EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Missale a te
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 68

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS X GRATIAS AGIT PRO OBLATO SIBI MISSALI

ET PRO LIBRO A SANCTIMONIALI BRUYÈRE CONSCRIPTO*

DILECTAE FILIAE

CAECILIAE BRUYÈRE SANCTIMONIALI BENEDICTINAE
SOLESMENSIS A S. CAECILIA MONASTERII ANTISTITAE


Dilecta Filia, salutem et Apostolicam benedictionem.

Missale a te tuisque oblatum, vario pretiosoque ornatu et minutulis picturis affabre distinctum, scito accidisse Nobis gratissimum. In quo non solum facultatem artificii vestri admirati sumus, sed etiam testimonium amavimus pietatis observantiaeque perstudiosae, qua Iesu Christi Vicarium colitis. Maxime vero is placuit, quem ipsius operis elaborata varietas prodit, gnarus sacrae liturgiae sensus: unde facile perspicimus vos, quemadmodum perhibemini, uti ceteras divini cultus accurare partes, ita psallere sapienter. Itaque, quod vobis in optatis erat, Nos quidem libenter fecimus, ut ad saeculare sacrum, quod honori Gregorii Magni Aprili mense in templo Vaticano peregimus, hunc vestrum adhiberemus librum, utpote augustissima caeremonia apprime dignum. De hoc igitur munere, itemque de altero, quo ipsum tu novissime cumulasti, volumen dicimus a te pie conscriptum titulo: La vie spirituelle et l'oraison, agimus habemusque gratiam. Simul rogamus ex animo Deum, ut vobis ad persequendum sanctissimi instituti propositum semper adsit, suique amoris suavitate acerbitatem praesentium molestiarum mitiget. Auspicem caelestium bonorum, ac testem peculiaris benevolentiae Nostrae, tibi, dilecta filia, et sororibus tuis universis Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die V Maii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 68-69.