Moerore sapientium

This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Moerore sapientium
1894

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXVII (1894-1895), pp. 265-266

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII

AD EMUM CARDINALEM OREGLIA PATRONUM COETUS

PONTIFICII URBANI ANTIQUITATUM STUDIIS PROMOVENDIS*


Moerore sapientium omnium, desiderio autem Nostro haud exiguo, viros eruditione insignes, quorum commendatio famae vel remotarum consensu gentium percrebuerat, brevi mensium intervallo, insperato obitu sublatos vidimus. Fuere hi Hilarius Alibrandi, Carolus Ludovicus Visconti, Ioannes Baptista De Rossi, de re archaeologica praeclare meriti. Quorum amissione, cum nobile Romana e Civitatis decus extinctum doleremus, simul vero pertimuimus ne quid perquirendarum antiquitatum studia detrimenti caperent. Ipso etenim ab exordio Pontificatus Nostri, curarum Nostrarum partem non mediocrem in eo collocavimus ut, quod nullo non tempore Decessoribus Nostris sollemne fuit, optimarum disciplinarum studia foveremus et ad exitus laetiores proveheremus. Quamquam autem ea doctrinarum genera praecipuo favore complectenda censuimus, quae Religioni lumen ac firmamentum adiiciunt; cetera tamen quotquot animos eleganter ornant et ad humanae societatis consuetudinem quoquo modo honestandam faciunt, providentiam Nostram minime desiderarunt. In his vero eas iure habuimus disciplinas, quae in antiquitatibus scrutandis illustrandisque versantur. Nam ipsarum ope praeteritorum temporum priscorumque hominum facta veluti reviviscunt et pene oculis obversantur : quod vero praesertim spectat ad vetusta tem sacrorum, exploratissimum est quantum ipsae utilitatis contulerint ad rei christianae historiam ordinandam et ad Ecclesiae dogmata ab osorum calumniis vindicanda. Hac Nos de causa urbano eruditorum collegio studiis antiquitatum promovendis peculiarem semper praestitimus benevolentiam, nihilque omisimus quo pristinum teneret decus et maiore quotidie amplitudine ac dignitate floreret. Magno igitur desiderio adducti, ut simul huic coetui de parto splendore nihil decedat, sed clariora afferantur incrementa ; simul eidem propensi animi testimonium exhibeamus, numismata aurea bina, sena argentea, eruditorum praemia quotannis adtribuenda decernimus. Haec autem ea lege damus ut, quae aurea sunt, illis e nostratibus exterisve qui, proposito ab ipso coetu experimento, primas in tractatione tulerint; argentea vero iis donentur qui, vertente anno, in disserendo de re archaeologica ceteris solertia et eruditione antecesserint. Bene volentis hoc providentiae Nostrae consilium nihil dubitamus quin amplam, quam expectare licet, fractuum copiam a navitate sodalium archaeologorum sit habiturum. Interea tibi, Venerabilis Frater Noster, quo Urbanum Collegium Patrono optimo utitur, Collegioque ipsi universo apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die IV Dec. MDCCCXCIV, Pontificatus nostri anno decimoseptimo.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XXVII (1894-1895), pp. 265-266.