Molis amplitudine

This is the stable version, checked on 27 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Molis amplitudine
1918

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS 1918 p. 475

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

MOLIS AMPLITUDINE*

ECCLESIA S. IOANNIS FLORENTINORUM IN URBE TITULO BASILICAE DECORATUR.


Ad perpetuam rei memoriam. — Molis amplitudine praestans et mirandis summorum artificum operibus decorum, exstat hac alma in Urbe templum, quod iussu Leonis PP. X, Nostri decessoris, archisodalitas a Pietate, gentis Florentinae, Deo in honorem S. Ioannis Baptistae et Ss. martyrum Cosmae et Damiani, conlato aere a solo excitandum, in regione Pontis, prope Tiberis oram, munifice curavit. Eo quidem tempore germani, hispani et galli, in Urbe morantes, sacram quisque suae gentis aedem, vel inchoatam vel absolutam, pia quadam aemulatione, obtinebant. Erigendi aedificii architectura, eius denique exornandi partes, attributae sunt clarissimis, illius aevi bonarum artium felicissimi, artificibus, uti plurimum e schola Hetruriae, quorum vel ipsa nomina praecellentem aedis formam luculenter testantur. Et sane Raphaël Sanctius, Michaël Angelus Bonarrotius, Iacobus Tattius sive Sansovinius (cuius ingenio totius molis debetur diagraphes), Carolus Madernus aliique eximii structoriae et marmoreae artis magistri, suis operibus aedem condecorarunt. Deficiente autem soli spatio, ne stati fines longitudini deessent, fabricae auctores, nulli sumptui parcentes, in ipsius fluminis alveo fundamenta iacere ausi sunt. Quamquam vero unius fere et alterius saeculi diutino intervallo, publicis rebus saepe turbatis, ipsaque Urbe a Borbonio obsessa et vastata, structurae opus interceptum, ideoque pluries denuo coeptum fuerit; tandem, redeunte Paulo PP. V, rec. mem. Decessore Nostro, immane templum omnibus numeris absolutum est feliciter, ibique ad tramitem decretorum Leonis PP. X et Clementis PP. VII, rec. mem. Praedecessorum Nostrorum, paroecia constituta fuit. Insequente demum saeculo decimo octavo, Clemente XII, Pont. Max. Praedecessore Nostro, supremum Ecclesiae clavum obtinente, conspicua frons, quae urbanam viam spectat, quam vocant « Iuliani », Alexandro Galilaeio architecto, addita fuit illi Florentinorum templo, quod pulcherrimis almae huius Urbis sacris aedibus merito recensetur. A clero exinde ecclesiasticis officiis munusque ibidem peragendis attributo, nomen templi denique ocius in dies adauctum. Siquidem inter priscos ecclesiae domusque continentis rectores honestissime numeratur divus Philippus Nerius, Romanorum apostolus, eiusque simul asseclae commorati ibi sunt, viri doctrina vitaeque sanctimonia insignes, qui primi sodales fuere ineuntis Congregationis Oratorii, ipsum Philippum patrem suum legiferum feliciter sortiti. Nec minus aetate nostra sacris muneribus aedes Florentinorum enitet. Capitulo enim Conlegiato Summorum Pontificum benevolentia privilegiis atque honoribus largiter praedito, olim ad Ss. Celsi et Iuliani ecclesiasticis muniis fungenti, per Literas sub plumbo die XXIV octobris anni MCMVI datas, fel. rec. Pius PP. X, Decessor Noster, largitus est, ut quae officia suis Constitutionibus praescripta atque imposita iamdudum ibi fuere, ea omnia in posterum ad S. Ioannis Baptistae gentis Florentinae rite Canonici persolvere teneantur, ipsius Capituli archipresbytero Parochiae cura perpetuo concredita. Nec, praeter eundem, arbitramur quod plurimae Sanctorum Coelicolum relliquiae (quarum nonnullae insignes) ibidem religiosissime asservantur ac templum copiosa itemque divite supellectili refertum est nec non indulgentiis ac privilegiis ab hac Sancta Apostolica Sede abunde ditatum. His omnibus permoti, dilecti filii Florentinae archisodalitatis a Pietate moderatores Nos enixis precibus rogarunt, ut urbano templo gentis suae, tot ac tantis omnigenae artis operibus praestantissimo et Praedecessorum Nostrorum singularibus beneficiis honestato, Basilicae titulum ac dignitatem conferre perpetuo dignaremur; Nosque, memoria repetentes tam illustres inclytae ipsius aedis memorias, votis his annuendum libenti quidem animo aestimavimus. Quae cum ita sint, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Congregationi pro Sacris Ritibus tuendis praepositis, apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi, perpetuumque in modum, templum in honorem S. Ioannis Baptistae ac Ss. martyrum Cosmae et Damiani, gentis Florentinae, hac alma in Urbe Deo dicatum, simplici Basilicae appellatione sive titulo donamus, atque illius archisodalitati a Pietate itemque Capitulo et clero privilegium largimur deferendi tintinnabulum et conopeum, cui liceat addere ecclesiae ipsius insigne, vulgo stemma, non tamen auro vel argento exornatum. Porro haec concedimus, decernentes praesentes Literas semper validas, firmas atque efficaces exstare et permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum perpetuo suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die XIX augusti MCMXVIII, Pontificatus Nostri anno quarto.

P. Card.GASPARRI a Secretis Status

  • A.A.S., vol. X (1918), n. 12, pp. 475-477