FABII PLANCIADIS FULGENTII V.C. MITOLOGIARUM LIBRI TRES
LIBER I
Quamuis inefficacem petat studium res quae caret effectum et ubi emolumentum deest negotii causa cessat inquiri — hoc uidelicet pacto, quia nostri temporis erumnosa miseria non dicendi petat studium, sed uiuendi fleat ergastulum nec famae adsistendum poeticae, sed fami sit consulendum domesticae — cito itaque nunc aut quod amiseris fleas aut quod edas inquiras quam quod dicas inuenias uacatque hoc tempore potentibus opprimere, prioribus rapere, priuatis perdere, miseris flere — quia soles, domine, meas cachinnantes sepius nenias lepore satyrico litas libentius adfectari, dum ludicro Talia uentilans epigrammate comedica solita est uernulitate mulcere, additur quia et mihi nuper imperasse dinosceris ut feriatas affatim tuarum aurium sedes lepido quolibet susurro permulceam: parumper ergo ausculta dum tibi rugosam sulcis anilibus ordior fabulam, quam nuper Attica saporante salsura, nocturna praesule lucerna commentus sum, ita somniali figmento delusam, quo non poetam furentem aspicias, sed onirocretam soporis nugas ariolantem aduertas. Neque enim illas Eroidarum arbitreris lucernas meis praesules libris, quibus aut Sulpicillae procacitas aut Psices curiositas declarata est, neque illam quae ui maritum Fedriam in tumulum duxit aut Leandricos natatus intercepit, sed quae nostrum achademicum rethorem ita usque ad uitalem circulum tulit, quo pene dormientem Scipionem caeli civem effecerit. Uerum res publica uideat quid Cicero egerit. Me interim discedentem a te domine dum quasi urbanis extorrem negotiis ruralis otii torpor adstringeret, et euitans erumnosa calamitatum naufragia quibus puplicae uexantur incessabiliter actiones, arbitrabam agrestem secure adipisci quietem, ut procellis curarum celantibus, quo in turborem urbana tempestas exciderat, uelut Alcione niduli placidam serenitatem uillatica semotione tranquillior agitassem; sopitisque in fauilla silentii raucisonis iurgiorum classicis quibus me galagetici quassauerant impetus defecatam silentio uitam agere creditabam, ni me illuc quoque memorum angina inprobior sequeretur felicitatisque nouerca fortuna, quae amarum quiddam humanis interserit semper negotiis, me quasi pedisequa sectaretur. Nam tributaria in dies conuentio conpulsantium pedibus limen proprium triuerat noua indictionum ac momentanea proferens genera, quo, si Mida rex ex homine uerterer, ut locupletes tactus rigens auri materia sequeretur, credo etiam Pactoli ipsius fluenta condictis frequentibus desiccassem. Nec hoc tantum miseriarum ergastulum sat erat; addebatur his quod etiam bellici frequenter incursus pedem domo radicem infigere iusserant, quo portarum nostrarum pessulos, aranearum cassibus oppletos, quispiam non uideret. Agrorum enim dominium gentes ceperant, nos domorum; fructus enim nostros exspectare licuit, non frui; merces quippe gentilis fuerat, si uel ad manendum clausos relinquerent. Sed quia numquam est malum inmortale mortalibus, tandem domini regis felicitas adventantis uelut solis crepusculum mundo tenebris dehiscentibus pauores abstersit. Et post torpentes incessus quae tum bellicum robigauerat interdictum licuit tandem arua uisere, limites circuire; egredimur nautarum in morem quos tempestatum flagitamento confractos exoptata reduces excepit ripa et velut parietum indumentis exuti post domesticas stationes ambulare potius discimus quam progredimur et Maroneo uersu consimiles tandem liber equus campo potitur aperto intuemur arua, quibus adhuc inpressae bellantium plantae mauricatos quod aiunt sigillaverunt gressus et formidine menti nondum extersa hostes in uestigiis pauebamus; terrorem enim pro sui memoria miles hostis heredem relinquerat. Sed Troadum in morem ostentabamus alterutrum loca quorum recordationem aut internitio celebrior faciebat aut praeda. Tandem inter sentosa nemorum frutecta, quae agrestis olim deseruerat manus, — nam intercapedinante pauoris prolixitate tam larga fumo lurida parietibus aratra pendebant et laborifera boum colla iugales in uaccinam mollitiem deduxerant callos — squalebat uiduus sulcis ager et herbidis sentibus oliuifero uertici minabatur; ita etenim nexili desmate meandrico gramini labrusca coibant, quo saepta herbosis radicibus tellus Triptolemicum contumax abnueret dentem — ergo dum huiuscemodi paliurea prata incedenti premerem planta et roscidos florulenti uelleris colles spatianti meterem passu, defectum voluntas peperit et egredientis studio sedulitas ex labore successit. Deuertor arborei beneficium umbraculi praesumens, quo me erranti foliorum intextu Phoebi torridis defensaret optutibus et circumfluo ramorum recurrentium nexu umbram quam propriis radicibus praeberet mihi etiam concederet esse communem. Nam me auium quaedam uernulitas, quae fragili quadam dulcedine crispantes sibilos corneis edunt organulis, ad hoc opus allexerat et laboris tam subita requies melos quoddam carminis expectabat:
Thespiades, Hippocrene
quas spumanti gurgite
inrorat loquacis nimbi
tinctas haustu Musico,
ferte gradum properantes
de uirectis collium,
ubi guttas florulentae
mane rorat purpurae
umor algens, quem serenis
astra sudant noctibus.
Uerborum canistra plenis
reserate flosculis.
Quicquid per uirecta Tempe
raptat unda proluens
innientis etre cursu
quam produxit ungula,
quicquid Ascreus ueterna
rupe pastor cecinit,
quicquid exantlata gazis
uestra promunt horrea,
quod cecinit pastorali
Maro silua Mantuae,
quod Meonius ranarum
cachinnauit proelio,
Pharrasia candicanti
dente lyra concrepet;
ad meum uetusta carmen
saecla nuper confluant.
Hoc itaque sacrificali carmine Gorgonei fontis adspargine madidas et praepetis ungulae riuo merulentas Pierides abstraxit. Adstiterant itaque sirmate nebuloso tralucidae ternae uiragines edera largiore circumfluae, quarum familiaris Calliope ludibundo palmulae tactu meum uaporans pectusculum poeticae proriginis dulcidinem sparsit; erat enim grauido ut apparebat pectore, crine neglecto quem margaritis praenitens diadema constrinxerat, talo tenus bis tinctam recolligens uestem, quod credo et itineris propter et ne meandricos tam subtilis elementi aliquatenus limbos aculeati herbarum uertices scinderent. Adstitit propter; erectus ergo in cubitum ueneratus sum uerbosam uiraginem, olim mihi poetico uulgatam euidentius testimonio, nec inmemor cuius uerbosas fabulas propter scolaribus rudimentis tumidas ferulis gestaueram palmas, et quia non mihi euidenti manifestatione quaenam esset liquebat, cur uenisset inquiro. Tum illa: Una, inquit, sum e uirginali Eliconiadum curia, Iouis albo conscripta, quam olim Atheneam ciuem Romanus ordo colendam exceperat, ubi nouellos ita frutices edidi, quo eorum cacumina summis astris insererem, ita uitae famam linquentes heredem, quo maius celebriorem obitum protelarent. Ast ubi me Romuleae arcis conuentu bellicus uiduauit incursus, Alexandriae conciliabula urbis exulata possederam uariis dogmatum inbutamentis lasciua Grecorum praestruens corda postque Catonum rigores Tullianasque seueras inuectiones et Uarroniana ingenia Pelleae genti enerues sensus aut satyra luseram aut comedico fasmate delectabam aut tragica pietate mulcebam aut epigrammatum breuitate condibam. Libebat me mea captiuitas, et licet nostrae uacuissent industriae, inueniebat tamen animus quibus inter mala arrideret, nisi me etiam exinde bellis crudelior Galeni curia exclusisset, quae pene cunctis Alexandriae ita est inserta angiportis, quo cirurgicae carnificinae laniola pluriora habitaculis numerentur; denique ita certando remittunt in mortem quo ferant Caronem citius obiturum, si collegio non donetur. Hanc orationem risus mollior terminauit. Itaque meis quo deuerteret culminibus inpetraui. Tum illa: Non paues, inquit, Musicum tuis receptare dogma penatibus, cum barbarorum morem auscultauerim ita litterarios mercatos penitus abdicare, ut hos qui primis elementorum figuris uel proprium discripserint nomen cassata inquisitione mutum in carnificina reptarent. Tum ego: Non ita est, inquam, ut 'audieras, sed fama fuit'. Nam 'carmina tantum nostra ualent', Musa, 'tela inter Martia, quantum' 'dulcis aquae salientis sitim restinguere riuo'. Et ut suum me amplius familiarem rescisset, illud etiam Terentianum adieci: 'Olim isti fuit generi quondam questus aput saeclum prius'. Nunc itaque ita litterae suos ä quicquid Elicon uerbialibus horreis entecatum possederat in ipsis potestatum culminibus hereditario iure transferret catus extendunt. Illa exhilarata uersiculis, utpote quasi Meonem senem uiseret recitantem, laudatorio palmulae tactu meam mulsit caesariem percussaque mollius ceruice quam decuit: Eia, inquit, Fabi, Anacreonticis iamdudum nouus mistes initiatus es sacris; ne quid ergo meo tibi desit tirunculo, accipe parem dogmatis gratiam et quatenus nostra te satyra lasciuienti uerborum rore percussit uadatumque te sui retinet amoris inlecebra, redde quod deuerbas sipnotico et quidquid libet Niliacis exarare papiris, feriatis aurium sedibus percipe; nec deerit historiae quilibet effectus cuius te uisceribus interstingi poposceris. Tum ego: Index te libelli fefellit, generosa loquacitas; non mihi cornutus adulter arripitur nec imbre mendaci lusa [Danae] uirgo cantatur, dum suo iudicio deus sibi pecudem praetulit et hanc auro decepit quam potestate nequiuit; non suillo canimus morsu depastum amantis iuuenis femur nec in meis libellulis sub falsa alite puerilis pependit lasciuia; non olorinis reptantem adulterum plumis, oua pulligera uirginibus inculcantem quam semina puerigena uisceribus infundentem, nec lignides puellas inquirimus, Ero atque Psicen, poeticas garrulantes ineptias, dum haec lumen queritur extinctum, illa deflet incensum, ut Psice uidendo perderet et Ero non uidendo perisset; nec referam uirginali figmento Aricinam lusam uiraginem, dum quaereret Iuppiter quod magis esse uellet quam fuerat. Mutatas itaque uanitates manifestare cupimus, non manifesta mutando fuscamus, ut senior deus innitus exerceat et sol fulgoris igne deposito malit anilibus exarari rugis quam radiis; certos itaque nos rerum praestolamur effectus, quo sepulto mendacis Greciae fabuloso commento quid misticum in his sapere debeat cerebrum agnoscamus. Tum illa: Unde haec tibi, inquit, homuncule, tantam ignorantiae scientiam, unde tam ratum ordinem ignorandi? Dum enim saeculis intacta exquiris, ostendis te sapienter scire quod nescis. Cui ego: Si his, quibus ignorare aliquid contingit, ne ipsut quidem nescire suum scire contingerit, quanto satius erat eis etiam non nasci contingere quam nasci inefficaciter uenire. Primum itaque ego scientiae uestibulum puto scire quod nescias. Ad haec illa: Tam secretis misticisque rebus uiuaciter pertractandis ampliora sunt auctoritatum quaerenda suffragia; neque enim quippiam ludicrum quaeritur, quo ludibundo pede metrica uerborum commoda sarciamus. Sudor hic opus est palestrantis ingenii, ne tam magnifici adsumpta operis moles ipso fere medio conaminis impetu uiuacissimis destituta uanescat tractatibus. Ergo erunt nobis etiam Philosofia atque Urania adiutrices operis consciscendae; nec [enim] deerit tuis lasciuiens amica solaciis, at dum te misticae artes anhelum tractando reddiderint, tute tua Satyra ludentem excipiet. Quaeso, inquam, munifica largitas, ne tu istam tuam Satyram cuius me dudum uadatum amore praedixeras temere nostris credas penatibus. Tam etenim liuens zelo sortitus sum ex affectu coniugium, ut, si hanc suis oblucentem ut pelicem uoluptatibus domo reppererit, ita sulcatis ungue genis in Eliconem remittat necesse est, quo eius diluendis uulneribus Gorgonei ipsius fontis nequaquam fluenta sufficiant. Tum illa cachinnum quassans fragile conliso bis terque pulsu palmulae femore: Nescis, inquit, Fulgenti, rudis accola Pieridum, quantum Satyram matronae formident; licet mulierum uerbialibus undis et causidici cedant nec grammatici muttiant, rethor taceat et clamorem praeco conpescat, sola est quae modum inponit furentibus, licet Petroniana subit Albucia. Hac etenim alludente et Plautinae Saureae dominatus obdormit et Sulpicillae Ausonianae loquacitas deperit Sallustianaeque Semproniae quamuis praesens sit Catilina melos cantandi raucescit.
Soluerat igniuomos mundi regione peracta
quadrupedes gelidumque rotis tepefecerat orbem
rector et auratis colla spoliabat habenis.
Iam Phoebus disiungit equos, iam Quintia iungit;
quasque soror linquit, frater pede temperat undas.
Tum nox stellato mundum circumlita peplo
caerula rorigeris pigrescere iusserat alis
astrigeroque nitens diademate Luna bicorni
bullatum biiugis conscenderat aethera tauris.
Iam simulacra modis mentes fallentia plastis
mollia falsidicis replebant stramina signis;
et, ut in uerba paucissima conferam, nox erat. Cuius noctis nomen iamdudum oblitus ut insanus uates uersibus delirabam, dum subito agrestis illa quam dudum uideram hospita oborto impetu cubicularias inpulsu fores inrupit necopinanterque me iacentem repperiens marcentia languore somni lepido lumina rapido atque admodum splendifice intermicanti quodam sui uultus coruscamine perpulit; erat enim ultra solitum eminens mortalitatis aspectum. Denique pigrae adhuc quietis indicium rotatis naribus ruptuantem repentina ostii crepitatione turbauit. Hanc praeibat florali lasciuiens uirguncula petulantia, hedera largiori circumflua, improbi uultus et ore contumeliarum sarcinis grauido, cuius ironicum lumen tam rimabunda uernulitate currebat quo mentes etiam penitus abstrusas temulentis inscriptionibus depinxisset. Musae autem latera sarciebant altrinsecus duae, quarum dexterior uerenda quadam maiestate subnixa elatae frontis polimina argenteis astrorum crispauerat margaritis, cuius faleratum exoticis diadema carbunculis corniculata lunae sinuatio deprimebat ac cerulanti peplo circumlita hyalinae cauitatem sperae osseo fastigans tigillo uersabat. Uisus itaque luminis tam elata contemplatione caelitus erigebatur intuitus, quo pene foribus superna intuens pollicem inlisisset. Leui comes lateris refugo quodam contemplatu secretior humanos intuitus uelamine quodam arcano uitabat; huius ninguida canis albentibus nitebat caesaries rugaque crispato multiplici supercilio rancidum se quiddam consipere promittebat; tardior erat incessus et ipsa ponderationis grauidine uenerandus. Tunc Calliope prouinciam loquacitatis ingressa: His te, inquit, Fulgenti, tutricibus spondideram largiturum; quarum sequax si fueris, celeri te raptu ex mortali caelestem efficient astrisque te, non ut Neronem poeticis laudibus, sed ut Platonem misticis interserent rationibus. Neque enim illos de his expectas effectus, quos aut poema ornat aut deflet tragoedia aut spumat oratio aut cachinnat satyra aut ludit comedia, sed in quibus et Carneadis resudat elleborum et Platonis auratum eloquium et Aristotelis sillogismaticum breuiloquium. Nunc itaque pande mentis cubiculum et aurium fistulis audito nuntio mentibus intromitte quod excipis; sed enerva totum mortale quod tibi est, ne tam sacrati series dogmatis scrupulosis rite non residat penetralibus. Ergo nunc de deorum primum natura, unde tanta malae credulitatis lues stultis mentibus inoleuerit, edicamus. Quamuis enim sint quidam qui spreta capitis generositate aricinis atque arcaicis sensibus glandium quippiam sapiant atque eorum altiori stultitiae nubilo soporata caligentur ingenia, tamen nequaquam aput humanos sensus nisi fortuitis conpulsationibus moti nascuntur errores, ut etiam Crysippus de fato scribens ait: Conpulsationibus lubricis uoluuntur incursus. Itaque primum omisso circuitu, unde idolum tractum sit, edicamus.
I. Unde idolum.
Diophantus Lacedemonum auctor libros scripsit antiquitatum quattuordecim, in quibus ait Sirophanem Aegyptium familia substantiaque locupletem filium genuisse; quem, uelut inormis substantiae successorem, ineffabili ultra quam paternitas exigebat affectu erga filium deditum is qui dum adversis fortunae incursibus raperetur, quo patri crudelem geminae orbitatis derelinquisset elogium ut et posteritatis perpetuale suffragium denegasset et substantiae propagandae subitam interceptionem obiceret. Quid igitur faceret aut fecunda paternitas in sterilitate damnata aut felix substantia in successione curtata? Parum erat ut non haberet quod habuit, nisi etiam nec esset qui obtineret quod relinquit. Denique doloris angustia quae semper inquirit necessitatis solatium filii sibi simulacrum in edibus instituit dumque tristitiae remedium quaerit, seminarium potius doloris inuenit nesciens quod sola sit medicina miseriarum obliuio; fecerat enim ille unde luctus resurrectiones in dies adquireret, non in quo luctus solatium inueniret. Denique idolum dictum est, id est idos dolu, quod nos Latine species doloris dicimus. Namque uniuersa familia in domini adolatione aut coronas plectere aut flores inferre aut odoramenta simulacro succendere consuerat. Nonnulli etiam seruorum culpabiles domini furiam euitantes ad simulacrum profugi ueniam merebantur et quasi salutis certissimo conlatori florum atque turis offerebant munuscula timoris potius effectu quam amoris affectu. Denique huius rei non inmemor et Petronius ait: 'Primus in orbe deos fecit timor'; nam et Mintanor musicus in crumatopoion libro artis musicae quem descripsit ait: 'Deum doloris quem prima conpunctio humani finxit generis'. Exhinc ergo inueteratus error humanis pedetemtim consertus discipulis baratro quodam sceuae credulitatis prolabitur.
II. Fabula Saturni.
Saturnus Polluris filius dicitur, Opis maritus, senior, uelato capite, falcem ferens; cuius uirilia abscisa et in mari proiecta Uenerem genuerunt. Itaque quid sibi de hoc Philosophia sentiat, audiamus. Tum illa: Saturnus primus in Italia regnum obtinuit; hicque per annonae praerogationem ad se populos adtrahens a saturando Saturnus dictus est. Opis quoque eius uxor eo quod opem esurientibus ferret edicta est. Polluris etiam filius siue a pollendo siue a pollucibilitate quam nos humanitatem dicimus. Unde et Plautus in comedia Epidici ait: 'Bibite, pergregamini pollucibiliter'. Uelato uero capite ideo fingitur, quod omnes fructus foliorum obnupti tegantur umbraculo. Filios uero suos comedisse fertur, quod omne tempus quodcumque gignat consumit; falcem etiam fert non inmerito, siue quod omne tempus in se reuergat ut curuamina falcium siue fructuum propter; unde etiam et castratus dicitur, quod omnes fructuum uires abscisae atque in humoribus uiscerum uelut in mare proiectae, sicut illic Uenerem, ita et libidinem gignant necesse est. Nam et Apollofanes in epico carmine scribit Saturnum quasi sacrum nun — nus enim Grece sensus dicitur — aut satorem nun quasi diuinum sensum creantem omnia. Cui etiam quattuor filios subiciunt, id est primum Iouem, secundum Iunonem, tertium Neptunum, quartum Plutonem; Polluris quasi poli filium dicunt, quattuor elementa gignentem,
III. De Ioue et Iunone.
id est primum Iouem ut ignem, unde et Zeus Grece dicitur; Zeus enim Greca significatione siue uita siue calor dici potest, siue quod igne uitali animata omnia dicerent, ut Eraclitus uult, siue quod hoc elementum caleat; secundam Iunonem quasi aerem, unde et Era Grece dicitur; et quamuis aerem masculum ponere debuerunt, tamen ideo sororem Iouis, quod haec duo elementa sibi sint ualde consocia, ideo Iouis et coniugem, quod maritatus aer igne feruescat. Nam et Teopompus in Cipriaco carmine et Ellanicus in dios politia quam descripsit ait Iunonem ab Ioue uinctam catenis aureis et degrauatam incudibus ferreis, illud nihilominus dicere uolentes quod aer igni caelesti coniunctior duobus deorsum elementis misceatur, id est aquae et terrae, quae elementa duobus superioribus grauiora sunt.
IV. Fabula Neptuni.
Neptunum uero tertium uelut aquarum uoluerunt elementum, quem ideo Grece etiam Posidoniam nuncupant quasi pion idonan quod nos Latine facientem imaginem dicimus, illa uidelicet ratione quod hoc solum elementum imagines in se formet expectantium, quod nulli alio ex quattuor conpetat elementis. Tridentem uero ob hac re ferre pingitur, quod aquarum natura triplici uirtute fungatur, id est liquida, fecunda, potabilis. Huic et Neptuno Amphitritem in coniugium deputant — amphi enim Grece circumcirca dicimus — eo quod omnibus tribus elementis aqua conclusa sit, id est sit in caelo, sit in aere id est in nubibus, et in terra, ut sunt fontes uel putei.
V. Fabula de Plutone.
Quartum etiam Plutonem dicunt terrarum praesulem — plutos enim Grece diuitiae dicuntur — solis terris credentes diuitias deputari. Hunc etiam tenebris abdicatum dixerunt, quod sola terrae materia sit cunctis elementis obscurior. Sceptrum quoque in manu gestat quod regna solis conpetant terris.
VI. Fabula de Tricerbero.
Tricerberum uero canem eius subiciunt pedibus, quod mortalium iurgiorum inuidiae ternario conflentur statu, id est naturali, causali, accidenti. Naturale est odium ut canum et leporum, luporum et pecudum, hominum et serpentium, causale est ut amoris zelum atque inuidiae, accidens est quod aut uerbis casualiter oboritur ut hominibus aut comestionis propter ut iumentis. [Cerberus uero dicitur quasi creoboros, hoc est carnem uorans et fingitur tria habere capita pro tribus aetatibus, infantia, iuuentute, senectute, per quas introiuit mors in orbem terrarum.
VII. Fabula de Furiis.
Huic quoque etiam tres Furias deseruire dicunt, quarum prima Allecto <secunda Tisiphone, tertia Megera>; Allecto enim Grece inpausabilis dicitur; Tisiphone autem quasi tuton phone, id est istarum vox; Megera autem quasi megale eris, id est magna contentio. Primum est ergo non pausando furiam concipere, secundum est in uoce erumpere, tertium iurgium protelare.
VIII. Fabula de Fatis.
Tria etiam ipso Plutoni destinant fata; quarum prima Cloto, secunda Lacesis, tertia Atropos — clitos enim Grece euocatio dicitur, Lacesis uero sors nuncupatur, Atropos quoque sine ordine dicitur — hoc uidelicet sentire uolentes quod prima sit natiuitatis euocatio, secunda uitae sors, quemadmodum quis uiuere possit, tertia mortis conditio quae sine lege uenit.
IX. Fabula de Arpyis.
Arpyias etiam tres inferis Uirgilius deputat, quarum prima Aello, secunda Oquipete, tertia Celeno — arpage enim Grece rapina dicitur — ideo uirgines, quod omnis rapina arida sit et sterilis, ideo plumis circumdatae, quia quicquid rapina inuaserit celat, ideo uolatiles, quod omnis rapina ad uolandum sit celerrima. Aello enim Grece quasi edon allon, id est alienum tollens, Oquipete id est citius auferens, Celenum uero nigrum Grece dicitur, unde et Homerus prima Iliados rhapsodia: [aipsa toi haima kelainon eroesei peri douri], id est: Statim niger tuus sanguis emanabit per meam hastam — hoc igitur significare uolentes quod primum sit alienum concupisci, secundum concupita inuadere, tertium celare quae inuadit.
X. Fabula de Proserpina.
Plutoni quoque nuptam uolunt Proserpinam, Cereris filiam; Ceres enim Grece gaudium dicitur; et ideo illam frumenti deam esse uoluerunt, quod ubi plenitudo sit fructuum gaudia superabundent necesse est. Proserpinam uero quasi segetem uoluerunt, id est terram radicibus proserpentem, unde et Ecate Grece dicitur; hecaton enim Grece centum sunt; et ideo illi hoc nomen inponunt, quia centuplatum seges proferat fructum.
XI. Fabula Cereris.
Hanc etiam mater cum lampadibus raptam inquirere dicitur, unde et lampadarum dies Cereri dedicatus est, illa uidelicet ratione quod hoc tempore cum lampadibus, id est cum solis feruore, seges ad metendum cum gaudio requiratur.
XII. Fabula Apollinis.
Apollinem solem dici uoluerunt; apollon enim Grece perdens dicitur, quod feruore suo omnem sucum uirentium dequoquendo perdat herbarum. Hunc etiam diuinationis deum uoluerunt, siue quod sol omnia obscura manifestat in lucem seu quod in suo processu et occasu eius orbita multimodis significationum monstret effectus. Sol uero dicitur aut ex eo quod solus sit aut quod solite per dies surgat et occidat. Huic quoque quadrigam scribunt illam ob causam, quod aut quadripertitis temporum varietatibus anni circulum peragat aut quod quadrifido limite diei metiatur spatium; unde et ipsis equis condigna huic nomina posuerunt, id est Erytreus, Acteon, Lampus et Filogeus. Erytreus Grece rubeus dicitur quod a matutino ipse limine rubicundus exurgat, Acteon splendens dicitur quod tertiae horae metis uehemens insistens lucidior fulgeat, Lampus uero ardens dum ad umbilicum diei centratum conscenderit circulum, Filogeus Grece terram amans dicitur quod horae nonae procliuior uergens occasibus pronus incumbat.
XIII. Fabula de Coruo.
In huius etiam tutelam coruum uolunt, siue quod solus contra rerum naturam in mediis ipsis aestiuis feruoribus ouiparos pullulet fetus, unde et Petronius:
'Sic contra rerum naturae munera notae coruus maturis frugibus oua refert',
siue quod in orneoscopicis libris secundum Anaximandrum siue etiam secundum Pindarum solus inter omnes aues LX quattuor significationes habeat uocum.
XIV. Fabula de Lauro.
In huius etiam tutelam laurum ascribunt, unde etiam eum amasse Dafnem dicunt, [Penei] fluminis filiam. Et unde laurus nasci possit nisi de fluuialibus aquis? Maxime quia et eiusdem Penei fluminis ripae lauro abundare dicuntur. At uero amica Apollinis ob hac re uocitata est, quia illi qui de somniorum interpretatione scripserunt ut Antiphon, Filocorus et Artemon et Serapion Ascalonites promittant in libris suis quod laurum si dormientibus ad caput posueris, uera somnia esse uisuros.
XV. Fabula de nouem Musis.
Huic etiam Apollini nouem deputant Musas ipsumque decimum Musis adiciunt illa uidelicet causa, quod humanae uocis decem sint modulamina; unde et cum decacorda Apollo pingitur cithara. Sed et lex diuina decacordum dicit psalterium. Fit ergo uox quattuor dentibus, id est e contra positis, ad quos lingua percutit et quibus si unus minus fuerit sibilum potius quam uocem reddat necesse est. Duo labia uelut cimbala uerborum commoda modulantia, lingua ut plectrum quae curuamine quodam uocalem format spiritum, palatum cuius concauitas profert sonum, gutturis fistula quae tereti meatum spiritalem praebet excursu et pulmo qui uelut aerius follis concepta reddit ac reuocat. Habes ergo nouem Musarum uel Apollinis ipsius redditam rationem, sicut in libris suis Anaximander Lamsacenus et Zenopanes Eracleopolites exponunt; quod et alii firmant ut Pisander fisicus et Euximenes in libro teologumenon. Nos uero nouem Musas doctrinae atque scientiae dicimus modos, hoc est: prima Clio quasi cogitatio prima discendi — cleos enim Grece fama dicitur, unde et Homerus: [kleos oion akousamen], id est: famam solam audiuimus, et alio in loco: [peutheto gar Kupronde mega kleos] et quoniam nullus scientiam quaerit nisi in qua famae suae protelet dignitatem, ob hanc rem prima Clio appellata est, id est cogitatio quaerendae scientiae —, secunda Euterpe quod nos Grece bene delectans dicimus, quod primum sit scientiam quaerere, secundum sit delectari quod quaeras, tertia Melpomene quasi melenpieomene, id est meditationem faciens permanere, ut sit primum uelle, secundum desiderare quod uelis, tertium instare meditando ad id quod desideras, quarta Talia, id est capacitas uelut si dicatur tithonlia, id est ponens germina, unde et Epicarmus comicus in Difolo comedia ait: [leia me idon limon tis artunei],id est: germina dum non uiderit, famem consumit, quinta Polymnia quasi polymnemen, id est multam memoriam faciens dicimus, quia post capacitatem est memoria necessaria, sexta Erato, id est euronchomoeon, quod nos Latine inueniens simile dicimus, quia post scientiam et memoriam iustum est ut aliquid simile et de suo inueniat, septima Terpsicore id est delectans instructionem, unde et Hermes in Opimandrae libro ait: [ek korou trophes e ek kouphou somatos], id est: absque instructione escae et uacuo corpore, ergo post inuentionem oportet te etiam discernere ac diiudicare, quod inuenies, Urania octaua, id est caelestis — post enim diiudicationem eligis quid dicas, quid despuas; eligere enim utile caducumque despuere caeleste ingenium est —, nona Calliope, id est optimae uocis, unde et Homerus ait: [theas opa phonesases], id est deae uocem clamantis. Ergo hic erit ordo: primum est uelle doctrinam, secundum est delectari quod uelis, tertium est instare ad id quod delectatus es, quartum est capere ad quod instas, quintum est memorari quod capis, sextum est inuenire de tuo simile ad quod memineris, septimum iudicare quod inuenias, octauum est eligere de quo iudicas, nonum bene proferre quod elegeris.
XVI. Fabula Phaetontis.
Hic etiam cum Climene nimfa coiens Fetonta dicitur genuisse, qui paternos currus adfectans sibi atque mundo concremationis detrimenta conflauit. Semper ergo sol cum aqua coiens aliquos fructus gignat necesse est, qui eo, quod terris exilientes appareant, fanontes dicuntur; fanon enim Grece apparens dicitur. Qui quidem fructus ad maturitatem sui solis ardorem quaerant necesse est, quo accepto omnia feruoris incendio consumantur. Huius etiam sorores [Arethusa, Lampetusa] quae gemmeis ac tralucentibus fraterna deplorant guttis incendia sucinaque diruptis iaciunt inaurata corticibus; soror enim totius germinis arbor est, quae una eademque feruoris humorisque iugalitate gignuntur. Itaque istae arbores quae sucinum sudant, dum maturatis frugibus solis feruor torrentibus ipsis Iunio Iulioque mensibus incendiosior cancri atque leonis tetigerit metas, tunc istae arbores aestu ualido fissis corticibus sucum sui liquoris in Eridano flumine aquis durandum emittunt.
XVII. De tripo, sagittis et Pithone.
His tripum quoque Apollini adiciunt, quod Sol et praeterita nouerit et praesentia cernat et futura uisurus sit. Arcum uero huic sagittasque conscribunt, siue quod de circulo eius radii in modum sagittarum exiliant seu quod suorum radiorum manifestatione omnem dubietatis scindat caliginem, unde etiam Pithonem sagittis interemisse fertur; pithos enim Grece credulitas dicitur. Et quia omnis falsa credulitas sicut serpentes luce manifestante deprimitur, Pithonem eum interfecisse dicunt.
Quare sine barba pingitur, cum pater dicatur.
Quia occidendo et renascendo semper est iuuenior siue quod numquam in sua uirtute deficiat ut luna, quae crescit aut minuit.
XVIII. Fabula Mercurii.
Si furtis praefuerunt dii, non erat opus criminibus iudicem, ex quo culpae habuerunt caelestem auctorem. Mercurium dicunt praeesse negotiis, uirgam ferentem serpentibus nexam, pennatis quoque talaribus praeditum, hunc etiam internuntium furatrinumque deum. Quid sibi uero huius nominis atque imaginis significatio disserat, edicamus. Mercurium dici uoluerunt quasi mercium-curum; omnis ergo negotiator dici potest Mercurius.
Quare pennas.
Pennata uero talaria, quod negotiantum pedes ubique pergendo [quasi] pennati sunt.
Quare uirgam.
Uirgam uero serpentibus nexam ob hoc adiciunt, quod mercatus det aliquando regnum ut sceptrum, det uulnus ut serpentum.
Quare galerem et gallum.
Galere enim coperto capite pingitur, quod omne negotium sit semper absconsum. Gallum quoque in eius ponunt tutelam, siue quod omnis negotiator semper inuigilet seu quod ab eius cantu surgant ad peragenda negotia.
Quare Ermes.
Ermes quoque Grece dicitur ab eo, quod est ermeneuse quod nos Latine disserere dicimus, illa uidelicet causa quod negotiatori linguarum sit disertio necessaria. Utraque etiam regna permeare dicitur, superna atque inferna, quod modo uentis in altum nauigans currat, modo dimersus inferna tempestatibus appetat.
Quare fur, quare celer dicitur.
Hunc etiam deum furti ac praesulem uolunt, quod nihil intersit inter negotiantis rapinam atque periurium furantisque deierationem ac raptum. Stellam uero quae stilbos Grece nuncupatur, quam ei pagani adscribunt, ex quo etiam diei nomen inuenerunt, tantum celerior planetis omnibus currit, ut septima die suos permeet circulos, quod Saturnus uiginti octo annis et Iuppiter duodecim possunt; unde etiam Lucanus ait: motuque celer Cyllenius hebet.
Quare Argum occidit.
Denique etiam Argum luminum populositate conseptum interemisse dicitur, dum oculorum inmensam unius corporis segetem ubique uiua circumspectione florentem singularis uulneris recussu falcifero messuisset curuamine. Quid sibi ergo tam fabulosum Greciae commentum uelit, nisi quod etiam centum custodes totidemque astutos sine negotiatione uacuos — unde et Argus Grece uacuus dicitur — et furantis astutia et negotiantis circumuenit astuta falcataque cautela. Solet igitur adludere his speciebus et honeste mendax Grecia et poetica garrulitas semper de falsitate ornata,
XIX. De Danae
dum et Danae imbre aurato corrupta est non pluuia, sed pecunia,
XX. De Ganimede
et raptum Ganimedem aquila non uere uolucris, sed bellica praeda. Iuppiter enim, ut Anacreon antiquissimus auctor scripsit, dum adversus Titanas, id est Titani filios qui frater Saturni fuerat, bellum adsumeret et sacrificium caelo fecisset, in uictoriae auspicium aquilae sibi adesse prosperum uidit uolatum. Pro quo tam felici omine, praesertim quia et uictoria consecuta est, in signis bellicis sibi aquilam auream fecit tutelaeque suae uirtuti dedicauit, unde et apud Romanos huiuscemodi signa tracta sunt. Ganimeden uero bellando his signis praeeuntibus rapuit, sicut Europam in tauro rapuisse fertur, id est in nauem tauri picturam habentem, et Isidem in uacca, similiter in nauem huiusce picturae. Denique ut hoc certius esse cognoscas, nauigium Isidis Aegyptus colit.
XXI. Fabula Persei et Gorgonarum.
Perseum ferunt Medusae Gorgonae interfectorem. Gorgonas dici uoluerunt tres, quarum prima Stenno, secunda Euriale, tertia Medusa, quarum quia fabulam Lucanus et Ouidius scripserunt poetae grammaticorum scolaribus rudimentis admodum celeberrimi, hanc fabulam referre superfluum duximus. Theocnidus antiquitatum historiographus refert Forcum regem fuisse, qui tres filias locupletes derelinquit. Quarum Medusa maior quae fuerat locuples regnoque colendo fructificandoque ampliauerat — unde et Gorgo dicta est quasi georgigo; nam Grece georgi agricultores dicuntur; serpentino uero capite ideo dicta est, quod astutior fuerit; cuius regnum opimum Perseus inuidens ipsam quidem interemit — ideo uolaticus dicitur, quod nauibus uenerit —, cuius capite id est substantia ablata ditior factus non parua regna obtinuit. Denique et Atlantis regnum inuadens quasi per Gorgonae caput, id est per substantiam eius, eum in montem fugire conpulit, unde in montem conuersus esse dicitur. Tamen quid hac sibi tam subtili sub imagine ornatrix Grecia sentire uoluerit, edicamus. Gorgonas dici uoluerunt tres, id est tria terroris genera; primus quippe terror est qui mentem debilitat, secundus qui profundo quodam terrore mentem spargit, tertius qui non solum mentis intentum, uerum etiam caliginem ingerat uisus — unde et nomina tres Gorgones acceperunt, [prima Stenno,] Stenno enim Grece debilitas dicitur, unde et astenian infirmitatem dicimus, secunda Euriale id est lata profunditas, unde et Homerus [Troien euruaguian] dixit, id est Troiam latas plateas habentem —, itaque Medusam quasi meidusam, quod uidere non possit. Hos ergo terrores Perseus adiuuante Minerua, id est uirtus adiuuante sapientia, interfecit. Ideo auersus uolat, quod uirtus terrorem numquam aspicit. Speculum etiam ferre dicitur, quod omnis terror non solum in corde, sed etiam in figura transeat. De sanguine eius nasci fertur Pegasus in figura famae constitutus; uirtus enim, dum terrorem amputauerit, famam generat; unde et uolare dicitur, quia fama est uolucris. Unde et Tiberianus: 'Pegasus hinnientem transuolaturus ethram'. Ideo et Musis fontem ungula sua rupisse fertur, quod Musae ad describendum famam heroum aut sequantur proprium aut indicent antiquorum.
XXII. Fabula Admeti et Alcestae.
Sicut nihil benigna superius coniuge, ita nihil infesta crudelius muliere. Quanto enim sapiens pro uiri [sui] salute suam opponit animam pigneri, tanto maligna ad mariti mortem etiam suam uitam reputat nihili; ergo coniunx quantum iure coniunctior, tantum est aut morum dulcedine mellea aut felle malitiae toxicata, est quippe aut perpetuale refugium aut perenne tormentum. Admetus rex Greciae Alcestam in coniugio petit; cuius pater edictum proposuerat, ut si quis duas feras sibi dispares suo curru iungeret ipse illam in coniugio accepisset. Is igitur Admetus Apollinem atque Herculem petit et ei ad currum leonem et aprum iunxerunt, itaque Alcestam in coniugio accepit. Cumque in infirmitatem Admetus decidisset et mori se conperisset, Apollinem deprecatus est; ille uero dixit se ei aliquid [in infirmitate] non posse praestare, nisi si quis se de eius propinquis ad mortem pro eo uoluntarie obtulisset. Quod uxor effecit; itaque Hercules dum ad Tricerberum canem abstrahendum descenderet, etiam ipsam de inferis leuat. Admetum posuerunt in modum mentis, ideo et Admetus nuncupatus est quasi quem adire poterit metus. Hic itaque Alcestam in coniugio desiderat; alce enim Grece lingua Attica praesumptio dicitur, unde et Homerus ait: [all' ouk esti bie phresin oude tis alke], hoc est: non est aliqua uirtus in mentibus neque aliqua praesumptio. Ergo mens praesumptionem sperans sibi coniungi duas feras [dispares] suo currui subiungat, id est suae uitae duas uirtutes asciscat, animi et corporis, leonem ut uirtutem animi, aprum ut uirtutem corporis. Denique et Apollinem et Herculem sibi propitiat, id est sapientiam et uirtutem. Ergo praesumptio semet ipsam ad mortem pro anima obicit ut Alcesta, quam praesumptionem quamuis in periculo mortis deficientem uirtus de inferis reuocat, ut Hercules fecit [Alcestam].