilatat, eum post in suppliciis poena coangustat. Unde adhuc subditur:

CAPUT IX. VERS. 7.-- Arctabuntur gressus virtutis ejus.

11. Qui nunc in deliciis vagantur, in suppliciis arctabuntur. --Nunc enim quasi toties virtutis suae gressus exerit, quoties potestatis suae violentias exercet. Sed gressus virtutis ejus arctabuntur, quia vires malitiae illius, quas nunc in voluptate sua exhibet, postmodum poena constringit. Sequitur: CAPUT X [ Rec. V ].

IBID.-- Et praecipitabit eum consilium suum.

12. Suo unusquisque impius consilio in praeceps ruit. --Habet nunc consilium suum omnis iniquus praesentia appetere, aeterna deserere, injusta agere, justa deridere; sed cum judex justorum injustorumque venerit, suo unusquisque impius consilio praecipitatur, quia per hoc quod hic appetere pravis cogitationibus elegit, in aeterni supplicii tenebras mergitur. Quem enim hic gloria temporalis extollit, illic sine termino poena premit. Qui hic in voluptate laetatus est, illic perpetua ultione cruciatur. Et fit plerumque ut ipsa hujus mundi prosperitas, quae ab impiis inhianter appetitur, eorum gressus ita obliget, ut etiam cum ad bona opera voluerint redire, vix possint, quia recta agere non valent cum mundi hujus amatoribus 440 displicere timent. Unde agitur ut per gloriam quam impius ex peccato assequitur ejus adhuc peccata amplius multiplicentur, quod bene Baldad exprimit cum subjungit: CAPUT XI [ Rec. VI ]. VERS. 8.-- Immisit enim in rete pedem suum, et in maculis ejus ambulat.

13. Peccator cum a peccati laqueis expediri nititur, cognoscit quam duris nexibus teneatur, maxime in fine vitae. --Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit ejicit, sic qui in peccata se dejicit non mox ut voluerit surgit; et qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat, et cum expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur. Saepe namque contingit ut quis, hujus mundi delectatione persuasus, in eo ad honoris gloriam pertingat, ut ad desideriorum suorum effectum perveniat, et pervenisse se ad hoc quod expetiit laetetur. Sed quia bona mundi non habita in amore sunt, et plerumque habita vilescunt, percipiendo discit quam sit vile quod expetiit. Unde revocatus ad mentem exquirit qualiter sine culpa fugiat, quod se cum culpa conspicit adeptum; sed ipsa eum dignitas quae implicavit tenet, et sine culpis aliis fugere non valet hoc ubi non sine culpa pervenit. Immisit ergo in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat, quia cum expediri nititur, tunc veraciter conspicit quam duris nexibus tenetur. Neque enim vere obligationem nostram cognoscimus, nisi cum evadere nitentes, quasi levare pedes conamur. Unde et hanc eamdem obligationem aperit subjungens: VERS. 9.-- Tenebitur planta illius laqueo.

[ Vet. V. ] Quia videlicet stringetur finis in peccato. Et quia hostis generis humani, cum uniuscujusque vitam in culpa obligat, ad ejus mortem anxius anhelat, recte subjungitur:

CAPUT XII.

IBID.-- Et exardescet contra eum sitis.

14. Cum se obligatum experitur, concupiscentia acrius aestuat peccator. --Antiquus quippe noster inimicus, cum in peccato vitam illaqueat, sitit, ut mortem peccatoris bibat. Quod tamen et aliter intelligi potest. Nam perversa mens, cum in peccatum se venisse conspicit, quadam cogitationis superficie evadere peccati laqueos quaerit; sed vel terrores, vel opprobria hominum timens, eligit in aeternum mori, quam ad tempus aliquid adversitatis perpeti. Unde totum se vitiis deserit, quibus jam se semel obligatum sentit. Cujus ergo usque ad finem vita in culpa constringitur, ejus planta laqueo tenetur. Sed quia se quo malis obligatum pensat, eo de suo reditu desperat, ipsa jam desperatione acrius ad hujus mundi concupiscentias aestuat, fit desideriorum fervor in mente, et peccatis praecedentibus irretitus animus ad majora etiam delicta succenditur. Unde et subditur: Et exardescet contra eum sitis. In ejus quippe animo contra eum sitis exardescit, quia quo agere perversa consuevit, eo ad ebibenda mala vehementer accenditur. Impio quippe sitire est hujus mundi bona concupiscere. Unde et Redemptor noster ante Pharisaei domum hydropicum curat, et cum contra avaritiam disputaret, scriptum est: Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum (Luc. XIV, 12; XVI, 4). Quid est ergo quod ante Pharisaei domum hydropicus curatur, nisi quod per alterius aegritudinem corporis, in altero exprimitur aegritudo cordis? Hydropicus quippe 441 quo amplius biberit, amplius sitit, et omnis avarus ex potu sitim multiplicat, quia cum ea quae appetit adeptus fuerit, ad appetenda alia amplius anhelat. Qui enim adipiscendo plus appetit, hujus sitis ex potu crescit. Sequitur: CAPUT XIII [ Vet. VI, Rec. VII ]. VERS. 10.-- Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.

15. Diaboli quanta in decipiendo astutia. Qualitates morum certis vitiis affines. --In terra pedica absconditur cum culpa sub terrenis commodis occultatur. Inimicus quippe insidians ostendit humanae menti in terreno lucro quid appetat, et occultat peccati laqueum, ut ejus animam stringat, quatenus videat quidem quod concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat in quo culpae laqueo pedem ponat. Decipula vero a decipiendo vocata est. Et tunc ab antiquo hoste super semitam decipula ponitur, quando in actione hujus mundi, quam mens appetit, peccati laqueus paratur; quae videlicet non facile deciperet, si videri potuisset. Sic quippe decipula ponitur, ut dum esca ostenditur, nequaquam ipsa a transeunte videatur. Quasi esca quippe in laqueo est lucrum cum culpa, et hujus mundi prosperitas cum iniquitate. Dum itaque a concupiscente lucrum appetitur, quasi pedem mentis apprehendit decipula, quae non videtur. Saepe ergo proponuntur animo cum culpa honores, divitiae, salus, et vita temporalis; quae mens infirma dum quasi escam videt, et decipulam non videt, per escam quam videns appetit, in culpa constringitur quae non videtur. Existunt etenim qualitates morum, quae certis vitiis sunt vicinae. Nam mores asperi, aut crudelitati, aut superbiae solent esse conjuncti; mores autem blandi, et quam decet paulo amplius laetiores, nonnunquam luxuriae et dissolutioni. Intuetur ergo inimicus generis humani uniuscujusque mores cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem ad quae cognoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac laetis moribus saepe luxuriam, nonnunquam vanam gloriam; asperis vero mentibus iram, superbiam, vel crudelitatem proponat. Ibi ergo decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit, quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquae cogitationis. Et quia perversus homo omne quod facit etiam pati metuit, atque hoc sibi ab omnibus fieri aestimat quod ipse omnibus quibus valet parat, recte sequitur:

CAPUT XIV. VERS. 11.-- Undique terrebunt eum formidines.

16. Peccator pravis desideriis ad malam actionem tractus timore irretitur. --Tales enim contra se omnes esse suspicatur, qualis ipse esse contra omnes nititur. Quae nimirum formidines quid in ejus actione faciant, subinfertur cum dicitur:

IBID.-- Et involvent pedes ejus.

[ Vet. VII. ] Pedes quippe si involuti fuerint, gressus liberos habere non possunt, et nullum carpere iter valent, quia sua eos involumenta retinent. Prava itaque desideria ad pessimam actionem trahunt, sed pessima actio restringit in formidine. Quae videlicet formido involvit pedes, ne in rectam exire valeant actionem. Et saepe contingit ut idcirco quisque bonus esse metuat, ne hoc a pravis ipse patiatur quod se bonis fecisse reminiscitur; dumque hoc pati quod fecit metuit, undique territus, undique suspectus, quasi pedes involutos habet, qui timore irretitur, nil libere agere praevalet, quia in bono opere quasi inde gressum perdidit, unde ad mala 442 quae concupierat excessit. Sequitur:

CAPUT XV. VERS. 12.-- Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.

17. Iniquus fame tabescit, quia nulla cibi interni refectione pascitur. --Scripturae sacrae more, optare videtur quod futurum praevidet, scilicet non maledicentis animo, sed praedicentis. Omnis itaque homo, quia ex anima et carne consistit, quasi ex robore et infirmitate compositus est. Ex ea enim parte qua spiritus rationalis est conditus, non incongrue dicitur robustus; ex ea vero qua carnalis, infirmus est. Robur ergo est hominis anima rationalis, quae impugnantibus vitiis resistere per rationem valet. Unde et superius per beatum Job dictum est: Roborasti eum paululum, ut in perpetuum pertransiret (Job. XIV, 20). Ex rationali quippe anima habet homo ut in perpetuum vivat. Hujus ergo iniqui robur fame attenuatur, quia ejus anima nulla interni cibi refectione pascitur. De qua scilicet fame Deus per prophetam loquitur: Emittam famem in terram, non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini (Amos VIII, 11). 18. Hinc sensus mentis deficiunt. --Bene autem subditur: Et inedia invadat costas illius. Costae enim viscera constringunt, ut latentia intrinsecus earum soliditate muniantur. Costae ergo uniuscujusque sunt sensus animi, qui latentes cogitationes muniunt. Inedia igitur invadit costas, quando, omni spiritali refectione subtracta, sensus mentis deficiunt, et cogitationes suas regere vel tueri non possunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas nullatenus regant. Nam dum sensus mentis obtusi fuerint, cogitationes ad exteriora prodeunt, et, quasi costis infirmantibus, ea quae in occulto sana latere potuerant foras viscera funduntur. Unde fit ut, cogitationibus exterius sparsis, exterioris gloriae speciem deceptus appetat animus, nihilque diligat, nisi quod pulchrum foris viderit. Contra quem adhuc apte subjungitur: CAPUT XVI [ Vet. et Rec. VIII ]. VERS. 13.-- Devoret pulchritudinem cutis ejus, et consumat brachia illius primogenita mors.

19. Primogenita mors est superbia quam cavere vix possunt divites. --Pulchritudo cutis est gloria temporalis, quae dum foris concupiscitur, quasi species in cute retinetur. Brachiorum vero nomine non incongrue opera designantur, quia corporale opus brachiis agitur. Quid autem mors nisi peccatum est, quod ab interiore vita animam occidit? unde scriptum est: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima (Apoc. XX, 6), quia ille post in carne feliciter resurget, qui, in hac vita positus, a mentis suae morte resurrexerit. Si igitur peccatum mors, non incongrue primogenita mors superbia valet intelligi, quia scriptum est: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Pulchritudinem igitur cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat, quia iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim etiam in hac vita sine culpa gloriosus existere, si superbus minime fuisset; potuit auctoris sui judicio quibusdam suis operibus commendari, nisi haec ipsa opera ante ejus oculos elatio supplantaret. Saepe enim quosdam divites videmus, qui opes et gloriam habere sine culpa potuissent, si haec habere cum humilitate voluissent. Sed extolluntur rebus, inflantur honoribus, dedignantur caeteros, omnemque vitae suae fiduciam in ipsa abundantia rerum ponunt. Unde et quidam dives dicebat: 443 Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare (Luc. XII, 19). Quas eorum cogitationes dum supernus judex aspicit, de hac ipsa eos sua fiducia evellit. Unde hic quoque apte subditur: CAPUT XVII [ Rec. IX ]. VERS. 14.-- Evellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum quasi rex interitus.

20. Quos diabolus blandis persuasionibus decipit, violentis nexibus ad supplicium rapit. --Hoc loco interitus nomine ipse hostis generis humani, qui interitum intulit, designatur; qui per suum quemdam satellitem exprimitur, de quo ad Joannem dicitur: Nomen illi mors (Apoc. VI, 8). Iste itaque interitus in die exitus quasi rex super impium calcat, quia quem prius blandis persuasionibus decepit, ad extremum violentis nexibus ad supplicium rapit, tantoque eum durius deprimit, quanto in pravis actibus vehementius astringit. Qui hic quoque reprobi mentem dum possidet calcat, quia quoties eam delectationibus pressit, quasi toties super eam pedes suae tyrannicae dominationis posuit. [ Vet. IX.] 21. Non peccati tentationem, sed dominationem effugere possumus. --Si vero interitus nomine non aperte diabolus, sed peccatum debet intelligi, ex quo contingit reprobos ad interitum trahi, talis nimirum interitus quasi rex calcat mentem, cum eam non resistentem possidet. Non enim potest in hac vita homini posito tentatio deesse peccati, sed aliud est peccato tentanti resistere, aliud dominanti servire. Iniquus autem quisque, quia resistere peccati suasionibus nescit, subjugari autem ejus dominio non pertimescit, recte de eo dicitur: Calcet super eum quasi rex interitus. Hujus quippe interitus regnum a discipulorum cordibus repellebat. Apostolus cum dicebat: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Non enim ait: Non sit, sed Non regnet, quia non esse non potest, non autem regnare in cordibus bonorum potest. Quia ergo cum quaelibet culpa cor iniqui pulsaverit, resistens illud non invenit, sed suo dominio substernit, dicatur recte: Evellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum quasi rex interitus. De terra ergo fiducia ejus evellitur, quando perversus quisque, qui multa sibi ad votum in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcat super eum quasi rex interitus, quia vel hic vitiis premitur, vel mortis suae tempore per hoc quod ad supplicia rapitur potestati daemoniacae subjugatur. Quod idcirco ita in reproborum mentibus agitur, quia et cum occasio perpetrandi peccati deest, desideriorum cogitationes eorum cordibus nullatenus desunt. Et cum semper diabolum sequantur in opere, valde tamen se illi obligant in cogitatione. Prius ergo culpa in cogitatione est, postmodum vero in opere. Unde filiae Babylon dicitur: Descende in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra (Isai. XLVII, 1). Cum enim semper pulvis terra sit, non tamen terra semper est pulvis. Quid ergo per pulverem nisi cogitationes debemus accipere, quae dum importune ac silenter in mente evolant, ejus oculos excaecant? Et quid per terram nisi terrena actio designatur? Et quia reproborum mens prius ad prava cogitanda dejicitur, et postmodum ad facienda, recte filiae Babylon, quae ab internae rectitudinis judicio descendit, per ferientem sententiam 444 dicitur ut prius in pulvere, et post in terra sedeat, quia nisi se in cogitatione prosterneret, in malo opere non inhaesisset. Sequitur:

CAPUT XVIII [ Rec. X ]. VERS. 15.-- Habitent in tabernaculo illius socii ejus, quia non est.

22. Satan non esse dicitur, quia bene esse amisit. --Id est, in mente ejus apostatae angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit, et per hoc, quotidie excrescente defectu, quasi ad non esse tendit, quo semel ab eo qui vere est cecidit; qui recte quoque non esse dicitur, quia bene esse perdidit, quamvis naturae essentiam non amisit. [ Vet. X. ] Adhuc tamen easdem iniqui cogitationes subtilius exprimens subjungit, dicens: CAPUT XIX.

IBID.-- Aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.

23. Peccata carnis sulphuri fetenti et ardenti recte comparantur. --Sulphur quid aliud quam fomentum ignis est? Quod tamen sic ignem nutrit, ut fetorem gravissimum exhalet. Quid itaque in sulphure, nisi peccatum carnis accipimus? Quod dum perversis cogitationibus quasi quibusdam fetoribus mentem replet, aeterna ei incendia praeparat; et dum fetoris sui nebulam in mente reproba dilatat, contra eam flammis subsequentibus quasi nutrimenta subministrat. Nam quia per sulphur fetor carnis accipitur, ipsa sacri eloquii historia testatur, quae contra Sodomam ignem ac sulphur pluisse Dominum narrat (Genes. XIX, 24). Qui cum carnis ejus scelera punire decrevisset, in ipsa qualitate ultionis notavit maculam criminis. Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Quia itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit ut simul igne et sulphure perirent, quatenus ex justa poena discerent ex injusto desiderio quid fecissent. Hoc ergo in tabernaculo iniqui sulphur aspergitur, quoties perversa carnis delectatio in ejus mente dominatur. Quem quia indesinenter pravae cogitationes possident, eumque ferre boni operis fructum vetant, recte subjungitur: CAPUT XX. VERS. 16.-- Deorsum radices ejus siccentur, sursum autem atteratur messis ejus.

24. Iniquorum ariditas et streilitas. --Quid namque radicum nomine, quae in occulto sitae sunt, et germen in apertum ferunt, nisi cogitationes accipimus, quae dum non videntur in corde, visibilia opera producunt? Unde et messis nomine eadem aperta operatio signatur quae videlicet ex latenti radice producitur. Et quia omnis iniquus prius in cogitationibus tentationum arescit, et postea a bonis actibus deficit, recte per Baldad dicitur: Deorsum radices ejus siccentur, sursum autem atteratur messis ejus. Quia dum pravus quisque cogitationes suas in infimis rebus ponit et sempiternae viriditatis gaudia appetere negligit, quid aliud quam radices suas deorsum siccari permittit? Cujus sursum messis atteritur, quia omnis ejus operatio a superno judicio quasi nihilum deputatur, etiam si ante humanos oculos bona videatur. In imo itaque radices sunt, et superius messis, quia hic prius bonas cogitationes mittimus, ut quandoque bonorum operum fructum percipere in aeterna retributione mereamur. Sed iniquus quisque, cum 445 bonas cogitationes deserit, et ad ea quae sunt exterius semetipsum fundit, deorsum siccantur radices ejus. Sursum vero messis ejus atteritur, quia qui hic sterilis persistit, post hanc vitam ad nulla praemia vocatur. Sequitur: CAPUT XXI [ Vet. et Rec. XI ]. VERS. 17.-- Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.

25. Antichristi et iniquorum omnium quam brevis gloria. --Intuendum est nobis quia sic Baldad Suhites de unoquoque iniquo loquitur ut latenter ad caput omnium iniquorum ejus verba vertantur. Caput quippe iniquorum diabolus est. Ipse quippe, in ultimis temporibus, illud vas perditionis ingressus, Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur, quod nunc unusquisque imitatur cum de memoria terreni nominis gloriam laudis suae extendere nititur, atque opinione transitoria laetatur. Sic ergo haec verba intelligantur de unoquoque iniquo, ut referri quoque debeant ad ipsum specialiter caput iniquorum. Dicat itaque: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. Plateae quippe appellatione graeca a latitudine sunt vocatae. Memoriam vero suam in terra statuere Antichristus conatur, cum in terrena gloria appetit, si esset possibile, in perpetuum permanere. Nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suae iniquitatis extendit. Sed quia diu haec ejus iniquitas non sinitur extolli, dicatur: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis; id est, et citius laudem terrenae potestatis amittat, et omne gaudium sui nominis perdat, quod longe lateque in brevi temporis prosperitate diffuderat. Sequitur: CAPUT XXII. VERS. 18.-- Expellet eum de luce in tenebras.

26. Iniquorum gloriam supplicium aeternum excipit. --De luce ad tenebras ducitur cum de honore vitae praesentis ad supplicia aeterna damnatur. Unde et apertius subditur:

IBID.-- Et de orbe transferet eum.

De orbe quippe transfertur cum, superno apparente judice, de hoc mundo tollitur, in quo perverse gloriatur. Qui pro eo quod cum omnibus sequacibus suis, fine mundi interveniente, damnatur, recte subjungitur:

VERS. 19.-- Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.

Scriptum quippe est, quia Dominus Jesus interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8). Dum ergo ejus iniquitas cum mundi statu terminatur, progenies ejus in populo suo non relinquetur, quia et ipse et ejus populus cum ea ad supplicium pariter urgetur, et omnes iniqui, qui de ejus perversa persuasione in pravis actionibus nati sunt, illustratione adventus Domini aeterno interitu cum eodem suo capite ferientur. Ac nulla ejus progenies in mundo remanet, quia districtus judex iniquitates illius cum ipso mundi fine concludit. Quod vero haec aperte de Antichristo intelligi debeant, demonstratur cum subditur:

CAPUT XXIII [ Vet. XII ]. VERS. 20.-- In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.

27. Antichristi saeva persecutio. Tunc sanctis aderit et constantia ex virtute, et pavor ex carne. --Tanta enim tunc contra justos iniquitate effrenabitur, ut etiam electorum corda non parvo pavore 446 feriantur. Unde scriptum est: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Quod videlicet dicitur, non quia electi casuri sunt, sed magnis terroribus trepidaturi. Tunc vero contra eum certamen justitiae, et novissimi electi habere narrantur et primi, quia scilicet et hi qui in fine mundi electi reperientur in morte carnis prosternendi sunt, et illi etiam qui a prioribus mundi partibus processerunt, Enoch scilicet et Elias, ad medium revocabuntur, et crudelitatis ejus saevitiam in sua adhuc mortali carne passuri sunt. Hujus vires in tanta potestate laxatas novissimi obstupescunt, et primi metuunt, quia licet juxta hoc quod spiritu superbiae sublevatur, omnem temporalem ejus potestatem despiciunt, juxta hoc tamen quod ipsi adhuc in carne mortali sunt, in qua cruciari temporaliter possunt, ipsa quae fortiter tolerant supplicia perhorrescunt; ita ut in eis uno eodemque tempore et constantia ex virtute sit, et pavor ex carne, quia etsi electi sunt, ut tormentis vinci nequeant, per hoc tamen quod homines sunt, et ipsa metuunt tormenta quae vincunt. Dicatur ergo: In diebus ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror, quia videlicet tanta tunc signa monstraturus, et crudelia ac dura facturus est, ut ad stuporem perducat quos in fine mundi invenerit, et priores patres qui in ejus expugnationem servati sunt carnalis mortis dolore transfigat. Igitur quia de iniquis omnibus, vel de ipso iniquorum capite multa narravit, generali mox definitione subjungit: CAPUT XXIV. VERS. 21.-- Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.

28. Antichristi locus tenebrae sunt, in quas cum iniquis omnibus detrudetur. --Superius enim dixerat: Expellet eum de luce ad tenebras, et de orbe transferet eum. Cujus cum mala subjungeret, adjunxit: Haec sunt tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum, videlicet indicans quia is qui nunc Deum ignorando extollitur, tunc ad propria tabernacula pervenit, quando eum sua iniquitas in supplicia demergit; et locum suum quandoque invenit tenebras, qui dum hic de falsa gauderet luce justitiae, locum tenebat alienum. Perversi enim in omne quod per simulationem faciunt nomen gloriae justorum quasi locum occupare alienum nituntur. Sed ad locum suum tunc perveniunt, cum iniquitatis suae merito perpetuo igne cruciantur. Hic namque per omne quod agunt percipiendae laudis desiderio serviunt, et per imaginem bonorum operum sinum mentis ad avaritiam extendunt. Eat igitur nunc iniquus, et, multis apparatibus tumidus, sua hic habitacula construat, nomen gloriae extendat, rura multiplicet, seque abundantibus opibus delectet; cum vero ad supplicia aeterna pervenerit, profecto cognoscet quia haec sunt tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. Recte vero haec Baldad dixerat, sed cui diceret ignorabat. Vehementer autem justi cor affligitur, quando contra illum sententiae ex injusta aestimatione proferuntur. Unde beatus Job protinus respondit, dicens: CAPUT XXV [ Vet. XIII, Rec. XII ]. CAP. XIX, VERS. 2.-- Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? 447 29. Quid a malis patiantur justi. --Sancti viri eloquia, ut saepe jam diximus, aliquando ex persona propria, aliquando vero ex voce capitis, aliquando autem ex typo sunt universalis Ecclesiae sentienda. Valde vero affligitur anima justorum quando illi contra bonos districtas sententias intorquent, qui bene vivere ignorant; et ex voce sibi justitiam vindicant, quam moribus impugnant. Unde amicis beati Job, ut saepe jam diximus, haereticorum typum tenentibus, recte ab eodem respondetur: Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? Atteruntur enim boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent. Sequitur:

CAPUT XXVI. VERS. 3.-- En, decies confunditis me.

30. Sive sileant justi, sive loquantur, malos semper experiuntur adversarios. --Numeratis vicibus locutionum amicorum Job, adhuc nisi quinquies locutos eos cognoscimus. Sed propter hoc quod ab eis quinquies increpationes audierat, quorum increpationibus quinquies ipse respondit, decies se perhibet esse confusum, quia et in eo graviter laboravit quod frustra increpatus est, et in eo confusionem pertulit quod verba doctrinae non audientibus dixit. Itaque et cum audiens taceret, et cum loquens non audiretur, ipse laborem pertulit, qui et tacendo patienter, et eis loquendo inutiliter, cordis dolorem sensit. Unde et superius dicit: Quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus; et si tacuero, non recedet a me (Job. XVI, 7). Sin vero ad typum sanctae Ecclesiae haec verba referimus, liquet quod magnum ejus est gaudium servare Decalogi praecepta. Sed hanc perversi decies confundunt, quia per omne quod peccant pravis suis moribus Decalogi praecepta relinquunt, et toties bonis confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt. Sequitur: CAPUT XXVII.

IBID.-- Et non erubescitis opprimentes me.

31. Hostes Ecclesiae nec timore Dei, nec hominum pudore refrenantur. --Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat. Et plerumque per hoc quod exterius erubescunt, ad interiora sua redeunt, et contra se internum judicium sumunt, quia si propter hominem mala facere metuunt, quanto magis propter Deum, qui cuncta inspicit, nec appetere mala debuerunt? In quibus fit ut mala majora corrigant per bona minima, scilicet per exteriorem verecundiam interiorem culpam. Et sunt quidam qui postquam Deum in mente contempserint, multo magis humana judicia spernunt, atque omne malum quod appetunt, audacter peragere non erubescunt. Quos ad perpetrandum malum occulta iniquitas invitat, et nulla aperta verecundia retardat; sicut et de quodam iniquo judice dicitur: Deum non timebat, et hominem non verebatur (Luc. XVIII, 2). Hinc est etiam quod de quibusdam impudenti fronte peccantibus dictum est: Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt (Isai. III, 9). Plerumque ergo tales sunt adversarii sanctae Ecclesiae, qui a perpetrandis malis nec timore Domini, nec hominum pudore refrenantur. Quibus bene per beatum Job dicitur: Et non erubescitis opprimentes me, quia etsi pravum fuit mala voluisse, pejus est male appetita non erubescere. Sequitur: CAPUT XXVIII. VERS. 4.-- Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. 448 32. Ecclesiae humilitati haeretici arrogantiam opponunt. --Habent hoc haeretici proprium, ut de inani scientiae suae arrogantia inflentur, et recte credentium simplicitatem saepe derideant, et nullius esse meriti vitam humilium ducant. [ Vet. XIV. ] At contra sancta Ecclesia in omne quod veraciter sapit sensum suum humiliter deprimit, ne scientia infletur, ne in requisitione occultorum tumeat, et perscrutari aliqua quae ultra vires sunt illius praesumat. Utilius etenim studet nescire quae perscrutari non valet quam audacter definire quae nescit. Scriptum quippe est: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria (Prov. XXV, 27). Dulcedo etenim mellis, si plus quam necesse est sumitur, unde delectatur os, inde vita comedentis necatur. Dulcis quoque est requisitio majestatis; sed qui plus hanc scrutari appetit quam humanitatis cognitio permittit, ipsa hunc ejus gloria opprimit, quia velut immoderate mel sumptum, perscrutantis sensum, dum non capitur, rumpit. Nobiscum vero esse dicitur, quod pro nobis est; et rursum non nobiscum esse dicitur quod contra nos est (Luc. XI, 13). Quia ergo scientia sua haeretici cor inflat, fideles autem cognitio ignorantiae suae humiliat, dicat beatus Job voce sua, dicat etiam confessione universalis Ecclesiae: Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. Ac si aperte haereticis dicatur: Omnis vestra scientia vobiscum non est, quia contra vos est, dum stulta elatione vos erigit. Mea vero ignorantia mecum est, quia pro me est; quoniam dum perscrutari de Deo aliquid superbe non audeo, in veritate me humiliter servo. Et quia haec ipsa haeretici quae scire quaerunt ad usum solius elationis arripiunt, ut contra fideles et humiles docti videantur, recte subjungitur:

CAPUT XXIX [ Rec. XIII ]. VERS. 5.-- At vos contra me erigimini.

33. Ordo postulat ut primum contra nos, et postmodum contra malos erigamur. Hanc correctionis rationem ignorant mali. --Sed haec fortasse melius verba perpendimus, si ipsis specialiter amicis beati Job quemadmodum congruant demonstremus. Ipsi etenim percussum justum videntes, ad sua intima redire debuerunt, et nequaquam beatum Job verbis increpationis premere, sed se deflere, quia si sic percussus fuerat qui ita serviebat, qua ultione feriri merebantur qui non ita servierant? Quibus bene dicitur: At vos contra me erigimini. Ac si eis apertius dicatur: Qui erigi contra vosmetipsos ex mea percussione debuistis [ Vet. XV ]. Ordo quippe erectionis in bono iste est, ut primum contra nos et postmodum contra malos erigamur. Nam qui contra bonos erigitur per superbiam inflatur. Contra nosmetipsos enim erigimur quando, mala propria recognoscentes, districta nosmetipsos poenitentiae ultione ferimus, quando nequaquam nobis in peccatis parcimus, et nullis erga nos cogitationum blandimentis inclinamur. Qui si districte prius nostra in nobis mala insequimur, justum quoque est ut etiam contra aliena mala utiliter erigamur; et ea quae in nobis punimus, etiam in aliis redarguendo superemus. 34. Sed hanc erectionem mali nesciunt, quia se relinquunt, et bonos impetunt. Sibi se intra conscientiam suam mollitie blandae adulationis inclinant, et contra bonorum vitam districtione asperitatis eriguntur. Unde amicis beati Job in ejus flagello tumentibus recte nunc dicitur: At vos contra me 449 erigimini; id est, vosmetipsos redarguendos relinquitis, et me districtis sententiis increpatis. Qui enim semetipsum prius non judicat, quid in alio rectum judicet ignorat. Et si novit fortasse per auditum quod rectum judicare debeat, recte tamen judicare aliena merita non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam judicii regulam praebet. Hinc est enim quod insidiantibus quibusquam, et puniendam adulteram deducentibus dicitur (Joan. VIII, 7). Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (3, q. 7, cap. 3). Ad aliena quippe punienda peccata ibant, et sua reliquerant. Revocantur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant. Hinc est quod cum tribus Benjamin in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel ulcisci iniquitatem voluit, sed tamen semel et iterum in belli certamine ipse prostratus est. Consulto autem Domino si ad ulciscendum ire debuissent, jussum est. Qui juxta divinae vocis imperium perrexit, et semel et secundo cecidit, et tunc demum peccatricem tribum valde feriens pene funditus exstinxit. Quid est quod in ultionem sceleris inflammatur, et tamen prius ipse prosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt per quos aliorum culpae feriuntur, ut ipsi jam mundi per ultionem veniant, qui aliorum vitia corrigere festinant? Unde necesse est ut cum contra nos ultio divini examinis cessat, nostra se conscientia ipsa reprehendat, atque ad lamenta poenitentiae ipsa se contra semetipsam erigat, nec contra bonos elata et sibi humilis, sed contra se rigida sit, bonis vero omnibus submissa [ Vet. XVI ]. Superbis ergo corripientibus recte nunc dicitur: At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. Omnes elati grave esse opprobrium deputant mala temporalia; et tanto unumquemque esse a Deo despectum credunt, quanto hunc afflictum percussionis flagello conspiciunt. Nil etenim in moribus, nil in actibus quaerunt; sed quoslibet in hac vita percussos viderint, esse jam divino judicio damnatos arbitrantur. Unde bene nunc beati Job voce dicitur: CAPUT XXX.

IBID.-- Et arguitis me opprobriis meis.

35. Falsa reproborum de justorum flagellis judicia. --Quia hi qui eum justum ante flagella noverant, injustum esse ex ipsa jam sua percussione judicabant. Unde et saepe haeretici, quia affligi quosdam intra sanctam Ecclesiam vident, scriptum quippe de Deo est: Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6), tribulationes fidelium non nisi ex peccato esse suspicantur, seque ideo justos credunt, quia, in pravitatis suae sensu dimissi, sine flagello duruerunt. Sequitur: CAPUT XXXI [ Rec. XIV ]. VERS. 6.-- Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me.

36. Quaedam Scripturae sacrae verba prava censentur, quia ad interiorem sui intelligentiam non exiguntur. --O quam durum sonat vox justi verberibus afflicti; quam tamen non elatio, sed dolor expressit! Sed justus non est qui justitiam in dolore deserit. Beatus autem Job, quia mite cor habuit, nec in dura voce peccavit. Nam si hunc peccasse in hac voce dicimus, implesse diabolum astruimus quod proposuit, dicens: Tange os ejus et carnem, si non in faciem benedixerit tibi (Job. II, 5). Gravis itaque quaestio oritur. Si etenim non peccavit in eo quod dicit: Saltem nunc intelligite, quia Deus non aequo judicio afflixerit me, Deum (quod dici nefas est) injuste aliquid egisse consentimus. Si vero 450 peccavit, diabolus de illo quod promisit exhibuit. Astruendum est igitur quia et Deus recte circa beatum Job egerit, et tamen beatus Job ex eo quod dicit se non justo Dei judicio afflictum mentitus non sit, et antiquus hostis in eo quod de beati viri promiserat culpa mentitus sit. Nonnunquam namque ideo prava creduntur verba bonorum, quia interiori sua intelligentia minime pensantur. Beatus enim Job vitam suam attenderat, et ea quae patiebatur flagella pensabat, et videbat aequum non esse ut ad talem vitam talia flagella reciperet. Et cum dicit non aequo se judicio afflictum, hoc libera voce locutus est, quod in secreto suo Dominus de illo adversario ejus dixerat: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra (:IBID., 3). Quod enim dicit Deus, quia frustra beatum Job afflixerit, hoc rursum beatus Job asserit, quia non aequo judicio a Domino sit afflictus. In quo itaque peccavit qui a sententia auctoris sui in nullo discrepavit. [ Vet. XVII.] 37. Bona de se dicere, modo vera sint, aliquando licet. Quod exemplo Pauli et Job confirmatur. --Sed fortasse aliquis dicat id nos de nobis bonum dicere quod de nobis in occulto judex dixerit sine peccato esse non posse. Nam quem justus judex laudat, esse hunc jure laudabilem non dubitatur. Ad vero si se ipse laudaverit, jam ejus justitia laude digna esse non creditur. Quod videlicet recte dicitur, si quod judex justus per aequam sententiam perhibet, hoc de se is de quo agitur, praesumat post dicere per elatam mentem. Nam si ipse quoque in humili cogitatione permanens, exigente causa vel dolore, bona de se veracia dixerit, in tantum à justitia non recessit, in quantum à veritate nullo modo discrepavit.

38. Unde Paulus quoque apostolus multa de se fortia pro discipulorum suorum aedificatione narravit; sed haec narrando minime deliquit, quia a veritatis tramite et attestatione certa et corde humili non recessit. Justam itaque beatus Job vitam suam sentiens, dicat non se esse justo judicio afflictum. Nec peccat in hac voce in qua non discrepat ab auctore, quia is quem Deus frustra percussit, ipse quoque semetipsum asserit non justo judicio afflictum. Sed rursus alia quaestio oritur quam jam in hujus operis memini exordio solutam (Lib. III, cap. et num. 3), cum omnipotens Deus frustra nil faciat, cur beatum Job frustra se afflixisse testetur? Justus enim conditor noster tot verberibus in beatum Job, non vitia illius curavit exstinguere, sed merita augere. Aequum ergo fuit quod fecit per augmentum boni meriti; non tamen videbatur aequum, quod causas credebatur punire peccati. Beatus autem Job peccata sua illis flagellis deleri credidit, non merita augeri; et idcirco non aequum judicium vocat, quia vitam suam cum flagellis examinat. Ergo si vita et flagella pensantur, non aequum fuit quod beatus Job, sicut dixi, per iram districtionis sibi fieri credidit. Si vero misericordia judicis attenditur, quia per poenam justi viri vitae ejus merita cumulantur, aequum vel potius misericors judicium fuit. Igitur et vera Job dixit, dum vitam cum flagello pensavit; et Deus non injusto judicio Job afflixit, quia merita ex flagello cumulavit; et diabolus quod promiserat non implevit, quia beatus Job inter verba quae durum sonant et a vera sententia et a mente humili non recessit. Sed haec afflicti verba minus fortasse intelligimus, nisi sententiam judicis cognoscamus. Qui 451 cum inter utrasque partes sententiam daret, dicit amicis Job: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job (Job. XLII, 8). Quis ergo stulta mente beatum Job in locutione sua peccasse fateatur, dum ipsa voce judicis recte locutus asseritur? Quam quidem vocem si ad personam sanctae Ecclesiae referamus, infirmis ejus membris non incongrue aptamus quae, persecutionis ejus tempore, dum et merita illius et flagella considerant, quia injustos florere conspiciunt, et justos interire, hoc justum esse nullatenus suspicantur. Bene autem beati viri voce subditur: CAPUT XXXII [ Vet. XVIII ].

IBID.-- Et flagellis suis me cinxerit.

39. Infirma Ecclesiae membra ex assiduis flagellis turbantur. --Aliud quippe est flagellis percuti, aliud cingi. Flagellis namque percutimur cum consolationem et in doloribus ex rebus aliis habemus. Nam cum tanta nos afflictio depremit, ut ex nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur. Cinctus enim flagellis Paulus fuerat, cum dicebat: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Cinctus flagellis fuerat, cum dicebat: Periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine (II Cor. XI, 26), et caetera, quae ita enumerat, ut nusquam se habuisse requiem ostendat. Sancta vero Ecclesia cum tribulationum suarum flagellis cingitur, in ea infirmi quique in pusillanimitatis casu rediguntur, ita ut se eo jam despectos existiment, quo exaudiri se tardius vident. Recte adhuc etiam ex eorum typo sancti viri voce subjungitur: CAPUT XXXIII. VERS. 7.-- Ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet; vociferabor, et non est qui judicet.

40. Dolentium querelas dissimulat Deus, ut utilitatem augeat. --Omnipotens Deus quid nobis profuturum esse valeat sciens, dissimulat exaudire dolentium vocem, ut augeat utilitatem, ut purgetur vita per poenam, et quietis tranquillitas, quae hic inveniri non valet, alibi quaeratur. Sed hanc dispensationis gratiam nonnulli etiam fidelium ignorant. Ex quorum etiam persona nunc dicitur: Ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet; vociferabor, et non est qui judicet. Non est enim qui judicet dicitur quando judicare dissumulat ipse qui est, quia causam nostram contra adversarium, praeter eum, qui judicet non est. Nec tamen hoc sine judicio est, quod judicium differtur, quia cum haec beatus Job diceret, et sancti viri merita, et adversarii poena crescebat. Hoc ipsum ergo judicium differre judicis est. Sed aliud est quod juste intrinsecus disponit Deus, aliud quod foris flagellis attritus expetit animus. Unde adhuc de ipsa verberum depressione subjungit:

CAPUT XXXIV [ Rec. XV ]. VERS. 8.-- Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit.

41. Ex ignorantia et infirmitate peccantibus adest Deus illuminatio et salus nostra. --Circumseptam verberibus semitam suam vidit cum, transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit. Et quia se percuti aspexit, nec tamen percussione dignam vitam in semetipso reperit, quasi in calle cordis ignorantiae suae tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur penetrare non potuit. Quod ad infirma quoque membra sanctae Ecclesiae non incongrue refertur, quando per hoc quod prave se egisse meminerunt, a 452 bono quoque opere retardantur; et ex infirmitate propria timidi, bona contra haec fortia aggredi non praesumunt. Timent enim magna bona incipere, qui se in suis actibus infirmos esse meminerunt. Et cum plerumque etiam bonum quod eligant nesciunt, quasi in calle suo positas tenebras perhorrescunt. Nam saepe ita de suo opere fit animus incertus, ut ignoret omnino quid virtus, quid culpa sit. In calle ergo suo tenebras invenit, qui in his quae agere appetit quid eligere debeat nescit. [ Vet. XIX. ] Quia igitur saepe infirmitate, nonnunquam vero ignorantia peccatur, ex infirmantibus membris dicitur: Semitam meam circumsepsit, et transire non possum. Ex eis vero quid ad ipsum opus bonum quod eligant caligant subditur: Et in calle meo tenebras posuit. Ex poena etenim culpae est videre bonum quod agere debeat, et tamen implere non posse, et rursum ex graviori poena culpae est quod agere debeat nec videre. Unde et contra haec utraque Psalmistae voce dicitur: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo (Psal. XXVI, 1)? Contra ignorantiae enim tenebras illuminatio, contra infirmitatem vero salus est Dominus, quando et ostendit quid debeat ad agendum appeti, et vires praebet ut quod ostenderit possit impleri. Sequitur: CAPUT XXXV [ Rec. XVI. ] VERS. 9.-- Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.

42. Infirma Ecclesiae membra aliquando justitia spoliantur ad tempus. --Quod cuncta haec beati viri in afflictione positi personae conveniant, dubium non est. Sed quia historiae verba patent, juxta litteram expositione non indigent. Oportet ergo ut per sensus debeant mysticos investigari. Ait namque: Spoliavit me gloria mea. Gloria quippe uniuscujusque justitia est. Sicut vero vestimentum tegit a frigore, ita justitia munit a morte. Unde non immerito justitia vestimento comparatur, cum per Prophetam dicitur: Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI, 9). Quia vero afflictionis suae tempore hoc justitiae vestimentum, quod apud Deum protegit, sancta Ecclesia in membris suis infirmantibus amittit, dicatur recte: Spoliavit me gloria mea; id est, justitia ab infirmis ablata est, quae ab eis auferri non posset si medullitus inhaesisset; sed idcirco tolli potuit, quia more vestimenti exterius adhaesit. Qua in re quaerendum est quomodo sanctae Ecclesiae membra dici valeant qui potuerunt justitiam perdere, quam tenere videbantur. Sed sciendum est quod plerumque a membris ejus infirmantibus justitia ad tempus amittitur; sed cum per cognitionem culpae postmodum ad poenitentiam redeunt, sese ad eamdem justitiam quam perdiderant fortius quam credebatur astringunt. Ubi adhuc subditur: Et abstulit coronam de capite meo. Sicut caput corporis prima pars est, ita principale interioris hominis mens est. Corona vero victoriae praemium est, quod desuper potitur, ut qui certaverit remuneretur. Quia ergo multi adversitatibus pressi minime in certamine perdurant, in eis sancta Ecclesia quasi coronam de capite amittit. Corona quippe in capite est superna remuneratio in mente. Et sunt plerique qui, dum adversitatibus affliguntur, superna praemia cogitare negligunt, et ad perfectionem victoriae pervenire non possunt. In his itaque corona de capite aufertur, quia 453 supernum et spiritale praemium de mentis cogitatione tollitur, ut exteriora jam tranquilla appetant, et aeterna praemia, quia cogitare consueverant, non requirant. 43. Corona de capite Ecclesiae aufertur, cum praelati bona spiritualia negligunt. --Vel certe caput fidelium non immerito sacerdotes accipiuntur, quia pars membrorum Domini prima sunt. Unde et per prophetam caput et cauda exterminari dicitur, ubi videlicet et capitis nomine sacerdotes, et caudae appellatione prophetae reprobi designantur. Corona ergo de capite aufertur cum supernae remunerationis praemia etiam ipsi deserunt qui in hoc Ecclesiae corpore praeesse videbantur. Et plerumque ducibus cadentibus, latius succumbit exercitus qui sequebatur. Unde mox post damna majorum de multimoda labefactione Ecclesiae subsecutus adjunxit: CAPUT XXXVI [ Vet. XX ]. VERS. 10.-- Destruxit me undique, et pereo, et quasi avulsae arbori abstulit spem meam.

44. Praepositis corruentibus infirmi cadunt. --Quasi undique enim Ecclesia destruitur, atque in infirmis membris deperit, quando ipsa quae videbantur fortia corruunt, quando corona de capite abstrahitur, id est quando aeterna praemia etiam a praepositis negliguntur. Bene autem de infirmis cadentibus subditur: Et quasi avulsae arbori abstulit spem meam. Arbor quippe vento impellitur ut cadat. Et quem minae terrent, ut ad injustitiam corruat, quid aliud quam arbor flatum venti pertulit, et statum suae rectitudinis amisit? Quasi enim ex vento spem perdidit, qui, pravorum minis ac persuasionibus devictus, aeterna quae sperabat praemia reliquit. Et quia plerumque contingit ut poenas quis metuens justitiam deserat, fit, judicante Deo, ut etiam justitiam deserens poenas quas timuit non evadat, et qui mentis interitum minime timuit, etiam carnis mala toleret, quae timebat. Unde adhuc subditur: CAPUT XXXVII [ Rec. XVII ]. VERS. 11.-- Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.

45. Quosdam ferit Deus tanquam filios, alios tanquam hostes. --Praedicatore quippe egregio attestante dicimus quia fidelis est Deus, et non patietur nos tentari supra id quod possumus ferre, sed faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13). Per prophetam quoque Dominus dicit: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jerem. XXX, 14). Qui ergo ita percutitur, ut vires illius a percussione superentur, non hunc Dominus jam quasi filium per disciplinam, sed quasi hostem per iram ferit. Cum ergo virtutem nostrae patientiae flagella transeunt, valde metuendum est ne, peccatis nostris exigentibus, non jam quasi filii a patre, sed quasi hostes a Domino feriamur. Et quia fit plerumque ut etiam maligni spiritus afflictorum cordibus multa suadeant, atque inter flagella quae exterius feriunt cogitationes noxias in mentibus fundant, post furorem Domini recte subjungitur: CAPUT XXXVIII [ Rec. XVIII ]. VERS. 12.-- Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me.

46. Afflictos maligni spiritus irrumpentes obsident. In eis voluntas injuste est, et potestas justa. --Latrones namque ejus maligni sunt spiritus, qui exquirendis hominum mortibus occupantur. Quia viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quae exterius tolerantur cogitationes quoque pravas immittere non desistunt. De quibus adhuc dicitur: Et obsederunt in gyro tabernaculum meum.

In gyro enim tabernaculum obsident quando 454 ex omni latere suis tentationibus mentem cingunt. Quam modo lugere de temporalibus, modo desperare de aeternis, modo in impatientiam ruere, atque in Deum blasphemiae verba jaculari, pessima suggestione persuadent. Quae tamen verba, ut jam praediximus, beato Job etiam juxta historiam congruunt, qui dum mala quae pertulit ante oculos congessit, non quasi corrigendum filium, sed quasi hostem percussum se esse judicavit. Per quem sibi etiam latrones ejus viam fecerunt, quia maligni contra eum spiritus licentiam percussionis acceperunt. Cujus in gyro tabernaculum obsederunt, quia, sublatis rebus et filiis, etiam corpus ejus omne vulneribus attriverunt. [ Vet. XXI. ] Sed mirum valde est, cum latrones diceret, cur addidit ejus? ut videlicet eosdem latrones Dei esse monstraret. Qua in re si voluntas ac potestas malignorum spirituum discernatur, cur latrones Dei dicantur aperitur. Maligni quippe spiritus ad nocendum nos incessabiliter anhelant; sed cum pravam voluntatem ex semetipsis habeant, potestatem tamen nocendi non habent, nisi eos voluntas summa permittat. Et cum ipsi quidem injuste nos laedere appetunt, quemlibet tamen laedere, non nisi juste a Domino permittuntur. Quia ergo in eis voluntas injusta est, et potestas justa, et latrones dicuntur, et Dei, ut ex ipsis sit quod inferre mala injuste desiderant, et ex Deo, quod desiderata juste consummant. Sed quia, ut saepe jam diximus, sanctus vir positus in dolore poenarum, modo suis, modo Ecclesiae, modo Redemptoris nostri vocibus utitur, et plerumque sic sua narrat, ut tamen per typum ea quae sunt sanctae Ecclesiae ac Redemptoris nostri proferat, postposita paulisper cura historiae, in his quae subjungit qualiter Redemptoris nostri vocibus congruat demonstremus. Sequitur:

CAPUT XXXIX [ Rec. XIX ]. VERS. 13, 14.-- Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.

ALLEGORICUS SENSUS.--47. Judaei Christi fratres, noti et propinqui, quem incarnandum praedixerant, incarnatum negarunt. --Hoc melius ostendimus, si Joannis ad medium testimonium proferamus, qui ait: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11). Ab eo quippe fratres longe facti sunt, et noti recesserunt, quem tenentes legem prophetare Hebraei noverunt, et praesentem minime recognoscebant. Unde recte dicitur: Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. Judaei etenim propinqui per carnem, noti per legis instructionem, quasi obliti sunt quem prophetaverant, dum eum et incarnandum verbis legis canerent, et incarnatum verbis perfidiae negarent. Sequitur:

CAPUT XL. VERS. 15.-- Inquilini domus meae et ancillae sicut alienum habuerunt me.

48. A sacerdotibus et levitis pro alieno habitus fuit Christus. --Inquilini domus Dei fuerunt sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata jam per officium in conditione tenebatur. Ancillae autem non immerito intelliguntur Levitarum animae, ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi, familiarius servientes. Dicat ergo de sacerdotibus sedula cura servientibus, dicat de Levitis ad interiora domus Dei obsequentibus: Inquilini domus meae et ancillae sicut alienum habuerunt me, quia incarnatum Dominum, quem dudum per legis verba praedixerant, cognoscere ac venerari noluerunt. 455 Qui adhuc apertius quod ab eorum perversa voluntate non sit cognitus manifestat cum subdit: CAPUT XLI.

IBID.-- Et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

49. Christus in propria domo peregrinus. --Redemptor etenim noster, dum a synagoga cognitus non est, in domo sua quasi peregrinus exstitit. Quod aperte propheta testatur, dicens: Quare sicut colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum (Jerem. XIV, 8)? Quia enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus est creditus. Qui quasi viator ad manendum tantummodo declinavit, quia paucos ex Judaea abstulit, et ad vocationem gentium pergens, iter coeptum peregit. Peregrinus ergo in eorum oculis fuit, quia dum sola quae videre poterant cogitabant, non valuerunt intelligere in Domino quod videre non poterant. Dum enim despiciunt carnem visibilem, non pervenerunt ad invisibilem majestatem. Dicatur igitur recte: Et quasi peregrinus fui in oculis eorum. De quo adhuc populo apte subjungitur: CAPUT XLII. VERS. 16.-- Servum meum vocavi, et non respondit.

50. Christus a suo servo, nimirum a Judaico populo contemptus. --Quid enim Judaicus populus nisi servus fuit, qui non amore filii obsequebatur Domino, sed timore servili? Quo contra nobis per Paulum dicitur: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom. VIII, 15). Hunc igitur servum vocavit Dominus, quia, collatis muneribus, quasi emissis eum vocibus ad se ducere studuit. Sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. Vocat enim nos Deus cum muneribus praevenit, respondemus vero vocationi ejus cum digne juxta percepta munera deservimus. Quia ergo tot muneribus Judaicum populum praevenit, dicat: Servum meum vocavi. Sed quia etiam post tot munera eum contempsit, subjungat: Et non respondit. Sequitur: CAPUT XLIII ( Vet. XXII, Rec. XX ).

IBID.-- Ore proprio deprecabar illum.

51. Christus jussis reluctantem deprecatus est, nec exauditus. --Ac si apertius diceret: Ego ille qui ante incarnationem meam tot ei praecepta facienda per prophetarum ora mandaveram, incarnatus ad eum veniens, ore eum proprio deprecabar. Unde et Matthaeus, cum praecepta ab eo dari in monte describeret, ait: Aperiens os suum, dixit (Matth. V, 2). Ac si patenter dicat: Tunc os suum aperuit, qui prius aperuerat ora prophetarum. Hinc est etiam quod de illo a sponsa praesentiam ejus desiderante dicitur: Osculetur me osculis oris sui (Cant. I, 1). Sancta quippe Ecclesia quot praecepta ex ejus praedicatione cognovit, quasi tot oris ejus oscula accepit. Bene autem dicitur: Deprecabar, quia in carne monstratus, dum mandata vitae humiliter dixit, quasi superbientem servum, ut veniret, rogavit. Ubi et apte subditur: CAPUT XLIV ( Rec. XXI ). VERS. 17.-- Halitum meum exhorruit uxor mea.

52. Christum exhorruit sponsa synagoga. --Quid uxor Domini nisi Synagoga accipitur, in legis foedere carnali ei intelligentia subjecta? Halitus vero ex carne est. Sed infidelis populus carnem Domini carnaliter intellexit, quia purum hunc hominem credidit. Halitum ergo ejus uxor exhorruit, quia Synagoga eum quem videbat hominem Deum credere expavit. Cumque ab ejus ore verba corporaliter audiret, in eo intelligere divinitatis arcana 456 recusavit, et Creatorem esse non credidit quem creatum vidit. Carnis ergo halitum carnalis uxor exhorruit, quia, carnalibus sensibus dedita, incarnationis ejus mysterium non agnovit. Sequitur: CAPUT XLV ( Rec. XXII ).

IBID.-- Et orabam filios uteri mei.

53. Qui Deus membra corporea habere dicatur. --In Deo, qui corporis forma non circumscribitur, membra corporis, id est manus, oculus, uterus ita nominantur, ut ex membrorum vocabulis effectus ejus potentiae designentur. Oculos quippe habere dicitur, quia cuncta videt; manus habere describitur, quia cuncta operatur; in utero autem proles concipitur, quae in hac vita profertur. Quid ergo uterum Dei nisi ejus consilium debemus accipere, in quo ante saecula per praedestinationem concepti sumus, ut creati per saecula producamur? Deus ergo qui manet ante saecula uteri sui filios oravit, quia eos quos potenter per divinitatem condidit, incarnatus veniens humiliter rogavit. Sed quia in ipsa carne qua apparuit ab eorum aestimatione despectus est, subjungitur: CAPUT XLVI. VERS. 18.-- Stulti quoque despiciebant me.

54. Sapientibus a veritate cadentibus, etiam stulti defecerunt. --Sapientibus a veritatis fide cadentibus, recte de stultis quoque additur, quia dum Dominum Pharisaei ac legisperiti despicerent, eorum incredulitatem etiam populi turba secuta est, quae in eo quod hominem vidit, Redemptoris mundi praedicamenta despexit. Nam saepe stultorum nomine hi qui sunt in plebe pauperes designantur. Unde et per Jeremiam dicitur: Dixi, forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, et judicium Dei sui (Jerem. V, 4). Relictis autem mundi sapientibus atque divitibus, Redemptor noster quaerere pauperes et stultos venerat. Unde nunc quasi in augmentum doloris dicitur: Stulti quoque despiciebant me. Ac si aperte diceretur: Ipsi etiam me despexerunt, pro quibus sanandis stultitiam praedicationis assumpsi. Scriptum quippe est: Quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21). Verbum quippe Dei sapientia est, sed stultitia hujus sapientiae dicta est caro Verbi; ut quia carnales quique per carnis suae prudentiam pertingere non valebant ad sapientiam Dei, per stultitiam praedicationis, id est per carnem Verbi sanarentur. Ait ergo: Stulti quoque despiciebant me. Ac si aperte diceretur: et ab ipsis despectus sum pro quibus stultus aestimari veritus non sum. Et quia Judaeorum plebs cum miracula nostri Redemptoris cerneret, hunc ex signis honorabat, dicens: Hic est Christus (Marc. XIII, 21); cum vero humanitatis ejus infirma conspiceret, eum creatorem credere dedignabatur, dicens: Non, sed seducit turbas (Joan. VII, 12); recte subjungitur: CAPUT XLVII ( Vet. XXIII ).

IBID.-- Et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

55. Christo a miraculis quiescenti detraxerunt. --Quasi accedebat quippe ad corda populorum Dominus cum eis miracula demonstraret, et quasi recedebat cum nulla signa ostenderet. Sed recedenti Domino detrahebant cum a miraculis quiescenti praebere fidem nolebant. Sed quid mirum eum perpeti ista a plebibus, cum ipsi quoque qui legis doctores esse videbantur, qui eum 457 verbis propheticis incarnandum esse perhibebant, et incarnatum viderunt, et ab eo tamen perfidiae interruptione divisi sunt? De quibus subditur: CAPUT XLVIII. VERS. 19.-- Abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me.

56. Abominati sunt eum legis doctores et Pharisaei. --Cunctis liquet quia Deus consiliariis non eget, qui ipsis quoque consiliariis hominum sapientiae consilium praebet. De quo etiam scriptum est: Quis cognovit sensum Domini, aut quis ejus consiliarius fuit (Rom. XI, 34, ex Isai. XL, 13). Sed quemadmodum cum panis vel vestimentum egenti tribuitur, hoc se Dominus accepisse testatur (Matth. XXV, 40), ita cum nescienti cuilibet rectum consilium datur, hoc ipse accipit, cujus ille membrum est qui eruditur. Omnes etenim fideles membra nostri Redemptoris sumus; et sicut ipse in nobis per misericordiam largitatis pascitur, ita ipse in nobis per doctrinae consilium juvatur. Scribae itaque et legis doctores, qui erudire populos ad vitam consueverant, quid aliud quam venturi Redemptoris consiliarii fuerunt? Qui tamen dum incarnatum Dominum conspicerent, consiliis suis multos ab ejus fide diviserunt, quamvis prius ad credendum incarnationis ejus mysterium per prophetarum verba multos docuisse viderentur. Et quia ille apud Deum magis in amore est, qui ad ejus amorem plurimos trahit, adhuc de eodem legis doctorum atque Pharisaeorum ordine subditur: Et quem maxime diligebam aversatus est me. Ipse enim ordo, suadente perfidia, a fide veritatis aversus est, qui prius in labore praedicationis serviens, maxime diligebatur; quem non solum ad non credendum, sed usque ad persequendum quoque Dominum populorum turba secuta est, et usque ad passionem illius saevitiae facibus accensa. In qua videlicet passione discipulorum corda turbata sunt. Unde et nunc subditur: CAPUT XLIX [ Rec XXIII ]. VERS. 20.-- Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum.

57. Christo patienti, fugientibus apostolis, sanctae mulieres tanquam pellis adhaeserunt. --In osse fortitudo, in carnibus vero infirmitas corporis designatur. Quia igitur Christus et Ecclesia una persona est, quid per os nisi ipse Dominus designatur? Quid per carnem nisi discipuli, qui passionis ejus tempore infirma sapuerunt? Per pellem vero, quae exterior carne manet in corpore, quid nisi illae sanctae feminae figurantur, quae ad praeparanda subsidia corporis exterioribus Domino ministeriis serviebant? Nam cum ejus discipuli quamvis necdum firmi veritatis fidem populis praedicarent, ossi suo inhaerebant carnes. Et cum sanctae mulieres ea quae necessaria erant exteriora praepararent, quasi pellis exterius manebant in corpore. Sed cum ad crucis horam ventum est, ejus discipulos gravis ex persecutione Judaeorum timor invasit: fugerunt singuli, mulieres adhaeserunt. Quasi ergo consumpta carne, os Domini pelli suae adhaesit, quia fortitudo ejus, passionis tempore, fugientibus discipulis, juxta se mulieres invenit. Stetit equidem aliquandiu Petrus, sed tamen post territus negavit (Matth. XXVI, 70). Stetit etiam Joannes, cui ipso crucis tempore dictum est: Ecce mater tua (Joan. XIX, 27.) Sed perseverare minime potuit, quia de ipso quoque scriptum est, quod adolescens quidam sequebatur illum 458 amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum; at ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis (Marc. XIV, 51). Qui etsi post, ut verba Redemptoris sui audiret, ad horam crucis rediit, prius tamen territus fugit. Mulieres autem non solum non timuisse, neque fugisse, sed etiam usque ad sepulcrum stetisse memorantur. Dicat ergo: Pelli mea, consumptis carnibus, adhaesit os meum. Hoc est, hi qui meae fortitudini propinquius inhaerere debuerant, passionis meae tempore timore consumpti sunt, et eas, quas ad exteriora ministeria posui, in passione mea sine formidine inhaerere mihi fideliter inveni. Ubi et aperte subintelligitur, quod haec verba per mysterium dicantur, dum sequitur:

CAPUT L [ Vet. XXIV ].

IBID.-- Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

58. Christi dentes apostoli, eo patiente virtutem omnem amiserant. --Quid enim circa dentes aliud quam labia habemus, etiam si nulla flagella patiamur? Sed quid per labia nisi locutio, quid per dentes, nisi sancti apostoli designantur? Qui in hoc Ecclesiae corpore idcirco sunt positi, ut vitam carnalium correptione mordeant, eamque a suae pertinaciae duritia confringant. Unde et eidem primo apostolorum quasi denti in ejus corpore posito dicitur: Macta, et manduca (Act. X, 13). Sed quia passionis ejus tempore isti dentes prae timore mortis amiserunt morsum correptionis, amiserunt fiduciam roboris, amiserunt efficaciam omnimodae operationis, ita ut duo ex illis ambulantes, post ejus mortem ac resurrectionem, in via loquerentur et dicerent: Nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV, 21), recte nunc dicitur: Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Confabulabantur adhuc de illo, sed jam in illum minime credebant. Tantummodo ergo labia circa dentes ejus remanserant, quia virtutem bonae operationis amiserant, et sola de illo confabulationis verba retinebant. Perdiderant morsum correptionis, et habebant motum locutionis. Labia itaque tantummodo circa dentes relicta sunt, quia adhuc quidem confabulari noverant, sed praedicare jam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Peractis itaque his quae in voce capitis dixit, ad propria beatus Job verba revertitur, dicens: CAPUT LI. VERS. 21.-- Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me.

59. Piorum mens in adversis, ad preces, non ad iram movetur. --Hoc habere solet proprium mens piorum, quod cum injusta ab adversariis patitur, non tam ad iram quam ad preces moveatur, ut si moderari eorum pravitas placide valeat, plus deprecari eligant quam irasci. Unde recte nunc dicitur: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me. Ecce eos a quibus semper contumeliis se affligi considerat amicos vocat, quia bonis mentibus etiam ipsa fiunt prospera, quae videntur adversa. Nam perversi quique bonorum dulcedine aut convertuntur, ut redeat, et eo ipso amici sunt quo boni fiunt; aut in malitia perseverant, et in hoc quoque etiam nolentes amici sunt, quia si qua bonorum delicta sunt, ea suis persecutionibus etiam nescientes purgant. Notandum quoque, quod eis 459 quae secreto apud Deum gesta sunt, beati viri in publico verba concordant. A Satan quippe percussus fuerat, nec tamen percussionem suam Satanae tribuit, sed tactum se manu Domini appellat, sicut ipse quoque Satan dixerat: Mitte manum tuam et tange os ejus et carnem, si non in faciem benedixerit tibi (Job. II, 5). Sciebat quippe vir sanctus quia et per hoc ipsum quod perversa voluntate contra se Satan egerat, potestatem non a semetipso, sed a Domino habebat. Sequitur: CAPUT LII [ Vet. XXV, Rec. XXIV ]. VERS. 22.-- Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?

60. Deus non saeviendo nos persequitur. --Non abhorret a locutione pietatis quod a Deo se perhibet persequi. Est namque persecutor bonus, sicut de semetipso ore prophetico Dominus dicit: Detrahentem occulte adversus proximum suum, hunc persequebar. Cum vero sanctus quisque flagellari permittitur, scit quod persecutionem contra commissa vitia ex interna dispensatione patiatur. Crudeles autem persecutorum mentes cum potestatem feriendi appetunt, contra bonorum vitam non studio purgationis, sed livoris facibus accenduntur. Et quidem hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit. Sed dum una causa cum Deo etiam per eos agitur, non tamen voluntas una in eadem causa servatur, quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas saeviendo malitiam exercet. Quod ergo dicitur, quare persequimini me sicut Deus? ad exteriorem hoc percussionem retulit, non ad intimam intentionem, quia etsi hoc agunt exterius quod Deus agi disposuit, non tamen hoc quod Deus in sua actione appetunt, ut boni ex afflictione purgentur. Quod intelligi et aliter potest. Tanto enim omnipotens Deus justius aliena vitia percutit, quanto in semetipso nihil habet vitiorum. Homines vero cum per disciplinam alios feriunt, sic alienam infirmitatem debent percutere, ut etiam ad suam noverint oculos revocare, ut ex semetipsis considerent quantum aliis feriendo parcant, cum se quoque ipsos dignos percussionibus non ignorant. Itaque nunc dicitur: Quare persequimini me sicut Deus? Ac si aperte diceretur: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. Unde considerandum est quod si qui fortasse sint qui asperitate correptionis indigeant, tunc eis dura correptio a nobis admovenda est, cum Dei manus cessat a verbere. Cum vero superna flagella insunt, non a nobis jam correptio, sed consolatio debetur, ne dum in dolore increpationem jungimus, percussionem percussioni sociemus. 61. Detractores belluarum more, homines devorant. --Bene autem subditur: Et carnibus meis saturamini? Quorum mens proximorum poenas esurit, saturari procul dubio alienis carnibus quaerit. Sciendum quoque est quia hi etiam qui alienae vitae detractione pascuntur, alienis procul dubio carnibus satiantur. Unde per Salomonem dicitur: Noli esse in conviviis potatorum, neque comedas cum eis qui carnes ad vescendum conferunt (Prov. XXIII, 20). Carnes quippe ad vescendum conferre est in collocutione derogationis vicissim proximorum vitia dicere. De quorum illic poena mox subditur: Quia vacantes potibus et dantes symbolum consumentur, 460 et vestietur pannis dormitatio (:IBID.). Potibus vacant, qui de opprobrio alienae vitae se debriant. Symbolum vero dare est, sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Sed vacantes potibus et dantes symbolum consumentur, quia sicut scriptum est (Fortasse, Proverb. XV, 5): Omnis detractor eradicabitur. Vestietur autem pannis dormitatio, quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua invenit, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupavit. [ Vet. XXVI. ] Sed tot dura quae beatus. Job sustinet, dignum non est ut per silentium transeant, eaque a notitia hominum ignorantiae obscuritas tegat. Tanti quippe aedificari ad servandam patientiam valent, quanti, implente se superna gratia, ejus patientiae facta cognoverint. Unde et idem beatus Job in exemplum vult pertrahi flagella quae sentit, qui statim subjungit dicens: CAPUT LIII [ Rec. XXV ]. VERS. 23, 24.-- Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? Quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel certe sculpantur in silice?

62. Per plumbi laminam Judaeorum, per silicem gentilium corda designantur. --Cuncta quae beatus Job pertulit, quia forti patrum sententia edoctus gravis ille Judaeorum populus agnovit, stylo ferreo et plumbi lamina scripta sunt. Quia vero haec etiam dura gentilium corda cognoverunt, quid ea nisi in silice sculpta videmus? Et notandum quia in plumbo quod scribitur ipsa metalli mollitie citius deletur; in silice vero tardius quidem valent litterae imprimi, sed difficilius deleri. Non ergo immerito per plumbi laminam Judaea exprimitur, quae praecepta Dei et sine labore percepit, et cum celeritate perdidit. Recte per silicem gentilitas figuratur, quae verba sacri eloquii vix custodienda suscipere potuit; sed tamen fortiter suscepta servavit. Per stylum vero ferreum quid aliud quam fortis Dei sententia designatur? Unde et per prophetam dicitur: Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo in unque adamantino (Jerem. XVII, 1). In ungue finis est corporis. Ita vero lapis durus est adamas, ut ferro non valeat secari. Per stylum vero ferreum fortis sententia, per unguem vero adamantinum finis signatur aeternus. Peccatum itaque Judae stylo ferreo in ungue adamantino scriptum dicitur, quia culpa Judaeorum per fortem Dei sententiam in finem servatur infinitum. 63. Plumbum avaritiam significat. --Recte quoque per plumbi laminam eos accipimus quos avaritiae pondus gravat, quibus per increpantem Prophetam dicitur: Filii hominum, usquequo graves corde (Psal. IV, 3)? Per plumbum namque, cujus natura gravis est ponderis, peccatum avaritiae specialiter designatur, quod mentem quam infecerit ita gravem reddit, ut ad appetenda sublimia attolli nequaquam possit. [ Rec. XXVI. ] Hinc enim in Zacharia scriptum est: Leva oculos tuos, et vide. Quid est hoc quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens, et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. (Vet. XXVII.) Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae, et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus (Zach. V, 5, seq.). Qui de hac visione amphorae, et mulieris, et plumbi, ut latius quid cognovisset ostenderet, 461 adhuc secutus adjunxit: Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et coelum. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar (:IBID., 9, seq.). Quod prophetae testimonium inutiliter pro documento plumbi protulimus, si non etiam repetentes exponamus. Ait enim: Leva oculos, et vide. Quid est hoc quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens (:IBID.). Volens Deus prophetae ostendere humanum genus, ex qua ab eo maxime culpa dilabatur, per imaginem amphorae quasi patens os avaritiae designavit. Avaritia quippe velut amphora est, quae os cordis in ambitu apertum tenet. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra (:IBID.). Multos obtusi sensus homines cernimus, et tamen eos in malis actibus astutos videmus; propheta quoque attestante, qui ait: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt (Jerem. IV, 22). Hi itaque sensu torpent, sed in his quae appetunt avaritiae stimulis excitantur; et qui ad bona videnda caeci sunt, excitantibus praemiis, ad peragenda mala vigilantes fiunt. Unde recte de hac eadem avaritia dicitur: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur (:IBID.). Quid est talentum plumbi, nisi ex eadem avaritia pondus peccati? Et ecce mulier una sedens in medio amphorae. Quam mulierem, ne fortassis quae esset dubitare possemus, illico angelus innotuit. Nam illic mox sequitur: Et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae. Impietas in medio amphorae projicitur, quia nimirum in avaritia semper impietas tenetur. Et misit massam plumbi in os ejus. Massa plumbi in os mulieris mittitur, quia scilicet impietas avaritiae peccati sui pondere gravatur. Si enim ad ea quae deorsum sunt non ambiret, erga Deum ac proximum impia nequaquam existeret. [ Vet. XXVIII.] 64. Superbia et inanis gloria duo principalia vitia. His sublevatur avaritia.--Et levavi oculos meos, et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum. Quid aliud in his duabus mulieribus accipimus, nisi duo principalia vitia, superbiam videlicet, et gloriam inanem, quae impietati absque ulla dubitatione conjuncta sunt? Quae et in alis suis spiritum habere narrantur, quia in actionibus suis Satanae voluntati deserviunt. Ipsum quippe propheta spiritum appellat, de quo Salomon ait: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccle. X, 4). Et de quo in Evangelio Dominus dicit: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida et inaquosa (Matth. XII, 43). Spiritus in alis earum est, quia superbia et inanis gloria per omne quod agunt Satanae voluntati famulantur. Et habebant alas, quasi alas milvi. Milvus semper naturae studet insidiari pullorum. Istae ergo mulieres alas habent, quasi alas milvi, quia actiones earum diabolo sunt procul dubio similes, qui insidiatur semper vitae parvulorum. Et levaverunt amphoram inter coelum et terram. Superbia et vana gloria habent hoc proprium, ut eum quem infecerint in cogitatione sua super caeteros homines extollant, et modo per ambitum rerum, modo per desiderium dignitatum quem semel captum tenuerint quasi in honoris altitudinem 462 elevent. Qui autem inter coelum et terram est, et ima deserit, et superiora minime attingit.

65. Levant ergo istae mulieres amphoram inter coelum et terram, quia superbia et inanis gloria mentem per avaritiam honoris captam ita elevant, ut quoslibet proximos despicientes quasi ima deserant, et alta gloriantes petant. Sed tales quique dum superbiunt, et eos mente transeunt cum quibus sunt, et superioribus civibus minime junguntur. Amphora ergo levata inter terram et coelum dicitur, quia avari quique per superbiam atque inanem gloriam et proximos juxta se despiciunt, et superiora quae ultra ipsos sunt nullatenus apprehendunt. Inter terram itaque et coelum feruntur, quia nec aequalitatem fraternitatis in infimis per charitatem tenent, nec tamen summa pertingere sese extollendo praevalent. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar. Eidem amphorae aedificatur domus in terra Sennaar. Sennaar quippe fetor eorum dicitur. Et sicut bonus odor ex virtute est, Paulo attestante, qui ait: Odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 14). Ita e contrario fetor ex vitio. Radix enim est omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10). Et quia quodlibet malum per avaritiam gignitur, dignum est ut domus avaritiae in fetore construatur. Sciendum quoque est quod Sennaar latissima vallis est, in qua turris a superbientibus aedificari coeperat, quae, linguarum facta diversitate, destructa est. Quae scilicet turris Babylon dicta est, pro ipsa videlicet confusione mentium atque linguarum. Nec immerito ibi avaritiae amphora ponitur, ubi Babylon, id est confusio aedificatur, quia dum per avaritiam et impietatem certum est omnia mala exsurgere, recte haec ipsa avaritia atque impietas in confusione perhibentur habitare. 66. Ecclesia sermones suos cordibus avaritia gravibus, et duris insculpi postulat. --Haec paucis per excessum diximus, ut peccati pondus exprimi per plumbi laminam monstraremus. Quae tamen beati Job verba sanctae quoque Ecclesiae congruunt, quae duo sacri eloquii Testamenta custodiens, quasi secundo sermones suos scribi expetit, dicens: Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? quis mihi det, ut exarentur in libro? Quae quia forti sententia modo per pondus avaritiae gravibus, modo autem duris cordibus loquitur, stylo ferreo in plumbi lamina vel certe in silice scribit. Sed jure beatum Job Redemptoris nostri ejusque Ecclesiae uti vocibus dicimus si quid de eodem Redemptore nostro quod aperte loquitur invenimus. [ Vet. XXIX. ] Quo etenim pacto credendum est quia ex eo aliquid per figuram insinuat, si eum nobis apertis vocibus non demonstrat? Sed jam quid de eo sentit aperiat, omnesque nobis ambages cogitationum tollat. Sequitur: CAPUT LIV. VERS. 25.-- Scio enim quod Redemptor meus vivit.

67. Job Christum Redemptorem aperte praenuntiavit. --Qui enim non ait conditor, sed Redemptor, aperte eum denuntiat qui, postquam omnia creavit, ut nos de captivitate redimeret, inter nos incarnatus apparuit, suaque passione nos a perpetua morte liberavit. Et notandum quanta fide se in virtute ejus divinitatis astringat, de quo per Paulum dicitur: Quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed 463 vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Ait namque: Scio enim quod Redemptor meus vivit. Ac si apertis vocibus dicat: Infidelis quisque illum flagellatum, derisum, palmis caesum, corona spinea coronatum, sputis illitum, crucifixum, mortuum noverit; ego illum post mortem vivere certa fide credo, libera voce profiteor, quia Redemptor meus vivit, qui inter impiorum manus occubuit. Sed quid, beate Job, per resurrectionem illius etiam de tuae carnis resurrectione confidis, aperta, quaeso, voce profitere. Sequitur: CAPUT LV [ Rec. XXVII ].

IBID.-- Et in novissimo die de terra surrecturus sum.

68. Christus mortuus est ut mori non timeremus; resurrexit ut nos resurgere posse confidamus. --Quia videlicet resurrectionem quam in se ostendit in nobis etiam quandoque facturus est. Resurrectionem quippe quam in se ostendit nobis promisit, quia sui capitis gloriam sequuntur membra. Redemptor ergo noster suscepit mortem, ne mori timeremus. Ostendit resurrectionem, ut nos resurgere posse confidamus. Unde et eamdem mortem non plusquam triduanam esse voluit, ne si in illo resurrectio differretur, in nobis omnimodo desperaretur. Quod bene de illo per Prophetam dicitur: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7). Quasi enim de quodam flumine nostrae passionis non in mansione bibere, sed in via dignatus est, quia mortem transitorie, id est ad triduum contigit, atque in ea morte quam contigit, nequaquam sicut nos usque ad finem saeculi remansit. [ Rec. XXVIII. ] Dum ergo die tertio resurrexit, quid in ejus corpore, id est Ecclesia, sequatur ostendit. Exemplo quippe monstravit quod promisit in praemio, ut sicut ipsum resurrexisse fideles agnoscerent, ita in seipsis in fine mundi resurrectionis praemia sperarent. Ecce nos per mortem carnis usque ad finem mundi remanemus in pulvere, ille autem die tertia ab ariditate mortis viruit; ut divinitatis suae nobis potentiam ipsa innovatione suae carnis ostenderet. Quod bene per Moysen virgis duodecim in tabernaculo positis demonstratur (Num. XVII, 2). Nam cum Aaron sacerdotium, qui de tribu Levi fuerat, despiceretur, nec digna tribus quae offerret holocausta crederetur, duodecim virgae, juxta duodecim tribus, in tabernaculo poni praeceptae sunt; et ecce virga Levi viruit, et quid virtutis in munere Aaron haberet, ostendit (:IBID., 8). Quo videlicet signo quid innuitur, nisi quod omnes qui usque ad finem mundi jacemus in morte, quasi virgae reliquae in ariditate remanemus? Sed cunctis virgis in ariditate remanentibus, virga Levi ad florem redit, quia corpus Domini, veri scilicet sacerdotis nostri in mortis ariditate positum, in florem resurrectionis erupit. Quo flore recte Aaron sacerdos esse cognoscitur, quia hac resurrectionis gloria Redemptor noster, qui de tribu Juda ac Levi ortus est, intercessor pro nobis esse monstratur. Ecce ergo jam virga Aaron post ariditatem floret; sed virgae duodecim tribuum in ariditate remanent, quia jam quidem corpus Domini post mortem vivit, sed nostra adhuc corpora usque ad finem mundi a resurrectionis gloria differuntur. Unde caute hanc eamdem dilationem intulit, dicens: Et in novissimo die de terra surrecturus sum. [ Vet. XXX. ] 464 69. Fiduciam nostram roborat multorum mortuorum resurrectio. --Habemus ergo spem resurrectionis nostrae, considerata gloria capitis nostri. Sed ne quis vel cogitatione tacita forsitan dicat quod idcirco ille resurrexit a morte, quia unus idemque Deus et homo mortem, quam ex humanitate pertulit, ex divinitate superavit, nos vero, qui puri homines sumus, a mortis surgere damnatione non possumus, recte in resurrectionis ejus tempore etiam multorum sanctorum corpora resurrexerunt, ut et in se nobis exemplum ostenderet, et de aliorum qui nobis per puram humanitatem similes fuerunt nos resurrectione roboraret, quatenus cum se homo desperaret percipere quod in se ostenderat Deus homo, hoc in se fieri posse praesumeret, quod in ipsis factum cognosceret quos puros fuisse homines non dubitaret.

70. Fides resurrectionis astruitur. --Sunt vero nonnulli qui, considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis ita in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus rursumque ad vitam viridescere posse diffidunt. Qui si resurrectionis fidem ex obedientia non tenent, certe hanc tenere ex ratione debuerant. Quid enim quotidie nisi resurrectionem nostram in elementis suis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta lux ipsa temporalis quasi moritur, dum, supervenientibus noctis tenebris, ea quae aspiciebatur subtrahitur, et quasi quotidie resurgit, dum lux ablata oculis, suppressa iterum nocte reparatur. Per momenta quoque temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere, a fructuum prolatione cessare; et ecce subito quasi ex arescenti ligno velut quadam resurrectione veniente videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Indesinenter cernimus parva arborum semina terrae humoribus commendari, ex quibus non longe post aspicimus magna arbusta surgere, folia pomaque proferre. Consideremus ergo parvum cujuslibet arboris semen, quod in terram jacitur, ut arbor ex illo producatur, et comprehendamus, si possumus, ubi in illa tanta brevitate seminis tam immensa arbor latuit, quae ex illo processit, ubi lignum ubi cortex, ubi viriditas foliorum, ubi ubertas fructuum. Nunquidnam in semine tale aliquid cernebatur cum in terram jaceretur? Et tamen occulto rerum omnium opifice cuncta mirabiliter ordinante, et in mollitie seminis latuit asperitas corticis, et in teneritudine illius absconsa est fortitudo roboris, et in siccitate ejus ubertas fructificationis. Quid ergo mirum, si tenuissimum pulverem, nostris oculis in elementis redactum, cum vult, in hominem roformat, qui ex tenuissimis seminibus immensa arbusta redintegrat? Quia ergo rationales sumus conditi, spem resurrectionis nostrae ex ipsa debemus rerum specie et contemplatione colligere, Sed quia in nobis sensus torpuit rationis, accessit in exemplum gratia Redemptoris. Venit namque conditor noster, suscepit mortem, ostendit resurrectionem, ut qui resurrectionis spem ex ratione tenere 465 noluimus, hanc ex ejus adjutorio et exemplo teneremus. Dicat igitur beatus Job: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Et quisquis resurrectionis in se virtutem fieri posse desperat, verba in gentilitate positi viri fidelis erubescat, et penset quanto poenae sit pondere feriendus, si adhuc non credit suam, qui jam resurrectionem Domini cognovit factam, si et ille suam credidit, qui adhuc Domini Jesu sperabat esse faciendam. [ Vet. XXXI.] 1. Qualitas corporum post resurrectionem. --Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen ejusdem resurrectionis exquiro. Credo namque quia resurrecturus sim, sed volo ut audiam qualis. Sciendum quippe mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse, vel aereo, an in eo quo moriar corpore resurgam. Sed si in aereo corpore surrexero, jam ego non ero qui resurgo. Nam quomodo est vera resurrectio, si vera esse non poterit caro? Aperta ergo ratio suggerit quia si vera caro non fuerit, procul dubio resurrectio vera non erit. Nec enim recte resurrectio dici potest, ubi non resurgit quod cecidit. Sed has nobis beate Job dubietatis nebulas tolle, et quia per acceptam sancti Spiritus gratiam de spe nobis loqui nostrae resurrectionis coepisti, aperte indica, si caro nostra veraciter resurgat. Sequitur:

CAPUT LVI [ Rec XXIX ]. VERS. 26.-- Et rursum circumdabor pelle mea.

72. Error Eutychii, corpus impalpabile aereque subtilius futurum asserentis refellitur. --Dum aperte pellis dicitur, omnis dubitatio verae resurrectionis aufertur, quia non, sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Unde etiam redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis, ostendit manus et latus, palpanda ossa carnemque praebuit, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Qui cum eidem Eutychio in Constantinopolitana urbe positus, hoc evangelicae veritatis testimonium protulissem, ait: Idcirco Dominus hoc fecit, ut dubitationem resurrectionis suae de discipulorum cordibus amoveret. Cui inquam: Mira est res valde quam astruis, ut inde nobis dubietas surgat, unde discipulorum corda a dubietate sanata sunt. Quid enim deterius dici potest quam ut hoc nobis de ejus vera carne dubium fiat, per quod discipuli ejus ad fidem ab omni sunt dubietate reparati? Si enim non hoc habuisse astruitur quod ostendit, unde fides discipulis ejus confirmata est, inde nostra destruitur. Qui adjungebat etiam, dicens: Corpus palpabile habuit quod ostendit; sed post confirmata corda palpantium, omne illud in Domino quod palpari potuit in subtilitatem est aliquam redactum. Ad haec ipsa respondi, dicens: Scriptum est: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Si quid ergo in ejus corpore post resurrectionem potuit immutari, contra veridicam Pauli sententiam, post resurrectionem Dominus rediit in mortem. 466 Quod quis dicere vel stultus praesumat, nisi qui veram carnis ejus resurrectionem denegat? Tunc mihi objecit, dicens: Cum scriptum sit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50), qua ratione credendum est resurgere veraciter carnem? Cui inquam: in sacro eloquio aliter caro dicitur juxta naturam, atque aliter juxta culpam, vel corruptionem. Caro quippe juxta naturam, sicut scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Genes. II, 23); et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Caro vero juxta culpam, sicut scriptum est: Non permanebit in hominibus istis spiritus meus, eo quod sunt caro (Genes. VI, 3). Et sicut Psalmista ait: Memoratus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXXVII, 39). Unde et discipulis Paulus dicebat: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). Neque enim in carne non erant, quibus epistolas transmittebat, sed quia passiones carnalium desideriorum vicerant, jam liberi per virtutem spiritus in carne non erant. Quod ergo Paulus apostolus dicit: Quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, carnem vult secundum culpam intelligi, non carnem secundum naturam. Unde et mox, quia carnem secundum culpam diceret ostendit subdens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. In illa ergo coelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionum desideria non erit, quia devicto mortis aculeo, in aeterna incorruptione regnabit. [ Vet. XXXII.] 73. Eutychii responsiones et effugia diluuntur. --Quibus dictis idem Eutychius consentire se protinus respondit, sed tamen adhuc corpus palpabile resurgere posse denegabat. Qui etiam in libello quem de resurrectione scripserat Pauli quoque apostoli testimonium indiderat dicentis: Tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum (I Cor. XV, 36). Hoc nimirum ostendere festinans, quia caro vel impalpabilis, vel ipsa non erit, dum sanctus Apostolus de resurrectionis agens gloria, non corpus quod futurum est seminari dixerit. Sed ad haec citius respondetur. Nam Paulus apostolus dicens: Non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, hoc insinuat quod videmus, quia granum cum culmo et foliis nascitur, quod sine culmo et foliis seminatur. Ille itaque in augmento gloriae resurrectionis non dixit grano seminis deesse quod erat, sed adesse quod non erat. Iste autem dum verum corpus resurgere denegat, nequaquam dicit adesse quod deerat, sed deesse quod erat.

74. Eutychii librum flammis addicere cogitat imperator. Moritur Eutychius, abjurato errore. --Tunc itaque de hac re in longa contentione perducti, gravissima a nobis coepimus simultatione resilire, cum piae memoriae Tiberius Constantinus imperator secreto me et illum suscipiens, quid inter nos discordiae versaretur agnovit, et utriusque partis allegationem pensans, eumdem librum, quem de resurrectione scripserat, suis quoque allegationibus destruens, deliberavit ut flammis cremari debuisset. A quo ut egressi sumus, me aegritudo valida, eumdem vero Eutychium aegritudo et mors protinus est secuta. Quo mortuo, 467 quia pene nullus erat qui ejus dicta sequeretur, dissimulavi coepta persequi, ne in favillas viderer verba jaculari. Dum tamen adhuc viveret, et ego validissimis febribus aegrotarem, quicunque noti mei ad eum salutationis gratia pergebant, ut eorum relatione cognovi, ante eorum oculos pellem manus suae tenebat, dicens: Confiteor quia omnes in hac carne resurgemus. Quod, sicut ipsi fatebantur, omnino prius negare consueverat. 75. Ex verbis Job resurrectio probatur. --Sed nos ista postponentes in beati Job sermonibus subtiliter exquiramus si vera erit resurrectio verumque corpus in resurrectione. [ Vet. XXXIII. ] Ecce enim jam de spe resurrectionis dubitare non possumus, dum ait: Et in novissimo die de terra resurrecturus sum. Dubietatem quoque de reparatione vera corporis abstulit, qui ait: Et rursum circumdabor pelle mea. Qui adhuc ad auferendas ambages nostrae cogitationis subdit: VERS. 26.-- Et in carne mea videbo Deum.

76. Reducendam carnem in integrum statum credidit Job. --Ecce resurrectionem, ecce pellem, ecce carnem apertis fatetur vocibus. Quid ergo remanet unde possit mens nostra dubitare? Si itaque iste vir sanctus ante effectum resurrectionis dominicae reducendam carnem in integrum statum credidit, quis erit reatus nostrae dubitationis, si vera carnis resurrectio nec post exemplum creditur Redemptoris? Si enim post resurrectionem corpus palpabile non erit, profecto alius surgit quam moritur, quod dictu nefas est credere, quia ego morior, et alius resurgat. Unde quaeso te, beate Job, subjunge quae sentis, et hujus nobis questionis scrupulum tolle. Sequitur: CAPUT LVII [ Rec. XXX ]. VERS. 27.-- Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius.

77. Caro nostra post resurrectionem eadem futura est per naturam, et diversa per gloriam. --Si enim, sicut quidam errorum sequaces arbitrantur, post resurrectionem corpus palpabile non erit, sed invisibilis corporis subtilitas caro vocabitur, quamvis substantia carnis non sit, profecto alius est qui moritur, et alius qui resurgit. Sed beatus Job hanc eis sententiam veridica voce destruit, qui ait: Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Nos autem beati Job fidem sequentes, et Redemptoris nostri post resurrectionem corpus palpabile veraciter credentes, fatemur carnem nostram post resurrectionem futuram et eamdem, et diversam: eamdem per naturam, diversam per gloriam; eamdem per veritatem, diversam per potentiam. Erit itaque subtilis, quia et incorruptibilis. Erit palpabilis, quia non amittet essentiam veracis naturae. Sed sanctus vir eamdem resurrectionis fiduciam qua spe teneat, quanta certitudine praestoletur, 468 adjungit. Sequitur: CAPUT LVIII.

IBID.-- Reposita est haec spes mea in sinu meo.

78. Job de resurrectione sua certissimus. --Nil nos habere certius credimus quam hoc quod in sinu tenemus. In sinu ergo suo spem repositam tenuit, quia veram certitudinem de spe resurrectionis praesumpsit. Sed quia venturum diem resurrectionis innotuit, jam nunc seu voce sua, seu typo sanctae et universalis Ecclesiae pravorum facta redarguit, et judicium quod in resurrectionis die sequitur praedicit. Nam protinus subdit: CAPUT LIX. VERS. 28, 29.-- Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse judicium.

79. Ex judicio quod resurrectionem excepturum est, urget iniquos ad poenitentiam. --Priori quippe sententia iniquorum facta reprehendit, sequenti autem ex divino judicio poenas innotuit. Ait enim: Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Perversi quilibet quia malo studio bene prolata audiunt, et in lingua justi accusationis aditum invenire appetunt, quid aliud quam contra eum verbi radicem quaerunt, ex qua videlicet loquendi originem sumant, et ramos pravae loquacitatis in accusatione dilatent? Sed vir sanctus cum a pravis talia sustinet, non contra eos, sed magis pro ipsis dolet, et male cogitata redarguit, ac mala eis quae fugiant ostendit, dicens: Fugite ergo a facie gladii, quia ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse judicium. Omnis qui perversa agit, eo ipso quo hoc timere despicit, esse Dei judicium nescit. Si enim hoc timendum sciret, quae in illo sunt punienda non ageret. Nam sunt plerique qui extremum esse judicium verbo tenus sciunt, sed perverse agendo testantur quia nesciunt. Quia enim hoc non formidat ut debet, necdum cognovit cum quanto turbine terroris adveniat. Si enim pensare pondus tremendi examinis nosset, irae diem utique timendo praecaveret. Faciem quoque gladii fugere est animadversionis districtae sententiam prius quam appareat placare. Vitari namque terror judicis non nisi ante judicium potest. Modo non cernitur, sed precibus placatur. Cum vero in illo tremendo examine sederit, et videri potest, et placari jam non potest, quia facta pravorum, quae diu sustinuit tacitus, simul omnia reddet iratus. Unde necesse est nunc timere judicem, cum necdum judicium exercet, cum diu sustinet, cum mala adhuc tolerat quae videt, ne cum semel manum in retributione ultionis excusserit, tanto in judicio districtius feriat, quanto ante judicium diutius exspectavit.

LIBER DECIMUS QUINTUS.

recensere

In quo XX et XXI capitum libri Job explicatio brevis absolvitur. 469 [ Vet. et Rec. I. ] Quia amici beati Job nequaquam perversi esse potuerunt, Sophar Naamathitis verba testantur, qui de ore ejus terrorem venturi judicii audiens, protinus adjungit:

CAPUT PRIMUM.

CAP. XX, VERS. 2.-- Idcirco cogitationes meae varie succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. 1. Quanto terrore ex assidua ejus consideratione affici debeamus. --Ac si apertis vocibus dicat: Quia extremi judicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor. Tanto se quippe animus amplius, in cogitatione dilatat, quanto illud esse terribile, quod imminet, pensat. Et in diversa mens rapitur, quando modo mala quae egit, modo bona quae agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta quae sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Sed amici beati Job cum assiduitate vitae illius edocti bene vivere noverint, pensare tamen subtiliter Dei judicia nescientes, mala hic justorum quempiam posse recipere non credebant. Unde et eumdem sanctum virum iniquum esse suspicati sunt, quem flagellatum viderunt, atque ex hac suspicione agebatur ut in ejus quoque increpationem dilaberentur; ad quam tamen increpationem quasi sub quadam reverentia descendunt. Unde Sophar subjicit dicens:

CAPUT II. VERS. 3.-- Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.

2. Multi monita audiunt, ut judicent, non ut sequantur. --Ac si aperte dicat: Tua quidem verba audio, sed an recte prolata sint, spiritu meae intelligentiae discerno. Nam qui docentis verba despiciunt, doctrinam ejus non ad adjutorium, sed ad occasionem certaminis sumunt, ut audita potius judicent quam sequantur. His itaque sub quodam moderamine praemissis, in apertam jam beati viri exprobrationem prosilit, cum subjungit: CAPUT III [ Rec. II ]. VERS. 4, 5.-- Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.

3. Breve est quidquid finitur. --Liquet nunc quia, suae intelligentiae spiritu inflatus, eas quas contra impios sententias profert in beati Job redargutionibus inflectit. Quem enim prius justa agere et postmodum poenas tolerare conspexit, omne in illo hypocrisim aestimat fuisse quod vidit, quia videlicet a justo Deo justum famulum affligi posse non credidit. Sed nos easdem ejusdem sententias, quas non recte rectas protulit, sollicita intentione pensantes exsequamur; et contemnentes quod falsum contra beatum Job loquitur, intueamur quam vera dicat si haec contra impios loqueretur. Ait itaque: Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit. [Vet. II. ] Dicturus brevitatem vitae praesentis, cordis oculum ad exordium reduxit originis, ut ex anteactis colligat quam nulla sint quae videntur aliqua esse dum sunt. Si enim ab ipso humani generis exortu usque ad hoc tempus in quo sumus mentis oculos ducimus, omne quod finiri potuit 470 quam breve fuerit videmus. Ponamus enim quemlibet hominem a primo die mundi conditi usque ad hodiernum diem vitam ducere, hodie tamen eamdem vitam quam sic longam ducere videbatur finire, ecce finis adest, praeterita jam nulla sunt, quia cuncta transierunt. Futurum in hoc mundo nihil est, quia nullum ad vitam vel brevissimum restat momentum. Ubi est ergo longum tempus quod inter initium finemque deprehensum ita consumitur, ac si nec breve unquam fuisset? 4. Multi non esse, sed dici boni curant. Hypocritae gaudium transit, poena manet. Impii itaque, quia praesentem vitam diligunt, in ea procul dubio elati percipere laudem quaerunt. Linguae favoribus extolluntur, nec esse boni, sed dici appetunt. Quam videlicet laudem longam esse existimant dum assequuntur, sed brevem intelligunt fuisse dum amittunt. In fine quippe eis ostenditur quam nihil fuerit quod amaverunt. Unde recte contra eosdem impios dicitur: Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit. Ubi apte subjungitur: Et gaudium hypocritae ad instar puncti. Saepe hypocrita dum sanctum se simulat, et iniquum exhibere minime formidat, ab omnibus honoratur, eique sanctitatis gloria defertur ab iis qui exteriora cernunt, sed interiora perspicere nequeunt. Unde fit ut gaudeat in prima sessione, hilarescat in primo recubitu, infletur in prima salutatione, elevetur in reverenti voce obsequentium, et superba cogitatione tumeat in famulatu subditorum, sicut voce quoque Veritatis de talibus dicitur: Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias suas. Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus, Rabbi (Matth. XXIII, 5). Sed hoc eorum gaudium aeternitati comparatum quid erit, quando, irruente mortis articulo, ita consumitur ac si omnino non fuerit? Cujus nimirum gaudii laetitia pertransiit, et poena permanet, et cum res amittitur, causa durat. Bene autem dicitur: Gaudium hypocritae ad instar puncti. In puncto enim stylus mox ut ponitur levatur, nec mora ulla agitur ut per exprimendam lineam trahatur. Gaudium ergo hypocritae ad similitudinem puncti est, quia apparet ad momentum, sed disparet in perpetuum; et sicut stylus in puncto dum ponitur levatur, sic hypocrita praesentis vitae gaudia dum tangit amittit. De quo et subditur: CAPUT IV [ Rec. III ]. VERS. 6, 7.-- Si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.

5. Gaudia vitae praesentis, quae iniqui tanti faciunt, justi arbitrantur stercora. --Superbia hypocritae usque ad coelum ascendere dicitur, quando ejus elatio coelestem agere vitam videtur. Cujus etiam caput quasi nubes tangit 471 quando principalis pars, videlicet intellectus illius, sanctorum praecedentium coaequari meritis creditur. Sed quasi sterquilinium in fine perditur, quia in morte sua cum ad tormenta ducitur, stercoribus vitiorum plenus, a malignis spiritibus conculcatur. [ Vet. III. ] Gaudia etenim vitae praesentis, quae injusti aestimant magna bona, justi stercora deputant. Unde scriptum est: De stercore bonum lapidatus est piger (Eccli. XXII, 2). Is ergo qui Deum sequi noluerit, ab amore aeternae vitae pigrescit. Et quoties rerum temporalium damno percutitur ex his nimirum affligitur, quae justi viri velut stercora contemnunt. Qui ergo ex terrenarum rerum percussione atteritur, quid aliud quam de boum stercore lapidatur? Et recte hypocrita sterquilinio similis dicitur, quia dum temporalem gloriam habere appetit, modo per cogitationem apud semetipsum tumet, modo eamdem gloriam aliis invidet, eamque alios veraciter habentes irridet. Quot ergo vitiis plenus est, quasi tot stercoribus in conspectu aeterni judicis illius pectus fetet. Dicatur igitur: Si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Qui etsi coelestem vitam se agere simulat, etsi intellectum suum esse similem veris praedicatoribus ostentat, quasi sterquilinium tamen in fine perditur, quia mens illius pro vitiorum suorum fetore damnatur. Sequitur: CAPUT V. VERS. 7.-- Et qui eum viderant dicent: Ubi est?

6. Hypocritarum vita in fine detegitur. --Plerumque hypocritarum vita etiam ab omnibus reproba in fine cognoscitur, ut signis jam apertioribus qui fuerint ostendatur. Qui ergo nunc elatum viderunt, de exstincto dicent: Ubi est? Quia neque hic ubi elatus fuerat apparet, neque in aeternitatis requie, de qua esse putabatur. De cujus brevitate vitae adhuc apte subjungitur: CAPUT VI [ Rec. IV ]. VERS. 8.-- Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.

7. Vita hypocritae phantasmati similis. --Quid est vita hypocritae, nisi quaedam visio phantasmatis, quae hoc ostendit in imagine, quod non habet ex veritate? Unde recte quoque somnio comparatur, quia ab eo omnis laus et gloria quasi dum tenetur amittitur. Saepe namque in nocturna visione nonnulli pauperes factos se divites admirantur, deferri sibi honores aspiciunt, divitiarum moles, obsequentium multitudinem, pulchritudinem vestium, abundantiam ciborum sibimet adesse considerant; gaudent se evasisse penuriam, quam cum gemitu tolerabant; sed repente, cum evigilant, inveniunt quam falsum fuerit quod gaudebant, eosque evigilasse poenitet, quia vigilantes inopia vera tenet. Sic hypocritarum mentes, dum aliud est quod agunt, atque aliud quod hominibus ostendunt, laudes de ipsa sanctitatis ostentatione recipiunt, in aestimatione hominum multis melioribus praeferuntur, et cum intus apud se tacita cogitatione superbiant, foris se humiles demonstrant. Cumque ab hominibus immoderate laudantur, tales esse se quoque apud Deum existimant, quales se gaudent hominibus innotuisse. Unde fit ut etiam aeternae vitae percepturos se praemia praesumant, et qui hic de humanis favoribus exsultant, illic se habituros requiem omnino non dubitent. Sed 472 inter haec occulta vocationis hora subrepit, et cum carnis oculos claudunt, mentis aperiunt, moxque ut supplicia aeterna receperint, ibi vident quia virtutum aestimatione divites in somnis fuerunt. Bene ergo de hoc hypocrita dicitur: Transiet velut visio nocturna. Quia hoc quod se ad momentum divitem humanis aestimationibus videt, de ostensione est phantasmatis, non de soliditate virtutis. Nam cum mens ejus in morte carnis evigilat, cognoscit procul dubio quia favores circa se hominum dormiens videbat. Sequitur: CAPUT VII [ Rec. V ]. VERS. 9.-- Oculus qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.

8. Linguae adulantium ei nihil prosunt in judicic. --Quis est locus hypocritae, nisi cor adulantium? Ibi quippe requiescit, ubi favores invenerit. Oculus ergo qui eum viderat, non videbit, quia, subtractus morte, stultis amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere. Nec ultra eum locus suus intuebitur, quia linguae adulantium hunc ad judicium favoribus non sequuntur. Sed tamen quousque vivit, ea quae ipse agit etiam sequaces suos docere non desinit, et per erroris sui pravitatem alios quoque ad eam quam exhibet generat simulationem. De quibus hic apte subditur: CAPUT VIII. VERS. 10.-- Filii ejus atterentur egestate.

9. Exterius multiplicati hypocritae, interius inanes fiunt. --Scriptum est: In malevolam animam non introibit sapientia (Sap. I, 4). Et per Psalmistam dicitur: Divites eguerunt, et esurierunt (Psal. XXXIII, 11). Si enim de exteriori fame egestas eorum et esuries diceretur, profecto divites non essent, qui pane corporis indigerent. Sed quia dum exterius multiplicantur, interius inanes fiunt, et divites pariter et egentes esse memorantur, quia videlicet pane sapientiae satiari minime merentur. Filii itaque hujus hypocritae atteruntur egestate, quia hi qui in hypocrisi ex ejus imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt. CAPUT IX [ Vet. IV ].

IBID.-- Et manus illius reddent ei dolorem suum.

10. Aeternum hypocritis supplicium quasi quoddam debitum solvetur. --Quid per manus nisi opera designantur? Manus itaque illius ei dolorem reddent, quia damnationem justam ex iniqua recipiet operatione. Bene autem non dabunt, sed reddent, dicitur, quia perversae ejus actiones aeternum ei supplicium quasi quoddam debitum solvent. Sed priusquam ad aeterna supplicia perveniat, qualem se hic exhibeat plenius adjungat. Sequitur: CAPUT X. VERS. 11.-- Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient.

11. Hypocritas vitia nunquam deserunt. --Origo pravae inchoationis causas culpae etiam praesumendo multiplicat. Dum enim mala agere quisque coeperit, usu jam deterius in hoc quod inchoaverat excrescit. Quid itaque adolescentia hujus hypocritae nisi inchoatio pravitatis est? In adolescentia quippe jam libido fervescere inchoat. Et tunc adolescentiam hypocrita habet, cum appetere et amplecti libidinem gloriae coeperit. Quam in eo dum adulantium blanda fomenta multiplicant, robustiorem reddunt, et quasi in ossa convertunt. Hoc enim quod male coepit, pejus quotidie per consuetudinem roborat. Dicatur itaque: Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, quia durae in eo pravitatum consuetudines a vitio sumptae sunt pessimae inchoationis. Unde 473 scriptum est in Proverbiis: Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea (Prov. XXII, 6). Quae nimirum ossa cum eo in pulvere dormient, quia eousque in illo iniquae consuetudines perdurant, quo hunc ad mortis pulverem pertrahant. Cum eo enim in pulvere ossa vel vitia dormire est usque ad pulverem eum non deserere, id est usque ad mortem ab iniquitate minime cessare. Tenent igitur illum pravae consuetudines, quae semel coeperunt, atque quotidie duriores existunt. Et cum illo in pulvere dormiunt, quia non nisi cum ejus vita finiuntur. Sed haec intelligi et aliter possunt. [ Vet. V.] 12. Multa simulantes habere quae non habent, perdunt etiam quae habent hypocritae. --Habet namque hypocrita nonnunquam forte ac validum aliquid in operatione; sed dum multa bona se simulat habere quae non habet, perdit etiam ea quae habet. Unde bene nunc dicitur: Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus. Quia cum levis ac mobilis multa pueriliter facit, etiam in iis quae fortia egerit in vitio mollescit. Quae videlicet ejus ossa cum eo in pulvere dormient, quia scilicet sicut pulvis est omnis simulatio illa, quam agit, ita et in illo si quid habet validum, omni soliditate vacuatur, ut per virtutis arrogantiam hoc quoque perdat, quod in eo potuit esse virtutis. Ossa ergo cum eo in pulvere dormire est cum pravis ejus actibus etiam si qua sunt bene acta deperire. Sequitur:

CAPUT XI. VERS. 12.-- Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum abscondet illud sub lingua sua.

13. Hypocritae est sermonibus dulcia praetendere, cogitationibus perversa moliri. --In ore hypocritae malum dulce est, quia ei est iniquitas suavis in mente. Os quippe cordis cogitatio est, de qua scriptum est: Labia dolosa in corde, et corde locuta sunt mala (Psal. XI, 3). Sed hoc malum, quod in ore hypocritae dulce est, sub lingua ejus absconditur, quia asperitas malitiae quae latet in mente, sub tegmine blandae locutionis operitur. Malum namque in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam suae pravitatis aperiret. Sed sicut plerique justorum, cum quosdam agere perverse conspiciunt, qui duris sunt increpationibus feriendi, in lingua asperitatem sumunt, sed sub lingua mentis suae benignitatem contegunt. Unde et sanctae Ecclesiae sponsi voce dicitur: Mel et lac sub lingua tua (Cant. IV, 11). Qui enim mentis suae dulcedinem aperire infirmis nolunt, sed loquentes quadam eos asperitate feriunt, et tamen inter verba aspera quasi latenter quiddam dulcedinis intermittunt, hi videlicet non in lingua, sed sub lingua habent dulcedinem, quia inter dura quae proferunt emittunt quaedam blanda et dulcia, quibus contristati mens possit ex benignitate refoveri. Ita perversi quique, quia malum non in lingua, sed sub lingua habent, sermonibus dulcia praetendunt, et cogitationibus perversa moliuntur. Hinc est enim quod Joab Amasae mentum dextera tenuit, sed sinistram ad gladium latenter mittens, ejus viscera effudit (II Reg. XX, 9). Dextera quippe mentum tenere est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit. Hinc de ipso quoque eorum capite scriptum est: Sub lingua ejus labor et dolor (Psal. X, 7). Qui enim non aperte mala quae cogitat ostendit, laborem ac dolorem eorum quorum mortem appetit, non in lingua exerit, sed sub lingua premit. Bene autem de hoc hypocrita subditur: CAPUT XII [ Rec. VI ]. VERS. 13.-- Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit 474 in gutture suo.

14. Hypocritae est perpetrata nunquam confiteri. --Malo enim quod diligit, parcit, quia non hoc in semetipsum poenitendo persequitur. Unde et additur: Non derelinquet illud. Si enim vellet relinquere, nequaquam parceret, quia persequeretur. Sed hoc celat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce. Sequitur: CAPUT XIII. VERS. 14.-- Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.

15. Hypocritae qua delectatur gloria, convertitur in fel aspidum. --Quod panis in utero, hoc est satietas temporalis delectationis in mente. Satietur ergo nunc hypocrita illata laude, delectetur honoribus; panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus, quia satietas transitoriae delectationis in retributionis fine ad amaritudinem vertetur; et fel aspidum, id est malignorum, spirituum, persuasio fuisse cognoscitur, quod hic laus gloriae esse credebatur. Tunc enim iniqui vident quod antiqui serpentis veneno infecti sunt, dum, flammis ultricibus traditi, cum eodem suo persuasore cruciantur. Panis itaque iste aliud in ore sapit, sed aliud in utero, quia transitoriae delectationis laetitia dulcis est, cum hic quasi mandendo agitur; sed amarescit in utero, quia peracta laetitia deglutitur ad poenam. [ Vet. VI.] 16. Scripturae sacrae mysteriis erudiri cupit hypocrita, non ut ex eis vivat, sed ut extollatur. --Vel certe, quia panis, Scripturae sacrae intelligentia non inconvenienter accipitur, quae mentem reficit eique boni operis vires praebet, et plerumque hypocrita etiam sacri eloquii erudiri mysteriis studet; non tamen ut ex eisdem vivat, sed ut caeteris hominibus quam sit doctus appareat; panis ejus utero illius in fel aspidum intrinsecus vertetur, quia dum de sacrae legis scientia gloriatur, vitae potum convertit sibi in veneni poculum; et inde reprobus moritur, unde ad vitam erudiri videbatur. Neque hoc autem inconvenienter accipitur, quod nonnunquam hypocrita, dum doctrinae verbo ad ostensionem studet, divino judicio caecatus, hoc ipsum verbum prave intelligit quod male quaerit. Cum vero in errorem haereseos labitur, contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic infelix de pane moriatur; et in doctrina sua mortem invenit, quia in verbis vitae vitam minime quaesivit. Saepe vero evenit ut divinae admonitionis eloquia, etiamsi recte hypocrita intelligat, quia in opere nequaquam servat, haec etiam prius quam praesentis vitae cursum finiat amittat, ut perdat scire quod sciendo noluit agere. Unde et subditur:

CAPUT XIV [ Vec. VII. ] VERS. 15.-- Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.

17. Contempto bono opere, saepe etiam scientiam perdit hypocrita. --Vult hypocrita scire divina eloquia, nec tamen facere. Vult docte loqui, nec vivere. Pro eo ergo quod non agit quae novit, etiam hoc quod novit amittit, ut quia scientiae suae puram operationem non sociat, contempta puritate boni operis et scientiam perdat. Divitias igitur sacrae legis, quas legendo devoravit, obliviscendo evomit, easque de ventre illius Deus extrahit, quia quod observare noluit, justo judicio de ejus memoria evellit, ne praecepta Dei saltem in lingua teneat, quae non servavit in vita. Unde per Prophetam dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)? Quae etiam verba doctrinae, si quando contingit, ut hypocrita usque ad finem videatur in ore retinere, 475 inde magis damnabitur, unde bono Dei munere etiam malus minime privatur. Scriptum quippe est: Memoria retinentibus mandata ejus, ut faciant ea (Psal. CII, 18). Qui ergo mandata illius memoria retinet, sed nequaquam facit, hic in doctrinae verbis sententias, quibus damnetur, tenet. [ Rec. VIII.] 18. Sacra eloquia ad aeternam damnationem sunt eis qui ea aut scire nolunt, aut sciendo contemnunt. --Hinc quippe in Zacharia scriptum est: Quid tu vides, Zacharia? Et dixi: Ego video volumen volans, longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. Et dixit ad me: Haec est maledictio quae egredietur super faciem universae terrae, quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur (Zach. V, 2). Quid namque est volumen volans, nisi Scriptura sacra? Quae dum de coelestibus loquitur, ad superiora mentis nostrae levat intentionem, quia dum illam super nos esse aspicimus, ima attendere, id est concupiscere devitamus [ Vet. VII. ] Quae latitudinem decem cubitorum, longitudinem vero viginti habere perhibetur, quia latitudo operationis nostrae simpla est, et longanimitas spei in duplum tenditur, quoniam pro bono nostro opere et hic nobis mentis requies, et illic gaudia aeterna praeparantur, Veritate attestante, quae ait: Si quis reliquerit domum, aut agros, et caetera, centuplum in hoc saeculo recipiet, et in futuro vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29; Luc. XVIII, 30). Centenarius quippe numerus decemplicato denario fit perfectus. Hic itaque centuplum recipit, qui etsi nihil habuerit, ipsa tamen perfectione mentis jam in hoc saeculo habere nihil quaerit. Quia ergo per hanc duplum nobis pro simplo redditur, recte hoc volumen per viginti cubitos in longum tenditur, quod per decem dilatatur. Sed quia haec ipsa sacra eloquia ad aeternam damnationem sunt eis qui illa vel scire nolunt, vel certe sciendo contemnunt, recte de hoc volumine dicitur: Haec est maledictio, quae egredietur super faciem universae terrae (Zach. V, 3). Et cur maledictio dicatur, adjungit: Quia omnis fur sicut ibi scriptum est, judicabitur. Hypocrita igitur, quia secundum verba legis quae novit vivere contemnit, et de doctrina favores quaerit, fur judicabitur, quia per hoc quod justa loquitur, laudem sibi vitae justorum rapit. De quo adhuc bene subditur:

CAPUT XV [ Rec. IX ]. VERS. 16.-- Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.

19. Diabolus in tentatione prius leniter subrepit, postea violenter trahit. --Aspis parvus est serpens, vipera vero prolixioris est corporis; et aspides ova gignunt, atque ex ovis eorum filii procreantur, viperae autem cum conceperint, filii earum in ventre saeviunt, qui ruptis lateribus matrum ex earum ventribus procedunt. Unde et vipera, eo quod vi pariat, nominatur. Vipera itaque sic nascitur ut violenter exeat, et cum matris suae exstinctione producatur. Quid ergo per aspides parvos nisi latentes suggestiones immundorum spirituum figurantur, qui cordibus hominum parva prius persuasione subripiunt? Quid vero per linguam viperae, nisi violenta diaboli tentatio designatur? Prius enim leniter subripit, postmodum vero etiam violenter trahit. Caput itaque aspidum sugit, quia initium suggestionis occultae parvum prius in corde nascitur, sed occidit eum lingua viperae, quia postmodum capta mens veneno violentae tentationis necatur. Primum subtilibus consiliis ad cor hominis immundi spiritus loquuntur, qui dum leniter persuadent, quasi venenum aspidum 476 fundunt. Unde scriptum est: Ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ovis eorum morietur, et quod confotum est erumpet in regulum (Isai. LIX, 5). [ Vet. VIII. ] Ova quippe aspidum pravis hominibus rumpere est malignorum spirituum consilia, quae in eorum cordibus latent, perversis operibus aperire. Telas quoque araneae texere est pro hujus mundi concupiscentia temporalia quaelibet operari. Quae dum nulla stabilitate solidata sunt, ea procul dubio ventus vitae mortalis rapit. Bene autem additur: Qui comederit de ovis eorum morietur (:IBID.), quia qui immundorum spirituum consilia recipit, vitam in se animae occidit. Et quod confotum est erumpet in regulum, quia consilium maligni spiritus quod corde tegitur ad plenam iniquitatem nutritur. Regulus namque serpentum rex dicitur. Quis vero reproborum caput est, nisi Antichristus? Quod ergo confotum fuerit, erumpet in regulum, quia is qui in se enutrienda aspidis consilia recipit, membrum iniqui capitis factus in corpus Antichristi accrescit. De hoc itaque hypocrita dicitur: Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae, quia cum iniquam suggestionem antiqui hostis libenter suscipit, violentis se postmodum ejus tentationibus devictus tradit. Unde et in paradiso quoque, stanti homini verba blandae persuasionis intulit (Genes. III, 5 seq.); sed quem semel rapuit ad consensum, jam nunc etiam renitentem trahit, et corruptionis suae delectationibus devictum pene violenter interficit. Sed fortasse haec ipsa intelligere etiam per contrariam interpretationem valemus. Nam quia veneno suo aspis concite, vipera autem tardius occidit, per aspidem violenta et subita, per viperam vero lenis et diuturna tentatio designatur. Unde et illi mors in suctione capitis, viperae autem in lingua esse perhibetur, quia repentina tentatio saepe inopinatam mentem mox ut surgit interficit; longa vero tentatio, quia prava diutius persuadendo suggerit, velut ex lingua vipera occidit. Et quia omnis hypocrita, immundorum suggestione spirituum, quasi serpentum veneno, penetratus, quae sint superna sancti spiritus dona nequaquam considerat, dum intentionem cordis in exterioribus favoribus divulgat, recte subjungitur: CAPUT XVI [ Rec. X ]. VERS. 17.-- Non videat rivulos fluminis torrentis mellis et butyri.

20. Hypocrita fidei, spei, et charitatis exors. --In Evangelio Dominus dicit: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Ubi Evangelista subjungit, dicens: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Rivuli ergo sunt fluminis dona Spiritus sancti. Rivulus est fluminis charitas, rivulus fluminis fides, rivulus fluminis spes. Sed quoniam omnis hypocrita nec Deum, nec proximum diligit, cum transitoriam mundi gloriam quaerit, rivulos fluminis non videt, quia irrigatione non infunditur charitatis. Hypocrita, dum praesentia lucra quaerit, munera futura despicit, et fidem non habens, rivulum fluminis mente non videt, quia est fides rerum argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1). Et dum retinet hypocrita quae videntur, spem negligit eorum quae non videntur. Rivulum ergo fluminis per desiderium non videt, quia solis visibilibus intendit. Et scriptum est: Quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII, 24)? Rivulos ergo fluminis vidisset, si a 477 praesentis mundi gloria oculos clauderet, eosque ad coelestis patriae amorem aperiret. Et notandum quod non rivos, sed rivulos dicit. Accipi enim rivuli fluminis possunt ea dona spiritualia, quae in amantis mentem ita de coelestibus subtiliter currunt, ut per os carnis expleri non possint. Saepe namque amantis animus tanto contemplationis munere repletur, ut videre valeat, quod loqui non valet. Fluvius autem torrens est ipsa inundatio Spiritus sancti, quae in contemplantis animum exuberanti infusione colligitur, cum mens plus quam intelligere sufficit, repletur. [ Vet. IX. ] Et sciendum quia cum nos Spiritus sancti gratia infundit, melle nos pariter et butyro replet. Mel enim desuper cadit, butyrum vero ex animalium lacte colligitur. Mel itaque ex aere, butyrum vero ex carne est. Summi autem Patris Unigenitus, cum sit Deus super omnia, homo est factus inter omnia. Qui cum nos dulcedine divinitatis suae et mysterio incarnationis replevit, melle nos pariter et butyro satiavit. Quia ergo spiritus Christi mentem quam repleverit, et divinitatis ejus dulcedine, et incarnationis fide laetificat, isti rivuli torrentis fluminis mellis simul et butyri esse memorantur, quia et de cognitione Dei alta mentem suavitate reficiunt, et de incarnationis gratia charismatis hanc mysterio perungunt. Sed iste hypocrita quia, in exterioribus favoribus fusus, haec interna dona non percipit, ad quae post supplicia tendat adjungit, cum subditur: CAPUT XVII [ Rec. XI ]. VERS. 18.-- Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur.

21. Damnati semper moriuntur nunquam morte consumendi. --Persolvit enim in tormento ea quae hic illicite servavit desideria; et, flammis ultricibus traditus, semper moritur, quia semper in morte servatur. Non enim in morte consumitur, quia si consumeretur vita morientis, cum vita etiam poena finiretur. Sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine in poena compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in poena. Dicat ergo: Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur, quia cruciatur, et non exstinguitur; moritur, et vivit; deficit, et subsistit; finitur semper, et sine fine est. Haec solo auditu valde sunt terribilia, quanto magis passione! Sed quia multitudo iniquitatis ejus exigit ut carere suppliciis nunquam possit, apte subjungitur:

CAPUT XVIII.

IBID.-- Juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

22. Novis inventis cruciantur ad poenam, qui multa invenerunt ad culpam. --Quia enim multa invenit ad culpam, novis inventionibus cruciatur in poena. Nam quod hic suspicari non potuit, hoc illic ultioni traditus sentit. Sicut enim exercitati in bonis operibus electi nonnunquam plus student agere quam eis dignatus est Dominus jubere (carnis enim virginitas nequaquam jussa est, sed tantummodo laudata; nam si illa juberetur, nimirum conjugium jam culpa crederetur, et tamen multi virtute virginitatis pollent, ut videlicet plus impendant obsequio quam acceperunt praecepto), sic plerumque perversi quique in pravis actibus exercentur, ut plus inveniant in perversa operatione quod faciant, quam ex usu reproborum iniquitatis accipere exempla 478 potuerunt. Unde et amplioris retributionis tormento feriuntur, quia et ipsi ex semetipsis amplius actiones pravas, de quibus feriri debeant, invenerunt. [ Vet. X, Rec. XII. ] Bene itaque dicitur: Juxta multitudinem adinventicnum suarum, sic et sustinebit. Non enim inveniret iniquitatem novam, nisi et quaereret; et non quaereret, nisi ex studio perpetrare festinaret. Pensatur ergo in tormento ejus nimietas malae cogitationis, et dolorem recipit dignae retributionis. Et quamvis damnatorum omnium sit dolor infinitus, graviora tamen tormenta recipiunt, qui multa in iniquitatibus ex suis quoque desideriis invenerunt. Sed quia Sophar hujus hypocritae intulit poenam, protinus adjungit culpam, nec unam quamlibet narrat, sed eam de qua omnes oriuntur. Scriptum quippe est: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Cui ergo cupiditas dominari dicitur, subjectus procul dubio malis omnibus demonstratur. Nam subjungit: CAPUT XIX. VERS. 19, 20.-- Quoniam confringens nudavit pauperis domum, rapuit, et non aedificavit eam, nec est satiatus venter ejus.

23. Aeterna poena multatur qui sua non erogavit; quanto magis qui rapuit aliena. Avaritia obtentis bonis desideratis crescit, non exstinguitur. --Domum pauperis confringit et nudat, qui eum quem per potentiam conterit spoliare quoque per avaritiam non erubescit. Rapit eam, et non aedificat. Ac si aperte diceretur: Qui hanc aedificare debuit insuper rapit. Venturus namque in judicio Dominus dicturus est reprobis: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me, et caetera (Matth. XXV, 42). Ex qua culpa subjungitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (:IBID.). Si igitur tanta poena multatur, qui non dedisse sua convincitur, qua poena feriendus est, qui redarguitur aliena abstulisse? Rapuit ergo, et non aedificavit eam, quia non solum de suo nil tribuit, sed etiam quod erat alienum tulit. Bene autem subditur: Nec est satiatus venter ejus. Venter quippe iniqui avaritia est, quia in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur. Nam more ignis cum ligna quae consumat acceperit, accrescit; et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. Et saepe omnipotens Deus cum avarae menti vehementer irascitur, prius ei permittit ad votum cuncta suppetere, et post hanc per ultionem subtrahit, ut pro eis debeat supplicia aeterna tolerare. Unde et subditur: CAPUT XX. VERS. 20.-- Et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.

24. Majoris irae signum est, cum hoc tribuitur quod male desideratur. --Majoris quippe iracundiae est cum hoc tribuitur quod male desideratur, atque inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit quod Deo irascente concupivit. Unde et per Psalmistam dicitur, cum escam carnis male populus desiderasse perhibetur: Adhuc esca eorum erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos, et occidit plurimos eorum (Psal. LXXVII, 31). Solent namque tardius apparere divina judicia, cum praepediuntur, ne impleri 479 debeant mala vota. Nam quanto citius malum votum impleri permittitur, plerumque tanto celerius punitur. Unde ergo hypocrita festine multiplicatur ut potens sit, inde agitur cum celeritate ne sit, quia et arbusta quae tardius crescunt annosa perdurant; et quae in temporis brevitate proficiunt celerius arescunt, et quasi cum festinant esse tendunt ad non esse. Sequitur: CAPUT XXI [ Vet. XI ]. VERS. 21.-- Nec remansit de cibo ejus.

25. Cibus ejus est omne hoc quod perverso desiderio concupivit. Sed percusso hypocrita, de cibo suo nil remanet, quia cum ipse ad aeterna supplicia ducitur, a cunctis bonis quae hic possederat alienatur. Unde et adhuc subditur:

IBID.-- Propterea nihil permanebit de bonis ejus.

Si enim de bonis suis ei aliquid permaneret, secum quae habuerat tolleret. Sed quia omnia ambiens timere judicem noluit, ex hac vita subtractus, ad judicem nudus vadit. Cui tamen iniquo ad retributionem minus est quod in subsequenti poena cruciatur, si in hac saltem vita liber esse permittitur. Sed nulla est libertas in culpa, quia scriptum est: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Et plerumque perversae menti ipsa sua culpa fit poena. Unde et recte subjungitur:

CAPUT XXII [ Rex. XIII ]. VERS. 22.-- Cum satiatus fuerit, arctabitur.

26. Divitum ex satietate angustia. --Prius quippe anhelat per avaritiam concupita congregare; et cum quasi in quodam ventre avaritiae multa congesserit, satiatus arctatur, quia dum anxiatur qualiter acquisita custodiat, ipsa eum sua satietas augustat. Divitis enim cujusdam uberes fructus ager attulerat, sed quia ubi eos tantos reponeret non habebat, dixit: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam, destruam horrea mea, et majora aedificabo (Luc. XII, 17). Qui ergo ex abundantia coangustatus dicebat: Quid faciam? quasi multo cibo pressus aestuabat. Pensemus quot votis appetiit ut uberes fructus ager illius afferret. Ecce autem vota completa sunt, quia fructus uberes ager attulerat. Sed quia ad recondendum loca non sufficiunt, multiplicatus dives quid faciat ignorat. O angustia ex satietate nata! De ubertate agri angustatur animus avari. Dicens namque: Quid faciam? profecto indicat quia, votorum suorum affectibus pressus, sub quodam rerum fasce laborabat. Bene ergo dicitur: Cum satiatus fuerit, arctabitur. Quia mens avari, quae prius ex abundantia requiem quaesierat, post ad custodiam gravius laborabat. Unde hic quoque adhuc subditur: CAPUT XXIII.

IBID.-- Aestuabit, et omnis dolor irruet in eum.

27. In acquirendis et custodiendis divitiis anxietas aeternis suppliciis praeludit. --Prius namque dolorem habuit in ipsa suae concupiscentiae fatigatione, qualiter concupita raperet, quomodo alia blandimentis, alia terroribus auferret; at postquam acquisitis rebus pervenit ad desiderium, alius hunc dolor fatigat, ut cum sollicito timore custodiat quod cum gravi labore meminit acquisitum. Hinc inde insidiatores metuit, atque se hoc perpeti quod ipse fecit aliis pertimescit. Formidat potentiorem alterum, ne hunc sustineat violentum; pauperem vero cum conspicit, suspicatur furem. Ipsa quoque quae congesta sunt curat magnopere, ne ex naturae propriae defectu 480 per negligentiam consumantur. In his itaque omnibus quia timor ipse poena est, tanta infelix patitur, quanta pati timet. Post hoc quoque ad gehennam ducitur, et aeternis cruciatibus mancipatur. Omnis ergo dolor super eum irruit, quem et hic prius poena concupiscentiae, postmodum vero cura custodiae, et illic quandoque poena ultionis cremat. [ Vet. XII.] 28. Mira cordis, avaritiae non expositis securitas. --Mira autem est securitas cordis, aliena non quaerere, sed uniuscujusque diei victu contentum manere. Ex qua videlicet securitate etiam perennis requies nascitur, quia a bona et tranquilla cogitatione ad gaudia aeterna transitur. Quo contra reprobi et hic fatigantur in desideriis, et illic in tormentis; eisque de labore cogitationis labor doloris nascitur, dum ab aestu avaritiae trahuntur ad ignem gehennae. Et quia, ut supra jam diximus, saepe perversus quisque quanto citius pervenit ad desiderium, tanto facilius rapitur ad tormentum, optando subjungitur:

CAPUT XXIV. VERS. 23.-- Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum!

29. Super divitem avarum pluunt Dei jacula. --Super hunc hypocritam bellum suum Dominus pluit cum judiciorum suorum gladiis ejus opera percutit. Bellum namque Deo pluere est iniqui vitam districtis sententiis desuper ad interitum urgere. Bellum Deo pluere est superbientia contra se corda percutere, et mentem aridam, quasi quibusdam guttis pluviae densescentibus, judiciorum suorum jaculis ferire, ut cum jam ad judicium rapitur, modo meminerit quia male concupivit, et concupita pejus congregare studuit, modo doleat quod congregata deserit, quandoque autem et ultionis ignem sentiat, quem, ne bene viveret, praevidere contempsit. Sequitur: CAPUT XXV [ Rec. XIV ]. VERS. 24.-- Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum.

30. Temporalem inopiam cavens, perpetuae, simulque aeternis suppliciis addicitur avaritia. --Sciendum quod avaritia aliquando per elationem subrepit, aliquando vero per timorem. Sunt namque nonnulli qui dum potentiores videri appetunt, ad alienarum rerum ambitum succenduntur. Et sunt nonnulli qui dum sibi subsidiorum necessaria deesse timent, mentem ad avaritiam relaxant, et aliena ambiunt, cum sua sibi sufficere non posse suspicantur. Omnis vero necessitas non incongrue ferrum vocatur, quia vitam inopis moeroris vulnere cruciat, sicut de ejus quoque necessitatibus scriptum est qui a fratribus venditus afflictam vitam ducebat: Ferrum pertransivit animam ejus (Psal. CIV, 18). Quid ergo sunt arma ferrea, nisi necessitates vitae praesentis, quae dure premunt, et vitam inopis insequuntur? Ferrum quippe aerugo consumit, aes autem consumere difficilius solet. Ferro ergo necessitas praesens, quae transitoria est, aere autem sententia aeterna figuratur. Et quia judicium supernum ab iniqui mente non attenditur, juste arcui comparatur, quoniam velut ex insidiis percutit, dum illud is qui percutitur non attendit. Fugiet ergo arma ferrea, et irruet in arcum aereum, quia dum, praesentes necessitates metuens, multa per avaritiam rapit, extremi judicii districtis se percussionibus anteponit. Et cum fugit arma ferrea, ab arcus aerei sagittis invenitur, quia, mala temporalia stulte praecavens, sententia aeterna 481 percutitur. Qui enim hic inopiae duritiam cum culpa fugit, illic perpetuitatem justae ultionis invenit. [ Vet. XIII. ] Sed priusquam ad judicium rapiatur, adhuc quae iniquus iste hic operetur insinuat. Sequitur: CAPUT XXVI [ Rec. XV ]. VERS. 25.-- Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua.

31. Ad peccatum a diabolo tracti, propria voluntate egredimur. --Iniquus iste insidiatur depraedationibus proximorum; sed dum prava in cogitationibus machinatur, quasi adhuc gladius in vagina est; dum vero malum quod cogitavit inique perficit, de vagina sua egreditur, quia de occultatione cogitationis suae per iniquitatem malae operationis aperitur. Ostenditur in opere qualis latuit in cogitatione. Et notandum quod ait: Eductus, et egrediens de vagina sua; eductus scilicet per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem. Nam is qui ducitur ducentem procul dubio sequitur; qui autem egreditur, secundum suam pergere voluntatem videtur. Qui ergo ad mala quaeque opera et ab antiquo hoste trahitur, et tamen suo libero arbitrio in eorum desideriis obligatur, de vagina sua eductus et egrediens dicitur, quoniam hoc quod ex prava cogitatione exit ad pessimam operationem, et illius est spiritus qui suggessit, et ejus nequitiae qui ex propria voluntate consensit. 32. Iniqui quo magis splendent, eo acrius punientur. Cujus adhuc potentiae terror ostenditur cum protinus subinfertur: Et fulgurans in amaritudine sua. --Fulgur quippe cum repente desuper venit, cum terrore ante oculos clarescit, claritatem ostendit, et anteposita percutit. Sic sic videlicet iniquus cum gloriam vitae praesentis assumpserit, unde in hoc mundo per potentiam clarus ostenditur, inde agitur ut in ultimo feriatur. Quasi enim fulgurare iniqui est in hujus vitae honore clarescere. Sed quia splendor gloriae illius aeternis gehennae suppliciis mancipatur, recte nunc dicitur: Fulgurans in amaritudine sua. Qui enim modo quasi ex terrore et claritate feriens gaudet, inde post supplicia in perpetuum sustinet. Et quidem de quodam divite scriptum est (Luc. XVI, 19) quia epulabatur quotidie splendide. Sed aliud est splendere, atque aliud fulgurare. Nonnunquam quippe splendor sine percussione est, fulguris vero nomine splendor exprimitur cum percussione. Qui itaque in potestate positus aliis nocet, non incongrue fulgurans dicitur, quia unde ipse contra bonos quasi ex luce gloriae extollitur, inde bonorum vita cruciatur. Sequitur: CAPUT XXVII [ Rec. XVI ].

IBID.-- Vadent, et venient super eum horribiles.

33. Quot vitiis sibi succedentibus premitur peccator, tot malignis spiritibus euntibus ac redeuntibus devastatur. --Qui hoc loco horribiles, nisi maligni spiritus appellantur, bonis videlicet mentibus pavendi atque fugiendi? Et quia iidem maligni spiritus certis quibusque vitiis singuli obsequi sunt credendi, cum perversus iste alia quidem vitia ad momentum deserere videtur, sed alia agere incipit, super hunc profecto horribiles vadunt et veniunt, quia perversi mentem, etsi alia mala deserunt, alia occupant. Saepe namque videas iniquum in terrena potestate constitutum, gravi furore commoveri, quidquid ira suggesserit exsequi; et cum furor abscesserit, mox 482 ejus mentem luxuria devastat; cum luxuria ad tempus intermittitur, elatio protinus quasi de continentia in ejus cogitatione subrogatur, atque ut a caeteris timeatur, appetit videri terribilis. Sed cum res exigit ut loqui quid dupliciter debeat, quasi postposito terrore superbiae, remissa locutione blanditur; et cum superbus videri desierit, duplex effici non pertimescit. In cujus ergo mentem vitia vitiis succedunt, recte de eo dicitur: Vadent, et venient super eum horribiles, quia quot vitiis decedentibus et succedentibus premitur, tot malignis spiritibus ejus animus quasi euntibus ac redeuntibus devastatur. Sed haec quae agit extrinsecus per partes prodeunt; nam menti ejus simul omnia mala colligantur. Unde et subditur: CAPUT XXVIII. VERS. 26.-- Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus.

34. Omnia vitia in hypocritae mente sunt colligata. --Quamvis enim hypocrita actiones bonas in superficie ostendat, quaedam tamen in eo malorum operum tenebrae apparent; sed tamen minus prodit in opere quam in ejus latet cogitatione. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quae noceant in mente tacitus tenet. Omnes ergo tenebrae in occultis ejus absconditae dicuntur, quia etsi in se mala omnia non ostendit, omnia tamen inferre proximis appetit. [ Vet. XIV, Rec. XVII. ] Sed mens ista sic reproba qua ultione sit ferienda subjungat. Sequitur: CAPUT XXIX.

IBID.-- Devorabit eum ignis, qui non succenditur.

35. Ignis gehennae mire fovetur, et animam et corpus cruciat. --Miro valde modo paucis verbis expressus est ignis gehennae. Ignis namque corporeus, ut esse ignis valeat, corporeis indiget fomentis. Qui cum necesse est ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur; nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis, cum sit corporeus, et in se missos reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus semel durat inexstinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret. Bene ergo de hoc iniquo dicitur: Devorabit eum ignis, qui non succenditur, quia Omnipotentis justitia, futurorum praescia, ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit, qui in poena reproborum esse semel inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret. Sciendum vero est quod omnes reprobi, quia ex anima simul et carne peccaverunt, illic in anima pariter et carne cruciantur. Unde per Psalmistam dicitur: Pones eos ut clibanum ignis, in tempore vultus tui; Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis (Psal. XX, 10). Clibanus namque intrinsecus ardet, is vero qui ab igne devoratur, ab exteriori incipit parte concremari. Ut ergo sacra eloquia ardere et exterius et interius reprobos demonstrarent, eos et ab igne devorari, et sicut clibanum poni testantur, ut per ignem crucientur in corpore, et per dolorem ardeant in mente. Unde hic quoque cum de hoc impio diceretur: Devorabit eum ignis, qui non succenditur, protinus de ejus spiritu additur: CAPUT XXX [ Rec. XVIII ].

IBID. Affligetur relictus in tabernaculo suo.

36. Mali qui de corpore nunc nolentes educuntur, in corpore tenebuntur inviti. --Iniqui enim tabernaculum caro est, quia ipsam laetus inhabitat, et si sit possibile, optat ut eam nunquam relinquat. Justi vero, quia gaudium suum in spe coelestium 483 ponunt, eorumque conversatio in coelis est (Philip. III, 26), cum adhuc in carne sint quasi in carne jam non sunt, quia nulla carnis delectatione pascuntur. Unde et quibusdam dicitur: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). Neque enim in carne non erant qui per magistri epistolas exhortationis eloquia suscipiebant; sed quasi jam non in carne esse est de amore carnalium nihil habere. At contra iniquus iste, quia omne gaudium suum in carnali vita posuit, in tabernaculo carnis habitavit. Quam videlicet carnem cum in resurrectione receperit, cum ea gehennae igni traditus ardebit. Tunc ab ea educi appetit, tunc ejus tormenta evadere, si valeat, quaerit; tunc incipit velle vitare quod amavit. Sed quia eamdem carnem Deo praeposuit, judicante Deo agitur, ut ex ea amplius in igne crucietur. Hic itaque eam relinquere non vult, et tamen ab ea abstrahitur; illic eam relinquere appetit, et tamen in ea propter supplicia servatur. Ad augmentum itaque tormenti et hic de corpore nolens educitur, et illic in corpore tenetur invitus. Quia ergo ejus spiritus carnem quam sibi male amando praeposuit evadere in tormento volet et non valet, recte nunc dicitur: Affligetur relictus in tabernaculo suo. De cujus accusatione mox dicitur: CAPUT XXXI [ Vet. XX, Rec XIX ]. VERS. 27.-- Revelabunt coeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.

37. Iniqui in judicio accusatores experientur justos et injustos. --Quid per coelos nisi justos, et quid per terram nisi peccatores accipimus? Unde et in Dominica oratione petimus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10), ut videlicet voluntas nostri conditoris sicut in omnibus justis perficitur, ita et in omnibus quoque peccatoribus impleatur. De justis quoque scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Et peccanti homini sententia infertur, qua dicitur: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19). Hujus itaque impii ad illud terribile judicium deducti revelant coeli iniquitatem, et terra consurgit adversus eum, ut qui hic nec bonis unquam nec malis pepercit, in illo eum tremendo examine et justorum vita et peccatorum pariter accuset. Et gravius quidem est si quis justis potius quam peccatoribus noceat. Unde et per prophetam dicitur: Sanguis ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere (Ezech. XXIV, 7). Per terram videlicet et pulverem peccatores, per petram vero limpidissimam justum signans, qui gravibus peccatorum contagiis non exasperatur. Sanguis ergo super limpidissimam petram effunditur, quando malitia cruentae mentis in afflictione justae animae grassatur. Cum ergo sit gravius justos quam injustos injuste affligere, multo tamen est gravius et justis pariter et injustis nocere. Quia ergo hic iniquus et justis pariter nocuit et injustis, in accusatione condemnationis revelabunt coeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum, quia et illis obstitit qui coelestia, et eos pressit qui ima sapuerunt. Possunt vero per terram non peccatores et reprobi, sed hi qui, terrenis actibus occupati, eleemosynarum et lacrymarum ope ad aeternam vitam perveniunt designari, de quibus per Psalmistam dicitur, cum venire Dominus ad judicium nuntiaretur: Advocavit coelos sursum 484 et terram, ut discerneret populum suum (Psal. XLIX, 4). Coelos quippe sursum advocat cum hi qui, sua omnia relinquentes, conversationem coelestis vitae tenuerunt ad consedendum in judicio vocantur, atque cum eo judices veniunt. Terra etiam sursum vocatur cum hi qui terrenis actibus obligati fuerant, in eis tamen plus coelestia quam terrena lucra quaesierunt, quibus dicitur: Hospes eram et collegitis me; nudus, et operuistis me (Matth. XXV, 43). Hypocritae itaque hujus coeli iniquitatem revelant, atque adversus eum terra consurgit, dum et hi qui cum Deo judices veniunt, et hi qui per judicium liberantur pravitatis illius testes existunt. Nihil ergo de his quae egit in tempore damnationis ejus absconditur, et si quidem acta illius modo hominibus per duplicitatem multa celantur, sed in damnationis die quidquid in eo intrinsecus latebat ostenditur. Unde apte subjungitur: CAPUT XXXII [ Vet. XVI ]. VERS. 28.-- Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.

38. In judicio mala intus latentia revelabuntur. --Tunc germen domus illius aperitur, cum omne malum quod in conscientia illius nascebatur ostenditur. Modo quippe germen domus hypocritae manet occultum, quia etsi bona in imagine apparet ejus operatio, sed latet intentio. Aliud est namque quod agit, aliud quod intendit. Sed cum, adveniente judice, uniuscujusque conscientia ad testimonium fuerit deducta, unde scriptum est: Cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus (Rom. II, 15), in hoc hypocritae germen domus aperitur, quia in ejus mente cogitatio perversa detegitur. Et in die furoris Dei detrahitur, quia, ostensa ira judicis, flammis ultricibus traditus, ab ejus conspectu separatur. Qui enim summa cogitare dum viveret noluit, peccatorum suorum pondere depressus, a facie judicis in ima suppliciorum cadet. Nunc autem et peccantem considerat judex et tolerat, atque ad conversionem singulos, quia dies patientiae, et necdum est dies furoris, exspectat. Sed in hoc die patientiae quasi immobilis manet hypocrita, dum et multa mala perpetrat, et hunc flagella nulla castigant. Sed in furoris die detrahetur, quia, vindictae tempore raptus ad supplicia, ab aeterni judicis vultu separatur. Sequitur: CAPUT XXXIII [ Rec. XX ]. Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino.

39. In judicio vel minima mala punientur. --Si enim bene agere in hac positus vita voluisset, partem apud Dominum coelestis regni consortium haberet. Sed quia pravis subdi desideriis elegit, partem suam a Domino in tormentis invenit, quia ejusdem Domini participare gratiam non quaesivit. Bene autem dicitur: Et haereditas verborum ejus a Domino. Qui enim pro magnis malis in supplicium mergitur, fortasse credebatur quod pro verbis quae male dixerat minime judicaretur. Sed cum districta Dei omnipotentis justitia supplicium a reprobis pro perversis actibus exigit, eis mala usque ad verborum retributionem reddit, ut qui de magnis malis debitores sunt, suppliciis traditi, etiam novissimum quadrantem solvant. Illis enim minima parcuntur qui majora in se districte male defleverunt. Nam quos magna premunt, etiam mala minima in gehenna pariter affligunt. 485 Sancti autem viri non partem a Domino accipere, sed partem suam ipsum Dominum habere desiderant. Unde Propheta deprecatur, dicens: Portio mea Dominus (Psal. LXXII, 26) Iniquus vero quia portionem suam habere ipsum Dominum non quaesivit, partem suam extra Dominum ignem invenit, ut ab ejus facie exclusus, quia gaudere in ipso non appetiit, sub ipso crucietur. Haec Sophar ita intulit, ut per ea quae contra hypocritam dixerat beati Job vitam feriret, existimans quod is qui a Domino percussus esset cuncta bona quae egerat mente simplici non egisset. Quem enim percussum vidit, Deo displicuisse credidit. Sed amici beati Job etiam in hac re haereticorum speciem tenent, qui in sancta Ecclesia dum quosdam bene agentes aspiciunt sub flagellis gemere, eos existimant bona merita in bonis actibus non habere, et malos credunt quos affligi verbere divino conspiciunt, videlicet nescientes quia multae tribulationes justorum (Psal. XXXIII, 20); et flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Sed beatus Job more sanctae et universalis Ecclesiae, quae a perversis verborum jacula aequanimiter tolerat, et cum superborum dicta audit, humilitatis suae tramitem non relinquit, cum magna cordis humilitate subjunxit, dicens:

CAPUT XXXIV [ Vet. XXII, Rec. XXI ]. CAP. XXI, VERS. 2.-- Audite quaeso sermones meos, et agite poenitentiam.

40. Sancti dum recte docent, irrideri non metuunt. --Qui enim cum diceret Audite, addidit Quaeso, cum quanta humilitate loquatur insinuat, dum contra se superbientes rogat, ut eorum sensum ad salutis doctrinam reducat. Sancti autem viri dum intra universalem Ecclesiam non solum docere recta, sed etiam perversa tolerare parati sunt, irrideri non metuunt. Unde et subditur: CAPUT XXXV. VERS. 3.-- Sustinete me, ut et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete.

41. Sancti in verbis suis quaerunt auditoribus suis, et sibi prodesse. Superbis auditoribus grave onus est doctrina humilitatis. --Boni etenim, cum loquuntur, duo sunt quae in suis locutionibus attendunt, ut videlicet aut sibi et auditoribus suis, aut sibimet solis prosint, si auditoribus prodesse non possunt. Cum enim bene audiuntur bona quae dicunt, sibi simul et auditoribus prosunt. Cum vero ab auditoribus deridentur, sibi procul dubio profuerunt, quos a culpa silentii liberos fecerunt. Beatus itaque Job ut sibi et suis auditoribus prosit, dicat: Audite quaeso sermones meos, et agite poenitentiam. Ut autem ipse quod debet exsolvat, etiam si auditoribus prodesse non valeat, adjungit: Sustinete me, ut et ego loquar, et post, mea, si videbitur, verba ridete. Et notandum quia dum subjungeret Agite poenitentiam, praemisit Audite; cum vero subderet: Post mea, si videbitur, verba ridete, praemisit Sustinete me. Audire quippe volentis est, sustinere nolentis. Amici ergo ejus si doceri appetunt, audiant; si autem irridere parati sunt, sustineant quae dicuntur, quia videlicet superbis mentibus pondus grave est oneris doctrina humilitatis. Sequitur: CAPUT XXXVI [ Rec. XXII ]. VERS. 4.-- Nunquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?

42. Job ex flagellis humilior, Deo displicuisse tantum timuit. --Omnis qui Deo placens hominibus displicet, causas tristitiae nullas habet. Qui autem aut hominibus placens Deo displicet, aut simul Deo et hominibus 486 displicere se credit, si hunc tristitia non afficit, a virtute sapientiae alienus existit. Beatus autem Job displicuisse Deo inter flagella se credidit, et idcirco animum ad tristitiam revocavit, quia despiciendus non erat cui se displicuisse formidabat. Si autem de vitae suae meritis contra hominem disputaret, nequaquam contristari debuisset; sed quia per flagella praesentia anceps factus de anteacta vita fuerat, in flagello tristitiam jure requirebat. Unde etiam subdit: CAPUT XXXVII. VERS. 5.-- Attendite me, et obstupescite.

43. Ex Job percussionibus discendum quid formidare debeamus. --Id est, considerate quae egi, et admiramini in hac percussione quae patior. Qui adhuc recte subinfert, dicens:

IBID.-- Et superponite digitum ori vestro.

Ac si aperte dicat: Scientes bona quae egi, et considerantes mala quae patior, vosmetipsos etiam a verborum culpa compescite, atque in meis percussionibus vestra damna formidate. Vel certe quia digitis quaeque discernimus, non incongrue per digitum discretio designatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Benedictus dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum (Psal. CXLIII, 1). Per manus videlicet operationem, per digitos vero discretionem designans. [ Vet. XVIII. ] Digitus ergo ori superponitur cum per discretionem lingua refrenatur, ne per hoc quod loquitur in stultitiae culpam delabatur. Ait ergo: Superponite digitum ori vestro, id est, locutioni vestrae discretionis virtutem adjungite, ut per haec quae recta contra hypocritam dicitis quibus sint dicenda videatis. Sequitur:

CAPUT XXXVIII. VERS. 6.-- Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.

44. Quaedam ironice et per irrisionem a sanctis dicuntur. --Quia beatus Job actuum suorum oblitus non fuerit, extrema locutio ejus ostendit. Qua ex re hoc quod ab eo nunc amicis dicitur: Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor, constat nimirum quod per irrisionem dicatur. Ac si aperte diceretur: Si me aliquid hypocritae habuisse meminero, in poenitentiae mox fletu contremisco. Carmen vero suam, si recordatus fuerit, tremore perhibet concuti, id est infirmitatem operis ultionis pavore fatigari. Sed quia multa Sophar de subita damnatione impii, in quibus beati Job potentiam momordit, asseruit, sanctus vir contra ejus dicta subjungit, dicens: CAPUT XXXIX [ Rec. XXIII ]. VERS. 7.-- Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?

45. Expenditur hujus vitae felicitas, in dignitatibus et divitiis, in liberis et propinquis; in pacata domo; in armentorum fecunditate; in familiae multitudine et exsultatione. --Nisi enim eos patientia divina toleraret, nequaquam diu vitam in peccatis ducerent. Sublevantur namque divitiis cum esse potentes incipiunt, confortantur vero cum diu in hac vita subsistere permittuntur. Quos enim substantia elevat, in suae fastu potentiae dierum longitudo confortat. Vel certe sublevati et confortati referuntur, quia sublevantur honoribus, confortantur rebus. Sed sunt plerique qui et honoribus sublevati, et divitiis confortati, ea quae in hac concupiscunt vita accipiunt, successione autem sobolis privantur. Istis nimirum ipsa sua potentia poena est, cum et magnam se habere haereditatem considerant, et haeredes non habent quibus relinquant. Quid itaque prodest 487 si adsint omnia, et desint filii qui successores fiant? Sequitur: CAPUT XL. VERS. 8.-- Semen eorum permanet coram eis.

46. In augmentum magnae felicitatis, cum magno patrimonio dantur et haeredes; ac ne qua necessitas saltem temporalis ab oculis subtrahat eos in quibus animus exsultat, de hoc eorum semine dicitur: Permanet coram eis. Quid autem si filii dati sunt, sed ipsi sterilitate feriuntur? Sic in eis genus exstinguitur, sicut parentum sterilitate exstingui timebatur. Sequitur:

IBID.-- Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

Ecce adest vita, adsunt honores et divitiae, adsunt filii, adsunt nepotes. Quid si qua mentem intestina cogitatio exurat, et securitatis gaudia domestica rixa transverberet? Quae est mundi hujus felicitas, si laeta non est? Sequitur:

CAPUT XLI. VERS. 9.-- Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.

47. Securae et pacatae sunt, quia peccantes vivunt, lugenda agunt, et gaudia non relinquunt. Virga eos supernae disciplinae non percutit, et tanto amplius in culpa proficiunt, quanto minus ex culpa feriuntur. Sed quia intus quae prosperantur audivimus, in agris quoque quae prosperitas arrideat videamus. Sequitur: VERS. 10.-- Bos eorum concepit, et non abortivit; vacca peperit, et non est privata fetu suo.

Vulgaris locutionis usus est ut bovem masculum et vaccam feminam vocet, sed litteraturae ( Id est, grammaticae), locutio bovem communis generis appellat. Unde nunc dicitur: Bos eorum concepit, et non abortivit; vacca peperit, et non est privata fetu suo. Dominis gregum prima felicitas est, si grex sterilitatem non habens concipit; secunda, si conceptus ad partum venit; tertia autem, si hoc quod partum est per nutrimenta ad provectum ducatur. Ut ergo tota simul adesse impiis demonstraret, eorum greges beatus Job asserit concepisse, et non abortisse; peperisse, et fetu proprio non esse privatos. Minor autem est felicitas, si cum greges crescunt, custodes quoque gregum non proficiunt. Unde et ad fecunditatem gregum mox fecunditas familiae subrogatur. Nam dicitur:

CAPUT XLII. VERS. 11.-- Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus.

48. Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum. Sed quia dixit Exsultant lusibus, ipsum quoque infantium lusum in domo iniquorum ne vilem valde esse crederemus, subjungens, ait: VERS. 12.-- Tenent tympanum et citharam, gaudent ad sonitum organi.

Ac si patenter dicat: Cum domini honoribus et rebus tument, subjecti in ludicris actibus gaudent. Sed, o beate vir, quid tam multa nobis de iniquorum voluptatibus narras? Jam diu est quod in eorum descriptione loqueris, post multa breviter distingue quae sentis. Sequitur:

CAPUT XLIII [ Vet. XIX, Rec. XXIV ]. VERS. 13.-- Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

49. Quidquid finem habet, momentaneum. Prosperitas innocentiae, adversitas iniquitatis non est argumentum. --Ecce, beate vir, eorum gaudia diu narraveras; quomodo nunc asseris quod in puncto ad inferna descendant, nisi quod omnis longitudo temporis 488 vitae praesentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur? Cum enim ad extremum quisque perducitur, de praeterito jam nil tenet, quia tempora cuncta delapsa sunt; in futuro nil habet, quia unius horae momenta non restant. Vita ergo quae sic angustari potuit punctus fuit. Ut enim praediximus, in puncto stylum ponimus, et levamus. Quasi ergo in puncto vitam tetigit, qui hanc accepit et amisit. Potest in puncto hoc quoque intelligi, quod saepe hi qui diu in iniquitate tolerati sunt subita morte rapiuntur, ut nec flere ante mortem liceat quae peccaverunt. Sed quia nonnunquam etiam vita justorum subito fine terminatur, melius illud accipimus, si hoc de eorum temporali vita sentiamus, quia quidquid transire potuit subitum fuit. Amicis autem beati Job, qui idcirco hunc injustum esse crediderunt, quia flagellatum viderunt, recte ejusdem sancti viri voce de iniquorum flore et perditione ostensum est quia praesentis vitae prosperitas innocentiae testis non est, quia multi ad perennem vitam per flagella redeunt, et plerique ad infinita supplicia perducendi sine flagello moriuntur. De quibus adhuc subditur: CAPUT XLIV [ Rec. XXV ]. VERS. 14.-- Qui dixerunt Deo: Recede a nobis.

50. Qui Dei mandatis non obsequuntur, eum a se abigunt. --Haec verbis dicere vel stulti minime praesumunt; sed tamen perversi omnes Deo Recede, non verbis, sed moribus dicunt. Qui enim illa agunt quae Deus omnipotens prohibet, quid aliud faciunt quam suum animum contra Omnipotentem claudunt? Sicut enim ejus praecepta cogitare eum ad se introducere est, ita ejus mandatis obsistere eum a cordis inhabitatione repellere est. Dicunt ergo: Recede a nobis, qui ei ad se aditum praebere recusant, eumque pravis actibus impugnant, etiam si verbis laudare videantur. Dicunt etiam: CAPUT XLV.

IBID.-- Scientiam viarum tuarum nolumus.

51. Aliud est nescire vias Dei, aliud scire nolle. --Eo ipso quo ejus scientiam apprehendere contemnunt. Sunt namque nonnulli qui ex eo quod Veritas dicit: Servus qui non cognovit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis; et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens juxta eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47, 48); nolunt scire quod faciant, et quasi minus se vapulaturos existimant, si nesciant quod operari debuerunt. Sed aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescit namque qui apprehendere vult, et non valet. Qui autem ut nesciat aurem a voce veritatis avertit, iste non nesciens, sed contemptor addicitur. [ Vet XX. ] Via autem Dei pax, via Dei humilitas, via Dei patientia est. Sed quia haec omnia iniqui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus. Dum enim in praesenti vita superbiunt, dum honoribus inflantur, dum etiam si non habent appetunt, vias Dei in sua cogitatione contemnunt. Quia enim via Dei in hac vita humilitas fuit, ipse hic Deus et Dominus redemptor noster ad probra, ad contumelias, ad passionem venit, et adversa hujus mundi aequanimiter pertulit, prospera fortiter vitavit, ut et prospera doceret aeternae vitae appeti, et adversa praesentis vitae non formidari. Sed quia iniqui gloriam vitae praesentis appetunt, ignominiam fugiunt, dicere memorantur: Scientiam viarum tuarum nolumus. Scire quippe nolunt quod facere contemnunt. 489 Quorum adhuc verba subduntur, cum dicitur: CAPUT XLVI [ Rec. XXVI ]. VERS. 15.-- Quis est Omnipotens, ut serviamus ei?

52. Carnales, aut Deum non esse suspicantur, aut ei servire contemnunt. --Mens enim hominis male exterius fusa, sic in rebus corporeis sparsa est, ut neque ad semetipsam intus redeat, neque eum qui est invisibilis cogitare sufficiat. Unde carnales viri jussa spiritalia contemnentes, Deum quia corporaliter non vident, quandoque ad hoc perveniunt, ut etiam non esse suspicentur. Unde scriptum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). Unde nunc quoque dicitur: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? Plerumque enim plus appetunt homines servire hominibus, quos corporaliter vident, quam servire Deo, quem non vident. Per omne enim quod faciunt, ad finem oculorum tendunt; et quia in Deum oculos corporis tendere non possunt, ei obsequia praebere vel despiciunt, vel si coeperint, fatigantur. Esse enim, sicut dictum est, non credunt, quem corporaliter non intuentur. Qui si auctorem omnium Deum humiliter quaererent, id quod non videtur, ei rei quae videtur, esse melius, in semetipsis invenirent. Ipsi quippe ex anima invisibili et corpore visibili subsistunt; sed si hoc ab eis quod non videtur, abstrahitur, illico corruit quod videtur. Et patent quidem carnis oculi; sed videre quidquam vel sentire non possunt. Sensus enim visionis periit, quia habitator recessit; et domus carnis remanet vacua, quia abscessit ille invisibilis spiritus, qui per ejus respicere fenestras solebat. Quia ergo rebus visibilibus invisibilia praestantiora sunt, carnales quique ex semetipsis pensare debuerunt, atque per hanc, ut ita dixerim, scalam considerationis tendere in Deum: quia eo est, quo invisibilis permanet, et eo summus permanet quo comprehendi nequaquam potest. Sunt vero nonnulli qui Deum et esse et incomprehensibilem esse non ambigunt; qui tamen ab eo non ipsum, sed dona exteriora quaerunt. Quae cum ei servientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt. De quorum adhuc verbis adjungitur: CAPUT XLVII [ Rec. XXVII ].

IBID.-- Et quid nobis prodest, si oraverimus illum?

53. Ordo rerum in oratione postulandarum. --Cum Deus in oratione non quaeritur, citius in oratione animus lassatur: quia cum illa quisque postulat, quae fortasse juxta occultum judicium Deus tribuere recusat, ipse quoque venit in fastidium, qui non vult dare quod amatur. Sed se magis Dominus quam ea quae condidit, vult amari, aeterna potius quam terrena postulari, sicut scriptum est: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Qui enim non ait, dabuntur, sed adjicientur: profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia enim nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet, et illud datur, et hoc nimirum ex abundanti superadditur. Et tamen saepe homines, cum bona temporalia postulant, aeterna vero praemia non requirunt, petunt quod adjicitur, et illud non desiderant ubi adjiciatur. Nec lucrum suae esse petitionis deputant, si hic sint temporaliter pauperes, et illic beatitudine divites in aeternum vivant; sed solis, ut dictum est, visibilibus intenti, labore postulationis renuunt invisibilia mercari. 490 Qui si superna quaererent, jam cum fructu laborem exhiberent: quia cum mens in precibus ad auctoris sui speciem anhelat, divinis desideriis inflammata, supernis conjungitur, ab inferioribus separatur, amore fervoris sui se aperit ut capiat, et capiens inflammat; et superiora amare jam sursum ire est; dumque magno desiderio ad coelestia inhiat, miro modo hoc ipsum quod accipere quaerit degustat. Sequitur: CAPUT XLVIII [ Vet. XXI, Rec. XXVIII ]. VERS. 16.-- Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium eorum longe sit a me.

54. Justi bona sua possident, non ab eis possidentur; secus iniqui. --Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia sub dominio mentis premit. Nam quisquis ea nimie diligit, se magis illis quam sibi ipsa supponit. Multi etenim justorum in hoc mundo divites fuerunt, rebus et honoribus fulti habere multa videbantur, quorum mentem quia eorum quae aderant delectatio nimia non possidebat, bona illorum in manu erant: quia potestati animi subjecta tenebantur. At contra iniqui ita se totis desideriis in exteriorum rerum appetitionibus fundunt, ut non magis ipsi habita teneant, sed ab his quae habent, captiva mente teneantur. Quia igitur non sunt in manu eorum bona sua, recte subjungitur: Consilium eorum longe sit a me. Quid namque est iniquorum consilium nisi terrenam gloriam quaerere, aeternam negligere, salutem temporalem cum damno interiori appetere, et dolores transitorios ad aeternos gemitus commutare? Vir igitur sanctus has iniquorum cogitationes intuens aspernetur, et dicat: Consilium eorum longe sit a me. Quia nimirum esse bonum incomparabiliter videt, ad breve tempus eligit hic sub flagello gemere quam aeternae ultionis supplicia tolerare. Sed neque in hac vita hi qui in ea prosperari appetunt, continue prosperantur. Nam plerumque eorum gaudia, suborti gemitus interrumpunt. Unde subditur: CAPUT XLIX [ Rec. XXIX ]. VERS. 17.-- Quoties lucerna eorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui.

55. Quot et qualibus poenis afficiuntur mali. --Saepe impius lucernam suam, filiorum vitam aestimat; sed cum filius qui nimie amatur, subtrahitur, lucerna impii, quae videbatur, exstincta est. Saepe impius praesentis honoris gloriam lucernam putat; sed dum, sublata dignitate, dejicitur, lucerna exstincta est, quae ei juxta desiderium lucebat. Saepe impius opes terrenae substantiae adesse sibi, quasi magnam luminis lucernam putat; sed cum, irruente damno, divitias, quas plus se amabat, perdiderit, quid iste aliud quam lucernam, in cujus lumine gaudebat, amisit? Qui ergo gaudere de aeternis non appetit, neque hic ubi solidari vult, potest continue laetari. Nam quoties lucerna impiorum exstinguitur, et supervenit eis mundatio, et dolores dividit furoris sui. Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus ex aliqua adversitate patiuntur. Omnipotens enim Deus cum se despici et in terrena videt concupiscentia laetari, hoc quoque doloribus percutit quod sibi videt in cogitatione impii praeferri. Bene autem dicitur: Et dolores dividet furoris sui. Qui enim aeternos dolores impio per retributionem servat, et aliquando ejus mentem etiam 491 temporali dolore transverberat: quia hic quoque et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit. Neque enim poena praesens, quae injusti animam a pravis desideriis non immutat, ab aeternis suppliciis liberat. Unde et per Psalmistam dicitur: Pluet super peccatores laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum (Psal. X, 7). Dicendo enim laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum, multos nimirum dolores intulit. Sed quia ab eis doloribus peccator, qui non corrigitur, ad aeterna supplicia vocatur, eosdem dolores non jam totum calicem, sed partem calicis dixit: quia videlicet eorum passio hic quidem per dolores incipitur, sed in ultione perpetua consummatur. De quorum adhuc fine subjungitur: CAPUT L [ Vet. XXII, Rec. XXX ]. VERS. 18.-- Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.

56. Tanquam paleae ab irae divinae flatu ad ignem asportantur. --Iniquus cum in potestate conspicitur, cum valde in oppressionibus et violentiis effrenatur, ab infirmorum cogitationibus gravis nimium, et quasi in hoc mundo radicatus aestimatur. Sed cum districti judicis sententia venerit, omnes iniqui quasi paleae ante ventum erunt: quia, ut ita dicam, irae flatu subito levantur atque asportantur ad ignem, quos hic in suis quondam praejudiciis quasi duri ponderis superjacentem molem indigentium lacrymae movere non poterant. Et ad rapientis judicii manus leves sunt, qui per injustitiam proximis graves fuerunt. Et sicut favilla, quam turbo dispergit. Ante omnipotentis Dei oculos iniqui vita favilla est: quia, etsi apparet ad momentum viridis, ab ejus tamen judicio jam consumpta cernitur; quia consumptioni est aeternae deputata. Hanc favillam turbo dispergit: quia Deus manifestus veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Hujus enim tempestatis turbine ab aeterni conspectu judicis iniqui rapiuntur; et qui hic mentem desiderio perverso solidaverant, ibi paleae et favilla videbuntur: quia eos ad aeterna supplicia turbo rapiens asportat. Sequitur: CAPUT LI [ Rec. XXXI ]. VERS. 19.-- Deus servabit filiis illius dolorem patris: et cum reddiderit, tunc sciet.

57. Qui Deus peccata parentum puniat in filiis. --Scriptum novimus: Qui reddis peccata patrum in filios ac nepotes, in tertiam et quartam generationem (Exod. XXXIV, 7). Et rursum scriptum est: Quid est (De Poenit., dist. 4, c. 13) quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae, meae sunt; ut anima patris, ita et anima filii, mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 2; Jerem. XXXI, 29). In utraque igitur hac sententia dum dissimilis sensus invenitur, auditoris animus ut discretionis viam subtiliter requirat instruitur. Peccatum quippe originale a parentibus trahimus; et nisi per gratiam baptismatis solvamur, etiam parentum peccata portamus: quia unum adhuc videlicet cum illis sumus. Reddit ergo peccata parentum in filios, dum pro culpa parentis, ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursum non reddit parentum peccata 492 in filios: quia cum ab originali culpa per baptismum liberamur, jam non parentum culpas, sed quas ipsi committimus, habemus. Quod tamen intelligi etiam aliter potest: quia quisquis pravi parentis iniquitatem imitatur, etiam ex ejus delicto constringitur. Quisquis autem parentis iniquitatem non imitatur, nequaquam delicto illius gravatur. Unde fit, ut iniquus filius iniqui patris non solum sua quae addidit, sed etiam patris peccata persolvat; cum vitiis patris, quibus iratum Dominum non ignorat, etiam suam adhuc malitiam adjungere non formidat. Et justum est, ut qui sub districto judice vias parentis iniqui non timet imitari, cogatur in vita praesenti etiam culpas parentis iniqui persolvere. Unde et illic dictum est: Anima patris mea est, et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur: quia in carne nonnunquam filii etiam ex patris peccato perimuntur. Deleto autem originali peccato, ex parentum nequitia in anima non tenentur. Quid enim est quod parvuli filii plerumque a daemonibus arripiuntur, nisi quod caro filii ex patris poena multatur? In semetipso enim percutitur pater iniquus, et percussionis vim sentire contemnit. Plerumque percutitur in filiis, ut acrius uratur; et dolor patris carni filiorum redditur, quatenus per filiorum poenas mens patris iniqua puniatur. Cum vero non parvuli, sed jam provectiores filii ex parentum culpa feriuntur, quid aliud aperte datur intelligi, nisi quod illorum etiam poenas luunt, quorum facta secuti sunt? Unde et recte dicitur: Usque ad tertiam et quartam progeniem. Quia enim usque ad tertiam et quartam progeniem, eam quam imitantur filii parentum vitam possunt videre, usque ad eos ultio extenditur, qui viderunt quod male sequerentur. [ Vet. XXIII.] 58. Impiorum oculos culpa claudit, aperit poena. --Et quia impiorum oculos culpa claudit, sed in extremum poena aperit, recte subjungitur: Et cum reddiderit, tunc sciet. Nescit enim impius mala quae fecit, nisi cum pro eisdem malis puniri jam coeperit. Unde et per prophetam dicitur: Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui (Isai. XXVIII, 19). Tunc namque intelligit quod audivit, cum se jam pro contemptu vexari doluerit. Hinc per Balaam de semetipso dicitur: Dixit homo, cujus obturatus est oculus: dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadet: et sic aperientur oculi ejus (Num. XXIV, 3, 4). Consilium quippe contra Israelitas praebuit, sed post in poena vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant praevident: eorum videlicet oculi ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit: quoniam post culpam jam in poena sua conspicit, quia malum debuit vitare, quod fecit. De cujus inutili jam tunc scientia subinfertur:

CAPUT LII. VERS. 20.-- Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.

59. Post casum inutiliter aperiuntur oculi. --Qui si in hac vita positus, culpam suam videre voluisset, de Omnipotentis postmodum furore non biberet. Sed qui hic avertit oculos a respectu criminis, illic declinare non valet sententiam damnationis. Saepe vero hi qui supplicia aeterna non metuunt, prava agere pro temporali saltem 493 percussione pertimescunt. Sed sunt nonnulli qui ita in iniquitate duruerunt, ut nec in ipsis metuant feriri quae amant, dummodo quae perverse cogitaverint expleant. Unde hoc in loco de iniqui obduratione subjungitur:

CAPUT LIII. VERS. 21.-- Quid enim ad eum pertinet de domo tua post se? aut si numerus mensium ejus dimidietur?

60. Stupenda quorumdam malorum, etiam dum feriuntur, obduratio et caecitas. --Neque enim sic debemus accipere, ut iniquus iste postea quam damnatus aeternis suppliciis fuerit de domo sua, id est de cognatis quos reliquerit, minime cogitavit, cum per semetipsam Veritas dicat quia dives qui in inferno sepultus fuerat, de quinque fratribus quos reliquerat etiam in supplicio positus curam gerebat (Luc. XVI, 28). Omnis namque peccator prudens erit in poena qui, stultus fuit in culpa (Dist. 38, c. 10), quia ibi jam dolore constrictus ad rationem oculos aperit, quos hic voluptati deditus clausit; et poena torquente exigitur ut sapiat, qui hic excaecante se superbia desipiebat. Cui tamen sua sapientia jam tunc minime proderit, quia hic ubi operari juxta sapientiam debuit, tempus amisit. Pro summo hic namque bono concupiscit germen generis habere, domum familia et opibus replere, et diu in hac carnis corruptione vivere. Sed si fortasse aliquid ad ejus desiderium veniat, quod tamen obtinere non possit nisi cum offensione conditoris ejus animus ad paululum perturbatus cogitat, quia si hoc egerit hic, unde offensam sui conditoris incurrat, in domo, in filiis, in vita percutitur. Sed superbia sua protinus instigatus obdurescit; et quamlibet in domo, quamlibet in vita percussionem sentiat, nequaquam curat, dummodo quae cogitaverit expleat; et quousque vivit, voluptates suas perficere non desistit. Ecce enim domus ejus pro culpa percutitur; sed quid ad eum pertinet de domo sua post se? Ecce pro ultione pravi operis ea quae esse potuit vitae longitudo breviatur; sed quid ad eum pertinet, Si numerus dierum ejus dimidietur? Et in hoc ergo se peccator contra Deum erigit, ubi Deus omnipotens ejus erectionem frangit; et nec illata percussio mentem humiliat, quam in deliberatione contra Dominum obstinatio obdurat. Et notandum quam gravis culpae reatus sit, et poenam pro culpa menti proponere, et tamen nec tormenti metu sub jugo conditoris cervicem cordis inclinare. [ Vet. XXIV, Rec. XXXII. ] Sed ecce cum haec audimus, cordi nostro quaestio oritur, cur omnipotens et misericors Deus in tantam caecitatem cadere rationem mentis humanae permiserit? Ne vero quisquam ultra quam debet occulta Dei judicia discutere praesumat, recte subjungitur: CAPUT LIV. VERS. 22.-- Nunquid Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos judicat?

61. Occulta Dei judicia curiosius non scrutanda. -- Cum in his quae de nobis aguntur ambigimus, debemus alia quae nobis sunt certa conspicere, et eam quae de nostra nobis incertitudine surrexerat cogitationis querelam placare. Ecce enim quod electos ad vitam flagella revocant, et a malis actibus reprobos nec flagella compescunt, omnipotentis Dei judicia super nos valde occulta sunt, et injusta non sunt. Sed si tendamus oculum mentis ad superiora, in illis aspicimus quia de nobis quid juste conqueri non habemus. Omnipotens enim Deus angelorum merita discernens, 494 alios in aeterna luce sine lapsu permanere constituit, alios sponte lapsos a statu suae celsitudinis in aeternae damnationis ultione prostravit. Nobiscum igitur injuste nil agit, qui et subtiliorem nobis naturam juste judicavit. Dicat ergo: Nunquid Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos judicat? Qui enim super nos mira facit, constat procul dubio quia de nobis scienter omnia disponit. His itaque praemissis, adjungitur ubi humanus animus in requisitione fatigatur. Nam subditur: CAPUT LV. VERS. 23-25.-- Iste moritur robustus et sanus, dives et felix, viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur; alius vero moritur in amaritudine animae suae absque ullis opibus.

62. Electorum et reproborum vita dispar, at mors carnis eadem. Iniqui laetitia transit ad poenam, innocentis poena ad laetitiam. --Ista cum ita sint, quis omnipotentis Dei secreta discutiat cur haec ita esse permittat? Sed electis et reprobis vita quidem dispar est, carnis autem in morte corruptio dispar non est. Unde subjungitur: VERS. 26.-- Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.

Quid ergo mirum, si prosperitate vel adversitate praesentis saeculi dissimiliter ad momentum currunt, qui per corruptionem carnis ad terram similiter redeunt? [ Vet. XXV. ] Illa est ergo solummodo vita cogitanda, in qua cum resurrectione carnis ad finem dissimilem pertingitur retributionis. Quae est enim iniquis salus aut robur, qui adeps et divitiae, dum totum hic cum celeritate relinquitur, et illic retributio, quae nunquam relinqui possit, invenitur? Sicut autem hujus iniqui laetitia transit ad poenam, ita afflicti innocentis poena transit ad laetitiam. Nec divitiae ergo debent mentem extollere, nec inopia perturbare. Unde beatus Job inter damna rerum nulla admittit ad animum damna cogitationum, sed ad eos qui se in percussione despiciunt redarguendo subjungit, dicens:

CAPUT LVI [ Rec. XXXIII ]. VERS. 27, 28.-- Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Dicitis enim: Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?

63. Job infractus, quia amissis caeteris Deum non amiserat. --Impium enim crediderant quem, ablatis rebus, temporaliter destructum videbant. Sed sanctus vir tanto eos alta consideratione dijudicat, quanto inter damna quae pertulerat infracta rectitudine stabat. Quid enim ei foris rerum damna nocuerant, qui illum non amiserat quem interius amabat? Allegoricus sensus.--64. Ex copia superbia nascitur. --Hoc vero quod dicitur: Simul in pulvere dormient, et vermes operient eos, si quis forsitan accipere per allegoriam velit, explere breviter possumus, si de iniquo hoc divite ea quae sunt jam dicta replicemus. Dicitur namque: Viscera ejus plena sunt adipe. Sicut enim ex abundanti cibo adeps, ita ex abundantia rerum superbia nascitur, quae impinguat mentem divitis, dum elevatur animus superbientis. Superbia quippe cordis quasi quaedam pinguedo est crassitudinis. Unde quia plerique ex abundantia peccata perpetrant, per Prophetam dicitur: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII, 7). Sequitur: Et medullis ossa illius irrigantur. Amatores hujus saeculi quasi ossa habent, quando in hoc mundo fortitudinem dignitatum possident. 495 Sed si in exteriori dignitate desint terrenae et domesticae divitiae, quantum ad judicium suum ossa quidem habent, sed medullas in ossibus non habent. Quia ergo sic iste amator hujus saeculi exteriori potestate fulcitur, ut etiam interiori terrenae domus abundantia saginetur, dicitur: Et medullis ossa illius irrigantur. Vel certe ossa sunt hujus divitis pravae et durae consuetudines, medullae vero in ossibus sunt ipsa desideria male vivendi, quae neque ex pravitatis satisfactione satiantur. Quae medullae quasi ossa irrigant, cum prava desideria perversas consuetudines suas in voluptatum delectatione conservant.

[ Vet. XXVI, Rec. XXXIV.] 65. Unde dives inaniter gaudet, inde pauper inanius affligitur. Bona quae dives cum metu habet, pauper cum anxietate appetit. --Et sunt nonnulli qui in hoc mundo divitias non habent, sed habere concupiscunt, elati esse appetunt; quamvis in hoc mundo quod cupiunt obtinere non possunt; et cum nullis rebus vel honoribus fulti sint, per mala tamen desideria in conspectu interni judicis reos conscientia addicit. Talis etenim quisque plerumque ideo affligitur, quia ditescere ac superbire non praevalet. De quo et subditur: Alius vero moritur in amaritudine animae suae absque ullis opibus. Ecce unde dives superbo corde inaniter gaudet, inde pauper alius superbo corde inanius affligitur. Bene autem de utrisque subjungitur: Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. In pulvere enim dormire est in terrenis desideriis oculos mentis claudere. Unde unicuique peccanti et in culpa sua dormienti dicitur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Vermes vero qui de carne nascuntur eos simul operiunt, quia sive divitis, sive pauperis superbientis animum curae carnales premunt. In rebus etenim terrenis pauper et dives reprobus, quamvis non pari prosperitate fulciantur, pari tamen anxietate turbantur, quia quod ille jam cum metu habet, iste cum anxietate appetit; et quia habere non valet, dolet. Dicatur ergo: Simul in pulvere dormient, et vermes operient eos, quia etsi non simul rebus temporalibus sublevantur, simul tamen in cura rerum temporalium mentis torpore sopiuntur. Simulque eos vermes operiunt, quia vel istum ut concupita habeat, vel illum, ne habita amittat, carnales cogitationes premunt.

66. Job nec habitis rebus elatus, nec amissis anxius. --Beatus autem Job, qui nec habitis rebus elatus fuerat, nec amissas cum anxietate requirebat, quia nullis exterioris damni cogitationibus mordebatur, eum vermes cordis non operuerant. Et quia in terrena cura mentem suam non dejecerat, nequaquam in pulvere dormiebat. Sequitur: Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Cum scriptum sit: Quis scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor. II, 11)? qua ratione nunc dicitur: Certe novi cogitationes vestras. Sed tunc spiritus hominis ignoratur ab altero cum verbis vel operibus non demonstratur. Nam cum scriptum sit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20), per hoc quod foris agitur quidquid intus latet aperitur. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus (Prov. XXVII, 19). Proinde beatus Job, cum amicorum colloquentium cogitationes nosse se diceret, adjunxit: Et sententias contra me iniquas, ut ex patenti re ostenderet quia hoc quod in eis latebat 496 invenisset. Unde ipsas quoque eorum iniquas sententias adjungit, dicens: Dicitis enim: Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum? [ Rec. XXXV.] 67. Falsa eorum opinio qui culpas ex flagellis metiuntur. --Infirmi quique, qui in hoc mundo florere appetunt, et sicut magna mala, sic flagella pertimescunt, in eis quos flagellatos aspiciunt, culpas ex poena metiuntur. Quos enim percussos cernunt, Deo displicuisse suspicantur. Unde amici beati Job, quem percussum viderunt, impium fuisse crediderunt, videlicet aestimantes quia si impius non fuisset, ejus tabernacula permanerent. Sed ista non cogitat nisi qui adhuc infirmitatis taedio laborat, qui in praesentis saeculi delectatione gressum cogitationis figit, qui transire ad aeternam patriam perfectis desideriis nescit. Unde bene subjungitur:

CAPUT LVII [ Vet. XXVII ]. VERS. 29, 30.-- Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis. Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducitur.

68. Consulendi sunt, qui vitam sibi viam esse, non patriam cogitant. --Saepe etenim diu divina patientia tolerat quos jam ad supplicia praescita condemnat, permittit florere quos adhuc cernit deteriora perpetrare. Quia enim videt ad quam damnationis foveam tendant, hoc eis pro nihilo esse existimat, quod hic perversi relinquenda multiplicant. Sed quisquis praesentis vitae gloriam diligit, magnam esse felicitatem deputat hic secundum votum florere, quamvis cogatur postmodum supplicia aeterna tolerare. Solus ergo ille conspicit nil esse quod iniquus floret, qui jam gressum cordis ab amore praesentis saeculi amovit. Unde recte cum de subsequenti damnatione impii diceretur, praemittitur: Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis. Viator quippe dicitur qui praesentem vitam viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione praetereuntis saeculi cor figere despicit, qui non remanere in transeuntibus, sed ad aeterna pervenire concupiscit. Qui enim in hac vita viator esse non appetit, hujus vitae prospera minime contemnit, et ea quae ipse desiderat, cum abundare aliis viderit, miratur. Unde David propheta quoniam a dilectione praesentis saeculi jam corde transierat, iniqui gloriam describens, dicebat: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani (Psal. XXXVI, 35). Sed quia cor huic mundo non subdidit, hunc jure despexit, dicens: Transivi, et ecce non erat (:IBID., 36). Esset quippe aliquid in ejus aestimatione impius, si ipse ab hoc saeculo per intentionem minime transisset. Sed is cui non transeunti magnum aliquid esset, transeunti animo quam nihil esset apparuit, quia dum aeterna retributio cogitatur, praesens gloria quam sit nulla cognoscitur. Hinc Moyses, cum supernae contemplationis gloriam quaereret, dixit, Transiens videbo visionem (Exod. III, 3). Nisi enim gressum cordis a saeculi amore removisset, nequaquam intelligere superna potuisset. Hinc Jeremias luctum cordis sui considerari deposcens, ait: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Thren. I, 12). Qui enim praesentem vitam non quasi viam transeunt, sed quasi patriam attendunt, luctum cordis electorum considerare nesciunt. Illos ergo ut dolorem suum considerent propheta exquirit, quos in hoc mundo contigit 497 animum non fixisse. Hinc per Salomonem dicitur: Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt (Prov. XXXI, 8). Muti enim dicuntur qui praedicatorum verbis contradicendo minime resistunt. Qui etiam pertranseuntes sunt, quia intentionem mentis in amore vitae praesentis figere dedignantur. Igitur quia malus ad diem perditionis servatur, et ad diem furoris ducitur, hoc non nisi qui est viator intelligit, quoniam qui cor in praesentibus fixit, quae iniquum sequuntur supplicia non deprehendit. De quo adhuc subditur:

CAPUT LVIII [ Rec. XXXVI. ] VERS. 31.-- Quis arguet coram eo viam ejus? et quae fecit, quis reddet illi?

69. Antichristum tantis signis, ostensione sanctitatis tanta elatum, solus Christus debellaturus est. --Saepe malus indignationem conditoris sui, quam in aeternum passurus est, et in hac quoque vita positus experitur, dum prosperitatem quam amat amittit, et adversitatem quam formidat invenit. Et quamvis increpari de suis pravitatibus a justorum lingua etiam in prosperis valeat, scimus tamen quod cum facta sua perversum quemque dejiciunt, justorum increpatio convalescat. Qua autem ratione nunc dicitur: Quis arguet coram eo viam ejus? dum etiam, justis tacentibus, hoc quoque notum sit, quia toties hic iniqui via arguitur, quoties ejus prosperitas interveniente adversitate turbatur [ Vet. XXVIII ]. Sed beatus Job dum de omnium malorum corpore loqueretur, subito ad omnium iniquorum caput verba convertit. Vidit enim quod in fine mundi Satan hominem ingrediens, quem sacra Scriptura Antichristum appellat, tanta elatione extollitur, tanta virtute principatur, tantis signis et prodigiis in sanctitatis ostensione elevatur, ut argui ab homine ejus facta non valeant quia cum potestate terroris adjungit etiam signa ostensae sanctitatis, et ait: Quis arguet coram eo viam ejus? Quis videlicet hominem illum increpare audeat, cujus visum ferre pertimescit? Sed tamen ejus viam non solum Elias et Enoch, qui in ejus exprobrationem ad medium deducuntur, sed etiam omnes electi arguunt, dum contemnunt, dum virtute mentis ejus malitiae resistunt. Sed quia hoc ex divina gratia, et non suis viribus faciunt, recte nunc dicitur: Quis arguet coram eo viam ejus? Quis etenim, nisi Deus, cujus adjutorio electi, ut resistere valeant, fulciuntur? Aliquando enim in Scriptura sacra cum interrogando Quis ponitur, Omnipotens designatur. Unde scriptum est: Quis suscitabit eum (Genes. XLIX, 9)? De quo per Paulum dicitur: Quem Deus suscitavit a mortuis (Gal. I, 1). In eo ergo quod sancti viri ejus iniquitati contradicunt, non ipsi sunt qui viam ejus arguunt, sed ille est ex cujus gratia confortantur. Et quia praesentia ejus, qua in homine venturus est, multo atrocior in persecutione erit quam nunc, cum minime cernitur, quia specialiter adhuc illo vase suo proprio non gestatur, bene dictum est: Coram eo. Multi enim nunc vias Antichristi dijudicantes corripiunt, sed hoc quasi in ejus absentia faciunt, dum illum arguunt quem adhuc specialiter non intuentur. Cum vero 498 in illo damnato homine venerit, quisquis ejus praesentiae resistit, coram eo viam ejus arguit, cujus vires et conspicit et contemnit. Vel certe viam ejus arguere est prosperitatem cursus ejus aeterno supplicio interveniente turbare. Quod quia solus Dominus propria virtute facturus est, de quo scriptum est. Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8.), recte dicitur: Quis arguet coram eo viam ejus? Unde et sequitur: Et quae fecit, quis reddet illi? Quis nimirum, nisi Dominus? Qui solus illi perdito homini quae fecit reddet, dum potestatem ejus tam validam per adventum suum aeterna damnatione contriverit. Sed elatus iste princeps malorum, in hac vita quandiu est positus, quid agat, audiamus. Sequitur: CAPUT LIX [ Vet. XXIX, Rec. XXXVII ]. VERS. 32.-- Ipse ad sepulcra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.

70. In multitudine peccantium tanquam in congerie mortuorum, et in sepulcris Satan vigilat. --Quia sepulcra mortuos tegunt, quid aliud per sepulcra quam reprobi designantur, in quibus exstinctae a vita beatitudinis animae velut in sepulcris latent? Iniquus ergo iste ad sepulcra ducetur, quia in pravorum cordibus recipietur, quoniam soli eum illi suscipiunt, in quibus mortuae a Deo animae reperiuntur. De quo recte etiam, dum ejus supplicia describuntur, per prophetam dicitur: In circuitu illius sepulcra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio (Ezech. XXXII, 22). Illi quippe in inferno juxta illum sunt, in quibus idem malignus spiritus mortuus jacet. Qui iniquitatis ejus gladio percussi ceciderunt. Unde scriptum est: Qui liberasti David servum tuum de gladio maligno (Psal. CLIII, 10). Recte autem dicitur: Et in congerie mortuorum vigilabit, quia nunc in congregatione peccantium astutiae suae insidias exerit. Pro eo autem quod in mundo raritas bonorum est, et multitudo malorum, recte mortuorum congeries nominatur, ut ipsa iniquorum multitudo signetur. Lata enim via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui ingrediuntur per eam (Matth. VII, 13). Satanae itaque in congerie mortuorum vigilare est in reproborum cordibus malitiae suae astutias exercere. De quo adhuc subditur: CAPUT LX [ Rec. XXXVIII ]. VERS. 33.-- Dulcis fuit glareis Cocyti.

71. Ut amarus est electis, ita reprobis vitia suggerendo dulcis est. --Graeca lingua cocytus luctus dicitur, qui tamen luctus feminarum vel quorumlibet infirmantium solet intelligi. Sapientes vero hujus saeculi, a luce veritatis exclusi, quasi umbras quasdam veritatis inquisitione tenere conati sunt. Unde Cocytum fluvium currere apud inferos putaverunt, videlicet designantes quod hi qui digna doloribus opera faciunt, in infernum ad luctum decurrunt. Sed nos despiciamus umbram carnalis sapientiae, qui jam de veritate lucem tenemus et cognoscamus voce beati viri Cocyton luctum infirmantium dici. Scriptum quippe est: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXX, 25). Qui enim in Deo confortari renuunt, ad luctum per animi infirmitatem tendunt. Glareas vero lapillos fluminum appellare, consuevimus, quos aqua defluens trahit. 499 Quid ergo per glareas Cocyti nisi reprobi designantur, qui, suis voluptatibus dediti, quasi semper a flumine ad ima detrahuntur? Qui enim contra voluptates hujus saeculi stare fortiter nolunt, glareae Cocyti fiunt qui suis quotidie lapsibus ad luctum tendunt, ut in aeternum post lugeant, qui modo se in suis voluptatibus delectabiliter relaxant. Et quia antiquus hostis suum vas illum reprobum hominem ingressus, dum dona perversis tribuit, dum eos in hoc mundo honoribus extollit, dum eorum oculis prodigia ostendit, fluxae mentes hunc in suis prodigiis admirantur et sequuntur, bene de eo dicitur: Dulcis fuit glareis Cocyti. Cum enim hunc electi despiciunt, cum mentis calce contemnunt, illi eum sequentes diligunt, qui velut ab aqua voluptatis ad perpetuum luctum trahuntur, qui per terrenam concupiscentiam more glareae quotidianis lapsibus ad ima dilabuntur. Aliis namque gustum suae dulcedinis per superbiam, aliis per avaritiam, aliis per invidiam, aliis per fallaciam, aliis per luxuriam porrigit; et ad quanta vitiorum genera pertrahit, quasi tot suae dulcedinis potus propinat. Nam cum aliquid superbum in mente persuadet, fit dulce quod dicit, quia videri praelatus caeteris homo perversus appetit. Dum menti avaritiam infundere molitur, fit dulce quod occulte loquitur, quia per abundantiam necessitas vitatur. Dum aliquid de invidia suggerit, fit dulce quod dicit, quia perversa mens dum alium deterescere viderit, exsultat se eo minorem minime videri. Cum aliquid de fallacia persuadet, fit dulce quod suggerit, quia eo ipso quo fallit caeteros, prudens videtur sibi. Cum luxuriam deceptae menti loquitur, fit dulce quod suadet, quia in voluptate animum resolvit. Quot ergo vitia carnalium cordibus inserit, quasi tot potus suae dulcedinis eis porrigit. Quam tamen, ut praedixi, ejus dulcedinem non percipiunt, nisi qui, praesentibus voluptatibus dediti, ad perpetuum luctum trahuntur. Bene ergo dicitur: Dulcis fuit glareis Cocyti, quia amarus electis, et suavis est reprobis. Illos enim solummodo suis delectationibus pascit, quos quotidianis lapsibus ad gemitum impellit. Sequitur: CAPUT. LXI [ Vet. XXX, Rec. XXXIX ].

IBID.-- Et post se omnem hominem trahit, et ante se innumerabiles.

72. Per Antichristum, urgente mundi fine, carnales omnes ad se trahet, nunc tantum plurimos. --Hoc loco homo humana sapiens dicitur. Sed cum plus sint omnes quam innumerabiles quaerendum est nobis cur ante se innumerabiles et post se omnes trahere dicatur, nisi quod antiquus hostis reprobum tunc hominem ingressus 500 cunctos quos carnales invenerit sub suae jugum ditionis rapit? Qui et nunc priusquam appareat innumerabiles quidem, non tamen omnes, carnales trahit, quia quotidie a carnali opere ad vitam multi revocantur, atque ad statum justitiae alii per brevem, alii vero per longam poenitentiam redeunt. Et nunc innumerabiles rapit, cum falsitatis suae stupenda hominibus signa non exhibet. Cum vero coram carnalium oculis miranda eis prodigia fecerit, post se tunc non innumerabiles, sed omnes trahit, quia qui bonis praesentibus delectantur potestati illius se absque retractatione subjiciunt. Sed, sicut praefati sumus, quia plus est omnem hominem quam innumerabiles trahere, cur prius dicitur quia omnem hominem trahit, et post in augmento innumerabiles subjiciuntur? Ratio namque expetit ut prius quod minus est et post in augmento quod plus est diceretur. Sed sciendum quia hoc loco plus fuit innumerabiles dixisse quam omnes. Post se enim omnem hominem trahit, quia in tribus annis et dimidio omnes quos in studiis vitae carnalis invenerit jugo suae dominationis astringit. Ante se vero innumerabiles traxit, quia per quinque millia et adhuc amplius annorum curricula, quamvis carnales omnes trahere minime potuit, multo tamen plures sunt in tam longo tempore hi quos ante se innumerabiles rapit, quam omnes quos in tam brevi tempore rapiendos invenerit. Bene ergo dicitur: Post se omnem hominem trahit, et ante se innumerabiles, quia et tunc minus tollit cum omnes tulerit, et nunc amplius diripit cum corda innumerabilium invadit. Haec beatus Job, quia contra iniquorum principem mire disseruit, qui in hac vita extolli permittitur, sed in adventu Domini destruetur, de se patenter ostendit quia flagella dominica non ex offensione susceperit, quoniam si iniquus quisque in hac vita permittitur prosperari, necesse est ut electus Dei debeat sub flagelli freno retineri. Ex qua re amicos arguit, dicens: CAPUT LXII. VERS. 54.-- Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?

73. Sanctis quam odiosum mendacium. --Amici beati Job eum consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Cumque hunc hypocritam vel impium dicerent, per hoc quod ipsi mentientes perpetrabant culpam, augebant procul dubio poenam justi vulneribus afflicti. Nam sanctorum mentes, quia veritatem diligunt, etiam culpa fallaciae torquet alienae. Quanto enim grave mendacii esse crimen aspiciunt, tanto hoc non solum in se, sed etiam in aliis oderunt.

LIBER DECIMUS SEXTUS

recensere

Decursis brevi explicatione libri Job capitibus XXII, XXIII et XXIV, usque ad medium versum 20 tertiam partem claudit.

501 [ Vet. et Rec. I. ] Qui contra veritatis verba in allegatione deficiunt, saepe etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur. Unde Eliphaz, beati Job sermonibus pressus, ea dicit quae nullus ignorat. Ait enim:

CAPUT PRIMUM.

CAP. XXII, VERS. 2.-- Nunquid Deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? 1. Scientia nostra divinae comparata, ignorantia est. --In comparatione enim Dei, scientia nostra ignorantia est. Ex Dei namque participatione sapimus, non comparatione. Quid ergo mirum cum illud quasi per doctrinam dicitur, quod sciri potuit etiamsi taceretur? Qui adhuc Dei potentiam quasi defendendo subjungit:

CAPUT II. VERS. 3.-- Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit vita tua?

2. Justitia nostra Deus non indiget. --In omni quippe quod bene agimus, nosmetipsos, non autem Deum juvamus. Unde et per Psalmistam dicitur: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2). Ipse enim vere nobis Dominus, quia et utique Deus est, qui bono non indiget servientis, sed bonitatem confert quam recipit, ut oblata bonitas non ipsi, sed prius accipientibus et post reddentibus prosit. Nam etsi in judicium Dominus veniens dicit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40), mira hoc pietate loquitur ex suorum compassione membrorum. Et ipse nos per hoc quod caput nostrum est adjuvat, qui per nostra bona opera in suis membris adjuvatur. Adhuc adjungit Eliphaz, quod nullus ignorat, dicens: CAPUT III. VERS. 4.-- Nunquid timens arguet te, et veniet tecum ad judicium?

3. Otiose de Deo dicitur quod a nemine ignoratur. --Quis hoc vel desipiens sentiat, quod Dominus ex timore nos arguat, et ex metu judicium contra nos suum proponat? Sed qui verba sua metiri nesciunt, procul dubio ad otiosa dicta dilabuntur. In quibus si se minime reprehendunt, statim ad noxia et contumeliosa verba prosiliunt. Unde Eliphaz, qui otiosa intulit, ad contumeliosa protinus verba prorupit, dicens: CAPUT IV. VERS. 5.-- Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?

4. A verbis otiosis ad contumeliosa venitur. --Ecce a torpenti corde ad verba venit otiosa, ab otiosis autem verbis per crimen fallaciae ad contumelias exarsit. Isti quippe sunt casus culpae crescentis, ut lingua cum non restringitur nequaquam ubi ceciderit jaceat, sed semper ad deteriora descendat. Ea vero quae subjuncta sunt, quia valde juxta historiam patent, exponenda ad litteram non sunt. 5. Sed quia amicos beati Job haereticorum speciem tenere diximus ( Sup., in praef., et alibi saepissime ), ipsum vero significationem sanctae Ecclesiae gerere, jam nunc Eliphaz verba quo modo haereticorum falsitati congruant, demonstremus. Nam sequitur: CAPUT V [ Vet. et Rec. II ]. 502 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.

TYPICUS SENSUS. 6. Haeretici suos errare et Spiritum sanctum amittere, dum ad Ecclesiam redeunt, mentiuntur. --In Scriptura sacra pignoris appellatione aliquando dona Spiritus sancti, aliquando vero signatur confessio peccati. Pignus namque accipitur donum Spiritus sancti, sicut per Paulum dicitur: Qui dedit nobis pignus Spiritus (II Cor. I). Ad hoc enim pignus accipimus, ut de promissione quae nobis fit certitudinem teneamus. Donum ergo sancti Spiritus pignus dicitur, quia per hoc nostra anima ad interioris spei certitudinem roboratur. Rursum pignoris nomine peccati confessio solet intelligi, sicut in Lege scriptum est: Cum debet tibi quidpiam frater tuus, et abstuleris pignus ab eo, ante solis occasum pignus restitue (Exod. XXII, 26). Frater etenim noster debitor nobis efficitur cum quilibet proximus in nos aliquid deliquisse monstratur. Peccata quippe debita vocamus. Unde peccanti servo dicitur: Omne debitum dimisi tibi (Matth. XVIII, 32). Et in Dominica oratione quotidie precamur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). A debitore autem nostro pignus accipimus, quando ab eo qui in nos peccasse cognoscitur peccati ejus jam confessionem tenemus, per quam relaxare peccatum quod in nos perpetratum est postulamur. Qui enim peccatum quod commisit fatetur, et veniam petit, jam quasi pro debito pignus dedit. Quod nimirum pignus ante solis occasum reddere jubemur, quia priusquam in nobis per dolorem cordis sol justitiae occidat, debemus ei confessionem veniae reddere a quo confessionem accipimus culpae, ut qui se deliquisse in nos meminit a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit. Quia ergo sancta Ecclesia cum quoslibet ab haereticis ad veritatem fidei revertentes recipit, prius ut confiteri erroris sui culpam debeant persuadet, quasi sub haereticorum specie per Eliphaz dicitur: Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa. Id est, ab his qui a nobis ad te veniunt inutiliter confessionem erroris exegisti. Si vero, ut praediximus, pignus sancti Spiritus dona sentiamus, haeretici sanctam Ecclesiam fratrum suorum pignus dicunt abstulisse, quia eos qui ad illam veniunt dona spiritalia suspicantur amittere. Unde et sequitur: Et nudos spoliasti vestibus.

[ Rec. III.] 7. Eosdem pigros dicunt et hebetes. --Eos quos haeretici perversis praedicationibus trahunt praecepta doctrinae suae quasi quaedam vestimenta habere existimant, et tandiu illos vestitos putant, quandiu haec quae ipsi praedicaverunt ab illis servari considerant; ex quibus cum quidam ad sanctam Ecclesiam redeunt, eos protinus doctrinae vestimenta perdidisse suspicantur. [ Vet. III. ] Sed cum nudus exspoliari nequeat, quaerendum nobis est quomodo prius nudi, et post spoliati memorantur? 503 Sed sciendum est quia omnis qui cordis puritate perfruitur, eo ipso quo duplicitatis tegumentum non habet, nudus est. Et sunt nonnulli apud haereticos qui cordis quidem puritatem habent, sed tamen doctrinae eorum dogmata perversa suscipiunt. Hi nimirum et ex sua puritate nudi sunt, et quasi ex eorum praedicatione vestiuntur. Et quia tales quique facile ad sanctam Ecclesiam redeunt, eo quod duplicitatis malitia non utuntur, eos haeretici nudos fatentur, quos ab ea dicunt vestibus exspoliatos, quia simplices quosque pigros atque hebetes putant, quos prava sua dogmata perdidisse considerant.

8. Ecclesiam inscitiae arguunt, cum incognita loquuntur. --Sequitur: Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. Haeretici quo veritatis soliditatem non tenent, eo nonnunquam student ut loquaciores appareant, et contra catholicorum fidem quasi de doctrinae scientia gloriantur; cunctos quos aspiciunt pravis ad se trahere sermonibus quaerunt, et unde sibi alios ad interitum sociant, inde se agere aliquid vivaciter putant. Eos vero lassos dicimus qui sub hujus saeculi onere laborioso fatigantur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Haeretici igitur, quia sua dogmata praedicare non cessant, sanctam Ecclesiam quasi de imperitia irrident, dicentes: Aquam lasso non dedisti, et esurienti panem subtraxisti. Se enim aquam lasso dare existimant cum quibusdam sub terreno fasce laborantibus sui poculum erroris praebent. Et panem se esurientibus non subtraxisse suspicantur, quia etiam de invisibilibus atque incomprehensibilibus requisiti, cum superba audacia respondent. Et tunc se doctos prae omnibus credunt cum loqui de incognitis infelicius praesumunt. Sancta vero Ecclesia dum quempiam videt esurire quod ei non prosit accipere, aut si jam sunt sibi cognita, modeste supprimit, aut si adhuc videntur incognita, humiliter fatetur, eosque ad ordinatae humilitatis sensum revocat cum per suum illis praedicatorem dicit: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Et rursum: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Atque iterum: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Et rursum: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud (Prov. XXV, 15). Mel quippe invenire est sancti intellectus dulcedinem degustare. Quod tunc sufficienter comeditur, quando nostra intelligentia juxta mensuram sensus sub moderamine tenetur. Nam satiatus mel emovit, qui plus appetens penetrare quam capit, et illud perdit unde potuit nutriri. Quia ergo sancta Ecclesia ab infirmis mentibus prohibet alta perscrutari, beato Job dicitur: Esurienti subtraxisti panem. [ Vet. IV.] 9. Ejus magnitudini et universalitati invident. --Et quia ejus quoque magnitudini haeretici invident, quod in fide vera populos universaliter tenet, cum terrenae prosperitatis tempus inveniunt, contra eam in superbis vocibus excedunt, et exprobrantes aperiunt quantum prius ejus potentiae latenter invidebant. Nam sequitur: In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. Ac si patenter dicant: Quod in praedicatione tua 504 terram universaliter occupasti, potentia fortitudinis, non ratio veritatis fuit. Quia enim christianos principes praedicationem ejus tenere conspiciunt, hoc quod ei a populis creditur, non virtutem rectitudinis, sed causam saecularis potentiae esse suspicantur. Sequitur:

CAPUT VI. VERS. 9.-- Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

10. Magistros errorum resipiscentes benigne suscipienti detrahunt. --Plebes quae haereticis praedicantibus sunt subjectae ex carnali intelligentia errorum eorum semina perversa concipiunt, eisque in sua damnatione sociantur. Sed cum sancta Ecclesia ipsos errorum praedicatores vel ratione victos ad se suscipit, vel studio perversitatis obduratos sub disciplinae suae vinculo restringit, destituti haeretici cum remanere apud se plebes sine praedicatoribus vident, quid aliud a sancta Ecclesia quam viduas vacuas relictas dolent? Et quia subtractis haereticorum magistris, eorum discipulos in suo opere infirmari suspicantur, quasi lacertos pupillorum comminutos ab Ecclesia esse conqueruntur. Vel certe quia sancta Ecclesia dum quosdam ab haereticis venientes suscipit, liquet nimirum quod pristino eorum errori contradicit. Nam sunt nonnulli qui ita virginitati carnis student, ut nuptias damnent; et sunt nonnulli, qui ita abstinentiam laudant, ut sumentes alimenta necessaria detestentur. De quibus per Paulum dicitur: Prohibentium nubere, jubentium abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus (I Tim. IV, 3). Quia ergo eos a carnali intentione suae superstitionis revocat, haeretici cum hos aspiciunt aliter vivere quam docuerunt, lacertos eorum ab operatione quam prius tenuerant comminutos esse ab Ecclesia testantur. Unde et in hoc tempore disciplinae, si quid ei adversitatis evenerit, hoc evenisse ex digna peccatorum retributione suspicantur. Nam subditur: CAPUT VII. VERS. 10.-- Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.

11. Adversa patienti, scelerum poenas esse exprobrant. --Illum formido subita conturbat, qui considerare negligit quid ex districtione judicis venientis immineat. Quia ergo fidelem populum haeretici culpis perfidiae oppressum credunt, circumdatum laqueis accusant. Et quia existimant quod futura non praevideat, in percussione sua hunc subita formidine conturbatum putant. Qui adhuc insultantes adjungunt: VERS. 11.-- Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.

Ac si aperte dicat: Securitatem pacis in spe tibi proposueras, et idcirco de praesumptione tua quasi de luce gaudebas, nec te unquam opprimi tribulationibus existimasti. Sed ecce, dum supervenientibus malis affligeris, an sint recta quae tenes ipsae quae te opprimunt tribulationum tenebrae ostendunt. Quas videlicet tribulationes Eliphaz aquis inundantibus comparat, quia dum aliae super alias irruunt, quasi aquis tumentibus, undae undas sequuntur. Sequitur:

CAPUT VIII [ Vet. V ]. VERS. 12-14.-- An cogitas quod Deus excelsior coelo sit, et super stellarum vertices sublimetur? Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, 505 et circa cardines coeli perambulat.

12. Immensitatis et providentiae divinae eximia descriptio. Deus sic intendit omnibus, ut adsit singulis. --Sunt plerique ita hebetes ut formidare nesciant nisi quod corporaliter vident. Unde fit ut Deum non metuant, quem videre non possunt. Haeretici autem, quia se esse sapientes arbitrantur, verba contra catholicos irrisionis proferunt, atque ab eis illum non timeri suspicantur, quem videre corporaliter nequeunt ut quasi per torporem sensus auctorem suum existiment, quia coelo excelsior est, et super stellarum vertices sublimatur, ex longinquo videre non posse; et quia inter nos et coelestem sedem partes aereae intersunt, quasi in nube latens per caliginem judicet, et superioribus intentus, minus ima perpendat; et dum coeli cardines ambiendo constringit, interiora non videat. Sed quis de Deo ista vel desipiens suspicetur, qui nimirum cum sit semper Omnipotens, sic intendit omnibus, ut adsit singulis; sic adest singulis, ut simul omnibus nunquam desit? Nam etsi quosdam peccantes deserit, eisdem tamen ipsis adest per judicium, quibus deesse cernitur per adjumentum. Sic itaque exteriora circumdat, ut interiora impleat; sic interiora implet ut exteriora circumdet; sic summa regit, ut ima non deserat; sic imis praesens est, ut a superioribus non recedat; sic latet in sua specie, ut tamen cognoscatur in operatione; sic cognoscitur in suo opere, ut tamen comprehendi non valeat a cognoscentis aestimatione; sic adest, ut videri nequeat; sic videri non valet, ut tamen ejus praesentiam ipsa sua judicia testentur; sic se nobis intelligendum praebet, ut tamen ipsum nobis radium sui intellectus obnubilet; et rursum sic caligine nos ignorantiae reprimit, ut tamen menti nostrae radiis suae claritatis intermicet: quatenus et sublevata quidpiam videat, et reverberata contremiscat; et quia eum, sicuti est, videre non potest, aliquatenus vivendo cognoscat. Sed haec haeretici sanctam Ecclesiam scire non aestimant, quia stulto judicio solos se esse sapientes putant. Ex quorum adhuc typo subjungitur: CAPUT IX. VERS. 15.-- Nunquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?

13. Christi semita humilitas mundi superbia. --Sicut semita Redemptoris nostri humilitas, ita semita saeculorum superbia est. Saeculorum itaque semitam viri iniqui calcant, quia per hujus vitae desideria in elatione perambulant. De quibus adhuc iniquis subditur: CAPUT X [ Vet. VI, Rec. IV ]. VERS. 16.-- Qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum.

14. Iniqui semper ante tempus quod sibi praefixerunt nunquam ante constitutum a Deo moriuntur. --Cum tempus vitae a divina nobis praescientia sit procul dubio praefixum, quaerendum valde est qua ratione nunc dicitur quod iniqui ex praesenti saeculo ante tempus proprium subtrahantur. Omnipotens enim Deus etsi plerumque mutat sententiam, consilium nunquam. Eo ergo tempore ex hac vita quisque subtrahitur, quo ex divina potentia ante tempora praescitur. Sed sciendum quia creans et ordinans nos omnipotens Deus, juxta singulorum merita, disponit et terminos, ut vel malus ille breviter vivat, ne multis bene agentibus 506 noceat; vel bonus iste diutius in hac vita subsistat, ut multis boni operis adjutor existat; vel rursum malus longius differatur in vita ut prava adhuc opera augeat, ex quorum tentatione purgati justi verius vivant; vel bonus citius subtrahatur, ne si hic diu vixerit, ejus innocentiam malitia corrumpat. Sciendum tamen quia benignitas Dei est peccatoribus spatium poenitentiae largiri. Sed quia accepta tempora non ad fructum poenitentiae, sed ad usum iniquitatis vertunt, quod a divina misericordia mereri poterant amittunt. Quamvis omnipotens Deus illud tempus uniuscujusque ad mortem praesciat quo ejus vita terminatur, nec alio in tempore quisquam mori potuit, nisi ipso quo moritur. Nam si Ezechiae anni additi ad vitam quindecim memorantur (IV Reg. 20, 6), tempus quidem vitae crevit ab illo termino quo mori ipse merebatur. Nam divina dispositio ejus tempus tunc praescivit, quo hunc postmodum ex praesenti vita subtraxit. Cum ergo ita sit, quid est quod dicitur: Quia iniqui sublati sunt ante tempus suum, nisi quod omnes qui praesentem vitam diligunt longiora sibi ejusdem vitae spatia promittunt? Sed cum eos mors superveniens a praesenti vita subtrahit, eorum vitae spatia, quae sibi longiora quasi in cogitatione tendere consueverant, intercidit. De quibus recte dicitur: [ Rec. V.] Et fluvius subvertit fundamentum eorum. 15. Iniquorum fundamentum in terrenis, justorum in coelestibus est. --Iniqui enim dum corde transire ad aeterna negligunt, et cuncta praesentia fugitiva esse non intuentur, mentem in amore praesentis vitae figunt, et quasi longae habitationis in ea sibi fundamentum construunt, quia in terrenis rebus per desiderium solidantur. Sic primus in terra Cain civitatem construxisse describitur (Genes. IV), qui videlicet peregrinus aperte monstratur, quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate aeternae patriae alienus fuit. Peregrinus quippe a summis, fundamentum in infimis posuit, qui stationem cordis in terrena delectatione collocavit (S. August. lib. XV de Civit. Dei, cap. 17 et 19). Unde et in ejus stirpe Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie Enoch septimus fuisse memoratur, quia videlicet reprobi in hac vita quae ante est semetipsos aedificando dedicant, electi vero aedificationis suae dedicationem in fine temporis, id est in septimo, exspectant. Videas namque plurimos temporalia sola cogitare, honores quaerere, ambiendis rebus inhiare, nil post hanc vitam requirere. Quid itaque isti nisi in prima se generatione dedicant? Videas electos nil praesentis gloriae quaerere, libenter inopiam sustinere, mala mundi aequanimiter perpeti, ut possint in fine coronari. Electis ergo Enoch in septima generatione nascitur, quia sui dedicationem gaudii in extremae retributionis gloria requirunt. Et quia quotidiano temporis lapsu ipsa praesentis vitae mortalitas decurrit, atque reproborum dedicationem eosdem reprobos subtrahendo destruit, recte de iniquis dicitur: Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Id est, ipse cursus mutabilitatis statum 507 in eis subruit perversae constructionis. Sequitur: CAPUT XI. VERS. 17.-- Qui dicebant Deo: Recede a nobis.

16. Haec etiam beatum Job dixisse quis ambigat? Sed quae in ejus dictis exposuimus, propter legentis fastidium replicare devitamus. Sequitur:

IBID.-- Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum.

In his quoque sermo, et non sententia immutatur. Nam quod per beatum Job dictum est: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei (Job. XXI, 15)? hoc per Eliphaz dicitur: Et quasi nihil possit facere Omnipotens, aestimabant eum. Sequitur:

CAPUT XII [ Vet. VII ]. VERS. 18.-- Cum ille implesset domos eorum bonis.

17. Deus etiam malos beneficiis cumulat. Quo consilio. --Malorum domos Dominus bonis implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat, ut aut benignitatem conditoris erubescant, et ad bonitatem redeant; aut redire omnimodo contemnentes, inde illic gravius puniantur, unde hic et bonis Dei largioribus mala reddiderunt, ut duriora eos tunc supplicia puniant, quorum hic malitiam nec dona vicerunt. Sequitur:

IBID.-- Quorum sententia procul sit a me.

Aliud sententia, aliud consilium. --Hoc etiam per beatum Job dictum est. Ait namque: Quorum consilium longe sit a me (Job. XXI, 16), quamvis aliud sententia, atque aliud consilium possit intelligi. Sententia quippe in ore est, consilium in cogitatione. Dum ergo Eliphaz longe se a malorum sententia, beatus vero Job a consilio optavit, constat nimirum quia iste malorum verbis, ille vero etiam cogitationi desiderat esse dissimilis. Sequitur:

CAPUT XIII [ Rec. VI. ] VERS. 19.-- Videbunt justi, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos.

18. Justi de iniquorum peccatis nunc tabescunt, de eorum interitu quandoque laetaturi. --Justi cum hic injustos errare conspiciunt, de errore pereuntium laetari non possunt. Si enim gaudent erroribus, justi non sunt. Rursum si per insultationem laetantur eo quod tales non sunt quales alios esse conspiciunt, omnino superbi sunt. Unde et pharisaeus justificationem perdidit, quia publicani meritis gaudendo se praetulit, dicens: Gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus (Luc. XVIII, 11). Rursum si dicimus quod perfecto gaudio exsultare justi possunt de morte pravorum, quale est in hoc mundo gaudium de ultione peccantium, in quo adhuc incerta est vita justorum? Discernamus igitur tempora tremoris et exsultationis. Vident etenim nunc injustos justi, et de eorum nequitia tabescunt. Cumque eos feriri conspiciunt, de sua quoque vita suspecti fiunt. Quando ergo videbunt justi iniquorum interitum, et laetabuntur, nisi cum districto judici perfecta jam securitate exsultationis inhaeserint, cum in illo extremo examine illorum damnationem conspicient, et de se jam quod metuant non habebunt? Nunc itaque reprobos aspiciunt et gemunt, tunc aspicient et subsannabunt, quia eos exsultando despicient, quos modo nec sine gemitu iniqua perpetrantes, nec sine metu vident pro iniquitate morientes. Unde per hoc quod subditur, quia de damnatione eorum ultima dicatur ostenditur; nam protinus subinfertur: CAPUT XIV [ Rec. VII ]. 508 VERS. 20. Nonne succisa est erectio eorum et reliqua eorum devoravit ignis?

19. Mali nunc florent, aliquando succidendi, et tam in carne quam in anima puniendi. --Hic namque iniqui erecti sunt, quia in pravis actionibus extolluntur, quia et perverse agunt, et tamen pro perversis actibus minime feriuntur. Peccant et florent peccata augent et terrena bona multiplicant. Sed eorum erectio tunc succiditur, cum vel a praesenti vita ad interitum, vel a conspectu aeterni judicis ad aeternum gehennae incendium pertrahuntur. Qui etsi hic mortuam suam carnem relinquunt, ipsam quoque in resurrectione recipiunt, ut cum carne ardeant, in qua peccaverunt. Sicut enim eorum culpa in mente fuit et corpore, ita eorum poena in anima erit pariter et carne. Quia ergo nec hoc eis erit a tormento liberum, quod hic mortuum relinquunt, recte nunc dicitur: Reliquias eorum devoravit ignis. Sequitur: CAPUT XV [ Vet. VIII ]. VERS. 21, 22.-- Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos. Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde suo.

20. Haereticorum superbia et praesumptio. --Culpa superbiae est docere meliorem, quam saepe haeretici perpetrant, qui de his quae prave sentiunt quasi docere catholicos praesumunt. Tunc enim eos putant Deo acquiescere, si illos contigerit eorum perversitatibus consentire. Et acquiescentibus pacem promittunt, quia contra eos qui sibi consentiunt jam jurgari desistunt. Fructus autem optimos sibi consentientibus pollicentur, quia eos solos bona opera agere existimant, quos ad sua dogmata se trahere exsultant. Quibus et hoc congruit, quod adjungit: Suscipe ex ore illius legem. Quia ea quae ipsi sentiunt ex ore Dei procedere suspicantur: Et pone sermones ejus in corde tuo. Ac si aperte astruat, dicens: Quos nunc usque in ore, et non in corde tenuisti. Quia enim eorum perversa dogmata respuit, non eum verba Dei in sensu, sed in ostensione habuisse criminantur. Unde quasi sub quadam specie dulcedinis infundunt virus pestiferae persuasionis, ut verba Dei Ecclesiam in corde suo ponere admoneant. Quae si unquam a corde illius recessissent, ab illis talia nullatenus audiret. Sequitur: CAPUT XVI. VERS. 23.-- Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

21. Quid ad Deum post peccata revertitur, in cogitatione et opere munducatur. --Fidelem populum haeretici a Deo discessisse existimant, quia eum suis praedicationibus resistentem vident. Quem cum malis praesentibus afflictum conspiciunt, quasi per admonitionem ad conditoris gratiam trahere conantur, dicentes: Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis. Ac si aperte dicant: Quia nostris dogmatibus resistendo a Domino recessisti, idcirco a justitiae aedificatione destructus es. Tabernaculum vero aliquando accipimus habitaculum corporis, aliquando vero habitaculum cordis. Nam sicut anima habitamus in corpore, ita per cogitationes habitamus in mente. Iniquitas ergo in tabernaculo mentis, est perversa intentio in studio cogitationis, iniquitas autem in tabernaculo corporis per expletionem operis actio carnalis. Eliphaz itaque quia amicus beati viri exstitit, quaedam vera sentiens, et tamen in his, in quibus a rectitudine deviat, haereticorum speciem tenens, beatum Job ex virtutibus flagellatum nesciens 509 errasse credidit, quem percussum vidit, eique, si reversus ad Omnipotentem fuerit, pollicetur dicens: Longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo, ac si patenter dicat: Quisquis ad Deum post errata revertitur, in cogitatione simul et in opere mundatur. Sequitur: CAPUT XVII [ Vet. IX, Rec. VIII ]. VERS. 24.-- Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.

22. Infirmi, sanante Deo, fortes evadunt, et aliis doctrina praelucent. --Quid per terram nisi infirmitas actionis, quid per duritiam silicis, nisi fortitudo signatur? quid per torrentes aureos, nisi doctrinam intimae claritatis accipimus? Omnipotens autem Deus ad se conversis pro terra dat silicem, quia pro infirma actione fortitudinem tribuit robusti operis. Dat etiam pro silice torrentes aureos, quia pro robusto opere doctrinam multiplicat clarae praedicationis, ut peccator quisque conversus, et ex infirmo fortis existere valeat, et in sua fortitudine usque ad proferenda verba intimae claritatis exsurgat, quatenus in eo et infirmitas actionis, in qua velut solvitur, bene vivendi fortitudine solidetur; et rursus cum sensus ex vita trahitur, ex ipsa fortitudine torrentes aurei defluant, quia in ore bene viventium doctrinae claritas inundat. Sequitur: CAPUT XVIII. VERS. 25. Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.

23. Deus, fugatis hostibus, divini eloquii argento nos ditat. --Quos magis alios hostes patimur quam malignos spiritus, qui in nostris nos cogitationibus obsident, ut civitatem valeant nostrae mentis irrumpere, eamque sub sui jugo dominii captam tenere? Argenti autem nomine sacra eloquia designati testatur Psalmista, qui ait: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae (Psal. XI, 7). Et saepe cum eloquiis sacris intendimus, malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent. Quod nimirum Psalmista pertulerat, cum dicebat: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei (Psal. CXVIII, 115). Videlicet patenter insinuans quia mandata Dei perscrutari non poterat cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Quod etiam in Isaac opere sub Allophylorum pravitate cognoscimus designari, qui puteos quos Isaac foderat terrae congerie replebant (Genes. XXVI, 15). Hos enim nos nimirum puteos fodimus cum in Scripturae sacrae abditis sensibus alta penetramus. Quos tamen occulte replent Allophyli quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inventam divinae scientiae aquam tollunt. Sed quia nemo hos hostes sua virtute superat, per Eliphaz dicitur: Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. Ac si aperte diceretur: Dum malignos spiritus Dominus a te sua virtute repulerit, divini intus eloquii talentum lucidum excrescit. Sequitur: CAPUT XIX [ Vet. X, Rec. IX ]. VERS. 26.-- Tunc super Omnipotentem deliciis afflues.

24. Deliciis affluunt qui multiplices in sacris Scripturis sensus discernere sciunt. --Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius Scripturae sacrae epulis satiari. In cujus nimirum verbis tot delicias invenimus, quot ad profectum nostrum intelligentiae diversitates accipimus, ut modo nuda nos pascat historia, modo sub textu litterae velata medullitus nos reficiat moralis allegoria, modo ad altiora suspendat contemplatio, in praesentis vitae tenebris jam de lumine aeternitatis 510 intermicans. Et sciendum quod quisquis deliciis affluit in quadam sui remissione solvitur, atque a laboris studio quasi ex lassitudine relaxatur, quia nimirum anima cum internis deliciis abundare coeperit, terrenis jam operibus incubare minime consentit; sed amore conditoris capta, et sua captivitate jam libera, ad contemplandam ejus speciem deficiendo suspirat, et quasi lassescendo convalescit, quia dum sordida onera portare jam non valet, ad illum per quietem properat, quem intus amat. Hinc etiam in admiratione sponsae scriptum est: Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens (Cant. VIII, 5)? Quia nimirum sancta Ecclesia nisi verborum Dei deliciis afflueret, de deserto vitae praesentis ascendere ad superiora non posset. Deliciis ergo affluit, et ascendit, quia dum mysticis intelligentiis pascitur, ad superna quotidie contemplanda sublevatur. Hinc etiam Psalmista ait: Et nox illuminatio mea in deliciis meis (Psal. CXXXVIII, 11), quia dum per intellectum mysticum studiosa mens reficitur, jam in ea vitae praesentis obscuritas fulgore diei subsequentis illuminatur, ut etiam in hujus corruptionis caligine in intellectum illius vis futuri luminis erumpat, et verborum deliciis pasta praegustando discat quid de pabulo veritatis esuriat. Sequitur: CAPUT XX.

IBID.-- Et elevabis ad Deum faciem tuam.

25. Ad Deum faciem levare, est cor poenitentia mundatum ad divina investiganda attollere. --Ad Deum faciem levare, est cor ad sublimia investiganda attollere. Nam sicut per corporis faciem homini, ita per interiorem imaginem Deo noti atque conspicabiles sumus. Cum vero reatu culpae deprimimur, ad Deum levare cordis nostri faciem veremur. Dum enim nulla bonorum operum confidentia fulcitur, intueri summa mens trepidat, quia ipsa se conscientia accusat. Cum vero jam poenitentiae lamentis culpa diluitur, et sic perpetrata planguntur, ut plangenda minime perpetrentur, magna menti fiducia nascitur, et ad conspicienda supernae retributionis gaudia cordis nostri facies levatur. Sed haec Eliphaz recte diceret si infirmum moneret. Cum vero justum virum propter flagella despicit, quid aliud quam verba scientiae nesciens fundit? Quae nimirum dicta si ad haereticorum typum ducimus, ipsi falsis promissionibus ad Deum nos faciem levare pollicentur. Ac si fideli populo patenter dicant: Quandiu praedicationem nostram non sequeris, cor in infirmis premis. Quia vero Eliphaz beatum Job ad Deum reverti admonuit, a quo videlicet idem vir beatus nunquam recessit, adhuc pollicendo subjungit: CAPUT XXI. VERS. 27.-- Rogabis eum, et exaudiet te.

26. Frustra Deum rogant qui ejus praecepta contemnunt. --Rogant quippe Dominum, sed exaudiri minime merentur, qui jubentis Domini praecepta contemnunt. Unde scriptum est: Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Quandiu ergo Eliphaz beatum Job non exaudiri credidit, hinc nimirum in suo opere errasse judicavit. Unde et adhuc subdit:

IBID.-- Et vota tua reddes.

[ Vet. XI. ] Qui vota vovit, sed haec prae infirmitate solvere non valet, ei ex peccati poena agitur ut volenti bonum posse subtrahatur. Cum vero in conspectu intimi judicis ea quae obsistit culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur. Sequitur:

CAPUT XXII. 511 VERS. 28.-- Decernes rem, et veniet tibi.

27. Falsa hominum de adversis et prosperis judicia. --Hoc esse proprium infirmantium judicium solet, ut tanto quempiam existiment justum, quanto hunc adipisci conspiciunt omne quod appetit. cum videlicet noverimus nonnunquam bona terrena justis subtrahi, quae largo munere tribuuntur injustis, quia et desperatis aegris medici quidquid poposcerint dari praecipiunt, et eis quos reduci posse ad salutem praevident quae appetunt dari contradicunt. Sed si dicta haec Eliphaz de donis spiritalibus intulit, sciendum quod res decernitur et venit cum virtus quae ex desiderio appetitur, largiente Deo, etiam effectu prosperatur. Unde et adhuc subditur: CAPUT XXIII [ Rec. X ].

IBID.-- Et in viis tuis splendebit lumen.

28. Mirus virtutis splendor. --In viis quippe justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suae claritatis aspergere, ut quocunque per intentionem pergunt, ab intuentium cordibus peccati noctem excutiant, et exemplo sui operis in eis justitiae lumen fundant. Sed quantalibet sit justitia operis, apud internum judicem nulla est, si nanc elevat tumor mentis. Unde et subditur: CAPUT XXIV. VERS. 29.-- Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria; et qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur.

29. Humilitatis commendatio. --Quae nimirum sententia a Veritatis ore non discrepat dicentis: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Unde et per Salomonem dicitur: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et antequam glorietur, humiliatur (Prov. XVIII, 12). Recte autem dicitur: Qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur, quia, quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima superbiae ostensio esse in oculis solet. Hinc enim scriptum est: Et oculos superborum humiliabis (Psal. XVII, 28). Hinc de ipso superbientium capite dicitur: Omne sublime videt (Job XLI, 25). Hinc de illa quae ei per infidelitatem adhaesit scriptum est: Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in altum subrectae (Prov. XXX, 13). Oculos ergo inclinare est nullum respiciendo despicere, sed se minorem atque imparem cunctis quos aspicit aestimare. Salvabitur itaque qui oculos inclinat, quia qui falsum superbiae verticem deserit, veritatis altitudinem ascendit. Sequitur: CAPUT XXV. VERS. 30.-- Salvabitur innocens, salvabitur autem munditia manuum suarum.

30. Gratiae praevenientis necessitas, quam comitari et subsequi debet liberum arbitrium. --Quae scilicet sententia si de coelestis regni retributione promitur, veritate fulcitur, quia cum de Deo scriptum sit: Qui reddit unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 6), illum in extremo examine justitia aeterni judicis salvat, quem hic ejus pietas ab immundis operibus liberat. Sin vero ad hoc salvari quisque hic munditia manuum suarum creditur, ut suis viribus innocens fiat, procul dubio erratur, 512 quia si superna gratia nocentem non praevenit, nunquam profecto inveniet quem remuneret innocentem. Unde veridica Moysis voce dicitur: Nullusque apud te per se innocens est (Exod. XXXIV, 7). Superna ergo pietas prius agit in nobis aliquid sine nobis, ut, subsequente quoque nostro libero arbitrio, bonum quod jam appetimus agat nobiscum, quod tamen per impensam gratiam in extremo judicio ita remunerat in nobis, ac si solis processisset ex nobis. [ Vet. XII. ] Quia enim divina nos bonitas, ut innocentes faciat, praevenit, Paulus ait: Gratia autem Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). Et quia eamdem gratiam nostrum liberum arbitrium sequitur, adjungit: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Qui dum se de se nihil esse conspiceret, ait: Non autem ego. Et tamen quia se esse aliquid cum gratia invenit, adjunxit: Sed gratia Dei mecum. Non enim diceret mecum si cum praeveniente gratia subsequens liberum arbitrium non haberet. Ut ergo se sine gratia nihil esse ostenderet, ait: Non ego. Ut vero se cum gratia operatum esse per liberum arbitrium demonstraret, adjunxit: Sed gratia Dei mecum. Munditia itaque manuum suarum innocens salvabitur, quia qui hic praevenitur dono ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur. Quae cuncta Eliphaz, sicut praedictum est, etsi recte protulit, cui tamen proferret ignoravit, quia docere meliorem non debuit, sed audire. Quae tamen omnia per typum haereticorum promissionibus congruunt, qui cum fideles quosque in praesenti vita afflictos inveniunt, eos ex culpa perfidiae percussos arbitrantur, eisque si sua dogmata sequantur, salutem innocentiae per bonorum operum munditiam promittunt. Sed mens fidelium tanto eos altius despicit, quanto illos innocentiam non videt habere quam pollicentur. Unde bene per Salomonem dicitur: Frustra jactatur rete ante oculos pennatorum (Prov. I, 17). Pennati quippe sunt bonorum spiritus, qui dum ad altiora per spem veritatis evolant, apposita pravorum hominum deceptionis retiacula declinant. Sequitur: CAPUT XXVI [ Rec. XI ]. CAPUT XXIII, VERS. 1, 2.-- Respondens autem Job dixit: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.

31. Inordinata consolatio dolorem auget. --More suo beatus Job planioribus verbis inchoat, sed dicta sua alta mysterii prosecutione consummat. Mederi quippe dolor afflicti ex amicorum consolatione debuerat; sed quia consolatio ad blandimenta fallaciae erupit, afflicti dolor inhorruit. Quia, enim Eliphaz spondere converso meliora non timuit, quasi ex noxio medicamine vulnus crevit. Unde recte dicitur: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum, quia videlicet 513 inordinatae consolationis intentio percussionem quam minuere debuit multiplicavit. In quibus nimirum verbis per typum sanctae Ecclesiae etiam fidelium dolor exprimitur, qui eo amplius gemunt, quo malos blandiri conspiciunt, qui juxta Pauli vocem: Per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 18). 32. [ Vet. XIII.] Fidelium mentes sine amaritudine esse nesciunt. Quae etiam verba ad considerandam subtilius mentem fidelium recte referuntur, qui esse sine amaritudine nesciunt etiam si in hoc mundo prosperari videantur. Quibus cum et adversitas evenit, eum quem invenit ingeminat dolorem. Unde recte dicitur: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, ut aperte monstretur quia electorum mens sine amaritudine et in prosperitate non fuerit. Bene autem dicitur: Et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. Manus quippe plagae est fortitudo percussionis. Primam namque percussionem suam electi considerant, quia a conditoris sui visione divisi sunt, quia nequaquam illuminationis intimae claritate perfruuntur, sed in praesentis vitae exsilio quasi in caecitatis loco relegati gemunt. Semper ergo habent in hac manu plagae gemitum suum. Sed cum adhuc etiam adversa in hac vita accidunt, manus plagae eorum etiam super gemitum gravatur. Erat enim plagae gemitus etiam cum praesentis vitae adversa deessent. Sed amaritudo primae percussionis etiam ex tentatione crescit adversitatis. Dicit ergo: Et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum: quia justum quemque in hac vita adversitas non laetum perculit, sed in eo dolorem vulneris multiplicavit. Fit tamen miro omnipotentis Dei moderamine ut cum in hoc mundo mens justi adversitatibus plus laborat, auctoris sui contemplandam faciem amplius sitiat. Unde hic apte subjungitur: CAPUT XXVII [ Rec. XII ]. VERS. 3.-- Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?

33. Ardor electorum Dei conspectu frui cupientium. --Electus quisque nisi Deum cognovisset, utique non amaret. Sed aliud est cognoscere per fidem, atque aliud per speciem; aliud invenire per credulitatem, aliud per contemplationem. Ex qua re agitur ut electi omnes eum quem fide cognoverunt videre quoque per speciem anhelent. Cujus amore flagrantes aestuant, quia ejus dulcedinis suavitatem jam in ipsa suae fidei certitudine degustant. Quod bene ille in Gerasenorum regione sanatus a daemonibus designat, qui vult abire cum Jesu; sed ei a magistro salutis dicitur: Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Deus (Luc. VIII, 39). Amanti enim adhuc dilatio imponitur, ut ex dilati amoris desiderio meritum retributionis augeatur. Fit ergo nobis omnipotens Deus dulcis in miraculis, et tamen in sua celsitudine manet occultus, ut et quiddam monstrando de se occulta nos inspiratione in suo amore succendat, et tamen abscondendo Majestatis suae gloriam amoris sui vim per aestum desiderii augeat. Nisi enim sanctus vir videre hunc in sua Majestate quaereret, non utique subinferret: Et veniam usque ad solium ejus [Vet. XIV ]. Quid namque est solium Dei, nisi illi angelici spiritus 514 qui, Scriptura teste, throni vocati sunt? Qui ergo usque ad solium Dei venire vult, quid aliud quam interesse angelicis spiritibus concupiscit, ut nulla jam defectiva temporum momenta sustineat, sed ad permanentem gloriam in contemplatione aeternitatis exsurgat? 34. Electi occulta Dei judicia venerantur. --Quae tamen verba etiam in hac vita positis justis conveniunt. Nam cum contra votum suum atque desiderium quodlibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur quod inordinatum foris currere videtur. Cum enim praesidentem angelicis spiritibus Creatorem omnium fidei oculis contemplantur, ad ejus nimirum solium veniunt. Et quia considerant quoniam is qui mire angelos regit injuste homines non disponit, profecto inveniunt causales rationes quam justae sint, dum ipsae causae extrinsecus videantur injustae; dumque id humiliter faciunt, semetipsos saepe in sua voluntate reprehendunt, sua in se nonnunquam vota dijudicant, dum meliora esse ea quae disponit conditor pensant. Unde bene adhuc subditur: CAPUT XXVIII [ Rec. XIII ]. VERS. 4.-- Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus.

35. Ex occultorum Dei judiciorum consideratione ad poenitentiam accenduntur electi. --Coram Deo judicium ponere est intra secretum mentis per fidei contemplationem ad tremendum examen majestatis illius oculos nostrae considerationis aperire, quid peccator homo mereatur attendere, et occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat considerare. Ex qua re agitur ut ad cognitionem sui anima subtilius revocetur, et quo occultum judicem suum magis terribilem videt, eo de suis actibus formidolosius angustetur. Anxie trepidat, culpas suas lamentis insequitur, poenitendo increpat, qualem fuisse se meminit. Unde nunc quoque postquam dictum est: Ponam coram eo judicium, recte subjungitur: Os meum replebo increpationibus. Qui enim sibi in conspectu Dei judicium ponit, os suum increpationibus replet, quia dum subtile examen tremendi contra se judicis contemplatur, amarae se poenitentiae invectione persequitur. Saepe autem dum culpas nostras pensare negligimus, quae earum reprehensio in judicio sequatur ignoramus; dum vero eas poenitendo persequimur, quid nobis de eis judex in suo examine dicere possit invenimus. Unde adhuc apte subjungitur: CAPUT XXIX. VERS. 5.-- Ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.

36. Occulta Dei judicia, dum metuunt, evadunt electi. --Tunc enim culpas plangimus cum pensare coeperimus. Sed tunc subtilius pensamus, cum sollicitius plangimus, atque ex lamentis in corde nostro plenius nascitur quid peccantibus divina districtio minatur, quae erunt illa reproborum improperia, qui terror, quae implacabilis Majestatis aversio. Tanta enim tunc Dominus reprobis iratus dicet; quanta eos pati ex aequitate permiserit. Quae nimirum verba animadversionis illius justi, dum modo sollicite metuunt, evadunt. Sed quis in illo examine inveniri justus valeat, si secundum suae fortitudinis Majestatem vitam hominum 515 discutiat Deus? Apte ergo subjungitur: CAPUT XXX [ Vet. XV, Rec. XIV ]. VERS. 6.-- Nolo multa fortitudine contendat mecum; nec magnitudinis suae mole me premat.

37. Dei fortitudinem formidantes, infirmitatem in assumpta humanitate desiderant. --Mens etenim quamlibet justi, si ab omnipotente Domino districte judicatur, mole magnitudinis premitur. In quibus nimirum verbis hoc quoque intelligendum est, quod sanctus vir, dum Dei fortitudinem devitat, quid ejus aliud quam infirmitatem desiderat? Et scriptum est: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25). Unde et protinus adjungit: VERS. 7.-- Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum.

Quis enim alius nisi Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), aequitatis nomine designatur? de quo scriptum est: Qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia (I Cor. I, 30). Quae scilicet justitia dum in hunc mundum contra vias peccatorum venit, antiquum hostem vincimus, a quo captivi tenebamur. Dicat ergo: Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat; proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum. Id est, ad redarguendas vias meas incarnatum Filium mittat, et tunc insidiantem adversarium per absolutionis meae judicium victor excludam. Si enim in divinitatis fortitudine sic unigenitus Dei Filius invisibilis maneret, ut nil de nostra infirmitate susciperet, infirmus homo ad eum invenire accessum gratiae quando potuisset? Consideratum quippe pondus ejus magnitudinis opprimeret potius quam juvaret. Sed fortis super omnia apparuit infirmus inter omnia, ut dum nobis ex assumpta infirmitate congrueret, ad permanentem nos suam fortitudinem elevaret. In altitudine enim sua divinitas a nobis utpote parvulis apprehendi non potuerat, sed stravit se hominibus per humanitatem, et quasi in jacentem ascendimus; surrexit, et levati sumus. Unde hoc quoque mox subditur, per quod divinitas invisibilis atque incomprehensibilis demonstretur. Nam sequitur:

CAPUT XXXI [ Rec. XV ]. VERS. 8, 9.-- Si ad Orientem iero, non apparet; si ad Occidentem, non intelligam eum; si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

38. Deus invisibilis et incomprehensibilis, non in parte sed ubique quaerendus. --Creator quippe omnium in parte non est, quia ubique est. Et tunc minus invenitur, quando is qui totus ubique est in parte quaeritur. Incircumscriptus namque spiritus omnia intra semetipsum habet, quae tamen et implendo circumdat, et circumdando implet, et sustinendo transcendit, et transcendendo sustinet. Bene autem postquam dictum est: Si ad Orientem iero, non apparet; si ad Occidentem, non intelligam eum; si ad sinistram quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum; illico adjunxit: Ipse vero scit viam meam. Ac si aperte dicat: Videre non valeo videntem me, et eum qui me subtiliter intuetur intueri non possum; ut videlicet ostendat quia tanto cautius formidandus est, quanto conspicabilis non est. Qui enim ita nos aspicit, ut a nobis aspici nequeat, eo magis timendus est, quo cuncta videns minime videtur. Cum enim contra nos latere quempiam in insidiis credimus, eo illum amplius metuimus, quo minime videmus. 516 Cumque ejus insidias nequaquam deprehendimus ubi sunt, et ibi eas metuimus ubi non sunt. Creator autem noster, qui ubique totus est, et cernens cuncta non cernitur, tanto magis metuendus est, quanto invisibilis permanens, de nostris actibus quando et quid decernat ignoratur. Quae tamen verba intelligi et aliter possunt. Ad Orientem quippe imus, cum mentem in consideratione majestatis ejus attollimus. Sed non apparet, quia qualis in natura sua est a cogitatione mortali videri non praevalet. Si ad Occidentem non intelligam eum. [Vet. XVI. ] Ad Occidentem imus cum sublevatum in Deo cordis oculum, sed ipsa immensitate luminis reverberatum, ad nosmetipsos reducimus, et lassati discimus valde super nos esse quod quaerebamus, nostramque mortalitatem considerantes, indignos nos adhuc esse deprehendimus qui immortalem videre valeamus. Si ad sinistram, quid agam non apprehendam eum. Ad sinistram ire est peccatorum delectationibus consentire. Et nimirum constat quia Deum apprehendere non valet qui adhuc in delectatione peccati per sinistram jacet. Si me vertam ad dexteram, non videbo illum. In dexteram procul dubio vertitur qui de virtutibus elevatur. Sed Deum videre non valet qui privata laetitia de bonis actibus gaudet, quia in eo cordis oculum tumor elationis premit. Unde bene alias dicitur: Non declines ad dexteram, aut ad sinistram (Deut. XVII, 11). In quibus cunctis plerumque se anima discutit, nec tamen plene deprehendere semetipsam valet. Unde hic apte subditur: CAPUT XXXII. VERS. 10.-- Ipse vero scit viam meam.

39. Deus justorum vias explorat eosque probat. --Ac si patenter dicat: Ego me et districte discutio, et perfecte me scire non possum; et tamen ille quem videre non valeo, videt subtiliter cuncta quae ago. Sequitur: Et probabit me quasi aurum quod per ignem transit.

Aurum in fornace ad naturae suae claritatem proficit, dum sordes amittit. Quasi aurum ergo quod per ignem transit probantur animae justorum, quibus exustione tribulationis et subtrahuntur vitia et merita augentur. Nec elationis fuit quod sanctus vir in tribulatione se positum auro comparavit, quia qui Dei voce justus ante flagella dictus est, non idcirco tentari permissus est ut in eo vitia purgarentur, sed ut merita crescerent, aurum vero igne purgatur. Minus ergo de se aestimavit ipse quam erat, dum, tribulationi traditus, purgari se credidit, qui purgandum in se aliquid non habebat.

40. Justi quantumvis humiles, sua bona opera non ignorant. --Sciendum vero est quia quamvis de se humilia sentiat animus justorum, ea tamen quae agunt quam sint recta conspiciunt, sed de eorum rectitudine non praesumunt: Unde adhuc subditur: Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. Sed in his omnibus an se esse aliquid existimet videamus. Sequitur: Ipse enim solus est [Rec. XVI ]. Qua sententia subjuncta ostendit quia in tot bonis quae egerat nil esse se credidit. Sed haec ipsa superius verba repetentes, ut possumus perstringamus. CAPUT XXXIII. 517. VERS. 11.-- Vestigia ejus secutus est pes meus.

41. Dei longanimitas et pietas nobis unitandae. Exempla Christi sequenda. --Quasi quidam namque gressus Dei sunt, quas cernimus, operationes ejus, quibus bonus quisque malusque regitur, quibus justi injustique suis ordinibus disponuntur, quibus et subjectus quisque ad meliora quotidie ducitur, et adversus ad deteriora corruens toleratur. De quibus nimirum gressibus Propheta dicebat: Visi sunt gressus tui, Deus (Psal. LXVII, 25). Nos itaque cum virtutem longanimitatis atque pietatis ejus intuemur, et intuentes imitari contendimus, quid aliud quam gressuum ejus vestigia sequimur, quia extrema quaedam ejus operationis imitamur. Haec enim Patris sui vestigia Veritas admonebat imitari, cum diceret: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super malos et bonos (Matth. V, 45; Luc. VI, 28). [ Vet. XVII. ] Potest tamen beatus Job, qui certa fide jam dixerat: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum (Job. XIX, 25), sic in futura operatione incarnandae sapientiae intendere, sicut nos ejusdem sapientiae jam praeterita opera per fidem videmus, quod Mediator Dei et hominum benignus ad tribuendum, humilis ad sustinendum, patiens ad exemplum praebendum fuerit. Cujus nimirum vitam dum beatus Job, superno spiritu repletus, sollicita intentione conspiceret, futuram mansuetudinis illius humilitatem praevidens, quasi ad exemplum sibi propositum recurrit, ut quidquid in hac vita ageret, ad imitationis illius vestigia ligaret, quatenus qui occultae dispositionis ejus sublimia videre non poterat, quasi in terra conspiciens, ad imitationem ejus vestigia teneret. De quibus ejus vestigiis per Petrum dicitur: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). De quo adhuc subditur: CAPUT XXXIV.

IBID.-- Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

42. Justorum sollicitudo est vias veritatis observare. --Custodit et non declinat, qui hoc ubi intendit operatur. Custodire quippe per intentionem, est non declinare per operationem. Haec namque est sollicitudo justorum, ut actus suos quotidie juxta vias veritatis examinent, et, ea sibi in regulam proponentes, a rectudinis earum tramite non declinent. Super semetipsos quippe quotidie ire contendunt, et quo in virtutum verticem provehuntur, cauta reprehensione dijudicant, quidquid de eis ex semetipsis remanet infra semetipsos, et totos se illo festinant trahere, ubi se inveniunt ex parte pervenisse. Sequitur: CAPUT XXXV. VERS. 12.-- A mandatis labiorum ejus non recessi.

43. Dei voluntatem in Scripturis scrutari, alia justorum sollicitudo. --Sicut bene obsequentes famuli dominorum suorum vultibus semper intenti sunt, ut ea quae praeceperint, festine audiant et implere contendant, sic justorum mentes per intentionem suam omnipotenti Domino assistunt, atque in scriptura ejus quasi os ejus intuentur, ut quia per eam Deus loquitur omne quod vult, tanto a voluntate ejus non discrepent, quanto eamdem voluntatem illius in ejus eloquio agnoscunt. Unde fit ut ejus verba non per eorum aures supervacue transeant, sed haec in suis cordibus figant. Unde hic subditur: CAPUT XXXVI 518. :IBID.-- Et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

44. Verba Dei in sinu abscondere, alia justorum sollicitudo. --In sinu etenim cordis verba oris ejus abscondimus, quanto mandata illius non transitorie, sed implenda opere audimus. Hinc est quod de ipsa matre Virgine scriptum est: Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo (Luc. II, 19). Quae nimirum verba, et cum ad operationem prodeunt, in sinu cordis absconsa latent, si per hoc quod foris agitur intus agentis animus non elevatur. Nam cum conceptus sermo ad opus ducitur, si per hoc humana laus quaeritur, sermo Dei in sinu mentis procul dubio non occultatur. Sed nosse velim, beate vir, cur te tanta intentione examines, cur te tanta sollicitudine astringas? Sequitur: CAPUT XXXVII. [ Vet. XVIII ]. VERS. 13.-- Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus.

45. Deus solus est, in cujus essentiae comparatione esse nostrum non esse est. --Nunquid non sunt angeli et homines, coelum et terra, aer et maria, cuncta volatilia, quadrupedia, atque repentia? Et certe scriptum est: Creavit ut essent. omnia (Genes. II, 3, seq.). Cum ergo in rerum natura tam multa sint, cur beati viri voce nunc dicitur: Ipse enim solus est. Sed aliud est esse, aliud principaliter esse; aliud mutabiliter, atque aliud immutabiliter esse. Sunt enim haec omnia, sed principaliter non sunt, quia in semetipsis minime subsistunt, et nisi gubernantis manu teneantur, esse nequaquam possunt. Cuncta namque in illo subsistunt; a quo creata sunt, nec ea quae vivunt sibimetipsis vitam tribuunt, neque ea quae moventur et non vivunt suis nutibus ad motum ducuntur, sed ille cuncta movet, qui quaedam vivificat, quaedam vero non vivificata in extremam essentiam mire ordinans servat. Cuncta quippe ex nihilo facta sunt, eorumque essentia rursum ad nihilum tenderet, nisi eam auctor omnium regiminis manu retineret Omnia itaque quae creata sunt, per se nec subsistere praevalent, nec moveri; sed in tantum subsistunt, in quantum ut esse debeant acceperunt; in tantum moventur, in quantum occulto instinctu disponuntur. Ecce enim peccator flagellandus est de rebus humanis: arescit in ejus laboribus terra, concutitur in ejus naufragiis mare, ignescit in ejus sudoribus aer, obtenebrescit contra eum inundationibus coelum, inardescunt in ejus oppressionibus homines, moventur in ejus adversitate et angelicae virtutes. Nunquidnam haec, quae inanimata vel quae viventia diximus, suis instinctionibus et non magis divinis impulsionibus agitantur? Quidquid est itaque quod exterius saevit, per hoc ille intuendus est, qui hoc interius disponit. In omni igitur causa solus ipse intuendus est, qui principaliter est. Qui etiam ad Moysen dicit: Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Cum itaque flagellamur per ea quae videmus, illum debemus sollicite metuere, quem non videmus. Vir itaque sanctus despiciat quidquid exterius terret, quidquid per essentiam suam, nisi regeretur, ad nihilum tenderet, et mentis oculo, suppressis omnibus, intueatur unum in cujus essentiae comparatione esse nostrum non esse est, et dicat: Ipse enim solus est. 519 [ Rec. XVII.] 46. Deus immutabilis natura et voluntate. --De cujus mox immutabilitate apte subjungitur: Et nemo avertere potest cogitationem ejus. Sicut enim immutabilis natura est, ita immutabilis voluntate. Cogitationem quippe ejus nullus avertit, quia nemo resistere occultis ejus judiciis praevalet. Nam etsi fuerunt quidam qui deprecationibus suis ejus cogitationem avertisse viderentur, ita fuit ejus interna cogitatio, ut sententiam illius avertere deprecando potuissent, et ab eo acciperent quod agerent apud ipsum. Dicat ergo: Et nemo avertere poterit cogitationem ejus, quia semel fixa judicia mutari nequaquam possunt. Unde scriptum est: Praeceptum posuit, et non praeteribit (Psal. CXLVIII, 6); et rursum: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Marc. XIII, 31); et rursum: Non enim cogitationes meae sicut cogitationes vestrae, neque viae meae sicut viae vestrae (Isai. LV, 8). Cum ergo exterius mutari videtur sententia, interius consilium non mutatur, quia de unaquaque re immutabiliter intus constituitur, quidquid foris mutabiliter agitur. Sequitur:

CAPUT XXXVIII. [ Vet. XIX, Rect. XVIII ].

IBID.-- Et anima ejus quodcunque voluit, hoc fecit.

47. -- Deo nec illa obsistunt quae contra voluntatem illius fieri videntur. --Cum sit cunctis corporibus exterior, cunctis mentibus interior Deus, ea ipsa vis ejus, qua omnia penetrat, cunctaque disponit, anima illius appellatur. Cujus videlicet voluntati nec illa obsistunt, quae contra voluntatem illius fieri videntur, quia ad hoc nonnunquam permittit fieri etiam quod non praecipit, ut per hoc illud certius impleatur quod jubet. Apostatae quippe angeli perversa voluntas est, sed tamen a Deo mirabiliter ordinatur, ut ipsae quoque ejus insidiae utilitati bonorum serviant, quos purgant dum tentant. Sic itaque ejus anima quodcunque voluit hoc fecit, ut inde quoque voluntatem suam impleat, unde voluntati illius repugnari videbatur. Terreatur ergo vir justus, et tantae majestatis pondus considerans, infirmum se esse deprehendat. 48. Sed inter verba haec percunctari libet, ac dicere: O beate Job, inter tot flagella positus cur adhuc adversa formidas? jam tribulationibus cingeris, jam innumeris afflictionibus angustaris. Malum timeri debet quod necdum susceptum est; tu in tanto positus dolore quid metuis? Sed ecce vir justus nostris inquisitionibus satisfaciens adjungit: CAPUT XXXIX. VERS. 14.-- Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.

49. Ex his quae patimur, formidare discimus quae nondum passi sumus. --Ac si aperte dicat: Jam perpendo quae patior, sed adhuc formido quae pati possum. Explet enim in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed multa similia praesto sunt ei, quia si ferire cogitat, adhuc invenit ubi plaga crescat. Hinc itaque pensandum est quam pavidus ante flagellum fuit, qui etiam percussus adhuc metuit ne feriatur. Incomprehensibilem quippe vim ei inesse considerans et potestatis et examinis, esse vir justus noluit nec de flagello securus. Unde adhuc metuens adjungit: CAPUT XL. VERS. 15.-- Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

50. Malis securitatem prae se ferentibus, justi semper timent. --Bene a facie Domini turbatur, qui terrorem majestatis illius cordis sui obtutibus proponit, et ejus rectitudinis pavore concutitur, dum 520 se reddendis rationibus conspicit idoneum non esse, si dictricte judicetur. Recte autem dicitur: Et considerans eum, timore sollicitor, quia divinae animadversionis vim cum minime quisque considerat, minime formidat; et tanto magis in hac vita quasi securus est, quanto a consideratione internae districtionis alienus. Semper etenim justi viri ad cordis secretarium redeunt vim occultae districtionis intuentur, majestatis intimae judicio assistunt, ut eo magis quandoque securi sint, quo hic quandiu viverent securi esse noluerunt. Nam malorum mentes cum renuunt considerare quod timeant, ad hoc quandoque gaudentes perveniunt quod timentes nullo modo evadant. Sed ecce de beato Job novimus quod crebris Dei sacrificiis deditus, quod hospitalitatibus, quod indigentiis pauperum impensus, quod suis etiam subditis humilis, quod sibi adversantibus benignus fuit, et tamen tot flagella suscepit nec jam securus exstitit inter flagella, sed adhuc metuit, adhuc divinae districtionis vim considerans contremiscit. Quid nos itaque miseri, quid peccatores dicimus, si sic timet, qui sic egit? Sed tanti timoris pondus an a semetipso habeat, innotestat. Sequitur: CAPUT XLI [ Vet. XX ]. VERS. 16. Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

51. Timor hic donum Dei est. --Ex divino munere cor justi moliri dicitur, quia superni judicii timore penetratur. Molle est enim quod penetrari potest, durum quod penetrari non potest. Unde per Salomonem dicitur: Beatus homo qui semper est pavidus, qui vero mentis est durae corruet in malum (Prov. XXVIII, 14). Virtutem ergo suae formidinis non sibi, sed auctori tribuit, qui ait: Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. Non autem secura, sed perturbata sunt corda bonorum, quia dum futuri examinis pondus considerant, quietem hic habere non appetunt, securitatem suam districtionis intimae consideratione perturbant. Qui tamen inter ipsa timoris supplicia saepe animum revocant ad dona, et ut semetipsos consolatione refoveant, inter hoc quod metuunt reducunt oculum ad dona quae acceperunt, ut spes sublevet quem timor premit. Unde et sequitur: CAPUT XLII [ Rec XIX ]. VERS. 17.-- Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

52. Flagella justorum aut mala perpetrata purgant, aut futura devitant. --Ille enim in flagello positus a salute corporis propter imminentes tenebras perit, qui idcirco pro transactis percutitur, ut a futuris suppliciis abscondatur. Flagella quippe bonorum aut vitia perpetrata purgant, aut ea quae poterant perpetrari futura devitant. Beatus autem Job, quia in flagello positus, nec a peccatis praecedentibus purgabatur, nec ab imminentibus tegebatur, sed ejus tantummodo in flagello virtus augebatur, fiducialiter dicit: Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Qui enim semper divinae formidinis pondus aspexit, ejus cordis faciem caligo peccati non operuit. Et is quem supplicia nulla sequebantur, salutem corporis propter imminentes tenebras non amisit. 53. A pravis cogitationibus nemo immunis. --Et notandum quod ipse priora denuntians nequaquam ait: Faciem meam non tetigit; sed: Non operuit caligo. Saepe enim etiam corda justorum 521 subortae cogitationes polluunt, terrenarum rerum delectationibus tangunt, sed dum citius manu sanctae discretionis abiguntur, festine agitur ne cordis faciem caligo operiat, quae hanc jam ex illicita delectatione tangebat. Nam saepe in ipso orationis sacrificio importunae se cogitationes ingerunt, quae hoc rapere vel maculare valeant, quod in nobis Deo flentes immolamus. Unde Abraham cum ad occasum solis sacrificium offerret, insistentes aves pertulit, quas studiose, ne oblatum sacrificium raperent, abegit (Genes. XV, 11). Sic nos cum in ara cordis holocaustum Deo offerimus, ab immundis hoc volucribus custodiamus, ne maligni spiritus et perversae cogitationes rapiant quod mens nostra offerre se Domino utiliter sperat. Sequitur: CAPUT XLIII [ Vet. et Rec. XX ]. CAP. XXIV, VERS. 1.-- Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora; qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.

54. Dies Dei ejus aeternitas. Deus est quod habet. --Quid dies Dei, nisi ipsa ejus aeternitas appellatur? quae nonnunquam unius diei pronuntiatione exprimitur, sicut scriptum est: Melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11). Nonnunquam vero pro sua longitudine dierum multorum appellatione signatur, de quibus scriptum est: In saeculum saeculi anni tui (Psal. CI, 25). Nos itaque intra tempora volvimur, per hoc quod creatura sumus. Deus autem qui creator est omnium aeternitate sua tempora nostra comprehendit. Ait ergo: Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora; qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Quia ipse quidem nostra comprehensibiliter conspicit, nos autem ea quae ejus sunt comprehendere nullatenus valemus. Sed natura Dei cum simplex sit, mirandum valde est, cur dicit: Qui noverunt eum, ignorant dies illius. Neque enim aliud ipse, atque aliud dies ejus sunt. Deus namque hoc est quod habet. Aeternitatem quippe habet, sed ipse est aeternitas. Lucem habet, sed lux sua ipse est. Claritatem habet, sed ipse est claritas sua. Non est ergo in eo aliud esse, et aliud habere. Quid est itaque dicere: Qui noverunt eum, ignorant dies illius, nisi quia et qui cognoscunt eum adhuc nesciunt? Nam et qui jam eum fide tenent, adhuc per speciem ignorant. Et cum ipse sibi sit aeternitas, quem veraciter credimus, qualiter tamen sit ipsa ejus aeternitas ignoramus. In hoc namque quod de divinae naturae potentia audimus, ea nonnunquam cogitare consuevimus quae per experientiam scimus. Omne enim quod coepit et desinit, initio et fine concluditur. Quod si mora aliquantula differtur ut finiatur, longum dicitur; in qua videlicet longinquitate cum quisque mentis oculos reducit retro per memoriam, tendit ante per exspectationem, quasi per spatium temporis dilatat in mente. Cumque audit aeternitatem Dei, humano more intendenti animo longa vitae spatia proponit, in quibus metiatur semper et quid abiit retro, quod retineatur in memoria, et quid ante restat, quod exspectetur ex intentione. 55. In aeternitate nihil praeteritum aut futurum. --Sed quoties in aeternitate ista cogitamus, aeternitatem necdum cognovimus. Ibi quippe est quod nec initio incipitur, nec fine terminatur, ubi neque exspectatur quod veniet, neque percurrit quod debeat recordari, sed est unum quod 522 semper esse est. Quod etsi nos et angeli cum initio esse videre incipimus, esse tamen hoc sine initio videmus, ubi sic semper sine fine esse est, ut nunquam se animus tendat ad sequentia, ac si multiplicentur quae sunt et longa fiant. Nam etsi per prophetiae spiritum dictum est: Domine, qui regnas in aeternum, et in saeculum, et adhuc (Fortasse, Exod. XV, 18, ubi legitur: Dominus regnabit in aeternum [Hebr., in saeculum] et ultra), more sacri eloquii, humano modo spiritus hominibus est locutus, ut ibi adhuc diceret, ubi exspectatio non inesset. Adhuc enim aeternitas non habet, quae semper esse habet, in qua nulla pars suae longitudinis praeterit, ut pars alia succedat, sed totum simul esse est, ut nil deesse videatur quod non cernat; in qua omne quod est animus videt et tardum non esse, et longum esse. Sed haec de aeternitatis diebus loquentes, conamur magis videre aliquid quam videmus. Dicatur igitur recte: Qui autem noverunt eum, ignorant dies illius, quia etsi jam Deum per fidem novimus, qualiter tamen sit ejus aeternitas, sine praeterito ante saecula, sine futuro post saecula, sine mora longa, sine praestolatione perpetua, non videmus. Beatus itaque Job sanctae Ecclesiae typum tenens, quia sub magno se scientiae freno moderatur, ne plus sapiat quam oportet sapere, et dies Dei non posse comprehendi testificans, ad haereticorum mox superbiam respectum mentis reducit, qui alta sapere appetunt, et quod capere utcunque non possunt perfecte se scire gloriantur. Nam sequitur: CAPUT XLIV [ Rec. XXI ]. VERS. 2.-- Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.

56. Haeretici terminos a patribus constitutos transferunt. --Quos aliorum nomine nisi haereticos designat, qui a sanctae Ecclesiae gremio extranei existunt? Ipsi enim terminos transferunt, quia constitutiones patrum praevaricando transcendunt. De quibus nimirum constitutionibus scriptum est: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Qui greges diripiunt et pascunt, quia imperitos quosque perversis ad se persuasionibus trahunt, et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt. [ Vet. XXII. ] Nam quod gregum nomine imperiti populi designentur, sponsi verba testantur, qui sponsam suam alloquitur dicens: Nisi cognoveris te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum (Cant. I, 7), id est nisi honorem tuum, quo ad similitudinem Dei es condita, bene vivendo cognoveris, a conspectu meae contemplationis egredere, et imperitorum vitam imitare populorum. Sequitur: CAPUT XLV. VERS. 3.-- Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae.

57. Electi pupilli sunt. --Quos hoc loco pupillos accipimus, nisi electos Dei, in mentis teneritudine positos, qui magna fidei gratia nutriuntur, et patris sui jam pro se mortui faciem necdum vident? Et sunt plerique in Ecclesia qui quosdam conspiciunt coelestia appetere, terrena omnia despectui habere; et quamvis ipsi in hujus mundi laboribus insudent, eis tamen quos ad coelestia anhelare conspiciunt de rebus quas in hoc mundo possident hujus vitae adjutorium ferunt. Et quamvis ipsi agere spiritalia nequeant, ad summa tamen tendentibus libenter subsidia ministrant. Portare enim asinus 523 onera hominum solet. Quasi ergo quidam asinus electorum est, qui, terrenis actibus deserviens, deportat onera usibus hominum. Et saepe cum haeretici quemlibet talem a sanctae Ecclesiae gremio avertunt, quasi pupillorum asinum abigunt, quia cum hunc ad perfidiam suam pertrahunt, a ministerio bonorum repellunt. 58. Vidua est Ecclesia. --Quae autem vidua nisi sancta Ecclesia debet intelligi, quae occisi viri sui interim visione privata est? Bos autem hujus est viduae, unusquisque praedicator. Et saepe contingit ut haeretici perversis suis dogmatibus ipsos etiam qui praedicatores videbantur trahant. Bovem ergo viduae auferunt, cum de sancta Ecclesia etiam praedicantem tollunt. Ubi recte est adjunctum: Pro pignore. Pignus namque cum tollitur, aliud quidem est quod tenetur, sed tamen adhuc aliud quaeritur. Et plerumque haeretici ideo eos conantur auferre qui praedicant, ut eorum etiam sequaces trahant. Pro pignore ergo bos viduae tollitur, quando idcirco ipse qui praedicabat rapiatur, ut alii sequantur. Ex cujus ruina plerumque agitur ut hi quoque de sanctae Ecclesiae gremio exeant, qui in ea bonis moribus praediti mites atque humiles esse videbantur. Unde et subditur: CAPUT XLVI. VERS. 4.-- Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.

59. Pauperum nomine humiles intelligendi. --Paupertatis namque nomine saepe humilitas designari solet. Et nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt. Sunt vero nonnulli haeretici qui populis admisceri fugiunt, sed recessum vitae secretioris petunt; qui plerumque eos quos inveniunt eo amplius peste suae persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitae meritis reverentiores videntur. De quibus subditur: CAPUT XLVII [ Vet. XXIII, Rec. XXII ]. VERS. 5.-- Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum.

60. Onagris similes sunt haeretici. Non Dei opus, sed suum peragunt. --Onager enim agrestis est asinus. Et recte hoc in loco onagris comparantur haeretici, quia, in suis voluptatibus dimissi, a vinculis sunt fidei et rationis alieni. Unde scriptum est: Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui (Jerem. II, 24). Onager quippe in solitudine assuetus est, quia dum terram cordis sui disciplinae virtute non excolit, ibi habitat ubi fructus non est. Quia in desiderio animae suae ventum amoris sui attrahit, quia ea quae ex desiderio scientiae in mente concipit inflare praevalent, non aedificare. Contra quos dicitur: Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Unde hic quoque congrue infertur: Egrediuntur ad opus suum. Non enim Dei, sed suum opus peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Scriptum quippe est: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat (Psal. C, 6). Qui ergo non in via immaculata ambulat, sibi magis quam Domino ministrat. Sequitur: CAPUT XLVIII.

IBID.-- Vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.

61. Haeretici ad praedam vigilant. --Ad praedam vigilant qui verba justorum ad sensum proprium semper rapere conantur, ut per haec perversis filiis panem erroris parent. De quo videlicet pane apud Salomonem verbis mulieris pravitatis haereticae typum gerentis dicitur: 524 Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Prov. IX, 17). Sequitur: CAPUT XLIX. VERS. 6.-- Agrum non suum demetunt, et vineam ejus quem vi oppresserint vindemiant.

62. Qui agrum non suum, et vineam alienam devastent haeretici. --Potest agri nomine Scripturae sacrae latitudo signari, quam haeretici non suam demetunt, quia ex ea sententias longe a suis sensibus diversas tollunt. Quae vineae quoque appellatione exprimitur, quia per veritatis sententias botros virtutum profert. Cujus vineae dominum, id est Scripturae sacrae conditorem, quasi vi opprimunt, quia ejus sensum in verba sacri eloquii inflectere violenter conantur, qui dicit: Servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis (Isai. XLIII, 24). Et eamdem vineam vindemiant, quia ex ea sententiarum botros pro suae intelligentiae intentione coacervant. Potest agri vel vineae nomine universa Ecclesia designari, quam perversi praedicatores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant, quia Creatoris nostri gratiam persequentes, dum quosdam de illa qui recti videbantur rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt? De quibus adhuc subditur: CAPUT L. VERS. 7.-- Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore.

63. Bona opera destruendo, nudos dimittunt homines haeretici. --Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Unde cuidam dicitur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet (Apoc. XVI, 15). Haeretici itaque cum in quorumdam mentibus bona opera destruunt, nimirum velamina indumentorum tollunt. Bene autem dicitur: Quibus non est operimentum in frigore. Operimentum quippe ad justitiam pertinet, frigus ad culpam. Et sunt nonnulli qui in quibusdam rebus peccata faciunt, in quibusdam vero recta opera sequuntur. Qui ergo ex aliis actibus delinquit, atque ex aliis justitiam peragit, quid iste nisi in frigore vestitur; alget, et tegitur; quia ex alio opere fervescit ad justitiam, ex alio frigescit ad culpam? Sed cum haeretici bona opera talibus subtrahunt, agunt ne in frigore habeant quo vestiantur. Recte ergo dicitur: Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore, ut videlicet solum culpae frigus interimat quos calor alterius operis ex parte aliqua tegebat. [ Vet. XXIV. ] Potest vero per frigus desiderium, per vestimentum operatio signari. Et sunt plerique qui adhuc perversis desideriis aestuant, sed, contra se spiritaliter decertantes, rectis sibi operibus repugnant, et bonis actibus tegunt hoc quod sinistrum sibi resultare per tentationem sentiunt. Hi itaque unde mala desiderant, inde algent; unde autem bona operantur, inde vestiti sunt. Cum vero haeretici perversis allegationibus rectae fidei opera subtrahunt, quid agunt, nisi ut hi qui adhuc desideriorum carnalium frigora sentiunt, sine bonorum actuum vestimento moriantur? Sequitur: CAPUT LI. VERS. 8.-- Quos imbres montium rigant, et non habentes velamen amplexantur lapides.

64. Sanctorum Patrum sententiis tanquam fluentis rigamur. Sanctorum martyrum invocatio. --Imbres montium sunt verba doctorum. De quibus montibus voce sanctae Ecclesiae dicitur: Levavi oculos meos ad montes (Psal. CXX, 1). Hos itaque imbres montium rigant, quia sanctorum Patrum 525 fluenta satiant. Velamen autem, ut jam praediximus, boni operis tegmen accipimus, quo quisque tegitur, ut ante omnipotentis Dei oculos, pravitatis ejus foeditas operiatur. Unde scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Quos autem lapidum nomine nisi fortes intra sanctam Ecclesiam viros accipimus? quibus per primum pastorem dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini (I Pet. II, 5). Hi itaque qui de nullo suo opere confidunt, ad sanctorum martyrum protectionem currunt, atque ad sacra eorum corpora fletibus insistunt, promereri se veniam, eis intercedentibus, deprecantur. Quid ergo isti in hac humilitate faciunt, nisi quia bonae actionis velamen non habent, lapides amplexantur? Sequitur:

CAPUT LII [ Rec. XXIII ]. VERS. 9.-- Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgus pauperum spoliaverunt.

65. Haeretici infirmos et indoctos, qua vi qua blandimentis aucupantur. --Cum prosperitatem vitae praesentis haeretici non habent, infirmis mentibus verbis blandioribus perversa persuadent. Si qua vero illis prosperitas temporis praesentis arriserit, etiam violenter trahere quos praevalent non desistunt. Pupillorum itaque nomine designantur hi qui adhuc sunt teneri intra sanctam Ecclesiam constituti, quorum vitam misericors pater moriendo servavit, qui ad bonam jam intentionem deducti sunt, sed adhuc in bonis actibus nulla virtute roborantur. Haeretici igitur depraedantes pupillos vim faciunt, quia contra infirmas fidelium mentes verborum et operum violentia grassantur. Vulgus autem pauperum est populus indoctus, qui si verae sapientiae divitias haberet, vestimentum suae fidei nequaquam amitteret. Quasi quidam quippe intra sanctam Ecclesiam senatores sunt, veri doctores, qui cum scientiam in corde multiplicant, veris apud se divitiis abundant. Sed haeretici vulgus pauperum spoliant, quia dum doctos non praevalent, indoctos quosque a valamine fidei praedicatione pestifera denudant. Sequitur: CAPUT LIII [ Vet. XXV ]. VERS. 10.-- Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas

66. Haeretici sanctorum Patrum doctrinam auferunt otiosis et incautis. --Quod ait nudis, hoc replicat, absque vestitu; sed aliud est nudum esse, aliud nudum incedere. Omnis enim qui nec bona nec mala operatur, nudus est et otiosus; qui autem mala agit, nudus incedit, quia sine velamine boni operis per iter pravitatis pergit. Sunt vero nonnulli qui, malum suae nequitiae cognoscentes, satiari pane justitiae festinant, percipere sacri eloquii dicta desiderant. Qui quoties Patrum sententias pro aedificandis mentibus in cogitatione versant, quasi de bona segete spicas portant. Haeretici igitur nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus spicas tollunt, quia sive quidam otiosi sint, et in nullis se bonis exerceant, seu per iter impudentiae absque velamine boni operis pergant, etiam si quando jam ad poenitentiam redire cupiunt, et pabulum verbi concupiscunt, eis esurientibus spicas tollunt, quia in eorum mente perniciosis persuasionibus Patrum sententias destruunt. Nec immerito spicas signare Patrum sententias dicimus, quia saepe dum per figurata eloquia proferuntur, 526 ab eis tegmen litterae quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur. Sequitur: CAPUT LIV. VERS. 11.-- Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.

67. Persecutionum quas fidelibus haeretici indicunt utilitas. Saeculi potentes adversus eos commovent. --Omnes qui sanctam Ecclesiam persequuntur, quid aliud quam torcular calcant? Quod divina agi dispositione permittitur, ut animarum botri in spiritale vinum defluant, quae, carne corruptibili exutae, ad regna coelestia velut in apothecam currant. Nam injusti dum justos deprimunt, quasi botros sub pedibus mittunt. Compressi autem botri ad superni convivii satietatem exuberant, qui prius quasi in hujus aeris libertate pendebant. Unde David propheta, sanctae Ecclesiae afflictionem conspiciens, psalmum pro torcularibus scribit (Psal. VIII, aut LXXXIII). Sed omnes qui vitam fidelium persequuntur, calcant et sitiunt, quia agendo crudelia, ferociores fiunt, impietatis suae meritis caecati, eo ambiunt graviora facere, quo jam gravia fecerunt. Haeretici autem cum per se potestatem persecutionis non habent, hujus saeculi potentes commovent, eorumque mentes ad persequendum trahunt, et quibus valent persuasionibus accendunt. Quos cum crudelia agere contra catholicorum vitam conspiciunt, quasi in ipso solis fervore requiescunt. Bene ergo nunc dicitur: Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt, quia eorum se multitudini adjungunt, quos jam vident gravia agere, et adhuc sitire graviora. Quorum fervor dum eorum desideria satiat, in eorum actibus, quasi in meridie, quiescunt. Sequitur: CAPUT LV. VERS. 12.-- De civitatibus fecerunt viros gemere.

68. Haeretici Ecclesiae unitatem solvere nituntur. --Quia civitates a conviventibus populis appellantur, non immerito civitatum nomine verae sunt fidei Ecclesiae designatae, quae in singulis mundi partibus positae unam catholicam faciunt, in qua fideles omnes de Deo recta sentientes concorditer vivunt. [ Vet. XXVI. ] Hanc namque in Evangelio Dominus conviventium populorum etiam per locorum distinctionem concordiam designavit, cum satiaturus de quinque panibus populum, quinquagenos per turmas, vel centenos discumbere praecepit, ut videlicet turba fidelium escam suam et locis disjuncta et moribus conjuncta perciperet. Jubilaei quippe requies quinquagenarii numeri mysterio continetur, et quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perducatur. Quia ergo prius a malo quescitur opere, ut post anima plenius quiescat in cogitatione, alii quinquageni, alii autem centeni discumbunt, quoniam sunt nonnulli qui jam a pravis actibus habent requiem operis, et sunt nonnulli qui a perversis cogitationibus habent jam requiem mentis. Heretici igitur, quia, perversis saepe hujus mundi potentibus adhaerentes, bonorum socialem vitam atque concordiam persequuntur, recte nunc dicitur: De civitatibus fecerunt viros gemere. Quos recte beatus Job memorat viros, quia illos magis haeretici exstinguere ambiunt qui perfectis gressibus per viam Dei non fluxe et enerviter, sed viriliter currunt. Qui cum vulnus perfidiae ingeri in parvulorum fidelium mente conspiciunt, 527 semper ad clamorem et gemitus redeunt. Unde et recte dicitur: CAPUT LVI.

IBID.-- Et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur

69. Haereticorum scelera Deus inulta non relinquet. --Vulneratur quippe anima justorum cum fides turbatur infirmorum, quibus jam hoc ipsum clamare est de alieno lapsu tabescere. Sed Deus inultum abire non patitur, quia etsi justo ordine injustum aliquid fieri permittit, inultum tamen abire non sinit injustum quod fieri juste permisit, quia et per reproborum injustitiam quasdam, quas inesse considerat, culpas percutit electorum, et tamen aeterna justitia ferire non negligit injustitiam ferientium. Sequitur: CAPUT LVII [ Rec. XXIV ]. VERS. 13.-- Ipsi fuerunt rebelles lumini.

70. Divinum lumen respuentium poena caecitas. --Plerumque perversi et cognoscunt recta quae sequi debeant, et tamen sequi despiciunt quae cognoscunt. Lumini ergo rebelles sunt, quia, sua desideria sequendo, bonum despiciunt quod noverunt. Qui ergo non per ignorantiam, sed per superbiam delinquunt, elationis suae scutum jaculis veritatis objiciunt, ne salubriter in corde feriantur. Ex qua videlicet eorum superbia agitur ut quia nolunt facere quae cognoscunt, nec cognoscant jam bona quae faciant, sed sua eos caecitas a veritatis lumine funditus excludat. Unde et apte subditur: CAPUT LVIII

IBID.-- Nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas illius.

71. Perversi ideo reprobo sensui traduntur, quia divino lumini rebelles fuerunt. --Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum caecantur ut nesciant, sicut de quibusdam dicitur: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 21). De quibus paulo post additur: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt (:IBID., 28). Quia enim glorificare noluerunt quem cognoverant, reprobo sensui traditi, ad hoc relicti sunt, ut nescirent jam pensare mala quae faciebant. [ Vet. XXVII. ] Bene autem dicitur: Nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas illius. Angustior quippe est semita quam via. Qui autem bona manifestiora agere contemnunt, nequaquam ad subtiliora intelligenda perveniunt. Exspectavit autem omnipotens Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitae itinera quae noluerunt per innocentiam saltem per poenitentiam tenerent! Qua in re quantae sint misericordiae viscera Dei omnipotentis ostenditur, qui eos quos a se discedentes aspicit, ut revertantur, quaerit. Unde post enumeratas culpas delinquentium Synagogam per vocem propheticam revocat, dicens: Ergo saltem amodo voca me, pater meus, dux virginitatis meae tu es (Jerem. III, 4). Sequitur: CAPUT LIX [ Rec. XXV ]. VERS. 14.-- Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur.

72. Perversi prosperitate vitae praesentis ad opprimendos justos abutuntur. --Cum homicida in nece proximorum per nocturnum maxime silentium soleat grassari, cur hoc in loco mane primo consurgere ad interficiendum egenum et pauperem dicitur, in nocte vero quasi fur esse perhibetur? Sed ipsis verbis litterae 528 dum sibi non congruunt, ad indaganda spiritus secreta revocamur. In Scriptura sacra mane aliquando adventus dominicae incarnationis, aliquando adventus jam terribilis et districti judicis, aliquando vero praesentis vitae prosperitas poni consuevit. Mane etenim adventus dominicae incarnationis exstitit, sicut propheta dicit: Venit mane et nox (Isai. XXI, 12), quia et novae lucis primordia in Redemptoris praesentia fulserunt, et tamen a persecutorum cordibus perfidiae suae tenebrae non sunt detersae. Rursum per mane adventus judicis designatur. Unde per Psalmistam dicitur: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. C, 8). Sicut et electorum quoque personam exprimens, ait: Mane astabo tibi et videbo (Psal. V, 5). Rursum per mane, praesentis vitae prosperitas designatur, sicut per Salomonem dicitur: Vae tibi, terra, cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt (Eccl. X, 16). Quia enim mane primum diei tempus est, et vespere extremum, nequaquam reficiendi sumus de hujus vitae prosperitatae quae praevenit, sed de his quae in fine diei, id est in mundi termino sequuntur. Mane ergo comedunt, qui de hujus mundi prosperitatibus extolluntur, et dum praesentia vehementer curant, futura non cogitant. Omnis enim qui odit fratem suum, homicida est (I Joan. III. 15). Mane itaque primo consurgit homicida, quia in praesentis vitae gloria perversus quisque erigitur, et illorum vitam deprimit qui, dum sequentem gloriam sitiunt, quasi satiari in vespere exquirunt. Pravus etenim quisque, in hoc mundo dignitatem transitoriae potestatis arripiens, tanto se acrius ad peragenda mala dilatat, quanto per charitatis viscera nullum amat. Quoties enim cogitationibus contra bonos saevit, toties innocentium vitam interimit. 73. Mali homines adversitate pressi perversis consiliis latenter laedunt. --Qui si, disponente Deo, subito gloriam acceptae potestatis amiserit, locum mutat, sed mentem non mutat, quia ad hoc protinus dilabitur quod subinfertur: Per noctem vero erit quasi fur. [Vet. XXVIII. ] In nocte quippe tribulationis atque dejectionis suae, etsi exerere crudelitatis manum non valet, eis tamen quos praevalere conspicit consilia perversitatis praebet; huc illucque discurrit, et quaeque potest in bonorum laesionem suggerit. Qui recte quasi fur dicitur, quia in ipsis suis perversis consiliis metuit ne deprehendatur. Qui ergo contra egenum et pauperem mane homicida est, per noctem quasi fur absconditur, quia perversus quisque, qui in prosperitate vitae praesentis humilium vitam deprimendo interimit, in adversitate atque dejectione positus, per iniqua consilia latenter laedit, atque id quod per se explere non valet, adhaerendo hujus mundi potentibus exercet. Sequitur. CAPUT LX. VERS. 15.-- Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus.

74. Verbum Dei adulterant haeretici. --Hoc etiam juxta litteram nil obstat intelligi, quia qui adulterium perpetrare desiderat tenebras exquirit. Sed quia contra haereticos sententia promitur, dignum est ut hoc quod dicitur 529 mystice sentiantur. Nam Paulus ait: Non enim sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei (II Cor. XVII, 2). Adulter quippe in carnali coitu non prolem, sed voluptatem quaerit. Et perversus quisque ac vanae gloriae serviens recte adulterare verbum Dei dicitur, quia per sacrum eloquium non Deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat ostentare. Quem enim libido gloriae ad loquendum trahit, voluptati magis quam generationi operam impendit. Ubi et apte subditur: Non me videbit oculus, quia adulterium quod in mente agitur valde est difficile ut ab humano visu penetretur. Quod perversa mens tanto securius perpetrat, quanto se ab hominibus videri non metuit, quos erubescat. Sciendum quoque est quia sicut is qui adulterium facit carnem alienae conjugis sibi illicite conjungit, ita omnes haeretici, cum fidelem animam in suum errorem rapiunt, quasi conjugem alienam tollunt, quia videlicet mens Deo spiritaliter inhaerens, et ei quasi in quodam amoris thalamo conjuncta, cum perversis persuasionibus ad pravitatem dogmatis perducitur, quasi aliena conjux a corruptore maculatur. Bene autem subditur: CAPUT LXI.

IBID.-- Et operiet vultum suum.

75. Haeretici adulterorum more vultum operiunt. --Idcirco faciem suam adulter operit, ne cognoscatur. Omnis autem qui sentiendo vel agendo nequiter vivit, vultum suum operit, quia ad hoc perversitate dogmatis vel operis tendit, ut ab omnipotente Deo in judicio recognosci non possit. Unde quibusdam in fine dicturus est: Nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23). Quid autem vultus cordis humani est, nisi similitudo Dei? Quem videlicet vultum perversus operit, ut cognosci nequeat, cum vitam suam vel malis actibus, vel perfidiae errore confundit. Sed talis quisque cum prosperitate vitae praesentis justos fulciri conspicit, eis perversa suadere minime praesumit; si qua vero illos procella adversitatis invenerit, ad verba protinus pestiferae persuasionis erumpit. Unde et subditur: CAPUT LXII. VERS. 16.-- Perfodiunt in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

76. Haeretici in adversitatis nocte justorum conscientiam perfodere tentant. --Quid namque hoc loco domorum nomine nisi conscientiae designantur, in quibus habitamus cum tractando quid agimus? Unde cuidam sanato dicitur: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit (Luc. VIII, 39), id est, a peccati jam vitio securus ad conscientiam revertere, et in vocem praedicationis excitare. Justi itaque cum in praesenti saeculo die prosperitatis clarescunt, eis errorum magistri perversa suadere metuunt. Sed consilia exquirunt, dejectionem prosperitatis eorum summopere praestolantur, ut in adversitatis tenebris eorum mentes suadendo perfodiant, quibus prospere viventibus perversa loqui minime audebant. Quos mox ut in adversitate viderint, exsurgunt, et non nisi ex peccati merito talia illos perpeti asserunt, quia solam praesentis vitae gloriam diligentes, flagellum damnationem credunt. In tenebris ergo domos perfodiunt, quia bonorum mentes ex ipsa eorum corrumpere adversitate moliuntur. Bene autem dicitur: Sicut in die condixerant sibi, quia cum justos conspicerent 530 prosperitatis luce claruisse, quoniam loqui non poterant, ad maligna solummodo contra eos consilia vacabant. [ Vet. XXIX. ] Sive autem haeretici, sive perversi quilibet, cum justos in dejectione conspiciunt, gaudent; cum vero eos ad regendae potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur, metuunt, afflictionibus tabescunt. Unde et subditur: CAPUT LXIII. VERS. 17.-- Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis.

77. Iniqui ex justorum prosperitate turbantur. --Iniqui semper afflictionem fidelium exspectant, eosque in tribulatione videre desiderant. Et in tenebris domos perfodiunt, dum cor innocentium, sed tamen infirmorum, dejectionis tempore pessima collocutione corrumpunt. Sed plerumque contingit ut dum bonos quosque in dejectione conspiciunt, subito occulta dispensatione divina justus quispiam qui videbatur oppressus, aliqua saeculi potestate fulciatur, eique prosperitas vitae praesentis arrideat, quem prius adversitatis tenebrae premebant. Quam nimirum prosperitatem illius cum perversi conspiciunt, sicut dictum est, perturbantur. Mox enim ad corda sua redeunt, ante mentis oculos revocant quidquid se perverse egisse meminerunt, vindicari in se omne vitium formidant, et unde lucet ille qui potestatem suscipit, inde perversus quisque qui corrigi metuit in tristitia tenebrescit. Bene ergo dicitur: Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis. Aurora quippe mens justi est, quae, peccati sui tenebras deserens, ad lucem jam erumpit aeternitatis, sicut de sancta quoque Ecclesia dicitur: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens (Cant. VI, 9)? Quo igitur justus quisque justitiae luce irradians in praesenti vita honoribus sublimatur, eo ante perversorum oculos tenebrae mortis fiunt, quia qui perversa se egisse meminerunt corrigi pertimescunt. Semper namque desiderant in suis pravitatibus relaxari, incorrecti vivere, et de culpa gaudium habere. Quorum ipsa lethalis laetitia convenienter exprimitur, cum protinus subinfertur: CAPUT LXIV.

IBID.-- Et sic in tenebris quasi in luce ambulant.

78. Iniqui ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiae circumfunderet. --Perversa etenim mente gaudent in facinoribus, per culpam suam quotidie ad supplicium trahuntur, et securi sunt. Unde et per Salomonem dicitur: Sunt impii qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant (Eccle. VIII, 14). De quibus rursum scriptum est: Qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). Sic itaque in tenebris quasi in luce ambulant, quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiae circumfundat. Vel certe, quia tenebrae vitam praesentem non inconvenienter exprimunt, in qua alienae conscientiae non videntur; lux vero nostra patria aeterna est, in qua dum vultus aspicimus, corda in nobis nostra vicissim videmus; iniqui autem quia vitam praesentem ita diligunt, atque haec exsilii tempora complectuntur ac si jam in patria regnent; recte dicitur: Sic in tenebris quasi in luce ambulant, quia sic in praesenti caecitate laeti sunt, ac si jam aeternae patriae luce perfruantur. Sequitur: CAPUT LXV [ Vet. XXX ]. VERS. 18.-- Levis est super faciem aquae.

531 79. Iniqui ad omnem tentationis aut erroris ventum leves sunt. --A plurali numero ad singularem redit, quia plerumque unus mala inchoat, et imitando multi subsequuntur. Sed ejus principaliter culpa est qui perversis sequentibus exempla praebuit iniquitatis. Unde ad illum redit crebro sententia qui auctor exstitit in culpa. Aquae autem superficies huc illucque aura impellitur, et nulla stabilitate solidata passim movetur. Iniqui igitur mens plusquam aquae superficies levis est, quia quaelibet hanc aura tentationis attigerit, sine tarditate aliqua retractationis trahit. Si enim cor fluxum cujuslibet perversi cogitamus, quid aliud quam in vento positam aquae superficiem cernimus? Nunc namque illum aura impellit ire, nunc aura superbiae, nunc aura luxuriae, nunc aura invidiae, nunc aura fallaciae pertrahit. Super faciem ergo aquae levis est is quem quilibet erroris ventus cum venerit impellit. Unde bene quoque per Psalmistam dicitur: Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti (Psal. LXXXII, 14). Ut rota quippe ponuntur iniqui, quia, in circuitu laboris missi, dum ea quae ante sunt negligunt, et ea quae deserenda sunt sequuntur, ex posterioribus elevantur, et in anterioribus cadunt. Qui recte quoque stipulae ante faciem venti comparantur, quia, irruente aura tentationis, dum nulla subnixi sunt ratione gravitatis, elevantur ut corruant, et saepe eo se alicujus meriti existere aestimant, quo eos in alta flatus erroris portat. Sequitur:

CAPUT LXVI [ Rec. XXVI ].

IBID.-- Maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.

80. Iniqui, amissa fidei vel justitiae rectitudine, reatu maledictionis ligantur. --Quisquis in vita praesenti recta agit et adversa sustinet, laborare quidem in adversitate cernitur, sed ad benedictionem haereditatis perpetuae consummatur. Quisquis vero perversa agit, et tamen prospera recipit, seque a malis actibus nec donorum largitate compescit, prosperari quidem conspicitur, sed reatu perpetuae maledictionis ligatur. Unde recte nunc dicitur: Maledicta sit pars ejus in terra. Quia etsi ad tempus benedicitur, in reatu tamen maledictionis tenetur. De quo et apte subditur: Nec ambulet per viam vinearum. Via namque vinearum est rectitudo Ecclesiarum. Qua in re sive haereticum, sive carnalem quempiam nil obstat intelligi, quia via vinearum, id est rectitudo Ecclesiarum amittitur, dum vel fides recta, vel rectitudo justitiae non tenetur. Ille namque per viam vinearum ambulat, qui, sanctae universalis Ecclesiae praedicationem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat. In via quippe vinearum ambulare est sanctae Ecclesiae Patres velut dependentes botros aspicere, quorum verbis dum intendit in labore itineris, amore debriatur aeternitatis. Sequitur: CAPUT LXVII [ Rec. XXVII ]. VERS. 19.-- Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium.

81. Sapere ad sobrietatem quam difficile. --Idcirco iniquitas frigori comparatur, quia peccantis mentem torpore constringit. Unde scriptum est: Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam (Jerem. VI, 7). Quo contra charitas calor est, quia videlicet mentem accendit quam replet. De quo calore scriptum est: Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Et sunt nonnulli qui, dum iniquitatum suarum frigora 532 declinant, ad veram fidem, vel ad sanctitatis habitum veniunt. Sed quia plus quam necesse est de suis sensibus praesumunt, saepe in fide, quam accipiunt, ea quae non capiunt perscrutari volunt, ut ratione magis in Deo quam fide teneantur. Quia vero humana mens perscrutari non valet divina secreta, omne quod ratione perscrutari non possunt credere contemnunt, et per inquisitionem nimiam in errorem labuntur. Hi itaque cum necdum crederent, vel adhuc ad iniquitatis opera vacarent, aquae nivium fuerunt. Sed cum, carnalia facta deserentes, in fide ad quam perducti sunt, plus appetunt perscrutari quam capiunt, amplius profecto calent quam calere debuerunt. Bene ergo de hoc perverso quolibet prophetantis duntaxat sententia, non optantis dicitur: Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Ac si aperte diceretur: Qui humiliter sub disciplinae vinculo non restringitur, ab infidelitate sua, vel perversi operis frigore, per immoderatam sapientiam in errorem labitur. Unde bene quoque egregius praedicator, discipulorum suorum cordibus hunc exquisitae sapientiae nimium calorem devitans, ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). Ne fortasse nimius calor interimeret quos prius aquae nivium, id est infidelitatis, vel torpentium actionum frigora morituros tenebant. Et quia valde difficile est ut is qui se sapientem aestimat mentem ad humilitatem reducat, et recta praedicantibus credat, sensumque suae perversitatis abjiciat, recte subjungitur: CAPUT LXVIII [ Rec. XXVIII ].

IBID.-- Et usque at inferos peccatum illius.

82. Peccatum quod hic non emendatur, irremissibile. --Peccatum quippe usque ad inferos ducitur, quod ante finem vitae praesentis per correctionem ad poenitentiam non emendatur. De quo videlicet peccato per Joannem dicitur: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (I Joan. V, 16). [ Vet. XXXI. ] Peccatum namque ad mortem est peccatum usque ad mortem, quia scilicet peccatum quod hic non corrigitur, ejus venia frustra postulatur. De quo adhuc subditur VERS. 20.-- Obliviscatur ejus misericordia.

Omnipotentis Dei misericordia oblivisci ejus dicitur qui omnipotentis Dei justitiae fuerit oblitus, quia quisquis eum nunc justum non timet, postea invenire non valet misericordem. Quae nimirum sententia non solum ei intenditur qui verae fidei praedicamenta deserit, sed etiam ei qui in fide recta positus carnaliter vivit, quia ultio aeternae animadversionis non evaditur, utrum in fide an in opere peccetur. Nam etsi damnationis dispar est qualitas, culpae tamen quae nequaquam per poenitentiam tergitur nulla absolutionis suppetit facultas. Sequitur.

CAPUT LXIX [ Rec. XXIX ]

VERS. 21.-- Dulcedo illius vermis.

83. Carnales delectant curae saeculares, quibus tanquam vermibus roduntur. --Quisquis in hoc appetit mundo prosperari, caeteros excedere, rebus et honoribus tumere, huic nimirum cura saecularis in delectatione est, et quies in labore. Valde etenim fatigatur, si desit cura saeculi qua fatigetur. Quia autem naturae est vermium momentis singulis incessanter moveri, non immerito signatur nomine vermium inquietudo cogitationum. Perversae itaque mentis 533 dulcedo vermis est, quia inde delectabiliter pascitur, unde per inquietudinem incessanter agitatur. Potest quoque apertius vermis nomine caro designari. Unde et superius dicitur: Homo putredo, et filius hominis vermis (Job. XXV, 6). Luxuriosi igitur cujuslibet atque carnis voluptatibus dediti quanta sit caecitas demonstratur cum dicitur: Dulcedo illius vermis. Quid namque caro nisi putredo ac vermis est? Et quisquis carnalibus desideriis anhelat, quid aliud quam vermem amat? Quae enim sit carnis substantia, testantur sepulcra. Quis parentum, quis amicorum fidelium, quamlibet dilecti sui tangere carnem scaturientem vermibus potest? Caro itaque cum concupiscitur, pensetur quid sit exanimis, 534 et intelligitur quid amatur. Nil quippe sic ad edomandum desideriorum carnalium appetitum valet, quam ut unusquisque hoc quod vivum diligit, quale sit mortuum penset. Considerata etenim corruptione carnali, citius cognoscitur quia cum illicite caro concupiscitur, tabes desideratur. Bene ergo de luxuriosi mente dicitur: Dulcedo illius vermis; quia is qui in desiderio carnalis corruptionis aestuat, ad fetorem putredinis anhelat. Haec sicut in hujus partis tertiae initio (Lib. XI, in exord.) promisisse me memini, sub brevitate transcurri: ut ea quae in hoc opere sequuntur, quia magna obscuritate implicata sunt,